View
3
Download
0
Category
Preview:
Citation preview
Zkouška z latiny ZK+
četba k domácí přípravě
(letní semestr 2017/2018)
M. Tullius Cicero: Tusculanae disputationes II, 11-13
Nam efficit hoc philosophia: medetur animis, inanes sollicitudines detrahit,
cupiditatibus liberat, pellit timores. Sed haec eius vis non idem potest apud omnes; tum valet
multum, cum est idoneam complexa naturam. "Fortes" enim non modo "fortuna adiuvat", ut
est in vetere proverbio, sed multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat vim
fortitudinis. Te natura excelsum quendam videlicet et altum et humana despicientem genuit,
itaque facile in animo forti contra mortem habita insedit oratio. Sed haec eadem num censes
apud eos ipsos valere nisi admodum paucos, a quibus inventa, disputata, conscripta sunt?
Quotus enim quisque philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac vita
constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem
vitae putet? qui obtemperet ipse sibi et decretis suis pareat? Videre licet alios tanta levitate et
iactatione, ut eis fuerit non didicisse melius, alios pecuniae cupidos, gloria non nullos, multos
libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio. Quod quidem mihi videtur esse
turpissimum. Ut enim, si grammaticum se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde
canat is, qui se haberi velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cuius profitetur
scientiam, sic philosophus in vitae ratione peccans hoc turpior est, quod in officio cuius
magister esse vult, labitur artemque vitae professus delinquit in vita.
Nonne verendum est igitur, si est ita, ut dicis, ne philosophiam falsa gloria exornes?
Quod est enim maius argumentum nihil eam prodesse quam quosdam perfectos philosophos
turpiter vivere?
Nullum vero id quidem argumentum est. Nam ut agri non omnes frugiferi sunt, qui
coluntur, falsumque illud Accii:
Probae etsi in segetem sunt deteriorem datae fruges, tamen ipsae suapte natura
enitent,
sic animi non omnes culti fructum ferunt. Atque, ut in eodem simili verser, ut ager quamvis
fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus; ita est utraque res sine
altera debilis. Cultura autem animi philosophia est; haec extrahit vitia radicitus et praeparat
animos ad satus accipiendos eaque mandat eis et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus
uberrimos ferant. Agamus igitur, ut coepimus.
Bula papeže Hadriána II. Gloria in altissimis
(post 14. 2. 869, zkráceno a upraveno)
Hadrianus episcopus et servus Dei Rostislao et Sventopulco et Kocelo.
Gloria in altissimis Deo et in terra pax, in hominibus bona voluntas.
Audivimus, […] quomodo expergefecit Dominus corda vestra, ut eum
quaereretis, et monstravit vobis non solum fide, verum etiam bonis operibus oportere
Deo servire […].
Non enim tantum apud hunc sacerdotalem thronum rogastis doctorem, sed etiam apud
pium imperatorem Michaelem. Et misit vobis beatum philosophum Constantinum cum fratre,
cum nobis potestas deesset. Illi vero cum cognovissent ad apostolicam sedem pertinere
vestras partes, contra canonem nihil fecerunt, sed ad nos venerunt, simul Sancti
Clementis reliquias ferentes. Nos autem re considerata statuimus mittere Methodium
[…] in partes vestras, virum perfectum intellectu et orthodoxum, ut vos edoceret (sicuti
rogastis), interpretans libros in linguam vestram, per totum ecclesiasticum ordinem pleniter,
etiam cum sancta missa, id est cum liturgia et baptismo, quemadmodum coepit philosophus
Constantinus divina gratia et cum invocatione Sancti Clementis. […] Hunc unum
servate morem, ut in missa primo legant evangelium Romane, dein Slovenice, ut
expleatur verbum Scripturae: Quia laudabunt dominum omnes gentes, atque alio loco:
Omnes loquentur linguis variis magnalia Dei, prout dedit illis sanctus spiritus respondere.
Si quis vero ex congregatis apud vos doctoribus ausus fuerit vituperare libros
linguae vestrae, sit excommunicatus, sed tantum in iudicium datus Ecclesiae, donec se
correxerit. Isti enim sunt lupi, non autem oves, quos convenit a fructibus eorum
cognoscere et cavere ab iis. Vos autem, filii carissimi, audite praecepta Dei, ut
inveniamini veri adoratores Dei cum omnibus Sanctis, amen.
