22
ΛΦΙ 164 ΛΑΤΙΝΙΚΗ ΠΟΙΗΣΗ ΚΑΙ ΠΕΖΟΓΡΑΦΙΑ ΜΕΤΑΦΡΑΣΤΙΚΗ ΘΕΩΡΙΑ ΚΑΙ ΠΡΑΞΗ ΣΤΗ ΡΩΜΗ Διδάσκων: Β. Φυντίκογλου

ΜΕΤΑΦΡΑΣΤΙΚΗ ΘΕΩΡΙΑ ΚΑΙ ΠΡΑΞΗ ΣΤΗ ΡΩΜΗ est, qui Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari dicat,

Embed Size (px)

Citation preview

  • 1 6 4

    : .

  • Cicero, Acad. 1.3-11

    Cumae, , . - opus magnum ( de lingua latina). : , . , .

    3. : "illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere. sed nunc postea quam sum ingressus res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum multa scribas genus hoc praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat." 4. tum ille: "rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris. itaque non haesitans respondebo, sed ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi. nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt. itaque ea nolui scribere quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent. 5. vides autem eadem ipse; didicisti enim non posse nos Amafinii aut Rabirii similes

    esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant; nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus, verbis quoque novis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur . ...

    -, , , .

    7. totum igitur illud philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum possum et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem est, maius aut melius a diis datum munus homini. 8. sed meos amicos in quibus est studium in Graeciam mitto id est ad Graecos ire iubeo, ut ex fontibus potius hauriant quam rivulos consectentur. quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea quantum potui (nihil enim magnopere meorum miror) feci ut essent nota nostris; a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii nostri occasum ne a Latinis quidem. et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati; in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis philosophiae scribere voluimus, si modo consecuti sumus." 9. tum ego "sunt" inquam "ista Varro. nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. tu aetatem patriae tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura tu sacerdotum, tu domesticam tu bellicam

    1

  • disciplinam, tu sedum regionum locorum tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina genera officia causas aperuisti; plurimum quidem poetis nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti, philosophiamque multis locis inchoasti, ad impellendum satis, ad edocendum parum. 10. causam autem probabilem tu quidem affers: aut enim Graeca legere malent qui erunt eruditi, aut ne haec quidem qui illa nescient. sed eam mihi non sane probas; immo vero et haec qui illa non poterunt, et qui Graeca poterunt non contemnent sua. quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant? an quia delectat Ennius Pacuvius Accius multi alii, qui non verba sed vim Graecorum expresserunt poetarum? quanto magis philosophi delectabunt, si ut illi Aeschylum Sophoclem Euripidem sic hi Platonem imitentur Aristotelem Theophrastum. oratores quidem laudari video si qui e nostris Hyperidem sint aut Demosthenem imitati. 11. ego autem Varro (dicam enim ut res est), dum me ambitio dum honores dum causae, dum rei publicae non solum cura sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, animo haec inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum licebat legendo; nunc vero et fortunae gravissimo percussus vulnere et administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico. aut enim huic aetati hoc maxime aptum est, aut his rebus si quas dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum, aut etiam ad nostros cives erudiendos nihil utilius, aut si haec ita non sunt nihil aliud video quod agere possimus.

    Cicero, de fin. 1.1, 4-10 1. non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque doctrina philosophi Graeco sermone tractavissent, ea Latinis litteris manda-

    remus, fore ut hic noster labor in varias reprehensiones incurreret. nam quibus-dam, et iis quidem non admodum indoctis, totum hoc displicet philosophari. quidam autem non tam id reprehendunt, si remissius agatur, sed tantum studium tamque multam operam ponendam in eo non arbitrantur. erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis litteris, contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis legendis operam malle consumere. postremo aliquos futuros suspicor, qui me ad alias litteras vocent, genus hoc scribendi, etsi sit elegans, personae tamen et dignitatis esse negent. contra quos omnis dicendum breviter existimo.

    4. iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt con-temnere. in quibus hoc primum est in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant. quis enim tam inimicus paene nomini Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas litteras oderit? Synephebos ego, inquit, potius Caecilii aut Andriam Terentii quam utramque Menandri legam? 5. a quibus tantum dissentio, ut, cum Sophocles vel optime scripserit Electram, tamen male conversam Atilii mihi legendam putem, de quo Lucilius: 'ferreum scriptorem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus sit. rudem enim esse omnino in nostris poetis aut inertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi. mihi quidem nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota sunt. an Utinam ne in nemore . . . nihilo minus legimus quam hoc idem Graecum, quae autem de bene beateque vivendo a Platone disputata sunt, haec explicari non placebit Latine? 6. quid? si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea, quae dicta sunt ab iis, quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum scribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca anteponant iis, quae et splendide dicta sint neque sint conversa de Graecis? nam si dicent ab illis has res esse

