View
351
Download
8
Category
Preview:
Citation preview
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
PRIMERA PRESENTE ACTIVO.
Poetae Minervam deam saepe laudant. Minerva dea hastam portat, nam saepe pugnat.
Puellae nautas rosis coronant atque nautis rosas dant.
Puellae insularum incolis sagittas praebent; insularum incolae sagittis nautas necant atque insulas servant; incolae
victoriam obtinent atque puellis laetitia magna victoriam nuntiant.
Nautae hastis pugnant agricolasque terrent, nam agricolae nautas timent.
Silva densa et aspera est. Per silvam ferae errant, nam incolae silvarum ferae sunt.
Stella alba nautis viam monstrat. Nautae albam stellam spectant. Incolae insularum quoque stellarum flammas
spectant, nam stellae natura flammeae sunt.
Poetae Minervae prudentiam laudant et rosis Minervae statuam aramque ornant. Aras Dianae, deae lunae et
silvarum, rosis ornant, nam Diana dea feras sagittis saepe vulnerat et captat.
Fabulae puellis carae sunt, nam fabulae puellas delectant. Multae fabulae antiquas deas memorant. Minerva dea
non solum1 sapientiae magna dea est, sed etiam pugnas amat atque hastam galeamque habet. Erant multae statuae et
arae Minervae, reginae incolarum Graeciae. Graecae puellae magna cura rosis Minervae aras ornant. Diana, lunae
silvarumque dea, sagittas portat atque sagittis feras vulnerat et necat.
1non solum... sed etiam... : no sólo... sino también...
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
EUROPA.
Europa magna est atque multas insulas paeninsulasque habet. Hispania, Italia et Graecia non insulae, sed magnae
Europae paeninsulae sunt. Agricolae insularum terram magna diligentia arant. Multae villae in insulis sunt.
Insularum orae nautis patent. In Italia Roma est. Roma gloria sua terras complet, atque in ultimas terrarum oras
pervenit. Romae fortuna magna est. Gloriae avaritia Romae incolis magnam fiduciam dat atque pro patria semper
pugnant victoriamque obtinent. Roma antiqua parva est, sed Albam delet. Deinde multis pugnis Etruriam et
Campaniam vincit. Non divitiis, sed prudentia et patientia Roma superat, atque Italiam coloniis complet. Postea
Roma in Europa multas magnasque provincias habet magnaque diligentia administrat. Sicilia Romanorum
provinciarum prima est atque magnas divitias habet. In insula Sicilia multae coloniae Graecae sunt et Aetna est.
Siciliae incolae Aetnam timent, nam Aetnae flammae saepe Siciliae terras vastant. Sed incolae Siciliam amant, nam
pulchra amoenaque insula est. Graeciae incolae paucas vias habent, sed in undis navigant. Nautae Graeciae in
multis oris Europae multas clarasque colonias condunt. In Attica sunt Athenae, litterarum scientiarumque patria.
Athenis litterae florent, Spartae bellica constantia. In Attica olivae semper incolis pretiosae sunt, nam parva
aridaque terra est. Olea erat grata Minervae deae. Graecia Romae magistra est. Romae poetae litteras Graecas
discunt et Musas Graecas colunt. Multae statuae dearum Romae, Athenis, Syracusis atque in Italia sunt. Hispania
patria nostra est. Roma Hispaniae incolis bonas vias praebet atque provinciae magnas divitias auget. Hispaniae
incolae Romae gratiam habent nam Roma Hispaniae magistra est Hispaniamque linguam Latinam et litteras docet.
Hispania autem poetas Romae dat atque magnis divitiis semper Romam adiuvat. Sic Romae Hispania gratiam
habet, Hispaniae Roma.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
SEGUNDA IMPERFECTO.
Medicus servorum morbos curabat.
Servus rivi aqua hortum rigabat.
Agricola in silvis lupos gladio vulnerabat.
Magister pigros pueros non laudat, sed impigris pueris libros pulchros dat; magister puerorum diligentiam semper
amat, nam pueri impigri boni sunt.
Alta populus et lata fagus agricolae asino et equo gratam umbram dabant; populi altae fluvii ripas saepe ornant.
LAS DIOSAS ROMANAS.
Romani multos deos deasque colebant. Deis deabusque magna templa aedificabant pulchrasque statuas dicabant.
Deorum dearumque aras rosis ornabant ibique columbas, capras alias2que victimas sacrificabant. Iuno dearum
regina erat familiamque protegebat; Minerva sapientiae, Venus amoris dea erat. Dianam inter deas puellae amant;
lunae et vastarum silvarum dea est ferasque sagittis vulnerat.
VILLA ET HORTUS.
In Italia multae villae multique horti sunt. In villa multi servi habitant, nam villae dominus magnam familiam habet
atque in villa cum familia habitat. In villa dominus cum liberis et servis habitat. Multae villae cum magnis hortis in
Italia sunt. Villa parvas fenestras et duo ostia, unum magnum et alterum parvum, habet. Villae atrium atque in atrio
parvum impluvium aqua plenum habent. In villa peristylum magnum et pulchrum est, atque multa cubicula, ubi
dominus, liberi et servi dormiunt. Puellae in horto rosas legunt, nam rosae pulchrae multum puellas delectant.
Deinde puellae ex impluvio aquam sumunt, rosasque in aqua ponunt.
2alius, -a, -ud : otro.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
LA ESCUELA DE FLAVIO.
Quintus annorum undecim puer erat atque ad ludum cotidie lente ambulabat et saepe in media via consistebat. Sed
Horatia celeriter cum amicis procedebat, quia gaudebat in ludo. Advenit ad ludum prima3 et alias puellas salutat
prope ianuam. Habet longum colloquium cum Julia, puella valde pulchra. Quintus in via amicum suum videt et
salutat. Ceteri pueri iam adsunt, cum4 magister apparet e ianua et discipulos vocat. Diu sedent pueri et magistrum
audiunt; magister semper clamat et litteras docet. Pueri litteras in tabelis scribunt. Magister tabulas spectat et
litteras corrigit. Tabelae ceram supra habent, et ita discipuli litteras delent et iterum alia verba scribunt. Ubi iam
litteras cognoscunt, grammaticus saepe poetas Graecos et Latinos pueris e papyro legit et comentat. Non cuncti
pueri ad grammaticum petebant, sed solum bonarum familiarum filii eo conveniebant. Grammaticus Homeri libros
comentabat, praesertim Ilias et Odyssea. Primus liber de bello Troiano tractabat, ubi multi Graeci et Troiani
certabant propter Helenam, reginam Spartae. Bellum in Troia per decem annos permanet et ibi interficiunt multos
viros et feminas. Denique Graeci Troiam equo ligneo expugnant et Menelaus suam feminam recuperat. Odyssea
Odyssei fortunam narrabat, ubi post bellum domum revertit. Odysseus diversa monstra fugit et nonnullas sagas
pellicit. Sic revertit vivus in suam patriam, Ithacam, ubi sua mulier Penelope virum suum per multos annos
sperabat.
SOBRE LOS ORÁCULOS Y LA GUERRA.
Romani antiqui in templis deorum oracula interrogabant. Oracula antiqua saepe responsa ambigua dabant, sed
populus deorum mandatis obtemperabat. Nunc oracula bona sunt et populus Romanus bellum parat. Tuba viris belli
3 predicativo.4 conjunción temporal; cuando.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
signum dat. Fidi servi dominis arma et tela parant. Arma sunt galea, lorica, scutum. Tela sunt sagittae, pila, hastae,
gladii. Romanorum signum aquila erat. Pueri in pratis cotidie pila et hastas iactabant. Populus Romanus bellum
valde amabat, sed agricolis bellum gratum non est. Nam bellum exscidium est agriculturae.
AUSTERIDAD DE LOS PRIMITIVOS ROMANOS.
Antiqui Romani vitam honestam atque integram gerebant. Pater familias imperio suo parvam familiam, liberos
servosque regebat. Non magnas divitias sed industriam magnam habebant. Senatus populusque Romanus magno
animo semper magnam Romae gloriam clarumque imperium Romanum defendebant. Itaque Romani bello cunctas
terras finitimas subegerunt atque mundi antiqui domini erant. Armis atque iustitia Romanum imperium
defendebant. Deis deabusque magna et pulchra templa aedificabant. Romae erant quoque splendida aedificia
publica privataque: thermae, basilicae, theatra, amphitheatra...
DÉDALO E ÍCARO.
Daedalus, vir magni ingenii, in insula Creta exsulabat. Ibi Cretae tyrannus Daedalo hospitium praebuit, atque
Daedalus magnum labyrinthum tyranno aedificavit. Sed postea tyrannus Daedalum cum filio in Labyrintho inclusit.
Tunc Daedalus alas pinnis et cera fecit et umeris aptavit. Deinde cum filio evolavit. Puer alas in caelo agitabat, sed
alarum cera liquescit et miser puer in undas cadit. Interea Daedalus in Italiam venit et in pulchro templo alas deis
dedicavit.
LOS NIÑOS EN LA ESCUELA.
Romae parvi pueri, circiter annorum septem, ad magistrum veniebant; ibi, in ludo (sic magistri domum appellabant
Romani) numeros et litteras discebant. Pueri tabellas ceratas stilumque in ludum portabant. Tabellas sinistra, stilum
dextra tenebant; stilo litteras ac verba in tabellarum cera inscribebant. Magister discipulique numeros cantabant:
“unus et unus duo, duo et duo, quattuor; quattuor et quattuor, octo...” Postea, cum numeros sciebant iamque bene
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
legebant ac scribebant, ad grammaticum pueri veniebant, ubi poetas Graecos et Latinos recitabant. Magister
poetarum libros commentabat: ita discipuli grammaticam, historiam, geographiam, physicam aliasque disciplinas
discebant.
LATONA Y NÍOBE.
Latona liberos suos, Phoebum et Dianam, valde amabat. Iam liberis de nefariis dictis Niobae narrabat. Nioba
miseram Latonam e templis Thebanorum fugare studebat. Latonam irridebat, quod5 duos solum liberos habebat.
Nioba Latonam nefariis dictis vulnerare studebat. Servi Niobae, reginae Thebanorum, feminas Thebanas tuba
vocabant. Feminae parebant, intrabant, timebant; nam Nioba ira non vacabat. Nioba igitur feminas vituperat quod
non Niobam, sed Latonam deam laudabant, quod non Niobae, sed Latonae dona portabant. Tunc Thebani Niobae
dona portabant et in templis Niobam laudabant, sed non Latonam. Phoebus autem et Diana nefaria dicta Niobae
vindicant. Statim liberi Latonae advolant et cunctos liberos Niobae necant.
5 porque.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
TERCERA PERFECTO.
Inter densas arbores venatores multi erant; viatores sub arboribus sedebant nam arbores a solis ardore viatores
tegunt. Sub arborum umbra multae flores erant et vario odore et colore viatores delectabant.
Sacerdotes taurorum capita floribus ornant.
Hieme Caesar consuetudine sua legiones in hiberna reducit; aestate agmen legionum ad oppugnationem
munitionum ducit.
Pastor oves in vallibus pascit. Oves timidam indolem habent. Ovium cibus herba est. Pastor autem cani suo panem
dat, nam canis herbam non pascit. Caelo sine nubibus apes dulcia mella in floribus colligunt et altitudo montium
pulchritudoque vallium pastorem delectant.
More maiorum ancilla infantem patri ostendit. Pater infantem manibus suis suscepit atque ita pro filio illum
agnoscit. Puero praenomen, nomen et cognomen imponit pater atque collo infantis auream bullam suspendit. Puer
tunicam et togam praetextam induit atque auream bullam portat.
Cum paedagogo in ludum cotidie venit. Ibi multum laborat, nam puer impiger est, et cum pueris saepe in palaestra
pugnat.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
SOBRE LA MONARQUÍA ROMANA.
Ubi Romulus civitatem condidit atque ex nomine suo Romam vocavit, multitudinem finitimorum in civitatem
recepit, centum ex senioribus legit, et suo consilio omnia egit. Propter senectutem centum homines senatores 6
nominavit. Tum, quoniam uxores populus suus non habebant, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbi Romae
nationes atque virgines rapuit. Propter rapti iniuriam finitimi bella commoverunt, sed Romulus et Romani omnia
circa urbem oppida vicerunt. Sed in media tempestate rex evanuit et apud deos contendit. Postea Numam
Pompilium regemError: Reference source not found creaverunt. Numa quidem bellum nullum gessit, sed leges
Romanis moresque constituit. Finitimi consuetudine proeliorum iam Romanos latrones ac semibarbaros putabant,
et annum descripsit in decem menses et infinita Romae sacra ac templa constituit. Morbo decessit quadragesimo et
tertio imperii anno. Numae successit Tullus Hostilius. Bella reparavit et Albanos ab urbe Roma duodecim milia
passuum vicit. Urbem Caelio monte ampliavit. Postquam triginta et duos annos regnavit, fulmen icit et cum domo
sua arsit. Paulo post Ancus Marcius, Numae ex filia nepos, suscepit imperium. Contra Latinos dimicavit,
Aventinum montem civitati adiecit et Janiculum, apud ostium Tiberis civitatem supra mare sexto decimo miliario
ab urbe Roma condidit. Vicesimo et quarto anno imperii morbo periit. Deinde regnum Priscus Tarquinius accepit ac
numerum senatorum duplicavit, circum Romae aedificavit, atque ludos Romanos instituit, qui7 ad nostram
memoriam permanent. Vicit etiam Sabinos et non parum agrorum sublatum urbis Romae territorio iunxit,
primusque triumphans urbem intravit. Muros fecit et cloacas, Capitolium inchoavit. Tricesimo octavo imperii anno
Anci filii occiderunt.
6 Predicativo.7 “los cuales”.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
Post Tarquinium Priscum Servius Tullius suscepit imperium, genitus8 ex nobili femina, captiva tamen et ancilla.
Hic quoque Sabinos subegit, montes tres, Quirinalem, Viminalem, Esquilinum, urbi adiunxit, fossas circum murum
duxit. Primus omnium censum ordinavit, et adhuc per orbem terrarum incognitus erat. Sub suo imperio Roma
habuit capita LXXXIII milia civium Romanorum cum quibus9 in agris erant. Occidit scelere gener suus Tarquinius
Superbus. L. Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum, Volscos ad Campaniam non longe ab urbe vicit,
cum Tuscis pacem fecit et templum Jovis in Capitolio aedificavit. Postea Ardeam oppugnavit, civitatem in octavo
decimo miliario ab urbe Roma, et imperium perdidit. Nam cum filius eius, nobilissimam feminam Lucretiam,
Collatini uxorem, stupravit ea10que de iniuria marito et patri et amicis dixit, in omnium conspectu se occidit.
Propter eam causam Brutus, populum concitavit et Tarquinio ademit imperium. Mox exercitus quoque eum reliquit;
venitque ad urbem rex sed eum portis clausis excluserunt. Rex annos quattuor et viginti Romae imperavit sed cum
uxore et liberis suis fugit. Ita Romae septem reges annis ducentis quadraginta tribus regnaverunt.
8 “nacido”.9 “con los que”.10 “ella”.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
LA HISTORIA DEL HOMBRE LOBO.
Olim amicus meus cum centurione ex urbe discedebat. Nox erat, sed luna plena lucebat. Amicus et centurio per
viam festinabant. Ubi per stelas eunt, centurio tunicam deponit et eam circummingit. Ecce centurio euanescit.
Magnus lupus subito apparet. Amicus meus ualde timebat. Magnus lupus ululat et ad siluam festinat. Tunica in uia
iacet. Amicus tunicam caute inspicit. Ecce tunica erat lapidea. Tum amicus ad uillam amicae suae peruenit. Illa
"lupus" inquit "uillam intrauit et oues occidit. Seruus collum eius lancea traiecit". Mane amicus in uiam redit et
tunicam non inuenit sed sanguinem inuenit. Mox domum suam uenit. Centurio erat in lecto et collum eius medicus
curabat. Centurio erat uersipellis.
LA HISTORIA DEL HOMBRE LOBO (Petronio).
Forte dominus Capuae exierat. Nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum ut mecum ad quintum
miliarium veniat. Erat autem miles, fortis tamquam Orcus. Apoculamus nos circa gallicinia, luna lucebat tamquam
meridie. Venimus inter monimenta: homo meus coepit ad stelas facere, sed ego <pergo> cantabundus et stelas
numero. Deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit. Mihi [in] anima in
naso esse, stabam tamquam mortuus. At ille circum- minxit vestimenta sua, et subito lupus factus est. Postquam
lupus factus est, ululare coepit et in silvas fugit. Ego primitus nesciebam ubi essem, deinde accessi, ut ves- timenta
eius tollerem: illa autem lapidea facta sunt.
Qui mori timore nisi ego? Gladium tamen strinxi et umbras cecidi, donec ad villam amicae meae
pervenirem. Melissa mea dixit "si ante venisses, saltem nobis adiutasses; lupus enim villam intravit et omnia pecora
occidit. Servus enim noster lancea collum eius traiecit".
Mox postquam veni in illum locum in quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. Vt
vero domum veni, iacebat miles meus in lecto tamquam bovis, et collum illius medicus curabat. Intellexi illum
versipellem esse.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
UNA CASA CON FANTASMA.
Athenis domus spatiosa et capax sed infamis et pestilens erat. Vicini per noctis silentium ferri sonum et vinculorum
strepitum primo longe, deinde e proximo audiebant: mox idolon apparebat; cruribus compedes, manibus catenas
gerebat quatiebatque. Ideo omnes monstro domum reliquerunt atque solitudine damnaverunt. Sed dominus domum
vendere aut conducere11 temptabat, si quis tanti mali ignarus emere aut conducere volebat. Philosophus
Athenodorus Athenas venit et titulum legit et domum conducere constituit. Ubi advesperascere coepit, lectum in
prima domus parte lectum parare iussit atque pugillares stilumque lumenque poposcit. Postea in interiora suos
omnes dimisit. Initio omne erat silentium noctis; sed paulo post ferrum concutere ac vincula movere coepit. Homo
oculos non sustulit12, stilum non remisit13, sed animum offirmavit atque aures praetendit14. Tum fragor crebruit
atque in limine iam audire poterat. Tunc respexit et effigiem vidit agnovitque. Imago stabat digitoque philosopho
innuebat. Sed Athenodorus manu paulum exspectare iussit rursusque ceris et stilo incubuit. Tunc phantasma super
suo capite catenis insonabat. Postremo philosophus oculos vertit et lumine in manu spectrum comitavit. Phantasma
propter gravia vincula lento gradu procedebat. Postquam in aream domi deflexit, subito evanuit et comitem
deseruit. Tunc in loco herbas et folia signum15 posuit. Postero die magistratus cum servis pervenit atque locum
effodere iussit. Ossa in catenis invenerunt et statim a vinculis liberaverunt. Postea spectri reliquias sepelire
constituerunt. Domus in pace requievit. Neque phantasma nocte iam apparuit neque ex eo die ferri sonum nec
vinculorum strepitum audiverunt.
11 conduco 3 : alquilar.12 Perfecto de tollo 3 : levantar.13 Perfecto de remitto 3 : dejar.14 Praetendo 3 : tapar.15 Predicativo.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
SOBRE MENECMO.
Olim Syracusae, Siciliae urbs, magnae et clarae erant. In ea urbe temporibus antiquis Moschus, mercator opulentus,
habitavit. Ei gemini filii erant atque a parentibus Menaechmus et Sosicles appellabantur; ne16 mater quidem
discernere poterat. Aliquando puerorum pater in continentem navigare et cum gentibus Italiae merces mutare dixit.
Statim Menaechmus suus comes esse voluit et in nave proficiscebatur. Sosicles autem tacuit, nam terras alienas
moresque gentium barbararum non curabat. Itaque vere pater cum Menaechmo Tarentum navigavit. Aestate autem
Moschi mors Syracusis nuntiabatur. Nuntius Menaechmi sortem ignoravit. Moschi mors et Menaechmi pueri
incerta sors eius matrem avumque magno dolore impleverant. Avus statim Sosicli17 nomen Menaechmi dedit, nam
puer imprimis ab eo amabatur. Itaque ei nomen suum dedit. Sic sibi18 novum Menaechmum parare conabatur. Mater
autem filium multos annos flevit. Sed veri Menaechmi sors non aspera fuerat: in foro enim Tarenti, ubi populo
magni ludi celebrabantur, inter multos homines a patre aberraverat. Diu ibi steterat ac patris nomen multis cum
lacrimis frustra vocaverat. Tandem mercator peregrinus secum19 in Epirum eum transportaverat. Ibi Menaechmus
bene educabatur; etiam uxor ei a patre novo dabatur.
EL VIGILANTE DEL CADÁVER.
Homo Milesius, postquam fata parentibus eum orbaverunt, Mileto excessit et, quoniam spectaculum Olympicum
videre cupiebat, sinistris avibus Larissam20 pervenit. Ibi, dum per urbem pererrabat et paupertati suae fomenta
conquirebat, altum senem super lapidem in foro stantem21 conspexit. Homo clara voce bene numerare volebat, si
ullus mortuum custodiebat. Milesius miratusError: Reference source not found quaesivit si illo loco mortui
16 Ne quidem: ni siquiera.17 Dativo; OI.18 "para él"; OI.19 "con él, consigo"; CCCompañía.20 Larisa es una ciudad situada en Tesalia, en la parte continental de Grecia.21 Participio.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
aufugere solebant. Sed in Thessalia sagae mortuorum ora passim mordere solebant. Hominis labor perpetim noctem
vigilare et apertos oculos semper in cadaver intendere erat, quia sagae in animalia se convertunt et occulte arrepant;
nam avis aut canis aut muris forma, etiam muscae forma induunt. Tunc diris carminibus custodes somno obruunt et
suas terrificas res faciunt. Homo animum suum commasculavit22 et cadaveris custos esse volebat. Vix sermonem
finierat, ubi senex festinanter eum sui nepotis domum duxit. Obsaeptis23 foribus per posticum intraverunt. Matrona
flebilis et fusca veste in conclave sine luminibus aut candelis eos accepit et, postquam de suis officiis dixerunt,
cenaverunt. Paulo post matrona in aliud cubiculum iuvenem induxit. Ibi, postquam septem testes et unum scribam
introduxit, corpus splendentibus linteis coopertum24 manu revelavit et formulam dicere incepit, dum scriba omnia
conscribebat. Postea testes et scriba iter fecerunt, sed iuvenis Milesius et matrona ibi manserunt. Et custos ingentem
lucernam et oleum petiit, atque calidi vini oenophorum et cibum portare volebat. Postquam omnia parata sunt,
paulo post iuxta cadaver solus erat. Ubi oculos fricuit et ad vigiliam paravit, canticis animum suum permulcebat,
dum primo crepusculum pervenit, et iam nox intempesta.
Tunc repente mustela introrepsit25 et ei animi fiduciam perturbavit. Sed animal terga vertit et in suum foramen
revertit. Repente somnus profundus eum opprimit et homo erat quasi mortuus. Tandem, cum diei lux proxima erat,
se expergefecit et non sine pavore ad cadaver accurrit. Tunc, cum lumen admovit et eius faciem revelavit, omnia
bene recognovit. Paulo post misera uxor cum hesternis testibus introrupit et statim sub luminibus omnem faciem
recognovit. Laeta post recognitionem mulier ei nummos dare iussit et summas gratias ei egit. Ubi verba audivit,
insperato lucro laetissimus et refulgentibus aureis attonitus erat. Quoniam sua verba familiaribus non placuerunt,
22 Commasculare animum: armarse de valor.23 obsaeptus, -a, -um : cerrado.24 coopertus, -a, -um : cubierto.25 introrepo, repsi, reptum : entrar arrastrándose.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
eum maledixerunt et acriter verberare inceperunt. Laceratum et scissis26 vestibus quasi nudum domo
proturbaverunt. Ac dum per forum funeris publici pompa mortuum ducebant, maestus senex apparuit et alta voce
clamare incepit: “-Ea mulier enim adulescentem, sororis meae filium, veneno interfecit, quia hereditatem obtinere
atque amanti adultero suo placere volebat.” Cum multitudo supplicium mulieri postulare inceperunt et saxa
conquisiverunt et lora paraverunt, senex dixit: “-Veritatis arbitrium in divinam providentiam ponemus. Hic adest
Zatchlas27, Aegyptius vates egregius. Is paulisper ab inferis spiritum reducere et corpus animare pepigit.” Et
iuvenem philosopho similem et capite raso in medium produxit. Is homo ignotas herbas in mortui ore pectoreque
posuit.
Tunc ad orientem se obvertit et imprecationes carminaque dixit. Milesius in media turba super lapidem erat, quod
spectare omnia cupiebat et, miratus, pectus28 spiritum iam ducere et iam coloremError: Reference source not found
ad faciem redire29 vidit. Postea etiam assurgit et adulescentis cadaver locutus est: “-Quid30 me ad brevis vitae officia
reducitis? Ego iam Charontis ratem exspectabam et iam in pace requiescere volebat.” Sed mortuus de lecto assurgit
et inter magnos gemitus sic dixit: “-Malae novae uxoris artes me interfecerunt. Venenum in potione amantis
adulteri causa bibi. Perlucida verissimorum dictorum documenta indicabo.” Tunc digito Milesium demonstravit et
suam perorationem secutus est: “-Nam ubi is mei corporis custos sagacissimus accuratam vigiliam tenebat et
veneficae eum frustra fallere temptaverunt, tandem somniferam nebulam ei iniecerunt et meus custos sub profundi
somni imperium cecidit. Tunc pessimae mulieres meo nomine me ciere coeperunt, sed suae magicae artes inutiles
erant quia mortuus movere se non potest, et ego bene mortuus eram. Sed is homo, certe vivus sed quasi tanto
sopore mortuus, exsurrexit et in meum locum se substituit. Occlusis fortiter foribus per foramen veneficae meo
vicario primo nasum, deinde aures secuerunt. Postea ei cereum nasum et aures collocaverunt.” Dictis perterritus,
homo suam faciem temptavit. Manu nasum prehendit: dissoluit; aures pertractavit: ceciderunt. Ac dum omnes risu
corruunt et frigidus sudor ei defluit, illinc celerrime fugit. Ab eo tempore aurium locum perlongis capillis semper
celavit et nasi foramen linteo fragmine presse obtexit.
26 “rasgados, rotos”.27 Zatchlas, -ae: Zatclas, nombre propio.28 Sujeto del infinitivo.29 redeo.30 ¿por qué?
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
VIDA DE ANÍBAL.
Hannibal, Hamilcaris filius, omnium Carthaginiensium ducum longe maximus fuit. Clarae sunt Hannibalis
victoriae in Italia. Populum Romanum paene devicit; sed Poeni, multorum invidia, auxilia in Italiam Hannibali non
miserunt. Itaque magni ducis virtutem inutilem reddiderunt. Hannibal, annorum novem puer, odium perpetuum in
Romanos iuravit. In Hispaniam venit cum patre Hamilcare, qui bellum adversus Hispanos gerebat. Cupiebat enim
Carthaginiensium imperium ac vires quam maxime augere. Post Hamilcaris mortem Carthaginienses Hasdrubalem
imperatorem creaverunt, qui Hannibalem equitatui omni praefecit. Hispani autem Hasdrubalem necaverunt; tum
exercitus summam imperii Hannibali tradidit. Hannibal omnes gentes Hispaniae bello subegit. Saguntum,
foederatam civitatem, quae longam atrocemque oppugnationem fortiter toleravit, tandem vi expugnavit.
Hasdrubalem fratrem cum magnis copiis in Hispania reliquit. Ingentem exercitum paravit, quem per Pyrenaeos
montes in Galliam atque inde in Italiam secum duxit. Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis pugnavit
omnesque vicit. Nullus exercitus adhuc per Alpes iter fecerat; Hannibal copias elephantosque traduxit atque in
Italiam pervenit. Publium Cornelium Scipionem consulem apud Ticinum amnem fugavit; Tiberum Sempronium
Longum apud Trebiam vicit. Postea Caium Flaminium consulem in angustis inter Trasumenum lacum montesque
deprehendit, ubi Romanae legiones magnam cladem acceperunt. Paulo post in Apuliam Hannibal pervenit, ubi apud
Aufidum amnem duos consulares exercitus uno proelio devicit magnamque Romanorum caedem fecit. Haec est
pugna Cannensis, memorabilis populo Romani clades. Post Cannensem victoriam, Hannibal ad urbem iter fecit
castraque in propinquis montibus posuit. Romae ingens terror erat: vox “Hannibal ad portas” omnes cives pavoris
implevit. Poenus autem impetum non fecit, sed castra movit Capuamque revertit. Hannibal maximam praedam,
quam post Cannensem victoriam ceperat, Carthaginem misit; auxilia vero quae petiverat non accepit. Romanis
autem Quintus Fabius Maximus, prudentissimus imperator, novam spem iniecit. Is enim Poenorum impetus magna
prudentia diu refugit. Tandem, cum occasionem invenit, proelium commisit Hannibalemque primus vicit.
Hannibalis fortuna, quae primum in Hispania, deinde in Gallia, postremo in Italia multos annos secunda fuerat,
haud dubie adversa esse coeperat. In Italia res Hannibali adversae erant. Vires enim animique Romanis crescebant;
ipsi autem auxilia nulla erant. Itaque Capuam, Tarentum aliaque oppida amisit. Interim Romani imperatorem in
Hispaniam creaverunt Publium Cornelium Scipionem, filium eius quem apud Ticinum Hannibal vicerat. Is, qui
postea cognomen Africanum habuit, secunda fortuna in Hispania adversus Carthaginienses pugnavit.