Crescente fide (Enarratio mortis sancti Wenceslai; 2. polovina 10. století)
Tunc frater eius iunior nomine Bolezlaus, diabolica fraude deceptus, cum impiis
malignum iniit consilium contra predictum virum beatum Venezlaum, ut eum perderent. ...
In nocte illa ante auroram diei futuri, sicut et crebro, normali usu ibat ad matutinam.
Occcurit autem ei obviam frater suus. Ad quem dixit: „Heri valde bene ministrasti nobis et
habe multam gratiam a Domino.“ Ille quoque erepto ense de vagina et percutiens sancti viri
caput dixit: „Et sic hodie volo ministrare!“ Et vix sanguis emanavit, quia inpotens erat pre
pavore horribili. Tunc beatus Venezlaus facile potuit superare eum, sed noluit se ipsum
polluere. Ille vero malignus vociferabat dicens: „Eia, ubi estis, o mei. Adiuvate me!“ Tunc illi
omnes malivoli, accurentes de latebris cum gladiis et lanceis, multis vulneribus laniantes,
occiderunt eum. Cuius autem anima in illo campo certaminis huius vite liberata de ergastulo,
sanguine laureata migravit ad Dominum, quarta Kalendas Octobris.
Eiusque exanime corpus rapientes, in tumba tandem proicientes, sepelierunt humo et
eius innocentem sanguinem, qui aspersus erat in terram et in tabulis, aqua lavantes
absterserunt. Cumque alia die mane surrexissent, viderunt in eodem loco sanguinem effusum,
quem iterum aqua lavantes absterserunt. Cumque surrexissent tercia die, rursum viderunt
sanguinem effusum in loco predicto, quem tercia die laverunt.
Cosmas Decanus: Chronicon Bohemorum I, 34
Interea Ducis Boleslai domestici et familiares inimici, gens invisa, generatio mala,
Wrssovici, operabantur abominabile malum et antea retro seculis inauditum. Quorum primus
et quasi caput totius iniquitatis erat Kochan, vir sceleratissimus et omnium malorum hominum
pessimus. Hic et sui propinqui, homines iniqui, Ducis cum filio Iaromir venientes venationis
ad locum, qui dicitur Veliz, postquam referente fama perceperunt, quae facta sunt de Duce in
Polonia, „Quis iste est,“ inquiunt, „homuncio alga vilior, qui super nos debeat esse maior et
Dominus vocari? An non invenitur inter nos melior, qui et dignior sit dominari?“ Ah mala
mens, malus animus! Quod ruminant sobrii, palam faciunt ebrii. Nam iniquitas eorum, ut
incaluit, et assumpsit cornua mero, capiunt Dominum suum et crudeliter ligant, atque nudum
et resupinum per brachia et pedes ligneis clavis affigunt humi, et saltant, saltu ludentes
militari, saltantes in equis trans corpus sui Heri. Quod videns unus de conservis, nomine
Dovora, velociter currens in Pragam, quod factum fuerat, ducis nunciat amicis: et eadem hora
deducit eos ad turpe bravium sine mora.
Quos ubi viderunt iniquitatis operarii armatos super se repente irruere, diffugiunt ut
vespertiliones per silvarum latebras. At illi, ut invenerunt ducem male muscis laceratum,
seminecem, nam ut examen apum, sic ascendebat agmen muscarum super corpus nudum,
solventes eum et vehiculo ponentes deferunt Wissograd in urbem.
Servo autem Dovorae, omni laude digno Ducis amico, talis gratia redditur pro merito.
Nam voce preconica indicitur ubique per fora, ut quam ipse Dovora, tam eius proles postera,
sit inter nobiles et ingenuos in aeternum et ultra. Insuper dant ei et dignitatem venatoriam,
quae pertinet ad curtem Stebecznam, quam ex tunc et usque modo per generationes eius
possident nepotes.
Carolus IV.: Vita Caroli, cap. IV
Tempore illo misit pater meus in comitatum Luczemburgensem pro me. Ego autem
arripui iter per civitatem Metensem, per ducatum Lothringie, per Burgundiam et Sabaudiam
usque in civitatem Lausanensem super lacu. Deinde transivi montes Brige, et veni in
territorium Novariense, et abinde veni in parasceve in civitatem Papie, quam tenebat pater
meus.
In die autem pasche, scilicet tercia die postquam veneram, intoxicata fuit familia mea,
et ego divina me gracia protegente evasi, quia missa magna prolixe agebatur, et
communicaveram in eadem et nolui comedere ante missam. Cum autem irem ad prandium,
dictum fuit michi, quod familia mea subito in infirmitatem ceciderit, et specialiter illi, qui ante
prandium comederant. Ego autem sedens in mensa comedere nolui, et eramus omnes territi.