    2

  • tractatas, ne ipsos quidem Graecos est cur tam multos legant, quam legendi sunt. quid enim est a Chrysippo praetermissum in Stoicis? legimus tamen Diogenem, Antipatrum, Mnesarchum, Panaetium, multos alios in primisque familiarem nostrum Posidonium. quid? Theophrastus mediocriterne delectat, cum tractat locos ab Aristotele ante tractatos? quid? Epicurei num desistunt de isdem, de quibus et ab Epicuro scriptum est et ab antiquis, ad arbitrium suum scribere? quodsi Graeci leguntur a Graecis isdem de rebus alia ratione compositis, quid est, cur nostri a nostris non legantur? 7. quamquam, si plane sic verterem Platonem aut Aristotelem, ut verterunt nostri poetae fabulas, male, credo, mererer de meis civibus, si ad eorum cognitionem divina illa ingenia transferrem. sed id neque feci adhuc nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. locos quidem quosdam, si videbitur, transferam, et maxime ab iis, quos modo nominavi, cum inciderit, ut id apte fieri possit, ut ab Homero Ennius, Afranius a Menandro solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo, quo minus omnes mea legant. utinam esset ille Persius, Scipio vero et Rutilius multo etiam magis, quorum ille iudicium reformidans Tarentinis ait se et Consentinis et Siculis scribere. facete is quidem, sicut alia; sed neque tam docti tum erant, ad quorum iudicium elaboraret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa appareat, doctrina mediocris. 8. ego autem quem timeam lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem in philosophia audeam scribere? quamquam a te ipso id quidem facio provocatus gratissimo mihi libro, quem ad me de virtute misisti. sed ex eo credo quibusdam usu venire, ut abhorreant a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius. quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne Graecos quidem legendos putent. res vero bonas verbis electis graviter ornateque dictas quis non legat? nisi qui se plane Graecum dici velit, ut a Scaevola est praetore salutatus Athenis Albucius. 9. quem quidem locum cum multa venustate et omni sale idem Lucilius, apud quem praeclare Scaevola:

    Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum, municipem Ponti, Tritani, centurionum, praeclarorum hominum ac primorum signiferumque, maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis, id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto: chaere, inquam, Tite! lictores, turma omnis chorusque: chaere, Tite! hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus. 10. sed iure Mucius. ego autem mirari non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium. non est omnino hic docendi locus; sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non inopem, ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam Graecam. quando enim nobis, vel dicam aut oratoribus bonis aut poetis, postea quidem quam fuit quem imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel elegantis ornatus defuit? Cicero, de fin. 3.15-16

    , , . , .

    15. "experiamur igitur", inquit, "etsi habet haec Stoicorum ratio difficilius quiddam et obscurius. nam cum in Graeco sermone haec ipsa quondam rerum nomina novarum * * non videbantur, quae nunc consuetudo diuturna trivit; quid censes in Latino fore?" __________________________ * * excidisse aliquid vidit Madwig, qui suspicatur fuisse cum ... quondam rerum nomina novarum non videbantur

    3

  • "facillimum id quidem est", inquam. "si enim Zenoni licuit, cum rem aliquam invenisset inusitatam, inauditum quoque ei rei nomen inponere, cur non liceat Catoni? nec tamen exprimi verbum e verbo necesse erit, ut interpretes indiserti solent, cum sit verbum, quod idem declaret, magis usitatum. equidem soleo etiam quod uno Graeci, si aliter non possum, idem pluribus verbis exponere. et tamen puto concedi nobis oportere ut Graeco verbo utamur, si quando minus occurret Latinum, ne hoc ephippiis et acratophoris potius quam progmenis et apoprogmenis concedatur; quamquam haec quidem praeposita recte et reiecta dicere licebit." 16. "bene facis", inquit, "quod me adiuvas, et istis quidem, quae modo dixisti, utar potius Latinis, in ceteris subvenies, si me haerentem videbis." "sedulo", inquam, "faciam. sed fortuna fortis; quare conare, quaeso. quid enim possumus hoc agere divinius?" Cicero, de opt. gen. orat. 13-15, 18, 23

    , - . : , , .

    13. non enim iam quaerimus quid sit Attice, sed quid sit optime dicere. ex quo intellegitur, quoniam Graecorum oratorum praestantissimi sint ei qui fuerint Athenis, eorum autem princeps facile Demosthenes, hunc si qui imitetur, eum et Attice dicturum et optime, ut, quoniam Attici nobis propositi sunt ad imitandum, bene dicere id sit Attice dicere. sed cum in eo magnus error esset, quale esset id dicendi genus, putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium. 14. converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes

    inter seque contrarias, Aeschinis et Demosthenis; nec converti ut interpres, sed ut orator, sententiis isdem et earum formis tamquam figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis. in quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere, sed genus omne verborum vimque servavi. non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tamquam appendere. 15 labor meus hoc assequetur, ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant.

    18 huic labori nostro duo genera reprehensionum opponuntur. unum hoc: verum melius Graeci. a quo quaeratur ecquid possint ipsi melius Latine? alterum: quid istas potius legam quam Graecas? idem Andriam et Synephebos nec minus Andromacham aut Antiopam aut Epigonos Latinos recipiunt. quod igitur est eorum in orationibus e Graeco conversis fastidium, nullum cum sit in versibus?

    23 quorum ego orationes si, ut spero, ita expressero virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant a more nostro quae si e Graecis omnia conversa non erunt, tamen ut generis eiusdem sint, elaboravimus, erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes qui Attice volent dicere. Sed de nobis satis. aliquando enim Aeschinem ipsum Latine dicentem audiamus.

