2
T. CALPURNII ECLOGAE IV, 60-78 donavit dixitque: 'truces haec fistula tauros conciliat nostroque sonat dulcissima Fauno. Tityrus hanc habuit, cecinit qui primus in istis montibus Hyblaea modulabile carmen avena'. {MELIBOEUS} Magna petis, Corydon, si Tityrus esse laboras. ille fuit vates sacer et qui posset avena praesonuisse chelyn, blandae cui saepe canenti adlusere ferae, cui substitit advena quercus. quem modo cantantem rutilo spargebat acantho Nais et implicitos comebat pectine crines.

Calpurnio

Embed Size (px)

DESCRIPTION

Egloga

Citation preview

IV 60-78

T. CALPURNII ECLOGAEIV, 60-78

donavit dixitque: 'truces haec fistula tauros

conciliat nostroque sonat dulcissima Fauno.

Tityrus hanc habuit, cecinit qui primus in istis

montibus Hyblaea modulabile carmen avena'.

{MELIBOEUS} Magna petis, Corydon, si Tityrus esse laboras.

ille fuit vates sacer et qui posset avena

praesonuisse chelyn, blandae cui saepe canenti

adlusere ferae, cui substitit advena quercus.

quem modo cantantem rutilo spargebat acantho

Nais et implicitos comebat pectine crines.

{CORYDON} Est, fateor, Meliboee, deus: sed nec mihi Phoebus

forsitan abnuerit; tu tantum commodus audi:

scimus enim, quam te non aspernetur Apollo.

{MELIBOEUS} Incipe, nam faveo; sed prospice, ne tibi forte

tinnula tam fragili respiret fistula buxo,

quam resonare solet, si quando laudat Alexin.

hos potius, magis hos calamos sectare, canales

exprime, qui dignas cecinerunt consule silvas.

incipe, ne dubita. venit en et frater Amyntas:

cantibus iste tuis alterno succinet ore.