Carthaginienses ex Hispania in Italiam Hasdrubalem miserunt, qui fratri Hannibali auxilio veniret. Sed antequam
copias ambo fratres coniungerent, Romani exercitus ad Metaurum flumen Hasdrubalem deprehenderunt, qui
maximam cladem accepit vitamque in eo proelio amisit. Romani caput eius secuerunt inque Hannibalis castra
proiecerunt. Ita Hannibal omnem subsidii spem amisit. Scipio, qui in Hispania Carthaginienses devicerat, Romam
venit et inde in Siciliam, ut omnia paravit ut bellum in Africam transmitteret. Quadringentas onerarias naves
aedificavit et naves longas quadraginta. Ingentem coegit exercitum, quem in Africam traduxit, ubi Poenos
eorumque socios aliquot proeliis vicit et Masinissae, Numidarum regis, amicitiam sibi populoque Romano
conciliavit. Scipionis victoriae in Africa Carthaginienses vehementer commoverunt. Itaque Punici senatores
Hannibalem ex Italia in Africam vocaverunt, ut patriam defenderet. Hannibal omnes copias coegit et cum magno
exercitu Italiam reliquit atque in Africam pervenit. Zama oppidum Numidarum erat, quod a Carthagine circiter
nonaginta milia pasuum aberat. Non longe ab eo acris pugna fuit quae secundo bello Punico finem fecit.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
Hannibal ante proelium octaginta elephantos in fronte disposuerat, qui terrorem Romanis iniicerent eorumque
ordines perturbarent; sed tubarum sonitus clamorque Romanorum elephantos terruerunt atque eorum impetum in
aciem Carthaginiensium converterunt. In utroque Poenorum cornu maximum terrorem elephanti fecerunt
equitesque in fugam coniecerunt. Mox pedites atrox proelium commiserunt. Romani brevi tempore primam
Punicam aciem fugaverunt et in secundam pervenerunt. Tum Scipionis equitatus, qui equites hostium fugientes
aliquantum spatii cursu presserat, ad pugnam revertit et a tergo impetum in Punicos ordines fecit. Caedes ingens
fuit; tandem Hannibal cum paucis equitibus sese fugae dedit. Pax cum Carthaginiensibus a Romanis facta est.
Hannibal Carthaginem revertit ac rebus publicis interfuit, sperans Punicam potentiam augere, belli vulnera sanare,
patriae vires reparare et bellum rursus in Romanos gerere. Romani autem legatos Carthaginem miserunt qui eum
exposcerent. Hannibal, cum legatorum adventum cognovit, ad Syriam ad Antiochum regem profugit. Poeni, eius
fuga irati, naves duas quae eum comprehenderent, miserunt. Bona eius a Punico senatu publicata sunt, domus est
deleta, ipse exul iudicatus. Tertio anno postquam domo profugerat, Hannibal cum quinque navibus revertit sperans
Carthaginienses una cum Antiocho rege bellum adversus Romanos gesturos esse. Poeni autem haec belli consilia
non audiverunt. Post varios conatus, Hannibal in Pontum ad Prusiam regem venit, qui eius studia propitio animo
suscepit. Hannibal vidit Prusiae regnum parum validum esse; itaque ceteros Asiae reges sibi conciliavit praeter
Eumenem, Pergami regem, Romanis amicissimum, quem navali pugna vicit. Interim accidit casu ut legati Prusiae
Romae apud Flaminium cenarent, atque ex his unus diceret Hannibalem in Prusiae regno esse. Id postero die
Flaminius in senatu nuntiavit. Patres conscripti, qui, dum Hannibal viveret, numquam se sine insidiis futuros esse
existimabant, legatos miserunt qui a rege peterent ne inimicissimum suum secum haberet, sibique dederet. Prusias
rex neque Hannibalem Romanis tradidit neque vim eis fecit. Hannibal autem, videns se quaeri, venenum sumpsit
quod secum habere consuerat.
LAS GUERRAS MÉDICAS.
Batalla de Maratón (490 a.C.).Darius, Persarum rex, qui imperio maximo imperabat, Graeciam ipsam domare tentavit. Dedit ei occasionem
bellandi Milesiorum seditio. Ii enim adversus Persas rebellaverunt et Athenienses ad auxilium devocaverunt; sed
tandem Persae reportaverunt victoriam. Tunc Darius, ultionis cupidus, magnam expeditionem parat contra
Athenienses. Congregat ducenta peditum milia et decem milia equitum et in Athica prope Marathonem copias
exponit. Atheniensibus decem tantum milia militum erant, quibus praeerant decem duces. Unus ex iis ducibus,
Miltiades incertos comites ad discrimen pugnae adduxit. Audaciam eius fortuna adiuvit nam Athenienses Persas
fuderunt et ad mare reppulerunt. Inclitus est ille Marathonius miles, qui post pugnam Athenas celeriter accurrit,
exclamavit aegre: “Gaudete, victores sumus!” et exanimis cecidit. Haec victoria Graecorum animos magnopere
movit. Nam Athenienses fere soli, Magni Regis exercitum fugaverunt et sic urbem et Graeciam totam servaverunt.
Praeclarum illud facinus Atheniensium animos et dignitatem auxit.
SOBRE LA MANZANA DE LA DISCORDIA.
In Olympo deae omnes et dii laetae erant. Tethys et Peleus nuptiarum suarum convivium celebrabant et huic cenae
conveniebant convivae omnes, praeter Discordia, quae propter timorem discordiarum a convivio exclusa erat. Ira
incensa, ultionem magna calliditate paravit. Apparuit in nube involuta atque in mensam auream iactavit malum,
quod haec verba scripta ferebat: "Pulcherrimae". Et hoc fuit discordiae initium. Paris inter tres pulcherrimas deas
iudex vocatus est. Iuno divitias, Minerva gloriam belli, Venus pulcherrimam orbis terrarum mulierem ei promisit.
Paris Veneris mercedem maluit atque dii omnes Venerem venustatis reginam nominaverunt. Venus, quae Paridi
mulierem pulcherrimam promiserat, Helenam, Menelai uxorem, elegit. Paris, a Venere ductus, in decora nave
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
Spartam advenit. Lacedaemonius rex in regia sua maxima comitate clarum hospitem accepit. Optimum hospitium
ei praebuit et viginti servi delecti omnia mandata hospitis celeriter adimpleverunt. In festorum honoribus Paris
consilii sui numquam immemor fuerat, sed Helenae amorem gratis verbis et accuratis blanditiis captavit. Interim
Menelaus propter gravem rem in insulam Cretam iter facere debuit atque uxorem Lacedaemone desiit. Paris tunc
Helenae amorem rapuit, exit31 Lacedaemone et Troiam pervenit cum Menelai uxore, quae iam patriam suam omisit
atque matris et uxoris affectus oblivioni mandavit.
1. La cólera de Neptuno:
1. Graeci victores in patriam redierunt. 2. Multi vero labores fuerunt UIixi, Ithacae regi. 3. In ea insula Penelopa,
fida uxor, ac Telemachus, carus filius, magna spe Ulixis reditum exspectabant. 4. Neptunus vero Ithacae regi iratus
erat. 5. In pugnis enim marium deus Troianis adfuerat, nec Graecarum victoriam cupiverat. 6. Sed Ulixis fraude
Graeci Troianos vicerant. 7. Itaque, propter dei odium, Ulixes eiusque comites diu per maria erraverunt.
2. En el país de los Cicones y de los Lotófagos:
1. Primum Ulixis classis Ciconum fines adiit. 2. Ibi Graeci, cum saevis incolis magna virtute pugnantes, urbem
Ismaram vi ceperunt; sed, paulo post, novus Ciconum impetus eos ex urbe expulit. 3. Cicones multos Graecos
interfecerunt et Ulixes ab eorum finibus cum ceteris comitibus fugit. 4. Post novem dies noctesque, miseri nautae
tandem terram viderunt. 5. Ulixes tres comites ad Lotophagos, eius regionis incolas, misit. 6. Lotophagi eos
benigne acceperunt eisque egregia poma dederunt. 7. Tum Graeci non iam patriae meminerunt et in Lotophagorum
finibus manere cupiverunt. 8. Ulixes diu eorum reditum exspectaverat; tandem ad eos processit, eosque invitos ad
naves vi duxit. 9. Omnes nautae rursus in naves conscenderunt et id litus reliquerunt.
3. En la cueva del cíclope Polifemo:
1. Inde Ulixes ad longinquum litus pervenit. 2. Ibi habitabant Ciclopes, saeva monstra, quibus unus oculus in fronte
erat. 3. Cyclopes miseros homines, quos capere poterant, interficiebant et vorabant. 4. Ulixes tamen Cyclopes
adspicere eorumque mores cognoscere consilium cepit. 5. Cum fortissimis e comitibus de nave exiit et in
Polyphemi Cyclopis antrum sine metu intravit. 6. Polyphemus forte ab antro aberat; tum Ulixes eiusque comites
ignem fecerunt et cibum paraverunt.
4. Estratagema de Ulises para escapar de Polifemo:
1. Polyphemus, in antrum rediens, magna voce clamavit: 2. «Qui estis? Quod nomen vobis est? Cur hic adestis?
Pirataene estis?» 3. Tum Ulixes: «Graeci sumus; ad patriam nostram redimus. 4. Mihi nomen est Nemo. 5. Saevus
deus in litus tuum nos coniecit. 6. Oramus te: noli nobis nocere. » 7. Ulixis autem verba Cyclopem non moverunt.
8. Monstrum sex Ulixis comites interfecit et voravit. 9. Tum Graeci, quod ex eo loco fugere non poterant,
Cyclopem caecum reddere constituerunt. 10. Tradunt callidum Ulixem vinum Polyphemo praebuisse. 11. Cum
somnus Cyclopem ebrium oppressit, tum Graeci eius oculum effoderunt.
5. ¿Cómo salñir de la cueva de Polifemo?
31 exeo.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
1. Polyphemus magna voce clamat. 2. Mox ceteri Cyclopes ad antrum conveniunt atque eum interrogant 3. «Cur, o
Polypheme, tam vehementer clamas? Quis tibi necuit?» 4. «Nemo », inquit; tum Cyclopes ridentes dicunt
Polyphemum insanire, domumque redeunt. 5. Deinde callidus Ulixes sub ovibus comites alligat. 6. Itaque, cum oves
prima luce ex antro exierunt, Polyphemus earum terga manibus frustra tetigit. 7. Ita Graeci ex antro salvi exierunt.
8. Tandem cursu naves petiverunt, iratumque Polyphemum, lapides et gravia saxa ad naves coniicientem, effugere
potuerunt.
SOBRE PARIS
Hecuba, Paridis mater, mirum somnium habuit: in alvo taedam accensam portabat et vocem dicentem audiebat:
"Haec taeda regiam et civitatem omnem incendet32." De somnio oraculum interrogavit atque hoc responsum
recepit: "Hecuba, habebisError: Reference source not found filium, qui eritError: Reference source not found causa
perniciei patriae." Post hanc revelationem Priamus, eius pater servum suum ad se vocavit dixitque: "Carpe 33
puerum nuper natum et proiceError: Reference source not found eum in mare." Sed servus, pietate et Hecubae
lacrimis motus, in Idam montem puerum portavit ac eum tradidit pastoribus, qui infantem acceperunt atque maxima
cura in omnibus laboribus agricolarum educaverunt. Paris adulescens omnium pastorum pulcherrimus, peritissimus
et fortissimus fuit. Paris ab silvarum nympha multum amabatur et per nonnullos annos eius uxor fuit. Ab omnibus
ignoti, beati vivebant; Paridis autem fama cito beatitudinem iuvenum fregit. Interfuit ludis publicis, qui Troiae
celebrabantur, magnasque obtinuit victorias. Ideo Priamus eum cognovit atque in regia Troiae accepit. Gestorum
Paridis fama usque ad caelum ascendit atque Mercurius huius Troiani merita mire laudavit et immortales eum ad
caelestia regna vocaverunt.
32 Futuro simple.33 imperativo 2ª sing.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
6. El odre de Eolo:
1. Postea Ulixes insulam petivit cuius Aeolus rex erat. 2. Ulixes ventorum deo omnia itineris pericula narravit. 3.
Aeolus Ulixi auxilium praebere constituit. 4. Itaque Ithacae regi utrem dedit, in quo ventos incluserat. 5. Tum
Graeci sine periculo navigare potuerunt. 6. Decimo die maiorum terram iam videbant, cum nautae utrem clam
aperuerunt. 7. Statim omnes venti exierunt et Ulixem eiusque comites longe a patria pepulerunt.
7. En el palacio de la maga Circe:
1. Tam multis periculis una navis supererat. 2. Tum Ulixes cum paucis comitibus insulam adiit, ubi Circa, Solis
filia, habitabat. 3. Ea magicas artes cognoverat. 4. Eos comites, quos Ulixes ad eam miserat, libenter accepit. 5.
Solus Eurylochus in Circae domum non intravit. 6. Dea Graecis iucundissimum cibum magicamque potionem
praebuit, quae miseros viros in porcos mutavit. 7. Eurylochus autem, qui amicos diu exspectaverat, tandem solus ad
navem rediit. 8. Ulixes vero, cui Mercurius adfuit, comitibus libertatem reddere potuit; nam Circa eos rursus in
homines mutavit.
8. En la isla de Calipso:
1. Ulixes solus hominum sine periculo Sirenes audire potuit, quarum pulchra vox nautas delectabat eosque in mare
trahebat. 2. Iam nova pericula effugerat, cum ingentes maris fluctus navem fregerunt. 3. Omnes Ulixis comites
perierunt; ipse rex superfuit salvusque insulam adiit, ubi habitabat Calypso, nympha egregiae pulchritudinis. 4.
Ulixi cibum dedit atque eum in insula libenter accepit. 5. Apud eam Ulixes diu mansit ac beatam vitam egit. 6.
Tandem dei iusserunt eum in patriam redire. 7. Eorum iussu, ratem fecit; solus per altum ad Ithacam cum bona spe
navigavit.
9. En el país de los feacios:
1. Ulixes patriam laetus petebat, cum Neptunus deus tridente mare percussit. 2. Irati fluctus ratem in insulae litus
iecerunt. 3. Ulixes tamen salvus insulam adire potuit. 4. Ibi puellas vidit, quae pila ludebant, atque ad eas processit.
5. Virgines autem, Ulixem videntes, fugerunt. 6. Una tamen ex eis, Nausicaa, regis filia, non fugit. 7. Ulixem ad
patrem, Phaeacum regem, duxit. 8. Ille Ulixem benigne accepit eique novam navem et peritos nautas dedit.
10. El regreso de Ulises a Ítaca:
1. Tandem, post tam longa itinera et tam multos labores, Ulixes in patriam salvus rediit. 2. Ibi uxor, Penelopa,
quotidie eius reditum exspectaverat. 3. Procos, qui eam uxorem ducere cupiebant, semper recusaverat. 4. Minerva
autem dea Ulixem redeuntem in mendicum mutavit. 5. Neque Eumaeus subulcus, qui primus eum vidit, nec servi
neque ancillae eum agnoverunt. 6. Solus Argos canis, post tam multos annos, dominum agnovit; sed nimia laetitia
eum oppressit atque ante Ulixis oculos interiit. 7. Paulo post, Telemachus quoque patrem agnovit. 8. Tum Ulixes et
Telemachus procos punire constituerunt.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
11. La matanza de los pretendientes:
1. Eo ipso die Penelopa procis dixerat: 2. «Qui arcum, quem Ulixes hic reliquit, contenderit, me uxorem ducet.» 3.
Nemo autem ingentem arcum contendere potuerat. 4. Tum Ulixes procedens arcum a procis petivit. 5. Proci,
sordidum mendicum videntes, riserunt. 6. Ulixes tamen arcum manu cepit eumque facile contendit. 7. Simul
clamavit: «Ulixes sum ! Vos omnes, qui domum meam invasistis, qui meam Penelopam uxorem ducere cupitis,
nunc timete!» 8. Tum iratus Ulixes procos sagittis interfecit. 9. Post eorum mortem, cum Penelopa uxore et
Telemacho filio longam beatamque vitam egit.
1. Un rey despreciable: Pelias:
1. Antiquis temporibus Pelias in Thessalia regnabat. 2. Malus rex erat : nonne fratrem Aesonem e regno vi
expulerat? 3. Aeson autem, dolore confectus, misere interiit. 4. Tunc Chiron centaurus Iasonem, Aesonis filium,
magna cura educavit. 5. Iason omnes aequales virtute corporisque viribus superabat. 6. Cum fuit adulescens, patris
regnum recuperare constituit. 7. Itaque in Thessaliam rediit, Peliam sine metu adiit, patrisque regnum a malo rege
petivit.
2. Un pérfido ardid del rey:
1. Iasonis adventus Peliam terruit. 2. Malus autem rex tam pulchrum et opulentum regnum servare vehementer
cupiebat. 3. Itaque fraudem excogitans, adulescenti benigne respondit 4. «Gaudium meum magnum est, quod
fratris mei filium hic video. 5. Regnum habebis, nam probus sum et mihi carus es. 6. Sed antea e patria exibis atque
in Colchorum fines ad Aeetam regem ibis. 7. Illic draco in silva velleris aurei custos est. 8. Tam pulchrum vellus
habere cupio. 9. Ego autem iam senex sum neque ingentem draconem superare potero. 10. Tu validus adulescens
es: scio te posse vellus aureum capere et mihi dare. 11. Tunc magna erit tibi gloria, mihi autem laetitia.»
3. Preparativos de Jasón.
1. Iason Peliae fidem habuit et regis iussu Colchorum fines petere constituit. 2. Sine comitibus autem tam longum
iter facere non poterat. 3. Itaque acres et peritos iuvenes delegit quibuscum magnam et celerem navem aedificavit.
4. Navis nomen “Argo” erat; itaque Iasonis comites Argonautae vocati sunt. 5. Magno gaudio et ardore in pulchram
navem conscenderunt et e portu exierunt. 6. Sine metu e patria abeuntes, per mare Aegeum ad Hellespontum
cursum tenebant.
4. Llegada de los Argonautas a la Cólquide.
1. Argonautis, Hellespontum ac Pontum Euxinum transeuntibus, pericula omnis generis non defuerunt. 2. Tamen
Minerva dea Argonautis semper adfuit; ita Colchorum fines salvi adierunt. 3. Ibi Argonautae, de nave exeuntes, per
urbem ad Aeetam regem adierunt. 4. Tum Iason regi dixit : «NoIi nobis inimicus esse. 5. E longinqua Graecorum
terra cum bona spe in regnum tuum venimus. 6. A te peto vellus aureum, propter quod cum comitibus iter in
regnum tuum feci. 7. Cum autem in Graeciam redierimus, te laudabimus tibique gratiam habebimus.»
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
5. Hazañas de Jasón en la Cólquide.
1. Rex Aeeta respondit 2. «Magnam quidem rem a me petis; tamen tibi vellus aureum dabo, cum ingentes tauros
meos, ignem naribus efflantes, viceris, cum draconis dentes in agro severis, cum viros ex dentibus natos armis
superaveris.» 3. Regis responsum Iasoni iucundum non fuit, nam nullus vir tam multos labores facere poterat. 4.
Sed Medea, regis filia, magicarum artium perita, Iasoni adfuit, quod iuvenem amabat. 5. Ita Iason ingentes tauros
superavit, virosque e draconis dentibus natos interficere potuit. 6. Saevus autem rex non cupiebat vellus aureum
Iasoni dare, sed miseros Argonautas mala fraude interficere constituit.
6. Jason regresa con Medea a Tesalia:
1. Medea rursus Iasonem adiit et «NoIi hic manere, inquit, nam magno in periculo es. 2. Nunquam pater meus tibi
vellus aureum dabit. 3. Ego vero ad draconem, velleris custodem, te ducam; auxilio meo vellus capere poteris.» 4.
Tum Medea iuvenem iussit in silvam intrare. 5. Ibi Medea immane animal sopivit; Iason autem vellus aureum
capere et ad navem fugare potuit. 6. Tunc cum Medea carisque comitibus in navem conscendit et in Graeciam
rediit. 7. Ibi Medeam uxorem duxit, ac post mortem Peliae, Thessaliae rex fuit.
1. Los orígenes de la guerra:
1. Antiquis temporibus, Menelaus rex cum Helena uxore Spartae vitam agebat. 2. Olim Paris, Priami filius, Spartam
venit ibique Menelai hospes fuit. 3. Paris autem, validus adulescens, Helenam, mulierum pulcherrimam, rapuit et
cum ea celeriter Troiam rediit. 4. Itaque omnes Graeciae reges constituerunt cum Troianis bellum gerere et Menelao
uxorem reddere. 5. Naves multas celerrime paraverunt et in portum Aulidem convenerunt. 6. Toti classi praeerat
Agamemnon, Menelai frater, rex Mycenarum.
2. La cólera de Diana:
1. Diu adversi venti Graecos in portu Aulide retinuerunt. 2. Tum Agamemnon Calchantem interrogavit, isque regi
respondit 3. «Diana dea tibi irata est, quod cervam eius sacram in silva vulneravisti. 4. Itaque adversos ventos
movet. 5. Cum autem filiam tuam Iphigeniam deae immolaveris, tunc classis e portu exire et Troiae litus petere
poterit.» 6. Calchantis verba Agamemnon magnum dolorem fecerunt, nam filia ei cara erat. 7. Agamemnon tamen
deae invitus paruit. 8. Regis iussu, Ulixes Mycenas properavit et puellae dixit : 9. «Noli domi manere; celeriter veni
Aulidem; ibi Achilles, pulcher iuvenis et dux fortis, te uxorem ducet.»
3. El sacrificio de Ifigenia:
1.Iphigenia, Ulixis verbis credens, cum Clytaemnestra matre Aulidem venit. 2. Propinqua vero puellae mors omnes
Graecos vehementer movebat. 3. Nec tamen Iphigeniae dolor, nec Clytaemnestrae preces, neque Achillis ira
superbum regem vincere potuit: pater filiam ad aram duxit. 4. Iam sacerdos ferrum in manu habet, mox miseram
Iphigeniam immolabit. 5. Eodem autem tempore Diana pro puella ante aram cervam collocavit. 6. Ita Agamemnon
non Iphigeniam, sed cervam immolavit. 7. Tunc Graecorum classis Asiam petere potuit. 8. Iphigeniam autem dea in
Chersonesum Tauricam duxit. 9. lbi sacerdos fuit in deae templo.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
4. Los combates delante de Troya:
1. In campo, inter mare et oppidum Troiam, omnes fortiter pugnabant. 2. Nam Graeci et Troiani fortes milites
eorumque duces periti erant. 3. Achilles autem ceteros Graecos virtutis fama superabat. 4. Troiani vero omnem
spem in Hectore, Priami filio, habebant. 5. Duorum virorum facta Homerus poeta nobis narravit. 6. Olim Achilles,
quod Agamemnoni iratus erat, pugnae non interfuit; Graeci magnam cladem acceperunt. 7. Hostes usque ad
Graecorum naves, quas nautae in litus traxerant, clam venerunt earumque partem igne deleverunt. 8. Unus ex
Achillis comitibus, Patroclus, hostes pellere potuit; Hector autem eum in acie interfecit. 9. Tum Achilles cum
Hectore pugnare constituit.
5. La muerte de Héctor:
1. Achilles cum omnibus Graecis adversus hostes processit. 2. Troiani in oppidum fugerunt; solus Hector pro
moenibus manserat et Achillem fortiter exspectabat. 3. Tamen, quod Achillis vim sustinere non potuit, circum
urbem mox fugit. 4. Achilles vero eum interficere potuit. 5. Hectoris corpori non pepercit: eius enim pedes ad
currum alligavit corpusque ante Troianorum oculos in pulvere traxit. 6. Quis dicere poterit patris et matris et uxoris
et omnium Troianorum dolorem? 7. Postridie Priamus rex in Graecorum castra venit et Achillem movere potuit; is
Hectoris corpus misero seni reddidit.
6. El caballo de madera:
1. Graeci tamen urbem Troiam non ceperant. 2. Tunc Ulixes, Ithacae rex, vir callidus, fraudem invenit. 3. Milites,
Ulixis iussu, equum ligneum fecerunt. 4. Equus tam altus erat quam collis, tam latus quam navis. 5. Fortes duces,
Ulixes et Menelaus et Pyrrhus, Achillis filius, in eum ingentem equum intravere. 6. Tum ceteri Graeci in naves
conscenderunt ac propinquam insulam petiverunt. 7. Equum autem in Troiae litore reliquere. 8. Mane Troiani,
hostium classem non iam videntes, sine metu ex oppido in campum exierunt. 9. Magna erat eorum laetitia: nonne
Graeci post tam multos annos abierant?
7. El éxito de la estratagema:
1. Plurimi Troiani cupiebant tam mirum equum in oppidum trahere, quod eorum admirationem movebat. 2.
Laocoon tamen sacerdos atque Cassandra, Priami filia, eos ita monuerunt 3. « Nolite id facere; timete Graecorum
donum. » 4. Troiani nec Laocoontis nec Cassandrae verba crediderunt, sed equum in oppidum ad Minervae
templum traxerunt. 5. Media autem nocte, milites graeci ex equo exierunt. 6. Ad oppidi custodes clam processerunt
eosque celeriter interfecerunt. 7. Iam Graecorum classis ad Troiae litus redierat; milites, de navibus exeuntes, per
campum urbem petierunt. 8. UIixes autem eiusque comites portas aperuere; ita Graecorum exercitus in urbem
invasit.
8. La destrucción de Troya.
1. Graeci non tantum viros, sed etiam mulieres et senes et infantes sine misericordia necaverunt. 2. Pyrrhus,
Achillis filius, in Priami domum in primis intravit ibique senem interfecit. 3. Tandem milites victores omnes urbis
domos, etiam sacra templa incenderunt. 4. Ita antiquam urbem, quae diu omnium admirationem moverat,
deleverunt. 5. Arbores in eo loco creverunt ubi fuerant alta Troiae moenia. 6. Solus e ducibus troianis, Aeneas cum
patre et filio et paucis comitibus saevam mortem effugere potuit. 7. Postea ad Italiae litus pervenit ibique urbem
condidit: eius incolae Romanorum maiores fuerunt.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
Lavinia, ante adventum Aeneae, Turno desponsa erat. Turnus, iratus, Aeneae Latinoque bellum gessit. Turnus ab
Aenea victus est. Post mortem Aeneae Ascanius novam urbem sub Albano monte condidit. Nova urbs appellata est
Alba Longa.
Ascanii progenies multos annos Albae regnavit. Proca rex Numitorem atque Amulium procreavit. Numitori,
primogenito, regnum dedit. Sed Amulius, avidus regni, Numitorem e regno pepulit. Praeterea stirpem virilem fratris
interfecit. Rheam Silviam, Numitoris filiam, vestalem designavit. Vestales virgines erant; proinde filios non
habebant. Sed Rhea Silvia gemelam prolem e Marte genuit. Amulius iratus Rheam punivit ac iussit proicere pueros
in Tiberim. Aqua autem fluctuans pueros in sicco destituit. Lupa puerilem vagitum sensit, ex montibus decurrit ac
pueris mammas praebuit. Deinde pastor Faustulus infantes invenit, secum duxit et educavit.
Pueri appellati sunt Romulus et Remus. Remus, adulescens, captus est. Tum Faustulus veritatem Romulo enarravit.
Romulus Remun liberavit. Amulius interfectus est et Numitor in regno repositus. Deinde Romulus novam urbem,
Romam, condidit.
Romulus imaginem urbis magis quam urbem fecerat: deerant incolae. Erat in proximo lucus; hunc asylum fecit. Eo
statim multitudo latronum pastorumque confugerunt.
Cum vero ipse et populus uxores non haberent, legatos ad vicinas gentes misit, ut societates connubium peterent.
Nusquam benigne legatio audita est; ludibrium etiam additum est: quidni feminis quoque asylum aperuisti? Id enim
compar foret connubium. Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos parat. Multi convenerunt, maxime Sabini
cum liberis et coniugibus. Ubi spectaculi tempus venit, cum signum a Romulo datum esset, virgenes raptae sunt et
haec fuit statim causa bellorum.
VRBS TRIA FERE MILIA ANNORVM HABET
Roma esQuomodo Romanus diem agit? Prima luce surgit, paucum panem et caseum edit. Deinde patronus
clientibus pecuniam cottidianam et aliquid cibi praebet. Patronus servos possidet, qui domo vel negotiis occupati
sunt. Post meridiem Romani cenant; divites saepe familiares et amicos invitant. In triclinio accubantes digitis
cenant – semper “ab ovo usque ad malum”. Nonnumquam cibos extraordinarios edunt, velut glires, sumen,
phoenicopterum. Omnes fere cibos condiunt liquore salso, quem herbis, piscibus, vino malorum fabricant et
“garum” vel “liquamen” appellant. Romani pauperes pane, olivis, uvis, melle contenti sunt; saccharon ignotum est.
Raro carnem edunt. Nocte appropinquante omnes cubitum eunt, quod nihil nisi lucernas olearias habent ad
illuminandum. In domibus balnea rara sunt. Romani aqua frigida se lavant sine “sapone”. Servi tunica ussi sunt.
Cives Romani togam supra tunicam habent. Pueri civium bulla aurea circum collum ornati sunt.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
SCHOLA ETIAM LVDVS APPELLATVR!
Pueri puellaeque septem ad quindecim annorum prima luce scholam petunt. Servus, qui paedagogus appellatur,
eos comitatur eorumque tabellas ceratas stilosque portat, quibus scribunt. Magister saepe Graecus est. Paucos
discipulos docet, pigros virga punit. Parentes magistro pecuniam dant. In schola, quae apud graecos “gimnasium”
appellatur, discipuli arte legendi, scribendi, computandi docentur. Discunt praecipue recitando et repetendo. Sed
pueri puellaeque Romani etiam ludunt: trocho, turbine, pupis ceratis fictilibusque. Sibi excogitant ludos velut
pilarum aut alearum.