    4

  • Seneca, Epist. ad Luc. 58 1. Quanta verborum nobis paupertas, immo egestas sit, numquam magis quam hodierno die intellexi. mille res inciderunt, cum forte de Platone loqueremur, quae nomina desiderarent nec haberent, quaedam vero cum habuissent fastidio nostro perdidissent. quis autem ferat in egestate fastidium? 2. hunc quem Graeci oestron vocant, pecora peragentem et totis saltibus dissipantem, asilum nostri vocabant. hoc Vergilio licet credas: est lucum Silari iuxta ilicibusque virentem plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis diffugiunt armenta. 3. puto intellegi istud verbum interisse. ne te longe differam, quaedam simplicia in usu erant, sicut cernere ferro inter se dicebant. idem Vergilius hoc probabit tibi: ingentis, genitos diversis partibus orbis, inter se coiisse viros et cernere ferro. quod nunc decernere dicimus: simplicis illius verbi usus amissus est. 4. dice-bant antiqui si iusso, id est iussero. hoc nolo mihi credas, sed eidem Vergilio: cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma. 5. non id ago nunc hac diligentia ut ostendam quantum tempus apud grammaticum perdiderim, sed ut ex hoc intellegas quantum apud Ennium et Accium verborum situs occupaverit, cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur, aliqua nobis subducta sint. 6. quid sibi inquis ista praeparatio vult? quo spectat? non celabo te: cupio, si fieri potest, propitiis auribus tuis essentiam dicere; si minus, dicam et iratis. Ciceronem auctorem huius verbi habeo, puto locupletem; si recentiorem quaeris, Fabianum, disertum et elegantem, orationis etiam ad nostrum fastidium nitidae. quid enim fiet, mi

    Lucili? quomodo dicetur ou)si/a, res necessaria, natura continens fundamentum omnium? rogo itaque permittas mihi hoc verbo uti. nihilominus dabo operam ut ius a te datum parcissime exerceam; fortasse contentus ero mihi licere. 7. quid proderit facilitas tua, cum ecce id nullo modo Latine exprimere possim propter quod linguae nostrae convicium feci? magis damnabis angustias Romanas, si scieris unam syllabam esse quam mutare non possum. quae sit haec quaeris? to\ on. duri tibi videor ingenii: in medio positum, posse sic transferri ut dicam quod est. sed multum interesse video: cogor verbum pro vocabulo ponere; sed si ita necesse est, ponam quod est. Quintilianus, I.O. 10.5.2-5 2. uertere Graeca in Latinum ueteres nostri oratores optimum iudicabant. id se L. Crassus in illis Ciceronis de Oratore libris dicit factitasse: id Cicero sua ipse persona frequentissime praecipit, quin etiam libros Platonis atque Xenophontis edidit hoc genere tralatos: id Messalae placuit, multaeque sunt ab eo scriptae ad hunc modum orationes, adeo ut etiam cum illa Hyperidis pro Phryne difficillima Romanis subtilitate contenderet. 3. et manifesta est exercitationis huiusce ratio. nam et rerum copia Graeci auctores abundant et plurimum artis in eloquentiam intulerunt et hos transferentibus uerbis uti optimis licet: omnibus enim utimur nostris. figuras uero, quibus maxime ornatur oratio, multas ac uarias excogitandi etiam necessitas quaedam est, quia plerumque a Graecis Romana dissentiunt. 4. sed et illa ex Latinis conuersio multum et ipsa contulerit. ac de carminibus quidem neminem credo dubitare, quo solo genere exercitationis dicitur usus esse Sulpicius. nam et sublimis spiritus attollere orationem potest, et uerba poetica libertate audaciora non praesumunt eadem proprie dicendi facultatem. sed et ipsis sententiis adicere licet oratorium robur, et omissa supplere, effusa substringere. 5. neque ego paraphrasin esse interpretationem tantum uolo, sed circa eosdem sensus certamen atque

    5

  • aemulationem. ideoque ab illis dissentio qui uertere orationes Latinas uetant quia optimis occupatis quidquid aliter dixerimus necesse sit esse deterius. nam neque semper est desperandum aliquid illis quae dicta sunt melius posse reperiri, neque adeo ieiunam ac pauperem natura eloquentiam fecit ut una de re bene dici nisi semel non possit. 6. nisi forte histrionum multa circa uoces easdem uariare gestus potest, orandi minor uis, ut dicatur aliquid, post quod in eadem materia nihil dicendum sit. sed esto neque melius quod inuenimus esse neque par, est certe proximis locus. 7. an uero ipsi non bis ac saepius de eadem re dicimus et quidem continuas nonnumquam sententias? -nisi forte contendere nobiscum possumus, cum aliis non possumus. nam si uno genere bene diceretur, fas erat existimari praeclusam nobis a prioribus uiam: nunc uero innumerabiles sunt modi, plurimaeque eodem uiae ducunt. 8. sua breuitati gratia, sua copiae, alia tralatis uirtus, alia propriis, hoc oratio recta, illud figura declinata commendat. ipsa denique utilissima est exercitationi difficultas. quid quod auctores maximi sic diligentius cognoscuntur? non enim scripta lectione secura transcurrimus, sed tractamus singula et necessario introspicimus et quantum uirtutis habeant uel hoc ipso cognoscimus, quod imitari non possumus. Plinius, Epist. 7.9 C. PLINIVS FVSCO SVO S. 1. quaeris quemadmodum in secessu, quo iam diu frueris, putem te studere oportere. 2. utile in primis, et multi praecipiunt, uel ex Graeco in Latinum uel ex Latino uertere in Graecum. quo genere exercitationis proprietas splendorque uerborum, copia figurarum, uis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inueniendi facultas paratur; simul quae legentem fefellissent, transferentem fugere non possunt. intellegentia ex hoc et iudicium adquiritur.

