34
03/07/2010 23:29 Cicero: de Finibus III Page 1 of 34 http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml M. TVLLI CICERONIS DE FINIBVS BONORVM ET MALORVM LIBER TERTIVS 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 [1] Voluptatem quidem, Brute, si ipsa pro se loquatur nec tam pertinaces habeat patronos, concessuram arbitror convictam superiore libro dignitati. etenim sit inpudens, si virtuti diutius repugnet, aut si honestis iucunda anteponat aut pluris esse contendat dulcedinem corporis ex eave natam laetitiam quam gravitatem animi atque constantiam. quare illam quidem dimittamus et suis se finibus tenere iubeamus, ne blanditiis eius inlecebrisque impediatur disputandi severitas. [2] quaerendum est enim, ubi sit illud summum bonum, quod reperire volumus, quoniam et voluptas ab eo remota est, et eadem fere contra eos dici possunt, qui vacuitatem doloris finem bonorum esse voluerunt, nec vero ullum probetur <oportet> summum bonum, quod virtute careat, qua nihil potest esse praestantius. itaque quamquam in eo sermone, qui cum Torquato est habitus, non remissi fuimus, tamen haec acrior est cum Stoicis parata contentio. quae enim de voluptate dicuntur, ea nec acutissime nec abscondite disseruntur; neque enim qui defendunt eam versuti in disserendo sunt nec qui contra dicunt causam difficilem repellunt. [3] ipse etiam dicit Epicurus ne argumentandum quidem esse de voluptate, quod sit positum iudicium eius in

Cicero-De Finibus III

  • Upload
    qedqed

  • View
    41

  • Download
    2

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 1 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

M. TVLLI CICERONIS DE FINIBVS BONORVM ETMALORVM LIBER TERTIVS

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 2829 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73

[1] Voluptatem quidem, Brute, si ipsa pro se loquaturnec tam pertinaces habeat patronos, concessuramarbitror convictam superiore libro dignitati. etenim sitinpudens, si virtuti diutius repugnet, aut si honestisiucunda anteponat aut pluris esse contendat dulcedinemcorporis ex eave natam laetitiam quam gravitatem animiatque constantiam. quare illam quidem dimittamus etsuis se finibus tenere iubeamus, ne blanditiis eiusinlecebrisque impediatur disputandi severitas. [2]quaerendum est enim, ubi sit illud summum bonum,quod reperire volumus, quoniam et voluptas ab eoremota est, et eadem fere contra eos dici possunt, quivacuitatem doloris finem bonorum esse voluerunt, necvero ullum probetur <oportet> summum bonum, quodvirtute careat, qua nihil potest esse praestantius. itaquequamquam in eo sermone, qui cum Torquato esthabitus, non remissi fuimus, tamen haec acrior est cumStoicis parata contentio. quae enim de voluptatedicuntur, ea nec acutissime nec abscondite disseruntur;neque enim qui defendunt eam versuti in disserendosunt nec qui contra dicunt causam difficilem repellunt.[3] ipse etiam dicit Epicurus ne argumentandum quidemesse de voluptate, quod sit positum iudicium eius in

Page 2: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 2 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

sensibus, ut commoneri nos satis sit, nihil attineatdoceri. quare illa nobis simplex fuit in utramque partemdisputatio. nec enim in Torquati sermone quicquamimplicatum aut tortuosum fuit, nostraque, ut mihividetur, dilucida oratio. Stoicorum autem non ignorasquam sit subtile vel spinosum potius disserendi genus,idque cum Graecis tum magis nobis, quibus etiam verbaparienda sunt inponendaque nova rebus novis nomina.quod quidem nemo mediocriter doctus mirabiturcogitans in omni arte, cuius usus vulgaris communisquenon sit, multam novitatem nominum esse, cumconstituantur earum rerum vocabula, quae in quaquearte versentur. [4] itaque et dialectici et physici verbisutuntur iis, quae ipsi Graeciae nota non sint, geometraevero et musici, grammatici etiam more quodamloquuntur suo. ipsae rhetorum artes, quae sunt totaeforenses atque populares, verbis tamen in docendo quasiprivatis utuntur ac suis. atque ut omittam has artiselegantes et ingenuas, ne opifices quidem tueri suaartificia possent, nisi vocabulis uterentur nobisincognitis, usitatis sibi. quin etiam agri cultura, quaeabhorret ab omni politiore elegantia, tamen eas res, inquibus versatur, nominibus notavit novis. quo magis hocphilosopho faciendum est. ars est enim philosophiavitae, de qua disserens arripere verba de foro non potest.[5] Quamquam ex omnibus philosophis Stoici plurimanovaverunt, Zenoque, eorum princeps, non tam reruminventor fuit quam verborum novorum. quodsi in ealingua, quam plerique uberiorem putant, concessum aGraecia est ut doctissimi homines de rebus nonpervagatis inusitatis verbis uterentur, quanto id nobis

Page 3: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 3 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

magis est concedendum, qui ea nunc primum audemusattingere? et quoniam saepe diximus, et quidem cumaliqua querela non Graecorum modo, sed eorum etiam,qui se Graecos magis quam nostros haberi volunt, nosnon modo non vinci a Graecis verborum copia, sed essein ea etiam superiores, elaborandum est ut hoc non innostris solum artibus, sed etiam in illorum ipsorumadsequamur. quamquam ea verba, quibus institutoveterum utimur pro Latinis, ut ipsa philosophia, utrhetorica, dialectica, grammatica, geometria, musica,quamquam Latine ea dici poterant, tamen, quoniam usupercepta sunt, nostra ducamus.