FORVM ROMANVM
Multa monumenta exstant: templa, arcus triumphales, basilicae. Usque ad C. Iulii Caesaris mortem omnia privata
ac publica negotia ibi agebantur. Ibi oratores et candidati orationes habebant, populus leges ferebat, de re publica
disputabat. Imperatores Romani nova fora construxerunt. Sed haec “Fora Imperialia” noniam publica erant.
THERMAE, DELICIAE ROMANORVM
Cottidie fere post meridiem Romani thermas adeunt, balnea publica. Ibi lavantur, corpora exercent, garriunt.
Aditus parvo constat. Aqua quattuordecim aquaeductibus Romam ducitur in omnes fontes viarum, in latrinas
publicas, in thermas, in domos ac hortos. In cenaculis domorum privatarum aqua viva non est. Plebei Romani ad
fontes viarum amphoras aqua implere debent. Nihilo-minus Romani aquam in cisternis collectam praeferunt.
QVOMODO TANTAE VRBI CIBVS PARATVR?
Plurimae merces per mare ex omnibus orbis partibus Romam perveniunt. Naves quaedam ingentes sunt: repertae
sunt naves fractae decem milibus amphorum completae! Etiam obelisci ex Aegypto navibus immensis in Italiam
transportantur. Ostia portus Romae est. Cum navis oneraria appellitur, onus nave fluviatili adverso Tiberi in horrea
urbis transfertur. Nonnumquam frumentum Gallicum, Aegypticum, Sicilense gratis populo praebatur.
RVRI MVLTI HOMINES NEGOTIOSI SVNT
Servi laborantes pro patrono Romano, sed etiam agricolae agros manibus suis colentes. Vinum colendum est,
olivae legendae et premendae sunt. Hodie quoque pars agrorum frugiferorum “bella Campania” appellantur!
Romani enim multo oleo utuntur: butyro carent et lucernas oleo implent. Magnas greges caprarum et ovium
educunt. Terram aratro arant, quod in hamo ligneo consistit, qui a duobus bobus trahitur. Villas magnificas inter
vineas et cyparissos sitas adeunt, ut se reficiant ab urbis tumultu.
PANEM ET CIRCENSES
Panem et circenses populus Romanus ab imperatore postulat. Itaque imperator cives persaepe ad ludos invitat.
Ludi circenses in Circo Maximo dantur. Aurigae equos currentes septies circum metas agitant. Metae valde
periculosae sunt: nonnumquam quadrigae prope metam naufragant. Romae sumus in Circo Maximo. Supra circum
aedificia Palatini collis sita sunt, ex quibus familia imperatoria ludos observat. Plus quam centum milia hominum
ludis circensibus adsunt! Vno die usque ad centum cursus in circi spectare licet! Etiam multi spectatores certant
pignore! Omnia spectacula gratis sunt; nonnumquam spectatoribus etiam panis praebetur.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
IN AMPHITHEATRO MVNERA GLADIATORIA ET VENATIONES DANTVR
Maximum amphitheatrum est Colosseum, quod quinquaginta milia hominum brevi tempore per LXVI aditus
intrare possunt – sine tumultu! Rete arenam circumdat, ne bestiae in multitudinem saltent. Tamen dominae, pueri
puellaeque, servi in superioribus partibus sedent. Vela lintea spectatores a sole protegunt; CCXL malis fixa sunt. In
amphitheatro nonnumquam etiam naumachiae dantur, pugnae navales: in arena inundata naves verae pugnant!
Prope Colosseum gladiatores exercentur in amphitheatro parvo. Hunc locum, qui Locus Magnus appellatur, hodie
quoque Romae videre licet.
MVNERA GLADIATORIA A SOLE ORIENTE VSQVE AD SOLEM OCCIDENTEM NON CESANT!
Gladiatores ex officio pugnant; plerumque servi sunt vel voluntarii, qui praemiis attrahuntur. Raro sunt homines
scelesti ad ludos damnati. Gladiatores fuscinis et sagittis pantheras temptant. Nonnuqmuam ursus bisonem petit,
elephantus rhinozerontem. Erat “ericium” quo gladiatores se reciperent potuisse. Crudelissima autem sunt munera
gladiatorium inter se pugnantium. Spectatores sanguinis cupidi gladiatores saepe provocant:
“Verbera!””Iugula!”( id est: neca ) vel: “Hoc habet!”
XVIII. LA CRISIS DE LA REPÚBLICA. LOS GRACOS
53. Tiberio Graco y la ley agraria del año 133:
1. Tib. Gracchus et C. Gracchus Scipionis Africani nepotes erant. 2. Quorum mater, Cornelia nomine, eos a
pueritia bonos mores et probam vitam docuerat. 3. Neque egregium ingenium, neque magna virtus adulescentibus
defuit. 4. Fratres tamen rempublicam vehementer perturbavere. 5. Tib. Gracchus, qui erat tribunus plebis, agrum
publicum plebi dare voluit. 6. Quo consilio viam ad regnum eum sibi parare Optimates crediderunt. 7. Tiberius, qui
in Capitolium venerat, manum ad caput tulit. 8. Quo signo salutem suam populo commendabat. 9. Nobiles autem
dixerunt eum diadema eo signo sibi postulare. 10. Tum Scipio Nasica clamavit: 11. “Si rempublicam salvam esse
vultis, cur mecum venire dubitatis?” 12. Deinde Gracchum fugientem sua manu interfecit. 13. Romani corpus
Tiberii mortui in Tiberim praecipitaverunt.
54. Cayo Graco reemprende las reformas:
1. C. Gracchus eadem consilia atque frater iniit. 2. Magnas largitiones fecit; legem “de frumento” tulit, quia
plebem frumento carere nolebat. 3. Tum rursus senatus eis consiliis obsistere constituit. 4. C. Gracchus cum suis
Aventinum montem occupaverat. 5. Itaque consul Opimius ad arma populum vocavit et Caium oppugnavit. 6. Iam
Opimii milites eum capturi erant, cum iugulum servo suo praebuit. 7. Qui dominum, deinde se super domini corpus
interfecit. 8. Miles quidam Caii caput consul attulit, qui ei pro capite aurum rependit. 9. Nonnulli etiam dicunt
militem in caput plumbum fudisse: ita enim caput gravius erat.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
XXI. POMPEYO
63. Pompeyo y Sila:
1. Cn. Pompeius in civili bello, quod inter Sullam et Marium fuit, socius Sullae fuit. 2. Annos tres et viginti
natus, exercitum comparavit, quo Sullae auxilium attulit. 3. Brevi enim tempore tres hostium exercitus aut cecidit
aut cum suis iunxit. 4. Postea Pompeius in Siciliam it, eamque a Carbone, Sullae inimico occupatam, recepit. 5.
Deinde, exercitu in Africam traiecto, Hiarbae, Numidiae regi, bellum intulit. 6. Intra dies quadraginta hostem
oppressit Africamque subegit adulescens ille quattuor et viginti annos natus. 7. Tum litteras accepit, quibus Sulla
eum iubebat exercitum dimittere, et cum una tantum legione novum ducem exspectare. 8. Id aegre tulit Pompeius;
paruit tamen atque Romam rediit. 9. Redeunti Pompeio incredibilis multitudo occurrit. 10. Sulla quoque eum
benigne accepit et “Magnum” appellavit. 11. Pompeio tamen triumphum petenti restitit. 12. Qui magna audacla
dixit plures solem orientem colere quam occidentem. 13. Quibus verbis Pompeius significabat Sullae potestatem
minorem iam esse, ipsius vero crescere. 14. Tum Sulla iuvenis audaciam laudavit et dixit: “Triumphet, triumphet.”
64. Pompeyo y los piratas (67 a. C.):
1. Quod in omnibus maribus multi piratae erant et quasdam etiam Italiae urbes diripuerant, Pompeius adversus
eos missus est. 2. Nimiae viri potestati obsistebant quidam ex Optimatibus et in primis Q. Catulus. 3. Qui in
contione dixerat esse quidem clarum virum Cn. Pompeium, sed non omnia esse uni tribuenda; addiderat etiam: “Si
casu ille perierit, quis ei succedet?” 4. Tum clamavit tota contio: “Tu ipse, Q. Catule.” 5. Tam honorifico civium
testimonio victus, Catulus e contione exiit. 6. Pompeius, navibus per omnes maris recessus positis, brevi tempore
orbem terrarum ista peste liberavit. 7. Piratas captos in urbibus agrisque procul a mari collocavit. 8. Nihil celerius
fuit hac victoria: nam ante quadragesimum diem piratae e toto mari pulsi sunt.
65. Guerra contra Mitrídates:
1. Eo confecto bello, Cn. Pompeius Mithridati bellum intulit atque Asiam celeriter petiit. 2. Proelium statim
cum rege committere cupiebat. 3. Mithridates autem diu nullam pugnandi facultatem dedit, nam in castris semper
se continebat. 4. Quadam tamen nocte Pompeius pugnam commisit. 5. Luna Romanis utilis fuit: nam eam Romani a
tergo habebant; itaque umbrae corporum, longe patentes, usque ad primos hostium ordines pertinebant. 6. Quae res
milites regis fefellit: in umbras, non in Romanos tela coniiciebant. 7. Victus Mithridates in Pontum fugit. 8. Illic
ipse Mithridatis filius, Pharnaces, adversus patrem bellum gessit, quod, occisis a patre fratribus, vitae suae ipse
timebat. 9. Tum Mithridates, de rebus suis desperans, venenum sumpsit. 10. Id autem vitam non abstulit, quia rex
adversus venena multis medicaminibus corpus antea confirmaverat. 11. Tandem a milite Gallo suo iussu interfectus
est.
66. Victoria sobre Tigranes. Guerra civil entre Pompeyo y César:
1. Pompeius deinde Tigranem, Armeniae regem Mithridatisque socium, superavit. 2. Quem tamen benignis
verbis excepit atque in regnum restituit, tam pulchrum esse existimans facere reges quam vincere. 3. Quibus rebus
factis, in Italiam tandem rediit. 4. Ad Urbem venit et, dimisso exercitu, tertium triumphum egit.
5. Tam clarus imperator vitam miserrime amisit. 6. Postea enim bellum civile coepit inter Pompeium et
Caesarem. 7. Pompeius, relicta Urbe atque Italia ipsa, Thessaliam petiit, et cum eo consules senatusque omnis. 8.
Victus Pompeius ad Ptolemaeum, Alexandriae regem, fugere voluit sed ille Pompeium interfici iussit.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
XXII. CICERÓN
67. Cicerón. Un genio precoz:
1. M. Tullius Cicero Arpini, quod est Volscorum oppidum, natus est. 2. Uni ex eius maioribus verruca in naso
fuit, ciceri similis: inde cognomen Ciceronis genti datum est. 3. Cum multi de ea re riderent, Cicero: “Utinam istud
cognomen, inquit, nobilissimorum nominum famam, mea opera, vincat.” 4. Egregio fuit ingenio: cum in schola
litteris studeret, aequales eum, sicut regem, magnis honoribus quotidie deducebant domum. 5. Eorum etiam
parentes, pueri fama commoti, in scholam veniebant eum visum et auditum. 6. Ut adulescens fuit, Cicero Athenas
adiit, ubi philosophum Antiochum diligenter audivit. 7. Inde Rhodum se contulit, ubi Molo, orator doctissimus eius
magister fuit. 8. Dicunt illum, cum Ciceronem dicentem audivisset, flevisse. 9. Existimabat enim Ciceronem, virum
Romanum, Graecos ingenio et arte dicendi superare.
68. La conjuración de Catilina (63 a. C.):
1. Cum Romam rediisset, Cicero fuit quaestor tam gratus quam clarus in Sicilia. 2. Deinde consul factus,
Catilinae coniurationem maxima virtute fregit. 3. Catilina enim, furore motus, quod consulatum frustra petierat,
nefaria consilia capere non dubitaverat. 4. Cum nonnullis viris nobilibus Ciceronem interficere, senatores necare,
Urbem igne delere, publicam pecuniam diripere constituerat. 5. Quae coniuratio a Cicerone aperta est. 6. Tunc
Catilina, metu consulis, Roma ad exercitum, quem comparaverat, fugit. 7. Eius socii, capti ac in vincula coniecti,
sine mora necati sunt. 8. Senator quidam filium suum, qui Catilinae socius fuerat, ipse morte affecit. 9. Catilinae
autem copiae apud Pistorium caesae sunt. 10. Acriter pugnatum est: nullus hostium proelio superfuit; ipse Catilina
longe a suis, inter corpora eorum quos occiderat, cecidit. 11. Senatus populusque Romanus Ciceronem “patrem
patriae” appellavit.
69. El exilio (58 a. C.) y la rehabilitación de Cicerón:
1. Paucis post annis Clodius, tribunus plebis, Ciceronem accusavit. 2. “Cicero consul, inquit, cives Romanos
indicta causa nefarie necavit.” 3. Tunc senatus, sicut in publico luctu, vestem mutavit. 4. Cicero, cum posset armis
salutem suam defendere, maluit Urbem relinquere quam civile bellum movere. 5. Tunc Clodius illius domum et
villas diripuit et delevit. 6. Sed mox maximo omnium civium studio Cicero in patriam revocatus est. 7. Illi redeunti
ingens multitudo occurrit, domus eius publice restituta est. 8. Postea Cicero, quanquam cum Pompeio Romam
reliquerat, a Caesare victore veniam accepit. 9. Quo interfecto, Octavium, heredem Caesaris, fovit atque Antonio
rempublicam vexanti opposuit; sed ab illo deinde desertus est et proditus.
70. Muerte de Cicerón (43 a. C.):
1. Antonius, facta cum Octavio societate, Ciceronem iamdiu sibi inimicum proscripsit. 2. Qua re audita, Cicero
fugit in villam quae non longe a mari aberat, et inde in navem conscendit, in Macedoniam transiturus. 3. Cum vero
eum venti adversi ad litus rettulissent et ipse iactationem navis ferre non posset, rediit ad villam: “Mortem
accipiam, inquit, in patria saepe servata.” 4. Mox adfuerunt Antonii milites; cum Ciceronis servi parati essent ad
pugnandum fortiter, ipse lecticam, qua vehebatur, deponi iussit noluitque eos arma capere. 5. Ita Ciceroni
prominenti ex lectica caput sectum est; quod relatum est ad Antonium, eiusque iussu inter duas manus in rostris est
positum.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
XXIII. JULIO CÉSAR
71. César víctima de Sila:
1. C. Iulius Caesar, nobilissima familia natus, iam adulescens summa fuit virtute. 2. Corneliam uxorem duxerat,
cuius pater erat Sullae inimicus. 3. Cum Sulla iussisset eum uxorem dimittere, Caesar tamen parere noluit. 4. Cum
Sullae milites eum ad mortem quaererent, Caesar, mutata veste, ex Urbe exiit, et, quanquam aeger erat, diu latebris
se tegere coactus est. 5. Sulla tandem, Caesaris amicorum precibus victus, adulescenti ignovit invitus: dixit enim
multos in eo inesse Marios.
72. César y los piratas:
1.Caesar, mortuo Sulla, Rhodum ire constituit, ubi arti dicendi studere cupiebat. 2. Sed in itinere a piratis captus
est, mansitque apud eos quadraginta dies. 3. Cum autem eius familiares postulatam pecuniam piratis attulissent, ab
istis in litore relictus est. 4. Caesar liberatus in urbem proximam Miletum statim properavit; inde, paratis navibus,
adversus piratas celerrime navigavit. 5. Quorum classis partem delevit, partem cepit, ac de piratis captivis
supplicium sumpsit.
73. La ambición de César:
1. Iulius Caesar, cum quaestor fuit, in Hispaniam missus est; cumque pauperem quemdam Alpium vicum
transiret, quem eius comites superbe contemnebant, Caesar dixit: “Utinam hic primus sim, potius quam Romae
secundus!” 2. Cum vero in Hispania Alexandri Magni videret imaginem, lacrimas fudit. 3. Causam quaerentibus
amicis: “Nonne, inquit, mihi idonea dolendi causa est, cum nihil memoria dignum gesserim, quanquam ea sum
aetate, qua Alexander iam orbem terrarum ceperat?”
74. El consulado de César (59 a. C.):
1. Cum consul fuit, collega ei datus est M. Bibulus, cui lex agraria a Caesare lata non placebat. 2. Itaque Bibulus
in forum venit ad legi obsistendum. 3. Tum magna fuit seditio: in caput Bibuli cophinus stercoris plenus coniectus
est. 4. Tandem Bibulus, a Caesaris clientibus e foro expulsus, domi manere per reliquum anni tempus coactus est. 5.
Ita quidam homines faceti iure dicere potuerunt: “Ea quae eo anno gesta sunt, non consulibus Caesare et Bibulo,
sed Iulio et Caesare acta sunt.”
75. La conquista de las Galias (58-51 a. C.):
1. Iulius Caesar, post consulatum, in Gallia provincia proconsul fuit. 2. Multa autem gessit novem annis quibus
in imperio fuit: Galliam totam occupavit; Germanos primus Romanorum oppugnavit et magnis affecit cladibus;
Britannos quoque vicit. 3. Quo in bello multa a Caesare egregia facta narrantur. 4. Cum exercitus salutem fuga
peteret, Caesar e manu militis fugientis scutum eripuit et in primam aciem volans pugnam restituit. 5. In alio
proelio, aquiliferum tergum vertentem ad pugnam reduxit, hostesque dextra manu ostendens: “Quo tu abis? Hic sunt
milites quibuscum pugnamus.”
76. La guerra civil (50-45 a. C.):
1. Caesar, qui in Gallia bellum conficiebat, constituit alterum consulatum petere, quanquam Roma aberat. 2.
Quod ei a senatu, Pompeio auctore, est negatum. 3. Ea re commotus, in Italiam cum exercitu rediit, Romaque
occupata, Brundisium contendit, quo Pompeius consulesque fugerant. 4. Deinde, Caesar Thessaliam petiit, ubi
Pompeianos apud Pharsalum vicit. 5. Pompeium ipsum, in Aegyptum fugientem, rex Ptolemaeus occidi iussit.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
6. Deinde, Caesar in Pontum transiit, Pharnacemque, Mithridatis filium, quattuor horis uno proelio superavit. 7.
Quam victoriam celerrimam tribus verbis memoravit: “Veni, vidi, vici.” 8. Denique in Africa Scipionem et Iubam,
in Hispania Pompeii ipsos liberos superavit. 9. Humana tamen fuit eius victoria, nam omnibus Pompeianis pepercit.
10. Cum in Urbem rediit, quinque triumphos egit.
77. De la dictadura a la muerte (Idus de marzo del 44):
1. Bellis civilibus confectis, Caesar, dictator in perpetuum factus, superbe agere coepit. 2. Senatum ad se
venientem sedens excepit; cum M. Antonius, Caesaris in omnibus bellis comes, et tunc in consulatu colleqa,
coronam, insigne regum, in eius caput imponeret, non recusavit. 3. Itaque coniuratio a sexaginta viris, Cassio et
Bruto ducibus, contra eum facta est. 4. Cum igitur Caesar Idibus Martiis in senatum venisset, coniurati eum
sedentem circumvenerunt. 5. Unus ex iis ad eum accessit eique manum attulit. 6. Deinde Caesarem clamantem:
“Vim quidem adhibes”, Cassius graviter vulnerat. 7. Paulo post, Caesar aliud vulnus accepit. 8. Cum M. Brutum,
quem filium habebat, inter coniuratos vidisset, dixit: “Tu quoque, fili mi!” 9. Deinde, ubi animadvertit se
circumventum esse undique, toga caput obvolvit, atque tribus et viginti vulneribus acceptis, ante Pompeii statuam
cecidit.
XXVI. OCTAVIO AUGUSTO
83. Octavio en el asedio de Módena:
1. Octavius, Iuliae nepos, cum patrem suum quattuor annos natus amisisset, a Caesare, Iuliae fratre, adoptatus
est. 2. Audita Caesaris morte, nomen Caesaris sumpsit et, copiis statim conscriptis, opem Decimo Bruto tulit, qui ab
Antonio Mutinae oppugnabatur. 3. Cum autem urbem oppugnatam inire non posset, ad Brutum pro nuntiis
columbas misit. 4. Quibus fame confectis, litteras ad collum alligabat; deinde a loco moenibus proximo columbas
mittebat. 5. Eae autem alta aedificia petebant, ubi cibum, Bruti iussu depositum, inveniebant: ita facile capiebantur.
84. Ilegalidades y crueldad de Octavio:
1. Postea ad Urbem accessit, et quadringenti milites, ad senatum missi, consulatum ei postulaverunt. 2.
Cunctante senatu, legationis princeps, ostendens gladium, in ipsa curia clamavit: “Hic faciet, nisi vos feceritis.” 3.
Ita milites Octavium Caesarem, nondum viginti annos natum, vi consulem fecerunt. 4. Qui adversus inimicos
crudeliorem quam ipse Sulla se ostendit: ne pueris quidem pepercit. 5. Societate cum Antonio facta, M. Bruto, qui
Caesarem interfecerat, bellum intulit atque eum superavit.
85. Victoria en Accio; muerte de Antonio y de Cleopatra (31 a. C.):
1. Postea Octavius ab Antonio iterum dissensit, quod is Octaviam, sororem Octavii, repudiaverat et Cleopatram,
Aegyptiorum reginam, uxorem duxerat. 2. Cum eo apud Actium navale proelium iniit. 3. Victus est Antonius et
fugiens Aegyptum petiit; Octavius Alexandriam, quo Antonius cum Cleopatra fugerat, brevi tempore expugnavit.
4. Antonius, omni spe sublata, mortem sibi ipse attulit. 5. Cleopatra vero, quam Octavius vivam capere atque in
triumpho ducere volebat, aspidem afferri iussit, cuius morsu vitam amisit.
86. Octavio, dueño de Roma, recibe el título de Augusto:
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
1. Tandem Octavius, hostibus victis, humanum se ostendit. 2. Postquam in ltaliam rediit, in urbem Romam
triumphans intravit. 3. Tum bellis in toto orbe terrarum confectis, Iani portas sua manu clausit, quae antea bis
tantum clausae erant: Numa regnante, ac primo bello punico confecto. 4. Tunc omnes, post tot mala, beatam vitam
agere potuerunt 5. Octavio maximi honores a senatu concessi sunt. 6. Ipse “Augustus” nominatus est, mensisque
“sextilis” eodem nomine est appellatus, quod illo mense bellis civilibus finis erat impositus. 7. Etiam erga eos, quos
inimicos cognoverat, humanus fuit. 8. Legentem olim unum e nepotibus invenit: cumque puer territus volumen
Ciceronis, quod manu tenebat, veste tegeret, Augustus librum cepit, eoque statim reddito: “Hic vir, inquit, doctus
fuit et patriam amavit.”
87. Augusto y los cuervos sabios:
1. Pedibus saepe per urbem ambulabat. 2. Post Actiacam victoriam, occurrit ei opifex quidam, corvum tenens qui
magna voce dicebat: “Ave, Caesar, victor, imperator.” 3. Augustus, corvum miratus, magna pecunia eum emit. 4.
Socius opificis, ad quem nihil ex illa pecunia pervenerat, dixit Augusto illum habere alterum corvum; quem afferri
iussit Augustus. 5. Allatus corvus ea verba, quae didicerat, fecit: “Ave, Antoni, victor, imperator.” 6. Augustus, his
verbis haud iratus, imperavit tamen ut socius particeps esset pecuniae ab opifice acceptae.
7. Quo exemplo incitatus, sutor quidam corvum docuit eodem modo; sed cum parum procederet, saepe corvo
dicebat: “Operam perdidi!” 8. Tandem corvus coepit verba, quae ad laudem Augusti didicerat, bene proferre;
quibus auditis, Augustus respondit: “Satis talium salutatorum habeo.” 9. Tum corvus forte ea verba addidit, quae
saepe audiverat: “Operam perdidi!” 10. Augustus risit atque corvum emi iussit.
88. La amistad de Mecenas:
1. Augustus familiarem habuit Maecenatem, equitem Romanum. 2. Qui, cum apud principem gratia valeret,
magna humanitate curavit ut omnibus prodesset, obesset nemini. 3. Miro modo Augusti animum flectebat, cum
eum ira incitatum videbat. 4. Ius olim dicebat Augustus; Maecenas, cum timeret ne multos capitis damnaret, per
multitudinem ad Augustum accedere contendit. 5. Quod cum frustra tentavisset, in tabella scripsit haec verba:
“Surge tandem, carnifex!” eamque tabellam ad Augusti pedes iecit. 6. Qua lecta, Augustus statim surrexit;
neminem eo die damnavit.
89. Sencillez de la vida de Augusto:
1. Habitavit Augustus in parvis aedibus, ac per annos quadraginta in eodem cubiculo hieme et aestate mansit. 2.
Idem tamen Romam tanta cura ornavit ut iure dicere posset: “Ego ex lateritia urbe marmoream feci” 3. Vestis ab
uxore, aut a filia, aut a sorore facta ei grata erat. 4. Cibum quoque modicum capiebat. 5. Non magis quam septem
horas dormiebat, somno saepe intermisso. 6. Cum audivisset senatorem quemdam, aere alieno oppressum, tamen
optime dormire, culcitam eius emit. 7. Mirantibus amicis dixit: “Habenda est ad somnum culcita, in qua homo, qui
tantum debet, dormire potuit.”
90. Los últimos momentos de Augusto (14 d. C):
1. Tandem in Campaniam se recepit, ubi etiam senex cum comitibus saepe iocabatur. 2. Extremo vitae die
amicos interrogavit: “Vitaene mimum satis commode egi?” 3. Addidit haec verba: “Vos omnes cum gaudio
applaudite.” 4. Nolae quinque et septuaginta annos natus vitam amisit.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
XIV. LA SEGUNDA GUERRA PÚNICA
36. Difícil avance a través de los Alpes:
1. Hannibal magnis itineribus ad Alpes pervenerat. 2. Primi ibant elephanti et equites, ipse post cum peditibus
procedebat. 3. Mox alti montes et nives caelo mixtae et intonsi eius regionis homines Hannibalis milites terruerunt.
4. Aliquando incolae adversus Poenos impetus faciebant aut saxa ingentia de altioribus locis in eos coniiciebant. 5.
Eo tempore elephanti Poenis profuerunt: nam incolae tam immanibus animalibus, quae nunquam antea viderant,
territi sunt. 6. Nono die in Alpium iugum perventum est. 7. Tum Hannibal imperavit ut militibus labore pugnaque
defessis aliqua quies daretur. 8. Agmina ibi constiterunt castraque in iugo posita sunt.
27. A la vista de la llanura del Po:
1. Omnia loca alta nive tecta erant, cum Hannibal iussit prima luce castra moveri. 2. Milites inviti paruerunt,
atque de sua fortuna desperanfes pigerrime procedebant. 3. Tum Hannibal iussit agmen in promunturio quodam
consistere. 4. Ipse Italiae campos, longe et late patentes, militibus ostendit, eorumque animos his verbis
confirmavit: 5. “Nunc moenia non Italiae solum, sed etiam urbis Romae transitis. 6. Mox non iam per asperos
montes, sed per campos iter facietis. 7. Paucis proeliis caput Italiae in manu ac potestate habebitis.”
38. El descenso hacia Italia:
1. Deinde agmen difficilibus itineribus de montibus descendere coepit. 2. Mox autem ingentia saxa agmen
consistere coegerunt. 3. Cum in eo loco non alia via esset per montes, Hannibal militibus imperavit ut saxa
caederent. 4. Itaque milites in saxis multas arbores sectas posuerunt eisque ignem intulerunt. 5. Deinde in ardentia
saxa magnam aceti copiam fuderunt. 6. Tum saxa, calore et aceto putrefacta, ferro fregerunt viamque agmini
aperuerunt. 7. Tandem Poeni, fame et laboribus oppressi, in iucundiora loca descenderunt, ubi hominibus defessis
aliqua quies data est.
39. La más grande derrota de la historia romana (216 a. C.)
1. Hannibal in Apuliam pervenerat. 2. Duo consules, L. Aemilius Paulus et C. Terentius Varro, adversus eum
missi sunt atque apud Cannas castra posuerunt. 3. L. Aemilius Paulus nolebat proelium committere in eo loco,
Poenorum equitatui idoneo. 4. Varro autem, invito collega, aciem instruxit signumque pugnae dedit. 5. Legiones
Romanae victae et caesae sunt: nunquam populus Romanus tam ingentem cladem acceperat.
6. L. Aemilius Paulus ipse, in prima acie pugnans, vulneratus cecidit. 7. Tribunus quidam militum, cum eum
humi videret: “Cape, inquit, hunc equum, et fuge, Aemili.” 8. “Tu potius, respondit ille, abi; mone senatores ut
Urbem ante hostium adventum praesidiis muniant. 9. Ego inter milites meos mortem exspectabo.” 10. Eius vero
collega cum paucis equitibus fugere potuit.
40. Tras la batalla, Aníbal vacila:
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
1. Hannibali victori ceteri duces gratulationem faciebant suadebantque ut quietem ipse sumeret et militibus quoque
daret. 2. Unus tamen ex eius familiaribus, Maharbal, Hannibalem monuit ut statim Romam peteret. 3. Cum autem
Hannibal illud consilium non probaret, Maharbal dixit: 4. “Vincere scis, Hannibal, sed fructum e victoria capere
nescis.” 5. Dicunt huius diei moram Urbem imperiumque servavisse. 6. Postero die, prima luce, Poeni e castris suis
exierunt ut hostium spolia colligerent. 7. Tradunt Poenos tres anulorum modios ab interfectis equitibus et
senatoribus abstulisse et Carthaginem misisse. 8. Deinde Hannibal Campaniam petiit, ubi “deliciae Capuae”
exercitus virtuti maxime nocuerunt.