    3. nihil offuerit quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere lectisque conferre, ac sedulo pensitare, quid tu quid ille commodius. magna gratulatio si non nulla tu, magnus pudor si cuncta ille melius. licebit interdum et notissima eligere et certare cum electis. 4. audax haec, non tamen improba, quia secreta contentio: quamquam multos uidemus eius modi certamina sibi cum multa laude sumpsisse, quosque subsequi satis habebant, dum non desperant, antecessisse. Aulus Gellius, N.A. 9.9

    Quis modus sit uertendi uerba in Graecis sententiis; deque his Homeri uersi-bus, quos Vergilius uertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est

    1. Quando ex poematis Graecis uertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum, ut omnia omnino uerba in eum, in quem dicta sunt, modum uertamus. 2. perdunt enim gratiam pleraque, si quasi inuita et recusantia uiolentius transferantur. 3. scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partem reliquit, alia expressit. 4. sicuti nuperrime aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animaduertimus reliquisse Vergilium, quod Graecum quidem mire quam suaue est, uerti autem neque debuit neque potuit. 5. sed enim, quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest, quin iucundius lepidiusque sit: . 6. malo me Galatea petit, lasciua puella, et fugit ad salices et se cupit ante uideri. 7. illud quoque alio in loco animaduertimus caute omissum, quod est in Graeco uersu dulcissimum: ', ,

    6

  • , , , . 8. quo enim pacto diceret: , uerba hercle non translaticia, sed cuiusdam natiuae dulcedinis? 9. hoc igitur reliquit et cetera uertit non infestiuiter, nisi quod 10 caprum dixit, quem Theocritus appellauit auctore enim M. Varrone is demum Latine caper dicitur, qui excastratus est: 11. Tityre, dum redeo, breuis est uia, pasce capellas et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu ferit ille, caueto. 12. et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex Valerii Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque ueteribus scriptis bene callidi, solitum eum dicere nihil quicquam tam inprospere Vergilium ex Homero uertisse quam uersus hos amoenissimos, quos de Nausicaa Homerus fecit: ' ' , , ' ' , , ' , ' ,

    13. qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana choros, quam mille secutae hinc atque hinc glomerantur Oriades. illa pharetram fert humero gradiensque deas supereminet omnis. Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus.

    14. primum omnium id uisum esse dicebant Probo, quod aput Homerum quidem uirgo Nausicaa ludibunda inter familiares puellas in locis solis recte atque commode confertur cum Diana uenante in iugis montium inter agrestes deas, nequaquam autem conueniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in urbe media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque incessu serio, instans operi, sicut ipse ait, regnisque futuris, nihil eius similitudinis capere possit, quae lusibus atque uenatibus Dianae congruat; 15. tum postea, quod Homerus studia atque oblectamenta in uenando Dianae honeste aperteque dicit, Vergilius autem, cum de uenatu deae nihil dixisset, pharetram tantum facit eam ferre in humero, tamquam si onus et sarcinam; atque illud impense Probum esse demiratum in Vergilio dicebant, quod Homerica quidem gaudium gaudeat genuinum et intimum atque in ipso penetrali cordis et animae uigens, siquidem non aliud est: , ipse autem imitari hoc uolens gaudia fecerit pigra et leuia et cunctantia et quasi in summo pectore supernantia; nescire enim sese, quid significaret aliud pertemptant; 16. praeter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium uideri omisisse, quod hunc Homeri uersum exigue secutus sit: ' , , 17. quando nulla maior cumulatiorque pulcritudinis laus dici potuerit, quam quod una inter omnis pulcras excelleret, una facile ex omnibus nosceretur.

    7

  • Cicero, Tusc. Disp. 1. 97-99 97. Quis hanc maximi animi aequitatem in ipsa morte laudaret, si mortem malum iudicaret? vadit enim in eundem carcerem atque in eundem paucis post annis scyphum Socrates, eodem scelere iudicum quo tyrannorum Theramenes. quae est igitur eius oratio, qua facit eum Plato usum apud iudices iam morte multatum? "magna me" inquit "spes tenet, iudices, bene mihi evenire, quod mittar ad mortem. necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnes mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur. quam ob rem, sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di boni, quid lucri est emori! aut quam multi dies reperiri possunt, qui tali nocti anteponantur! cui si similis est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior? 98. sin vera sunt quae dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e vita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est. tene, cum ab is, qui se iudicum numero haberi volunt, evaseris, ad eos venire, qui vere iudices appellentur, Minoem Rhadamanthum Aeacum Triptolemum, convenireque eos qui iuste cum fide vixerint! haec peregrinatio mediocris vobis videri potest?

    , . 40 c 4 - 42 a 4

    40c .

    ,

    .

    ' 40d '

    , . ,

    , -

    ,

    , 40e

    ,

    .

    ' ,

    , ,

    , ,

    41a , ,

    ,

    ,

    8

  • ut vero conloqui cum Orpheo Musaeo Homero Hesiodo liceat, quanti tandem aestimatis? equidem saepe emori, si fieri posset, vellem, ut ea quae dico mihi liceret invisere. quanta delectatione autem adficerer, cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquo circumventos convenirem! temptarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixi Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer. ne vos quidem, iudices ii qui me absolvistis, mortem timueritis. 99. nec enim cuiquam bono mali quicquam evenire potest nec vivo nec mortuo, nec umquam eius res a dis inmortalibus neglegentur, nec mihi ipsi hoc accidit fortuito. nec vero ego is, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam, nisi quod mihi nocere se crediderunt." et haec quidem hoc modo; nihil autem melius extremo: "sed tempus est" inquit "iam hinc abire, me, ut moriar, vos, ut vitam agatis. utrum autem sit melius, dii inmortales sciunt, hominem quidem scire arbitror neminem."

    ' ' .