Et sic aspiciens, vidi hominem pulchrum et agilem, quem non cognovi, qui
deambulabat coram mensa fingens se mutum. De quo habita suspicione ipsum captivare feci.
Qui post multa tormenta tercia die locutus est, et confessus fuit, quod ipse in coquina cibariis
toxicum immiserat de iussu et procuracione Azzonis, Vicecomitis Mediolanensis. De illo
autem toxico fuerunt mortui: Johannes dominus [de] Berge, magister curie mee, Johannes de
Honkirin, Symon do Keyla, qui deserviebat mense mee, et quam plures alii. ...
Deinde ivi ad patrem meum in civitatem Parmensem, et eram intrans annum sextum
decimum. Pater autem meus commisit regimen omnium illorum et tuicionem mei domino
Ludovico de comitibus Sabaudie... Recedens de Parma ivit in Franciam, et tradidit filiam
suam secundogenitam, sororem meam, nomine Gutam Iohanni, filio primogenito Philippi,
regis Francie. Primogenitam autem Margaretam habebat Henricus, dux Bavarie.
Tempore illo, quo remanseram cum dicto domino Ludovico de Sabaudia in Italia,
fecerunt ligam secrete contra me et patrem meum Robertus, rex Apulie, Florentini, Vicecomes
Aczo, gubernator Mediolanensis, gubernator Veronensis, ... gubernator Mantuanus, ...
Ferariensis gubernator et diviserunt inter se occulte civitates, quas tenebam... Et sic omnes ...
irruerunt in nos. De ipsis nullum timorem pro tunc habebamus, quia pepigerant fedus
nobiscum et iuraverant nobis litterisque firmaverant patri ac nobis fideliter assistere. ... Et sic
omnes isti colligati fecerunt validissimam guerram ex omnibus partibus contra nos. Dominus
autem Ludovicus de Sabaudia predictus, commissarius noster et tutor, bene previdisset aliqua
pericula, sed non apposuit remedium, et nescio, quo motus spiritu, forte amore generi sui
Aczonis Vicecomitis supradicti, recessit de Parma, nos relinquens in angustia. Illi autem de
Rubeis, cives Parmenses ... assumpserunt factum meum fideliter et apposuerunt omne
consilium et auxilium, quod poterant, prout in sequenti pagina clarius describitur.
Privilegium fundationis Universitatis Carolinae
Karolus Dei gracia Romanorum … rex semper augustus et Boemie … rex. Ad
perpetuam rei memoriam.
Inter desiderabilia cordis nostri, et que cogitationi regali iugiter occurunt, animi
precipua reddimur anxietate solliciti, … qualiter regnum nostrum Boemie (quod pre ceteris
hereditariis aut eufortune acquisicionis honoribus et possesionibus prerogativa mentis
affeccione complectimur), cuius exaltacionem omni, qua possumus, diligencia procurantes
ipsius honori intendimus totis conatibus et saluti, sicut rerum victualium ad
dispensacionem divini nominis natura profluente tripudiat, sic ad nostre provisionis edictum
prudentum virorum copia nostris artificialiter temporibus decoretur; ut fideles nostri
regnicole, qui scienciarum fructus indesinenter esuriunt, per aliena mendicare suffragia
non coacti, paratam in regno sibi mensam propinacionis inveniant…
Sane ut tam salubris et laudabilis animi paret concepcio fructus dignos, in nostra
Pragensi metropolitica et amenissima civitate (quam terrene fertilitatis fecunditas et
plenitudine rerum amenitas localis reddunt utiliter tanto negocio congruentem)
instituendum, ordinandum et de novo creandum, consulta utique deliberacione previa,
duximus studium generale; in quo siquidem studio doctores, magistri et scolares erunt in
qualibet facultate, quibus bona magnifica promittimus; et eis, quos dignos viderimus, regalia
donaria conferemus; omnes et singulos doctores, magistros et scolares in profectione et
qualibet facultate, ac undecumque venerint, veniendo, morando et redeundo sub nostre
maiestatis speciali protectione et salvagardia retinentes; firmam singulis fiduciam oblaturi,
quod privilegia, immunitates et libertates omnes (quibus tam in Parisiensi, quam Bononiensi
studiis doctores et scolares auctoritate regia uti et gaudere sunt soliti), omnibus et
singulis illuc accedere volentibus, liberaliter impertimur et faciemus ab omnibus et
singulis inviolabiter observari…
In quorum omnium testimonium et ad certitudinem pleniorem presentes fieri et
bulla aurea typario nostre maiestatis impressa precepimus communiri…
Datum Prage anno domini milesimo trecentesimo quadragesimo octavo,
indictione prima, VII Idus Aprilis, regnorum nostrorum anno secundo.