41. P. Cornelio Escipión, procónsul con 24 años (211 a. C.):
1. Romani iam duas clades in Hispania acceperant. 2. Occisis autem ibi duobus imperatoribus, exercitum augere
eoque proconsulem mittere constituerunt. 3. Populus in campo Martio comitia habuit. 4. Cum autem nemo illud
imperium suscipere vellet, repente P. Cornelius Scipio, quattuor et viginti tantum annos natus, dixit se petere. 5. In
quem omnium ora versa sunt. 6. Deinde universi Scipionem in Hispania proconsulem esse iusserunt. 7. Paucis post
diebus, Scipio contionem habuit et magno animo disseruit de bello quod gerere volebat. 8. Ita Romanos cura
liberavit eisque spem reddidit.
42. Hábil política de Escipión en España (211-206 a. C.):
1. Brevi tempore, Scipio Hasdrubalem victum ex Hispania expulit. 2. Omnem praedam militibus concessit;
captivos Poenos vendidit, Hispanos vero sine pretio domum dimisit. 3. Cum Scipio erga Hispanos se clementer
gereret, multitudo regem eum appellavit. 4. At Scipio respondit 5. “Nomen imperatoris, quo milites mei me
appellant, mihi maximum est; regis nomen Romanis intolerabile est. 6. Itaque vos oro ne regem me nominetis.” 7.
Laudaverunt etiam Barbari magnitudinem animi qua Scipio id contemnebat quod ceteri cupiunt.
43. Escipión establece hábilmente alianzas en África:
1. Scipio, capta Hispania, cum iam bellum in ipsam Africam inferre vellet, existimavit animos regum et gentium
Africae primum conciliari posse. 2. Syphacem, opulentissimum Maurorum regem, primum tentare constituit. 3.
Itaque legatum cum donis ad eum misit. 4. Syphax Romanorum amicitiam non recusavit, sed cum ipso duce
Romano societatem facere voluit. 5. Scipio igitur in Africam venit. 6. Eodem tempore, Hasdrubal quidam
Carthaginiensis ad eumdem portum ac Scipio forte navigavit, ut Syphacis amicitiam societatemque postularet. 7.
Romanorum imperator et Poenorum dux, a rege benigne accepti, ad convivium simul vocati sunt. 8. Scipio autem
non Syphacem solum, sed etiam hostem Hasdrubalem sibi conciliavit. 9. Tunc Scipio, societate cum Syphace facta,
in Hispaniam ad exercitum rediit.
44. Escipión desembarca en África:
1. Scipio e Sicilia ad Africam magna classe contendit. 2. Naves celeriter processerunt ac brevi tempore haud
procul ab Africae litore fuerunt. 3. Postquam copiae de navibus exierunt, Scipio in proximis collibus castra posuit.
4. Tradunt aliquos hostium speculatores in castris captos esse. 5. Quos ad se adductos Scipio non damnavit, sed
monuit ut Romanorum exercitus opesque inviserent. 6. Quo facto, eos in Poenorum castra dimisit.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
45. Fidelidad de Masinisa, traición de Sifax:
1. Scipioni, in Africam venienti, Masinissa se iunxit cum equitibus suis. 2. Syphax vero a Romanis ad Poenos
defecerat. 3. Hasdrubal, Poenorum dux, et Syphax cum Scipione proelium iam committere volebant, cum Scipio
eorum castra nocte occupavit. 4. Syphax ipse captus ad Scipionem ductus est. 5. Ubi in castra Romana intravit, eius
fortuna omnium misericordiam movit. 6. Scipio regem ceterosque captivos Romam misit.7. Masinissae autem, qui
Romanis auxilium praebuerat, coronam auream dedit.
46. Escipión y Aníbal frente a frente en Zama (202 a. C.):
1. Hac clade Carthaginienses territi Hannibalem ex Italia redire iussere. 2. Tunc Hannibal lacrimas non tenere
potuit. 3. Paruit tamen atque in Africam rediit. 4. Postquam Zamam venit (ea urbs non longe a Carthagine abest), a
Scipione petiit ut colloquium haberent. 5. Dies locusque colloquio constituuntur. 6. Cum vero eorum sententiae de
pacis condicionibus differrent, proelium postero die commissum est. 7. Carthaginiensibus victis, Hannibal cum
quattuor tantum equitibus fugit.
47. La paz impuesta a Cartago:
1. Tunc Carthaginienses ad Scipionem triginta legatos miserunt, ut a Romanis pacem peterent. 2. Victis leges
imposuit Scipio. 3. Legati, cum nullam pacis condicionem recusarent, Romam missi sunt. 4. lbi ea, quae a Scipione
imposita erant, senatus populique Romani auctoritate confirmata sunt. 5. Scipio autem, pace terra marique facta,
exercitum suum in naves imposuit Romamque rediit. 6. Cum in Urbem intraret, ab ingenti civium multitudine
acceptus est, et propter claram victoriam suam “Africanus” appellatus est.
Viriato
Eodem tempore Metellus in Celtiberia apud Hispaniam res egregias gessit. Successit ei
Q. Pompeius. Postea Q. Caepio ad idem bellum missus est, quod Viriathus contra
Romanos in Lusitania gerebat. Metu Viriathus a suis interfectus est, cum
quattuordecim annis Hispanias adversus Romanos movisset. Primum pastor fuit, mox
latronum dux, postremo multos ad bellum populos concitavit et adsertor contra
Romanos Hispaniae putabatur. Et cum interfectores eius praemium a Caepione
consule peterent, responsum est numquam Romanis placuisse imperatores a suis
militibus interfeci.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
TRIPTÓLEMO.
Cum Ceres Proserpinam filiam suam quaerebat, devenit ad Eleusinum regem. Sua uxor Cothonea puerum
Triptolemum peperit, atque Ceres nutricem lactantem simulavit. Regina libens nutricem filio suo recepit. Ceres
cum volebat alumnum suum immortalem covertere, interdiu lacte divino alebat, noctu clam in igne obruebat. Itaque
praeterquam34 solebant mortales crescebat; et cum parentes ob eam causam stupuerunt, nutricem observaverunt.
Cum Ceres puerum volebat in ignem mittere, pater expavit. Dea irata Eleusinum exanimavit, at Triptolemo alumno
suo aeternum beneficium tribuit. Nam currum draconibus frugum plenum tradidit35; cum eo orbem terrarum
frugibus obsevit36. Postquam domum revertit, Celeus eum pro benefacto interficere iussit. Sed ubi Ceres rem
cognovit, imperavit Triptolemo regnum dare. Triptolemus ex patris nomine Eleusinum nominavit atque Cereri
Thesmophoriorum sacrum instituit.
HISTORIA DE APOLONIO REY DE TIRO
In civitate Antiochia rex fuit quidam nomine Antiochus; ab eo civitas nomen accepit Antiochia. Is habuit unam
filiam, virginem speciosissimam, in qua37 nihil rerum natura exerraverat, nisi quod38 mortalem statuerat. Ubi ad
nubilem aetatem pervenit atque species et formositas crevit, multi eam in matrimonium petebant et cum magna
dotis pollicitatione currebant. Et cum pater deliberabat, cui39 potissimum filiam suam in matrimonium daret40,
iniqua cupididate flamma concupiscentiae incidit in amorem filiae suae et coepit eam aliter diligere quam 41 patrem
oportebat. Is luctatur furore, pugnat dolore, sed vincitur amore; excidit ei pietas, oblitus est42 esse patrem et induit
coniugem. Sed cum sui pectoris vulnus ferre non poterat43, certo die prima luce irrumpit cubiculum filiae suae,
famulos longe excedere iussit, quasi44 cum filia secretum conloquium habiturus45, et ob furorem libidinis filiam
suam amavit atque postquam scelus perfecerat, evasit cubiculum. Puella vero miratur scelesti patris impietatem.
Subito nutrix eius intravit in cubiculum. Ut vidit puellam flebili vultu, eam quaesivit. Puella omnia demonstravit.
Nutrix ubi res audivit atque vidit, exhorruit. Nutrix vidit puellam46 mortis remedium quaerere et vix eam blando
sermonis colloquio revocat et invitam47 patris sui voluntati satisfacere cohortatur. Pater cum simulata mente
34 más allá de lo que.35 trado.36 obsero.37 "la cual".38 "a no ser que, excepto que".39 "a quién, a cuál".40 "daría".41 "de lo que".42 perfecto pasivo de obliviscor.43 imperfecto de possum.44 "como si".45 "fuera a tener".46 Sujeto del infinitivo; anteponer un “que” en la traducción.47 "aunque no quiera, contra su voluntad".
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
ostendebat se civibus suis pium genitorem48 sed intra domesticos parietes maritumError: Reference source not
found se filiae gloriabatur. Et ut49 semper impio toro frueretur, ad expellendos nuptiarum petitores50 quaestiones
proponebat et dicebat: "si quis vestrum quaestionis meae propositae51 solutionem invenit, accipiet52 filiam meam in
matrimonium; sed si non invenit, decollabiturError: Reference source not found." Et si quis forte prudentia
litterarum quaestionis solutionem inveniebat, decollabatur et caput eius super portae fastigium suspendebatur.
Atque plurimi undique reges, undique patriae principes propter incredibilem puellae speciem contempta 53 morte
properabant.
LOS COMIENZOS DE LA REPÚBLICA.
Postquam Romani reges expulerunt, pro uno rege duos consules annuo imperio creaverunt. Sic non insolentes se
vertebant, sed civiles semper erant. Anno igitur primo post reges consules fuerunt Iunius Brutus et Tarquinius
Collatinus. Sed Tarquinius rex magnum exercitum collegit, quoniam Romae potestatem recuperare volebat. In
prima pugna Brutus consul et Tarquinii filius in vicem se occiderunt, Romani tamen ex ea pugna victores
recesserunt. Brutum matronae Romanae per annum luxerunt. Secundo quoque anno iterum Tarquinius bellum
adversus Romanos intulit atque tunc Porsenna, Tuscus rex, auxilium dedit et Romam paene cepit. Sed postremo
Romani Tuscos vicerunt. Tertio anno post regum profectionem Tarquinius bellum per decem annos reliquit.
SOBRE EL DIOS VULCANO.
Vulcanus taeter et deformis erat. Ideo pater eum e caelis in terras proiecit. Sed terrarum incolae acceperunt
Volcanum infantem. Postea in speluncis montis Aetnae cum cyclopibus laboravit, nam erat peritissimus faber
omnium immortalium. Achilli galeam, loricam et scutum fecit. His armis Hectorem Achilles vicit et necavit.
Praecipuum opus eius hoc fuit: aqua et argilla mulierem pulcherrimam fecit. Hanc feminam dei ipsi honorabant,
multa dona ei praebuerunt et vocaverunt illam Pandoram.
ANTIGUOS DIOSES ROMANOS.
Initio Romani, genus agricolarum, ruda numina invocaverant. Invocabant enim Iovem, numen caeli et fulminis,
Martem, dominum hiemis et tempestatis; Saturnum, auctorem sementis et agrorum; Terminum, custodem limitum
suorum; Silvanum,deum silvarum nemorumque, Cererem, deam frugum et herbarum; Venerem, dominam florum,
Palem, propitiam pecori pastoribusque. Postea Romani deorum nomina novis fabulis auxerunt atque imprimis
apellaverunt Iovem hominum deorumque patrem et postremo Tarquinius Superbum, romanorum ultimus rex, in
monte Capitolio Iovi Optimo Maximo templum magnificum aedificavit.
48 predicativo.49 "para disfrutar" de algo, + abl.50 "para expulsar/asustar a los solicitantes de casarse con su hija".51 "propuesta".52 futuro.53 "despreciando la muerte".
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
ORFEO Y EURIDICE.
Orpheus poeta feras etiam cantu suo domabat atque magna saxa lyrae suavitate movebat. Eurydicam, pulchram
feminam, in matrimonio habebat multumque amabat. Orpheus beatus erat, sed vipera Eurydicam in prato momordit
suoque veneno propere necavit. Eurydica in Inferos, mortuorum magna regna, descendit. Orpheus in Inferos venit
atque inter mortuorum umbras quaerebat Eurydicam suam. Postremo etiam Proserpinam, Inferorum dea reginaque,
suis verbis canoris movebatur. Proserpina dea Eurydicam Orpheo reddit. Iam Orpheus Eurydicam ex Inferis in
terras secum ducebat laetusque erat. Orpheus ad Inferos respicere non debebat, sed, magna cura motus 54, ad Inferos
respexit. Tunc Eurydica in Inferos rursus descendit atque in Inferis perpetuo mansit.
SATURNO Y LA EDAD DE ORO.
Saturnus in Olympo per multos annos regnavit, sed Iuppiter, filius suus, contra patrem bellum movit. Iuppiter post
maximam pugnam patrem vicit et Saturnus ex caelis a filio suo expellebatur. Primus Saturnus in Italiam venit,
genus altis montibus dispersum55 composuit et Latinos agrorum cultum docuit. Ex eo tempore sub rege Saturno
aetas aurea fuit. Poeta Ovidius sic celebrat: homines sine lege, sponte sua, vitam agebant; timor non eis erat et sine
vindice bonum rectumque faciebant; nondum fossae oppida cingebant, nec tuba milites ad pugnam congregabat,
nec matres bella et gladios cruentos horrebant. Tellus sola, optimos fructus homibus ferebat; non boves, non tauri
terram arabant. Ver erat aeternum et placidi Zephiri flores arboresque auris tepidis mulcebant; flumina iam lactis,
iam nectaris currebant et mella flava de ilice dura stillabant.
LAS SIRENAS, ESCILA Y CARIBDIS.
Non procul hinc praeruptum56 scopulum in medio mari Sirenes, nymphae marinae, incolebant; eae nautas dulci
cantu pellicebant et perdere solebant. Ulixes a Circe praemonitus est sociorum aures cera obturare et se ad malum
constringere. Sic omnes sine ullo incommodo praetervecti sunt, cursumque inter Scyllam et Charybdim diribegant.
Postquam Charybdis gurgitem effugiunt, illa caput suum e spelunca protulit57 et sex homines e media nave eripuit
et devoravit. Ceteri post duplex periculum ad Siciliam tuto pervenerunt.
LA ISLA DE CALIPSO.
Insulam Ogygiam nympha Calypso incolebat; ea naufragum benigno hospitio accepit, brevique tempore capta est
amore adeo ut nollet58 eum a se dimittere; quin etiam59 nuptias optavit. Ubi Ulixem inquietum vidit, patriaeque et
uxoris desiderio consumptum60, tandem Calypso navigium novum ornavit, eumque invita dimisit.
54 Inquieto, conmovido.55 Disperso, diseminado.56 praeruptus, -a, -um : escarpado, cortado.57 profero.58 “no quería”.59 “más todavía”.60 “consumido”; participio que concierta con Ulixem.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
LAS MUJERES DE LEMNOS.
In insula Lemno mulieres Veneri sacra aliquot annos non faciunt et adeo ira viri Thressas uxores ducebant et priores
spernebant. At Lemniades coniuratae genus uirorum omne interficiunt, praeter Hypsipylen; Hypsipyla patrem suum
Thoantem clam in nauem imponit, et tempestas in insulam Tauricam ducit. Interim Argonautae nauigant et Lemno
accedunt; ubi Argonautas vidit Iphinoe custos portae, nuntiat Hypsipylae reginae, et hospitio invitat. Hypsipyla ex
Iasone procreat filios Euneum et Deipylum. Ibi per plures dies sunt, et Hercules cogit Argonautas discedere.
Lemniades autem volebant Hypsipylam interficere, ubi sciunt patrem suum servare; sed Hypsipyla Thebas fugit.
Lemniades autem ex Argonautis concipiunt, atque sua nomina filiis suis imponunt.
SOBRE ORIÓN.
Orion iuvenis erat pulcherrimus et venator peritissimus eiusque corpus robore et magnitudine omnes reliquos
heroes excedebat. Ideo Diana eum suo comitatui delegit eique magnos honores in regia sua dedit. Superbia autem
ei causa interitus fuit. Uno die, post fortunatam venationem dicebat: "Maximus venator sum atque nulla est in
montibus fera neque leo in silvis, qui me vincere potest". Dum haec verba dicebat, parvus scorpio pedem eius
momordit et Orion necatus est. Diana, maestissima ob optimi venatoris mortem, Orionem in caelum transportavit
atque inter stellas collocatus est. Ibi inter sidera fulgida micat.
SOBRE TÁNTALO.
Dei per Asiam Minorem iter faciebant et Tantalus, Lydiae rex, eis in regia hospitium dedit. Rex voluit deorum
sapientiam probare. Filium suum necavit, corpus eius assum et in fragmenta sectum immortalibus in coena obtulit.
Dei horrendum facinus cognoverunt et cibum illum non manducaverunt. Tantum Ceres non animadvertit dolum et
pueri tergum devoravit. Sparsa fragmenta corporis Iuppiter coegit et puero vitam restituit tergumque eburneum in
loco dorsi posuit. Tantalum, suae familiae occisorem, in Tartarum dei praecipitaverunt, ubi magna supplicia
perpetuo perferre debet.
SOBRE PARIS.
Hecuba, Paridis mater, mirum habuit somnium: in alvo taedam accensam portabat et audiebat vocem dicentem:
"Taeda haec regiam et civitatem omnem incendet." Oraculum de somnio interrogavit atque hoc habuit responsum:
"Hecuba, habebis filium, qui erit causa perniciei patriae." Post hanc revelationem, Priamus, eius pater, Archelaum,
servum suum, ad se vocavit dixitque: "Carpe61 puerum nuper natum et proiceError: Reference source not found
eum in mare." Archelaus, pietate et Hecubae lacrimis motus, in Idam montem puerum portavit ac eum tradidit
pastoribus, qui infantem acceperunt atque maxima cura in omnibus laboribus agricolarum educaverunt. Paris
adulescens omnium pastorum pulcherrimus, peritissimus et fortissimus fuit. Ab Oenona, silvarum nympha, Paris
multum amabatur et per nonnullos annos eius uxor fuit. Ab omnibus ignoti, beati vivebant; Paridis autem fama cito
beatitudinem iuvenum fregit. Interfuit ludis publicis, qui Troiae celebrabantur, magnasque obtinuit victorias,
propterea quod Priamus eum cognovit atque in regia Troiae accepit. Gestorum Paridis fama usque ad caelum
ascendit, Mercurius huius Troiani merita mire laudavit atque immortales eum ad caelestia regna vocaverunt.
61 imperativo 2ª sing.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
SOBRE LAS PELEAS DE GALLOS INSTITUIDAS POR TEMÍSTOCLES.
Athenienses publica gallorum certamina quondam instituerunt. Causa autem haec fuit. Bello Persico Themistocles
cum exercitu iter in hostes faciebat cum duos gallos in via dimicantes vidit. Tunc milites ad spectaculum
convocavit atque eam orationem habuit: “Ei galli non pro patria dimicant, non pro deis, non pro gloria, non pro
libertate, non pro liberis; de nulla re dimicant nisi de victoria”. Ea oratione militum animos excitavit, nec hostes
eorum impetum sustinere poterant. Ea de causa Athenienses Themistoclis consilio certamina gallorum instituerunt.
SOBRE LOS HÁBITOS A LA MESA.
Quam diu Romani priscos mores retinebant, omnes domestici in atrio una cenabant. Sed postquam Romani divites
facti sunt, mos erat domino cum hospitibus in triclinio cenare. Triclinium lectus erat in quo tres convivae
accumbere poterant, nam Romani ad mensam accumbere solebant. Tria erant triclinia, quae novem omnino
convivis spatium dabant. In tribus partibus Romani cenam dividebant. Prima pars gustus vocabatur, altera cena,
tertia mensae secundae. Romanis erat in proverbio “ab ovo usque ad mala”. Structor, scissor et alii servi cenam
ministrabant. Non solum pauperes sed etiam divites elegantesque Romani digitis cibum capiebant.
SOBRE LOS CABALLOS BAILARINES DE SÍBARIS.
In Italia prope sinum Tarentinum inter alias Graecas urbes Sybaris sita erat, ubi incolae divitiis et luxuria fere
Corinthios superabant. Sybarites artem bellicam contemnebant, ac contra summo cum studio omnibus ludicris
vacabant. Equi igitur inter epulas ad tibiarum numerum saltabant. Crotoniatae finitimi id sciebant, et ideo cum
aliquando adversus eos bellum gerebant, in aciem non tubas et tubicines, sed tibias et tibicines secum duxerunt.
Proelii initio, quamdiu eminus pugnabatur, milites silebant. Ubi vero ad ferrum et manus res adducta est, subito
numeros ad saltandum62 aptos cantaverunt. Vix autem equi Sybaritum eos audiverant, cum, tamquam mediis in
conviviis essent63, saltare coeperunt et dominis stragem tristissimam concitaverunt.
SOBRE LAS LUCHAS DE GLADIADORES.
Romani e spectaculis gladiatoriis magnam voluptatem capiebant. Ea in re cernebatur non tam bellicosum populi
Romani ingenium quam prava vulgi indoles. Primo pugnae gladiatoriae inter mortuorum exsequias edebantur, sed
postea ei magistratum petentes spectaculis huiusmodi plebis suffragia quaerebant. Eo consilio magnas gladiatorum
familias alebant. Iulius Caesar trecenta viginti paria simul in harenam misit. Barbari captivi et servi gladiatorum
gregi adscribebantur. Varia erant eorum arma; alius scutum gladiumque, alius clipeum sicamque, alius rete et
tridentem habebat. Nonnulli divitias tam atroci quaestu consequebantur, permulti misere perierunt. Caesarem
spectaculis praesidentem salutabant gladiatores iis verbis: “Ave, Caesar, morituri te salutant”.
62 “para saltar”.63 “estuvieran”.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
EL DIOS DEL RÍO Y EL HACHA DE ORO.
Pauper quidam faber navem in flumine resarciebat. Inter opus securis ei excidit et in aquam cecidit. Tunc homo in
nave sedit atque fletu ac luctu iacturam deplorabat. Tum, ubi fluminis deus miserabiles voces audivit, ex aqua
emersit et vocum causam interrogavit. Faber respondit : «mea securis incaute in profundum cecidit ac non alteram
emere possum». Postea deus se immersit et paulo post dextra manu ex aqua securem gerebat. Sed non eandem 64
securem, sed alteram auream portabat. Inde si ea erat sua securis homini interrogavit. Vir probus negavit. Iterum
igitur deus se immersit atque alteram argenteam reportavit.
SOBRE UN TACAÑO CON EL POETA SIMÓNIDES.
Simonides, egregius Graecorum poeta, aliquando Cranone in Thessalia apud Scopam, fortunatum hominem et
nobilem, cenabat. Is paulo ante in pugilum certamine magnam victoriam reportaverat. Poeta summo convivarum
gaudio praeclarum carmen in victoris laudem cecinit atque pio animo etiam Castorem et Pollucem, illustres
Graecorum heroes et certaminus patronos, ut victoriae auctores, celebravit. Invidia commotus Scopas carmen
improbavit et sordide poetae acclamavit: “Tibi dimidium praemii promissi donabo, et reliquum ab heroibus tuis
postulabis ». Poeta iram celavit. Paulo post servus Simonidi nuntiavit: “Duo iuvenes ad ianuam stantes te
magnopere evocant.” Tunc poeta nuntio obtemperavit, sed ante ianuam neminem invenit. Iam vero horribili post
tergum fragore conturbatur. Retro oculos versavit, sed nihil nisi ingentem et tristissimam ruinam spectavit. Ibi
tyrannus cum omnibus convivis obrutus est, poeta autem pius mirifice servatus est.
SOBRE LOS HÁBITOS A LA MESA.
Quam diu Romani priscos mores retinebant, omnes domestici in atrio una cenabant. Sed postquam Romani divites
facti sunt, mos erat domino cum hospitibus in triclinio cenare. Triclinium lectus erat in quo tres convivae
accumbere poterant, nam Romani ad mensam accumbere solebant. Tria erant triclinia, quae novem omnino
convivis spatium dabant. In tribus partibus Romani cenam dividebant. Prima pars gustus vocabatur, altera cena,
tertia mensae secundae. Romanis erat in proverbio “ab ovo usque ad mala”. Structor, scissor et alii servi cenam
ministrabant. Non solum pauperes sed etiam divites elegantesque Romani digitis cibum capiebant.
ODISEO Y EL CÍCLOPE.
Postridie eius diei, postquam totam noctem remis contenderant, ad terram ignotam navem appulerunt. Tunc, quod
naturam eius regionis ignorabat, Ulixes cum duodecim e sociis in terram egressus locum explorare constituit.
Paulum a litore progressi ad antrum ingens pervenerunt, ubi nonnullum habitare senserunt; eius enim introitum arte
et manibus munitum animadverterunt. Mox, etsi non sine periculo facere intellegebant, antrum intraverunt. Cum id
fecerant, in vasis ingentibus lactis magnam copiam invenerunt. Dum propter inventum mirabantur, sonitum
terribilem audiverunt, atque oculis ad portam versis monstrum horribile viderunt, humana quidem specie et figura,
sed ingenti magnitudine corporis. Cum autem gigantem unum tantum oculum habere in media fronte positum
animadverterunt, eum esse unum e Cyclopibus intellexerunt; de eis iam famam acceperant. Cyclopes autem
pastores erant, ac insulam Siciliam et praecipue montem Aetnam incolebant; ibi enim Volcanus, praeses fabrorum
et ignis repertor, cum suis servis Cyclopibus officinam suam habebat. Graeci igitur, simul ac monstrum viderunt,
terrore paene exanimati in interiorem partem speluncae refugerunt et se ibi celare conabantur.
64 “la misma”.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
Polyphemus autem, ita enim gigas appellatus est, pecora sua in speluncam egit; tum ubi saxo ingenti portam
obstruxerat, ignem in medio antro accendit. Postea oculo omnia perlustrabat atque, cum homines in interiori parte
antri esse sensit, magna voce exclamavit: “Qui estis, homines? Mercatores an latrones?”
UNA COMPARACIÓN DE ODISEO Y ENEAS. DEMOSTRATIVOS.
Cum Ulixe haud raro Aeneas, auctor populi Romani, comparatur: et hic et ille propter iram deorum multa mala
sustinuit; errores huius et illius diuturni fuerunt; et huic et illi dea favit: hunc enim Venus, illum Minerva in
periculis adiuvit. Poetae clari et de hoc et de illo narraverunt: de Ulixe Homerus, poeta Graecus, de Aenea
Vergilius, poeta Romanus. Hoc autem interest inter hunc et illum: Ulixes callidus erat saepequee dolos adhibuit,
Aeneas autem constantia et pietate sibi gloriam paravit. Haec in Aenea imprimis laudantur: patrem senem ex urbe
Troia a Graecis expugnata portavit, vitam Ascanii filii servavit, genti suae novam patriam paravit.
ORFEO Y EURÍDICE. DEMOSTRATIVOS.
Ovidius poeta in operibus suis nobis etiam de Orpheo et Eurydica narrat. Ille carminibus miris homines
animaliaque delectavit, haec mira pulchritudine cunctas puellas superavit. Illius carminibus aures hominum
implebantur, huius pulchritudine oculi iuvenum movebantur. Illi cuncta animalia se applicabant, huic virgini agmen
mulierum. Ille hanc amabat, haec illum. Postquam autem haec uxor illius fuit, serpens eam necavit.
LAS BODAS DE HORACIO.
Cotidie Quintus, mane excitatus, surrexit et festinavit ad Academiam. Diligenter studebat et in multis scholis aderat
Theomnesti aliorumque doctorum. Mox plurimos amicos habebat inter iuvenes qui in Academia studebant.
Quondam in taberna cum amico quodam sedebat cum tabellarius epistulam ei tradidit a patre scriptam. Ille
epistulam summo gaudio acceptam continuo legit: Flaccus Scintillaque filio carissimo salutem plurimam dant.
Tuam epistulam accepimus et gaudemus quod incolumis Athenas advenisti et in Academia studes. Omnes Venusiae
valemus. Nuntium magni momenti tibi mittimus. Pater Decimi, veteris amici tui, nuper venit ad me et dixit: "filius
meus filiam tuam adamavit et amore eius perit, ut dicit. Itaque visne 65 tu eam Decimo spondere, si illa eum
accipiet?" Hoc nobis maxime placuit. Nam vir dives est probatusque ab omnibus. Itaque de dote disserebamus; ille
rem aeque gessit, et mox pactum confeceramus. Horatiam igitur arcessitam rogavi de hoc matrimonio; illa
Decimum bene cognovit et ei nubere cupiebat. Paucis post diebus sponsalia confecimus. Multi cognati amicique ad
epulas vocati testes erant pacti. Decimus Horatiae anulum dedit quem illa in tertium digitum imposuit. Heri nuptias
perfecimus. Prima luce Horatia, a matre excitata, se parabat. Pupas et cetera puerilia matri tradita valere iussit.
Deinde vestimenta nuptalia induit, tunicam candidam et pallam luteam; postremo flammeum in capite induit
coronamque florum. Numquam virginem pulchriorem vidi quam eam. Iam aderat Decimus ipse novam togam
indutus plurimis cum amicis. Mox auspices advenerunt et auspicia bona pronuntiaverunt. Horatia Decimusque
dextras manus rite conseruerunt. Omnes Iunoni supplicaverunt et conclamaverunt "bene verruncet!". Deinde cenam
sumptuosam a matre tua paratam edimus. Tandem Hesperus aderat. Tempus erat Horatiae domum suam relinquere.