    , 41b

    , ,

    , ,

    , , '

    . ' , ,

    41c

    ,

    ,

    , . , , ,

    , 41d

    ,

    , ,

    .

    ,

    .

    , ' 41e -

    . , , -

    , , , -

    , -

    , ,

    , . ,

    42a ' .

    , , -

    , .

    9

  • Cicero, Rep. 1, 65-68 Si quando aut regi iusto vim populus attulit regnove eum spoliavit aut etiam, id quod evenit saepius, optimatium sanguinem gustavit ac totam rem publicam substravit libidini suae (cave putes autem mare ullum aut flammam esse tantam, quam non facilius sit sedare quam effrenatam insolentia multitu-dinem), tum fit illud, quod apud Platonem est luculente dictum, si modo id exprimere Latine potuero; difficile factu est, sed conabor tamen. "cum" enim inquit "inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti ma-lisque usus ille ministris non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit, praepotentes, reges, tyrannos vocat." Puto enim tibi haec esse nota. L. vero mihi, inquit ille, notissima. S. ergo illa sequuntur: "eos, qui pareant principibus, agitari ab eo populo et servos voluntarios appellari; eos autem, qui in magistratu privatorum similes esse velint, eosque privatos, qui efficiant, ne quid inter privatum et magistratum differat, ferunt laudibus et mactant honoribus, ut necesse sit in eius modi re publica plena libertatis esse omnia, ut et privata domus omnis vacet dominatione et hoc malum usque ad bestias perveniat, denique ut pater filium metuat, filius patrem neglegat, absit omnis pudor, ut plane liberi sint, nihil intersit, civis sit an peregrinus, magister ut discipulos metuat et iis blandiatur spernantque discipuli magistros, adulescentes ut senum sibi pondus adsumant, senes autem ad ludum adulescentium descendant, ne sint iis odiosi et graves; ex quo fit, ut etiam servi se liberius gerant, uxores eodem iure sint, quo viri, inque tanta libertate canes etiam et equi, aselli denique liberi sic incurrant, ut iis de via decedendum sit. ergo ex hac infinita," inquit, "licentia haec summa cogitur, ut ita fastidiosae mollesque mentes evadant civium, ut, si minima vis adhibeatur imperii, irascantur et perferre nequeant; ex quo leges quoque incipiunt neglegere, ut plane sine ullo domino sint."

    , 562 c 8 - 564 a 8 562c 562d , , , , . , , . , , , , . ' 562e , ' , , . , ' , , , , , , 563a , . , . , ' , , , , 563b , , . , . , ' , , , , , . , ' .

    10

  • tum Laelius: prorsus, inquit, expressa sunt a te, quae dicta sunt ab illo. S. Atque, ut iam ad sermonis mei auctorem revertar, ex hac nimia licentia, quam illi solam libertatem putant, ait ille ut ex stirpe quadam existere et quasi nasci tyrannum. Nam ut ex nimia potentia principum oritur interitus principum, sic hunc nimis liberum populum libertas ipsa servitute adficit. Sic omnia nimia, cum vel in tempestate vel in agris vel in corporibus laetiora fuerunt, in contraria fere convertuntur, maximeque in rebus publicis evenit, nimiaque illa libertas et populis et privatis in nimiam servitutem cadit. Itaque ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa iniustissima et durissima servitus.

    563c ' , , ' , , . , , , , 563d . ', , . , ' , , , -, ' , 563e . ', , . , ' , , , , . , , ' , , . , 564a , . , . . . , , , .

    11

  • Cic., Tusc. Disp. 1.53-55 Sed si, qualis sit animus, ipse animus nesciet, dic quaeso, ne esse quidem se sciet, ne moveri quidem se? ex quo illa ratio nata est Platonis, quae a Socrate est in Phaedro explicata, a me autem posita est in sexto libro de re publica: "Quod semper movetur, aeternum est; quod autem motum adfert alicui quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est. solum igitur, quod se ipsum movet, quia numquam deseritur a se, numquam ne moveri quidem desinit; quin etiam ceteris quae moventur hic fons, hoc principium est movendi. principii autem nulla est origo; nam e principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim esset id principium, quod gigneretur aliunde. quod si numquam oritur, ne occidit quidem umquam; nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia. ita fit, ut motus principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur; id autem nec nasci potest nec mori, vel concidat omne caelum omnisque natura consistat necesse est nec vim ullam nanciscatur, qua a primo inpulsa moveatur. cum pateat igitur aeternum id esse, quod se ipsum moveat, quis est qui hanc naturam animis esse tributam neget? inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo; quod autem est animal, id motu cietur interiore et suo; nam haec est propria natura animi atque vis. quae si est una ex omnibus quae se ipsa [semper] moveat, neque nata certe est et aeterna est". licet concurrant omnes plebei philosophi sic enim i, qui a Platone et Socrate et ab ea familia dissident, appellandi videntur, non modo nihil umquam tam eleganter explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum quam subtiliter conclusum sit intellegent. sentit igitur animus se moveri; quod cum sentit, illud una sentit, se vi sua, non aliena moveri, nec accidere posse ut ipse umquam a se deseratur. ex quo efficitur aeternitas, nisi quid habes ad haec.

    , . 245 c 5 - 246 a 2 245c . '

    ' , , .

    , , ,

    . 245d .

    , '

    , . ,

    .

    , .

    . '

    , 245e

    .

    ' ,

    . ,

    , , , ,

    ' ,

    246a , .

