4.2. Selección de Fragmentos

Embed Size (px)

Citation preview

  • 7/26/2019 4.2. Seleccin de Fragmentos

    1/5

    4.2. Seleccin de fragmentos del discurso

    1. Credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum tot summi oratores hominesque

    nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim qui neque tate neque ingenio neque

    auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus. omnes hi quos videtis adesse in haccausa iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defender ipsi propter

    iniquitatem temporum non audent. ita fit ut adsint propterea quod officium sequuntur,

    taceant autem idcirco quia periculum vitant.

    Creo que ustedes, jueces, se admiran de que, a pesar de estar presentes tan eminentes

    oradores y ciudadanos distinguidos, haya tomado la palabra justamente yo, quien ni en

    edad, intelecto o autoridad habra de compararme con los que aquestn sentados. Todos

    ellos, a quienes ven presentes, consideran importante defender en este proceso la injusticia

    que fue maquinada a partir de un crimen sin precedente; ellos mismos no se atreven a

    defenderla por los tiempos desfavorables. Y sucede que asisten por cumplir su obligacin

    pero se callan para evitarse un peligro.

    2. quid ergo? audacissimus ego ex omnibus? minime. an tanto officiosior quam ceteri? ne

    istius quidem laudis ita sum cupidus ut aliis eam prreptam velim. qu me igitur res

    prter ceteros impulit ut causam Sex. Rosci reciperem? quia, siqui istorum dixisset quos

    videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque amplitudo, si verbum de re publica

    fecisset, id quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse quam dixisset putaretur.

    Entonces qu? Soy yo el ms audaz de todos? De ningn modo. O mucho ms

    diligente que los dems? Ni siquiera estoy deseoso de tal gloria como para querer

    arrebatrsela a otros. Qucircunstancia me impuls frente a los dems para aceptar ladefensa de Sexto Roscio? Porque si hubiera hablado alguno de estos que ven presentes, de

    gran autoridad y dignidad, si hubiera dicho alguna palabra sobre la repblica, lo cual en

    este proceso es necesario que suceda, se pensara que hablmucho ms de lo que pudo

    haber dicho.

    3. ego autem si omnia qu dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio

    mea exire atque in volgus emanare poterit; deinde quod ceterorum neque dictum obscurum

    potest esse propter nobilitatem et amplitudinem neque temere dicto concedi propter tatem

    et prudentiam, ego siquid liberius dixero, vel occultum esse, propterea quod nondum ad

    rem publicam accessi, vel ignosci adulescenti me poterit; tametsi non modo ignoscendi

    ratio, verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est.

    En cambio yo, si hablara con libertad de lo que ha de decirse, no podr a en modo alguno

    salir al pblico y divulgarse mi discurso de igual forma que el de otros. Luego porque lo

    dicho por los dems no puede ser ni oscuro por su nobleza y dignidad, ni puede serle

    concedido a la ligera por la edad y la prudencia. Yo, si algo dijera muy libremente, podr

    quedar oculto porque todava no he comenzado una carrera poltica, o bien puede ser

  • 7/26/2019 4.2. Seleccin de Fragmentos

    2/5

    perdonado por mi juventud, aunque no solla disposicin de perdonar ha sido ya suprimida

    de la ciudad, sino tambin el hbito de investigar.

    4. accedit illa quoque causa quod a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut utrumvis

    salvo officio se facere posse arbitrarentur; a me autem ii contenderunt qui apud me et

    amicitia et beneficiis et dignitate plurimum possunt. quorum ego nec benivolentiam ergame ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam.

    Se presenta tambin esta causa que probablemente asfue requerida por los dems, para

    que hablaran, para que cualquiera de ambos creyera que poda cumplir su deber a salvo. A

    mme lo pidieron con insistencia aquellos que por la amistad, los beneficios y renombre

    tienen gran influencia sobre m, cuya benevolencia hacia m no deba olvidar, ni

    menospreciar su autoridad o desatender su voluntad.

    5. his de causis ego huic caus patronus exstiti non electus unus qui maximo ingenio, sed

    relictus ex omnibus qui minimo periculo possem dicere, neque uti satis firmo prsidio

    defensus Sex. Roscius, verum uti ne omnino desertus esset.