Matrem valere iussit non sine plurimis lacrimis. Deinde Decimus eam ad novam domum duxit. Tibicines pompam
duxerunt iuvenesque faces in manibus tenentes.
65 quieres, deseas.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
Chorus puerorum puellarumque carmen solitum canebant: "Hymen, o Hymenaee, Hymen ades66 o Hymenaee!".
Ubi ad Decimum sedes pervenerunt, Decimus Horatiam super limen sustulit donaque ei obtulit, ignem et aquam,
quod iam Horatia domina facta erat familiae. Sic omnia secundum morem maiorum confeceramus.
SOBRE TALES DE MILETO.
Thales, unus septem clarorum sapientium, multa docuit hominibus, qui scientiae causas ignorabant. Is, cum in
Aegyptum navigavisset, civibus dixit pyramidum umbram observavisse eoque modo earum altitudinem repperisse.
Scriptores narrant eum postea Graecos geometriam docuisse. Saepe reges principesque adiuvabantur ab eo, aut ei
rogabant ut eorum hostes novis tormentis vinceret. Aliquando Thales, rogatus a rege, flumen divisit duas in partes
ut milites regis flumen transirent.
TESEO Y EL MINOTAURO DE CRETA.
Antiquis temporibus erat in insula Creta horrendum monstrum, Minotaurus nomine. Monstrum habebat caput tauri
in humano corpore atque in labyrintho habitabat. Labyrinthus erat magnum aedificium unde homines exire
nesciebant, nam multae viae flexae faciebant errorem. In labyrintho rex Minos Minotaurum hominibus vivis alebat.
Itaque Athenienses multos pueros multasque puellas quotannis in Cretam mittere debebant atque monstrum saevum
omnes avide vorabat. Minos, Cretae rex atque Minotauri pater, paucis annis antea magno bello Athenas vicit. Victor
non solum magnam pecuniam, sed etiam multos obsides ab Atheniensibus quotannis flagitabat atque obsidibus
Minotaurum alebat. Sed Theseus, Athenarum regis filius, Minotaurum occidere constituit. Itaque cum obsidibus in
Cretam pervenit. Cretae rex filiam pulchram quoque habebat, Ariadna nomine. Ariadna amore Thesei arsit et
Theseum servare constituit. Theseo longum filum dedit atque ita Theseus certam viam ad portam Labyrinthi
invenit. Theseus in labyrintum intravit atque Minotaurum post longam pugnam gladio occidit. Deinde auxilio fili
ad portam labyrinthi facile pervenit atque e labyrintho evasit. Ita Athenienses obsides a saevitia monstri liberavit.
Ariadna cum Theseo e Creta, patria sua, evasit, sed Theseus nocte in insula Naxo Ariadnam reliquit atque in
patriam suam navigavit. Mane Ariadna Theseum in litore frustra quaesivit, multisque cum lacrimis frustra vocabat,
dum capillos vestemque scindebat magna aegritudine. Tunc Bacchus deus in insulam Naxum venit atque Ariadnam
a solitudine ac periculis liberavit.
HISTORIAS Y LEYENDAS DE ROMA.
Romulus et Remus, Martis filii, urbem Romam condiderunt; sed Romulus fratrem necavit quod muros novae urbis
violaverat. Ita Romulus primus Romae rex fuit. Pastores et agricolae regionis primi urbis incolae fuerunt. Romulus
autem reliquique Romae incolae mulieribus carebant. Itaque legatos in finitimas civitates miserunt et viros
feminasque vocaverunt ad magnum ludorum spectaculum. Sabini cum liberis ac coniugibus convenerunt. Ubi
omnes ad ludos attenti erant, iuvenes Romani virgines Sabinas captaverunt et secum duxerunt.
66 preséntate, hazte presente.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
EL CAMPAMENTO ROMANO.
Nocte legiones Romanae idoneum locum deligebant ibique castra ponebant. Milites fossa valloque castra
muniebant. Castra quattuor latera et quattuor angulos rectos habebant. Portae quattuor in castris erant: porta
praetoria, porta decumana, porta principalis dextra et porta principalis sinistra. In castrorum foro praetorium
imperatori collocabant atque ad praetorium aram sacrificiis statuebant. Via principalis duas principales portas
coniungebat; praetoriana via ex foro ad praetoriam portam ducebat. Reliquae castrorum viae, inter militum tentoria,
minus latae erant.
EL RAPTO DE LAS SABINAS.
Romulus autem reliquique Romae incolae mulieribus carebant. Itaque legatos in finitimas civitates miserunt et
viros feminasque vocaverunt ad magnum ludorum spectaculum. Sabini cum liberis ac coniugibus convenerunt. Ubi
omnes ad ludos attenti erant, iuvenes Romani virgines Sabinas captaverunt et secum duxerunt
LA ESCUELA.
Prima luce puer e lecto surgit; togam praetextam propere induit atque ad ludum cotidie venit. Servus ei ceratas
tabellas ad scholae ianuam portabit. Discipuli omnes in subselliis considunt atque silentium faciunt. In ludo libros
legunt, scribunt multasque artes discunt atque clarorum virorum dicta recitant. Magister linguam Latinam et
linguam Graecam docet. Deinde verba clara voce dicit atque pueri ea in tabellis stilo scribunt. Pigros discipulos
magister ferula castigat. Sed post prandium in Campo Martio pueri ludis exercitationibusque animos recreant et
corpora firmant. “Mens sana in corpore sano”, dixit Iuvenalis poeta.
LA CIUDAD DE ROMA Y SUS PUENTES.
Romulus urbis locum summa cura delegit, nam urbem Romam in Tiberis fluminis ripis condidit, haud procul a
maris litore. In Tiberi flumine Romani pontes multos postea fecerunt. Primum aedificaverunt Pontem Sublicium,
ubi olim Horatius adversus hostes fortiter pugnavit et Romam defendit. Est in flumine parva insula et Pons
Fabricius iungebat insulam urbi, atque inter insulam et agros Pons Cestius erat.
COMPARATIVOS Y SUPERLATIVOS.
Galli in proeliis tam fortes quam Romani fuerunt.
Ager tuus longior quam latior.
Sunt eorum corda duriora saxis.
Romani puerum aut puellam minorem quam septem annorum infantem apellabant.
Saepe pessimi poetae plurimos scribunt libros.
Nulla res laudabilior clementia, nihil dulcius libertate.
Socrates clarissimus fuit inter Graecos philosophos.
Nox tristior die, dies felicior nocte.
Dolor animi gravior est quam (dolor) corporis.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
PRONOMBRES.
Nobis fabulam narravit, vobis autem antiquas de diis historias.
Aeneas fugiens Troia filium patremque secum abduxit.
Magnam tibi dabo gratulationem, quia meum servavisti amicum.
Graculus formoso pavonum gregi se miscuerat, at pavones eum rostris fugaverunt.
Darius adversus Graecos Mardonium, generum suum, mittit, sed eius copiae vincuntur.
Vergilius agricolas saepe laudat, eorumque vitam in carminis cecinit.
SOBRE CÉSAR, LA GUERRA CIVIL Y SU ASESINATO.
Numquam adhuc Romanae copiae in unum locum neque maiores exercitus neque meliores duces convenerant.
Tunc ingenti contentione pugnatum est Pompeiusque ad postremum victus est atque eius castra direpta sunt. Ipse
Pompeius Alexandriam67 fugit, quoniam a Aegypti rege auxilia accipere volebat. Sed contra regis tutor Pompeium
occidit ac postea Caesari eius caput et anulum misit. Ubi Caesar id conspexit, nonnulli etiam lacrimas fundere
dicunt, cum tanti viri et quondam generi sui caput vidit. Mox Caesar Alexandriam venit. Quoque Ptolomaeus
insidias parare voluit, sed in Nilo a Caesare atroce proelio victus est suumque corpus cum lorica aurea inventum
est. Caesar Alexandria68 potitus est atque Cleopatrae, Ptolomaei sorori, regnum dedit. Inde Romam pervenit ac cum
Lepido tertium consulatum fecit. Lepidus Caesari dictatori anno priore equitum magister fuerat. Inde in Africam
profectus est, ubi nobilitas cum Iuba, Mauretaniae rege, bellum reparaverat. Sed duces inimici a Caesare superati
sunt et in eo bello interfecti sunt. Post annum Caesar Romam revertit atque quarto se consulem 69 fecit. Postea
statim ad Hispanias profectus est, ubi Pompeii filii, Cn. Pompeius et Sex. Pompeius, ingens bellum praeparaverant.
Multa proelia fuerunt, ultimum apud Mundam civitatem, atque in eo Caesar paene victus est, sed denique inimicos
superavit. Ex Pompeii filiis maior occisus est, minor fugit. Inde Caesar, postquam toto orbe bella civilia finierat,
Romam revertit. Dictator insolenter atque contra consuetudinem Romanae libertatis agere coepit. Ita ex sua
voluntate honores praestitit neque senatoribus assurrexit atque alia regia et paene tyrannica fecit. Ideo sexaginta
senatores equitesque Romani in eum coniuraverunt et inter coniuratos praecipui fuerunt Brutus et Cassius. Alter
Brutus multis annis antea primus Romae consul fuerat ac reges expulerat. Ergo Caesar, cum senatus die inter
ceteros ad curiam venerat, tribus et viginti vulneribus confossus est.
67 CCL.68 CC o régimen verbal dependiendo del verbo potior.69 Predicativo.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
SOBRE HERACLES
Natus. Hercules erat nomen Romanum maximi herosis ex fabulis deorum Graecorum. Pater Herculis erat Iuppiter,
potentissimus deus et femina nomine Alcmenae. Regina deorum Iuno invidia amoris Iovis Hercule infante duas
serpentes misit ut eum necarent70. Mater clamorem audivit et invenit infantem Herculem cum serpentibus in
manibus suis mortuis. Eo tempore agnovit filium mirabilem viris habere. Labores. Iuvenis Hercules demonstravit
esse peritum artibus sagittarum et luctarum et habere vires deorum. Iuno revertit Herculem insanum et Hercules
liberos suos necavit. Ubi venit ad oraculum Delphorum, deus ei dixit. "Necesse est ire ad regionem Tirynthos ubi
Eurytheus est rex." Huc, rex tibi dabit71 duodecem labores. Primus Labor. Primum, Eurytheus dixit "Debes necare
leonem Nemean." Erat labor difficilis, nam hic72 leo erat plus ingens monstrum quam73 alii. Neque sagittae neque
pila poterant pellem eius penetrare. Sed Hercules laborem accepit. Invenit speluncum leonis et id clausit. Tunc leo
non potuit effugere et animal suis manibus strangulavit. Ex eo tempore gerebat pellem leonis sicut pallium et in
capite os leonis. Secundus Labor. Rex Eurystheus fuit sollicitissumus ubi vidit Herculem, gerentem74 pellem
leonis. Se occultavit in amphora. Vox eius, ex amphora, dixit Herculei. "Dele75 monstrum cum multis capitibus."
Alii dicunt octo, alii novem et alii decem milia capita. Nomen monstro erat "Hydra" et in palude "Lerna" incolebat.
Difficile erat eum necare quod, ubi primum Hercules unum caput caedebat, duo capita recreverunt. Et plus, odor
animi76 necare potuit. Sed Hercules non vir mediocris erat. Petivit monstrum et luctamen incepit. Multa capita
habebat et, similis serpento, potuit Herculem implicare. Iolaus egerat Herculem ad Lernam in cisio et sollicitus
vidit luctam. Tandem constituit auxilium ferre Herculei. Iunxit luctationi et igne collem incendebat cum Hercules
unum ex capitibus Hydrae ceciderat. Sic nullum caput novum recrescere potuit. Tandem Hercules caput immortale
cecidit et sub saxo id humavit. Tertius Labor. Tertius labor erat rapere cervam Cernitianam. Quamquam hoc
animal erat femina, cornua aurea habuit. Sacra Artemi, deae venationis, erat, itaque Hercules non ausus est aut id
necare, aut nocere. Toto anno cervam sequebantur. Tandem strinxit suum arcum et misit sagittas quae cervam
verberavit sed sine sanquine producta. Artemis iratissima erat et Hercules effugit ob iram eius. Quartus Labor.
Quartus Labor erat in Arcadia. Necesse erat Herculem vivum aprum ingentem apportare. Nunc noster heros
Pholum in iter occurrerat. Pholus erat centaurus, semiequus, semihomo. Inspiciens unam ex sagittis mortiferis
Herculis, statim mortuus erat. Tandem Hercules aprum invenit in Monte Erymantho, et repellens monstrum contra
murum nivis, id retinuit. In umero monstum ad Eurysteum repportavit qui, territus, in sua amphora se celavit.
Quintus Labor. Eurystheus Herculi alium laborem difficillimum habebat. Augeas in regnum in Elide tria milia
bovum habebat. Hi in stabula ingentis magnitudinis habitabant. Numquam hoc stabulum purgatum est. Herculi
negotium id purgare datus est...et uno die. Primo fossam duodeviginti pedum duxit et in fossa divertit flumen ad
murum stabuli. Aqua in stabulum misit et opus confecit.
70 "mataran".71 "te dará".72 este.73 "que otros"; 2º término de la comparación.74 "llevando".75 imperat. 2ª sing.76 aliento.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
Sextus Labor. Aves Stymphalides in palude apud lacum Stymphalum habitabant. Duae fabulae de his avibus sunt;
altera in qua dicitur aves carnem hominum edisse, altera in qua tantum numerum avium erat ut molestissimae
factae essent. Quidquid id est, necesse erat Herculem eas interficere. His avibus qui rostra aenea habebant non
appropinquabat quod lacus in quo habitabant non ex aqua set e limo erat. Ad Minervam se contulit ex auxilium ab
ea petivit. Minerva ei crotalum didit. (factum a Vulcano) Hoc crotalo maximum strepitum fecit. Perterritae, aves in
caelo volabant et volantes eas transfigere sagittis potuit. Septimus Labor. Erat in Creta quidam taurus, pater
minotauris. Rex Cretae, Minos nomine, volebat taurum demittere quod uxor eius, Pasiphae nomine, mater
minotauris erat. Quoque taurus ipse agros vastabat. Hercules ad Cretam navigabat ut taurum vivum Eurystheo
referret. Quamquam taurus flammas spiravit et res magni periculi erat, Hercules taurum cornibus eius prehendit et
ad navem eum traxit. Postquam taurus apud Athenas errabat ubi, necesse erat Theseo eum interficere. Octavus
Labor. Necesse est nun Herculem equos Diomedis referre. Hi equi carnem hominum dabantur ad Diomede,
crudelissimo viro. Viatores in Thraciam interfecit er corpora eorum equis dedit. Quod rex Diomedes noluit equos
tradere, Hercules eum interfecit et cadaver eius equis dedit. Illli, qui hanc regionem incolebant, maximas gratias
Herculi dederunt et honores et praemia. Volebant regem Herculem facere. Sed Hercules naves paravit et paulo post,
equos in litus Argolium exposuit ubi libere currere potuerunt et non iam homines edere. Misere, alia animalia
ferocissima eos interfecerunt. Novus Labor. Hercules cum sociis (unus eorum erat Theseus) ad terram Amazonarum
iit ubi balteum reginae inveniret. Hoc balteum notissimum erat, datum a Marte ipso. Gens Amazonum erat feminae
quae sunt milites. Dicitur eas artem pugnandi in equo invenisse. Regina Hippoltye nomine, volebat eo balteum dare
sed Iuno etiam invidia er invita erat ut Hercules balteum faciliter obtinere, feminas excitavit. Pugna erat. Homines
primum inviti pugnare contra feminas erant sed Hercules eis dixit et eos confirmavit. Pugna magna erat diu sed ad
solis occasum balteum Herculi erat. Decimus Labor. Delectabat narratoribus Graecae monstra et hostes creare qui
multa capita aut corpora multa habuerunt. Unum monstrum erat Geryon cui tres corpora et unum caput rant.
Geryon quoque canem habuit; hic canis duo capita habuit et custiodebat praeclaros equos quos Hercules iubebatur
referre ab Eurystheo. Canis eum oppugnavit cum Hercules conabatur boves volere Canem verberavit magno baculo
et eum interfecit. Geryonem quoque interfecit. Hercules boves revertit ad Graeciam sed erravit er item longum fecit
per Alpes et Italiam antequam ad Eurystheum regressus est. Undecimus Labor. Hic labor gravissimus erat.
Eurystheus Herculi mandavit ut aurea mala ex horto Hesperidem referret. Hesperides erant nymphae pulcherrime
quibus Hera quaedam mala aurea dederat ut ea custodirent. Hortus alto muro circumdatus est et draco nomine
Ladon, cui centum capita erant portam horti custodiebant. Mercatores ei dixerunt ire ad extremam partem orbis
terrarum proximam Oceano et ibi invenire Atlantem. Hic Atlas erat pater Hesperideum et sciebat quo in loco hortus
esset. Undecimus Labor. Atlas erat Titanorum et Zeus eum puniebat Poena eius erat sustinere caelum umeris suis.
Inquit Herculi "Ibo ad hortum et filiabus meis persuadebo mala mihi dare. Sed tu sustinebit caeum dum ego abero."
Hoc negotium liberater Hercules suscepit. Post quinque diebus Atlas revenit. Hercules magno cum gaudio mala
accepit. Atlas speraverat effugere et Herculem cum caelo relinquere sed Hercules, cogitans eius negotium, rogavit
ut Atlas caelum sustineret dum obtineret pulvinum. Deinde Hercules mala cepit et reveritit ad Graeciam.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
Duodecimus et Ultimus Labor. Unus modo labor reliquit e duodecim quos Pythia Herculi imperavit. Eurystheus
Herculem timuit et eum mittere ad locum ab quo magna cum difficultate revenerit. . . ad Orcum. eius labor erat
referre Cerberum in lucem. Cerberus erat canis et monstrum qui Orcum custodivit. Cui erant tres capita serpentibus
cincta. Duodecimus Labor. Non solus iter fecit. Mercurius et Minerva ei adiunxerant. Ad ripam Stygis advenerunt.
Charon qui in navem mortuos trans flumen Stygem noluit eum portare quod Hercules magnum corpus habuit et
timuit ne navis in medio flumine mergeretur. Quoque Hercules non mortuum erat. Tandem timuit Herculem
maxime et ad alteram ripam eum transportavit. Mors. Laboribus finitis, Hercules multa alia pericula occurrit. Uno
die quidam centaurus nomine Nessius uxorem Herculis trans flumen portabat. Eam ad alteram ripam non portavit
sed conatur eam auferre. Hercules eum interfecit mortifera sagitta. Moriebatur et uxori Herculis dixit "Retine meum
sanguinem. Est potio amoris." Hoc potio non amoris erat, sed porio mortis. Deianara, uxor Herculis, potionem in
tunica viri posuit, cogitans eam potionem amoris esse. Hercules tunicam induit et mortuus est. Post Vitam. Hercules
erat solus heros qui deus factus est cum mortuus erat. Domus in Monte Olympio ei datus est dea uxor erat. Sed una
pars Herculis erat humanum nam mater humana erat. Illa pars ad Orcum missa est et, ad hoc diem, ut fabula dicit,
illa pars ambulat Campos Elysios cum aliis heroibus.
PARTICIPIO CONCERTADO.
Socrati per viam ambulanti dixit quidam: “Ubi hominem inveniam?”
Omnes viri civitatem deletam relinquerunt.
Nobis recubantibus bellum et victoriam narravit tribunus.
Tullia invenit me scribentem epistulam et iam fessum.
Tunc lupus, audiens clamorem venientium venatorum, fugit.
Homini nihil agenti dies est longus.
Miles Romanus obtruncavit Archimedem in pulvere formas describentem.
Dionysius, metuens cultros, candente carbone sibi barbam adurebat.
Aristidem, expulsum e patria, exterae gentes receperunt.
Quis est qui, totum diem iaculans, non aliquando colliniet?
COMPLETIVAS DE INFINITIVO.
Dicebant Hortensium optimum esse oratorum.
Te venisse mihi dixit amicus.
Scio philosophos semper naturam spectare et spectavisse.
Traditur Romulum et Remum urbem condidisse.
Narrant scriptores Scipionem Carthaginem delevisse.
Te esse et fuisse optimum discipulum agnosco.
Caesar per exploratores comperit Suebos in silvas recepisse.
Tunc legatus cognoscit Helvetios castra movere.
Fama fuit Homerum, poetarum principem, caecum fuisse.
Dicunt Socratem iuvenes philosophiam docere hominesque facinora celare.
Orpheum poetam docet Aristoteles numquam fuisse.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
Ennium ancilla domi non esse dixit.
Legem esse brevem oportet.
Thales Milesius aquam dixit esse initium rerum.
Scriptores narrant Romanos multos coluisse deos.
Stoici censent mundum regere deos.
Mucius credebat se Porsenam regem interfecisse.
SOBRE LOS GERMANOS.
Aleam quoque summo studio exercent, et haud raro omnibus bonis, servis, uxore, liberis, postremo ipsa libertate
privantur! Crebrae sunt inter ludum et potum rixae, crebrae caedes et vulnera! Itaque si indulserimus vitiis
Germanorum, eos facilius superabimus quam armis. Ceterum mores eorum non peiores sunt quam nostri, sed
meliores: Quis fortitudinem et fidem Germanorum satis laudabit? Quis ignorat, quam severa sint ibi matrimonia?
Prope soli barbarorum singulis uxoribus contenti sunt, quarum consilia minime repudiant. Rarissima sunt inter tot
homines adulteria, nam nemo ibi haec vitia ridet, bonique mores ibi plus valent quam alibi bonae leges. Utinam
omnes Romani hoc exemplum videant!
EL REGRESO DE LOS SOLDADOS.
Romanorum copiae ad oppidum appropinquant. Viri fessi longo bello longisque viis sunt. Altos patriae muros iam
vident; mox vias, aedificia, deorum templa ac forum videbunt, amicos salutabunt laetique apud suos erunt, longe a
castris atque a belli periculis. Ad oppidi portas imperator copias dimittet, quia copiae in oppidum intrare non
debent. Quisque domum suam migrabit, ubi, laetus, suos inveniet. Post prima oscula, gratias diis agent. Deinde
cenam copiosam parabunt. Post cenam tota familia iuncta erit; multa memorabunt; multa facta longas horas inter
sese narrabunt. Cras vir diu quiescet etiamque multa dicet atque audiet. Postridie in agris iterum laborabit
magnaque laetitia tranquillam vitam renovabit.
EL ARMAMENTO DE UN SOLDADO.
Romanus miles caput galea tegebat, pectus lorica, crura ocreis. Sinistro brachio scutum tenebat dextraque
pugnabat. Ideo dexterum latus “apertum” apellabant, quia scuti praesidio carebat. Hasta, pilum gladiusque militum
tela erant. Cum non longe ab adversariorum ordinibus adveniebant, primo in adversarios pila hastasque mittebant;
deinde magis magisque appropinquabant; postremo gladiis proelium committebant.
EL MITO DE PIGMALIÓN.
Ovidius poeta scripsit Pygmalionem summo mulieribus odio arsisse. Cum multa mulierum scelera vidisset, sibi
proposuit opus perpetrare, quod esset summum in arte, ut ex animi morbo evaderet. Itaque, simulacrum fecit a
pedibus usque ad caput perfectum. Tunc autem Pygmalionem tantus amor operis sui invasit, ut desiderio tractus
oscula simulacro dedit. Tandem Venus, flexa Pygmalionis precibus, simulacro vitam dedit eamque Pygmalio
uxorem sumpsit.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
SIMÓNIDES QUIERE COBRAR UNOS VERSOS DE ENCARGO.
Cum poeta Simonides apud Scopam, opulentum hominem, cenavisset pulchrumque cecinisset carmen, quod ei
scripserat et in quo multum dicebatur de Castore et Polluce, poetarum more, aiunt Simonidem pretium carminis
postulavisse, sed Scopam ei dixisse: “Dimidium tibi dabo pretii, reliquum petis a Castore et Polluce, quibus carmen
dicavisti.”
EL VIGILANTE DEL CADÁVER.
Homo Milesius, postquam fata parentibus eum orbaverunt, Mileto excessit et, quoniam spectaculum Olympicum
videre cupiebat, sinistris avibus Larissam77 pervenit. Ibi, dum per urbem pererrabat et paupertati suae fomenta
conquirebat, altum senem super lapidem in foro stantem conspexit. Homo clara voce bene numerare volebat, si quis
mortuum custodiebat. Milesius miratus quaesivit: “-Hic mortui aufugere solent?” Sed quis viatorum respondit: “-In
oppido peregrinus es, et in Thessalia stare ignoras, ubi sagae mortuorum ora, magicae artis elementa, passim
mordent.” Sed Milesius dixit: “-Et quid haec mortui vigilia est?” “Est78 perpetim noctem vigilare et apertos oculos
semper in cadaver intendere, quia sagae in animalia se convertunt et occulte arrepant; nam avis forma, aut sub canis
aut muris specie, etiam muscae forma induunt. Tunc diris carminibus custodes somno obruunt et suas terrificas res
faciunt.” Homo animum suum commasculavit79 et ad praeconem accessit. “-Ego ero tuus custos. Quid80 est
pretium?” “-Mille nummum81 tibi82 dabunt. Sed, iuvenis, cave83 malas Harpyas.” “-Ineptias mihi84 narras. Hominem
ferreum et insomnem et oculum totum vides.” Vix finierat, cum senex festinanter eum sui nepotis domum duxit.
Obsaeptis85 foribus per posticum intraverunt. Matrona flebilis et fusca veste in conclave sine luminibus aut candelis
eos accepit et, postquam de suis officiis dixerunt, cenaverunt. Paulo post matrona in aliud cubiculum iuvenem
induxit. Ibi, postquam septem testes et unum scribam introduxit, corpus splendentibus linteis coopertum 86 manu
revelavit et formulam dicere incepit, dum scriba omnia conscribebat. Postea testes et scriba iter fecerunt, sed
iuvenis Milesius et matrona ibi manserunt. Et custos ingentem lucernam et oleum petiit, atque calidi vini
oenophorum et cibum portare volebat. Postquam omnia parata sunt, et paulo post iuxta cadaver solus erat. Ubi
oculos fricuit et ad vigiliam paravit, canticis animum suum permulcebat, dum primo crepusculum venit, et iam nox
intempesta. Tunc repente mustela introrepsit87 et ei animi fiduciam perturbavit. Sed animal terga vertit et in suum
foramen revertit. Repente somnus profundus eum opprimit et homo erat quasi mortuus. Tandem, cum diei lux
proxima erat, se expergefecit et non sine pavore ad cadaver accurrit. Tunc, cum lumen admovit et eius faciem
revelavit, omnia bene recognovit. Paulo post misera uxor cum hesternis testibus introrupit et statim sub luminibus
omnem faciem recognovit. Laeta post recognitionem mulier ei nummos dare iussit et summas gratias ei egit. Ubi
verba audivit, insperato lucro laetissimus et refulgentibus aureis attonitus erat. Quoniam sua verba familiaribus non
77 Larisa es una ciudad situada en Tesalia, en la parte continental de Grecia.78 "se trata de".79 Commasculare animum: armarse de valor.80 "¿cuál?".81 Genitivo plural de nummus.82 “a ti”; OI.83 Imperativo; “ten cuidado con, cuídate de”.84 “a mí, me”; OI.85 obsaeptus, -a, -um : cerrado.86 coopertus, -a, -um : cubierto.87 introrepo, repsi, reptum : entrar arrastrándose.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
placuerunt, eum maledixerunt et acriter verberare inceperunt. Laceratum et scissis88 vestibus quasi nudum domo
proturbaverunt. Ac dum per forum funeris publici pompa mortuum ducebant, maestus senex apparuit et alta voce
clamare incepit: “-Ea mulier enim adulescentem, sororis meae filium, veneno interfecit, quia hereditatem obtinere
atque amanti adultero suo placere volebat.”
Cum multitudo supplicium mulieri postulare inceperunt et saxa conquisiverunt et lora paraverunt, senex dixit: “-
Veritatis arbitrium in divinam providentiam ponemus. Hic adest Zatchlas89, Aegyptius vates egregius. Is paulisper
ab inferis spiritum reducere et corpus animare pepigit.” Et iuvenem philosopho similem et capite raso in medium
produxit. Is homo ignotas herbas in mortui ore pectoreque posuit. Tunc ad orientem se obvertit et imprecationes
carminaque dixit. Milesius in media turba super lapidem erat, quod spectare omnia cupiebat et, miratus, pectus90
spiritum iam ducere et iam coloremError: Reference source not found ad faciem redire91 vidit. Postea etiam assurgit
et adulescentis cadaver locutus est: “-Quid92 me ad brevis vitae officia reducitis? Ego iam Charontis ratem
exspectabam et iam in pace requiescere volebat.” Sed mortuus de lecto assurgit et inter magnos gemitus sic dixit: “-
Malae novae uxoris artes me interfecerunt. Venenum in potione amantis adulteri causa bibi. Perlucida
verissimorum dictorum documenta indicabo.” Tunc digito Milesium demonstravit et suam perorationem secutus
est: “-Nam ubi is mei corporis custos sagacissimus accuratam vigiliam tenebat et veneficae eum frustra fallere
temptaverunt, tandem somniferam nebulam ei iniecerunt et meus custos sub profundi somni imperium cecidit. Tunc
pessimae mulieres meo nomine me ciere coeperunt, sed suae magicae artes inutiles erant quia mortuus movere se
non potest, et ego bene mortuus eram. Sed is homo, certe vivus sed quasi tanto sopore mortuus, exsurrexit et in
meum locum se substituit. Occlusis fortiter foribus per foramen veneficae meo vicario primo nasum, deinde aures
secuerunt. Postea ei cereum nasum et aures collocaverunt.” Dictis perterritus, homo suam faciem temptavit. Manu
nasum prehendit: dissoluit; aures pertractavit: ceciderunt. Ac dum omnes risu corruunt et frigidus sudor ei defluit,
illinc celerrime fugit. Ab eo tempore aurium locum perlongis capillis semper celavit et nasi foramen linteo
fragmine presse obtexit.