    12

  • Aul. Gel. 18.3 Quid Aeschines rhetor in oratione, qua Timarchum de inpudicitia accusauit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset

    Aeschines, uel acerrimus prudentissimusque oratorum, qui apud contiones Atheniensium floruerunt, in oratione illa saeua criminosaque et uirulenta, qua Timarchum de inpudicitia grauiter insigniterque accusauit, nobile et inlustre consilium Lacedaemoniis dedisse dicit uirum indidem ciuitatis eiusdem princi-pem uirtute atque aetate magna praeditum. "Populus" inquit "Lacedaemonius de summa republica sua, quidnam esset utile et honestum, deliberabat. Tum exsurgit sententiae dicendae gratia homo quispiam turpitudine pristinae uitae defamatissimus, sed lingua tunc atque facundia nimium quanto praesta-bilis. Consilium, quod dabat quodque oportere fieri suadebat, acceptum ab uniuersis et conplacitum est, futurumque erat ex eius sententia populi decretum. Ibi unus ex illo principum ordine, quos Lacedaemonii aetatis dignitatisque maiestate tamquam arbitros et magistros disciplinae publicae uerebantur, commoto irritatoque animo exsilit et "quaenam," inquit "Lacedaemonii, ratio aut quae tandem spes erit urbem hanc et hanc rempublicam saluam inexpugnabilemque esse diutius posse, si huiuscemodi anteactae uitae hominibus consiliariis utemur? quod si proba istaec et honesta sententia est, quaeso uos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagio." Atque ubi hoc dixit, elegit uirum fortitudine atque iustitia praeter alios praestantem, sed inopi lingua et infacundum, iussitque eum consensu petituque omnium eandem illam sententiam diserti uiri, cuimodi posset uerbis, dicere, ut nulla prioris mentione habita scitum atque decretum populi ex eius unius nomine fieret, qui id ipsum denuo dixerat. Atque ita, ut suaserat prudentissimus senex, factum est. Sic bona sententia mansit, turpis auctor mutatus est."

    , 180-181 ,

    , ' ,

    , , , , ,

    , '

    , , ,

    , '

    , ,

    .

    ,

    ,

    , ,

    , "", , "

    , -

    ." ' .

    ' .

    13

  • Livius Andronicus, Odusia (FPL Blnsdorf) 1 Virum mihi, Camena, insece versutum* 10 ibidemque vir summus adprimus Patroclus 15 ibi manens sedeto donicum videbis me carpento vehentem domum venisse 18 namque nullum peius macerat humanum quamde mare saevom: vires cui sunt magnae, topper confringent importunae undae. 21 nam diva Monetas filia docuit 23 quando dies adveniet, quem profata Morta est. * cf. Horat., Ars Poet. 141-142 nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim: "fortunam Priami cantabo et nobile bellum." quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? parturient montes, nascetur ridiculus mus. quanto rectius hic qui nil molitur inepte: "dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae qui mores hominum multorum vidit et urbis."

    , 1 , , , 2 ,

    110 , ,

    295 ,

    296 .

    297 ' , 138

    139 , .

    479

    480 , '

    481 ' , . 175 ,

    237

    238 ' .

    14

  • Ennius, Medea 208-216 Klotz (= 205-213 Rib.) utinam ne in nemore Pelio securibus caesa accidisset abiegna ad terram trabes neue inde nauis incohandi exordium cepisset, quae nunc nominatur nomine Argo, quia Argiui in ea delecti uiri uecti petebant pellem inauratam arietis Colchis, imperio regis Peliae per dolum. nam numquam era errans mea domo efferret pedem Medea animo aegro amore saeuo saucia. Ennius, Medea 222-223 Klotz (=216-217 Rib.) cupido cepit miseram nunc me proloqui caelo atque terrae Medeai miserias. Ennius, Medea 217-218 Klotz (=231-232 Rib.) quo nunc me vertam? quod iter incipiam ingredi? domum paternamne? anne ad Peliae filias? Ennius, Medea 234 ff. Klotz (=237 ff. Rib.) Iuppiter tuque adeo summe Sol, qui res omnis inspicis, quique tuo lumine mare terram caelum contines: inspice hoc facinus, priusquam fit: prohibe prohibe esse scelus! _______________ 6. prohibe prohibe esse M : prohibesse V: prohibe esse P: prohibe E: prohibessis Bothe, edd.

    . 1-8 ' ' , ' , ' . ' ' ' . 56-58 ' ' ' ' . . 502-505 , ' ' . . 1251-1260 , ' , ' , ' ' . , , - , ' ' ' .

    15

  • Cicero, Aratea . 1 Soubiran A Ioue Musarum primordia. Cicero, Aratea . 33.296-340 Soubiran 296. Hosce aequo spatio deuinctos sustinet axis, 297. per medios summo caeli de uertice tranans. 298. Ille autem claro quartus cum lumine circus 299. partibus extremis extremos continet orbis 300. et simul a medio media de parte secatur, 301. atque obliquus in his nitens cum lumine fertur; 302. ut nemo, cui sancta manu doctissima Pallas 303. sollertem ipsa dedit fabricae rationibus artem, 304. tam tornare cate contortos possiet orbis 305. quam sunt in caelo diuino numine flexi, 306. terram cingentes, ornantes lumine mundum, 307. culmine transuerso retinentes sidera fulta. 308. quattuor hi motu[s] cuncti uoluuntur eodem; 309. sed tantum supera terras semper tenet ille 310. curriculum, oblique inflexus tribus orbibus unus, 311. quanto est diuisus Cancer spatio a Capricorno; 312. at subter terras spatium par esse necesse est. 313. et quantos radios iacimus de lumine nostro, 314. quis hunc conixum caeli contingimus orbem, 315. sex tantae poterunt sub eum succedere partes, 316. bina pari spatio caelestia signa tenentes.