Petrus de Mladenowicz: Relatio de Magistro Johanne Hus
Cum autem jam sic coronatus de dicta ecclesia duceretur, in cimiterio ejusdem ecclesie
eadem hora libros ipsius, ut dicebatur, comburebant; quod cum videret praeteriens, subridebat
hoc factum illorum. ...
Ad locum autem tormentorum veniens, flexis genibus et manibus expansis oculisque
erectis ad coelum, psalmodia devotissime orabat et presertim „Miserere mei deus" et „In te
domine speravi“ „In manus tuas domine" versum repetens, a suis tunc astantibus orare auditus
est hilariter et vultu laeto.
Locus vero tormentorum fuit inter hortos in prato certo, exeundo de civitate
Constancia versus propugnaculum Gotlebense, inter portas et fossata preurbii dicte civitatis.
Quidam autem astantes laici dicebant: „Nos nescimus, quae et qualia prius fecit seu
locutus est; nunc vero videmus et audimus, quia sancta verba orat et loquitur.“ ...
Sub pedibus vero magistri duos fasciculos ligaminaque lignorum supposuerunt...
Dictos vero fasciculos lignorum intermixtos straminibus circumquaque corpus ipsius sic
stantis apposuerunt usque ad mentum ejusdem; de lignis autem fuerunt due bigae alias
carrucae.
Antequam vero succenderetur, venit ad eum marsalcus imperii Happe de Poppenhem
et cum eo filius quondam Clem, ut dicebatur, ipsum adhortantes, ut adhuc vitam conservet
incolumem et ut praedicata olim per se et dicta sua abjuret et revocet. Qui in coelum
respiciens, alta voce respondit: „Deus mihi, inquit, testis est, quod ea quae false mihi
ascribuntur, per falsos testes mihi imposita, numquam docui nec praedicavi, sed de principali
intencione meae predicationis et omnium aliorum meorum actuum vel scriptorum exstitit, ut
solum homines retrahere possem a peccatis; in ea vero evangelii veritate, quam scripsi, docui
et praedicavi ex dictis et ex positionibus sanctorum doctorum, hodie laetanter volo mori.“
Et hoc audito statim dictus marsalcus una cum filio Clem concutientes manus
abscesserunt.
Quem mox lictores succenderunt et magister mox alta voce cantavit primo: „Christe
fili Dei vivi miserere nobis;“ secundo: „Christe fili Dei vivi miserere mei;“ tertio vero cum
cantare cepisset: „Qui natus ex Maria virgine;“ mox ventus flammam sibi commovit in
faciem, et sic in se ipso orans, labiis movens et capite, exspiravit in domino. In tempore vero
silentii moveri videbatur, antequam exspiravit, ad tantum tempus, quo cite dici possent duo
vel maxime tria „Pater noster“.
J. A. Komenský: De primario ingenia colendi instrumento, solerter versando, libris, oratio, III
Ceterum non sufficit libros legere, attente legendi sunt: eo fine, ut notabilissima
annotentur et enotentur. Annotentur, in ipso codice, si tuus est: enotentur autem, seu
exscribantur, sive tuus fuerit, sive alienus. Seligere enim utilissima tantae necessitatis res est,
ut nemo sit utilis librorum lector, qui non simul selector. (Nec enim te libri doctum reddent,
sed studium.) Hic unus solidus lectionis fructus est, ut quae quis legerit, sua faciat
excerpendo. Hoc quippe solum est, quod legentis attentionem acuit, et animum in attentione
detinet, et observata memoriae imprimit, et mentem majore semper lumine tingit.
Nihil de libris velle seligere, est omnia negligere. Velleque nudae memoriae res
committere, est eas vento inscribere; quia memoria nostra perflatilis est, multa admittit, quae
mox rursum dimittit, et amittit, cancellis scripturae non adjuta. Juvanda igitur ad res ulitles
captivandum, qua potest: nec autem aliter potest melius, quam ut omnia memorabilia
exscribantur, et in nostros excerptorum libellos transferantur, repetenda inde facillimo negotio
ad omnes usu.