    Forsitan quratis qui iste terror sit et qu tanta formido qu tot ac talis viros impediat

    quominus pro capite et fortunis alterius, quemadmodum consuerunt, causam velint dicere,

    quod adhuc vos ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab accusatoribus eius

    rei, qu conflavit hoc iudicium, mentio facta non est.

    Por estos motivos, yo me institucomo defensor de esta causa, no el nico elegido que

    pudiera hablar con gran ingenio, sino con el menor riesgo abandonado por todos; ni de

    manera que Sex. Roscio fuera defendido con suficiente y slido apoyo, sino para que no

    quedara desamparado. Quiz se preguntan cul es el terror y tanto miedo que impide a

    tantos hombres tan capaces a querer defender la causa por la vida y la fortuna de otro, talcomo acostumbraron hacer, cosa que no es extrao que ustedes an no sepan, ya que los

    acusadores a propsito no han mencionado la cuestin que susciteste juicio.

    6. qu res ea est? bona patris huiusce Sex. Rosci, qu sunt sexagiens, qu de viro

    clarissimo et fortissimo Lucio Sulla, quem honoris causa nomino, duobus milibus nummum

    sese dicit emisse adulescens vel potentissimus hoc tempore nostr civitatis L. Cornelius

    Chrysogonus. is a vobis, iudices, hoc postulat ut, quoniam in alienam pecuniam tam

    plenam atque prclaram nullo iure invaserit quoniamque ei pecuni vita Sex. Rosci

    obstare atque officere videatur, deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumque

    tollatis; sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et

    copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat se posse, quod adeptus est per scelus, idper luxuriam effundere atque consumere. hunc sibi ex animo scrupulum, qui se dies

    noctesque stimulat ac pungit, ut evellatis postulat, ut ad hanc suam prdam tam nefariam

    adiutores vos profiteamini.

    Quasunto es se? Los bienes de Sex. Roscio, que cuestan seis millones, los cuales en

    nombre de aquel hombre muy famoso y poderoso, Lucio Sila, que por causa de honor

  • 7/26/2019 4.2. Seleccin de Fragmentos

    3/5

    nombro, por dos mil monedas dice haber comprado L. Cornelio Crisgono, joven y muy

    poderoso de nuestra ciudad en esta poca. l les pide a ustedes, jueces, que

    7. Si vobis qua et honesta postulatio videtur, iudices, ego contra brevem postulationem

    adfero et, quomodo mihi persuadeo, aliquanto quiorem. primum a Chrysogono peto ut

    pecunia fortunisque nostris contentus sit, sanguinem et vitam ne petat; deinde a vobis,iudices, ut audacium sceleri resitatis, inocentium calamitatem levetis et in causa Sex. Rosci

    periculum, quod in omnes intenditur, propulsetis.

    8. quodsi aut causa criminis aut facti suspicio aut qulibet denique vel minima res

    reperietur quamobrem videantur illi nonnihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo si

    prter eam prdam quam dixi quicquam aliud caus inveneritis, non recusamus quin

    illorum libidini Sex. Rosci vita dedatur. sin aliud agitur nihil nisi ut iis nequid desit quibus

    satis nihil est, si hoc solum hoc tempore pugnatur ut ad illam opimam prclaramque

    prdam damnatio Sex. Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa indigna, tum vel hoc

    indignissimum est, vos idneos habitos pero quorum sententias iusque iurandum id

    adsequantur quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt? qui ex civitate in senatumpropter dignitatem, ex senatu in hoc consilium delecti estis propter severitatem, ab his hoc

    postulare homines sicarios atque gladiatores, non modo ut supplicia vitent qu a vobis pro

    maleficiis suis metuere atque horrere debent, verum etiam ut spoliis ex hoc iudicio ornati

    auctique discendant?

    11. Te quoque magno opere, M. Fanni, quso ut, qualem te iam antea populo Romano

    prbuisti, cum huic eidem qustioni iudex presses, talem te et nobis et rei public hoc

    tempore impertias. quanta multitudo hominum convenerit ad hoc iudicium, vides; qu sit

    omnium mortalium exspectatio, qu cupiditas ut acria ac severa iudicia fiant, intellegetis.

    longo intervalo iudicium inter sicarios hoc primum committitur, cum interea cdesindignissim maximque fact sunt; omnes hanc qustionem te prtore manifestis

    maleficiis cotidianoque sanguine dimissui sperant futuram.