    , 1-2, 15-17 , '

    ,

    .........................................

    , , , ' ,

    .

    .

    , 525-558 525. , 526. 527. , ' 528. , . 529. 530. 531. , 532. ' 533. . 534. 535. 536. ' . 537. ' , 538. ' 539. . 540. , . 541. ' , 542. 543. .

    16

  • 317. Zodiacum hunc Graeci uocitant, nostrique Latini 318. orbem signiferum perhibebunt nomine uero: 319. nam gerit hic uoluens bis sex ardentia signa. 320. aestifer est pandens feruentia sidera Cancer; 321. hunc subter fulgens cedit uis torua Leonis, 322. quem rutilo sequitur conlucens corpore Virgo; 323. exin proiectae claro cum lumine Chelae, 324. ipsaque consequitur lucens uis magna Nepai; 325. inde Sagittipotens dextra flexum tenet arcum; 326. post hunc ore fero Capricornus uadere pergit; 327. umidus inde loci conlucet Aquarius orbe[m]; 328. exim squamiferi serpentes ludere Pisces; 329. quis comes est Aries, obscuro lumine labens, 330. inflexoque genu, proiecto corpore, Taurus, 331. et Gemini clarum iactantes lucibus ignem. 332. haec sol aeterno conuestit lumine lustrans, 333. annua conficiens uertentia tempora cursu. 334. hic quantus terris consectus pellitur orbis, 335. tantundem pandens supera mortalibus edit: 336. sex omni semper cedunt labentia nocte, 337. tot caelum rursus fugientia signa reuisunt. 338. hoc spatium tranans caecis nox conficit umbris, 339. quod supera terras prima de nocte relictum est 340. signifero ex orbi, sex signorum ordine fultum. Cicero, Aratea . 33.418-435 cum uero uis est uehemens exorta Nepai, late fusa uolans < > per terras fama uagatur. 420. vir quondam Orion manibus uiolasse Dianam dicitur, excelsis errans in collibus amens quos tenet Aegaeo defixa in gurgite Chius, B[r]acchica quam uiridi conuestit tegmine uitis.

    544. . 545. , , ' 546. ' 547. , ' 548. ' ' , 549. , ' . 550. 551. ' , 552. . 553. ' ' , 554. ' 555. , 556. ' . ' 557. , 558. .

    , 634-646 ' ' 635. . , , ,

    17

  • ille feras uaecors amenti corde necabat, 425. Oenopionis auens epulas ornare nitentis. at uero, pedibus subito percussa Dianae, insula discessit, disiectaque saxa reuellens perculit, et caecas lustrauit luce lacunas. e quibus ingenti existit ui corpori' 430. prae se scorpios infesta praeportans flebile acumen: hic ualido cupide uenantem perculit ictu, mortiferum in uenas figens per uulnera uirus: ille graui moriens constrauit corpore terram. quare cum magnis sese Nepa lucibus effert, 435. Orion fugiens commendat corpora terris. Cicero, ex Homero .1 Soubiran (=.23 FPL Blnsdorf) ferte, viri, et duros animo tolerate labores, auguris ut nostri Calchantis fata queamus scire, ratosne habeant an vanos pectoris orsus. namque omnes memori portentum mente retentant, 5. qui non funestis liquerunt lumina fatis. Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis, quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant, nos circum latices gelidos fumantibus aris aurigeris divom placantes numina tauris 10. sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai, vidimus inmani specie tortuque draconem terribilem, Iovis ut pulsu penetraret ab ara; qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos corripuit pullos; quos cum consumeret octo, 15. nona super tremulo genetrix clangore volabat, cui ferus inmani laniavit viscera morsu. hunc, ubi tam teneros volucris matremque peremit, qui luci ediderat genitor Saturnius idem abdidit et duro formavit tegmine saxi.

    640. . , , , , . 645. . , . 299-330 , ' 300. . , , ' ' , 305. ' ' , ' , 310. . ' , , ' , ' 315. ' ' . ,

    18

  • 20. nos autem timidi stantes mirabile monstrum vidimus in mediis divom versarier aris. tum Calchas haec est fidenti voce locutus: 'quidnam torpentes subito obstipuistis, Achivi? nobis haec portenta deum dedit ipse creator 25. tarda et sera nimis, sed fama ac laude perenni. nam quot avis taetro mactatas dente videtis, tot nos ad Troiam belli exanclabimus annos. quae decumo cadet et poena satiabit Achivos.' edidit haec Calchas; quae iam matura videtis. Cicero, ex Homero .8 Soubiran (=.30 FPL Blnsdorf) o decus Argolicum, quin puppim flectis, Ulixes, auribus ut nostros possis agnoscere cantus? nam nemo haec unquam est transvectus caerula cursu, quin prius adstiterit vocum dulcedine captus, post, variis avido satiatus pectore Musis, doctior ad patrias lapsus pervenerit oras. nos grave certamen belli clademque tenemus, Graecia quam Troiae divino numine vexit, omniaque e latis rerum vestigia terris. Cicero, ex Eurip. .7 Soubiran (=.42 FPL Blnsdorf) mortalis nemo est, quem non adtingit dolor morbusque; multis sunt humandi liberi, rursum creandi, morsque est finita omnibus. quae generi humano angorem nequiquam adferunt: reddenda terrae est terra, tum vita omnibus metenda, ut fruges: sic iubet Necessitas. Cicero, ex Graecis aliis Poetis .2 Soubiran (=.49 FPL Blnsdorf) dic, hospes, Spartae, nos te hic vidisse iacentis dum sanctis patriae legibus obsequimur

    320. ' . ' , ' ' ' ' 325. , ' . , , ' , . 330. . , . 184-191 "' ' , ' , , , ' . , ' ' , ' . ', ' , ' ."