88 “rasgados, rotos”.89 Zatchlas, -ae: Zatclas, nombre propio.90 Sujeto del infinitivo.91 redeo.92 ¿por qué?
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
HISTORIA DE TELIFRONTE.
Homo Milesius, postquam fata eum parentibus orbaverunt, Mileto excessit et, cum spectaculum Olympicum videre
cupiebat, sinistris avibus Larissam93 pervenit. Ibi, dum per urbem pererrabat et, paupertati suae fomenta
conquirebat, altum senem super lapidem in foro conspexit. Homo clara voce volebat bene numerare, si quis
mortuum custodiebat. -Hic mortui aufugere solent? -Tace94 -respondit quis uiatorum- nam in oppido peregrinus es,
et in Thessalia stare ignoras, ubi sagae mortuorum ora, magicae artis elementa, passim mordent. Contra Milesius
dixit: -¿Y en qué consiste esta vigilancia mortuoria? – "Est95 perpetim noctem vigilare et inconnivos96 oculos
semper in cadaver intendere, quia sagae, in animalia se convertunt et arrepante occulte; nam avis forma, aut canis
specie aut muris, etiam muscae forma induunt. Tunc diris carminibus custodes somno obruunt et suas terrificas res
faciunt". Animum suum commasculavit97 et ad praeconem accessit. -Ego ero tuus custos. Quid98 est pretium? -Mille
nummum tibi99 dabunt. Sed, iuuenis, cave malas Harpyas. -Ineptias mihi100 narras. Vides hominem ferreum et
insomnem et oculum totum. Vix finiverat cum senex festinanter eum sui nepotis domum duxit. Obsaeptis101 foribus
per posticum intraverunt. Matrona flebilis et fusca veste in conclave sine luminibus aut candelis eos accepit et,
postquam de suis officiis dixerunt, cenaverunt. Paulo post matrona in aliud cubiculum iuvenem induxit. Ibi,
postquam septem testes et unum scribam introduxit, corpus splendentibus linteis coopertum102 manu revelavit et
incepit formulam dicere dum scriba omnia conscribebat. Postea testes et scriba iter fecerunt, sed iuvenis Milesius et
matrona ibi manserunt. Et custos petiit ingentem lucernam et oleum, et volebat calidi vini oenophorum et cibum
portare. Omnia paraverunt, et paulo post erat solus iuxta cadaver. Postquam oculos fricuit et ad vigiliam paravit,
animum suum canticis permulcebat dum primo crepusculum uenit, et iam nox intempesta. Tunc repente
introrepsit103 mustela et ei animi fiduciam perturbavit. Sed animal terga vertit et in suum foramen revertit. Repente
somnus tam profundus eum opprimit et homo erat quasi mortuus. Tandem, cum diei lux erat proxima, se
expergefecit et non sine pavore ad cadaver accurrit. Tunc, cum lumen admovit et eius faciem revelavit, omnia bene
recognovit. Paulo post misera uxor cum hesternis testibus introrupit et statim sub luminibus omnem faciem
recognovit. Laeta post recognitionem mulier iussit ei nummos dare et summas gratias ei agere. Ubi verba audivit,
insperato lucro laetissimus et refulgentibus aureis attonitus erat. Quia sua verba familiaribus non placuerunt, eum
maledixerunt et acriter verberare inceperunt. Laceratum et scissis104 vestibus quasi nudum domo proturbaverunt. Ac
dum mortuum per forum pompa funeris publici ducebant, apparuit maestus senex et alta uoce clamare incepit: -ea
mulier enim adulescentem, sororis meae filium, veneno interfecit, quia hereditatem obtinere atque amanti adultero
suo placere volebat.
93 Larisa es una ciudad situada en Tesalia, en la parte continental de Grecia.94 2ª sing. imperativo; “cállate”.95 "se trata de".96 inconnivus, -a, -um : abierto.97 Commasculare animum: armarse de valor.98 "¿cuál?".99 “a ti”; OI.100 “a mí, me”; OI.101 obsaeptus, -a, -um : cerrado.102 coopertus, -a, -um : cubierto.103 introrepo, repsi, reptum : entrar arrastrándose.104 “rasgados, rotos”.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
Cum multitudo supplicium mulieri postulare inceperunt et conquisiverunt saxa et paraverunt lora, senex dixit: -
Veritatis arbitrium in divinam prouidentiam ponemus. Adest Zatchlas105, Aegyptius vates egregius. Is pepigit106
reducere paulisper ab inferis spiritum et corpus animare. Et iuvenem philosopho similem et capite raso107 in
medium produxit. Is homo ignotas herbas in mortui ore pectoreque posuit. Tunc ad orientem se obvertit et
imprecationes carminaque tacite dixit. Milesius in media turba super lapidem erat, quod volebat spectare omnia, et
uidit (que) pectus spiritum iam ducere et iam colorem ad faciem redire108. Et assurgit et loquitur adulescentis
cadaver: -Quid109 me ad brevis vitae officia reducitis? Ego iam Charontis ratem exspectabam et volo iam
requiescere in pace. Sed mortuus de lecto assurgit et inter magnos gemitus sic dixit: -Malae novae uxoris artes me
interfecerunt. Bibi venenum in potione amantis adulteri causa. Perlucida verissimorum dictorum documenta
indicabo. Tunc digito Milesium demonstrat et sequitur suam perorationem: - Nam cum is mei corporis custos
sagacissimus accuratam uigiliam tenebat et veneficae eum frustra fallere temptaverunt, tandem somniferam
nebulam ei iniecerunt et meus custos sub profundi somni imperium cecidit. Tunc pessimae mulieres meo nomine
ciere me coeperunt, sed suae magicae artes erant inutiles quia mortuus movere se non potest, et ego bene mortuus
eram. Sed is homo, certe vivus sed quasi tanto sopore mortuus, exsurrexit et in locum mei se substituit. Occlusis 110
fortiter foribus per foramen veneficae primo nasum, deinde aures meo vicario secuerunt. Postea cereum nasum et
aures ei collocaverunt. Dictis perterritus111 homo suam faciem temptavit. Manu nasum prehendit: dissoluit; aures
pertractavit: ceciderunt. Ac dum omnes risu corruunt et frigidus sudor ei defluit, illinc celerrime fugit. Ab eo
tempore aurium locum perlongis capillis semper celavit et nasi foramen linteo fragmine presse obtexit.
105 Zatchlas, -ae: Zatclas, nombre propio.106 pango.107 rasus, -a, -um : afeitado.108 redeo.109 ¿por qué?110 occlusus, -a, -um : cerrado.111 "asustado".
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
UNA CASA CON FANTASMA.
Athenis spatiosa et capax domus erat, sed infamis et pestilens. Per silentium noctis ferri sonus et vinculorum
strepitus primo longe, deinde prope audiebatur. Mox idolon apparebat, senex macie et squalore confectus, promissa
barba, horrenti capillo; cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque. Inde inhabitantibus tristes
diraeque noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur. Nam interdiu
quoque, quamquam imago abscesserat, memoria imaginis oculis inerrabat, timorque longior causis112 timoris erat.
Domus inde deserta est et solitudine damnata est totaque illi monstro relicta est. Nullus eam emere volebat, quod
tantum malum cognoscebat. Sed Athenodorus philosophus Athenas venit atque eam emit. Ubi advesperascere
coepit, iubet tabulam parare sibi prima domus parte; poscit pugillares, stilum, lumen; suos omnes in interiora
dimittit, ipse ad scribendum113 animum, oculos, manum intendit. Initio silentium noctis, deinde concutiens ferrum,
vincula audiebantur. Sed ille non voluit tollere oculos, neque remittere stilum, sed offirmare animum; tum crebuit
fragor, et iam audiebatur sonitus. Respicit, vidit agnoscitque effigiem sibi narratam. Stabat innuebatque digito. Hic
contra manu significat rursusque stilo et ceris incumbit; illa114 super scribentis115 capite catenis insonabat. Respexit
rursus nec moratus sustulit lumen et secutus est. Ibat illa lento gradu quasi gravis viculis. Postquam deflexit in
aream domus, repente dilapsa deserit comitem ; herbas et folia concerpta deserens signum loco ponit. Postero die
venit magistratus atque illum locum effodere iussitt. Inveniuntur ossa inserta catenis et implicita; corpus tempore
terraque putrefactum vinculis ossa nuda et exesa reliquerat; collecta sunt atque publice sepeliuntur.
SOBRE EL JUICIO DE PARIS.
Accidit, ut Iuppiter aliquando omnes deos deasque in Olympum invitaret excepta Discordia. Quae iracundia mota
medium in concilium deorum malum aureum coniecit his verbis adiectis: “Accipiat hoc malum pulcherrima
dearum!” Quae cum dixisset, se recepit. Statim Iuno, Minerva, Venus malum sibi vindicare coeperunt. Inter quas
cum maxima discordia esset, Iuppiter Mercurio praecepisse dicitur, ut illas tres deas ad Paridem, Priami regis
filium, duceret, qui Troia effugerat et in montibus boves pascebat. In monte illae tres deae Paridi apparuerunt. Cui
Iuno haec promisit: “Si malum a te accepero, te potentissimum omnium mortalium faciam!” Minerva autem: “Meo
munere affectus sapientissimus eris!Ne tale donum despexeris!” Adulescens paucum haesit; fortasse et potentiam et
sapientiam cupivit. Sed cum Venerem aspexisset et comperisset se ab ea Helenam, mulierem pulcherrimam,
accepturum esse, ei malum tribuit. Paris cum in Graeciam navigavisset, Helenam illam pulcherrimam rapuit. Quae
res causa magni belli erat. Postremo Troia a Graecis capta et direpta plurimi Troiani interfecti sunt. Sic Paris genti
suae perniciem peperisse traditur.
112 2º término de la comparación. 113 Ad scribendum: “para escribir”; CC.114 Se refiere al fantasma. 115 Participio sustantivo: “del que escribía”.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
EXCOMBATIENTES DE SERTORIO APOYAN A LOS VOCATES Y TARUSATES.
Armis obsidibusque acceptis116, Crassus in fines Vocatium et Tarusatium profectus est117. Mittuntur etiam ad eas
civitates legati, quae sunt Citerioris Hispaniae finitimae Aquitaniae: inde auxilia ducesque arcessuntur. Quorum
adventu magna cum auctoritate et magna hominum multitudine bellum gerere conantur. Duces vero ii deliguntur,
qui una cum Quinto Sertorio omnes annos118 fuerant summamque scientiam rei militaris habere existimantur119. Hi
consuetudine populi Romani loca capere, castra munire, commeatibus nostros intercludere instituunt.
PULÓN Y VORENO, DOS RIVALES Y AMIGOS.
Erant in ea legione duo centuriones fortissimi, Pullo et Vorenus, qui de primo loco certabant. Cum in pugna
acerrima Pullo audacius hostes temptaverat et multitudine hostium circumdatus valde urgebatur, Vorenus
laborantem120 fortiter adiuvit. Tum autem hunc hostes gladiis et hastis temptaverunt. Vorenus autem cupidius121
instans ipse a nonnullis adversariis vulneratus iacuit. Hunc autem ille Pullo inimicus adiuvit atque e periculo
liberavit. Postremo ambo incolumes se ex illo loco servaverunt. Sic fortuna in pugna eos probavit.
LOS UNELOS SE UNEN A VIRIDOVIX CONTRA SABINO.
Dum haec in Venetis geruntur, Q. T. Sabinus cum iis copiis, quas a Caesar acceperat, in fines Unellorum pervenit.
His praeerat Viridorix ac summam imperii tenebat earum omnium civitatum quae defecerant, ex quibus exercitum
magnasque copias coëgerat; atque his122 paucis diebus post Galli, senatu suo interfectoError: Reference source not
found, quod auctores belli esse nolebant, portas clauserunt seque cum Viridovice coniunxerunt; magnaque
praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum latronumque convenerat.
SOBRE PROMETEO.
Prometheus hominibus favit eosque adiuvere cupivit. Itaque ignem, quem hominibus Iuppiter ademerat, de caelo
rapuisse dicitur. Quod cum Iuppiter accepisset, praecepit, ut Vulcanus imaginem virginis pulcherrimae faceret.
Quam cuncta mala secum portantem ad homines misit. Epimetheus autem, frater Promethei, eam vix conspectam
tecto suo recepit. Qua re generi mortalium magna calamitas parta est; nam statim morbi et dolores et cetera mala
homines invadere coeperunt. Postea Prometheus, cum regem caelestium despexisset, crudeli poena affectus est et
ad montem Caucasum vinctus est.
116 Ablativo absoluto.117 Proficiscor.118 CCT.119 “se considera que tenían”.120 Participio sustantivado; “al que se esforzaba”.121 Adverbio; “con más deseo o ganas”.122 “a éstos”; OI. Se refiere a los soldados romanos dirigidos por Q. T. Sabino.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
SOBRE LAYO EL PADRE DE EDIPO.
Laius, rex Thebanorum, quippe qui scelus gravissimum commisisset filiumque hospitis rapuisset, a caelestibus ipsis
punitus est: Miserunt enim Sphingem, monstrum saevissimum, in agrum Thebanum, quae hominibus carmen
proponeret. “Quod est animal tam mirum, cui sint mane pedes quattuor, meridie duo, vespere tres?” Diu nemo
inventus est, qui id carmen solveret, omnesque, qui id nequiquam temptavissent, a Sphinge interfecti et consumpti
esse dicuntur. Thebani autem maesti rogabant: “Quis erit, qui nos hoc malo liberet?” Et Laius ipse mox misserrime
interiit secundum oraculum quoddam, quod ei ante multos annos datum esse dicitur: “Filius, quem heredem tibi
natum esse gaudes, te aliquando interficiet tibique regnum eripiet!” Qua de causa rex infantem, quo vivente se
tutum non fore credidit, a servo fideli occidi iussit. Is autem horruit caedem infantis, qua nihil crudelius cogitari
posset, puerumque in silvas exposuit. Ibi casu inventus et a Polybo, rege Corinthiorum, quem liberis caruisse
traditum est, tecto suo receptus est. Diu Oedipus - sic Polybus puerum inventum appellaverat - non dubitavit, quin
eius filius esset. Aliquando autem accidit, ut omnes aequales cursu certans superaret. Tum unus ex eis: “Non est,
quod exsultes aut nos despicias! Nos enim patres nostros novimus; hi quidem viri honesti sunt!” Oedipus
vehementer doluit, quod his verbis auditis omnes ridebant. Intellexit enim sibi crimini dari, quod obscuro et
fortasse humili loco natus esset. Itaque Oedipus Delphos ire festinavit oraculumque rogavit, quis ipse esset et quid
faceret. Cui responsum anceps datus est: “Cave, ne parentem tuum interficias!” Ignarus, utrum Polybi filius esset
necne, Oedipus Corinthum vitare constituit. In itinere a servis senis cuiusdam monetur, ut via cedat. Tum Oedipus:
“Non habeo cur vobis paream. Sum enim regis filius.” Vim adhibituros fugat senemque occidit ignarus quis sit -
fuit autem pater eius, Laius!
SOBRE EL REY PIRRO DE EPIRO.
Pyrrhus rex potens cum Romanis pugnaturus oraculum Apollinis adiit et rogavit, utrum Romanos superaturus esset
necne. Ei responsum est: “Dico te, Pyrrhe, Romanos vincere posse.” Pyrrhus, cum non dubitaret, quin ipse victor
futurus esset, copias in Italiam transportavit. Et accidit, ut duabus pugnis acerrimis Romanos pelleret. Quae res regi
gaudio non erat, nam vehementer dolebat, quod magna pars militum suorum ceciderat. Accessit, quod Romani
nullo modo cogi poterant, ut arma ponerent. Itaque rex, cui non contigisset, ut animos et vires Romanorum duabus
victoriis frangeret, amico cuidam dixit: “Tertia victoria nos ipsos perdet!”
PARTICIPIO ABSOLUTO.
Mortuo Cicerone, forum siluit.
Brevi tempore intermisso, in castra legiones reduxit.
Caesar, exploratis regionibus, albente caelo, omnes copias castris eduxit.
Haec ego omnia, vixdum coetu vestro dimisso, comperi.
Regnari omnes volebant, libertatis dulcedine nondum experta.
Hannibale duce, Carthaginienses bellum Romanis intulerunt.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
PRONOMBRES.
CATÓN CRITICA A LOS FILÓSOFOS GRIEGOS.
Marcus Porcius Cato, vir severus et asper, magistros Graecos pueris Romanorum perniciosos putabat. Itaque
populum Romanum in foro saepe monuit: “Isti philosophi peregrini vestros multa vitia docuerunt. Litterae istorum
philosopharum nobis periculosae sunt! Ego vos saepe monui, ego numquam tacui. Cur mihi non paruistis? Nonne
verba Carneadis istius perniciosa fuerunt? Tamen isti philosopho licuit in foro disputare! Mihi verba eius non
placuerunt, non placent, non placebunt! Fugate igitur Carneadem! Fugate cunctos philosophos Graecos ex Italia,
Romani! Nam iam multis Romanis nocuerunt. Non litteris, non eloquentia, sed disciplina, constantia, modestia
Romani adversarios semper superaverunt!”
UN INTENTO DE ATENTADO CONTRA EL TIRANO DIONISIO DE SIRACUSA.
Moerus quidam123 vir bonus et iustus fuit. Dionysium tyrannum necare studebat, quod124 ille viros liberos captabat,
violabat, necabat. Iam Moerus villam Dionysii intravit et nonnullos servos tyranni necavit. Sed ceteri Moerum
superaverunt et captaverunt. Dionysius autem Moerum rogavit: “Cur me temptavisti, cur servos meos necavisti?”
Tum Moerus: “Quod tu et ceteri tyranni multos viros liberos necavistis!”
SOBRE EL TIRANO DIONISIO DE SIRACUSA.
De Dionysio tyranno vobis nunc fabulam narrabo: Is magnis divitiis multum valebat, superbia non vacabat. Itaque
populus eum non amabat, immo vero valde timebat. Nonnulli adversarii Dionysium etiam barbarum putabant, quod
cunctos superbia et contumeliis violabat. Populus tacebat, quod ubique servi tyranni erant. Hi Dionysio parebant
cunctosque adversarios ab eo prohibebant.
PASIVA.
Media nocte a captivis fuga temptabatur.
Agri ab agricolis magna laetitia arantur.
Romanorum victoria a legatis consuli nuntiabatur.
Hostium dux telo vulneratur.
Inimicorum impetus a nostris non timebatur.
Ager ac vicus atroci incendio vastantur.
Oppidum a Gallis delebitur.
Imperator equitatum omnem in cornibus collocat.
Atrox bellum omnia in agris urbibusque vastabat.
Hostium copiae magna vi oppidum oppugnabunt.
Romanae legiones prima luce castra movebant.
Romanorum equitatus longa obsidione socios liberat.
123 “Un tal”.124 Conj. causal.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
SOBRE LA FLOTA DE LOS ROMANOS.
Antiquis temporibus Romanis classis non erat. In urbe firma habitabant, hostes non timebant. Romanorum equites
et pedites gentes Italiae coercebant et copias hostium a finibus Italiae prohibebant. Postea autem, cum etiam alienis
gentibus imperare militesque in Africam Asiamque transportare studebant, magnas classes aedificaverunt. Iis
classibus etiam frumentum ad vitam necesarium e terris alienis (ut ex Aegypto) Romam transportari poterat. Sed
etiam in Rheno, in Danuvio, in Mosella parva navigia Romanorum navigabant.
UNOS GANSOS SALVAN EL CAPITOLIO.
Olim copiae Romanae a Gallis magna pugna superatae sunt. Tum Roma expugnata est, aedificia Romae vastata
sunt. Iam Galli ab imperatore moniti sunt et iam custodes necopinos temptare et Capitolium occupare parabant.
Romani ibi anseres habebant. Ii subito valde clamaverunt. Milites Romani ab anseribus excitati sunt atque Gallos
territos fugaverunt. Sic ab anseribus Capitolium servatum est.
ANÍBAL RECUERDA A SU PADRE AMÍLCAR.
“Hamilcar, pater meus, aliquando milites nostros in Hispaniam transportare parabat” Tum ego patri: “Tu cum
equitibus et peditibus nostris terras alienas expugnabis, tu tibi gloriam et honorem parabis, te cuncti custodem
patriae vocabunt - ego autem sine te maestus ero!” Et pater: “Nisi te iuvat cum fratre apud matrem manere, comes
patris eris. Certe a militibus amaberis - antea autem iusiurandum iurabis.” Statim cum patre templum summi dei
intravi, sacra tenui, ante aram iuravi: “Numquam ego, filius Hamilcaris imperatoris, amicus Romanorum ero. Id
iuriurandum semper servavi semperque servabo.”
SOBRE LA MUERTE DE ASDRÚBAL.
Quamquam milites Hannibalis Italiam intraverunt et multos pedites equitesque Romanorum superaverunt, Romani
non desperaverunt. Nam in summo periculo constantia populi Romani magna erat. Tum Hannibal, quod auxiliis
carebat, Hasdrubalem fratrem in Italiam vocavit. Brevi autem tempore imperator Romanus copias Hasdrubalis
superavit; Hasdrubalem Romani in pugna necaverunt. Quod summa ira movebantur, caput eius amputaverunt et in
castra fratris iactaverunt.
SOBRE MENECMO.
Olim Syracusae, urbs Siciliae, magnae et clarae erant. In ea urbe temporibus antiquis Moschus, mercator opulentus,
habitavit. Ei gemini filii erant, a parentibus Menaechmus et Sosicles appellati sunt; ne mater quidem discrimen
videbat. Aliquando pater puerorum inquit: “Vere in continentem navigabo, cum gentibus Italiae merces mutabo.
Quis mihi comes erit?”. Statim Menaechmus clamavit: “Ego, pater, tibi comes ero”. Sosicles autem tacuit, nam
terras alienas moresque gentium barbararum non curabat. Itaque vere pater cum Menaechmo Tarentum navigavit.
Aestate autem mors Moschi Syracusas nuntiata est. Menaechmi sortem nuntius ignoravit. Mors Moschi et incerta
sors Menaechmi pueri matrem eius avumque magno dolore impleverant. Avus statim Sosicli nomen Menaechmi
dedit; eum enim imprimis amaverat, itaque ei nomen suum dederat. Sic sibi novum Menaechmum parare studuit.
Mater autem filium multos annos flebat. Neque tamen sors veri Menaechmi aspera fuerat: in foro enim Tarenti, ubi
populo magni ludi celebrabantur, inter multos homines a patre aberraverat. Diu ibi steterat, nomen patris multis
cum lacrimis frustra vocaverat. Tandem eum mercator peregrinus secum in Epirum transportaverat. Ibi
Menaechmus bene educatus erat; etiam uxor ei a patre novo data erat.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
SOBRE LA IDÍLICA VIDA EN EL CAMPO.
Antiquis temporibus beatus erat ille, qui paterna rura colebat. Nunc divites Romani quotannis aestate petunt villas
suas, ruri haud procul a fluminum ripis aut in maris litore sitas. In villa non solum dominis et servis aedificia sunt,
sed etiam iumentis, equis, vaccis, ovibus ceterisque pecoribus vasta stabula, et plaustris ampla tecta.
ÍCARO Y DÉDALO.
Diu Daedalus magna virtute apud Athenienses in summo honore erat. Postea, quod Talum comitem necavit, ex ea
civitate fugatus est. Itaque cum Icaro filio in Cretam navigavit, ubi Minos civitati imperavit. Postquam Minoi
labyrinthum aedificavit, ab eo in servitute tenebatur. In ea calamitate Daedalus alas sibi filioque paravit.
EGEO Y MINOS.
Antiquis temporibus Aegeus civitati Atheniensium imperabat. Quamquam auctoritas eius magna erat virtusque
apud cunctas gentes Graeciae praedicabatur, tamen homines ceterarum urbium Graeciae sortem Atheniensium non
bonam putabant. Nam Minos poenam postulavit, quod Androgeus, filius eius, ab Atheniensibus necatus est. Itaque
Athenienses certis annis ei tyranno septem pueros septemque puellas dare debebant. Eos pueros easque puellas e
continenti in Cretam insulam transportatos Minos Minotauro dabat. Mors eis certa erat, nam Minotaurus eos magna
crudelitate necabat.
ODISEO Y LA TOMA DE TROYA.
Magna cum classe Graeci in Asiam navigaverant; nam Paris, iuvenis pulcher, regis Priami filius, Helenam, uxorem
regis Menelai, raptaverat. Multos annos Graeci in finibus hostium summa cum fortitudine pugnaverant neque
tamen urbs firma eorum expugnari poterat. Tum Ulixes dixit: “Armis et virtute hostes superare non possumus, dolo
fortasse poterimus. Aedificate igitur magnum equum ligneum, implete eum militibus bonis, collocate ante portam
urbis! Certe hostes eum equum simulacrum putabunt et in urbem transportabunt. Sic Troia expugnari et deleri
poterit!”. Et profecto Troiani dolo Ulixis decepti equum in urbem moverunt, quamquam aegre transportari potuit.
Alta autem nocte milites Graeci ex equo properaverunt; tum magna fuit caedes; urbs Troia igne deleta est.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
N. ÁTICAS, 1, 23. SOBRE PAPIRIO PRETEXTATO.
Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. Tum, cum in senatu res maior quaepiam
consultata eaque in diem posterum prolata est, placuit, ut eam rem, super qua tractavissent, ne quis enuntiaret,
priusquam decreta esset. Mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontata est filium, quidnam in
senatu patres egissent. Puer respondit tacendum esse neque id dici licere. Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei
et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat: quaeritur igitur compressius violentiusque. Tum puer
matre urgente lepidi atque mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius exque 125
republica esse, unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset. Hoc illa ubi audivit, animus
compavescit, domo trepidans egreditur, ad ceteras matronas perfert. Venit ad senatum postridie matrum familias
caterva; lacrimantes atque obsecrantes orant, una potius ut duobus nupta fieret, quam ut uni duae. Senatores
ingredientes in curiam, quae illa mulierium intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur. Puer
Papirius in medium curiae progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matrem dixisset, rem, sicut fuerat,
denarrat. Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit, uti posthac pueri cum patribus in curia
non introeant, praeter ille unus Papirius, atque puero postea cognomentum honoris gratia
inditum “Praetextatus” ob tacendi loquendique in aetate praetextae prudentiam.
N. ÁTICAS, 1, 17. LA MUJER DE SÓCRATES.
Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa irarumque et molestiarum
muliebrium per diem perque noctem scatebat. Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus interrogavit
Socraten, quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerba domo non exigeret. Socrates inquit: “Quoniam cum illam
domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram”.
NOCHES ÁTICAS, 1, 19. TARQUINIO EL SOBERBIO Y LOS LIBROS SIBILINOS.
In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est: anus hospita atque incognita ad Tarquinium
Superbum regem adiit novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula; eos velle venundare. Tarquinius
pretium percontatus est. Mulier nimium atque immensum poposcit; rex, quasi anus aetate disiperet, derisit. Tum illa
foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et, ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet,
regem interrogavit. Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare. Mulier
ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodem pretio emat.
Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confidentiamque non insuper habendam
intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio, quam quod erat pretium pro omnibus. Sed eam
mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit. Libri tres in sacrarium conditi
“Sibyllini” appellati; ad eos quasi ad oraculum quindecimviri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt.
125De acuerdo con.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
VIDA DE ANÍBAL.
Hannibal, Hamilcaris filius, omnium Carthaginiensium ducum longe maximus fuit. Clarae sunt Hannibalis
victoriae in Italia. Populum Romanum paene devicit; sed Poeni, multorum invidia, auxilia in Italiam Hannibali non
miserunt. Itaque magni ducis virtutem inutilem reddiderunt. Hannibal, annorum novem puer, odium perpetuum in
Romanos iuravit. In Hispaniam venit cum patre Hamilcare, qui bellum adversus Hispanos gerebat. Cupiebat enim
Carthaginiensium imperium ac vires quam maxime augere. Post Hamilcaris mortem Carthaginienses Hasdrubalem
imperatorem creaverunt, qui Hannibalem equitatui omni praefecit. Hispani autem Hasdrubalem necaverunt; tum
exercitus summam imperii Hannibali tradidit. Hannibal omnes gentes Hispaniae bello subegit. Saguntum,
foederatam civitatem, quae longam atrocemque oppugnationem fortiter toleravit, tandem vi expugnavit.
Hasdrubalem fratrem cum magnis copiis in Hispania reliquit. Ingentem exercitum paravit, quem per Pyrenaeos
montes in Galliam atque inde in Italiam secum duxit. Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis pugnavit
omnesque vicit. Nullus exercitus adhuc per Alpes iter fecerat; Hannibal copias elephantosque traduxit atque in
Italiam pervenit. Publium Cornelium Scipionem consulem apud Ticinum amnem fugavit; Tiberum Sempronium
Longum apud Trebiam vicit. Postea Caium Flaminium consulem in angustis inter Trasumenum lacum montesque
deprehendit, ubi Romanae legiones magnam cladem acceperunt. Paulo post in Apuliam Hannibal pervenit, ubi apud
Aufidum amnem duos consulares exercitus uno proelio devicit magnamque Romanorum caedem fecit. Haec est
pugna Cannensis, memorabilis populo Romani clades. Post Cannensem victoriam, Hannibal ad urbem iter fecit
castraque in propinquis montibus posuit. Romae ingens terror erat: vox “Hannibal ad portas” omnes cives pavoris
implevit. Poenus autem impetum non fecit, sed castra movit Capuamque revertit. Hannibal maximam praedam,
quam post Cannensem victoriam ceperat, Carthaginem misit; auxilia vero quae petiverat non accepit. Romanis
autem Quintus Fabius Maximus, prudentissimus imperator, novam spem iniecit. Is enim Poenorum impetus magna
prudentia diu refugit. Tandem, cum occasionem invenit, proelium commisit Hannibalemque primus vicit.