Haec nempe est via, per quam multi ad miraculum docti viri eo pervenerunt, quo eos
pervenisse stupescunt, qui per quae compendia istuc eatur, ignorant. De Plinio scriptum est:
„Nullum unquam Librum vidit, quem non legerit; nihil cognitu dignum legit, quod non
excerpserit; nihil excerpsit, quod non rursum in litteras (i. Libros suos) retulerit.“ Et Gellius
de seipso: „Ut Librum quenque in manum ceperam, seu Graecum seu Latinum, promiscue
annotabam.“ Lipsius vero: „Non colligo, sed seligo“: non temere se exscribere, sed cum
judicio innuens, exscribere tamen non negans. Hinc de alio alius: „Sua Lipsius loquitur, sed
magnam partem ore non suo.“
Quid autem seligendum aut excerpendum est? inquies. Resp. Hoc non magnae
quaestionis fuerit. Scribe, quiquid invenies tibi novum, eatenus ignotum: et judicas esse
pulchrum, tibi aliquando usui futurum: sive sit Verbum, sive Phrasis, sive Sententia, sive
Historia, et quidvis quod gemmulae instar nitere conspicis. Quidam tantum ea, quae sui studii
sunt (ex. gr. Theologici), circumspectant, taliaque tantum exscribunt, caeteris neglectis, eoque
integros etiam pulcherrimos Libros, qui nihil ad farinam suam conferre putantur, seponunt.
Nos autem quia universalia commendamus studia, ex omni Libro, quem quis in manum sumit,
omnia memorabilia seligi et colligi suademus.
Formula promotoris Facultatis Philosophicae Universitatis Carolinae Pragensis
Promotor:
Doctorandi honorati, Doctorandae honoratae,
examinibus, quae ad eorum, qui in philosophia doctoris nomen et honores consequi
student, doctrinam explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis, nos adiistis, ut vos
eo nomine atque honore, quem appetivistis, in hoc sollemni consessu ornaremus.
Prius autem fides est danda, vos tales semper futuros, quales vos esse iubebit dignitas,
quam obtinueritis, et quales vos fore speramus.
Spondebitis igitur:
Primum vos huius Universitatis, in qua philosophiae doctoris nomen assecuti eritis,
piam perpetuo memoriam habituros eiusque res ac rationes, quoad poteritis, adiuturos; dein
nomen illud, quod vobis tribuero, integrum ac incolume servaturos; postremo vos humanitatis
studia impigro labore culturos et provecturos, non sordidi lucri causa nec ad vanam
captandam gloriam, sed ut veritas propagetur et lux eius, qua salus humani generis continetur,
clarius effulgeat.
Haec vos ex animi vestri sententia spondebitis ac pollicebimini?
Doctorandi (unus quisque doctorandus): Spondeo ac polliceor.
Promotor:
Itaque iam nihil impedit, quominus honorem, quem obtinuere cupitis, vobis
impertiamus. Ergo ego, promotor legitime constitutus, vos ex decreto facultatis meae
philosophiae doctores creo, creatos renuntio omniaque philosophiae doctorum iura ac
privilegia in vos confero. In eius rei fidem haec diplomata universitatis sigillo insignita vobis
in manus trado.
De brevitate vitae (současná podoba od Christiana Wilhelma Kindlebena z r. 1781)
Gaudeamus igitur,
Juvenes dum sumus;
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem
Nos habebit humus.
Vita nostra brevis est,
Brevi finietur;
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter;
Nemini parcetur.
Ubi sunt qui ante nos
In mundo fuere?
Vadite ad superos,
Transite ad inferos
Hos si vis videre.
Vivat academia,
Vivant professores,
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quaelibet;
Semper sint in flore!
Vivat et res publica
Et qui illam regit,
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas
Quae nos hic protegit.
Vivant omnes virgines,
Faciles, formosae!
Vivant et mulieres,
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae.
Pereat tristitia,
Pereant osores.
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius
Atque irrisores!
Quis confluxus hodie
Academicorum?
E longinquo convenerunt,
Protinusque successerunt
In commune forum.
Vivat nostra societas,
Vivant studiosi!
Crescat una veritas,
Floreat fraternitas,
Patriae prosperitas.
Alma Mater floreat,
Quae nos educavit;
Caros et commilitones,
Dissitas in regiones
Sparsos, congregavit.
Recommended