    , .757 N2 , ' . ' , . ', .

    19

  • Res Gestae Diui Augusti Rerum gestarum divi Augusti, quibus orbem terra[rum] imperio populi Rom[a]ni subiecit, et inpensarum, quas in rem publicam populumque Romanum fecit, incisarum in duabus aheneis pilis, quae su[n]t Romae positae exemplar sub[i]ectum. 1. Annos undeviginti natus exercitum privato consilio et privata impensa comparavi, per quem rem publicam [a do]minatione factionis oppressam in libertatem vindicavi. Eo [nomi]ne senatus decretis honorificis in ordinem suum m[e adlegit C. Pansa et A. Hirti]o consulibus con[sula]- rem locum s[ententiae dicendae tribuens et i]mperium mihi dedit. Res publica ne [quid detrimenti caperet], me pro praetore simul cum consulibus pro[videre iussit. P]opulus autem eodem anno me consulem, cum [cos. uterqu]e in bel[lo ceci]disset, et triumvirum rei publicae constituend[ae creavit]. 2. Qui parentem meum [trucidaver]un[t, eo]s in exilium expuli iudiciis legitimis ultus eorum [fa]cin[us e]t postea bellum inferentis rei publicae vici b[is a]cie. 3. [B]ella terra et mari c[ivilia ex]ternaque toto in orbe terrarum s[aepe gessi] victorque omnibus v[eniam petentib]us civibus peperci. Exte[rnas] gentes, quibus tuto [ignosci pot]uit, conservare quam excidere m[alui. Millia civium Roma[no]rum [sub] sacramento meo fuerunt circiter [quingen]ta. Ex quibus dedu[xi in coloni]as aut remisi in municipia sua stipen[dis emeri]tis millia aliquant[o plura qu]am trecenta et iis omnibus agros a[dsignavi] aut pecuniam pro p[raemis mil]itiae dedi. Naves cepi sescenta[s praete]r eas, si quae minore[s quam] triremes fuerunt.

    , . [] [] , [ ] [] [] [][. ] [ ] - [] [ ][][], [][ ] [] , [] . [] , [ ] [. ] , [ ] [][], [ ] [ ] [] [-] [][]. [ ][][] [ ] [][] [ ] [] [ ][] . [ ] [ ] [ , ] [ . ] , [ , ][] . [][] [] [][] [] [] [ ] [ ] ] [ ] [] [ , ] o [ ] [] [ ] . [] [ , ].

    20

  • Mller, K.W.,- Sier, K.,- Werner, J. (.), Zum Umgang mit fremden Sprachen in der griechisch-rmischen Antike, Stuttgart 1992 (= Palingenesia 36) ( Colloquium 21 22 . 1989 Saarbrcken)

    Bain, D., "Plautus vortit barbare. Plautus Bacchid. 526-561 and Menander 102-112", D. West - T. Woodman, Creative Imitation and Latin Literature, Cambridge 1979, 17-34

    Bardon, H., "Traduire", Latomus 39 (1980) 647-674 Puelma, M., "Cicero als Platon-bersetzer", MH 37 (1980) 137-178 Beall, Stephen M., "Translation in Aulus Gellius", CQ N.S. 47 (1997) 215-226 Reiff, Arno, Interpretatio, Imitatio, Aemulatio: Begriff und Vorstellung literarischer Abhngigkeit bei den Rmern, . . Kln 1959

    Boyanc, P., "La connaissance du grec Rome", REL 34 (1956) 111-131

    Brock, Sebastian, "Aspects of Translation Technique in Antiquity", GRBS 20 (1979) 69-87 Rochette, Br., "Du grec au latin et du latin au grec. Les problmes de la

    traduction dans l'antiquit grco-latine", Latomus 54 (1995) 245-261 Bchner, K., "Livius Andronicus und die erste knstlerische bersetzung der europischen Kultur", SO 54 (1979) 37-70 Soubiran, Jean, Cicron. Aratea. Fragments Potiques, Paris 1972 (Les Belles

    Lettres) , .., " : Livius Andronicus, Quintus Ennius, Caecilius Statius", 9, .42 (. 1985) 291-313

    Steinmetz, Peter, "Gellius als bersetzer", Mller-Sier-Werner 201-211

    Seele, Astrid, Rmische bersetzer. Nte, Freiheiten, Absichten, Darmstadt 1995 Kytzler, Bernhard, "Fidus Interpres: The Theory and Practice of Translation in

    Classical Antiquity", Antichthon 23 (1989) 42-50 Setaioli, A., "Terminologia del tradurre in Seneca", Studi offerti a F. Della Corte, Urbino 1987, .III, 359-371 Lennartz, Klaus, Non verba sed vim. Kritisch-exegetische Untersuchungen zu

    den Fragmenten archaischer rmischer Tragiker, Stuttgart - Leipzig 1994 (=BzA 54)

    Traina, A., Vortit barbare, le traduzioni poetiche da Livio Andronico a Cicerone, Rome 1970 (21974)

    Lewis, A.-M., "Latin Translations of Greek Literature: The Testimony of Latin Authors", AC 55 (1986) 163- 174

    Mueller-Goldingen, Christian, "Cicero als bersetzer Platons", Mller-Sier-Werner 173-187

    21