Hannibalis fortuna, quae primum in Hispania, deinde in Gallia, postremo in Italia multos annos secunda fuerat,
haud dubie adversa esse coeperat. In Italia res Hannibali adversae erant. Vires enim animique Romanis crescebant;
ipsi autem auxilia nulla erant. Itaque Capuam, Tarentum aliaque oppida amisit. Interim Romani imperatorem in
Hispaniam creaverunt Publium Cornelium Scipionem, filium eius quem apud Ticinum Hannibal vicerat. Is, qui
postea cognomen Africanum habuit, secunda fortuna in Hispania adversus Carthaginienses pugnavit.
Carthaginienses ex Hispania in Italiam Hasdrubalem miserunt, qui fratri Hannibali auxilio veniret. Sed antequam
copias ambo fratres coniungerent, Romani exercitus ad Metaurum flumen Hasdrubalem deprehenderunt, qui
maximam cladem accepit vitamque in eo proelio amisit. Romani caput eius secuerunt inque Hannibalis castra
proiecerunt. Ita Hannibal omnem subsidii spem amisit. Scipio, qui in Hispania Carthaginienses devicerat, Romam
venit et inde in Siciliam, ut omnia paravit ut bellum in Africam transmitteret. Quadringentas onerarias naves
aedificavit et naves longas quadraginta. Ingentem coegit exercitum, quem in Africam traduxit, ubi Poenos
eorumque socios aliquot proeliis vicit et Masinissae, Numidarum regis, amicitiam sibi populoque Romano
conciliavit. Scipionis victoriae in Africa Carthaginienses vehementer commoverunt. Itaque Punici senatores
Hannibalem ex Italia in Africam vocaverunt, ut patriam defenderet. Hannibal omnes copias coegit et cum magno
exercitu Italiam reliquit atque in Africam pervenit. Zama oppidum Numidarum erat, quod a Carthagine circiter
nonaginta milia pasuum aberat. Non longe ab eo acris pugna fuit quae secundo bello Punico finem fecit.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
Hannibal ante proelium octaginta elephantos in fronte disposuerat, qui terrorem Romanis iniicerent eorumque
ordines perturbarent; sed tubarum sonitus clamorque Romanorum elephantos terruerunt atque eorum impetum in
aciem Carthaginiensium converterunt. In utroque Poenorum cornu maximum terrorem elephanti fecerunt
equitesque in fugam coniecerunt. Mox pedites atrox proelium commiserunt. Romani brevi tempore primam
Punicam aciem fugaverunt et in secundam pervenerunt. Tum Scipionis equitatus, qui equites hostium fugientes
aliquantum spatii cursu presserat, ad pugnam revertit et a tergo impetum in Punicos ordines fecit. Caedes ingens
fuit; tandem Hannibal cum paucis equitibus sese fugae dedit. Pax cum Carthaginiensibus a Romanis facta est.
Hannibal Carthaginem revertit ac rebus publicis interfuit, sperans Punicam potentiam augere, belli vulnera sanare,
patriae vires reparare et bellum rursus in Romanos gerere. Romani autem legatos Carthaginem miserunt qui eum
exposcerent. Hannibal, cum legatorum adventum cognovit, ad Syriam ad Antiochum regem profugit. Poeni, eius
fuga irati, naves duas quae eum comprehenderent, miserunt. Bona eius a Punico senatu publicata sunt, domus est
deleta, ipse exul iudicatus. Tertio anno postquam domo profugerat, Hannibal cum quinque navibus revertit sperans
Carthaginienses una cum Antiocho rege bellum adversus Romanos gesturos esse. Poeni autem haec belli consilia
non audiverunt. Post varios conatus, Hannibal in Pontum ad Prusiam regem venit, qui eius studia propitio animo
suscepit. Hannibal vidit Prusiae regnum parum validum esse; itaque ceteros Asiae reges sibi conciliavit praeter
Eumenem, Pergami regem, Romanis amicissimum, quem navali pugna vicit. Interim accidit casu ut legati Prusiae
Romae apud Flaminium cenarent, atque ex his unus diceret Hannibalem in Prusiae regno esse. Id postero die
Flaminius in senatu nuntiavit. Patres conscripti, qui, dum Hannibal viveret, numquam se sine insidiis futuros esse
existimabant, legatos miserunt qui a rege peterent ne inimicissimum suum secum haberet, sibique dederet. Prusias
rex neque Hannibalem Romanis tradidit neque vim eis fecit. Hannibal autem, videns se quaeri, venenum sumpsit
quod secum habere consuerat.
EL CAMPO DE MARTE.
Campus Martius aequus locus erat apud Tiberim, extra Romana moenia. Ibi iuvenes exercitationibus omnium
generum corpora firmabant, ibique Romani cives comitia centuriata habebant, quia centuriae ordines militares erant
ideoque extra urbem esse debebant. Quotannis in campo Martio comitia centuriata consules creabant.
LUPUS ET AGNUS.
Ad rivum eundem lupus et agnus venerant. Lupus superiore loco erat, sed tamen clamavit: “Cur mihi aquam
turbavisti?” Respondit agnus: “Quomodo potui id quod dicis facere, lupe? A te aqua ad me currit”. Veritatis vis
lupum vicit, qui tamen iterum clamavit: “Ante hos sex menses contumeliam dixisti mihi”. “Tum vivus nondum
eram”. “Pater tuus contumeliam mihi dixit”. Ac statim miserum agnum necavit. Hanc fabulam in eos homines
scripsi qui iniuria innocentes opprimunt.
CANIS QUI PRAEDAM AMISIT.
Saepe sua amittit is qui aliena cupit. Canis quidem per flumen natabat et in ore carnem portabat. Tum in aqua
simulacrum suum vidit. Statim cogitavit: “Alius canis est, qui aliam praedam portat; eam capiam: sic duas praedas
habebo”. Os aperuit et cibum dimisit quem tenebat, sed eum quem petebat rapere non potuit.
RANAE ET SOL VEL FURIS NUPTIAE.
Aesopus furis nuptias vidit ac statim hanc fabulam narravit: quondam sol uxorem ducere cupiebat. Quod consilium
ranae cognoverant summaque vi clamabant: “Non potest! Non potest!”. “Cur uxorem ducere non
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
possum?”quaesivit sol. Ranae responderunt: “Nunc unus sol omnes lacus siccat: quid accidet cum liber5os
habebit?”.
LEONIS PARS.
Societas cum potenti numquam fidelis est; haec fabula mea dicta confirmat. Vacca et capella et patiens ovis socii
fuerunt cum leone in venatione. Postquam cervum vasti corporis ceperant, quattuor partes fecerunt. Tunc ita leo
dixit: “Ego primam capiam, quia rex sum; secundam mihi dabitis, quia sociorum unus sum; tertiam habebo, quia
plus valeo; quis cuartam cupit? Malum accipiet”. Sic potens leo totam praedam cepit.
SIMIUS IUDEX.
Is qui mendacium semel dixit, fidem in perpetuum amittit. Lupus vulpem furti accusabat, at illa negabat a se furtum
commissum esse. Tum simium vocaverunt, qui facta iudicaret. Ubi lupus et vulpes causam exposuerant, simius
suam sententiam dixit: “Tu non perdidisti id quod petis; tu rapuisti quod negas”.
LEPUS ET PASSER.
Stultum est sibi non cavere et aliis consilia dare. Passer leporem ab aquila captum imprudentiae accusabat: “Cur
non cavisti? Si curam posuisses, nunc liber ac tutus esses; fugere statim debuisti: ubi est illa celeritas tua?” Dum
talia dicit, ipsum imparatum aquila rapit.
MILES GLORIOSUS.
Duo milites in itinere latronem offenderunt. Eorum alter fugit, alter autem gladio pugnavit et forti dextera latronem
fugavit. Tum miles qui antea profugerat rursus gladio destricto apparuit magna voce clamans: “Ubi iste latro est?
Adesto, ignave latro, ut hunc gladium cognoscas!” At amicus ei dixit: “Dum ego cum latrone pugnabam, istis
fortissimis verbis me adiuvare potuisses; nunc linguam et gladium conde, quia iam sensi quam fortiter fugias”.
CORVUS ET VULPES.
Qui laudibus nimis delectantur, poenas saepe dant. Corvus caseum de fenestra rapuit et summa in arbore cum
praeda consedit. Vulpes, quae eum viderat, haec blanda verba sub arbore pronuntiavit: “Quam pulchras pennas
habes, corve! quantum decus corpore et vultu! Si vocem haberes, avium prima esses”. Ille, stultus, cupiens vocem
ostendere, os aperuit emisitque caseum, quem dolosa vulpes celeriter rapuit.
LA MONARQUÍA ROMANA (753-509 A.C.).
Rerum scriptores tradunt reges septem Romae fuisse ab urbe condita usque ad Tarquinium expulsum. Rex summum
imperium habebat; bellum externis populis indicere, pacem foederaque decernere poterat. Ipse peditatui praeerat;
equitatui tribunum celerum praeficiebat. Rege absente, Romae praefectus manebat, qui res administraret. Regi
summum ius erat: ipse leges ad comitia referebat; ipse populi contionem convocabat. Sella curulis, purpurea trabea
ac sceptrum insignia regii imperii erant. Regi duodecim lictores aderant cum fascibus et securibus, quae vitae
necisque ius significabant.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
EL CONSULADO.
Regibus expulsis, populus Romanus omnem suam curam adhibuit ut tyrannidem postea vitaret. Quam ad rem duae
rationes repertae sunt: prima, ut pro uno rege duo consules crearentur, qui inter se intercessionis ius haberent;
altera, ut eorum imperium perpetuum non esset, sed in singulos annos consules novarentur. Consulibus initio
eadem iura fuerunt quae regibus fuerant. Deinde alii magistrati creati sunt (censores maxime praetoresque), qui e
consulum potestate partem detraxerunt. Simul patrum numerus auctus atque eorum auctoritas firmata est tribunique
plebis instituti sunt, qui etiam consulum actionibus intercedere poterant. Consulum insignia sella curulis et
duodecim lictores erant. Domi togata praetexta, militiae paludamento tegebantur.
LA DICTADURA.
In rebus adversis, cum patria in maximo periculo erat, senatus dictatorem creari decernebat. Dictator summum ius
atque imperium domi militiaeque habebat sine cuiusdam intercessione aut provocatione. Interim reliqui magistratus
cessabant; ipse senatus omnem rem publicam dictatori commendabat. Eo modo unus magistratus nullo
impedimento consilia capere sine mora poterat ad rei publicae salutem. Dictator in magistratu amplius sex
mensibus manere non poterat. Si ante id tempus ut periculum exstingueretur consecutus erat, imperium suum
deponebat. Insignia eadem quae consul habebat, mutato lictorum numero, qui quattuor et viginti dictatori erant.
VULPES ET UVAE.
Vulpes fame coacta altae vineae uvas attingere conabatur saliens summis viribus. Quoniam eas adsequi non potuit,
discedens dixit: “Nondum maturae sunt; non mihi placent”. Qui verbis contemnunt ea quae consequi non possunt,
hanc fabulam sibi adscribere debebunt.
LOS PRIMEROS HABITANTES.
Graeci Pelasgos nominaverunt primos terrae suae incolas. Pelasgi paludes siccaverunt et primas urbes
aedificaverunt. Deinde Hellenes Pelasgos superaverunt et regioni imperaverunt. Primi Hellenes fuerunt Achaei,
conditores validorum oppidorum. Mycenae fuerunt praecipuum illorum oppidorum. Exstant etiam nunc admirandae
reliquiae Mycenorum; porta leonum, tumuli regum, permulta aurea ornamenta et arma. Sed Dorii rursus in
Graeciam penetraverunt.
GRECIA.
Graecia est peninsula, sita in extrema Europa, prope Asiam. Multae insulae vicinae sunt Graeciae; maxima et
proxima est Euboea. Pauci fluvii rigant regionem. Ilissus est praecipue inclitus, nam in Attica est, haud procul ab
Athenis, clarissima Graecarum urbium. Sunt in terra illa alti montes: notissimi sunt Olympus, in Thessalia situs, et
Parnassus, situs in Phocide. Nam dii in Olympo habitabant, in Parnasso Apolo et Musae. Solum terrae est durum,
lapidosum, siccum, et ideo parum fecundum. Sunt tamen in Graecia amoenae valles et fontes limpidi. In Graecia
nonnullae provincia erant: in septentrionalibus partibus Thessalia; in medio, Acarnania, Aetolia, Boeotia, Attica; in
meridionalibus partibus Achaia, Arcadia, Messenia, Laconia.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
LAS GUERRAS MÉDICAS.
Batalla de Maratón (490 a.C.).
Darius, Persarum rex, qui imperio maximo imperabat, Graeciam ipsam domare tentavit. Dedit ei occasionem
bellandi Milesiorum seditio. Ii enim adversus Persas rebellaverunt et Athenienses ad auxilium devocaverunt; sed
tandem Persae reportaverunt victoriam. Tunc Darius, ultionis cupidus, magnam expeditionem parat contra
Athenienses. Congregat ducenta peditum milia et decem milia equitum et in Athica prope Marathonem copias
exponit. Atheniensibus decem tantum milia militum erant, quibus praeerant decem duces. Unus ex iis ducibus,
Miltiades incertos comites ad discrimen pugnae adduxit. Audaciam eius fortuna adiuvit nam Athenienses Persas
fuderunt et ad mare reppulerunt. Inclitus est ille Marathonius miles, qui post pugnam Athenas celeriter accurrit,
exclamavit aegre: “Gaudete, victores sumus!” et exanimis cecidit. Haec victoria Graecorum animos magnopere
movit. Nam Athenienses fere soli, Magni Regis exercitum fugaverunt et sic urbem et Graeciam totam servaverunt.
Praeclarum illud facinus Atheniensium animos et dignitatem auxit.
Preparativos de Jerjes.
Darium clades illa non fregerat, nam extemplo de novo bello cogitavit. Decessit autem immature; sed Xerxes, filius
eius et successor, in incepto permansit. Senserunt id Athenienses et defensionem paraverunt. Themistoclis consilio,
praevalidam classem construxerunt. Xerxes vero formidandos belli apparatus fecit. Coegit enim mille et ducentas
naves longas et tria milia navium onerariarum. Terrestres autem copiae septingenta milia peditum et equitum
quadringenta milia continebant. Milites miserant omnes Persici imperii regiones: India, Arabes, Aethiopes, Assyrii,
Medi, Lydi sub signis Xerxis militabant. Praeterea grandem pecuniam inter Graecas urbes distribuit et sic nonnullas
ad deditionem compulit.
EL PASO DE LAS TERMÓPILAS.
Sed Lacedaemonii et Athenienses dedecori mortem anteposuerunt et regi resistere decreverunt. Xerxes terrestre iter
elegit et ad traiciendum126 exercitum super Hellespontum pontem navibus effecit. Eius exercitus per Thraciam,
Macedoniam, Thessaliamque ad saltum Thermopylarum pervenit. Septem milia Graecorum eum defendebant, et ex
iis trecenti erant Lacedaemonii; Lacedaemonius rex Leonidas omnibus iis127 praeerat. Frustra Persae aliquotiens
angustias perrumpere tentaverunt; fortissima Graecorum manus eos semper reppulit. Sed proditor, Ephialtes
nomine, Xerxi limitem indicavit, atque Rex terga hostium circumire potuit. Tunc Leonidas omnes copias praeter
trecentos Lacedaemonios dimisit ac ad unum128 in loco occubuerunt.
BATALLA DE SALAMINA.
Inde Xerxes mediterraneam Graeciam invasit et mox Athenis appropinquavit. Athenienses vero plerique in insulas
coniuges et liberos miserunt; multi in naves confugerunt, pauci in Acropoli manserunt. Xerxes Athenas cepit,
Acropolim occupavit, defensores occidit, omnia templa urbis cremavit. Sed dii mox iniuriam suam vindicaverunt.
Nam Persarum classis cum classe Atheniensium apud Salamina insulam conflixit et maximam cladem accepit.
Xerxes aureo solio sedebat, ubi interitum Atheniensium videre parabat, sed tandem vix navicula in Asiam effugit.
126 para hacer pasar, trasladar.127 Régimen; dativo que depende de praesum.128 hasta el último.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
FIN DE LAS GUERRAS MÉDICAS.
Denique dux Cimon Persicum bellum confecit. Is enim apud Eurymedonta flumen hostium classem superavit et
cepit. Deinde sine mora ex classe copias suas eduxit, barbarorum maximum numerum postravit, magnam praedam
coacervavit. Clades ea deponere Xerxem coegit. Is fuit finis belli Persici, atque non solum fortitudinem, sed robur
Graecia ostendit. Nam post parvum tempus Graecia rursus adversus regnum Persicum arma movit.
El paso de las Termópilas.
Sed Lacedaemonii et Athenienses mortem dedecori anteposuerunt et decreverunt regi resistere. Xerxes terrestre iter
elegit et, ad traiciendum exercitum super Hellespontum, pontem navibus effecit. Exercitus eius per Thraciam,
Macedoniam, Thessaliam, ad saltum Thermopylarum pervenit. Hunc defendebant septem milia Graecorum, e
quibus trecenti Lacedaemonii erant; omnibus iis praeerat Lacedaemonius Leonidas. Frustra Persae angustias
perrumpere aliquotiens tentaverunt; hos semper reppulit fortissima Graecorum manus. Sed proditor, Ephialtes
nomine, limitem Xerxi indicavit, per quem terga hostium circumire rex potuit. Tunc Leonidas dimisit omnes copias
praeter trecentos Lacedaemonios, qui ad unum in loco occubuerunt.
Batalla de Salamina (480 a.C.).
Inde Xerxes mediterraneam Graeciam invasit et mox Athenis appropinquavit. Athenienses vero plerique in insulas
coniuges et liberos miserunt, ipsi in naves confugerunt; pauci in Acropoli manserunt. Xerxes Athenas cepit,
Acropolim occupavit, cuius defensores occidit, omnia templa urbis cremavit. Sed dii mox iniuriam suam
vindicaverunt. Nam Persarum classis cum classe Atheniensium apud Salamina insulam conflixit et maximam
accepit cladem. Xerxes qui, aureo solio sedens, interitum Atheniensium videre parabat, vix navicula in Asiam
effugit.
Platea y Mícale (479 a.C.).
Post Persicae classis cladem supererat terrestris exercitus, cuius dux erat Mardonius. Is erat satrapes regius, natione
Medius, regis gener, vir manu fortis et consilii plenus. Ducebat ducenta milia peditum, quos viritim legerat, et
viginti milia equitum. Cum eo conflixit apud Plataeas exercitus Graecorum, qui centum et decem milium militum
fuit. Totius exercitus dux erat Pausanias, rex Lacedaemoniorum; Atheniensium vero Aristides, Themistoclis
aemulus. Graeci Persas fugaverunt, et Mardonius ipse in proelio occubuit. Haec victoria Graeciae libertatem
confirmavit. Eodem die, in Asia, sub monte Mycale, Athenienses, quibus praeerat Xanthippus, pater Periclis, navale
proelium commiserunt et hostes vicerunt.
Fin de las guerras médicas
Confecit denique Persicum bellum Cimon, Miltiadis filius. Is enim apud Eurymedonta classem hostium superavit et
cepit. Deinde sine mora copias suas ex classe eduxit, barbarorum maximum numerum postravit, magnam praedam
coacervavit. Xerxem clades illa deponere coegit. Is fuit finis belli Persici, quod non solum fortitudinem, sed robur
Graecia ostendit. Utriusque populi fortunam eventus mutavit. Nam post parvum tempus Graecia, quam Persae
invaserant, rursus adversus regnum Persicum arma movit.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
PERICLES Y SU SIGLO (V A.C.).
In Medicis bellis Atheniensium fortitudo maxime victoriae partem pepererat. Ea tempestate non solum
potentissimae et ditissimae omnium Graecarum civitatum Athenae fuerunt, sed litterarum quoque et artium laude
enituerunt. Numquam tot excellentes ingenio viri simul floruerunt. Civitati autem praeerat vir unus, qui civilem
scientiam summae humanitati, et exquisitam comitatem gravissimae animi firmitati adiungebat. Is fuit Pericles,
Xanthippi filius: rationem invenit liberis civibus imperandi et, salva libertate, in republica quasi regnandi. Magnus
ille vir summus etiam orator fuit: suavi eloquentia omnium mentes regebat et animos vinciebat in ea civitate quae
semper oratoribus maximam impertivit auctoritatem. Ex aerario ingentes pecunias hauxit in exornationem urbis.
Sic undique pulcherrima templa et monumenta e solo simul surrexerunt, quorum nunc etiam ruinae omnium
admirationem movent. Ima in arce Minervae erat Odeum ubi Athenienses poeticae et musicae certamina audiebant,
et Bacchi theatrum, quo conveniebant tragicarum et comicarum fabularum spectatores, et Thesei templum, et
Poecile, splendida porticus, in qua res a Graecis praeclare gestas pictores effinxerant. Acropolis aditum aperiebat
vastum et marmoreum vestibulum, cui nomen erat Propylaea. Inde per Viam Sacram solemnes pompae ad
Minervae templum longo agmine procedebant. Illud deae, Atheniensium patronae, templum, Parthenon appellatum,
totum erat marmoreum, cum levibus et elegantibus columnis, et permultis in zophoris caelatis figuris, quae
Panathenaicorum personas effingebant. In templo Phidias, clarissimus illius aetatis fictor, Minervae auream et
eburneam statuam sculpserat; idem iuxta Parthenonem ingens eiusdem deae signum erexerat; id etiam nautae mari
advenientes e longinquo dispiciebant. Denique Erechthei, veteris Athenarum regis, templum, delicatum opus,
venustas pro columnis virginum proponebat statuas, quae aedificii tectum sustinebant. Praeterea eadem tempestate
multos pictores numeraverunt Athenienses et periti artifices nigris vel rubis vel albis figuris fictilia vasa
adornabant; multa nostri aequales cum admiratione reppererunt. Igitur, vivente Pericle, Graecorum artes et
Athenarum splendor ad summum culmen venerunt. Nec minus clarae tunc fuerunt litterae; nam omnium generum
scriptores simul floruerunt. In tragoedia Aeschylus et Sophocles et Euripides perfecta opera reliquerunt, quae a
recentibus nostris poetis non superata sunt: nam omnia quae sentiunt homines reppererunt illi et expresserunt. In
comoedia, Aristophanes suorum civium ridicula et praesentia acta acerbe irrisit, et audacissimis salibus
suavissimam poetici ingenii venustatem iunxit. Illud saeculum, quod Periclis appellatum est, varios historiarum
scriptores, et festivum Herodotum et gravem Thucydidem et lucidum Xenophontem genuit. Praeterea rhetorum
scholae discipulos omnium gentium ad eloquentiam formabant. Denique iam Socrates sapientiae praecepta
divulgabat et Platonem docebat, futurum philosophiae principem. Non immerito Atheniensium urbs Graeciae et
terrarum vocata est praeceptrix.
LAS FIESTAS DE ATENAS.
Permulti servi fabrilia opera tractabant: poterant igitur libere cives in foro Athenarum oratores audire, res civitatis
administrare, publicarum feriarum voluptates haurire. Hae feriae multiplices erant et magnificae; eas divites cives
sua impensa constituebant, magistratus regebant. Et ipsis pauperibus spectacula proderant; eis enim magistratus
nummos dispertiebant, gaudendi copiam. Splendissimae omnium feriarum erant Panathenaica: tum totus populus,
canentibus tibiis et fidibus, praecedentibus sacerdotibus et virginibus, quae sacra in fiscinis portabant, per urbem ad
arcem Minervae sacrificatum succedebant. Eleusiniae feriae erant in honorem Cereris; solemnis pompa per Atticos
agros tendebat Eleusin ibi Athenienses nocturna sacrificia et mysteria et epulas celebrabant.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
Sed laetiora erant Lenaea, in quibus post vindemiarum finem, cantantes, saltantes, per urbem deambulantes iuvenes
cum strepitu deum Bacchum invocabant. Graviores et illustriores fuerunt illae eiusdem Bacchi feriae, quas
Athenienses Dionysia appellaverunt. Nam tunc in theatro, incipiente vere, per tres dies, a mane usque ad vesperum
scaenicos ludos spectabant. In orchestra, circum dei aram chorus canebat et saltabat; actoribus tragoediarum erant
cothurni et personae cum grandi oris hiatu. Spectaculum finiebat decem iudicum sententia, quae optimo poetae
palmam tribuerat. Poterant autem spectatores plausibus suum iudicium indicare.
LOS JUEGOS GRIEGOS.
Praeter propia suae urbis spectacula, Athenienses multos athletas et musicos et poetas et oratores in Graecos ludos
certis temporibus mittebant. Illi enim ludi, quo spectatorum frequentia e tota Graecia studiose conveniebat, non
solum corporis vires sed etiam mentis et ingenii dotes exercebant. Corporis certamina erant saltus, pili et disci
iactus, peditum et bigarum vel quadrigarum cursus, pugilatus et pancratium. Quattuor erant magni ludi, Nemeaei,
Pythii, Isthmii, in honorem Herculis, Apollinis, Neptuni; denique Olympici, omnium celeberrimi. Post quadrienium
celebrabantur Olympiae, ubi amplum magnificumque templum Iovi aedificatum erat: hoc in templo Phidias dei
auream et eburneam statuam quadraginta pedes altam erexerat. Ante ludos mos erat sacrificia et pompas deorum
domino conficere. Sic omnibus feriis et delectamentis Graeci adhibebant religionem. Victoribus palma datur, vel
oleagina corona, nonnumquam tripus. Eosdem in sua patria cives cum magnis plausibus excipiebant, et eorum
laudes canebant poetae.
LA GUERRA DEL PELOPONESO (431-404).
Graeciam perdidere civitatum dissensiones. Atheniensium gloriae et potentiae invidia Sparta Corinthios et
Thebanos adversus Athenienses concitavit. Initio belli, cum res Atheniensibus prospere evenirent, horrenda pestis
urbem et Atticos agros vastavit, ipsum Periclem corripuit et confecit (429). Cum certamen varium et anceps esset,
auctore Nicia Atheniensi, indutias adversarii fecerunt (421).Tunc apparuit Alcibiades, Periclis nepos, Atheniensium
eloquentissimus et pulcherrimus et audacissimus; iste nobilis vir se popularem hominem esse praedicabat. Monente
Alcibiade, Athenienses classem ingentem instruxerunt, bellum incaute in Siciliam transvexerunt, Syracusas,
florentissimam Doricarum coloniarum, obsederunt. Sed ipsi a Spartano Gylippo superati sunt; totum exercitum,
totam classem amiserunt; captivi in lautumiis fame et morbis sunt macerati (415-413). Iure philosophi dicunt
fortunam esse inconstantem. Nam Athenienses, post tantam cladem, Alcibiade et Conone ducibus, plurimas in
Asiae litore maritimas victorias reportaverunt et Byzantium occupaverunt. Sed rursus Lacedaemonii, cum Persarum
pecuniam et auxilium sine verecundia sollicitavissent, Lysandro imperatore, in navali pugna Athenienses
devicerunt (405), et captivorum iugulaverunt tria milia. Tum Lysander Athenas obsedit. Cum Athenienses neque
naves neque socios neque cibaria haberent, fortiter tamen restiterunt; sed, fame urgente, tandem se dediderunt.
Imperantibus Spartiatis, longos muros Piraei et urbis moenia victi deruerunt; interea musici tibiis cantabant et
hostes, qui floribus sua capita coronaverant, tam triste spectaculum inspiciebant laeti (404). Civitati imposuerunt
triginta magistratus, qui libertatis defensores crudeliter vexaverunt, mille et quingentos cives intra octo menses
interfecerunt et propter odiosam saevitiam Triginta Tyranni sunt appellati.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
Tandem Thrasibulus Atheniensis, cum aliquot exsules congregavisset, in Piraeum descendit, a civibus in urbem
vocatus est, arcem occupavit, tyrannos eiecit, Solonis administrationem restituit (403). Sic antiquam libertatem
Athenae recuperaverunt; nunquam autem iam pristinum reppererunt imperium.
SÓCRATES.
Multi tamen viri veterem in civitate litterarum et humanitatis laudem retinebant. Inter eos tunc eminuit
philosophorum modestissimus, qui illustrissimos philosophiae magistros educavit et ideo philosophiae pater est
nominatus. Is fuit Socrates, pauper et deformis; eum Sileno, ob simum nasum et barbam spissam et amplum
ventrem derisores comparabant; auditores autem divinis vocibus alliciebat. Scholam non habuit; nihil scripsit;
nullam praeceptionem mercedem requisivit; sed in foro, in viis, omnes, quibus occurrebat, interrogabat et, cum
familiariter diceret, ad notitiam sui, ad sapientiam, ad virtutem formabat. Dictitabat se nihil scire, et alii rursus,
Socrate magistro, se quoque nihil scire agnoscebant. Docebat autem Deum esse, immortales esse animos. Idem
falsos oratores et superbos philosophos et ambitiosos plebis laudatores nudare solebat. Tanta dicendi simplicitas
quibusdam civibus displicuit, qui calumnias per populum, credulum et iracundum, sparserunt. Ita Socrates,
hominum iustissimus et maxime pius, ab Anyto coriario et Meleto poeta inepto et Lycone rhetore accusatus est:
audebant isti asseverare Socratem iuventutis esse corruptorem. Coram iudicibus causam ipse Socrates, sine
patrono, defendit non sine quodam fastidio; immo pro meritis cotidianum in Prytaneo victum postulavit. Ira
incenderunt iudices tam superba verba et illi Socratem capite damnaverunt. Triginta dies cum supplicium
exspectaret, Socrates in carcere mansit; cum discipulis ibi de philosophia disputabat; et, cum fugiendi consilium
darent amici, abnuit; nam leges esse sacras affirmabat. Tandem advenit supremus dies. Totum illum sermonibus
consumpsit, tranquillus semper et serenus, et de morte mirabilia expressit verba, quae nobis tradidit eius discipulus
Plato. Ad vesperum, flentibus omnibus amicis, flente ipso tortore, cicutam ipse poposcit; et sine ullo questu,
divinae iustitiae fidens, animam efflavit.