    15. Sex. Roscius pater huiusce municeps Amerinus fuit, cum genere et nobilitate et pecunia

    non modo sui municipii, verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque

    hospitiis florens hominum nobilissimorum. nam cum Metellis, Serviliis Scipionibus erat ei

    non modo hospitium, verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas ut quum est

    familias honestatis amplitudinisque gratia nomino. itaque ex suis omnibus commodis hoc

    solum filio reliquit; nam patrimonium domestici prdones vi ereptum possident, fama et

    vita innocentis ab hospitibus amicisque paternis defenditur.

    16. hic cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset, tum hoc tumulto prximo, cum

    omnium nobilium dignitas et salus in discrimen veniret, prter ceteros in ea vicinitate eam

    partem causamque opera, studio, auctoritate defendit. etenim rectum putabat pro eorum

    honestate se pugnare propter quos ipse honestissimus inter suos numerabatur. posteaquam

    victoria constituta est ab armisque recessimus, cum proscriberentur homines atque ex omni

    regione caparentur ii qui adversarii fuisse putabantur, era ille Rom frequens atque in foro

  • 7/26/2019 4.2. Seleccin de Fragmentos

    4/5

    et in ore omnium cotidie versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis viderentur quam

    timere nequid ex ea calamitate sibi accideret.

    23. interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in prdia

    huius invadit, hunc miserum luctu perditum, qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta

    solvisset, nudum eicit domo atque focis patriis disque penatibus prcipitem, iudices,exturbat, ipse amplissim pecuni fit dominus. qui in sua re fuisset egentissimus, erat ut fit

    insolens in aliena; multa palam domum suam auferebat, plura clam de medio removebat,

    non pauca suis adiutoribus large effuseqe donabat, reliqua constituta auctione vendebat.

    24. Quod Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe tota fletus gemitusque fieret.

    etenim multa simul ante oculos versabantur, mors hominis florentissimi Sex. Rosci

    crudelissima, filii autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio prdo iste

    nefarius ne iter quidem ad sepulchrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa,

    possessio, furta, rapin, donationes. nemo erat qui non ardere illa omnia mallet quam

    videre in Sex. Rosci viri optimi atque honestissimi bonis iactantem se ac dominantem T.

    Roscium.

    30. pater occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis, bona adempta, possessa, direpta, filii

    vita infesta, spe ferro atque insidiis adpetita. quid ab his tot maleficiis sceleris abesse

    videtur? tamen hc aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen incredibile confingunt,

    testes in hunc et accusatores huiusce pecunia comparant; hanc condicionem misero ferunt

    ut optet utrum malit cervices {T.} Roscio dare an insutus in culleum [supplicium

    parricidarum] per smmum deecus vitam amittere. patronos huic defuturos putaverunt;

    desunt; qui libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in han causa satis {est}, [quoniam

    quidem suscepi] non deest profecto, iudices.

    34. estne hoc illi dicto atque facto Fimbriano simillimum? accusatis Sex. Roscium. quid

    ita? quia de manibus vestris effugit, quia se occidi possus non est. illud, quia in Scvola

    factum est, magis indignum videtur, hoc, quia fit a Chrysogono, non est ferendum. nam per

    deos immortales! quid est in hac causa quod defensionis indigeat? qui locus ingenium

    patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat? totam causam, iudices,

    explicemus atque ante oculos expositam consideremus; ita facillime, qu res totum

    iudicium contineat et quibus {de} rebus nos dicere oporteat et quid vos sequi conveniat,

    intellegetis.

    60. respirare visus est quod non alius potius diceret. cpi dicere. usque eo animadverti,

    iudices, eum iocari atque alias res agere, antequam Chrysogonum nominavi; quemsimulatque attigi, statim homo se erexit, mirari visus est. intellexi quid eum pepugisset.

    iterum ac tertio nominavi. postea homines cursare ultro et citro non destiterunt, credo qui

    Chrysogono nuntiarent esse aliquem in civitate qui contra voluntatem eius dicere auderet;

    aliter causam agi atque ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, vexari pessime

    scietatem, gratiam potentiamque eius neglegi, iudices diligenter attendere, populo rem

    indignam videri.

  • 7/26/2019 4.2. Seleccin de Fragmentos

    5/5

    62.