LA SUPREMACÍA DE TEBAS.
Spartiatae cum Atheniensium potentiam postravissent, Graecas civitates aspere et superbe habuerunt, et omnium
invidiam in se commoverunt. Imperium sumum confirmaturi, turpissimam, auctore Antalcida, cum Persis
pactionem fecerunt, et istis perpetuis Graeciae hostibus omnes Graecas Asiae Minoris colonias tradiderunt (387).
Paulo post, approbante Sparta, Phoebidas per proditionem occupavit Thebas (382), quas vir generosus et fortis,
Pelopidas, cum parva exsulum manu liberavit (379). Illum adiuvit amicus Epaminondas, nobilis et pauper, strenuus
et humanus vir. Ambo ad disciplinam militarem Thebanos formaverunt et sacram constituerunt cohortem, in quam
nomen dabant trecenti ingenui iuvenes, mortem pro patria sine timore accipere parati. In pugna Leutrica illa
memorabilis cohors hostes devicit (371); Lacedaemonii qui se invictos esse praedicabant, e vetere bellatorum fama
sunt praecipitati. Quater Peloponnesum invasit Epaminondas, cum Spartiatarum mulieribus monstraret hostilium
castrorum fumum, quem illae nunquam viderant. Cum Spartiatis rursus apud Mantineam commisit pugnam et
victoriam haud dubiam comparavit. Sed graviter vulneratus cecidit et in castra reportatus est semianimis. Vocem
spiritumque cum recepisset, id unum a circumstantibus requisivit: “Num mihi cadenti scutum ademit hostis?” Cum
salvum scutum et Thebanos victores esse audivisset, laetus exspiravit. Pecuniae tantus vir semper fuerat negligens:
sumptus funeri defuit. Post Epaminondam, cladibus tantum insignes fuerunt Thebani.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
FILIPO DE MACEDONIA (360-336).
Philippus rex Macedoniam, inter populos diu ignobilem, in lucem primus vocavit. Is, qui tres annos Thebis obses
habitavit, Graecam institutionem accepit, eloquentiae et artis militaris praecepta edidicit: ita, strenuus ut Barbarus,
acutus mente ut Graecus fuit. Primis regni annis, dissensiones domesticas composuit, vicinas gentes domuit,
imperiumque ab omni impeto externo tutum praestitit. Graeciae civitates, quae imperare singulae cupiebant, in
mutuum exitium omnes ruebant: haec Philippus discidia exercere statuit et ita universas in servitute redigere.
Disciplinam autem militarem restituere necesse erat: severis legibus omnes milites et duces obstrinxit, et
phalangem, firmam gravemque manum constituit. Tandem cum multas belli machinas et immensam auri copiam
paravisset, Thebanos primum devicit, deinde Olynthum, opulentissimam et potentissimam urbem, cepit et delevit.
Sed Philippus gravissimos sibi hostes futuros esse non ignorabat Athenienses, Graeciae libertatis semper
defensores. Atheniensibus autem fuit, illo tempore, omnium oratorum eloquentissimus simul et fortissimus et
perspicacissimus, Demosthenes. Idem, cui natura quasdam corporis virtutes abnuerat, tenacis voluntatis
constantissimi laboris exemplum edidit. Nam balbam linguam et tenuem vocem exercitatione domuit, calculos in
os coniciens, pro fluctibus declamitans, longe a foro solitariam laboriosamque vitam agens. Tandem cum iam sui
compotem se sentiret, in forum revertit et perpetuo vehementibus contionibus Philippi dolosa consilia indicavit,
civium segnitiam increpuit, bellum Atheniensibus ipsis imminens denuntiavit. At multos et asperrimos adversarios
habuit, alios in ipsa civitate Philippi famulos et pecuniae avidos, alios assentatores populi, qui labores et militiam et
tributa reformidabat: omnibus non sine fortitudine Demosthenes vera semper dixit. Vana non fuit Demosthenis
eloquentia: nam multae civitates, imprimis Thebae, adversus hostem communem Atheniensibus se iunxerunt:
quasdam autem ad Philippum belli metus traxerat. Ad Chaeroneam, Boeotiae urbem, castra posuerunt ambo
exercitus; ut autem Athenienses sociique maiore militum numero praestabant, ita Macedones virtute et bellorum
assiduorum consuetudine praevalebant. Itaque Graeci ingentem, non autem ignominiosam cladem acceperunt; nam
multi fortiter pugnantes in loco ceciderunt. Eorum fortitudine Demosthenes magnifica oratione celebravit; iuravit
eos praeclaris illis Marathonis et Salaminiis bellatoribus non fuisse indignos. Non moderate in Thebanos Philippus
se gessit; nam Thebanorum captivos vendidit, civitatis principes vel securi percussit vel in exsilium redegit, bona
omnium occupavit; Atheniensibus autem, quos tamen sibi infensissimos viderat, captivos gratis remisit et
mortuorum corpora sepulturae reddidit. Graecorum principatum Philippus cum iam teneret, bellum adversus Persas
incoepturus erat et se Medicorum bellorum contumelias vindicaturum esse praedicabat; at tum Pausanias, nobilis ex
Macedonibus adulescens, eum trucidavit.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
ALEJANDRO (336-323).
Philippo Alexander filius, cognomine Magnus, successit: iuvenis ille fortis animo, corpore validus, litteris et artibus
indulgebat et Aristotelis, doctissimi philosophi, praecepta diligenter audierat; idem Homeri versus studiose
lectitabat. Sub Philippi mortem, Alexander vicesimum annum agebat; gloriae avidus, Achillis exemplum et
praeclara facinora renovare cum cupivit, concilium Graecorum omnium convocavit et imperium universarum
copiarum, cum quibus adversus Persas erat pugnaturus129, impetravit. Mox autem, cum rumor pervasi regem, contra
Illyrios dimicantem, occubare, Graeci, auctore Demosthene, rebellaverunt. Alexander, ira ardens, maximis
itineribus contra Thebanos incessit, et adiuvante Macedonico praesidio quod erat in urbe, hostes cruenta victoria
profligavit. Urbem Thebanorum Alexander diruit, agros inter victores divisit, triginta milia captivorum vendidit:
tamen Pindari vatis domui pepercit. Athenienses, quos tam atrox ultio terruerat, rebellationis poenitentia cepit;
itaque legatos Alexandro miserunt pacem petentes. Rex praecipuos Atheniensium duces et oratores, imprimis
Demosthenem, obsides expostulavit. Sed mox, languescente furore et intercedente Phocione, Alexander ignovit, et
barbarorum morum ille contemptor Athenas, artium inventrices et Graeciae lumen, inviolatas reliquit. Graeciam et
Macedoniam Alexander Antipatro, uni ex amicis commisit; deinde incredibili mentis ardore flagrans, in Asiam
traiecit; secum quadraginta milia peditum, quinque milia fere equitum, naves centum et octoginta ducebat.
Adversus illos densissimas quidem, sed molles effeminatasque copias trahebat Darius, rex Persarum. Primum apud
Granicum flumen ambae acies conflixerunt: cruenta fuit pugna Persis, qui terga verterunt. Alexandrum furiose et
incaute dimicantem Clitus amicus servavit. Erat Gordii in Phrygia templum Iovis inclitum; ibi erat notabile
plaustrum, cuius iugum multiplices et implicati nodi retinebant. Vetera autem oracula illi totius Asiae regnum
praedixerant, qui primus nexus solveret. Ergo Alexander cum capita loramentorum130 intra nodos non reperiret,
omnia gladio rupit, et sic oraculi sortem vel elusit vel implevit. Apud Issum, Ciliciae urbem et portum, Darius in
angusto campo trecenta militum milia conglobaverat; post longum et diu anceps certamen, eius aciem Macedones
ruperunt, Persarum centum milia ceciderunt, in castris hostium ingens auri et argenti pondus invenerunt, denique
ipsam Darii matrem et uxorem et duas filias ceperunt (333). Tum Alexander in Phoeniciam intravit, ubi multi
Orientis reges cum donis illi advenienti obviam processerunt; ex his alios in societatem recepit, aliis regnum
ademit. Tyrus et claritate et magnitudine omnes Phoeniciae civitates superabat; ideo Tyrii Alexandro aditum urbis
petenti denegaverunt. Rex, ira flagrans, Tyrum obsidere statuit et post septem menses occupavit; incolas omnes in
servitutem redegit et vedidit. Inde processit ad Aegyptum, quam totam sine certamine in deditionem recepit. Iuxta
Nili ostium Alexander amplam, cuius ipse formam descripsit, condidit urbem, quam ex suo nomine Alexandriam
appellavit. Deinde Iovis Ammonis oraculum consulturus131 ad Occidentem deflexit. Eum templi sacerdotes cum
Iovis filium salutavissent, terrarum omnium rectorem fore responderunt. Posthac secundum ipsius iussa,
Macedones Alexandro honores trubuerunt divinos. Cum iam omnium maritimarum provinciarum imperium teneret,
Alexander, totius Asiae dominus unus esse cupiens, adversa ripa praeter Euphratem flumen iter fecit et apud Arbela
ingentem Darii exercitum impugnavit. Profligavit inordinatam Persarum turbam militaris Macedonum disciplina
(331).
129 iba a luchar130 correa131 para consultar
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
Illa clades Persarum fortunam et dominationem in perpetuum refregit. Babylonem et Susa et Persepolim, caput
regni Persici, refertam orbis terrarum spoliis, et Ecbatana, caput Mediae, Alexander occupavit. Darium fugientem,
quem iam capturus erat Alexander, Bessus satraps trucidavit. Interfectorem Alexander morte punivit et honores
Dario tribuit regios. Tandem ad Indorum fines contendit: nam hanc regionem divitiis enormibus et prodigiosis
animalibus abundare viatores dictitabant. Regem Porum, in cuius exercitu erant centum octoginta elephanti, devicit,
sed bonis non spoliavit, immo ut regem habuit. Cum longius usque ad Gangem flumen procedere cuperet, milites,
quos tot laborum lassitudo confieciebat, reditum in patriam efflagitaverunt. Alexander, primo incertus, infausta
auguriorum omina esse audiit: consilia igitur ambitionis plena abiecit et in Babylonios fines copias reduxit.
Immensum suum imperium legibus temperare incipiebat et omnium terrarum legatos excipiebat atque etiam
expeditiones novas excogitabat; sed eum subita febris invasit et post decimum diem confecit. Tricesimum tertium
annum tum agebat (323). Tanti regis tam immaturae morti illacrimaverunt dolenter et Macedones et Persae et ipsa
Darii mater, Sisygambis. Fuit illi incredibili animi vis, laboris patentia insuperabilis, fortitudo temeraria, liberalitas
egregia, summa in hostes clementia. Fuerunt quoque eidem insignia vitia, scilicet extrema in ira propensio, vini
nimius amor, gloriae laudisque cupiditas immodica. At victoriarum numero et celeritate, iuventae venustate, ipsa
etiam vitae brevitate immortalem posteris memoriam reliquit. Quaerentibus familiaribus; “Quem tu imperii facis
heredem?” responderat: “Dignissimum”. Praedixerat autem multas, post suam mortem, inter Macedonum duces
fore contentiones: et ita evenit.
GRECIA SOMETIDA A LOS ROMANOS.
Iam autem Romani suas victorias propagabant, Macedoniam impugnabant, Graecis minas intendebant. Tunc vir
unus civili virtute simul et bellica arte antiquorum Graecorum laudem aequavit, Philopoemen Megalopolitanus. Is,
Achaei consilii dux, socios militari disciplinae assuefecit et Romanorum legionum militibus pares reddidit. Sed,
hortatrice Roma, adversus illum rebellaverunt Messenii; fortiter pugnantem ceperunt et senem, qui septuagesimum
annum agebat, veneno ignave interfecerunt. Haud multo post, Romani Achaeos devicerunt, urbem Corinthum,
consule Mummio, diruerunt. Graeciam denique totam in Romanam redegerunt provinciam, quam appellaverunt
Achaiam (146). Sed Graeciam armis tantum Roma superavit; nam illa artium liberalium et humanitatis patria,
rudium Romanorum postea fuit educatrix; itaque clarissimus ille poeta Horatius iure dixit: Graecia capta ferum
victorem cepit
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
EUTROPIO. HANNIBAL AD PORTAS.
Anno quarto postquam ad Italiam Hannibal venit, M. Claudius Marcellus consul apud Nolam, civitatem
Campaniae, contra Hannibalem bene pugnavit. Hannibal multas Romanorum civitates per Apuliam et Calabriam
occupavit. Hoc tempore, etiam rex Macedoniae Philippus ad eum legatos misit, promittens auxilia contra Romanos
sub hac condicione: ut, deletis Romanis, ipse quoque contra Graecos auxilia ab Hannibale acciperet. Captis igitur
legatis Philippi et re cognita, Romani in Macedoniam M. Valerium Laevinum ire iusserunt, in Sardiniam T.
Manlium Torquatum. Ita, uno tempore quattuor locis pugnabatur. Decimo anno postquam Hannibal in Italiam
venerat, P. Sulpicio Cn. Fulvio consulibus, Hannibal usque ad quartum miliarium urbis accessit, equites eius usque
ad portam. Mox metu consulum cum exercitu venientium Hannibal ad Campaniam se recepit; in Hispania a fratre
Hasdrubale ambo Scipiones, qui per multos annos victores fuerant, interficiuntur, exercitus tamen integer mansit.
SOBRE CALÍGULA Y SU CABALLO
Caligula equo suo praeter equile marmoreum et praesepe eburneum praeterque purpurea tegumenta ac monilia e
gemmis, domum etiam et familiam et supellectilem dedit, quo lautius nomine eius invitati acciperentur; consulatum
quoque traditur destinavisse.
SOBRE LOS DIOSES DE LOS ROMANOS.
Condita civitate, Romani, populus agricolarum, ruda numina invocaverant. Iuppiter, deus caeli fulminisque,
invocabatur a civibus; interea quoque alteros colebant deos: Martem, dominum hiemis ac tempestatis... Postea
Romani horum deorum nomina novis fabulis auxerunt, atque appellaverunt Iovem hominum deorumque patrem.
Postremo Tarquinius, Romanorum ultimus rex, Iovi montem dicavit et ei templum aedificavit magnificum.
RÓMULO Y REMO LUCHAN POR DAR SU NOMBRE A LA CIUDAD.
Romulum Remumque cupido cepit urbem condendi in his locis ubi expositi et educati erant. Intervenit deinde his
cogitationibus regni cupido, atque inde coortum est foedum certamen. Quoniam gemini erant nec aetatis verecundia
non poterat discrimen facere, Palatium Romulus, Aventinum Remus capiunt, ut dii auguriis eum legerent qui
nomen daret iis locis. Fertur primo augurium Remo venisse: sex vultures. Nuntiato augurio, duplex numerus
Romulo se ostendit utrumque regem multitudo consalutavit. Inde, altercatione congressi, ad caedem certant: ibi, in
turba ictus, Remulus cecidit... Tunc, condita urbs conditoris nomen accepit.
SOBRE LIBIA.
Scriptores antiqui affirmant Lybiam, cum aqua abundaret, terram fuisse Africae fertilissimam. Donec terra aqua
abundavit magnae quoque silvae ibi fuerunt. Incolae primo arbores caedebant, ut ex arboribus instrumenta
fabricarent. Aliquando ligna ad oram maris portabantur ex quibus naves struebantur. Multas quoque bestias, feras
animaliaque fuisse dicitur.
SOBRE UN BORRACHO QUE SE CAYÓ.
Homo quidam, cum e caupona ebrius exisset atque urbis per vias ambulare temptavisset, mox in terra cecidit. Cum
turba hominum puerorumque eum circumsisteret omnesque eum irriderent, tandem unus ex iis, hominis iacentis
miseratus, eum luto sanquineque repersum erigere coepit, eique dixit: “Vide, amice, quanto periculo tuae vitae
vinum bibis in cauponis”. At homo balbutiens respondit: “Nihil est mihi periculi cum in caupona sedens vinum
bibo, periculum solum est cum in urbe ambulare volo”.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
DOS GRIEGOS CONVERSAN CON MARCO SOBRE LOS TIRANOS
“Olim Athenae, patria mea, liberae erant; nos Graeci cuncti liberi eramus, dum in multis oppidis habitabamus.
Interdum tyranni in nonnullis oppidis regnare studebant, sed Graeci vitam liberam valde amabant et tyrannos
fugabant”. Tum Epicharmus: Pisistratus quidem diu imperium Athenarum obtinebat, quod bonus et iustus erat...”
Sed Marcus: “Dionysius autem Siracusis diu regnabat, quamquam neque bonus neque iustus erat. Immo vero
populum iniuriis terrebat, multos viros bonos et iustos necabat. Dionysius opulentus erat, nam magnas divitias
possidebat - et miser erat, quod semper insidias timebat.
SOBRE ALCIBÍADES Y EL DESASTRE DE SIRACUSA.
Tunc Alcibiades apparuit, Periclis nepos, inter Athenienses homo pulcher et audax; Athenienses classem ingentem
instruxerunt, bellum incaute in Siciliam transvexerunt, Syracusas, florentissimam Graecarum coloniarum,
obsederunt. Sed Spartanus Gylippus eos superavit; totum exercitum, totam classem amiserunt; Syracusani in
lautumiis fame et morbis captivos cruciaverunt.
SOBRE LOS JUEGOS GRIEGOS.
Ante ludos mos erat sacrificia et pompas deorum domino conficere. Sic omnibus feriis et delectamentis Graeci
adhibebant religionem. Victoribus palma datur, vel oleagina corona, nonnumquam tripus. Eosdem in sua patria
cives cum magnis plausibus excipiebant, et eorum laudes canebant poetae.
LA GUERRA DE TROYA.
Graeci adversus Troiam bellaverunt propter Helenae raptum. Helenam, uxorem Menelai, rapuit Paris, princeps
Troianorum. Graecorum duces Menelaum adiuverunt in ultione iniuriae. Omnes Graecos duxit Agamemnon,
Menelai frater. Sed classem venti adversi in portu retinuerunt. Tunc Agamemnon deorum iram placavit sacrificio
Iphigeniae, filiae suae. Sic Graeci in Asiam pervenerunt et Troiam frustra per decem annos oppugnaverunt.
MEDEA TRAMA LA MUERTE DE PELIAS.
Et Iason tunc in Isthmum cum optimatibus navigans, Neptuno navem praebuit atque Medeam quaerere postulavit
quo modo132 Pelias poenam expendet. Ea in Peliae regiam progressa eius filias persuasit carnificare et coquere
patrem, quod ita, medicamentis usus, Pelias se convertet iuvenis. Sicut confirmatio, in partes arietem fregit et
fervefecit; paulo post agnus apparuit. Peliae filiae ei confidentes patrem occiderunt et fervefecerunt. Acastus,
Peliae filius, cum regionis incolis patrem sepelivit atque Iasonem una cum Medea e terra expulit.
MEDEA URDE LA VENGANZA CONTRA JASÓN.
Iason Medeaque Corinthum pervenerunt, et ibi decem annos felices vixerunt. Sed cum Creon, Corinthi rex, voluit
filiam suam Glaucem cum Iasone nubere, Iason Medeam dimittens Glaucem uxorem duxit. Tunc Medea Iasonem
exsecrata est atque uxori peplum venenatum misit. Ubi puella vestem induit, igne combussa est. Medea autem suos
filios, Mermerum et Feretem, occidit atque cum alatorum draconum curru fugit et Athenas pervenit.
132 de qué manera.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
SOBRE LA MANZANA DE LA DISCORDIA.
In Olympo deae omnes et dii laetae erant. Tethys et Peleus nuptiarum suarum convivium celebrabant et huic cenae
conveniebant convivae omnes, praeter Discordia, quae propter timorem discordiarum a convivio exclusa erat. Ira
incensa, ultionem magna calliditate paravit. Apparuit in nube involuta atque in mensam auream iactavit malum,
quod haec verba scripta ferebat: "Pulcherrimae". Et hoc fuit discordiae initium. Paris inter tres pulcherrimas deas
iudex vocatus est. Iuno divitias, Minerva gloriam belli, Venus pulcherrimam orbis terrarum mulierem ei promisit.
Paris Veneris mercedem maluit atque dii omnes Venerem venustatis reginam nominaverunt. Venus, quae Paridi
mulierem pulcherrimam promiserat, Helenam, Menelai uxorem, elegit. Paris, a Venere ductus, in decora nave
Spartam advenit. Lacedaemonius rex in regia sua maxima comitate clarum hospitem accepit. Optimum hospitium
ei praebuit et viginti servi delecti omnia mandata hospitis celeriter adimpleverunt. In festorum honoribus Paris
consilii sui numquam immemor fuerat, sed Helenae amorem gratis verbis et accuratis blanditiis captavit. Interim
Menelaus propter gravem rem in insulam Cretam iter facere debuit atque uxorem Lacedaemone desiit. Paris tunc
Helenae amorem rapuit, exit133 Lacedaemone et Troiam pervenit cum Menelai uxore, quae iam patriam suam omisit
atque matris et uxoris affectus oblivioni mandavit.
SOBRE UN CRIMEN FALSO.
In itinere quidam proficiscentem ad mercatum quemdam, et secum aliquantum nummorum ferentem, est
consecutus: cum hoc, ut fere fit, in via sermonem contulit; ex quo factum est, ut illud iter familiarius facere vellent.
Quare, cum in eandem tabernam divertissent, simul coenare et in eodem loco somnum capere voluerunt. Coenati
discubuerunt ibidem. Caupo autem cum illum alterum, videlicet qui nummos haberet, animadvertisset, noctu,
postquam illos arctius iam ex lassitudine dormire sensit, accessit: et alterius eorum, qui sine summis erat, gladium
prope appositum e vagina eduxit, et illum alterum occidit, nummos abstulit, gladium cruentatum in vaginam
recondidit, ipse sese in lectum suum recepit. Ille autem, cuius gladio occisio facta erat, multo ante lucem surrexit,
comitem illum suum inclamavit semel et saepius: illum somno impeditum non respondere existimavit: ipse
gladium et caetera, quae secum attulerat, sustulit; solus profectus est. Caupo, non multo post, conclamavit
hominem esse occisum, et, cum quibusdam diversoribus, illum, qui ante exierat, consequitur: in itinere hominem
comprehendit, gladium eius e vagina educit, reperit cruentum: homo in urbem ab illis deducitur, ac reus fit.
133 exeo.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
SOBRE UN CRIMEN FALSO.
In itinere alter alterum ad mercatum proficiscentem et secum aliquantum nummorum ferentem, consecutus est 134:
cum hoc, ut fere fit, in via sermonem contulit135; ex hoc facto illud iter familiarius facere volebant. Quare, cum in
tabernam deverterant, simul cenare et in eo loco somnum capere voluerunt. Cenati discubuerunt ibidem. Caupo
autem quod cum illum alterum, videlicet qui136 nummos habebat, animadverterat, noctu, postquam illos arctius137
iam ex lassitudine dormire sensit, accessit: et alterius eorum, quiError: Reference source not found sine summis
erat, gladium prope appositum e vagina eduxit, et illum alterum occidit et nummos abstulit et gladium cruentatum
in vaginam recondidit et se in lectum suum recepit. Ille autem, cuius gladio occisio facta erat 138, multo ante lucem
surrexit atque comitem illum suum inclamavit semel et saepius: illum somno impeditum non respondere
existimavit: ipse gladium et caetera, quae139 secum attulerat, sustulit; solus profectus estError: Reference source not
found. Caupo, non multo post, conclamavit hominem esse mortuum, et, cum nonnullis deversoribus, illum,
quiError: Reference source not found ante exierat140, consequitur: postquam in itinere hominem comprehendit et
gladium eius e vagina eduxit, reperit cruentum: homo in urbem ab illis deducitur, ac reus fit.
CORNELIO NEPOTE (I A.C.). DE VIRIS ILLUSTRIBUS
Catón el Censor.
M. Cato, ortus municipio Tusculo, adulescentulus, priusquam honoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod
ibi heredium a patre relictum habebat. Inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit
collegam, ut M. Porpenna censorius narrare solitus est, Romam demigravit in foroque esse coepit. Primum
stipendium meruit annorum decem septemque. Q. Fabio, M. Claudio consulibus, tribunus militum in Sicilia fuit.
Inde ut rediit, castra secutus est C. Claudi Neronis magnique opera eius existimata est in proelio apud Senam, quo
cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis. Aedilis plebis factus est cum C. Helvio. Praetor provinciam obtinuit
Sardiniam, ex qua quaestor superiore tempore ex Africa decedens Q. Ennium poetam deduxerat, quod non minoris
aestimamus quam quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum. Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco.
Sorte provinciam nactus est Hispaniam citeriorem ex eaque triumphum deportavit.
Elogio de Catón. Su obra.
In omnibus rebus singulari fuit industria. Nam et agricola sollers et rei publicae peritus, bonus iuris consultus et
magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. Quarum studium etsi senior arripuerat, tamen
tantum progressum fecit, ut non facile reperiri possit neque de Graecis neque de Italicis rebus quod ei fuerat
incognitum. Ab adulescentia confecit orationes. Senex historias scribere instituit. Earum sunt libri septem. Primum
continet res gestas regum populi Romani, secundus et tertius unde quaeque civitas orta sit Italica, ob quam rem
omnes Origenes videtur apellavisse. In quarto autem bellum Punicum est primum, in quinto secundum.
134 perf. pas.135 confero.136 el que.137 arctus, -a, -um : profundo.138 plusc. pas.139 que; OD.140 plusc. de exeo.
Joaquín Pastor Departamento de Clásicas www.clasicas.iesvegadelturia.es
Atque haec omnia capitulatim sunt dicta. Reliquaeque bella pari modo persecutus est usque ad praetura S. Galbae,
qui diripuit Lusitanos; atque horum bellorum duces non nominavit, sed sine nominibus res notavit. In eisdem libris
exposuit quae in Italia Hispaniisque aut fierent aut viderentur admiranda.
Vida de Aníbal.
Hac igitur, qua diximus, aetate cum patre in Hispaniam profectus est, cuius post obitum, Hasdrubale imperatore
suffecto, equitatui omni praefuit. Hoc quoque interfecto, exercitus summam imperii ad eum detulit. Id Carthaginem
delatum publice comprobatum est. Sic Hannibal, minor V et XX annis natus, imperator factus, proximo triennio
omnes gentes Hispaniae bello subegit, Saguntum, foederatam civitatem, vi expugnavit, tres exercitus maximos
comparavit. Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam
secum duxit. Saltum Pyrenaeum transiit. Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit; neminem nisi victum
dimisit. Ad Alpes posteaquam venit, quae Italiam ab Gallia seiungunt, Alpicos, conantes prohibere transitu,
concidit, loca patefecit, itinera munivit, effecit ut ea elephantus ornatus ire posset, qua antea unus homo inermis vix
poterat repere. Hac copias traduxit in Italiamque pervenit.
Victorias de Aníbal.
Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule eumque pepulerat. Cum hoc eodem Clastidi apud
Padum decernit sauciumque inde ac fugatum dimittit. Tertio idem Scipio cum collega Ti. Longo apud Trebiam
adversus eum venit. Cum his manum conseruit, utrosque profligavit. Inde per Ligures Appenninum transiit, petens
Etruriam. Hoc itinere adeo gravi morbo afficitur oculorum, ut postea numquam dextro aeque bene usus sit. Qua
valetudine cum etiamnum premeretur lecticaque ferretur, C. Flaminium consulem apud Trasumenum cum exercitu
insidiis circumventum occidit, neque multo post C. Centenium praetorem cum delecta manu saltus occupantem.
Hinc in Apuliam pervenit. Ibi obviam ei venerunt duo consules, C. Terentius et L. Aemilius. Utriusque exercitus
uno proelio fugavit, Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares, in his Cn. Servilium Geminum, qui
superiore anno fuerat consul.
Estratagema de Aníbal.
Hac pugna pugnata Romam profectus est nullo resistente. In propinquis urbi montibus moratus est. Cum aliquot ibi
dies castra habuisset et Capuam reverteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno ei se obiecit.
Hic clausus locorum angustiis noctu sine ullo detrimento exercitus se expedivit Fabioque, callidissimo imperatori,
dedit verba. Namque, obducta nocte, sarmenta in cornibus iuvencorum deligata incendit eiusque generis
multitudinem magnam dispalatam immisit. Quo repentino obiecto visu, tantum terrorem iniecit exercitui
Romanorum, ut egredi extra vallum nemo ausus sit. Hanc post rem gestam non ita multis diebus, M. Minucium
Rufum, magistrum equitum pari ac dictatorem imperio, dolo productum in proelium, fugavit. Tiberium
Sempronium Gracchum, iterum consulem, in Lucanis absens, in insidias inductum sustulit. M. Claudium
Marcellum, quinquies consulem, apud Venusiam pari modo interfecit.
Recommended