[6] Atque haec quidem de rerum nominibus. de ipsisrebus autem saepenumero, Brute, vereor nereprehendar, cum haec ad te scribam, qui cum inphilosophia, tum in optimo genere philosophiae tantumprocesseris. quod si facerem quasi te erudiens, iurereprehenderer. sed ab eo plurimum absum neque, ut eacognoscas, quae tibi notissima sunt, ad te mitto, sed quiafacillime in nomine tuo adquiesco, et quia te habeoaequissimum eorum studiorum, quae mihi communiatecum sunt, existimatorem et iudicem. attendes igitur, utsoles, diligenter eamque controversiam diiudicabis, quaemihi fuit cum avunculo tuo, divino ac singulari viro. [7]nam in Tusculano cum essem vellemque e bibliothecapueri Luculli quibusdam libris uti, veni in eius villam, uteos ipse, ut solebam, depromerem. quo cum venissem,M. Catonem, quem ibi esse nescieram, vidi in bibliothecasedentem multis circumfusum Stoicorum libris. eratenim, ut scis, in eo aviditas legendi, nec satiari poterat,quippe qui ne reprehensionem quidem vulgi inanem

Page 4: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 4 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

reformidans in ipsa curia soleret legere saepe, dumsenatus cogeretur, nihil operae rei publicae detrahens.quo magis tum in summo otio maximaque copia quasihelluari libris, si hoc verbo in tam clara re utendum est,videbatur. [8] quod cum accidisset ut alter alterumnecopinato videremus, surrexit statim. deinde prima illa,quae in congressu solemus: Quid tu, inquit, huc? a villaenim, credo, et: Si ibi te esse scissem, ad te ipsevenissem.

Heri, inquam, ludis commissis ex urbe profectus veni advesperum. causa autem fuit huc veniendi ut quosdamhinc libros promerem. et quidem, Cato, hanc totamcopiam iam Lucullo nostro notam esse oportebit; namhis libris eum malo quam reliquo ornatu villae delectari.est enim mihi magnae curae—quamquam hoc quidemproprium tuum munus est—, ut ita erudiatur, ut et patriet Caepioni nostro et tibi tam propinquo respondeat.laboro autem non sine causa; nam et avi eius memoriamoveor—nec enim ignoras, quanti fecerim Caepionem,qui, ut opinio mea fert, in principibus iam esset, siviveret—, et Lucullus mihi versatur ante oculos, vir cumvirtutibus omnibus excellens, tum mecum et amicitia etomni voluntate sententiaque coniunctus.

[9] Praeclare, inquit, facis, cum et eorum memoriamtenes, quorum uterque tibi testamento liberos suoscommendavit, et puerum diligis. quod autem meummunus dicis non equidem recuso, sed te adiungosocium. addo etiam illud, multa iam mihi dare signapuerum et pudoris et ingenii, sed aetatem vides.

Page 5: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 5 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

Video equidem, inquam, sed tamen iam infici debet iisartibus, quas si, dum est tener, conbiberit, ad maioraveniet paratior.

Sic, et quidem diligentius saepiusque ista loquemur internos agemusque communiter. sed residamus, inquit, siplacet. Itaque fecimus.

[10] Tum ille: Tu autem cum ipse tantum librorumhabeas, quos hic tandem requiris?

Commentarios quosdam, inquam, Aristotelios, quos hicsciebam esse, veni ut auferrem, quos legerem, dumessem otiosus; quod quidem nobis non saepe contingit.

Quam vellem, inquit, te ad Stoicos inclinavisses! eratenim, si cuiusquam, certe tuum nihil praeter virtutem inbonis ducere.

Vide, ne magis, inquam, tuum fuerit, cum re idem tibi,quod mihi, videretur, non nova te rebus nominainponere. ratio enim nostra consentit, pugnat oratio.

Minime vero, inquit ille, consentit. quicquid enimpraeter id, quod honestum sit, expetendum esse dixerisin bonisque numeraveris, et honestum ipsum quasivirtutis lumen extinxeris et virtutem penitus everteris.

[11] Dicuntur ista, Cato, magnifice, inquam, sed videsneverborum gloriam tibi cum Pyrrhone et cum Aristone,qui omnia exaequant, esse communem? de quibus cupioscire quid sentias.

Egone quaeris, inquit, quid sentiam? quos bonos viros,

Page 6: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 6 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

fortes, iustos, moderatos aut audivimus in re publicafuisse aut ipsi vidimus, qui sine ulla doctrina naturamipsam secuti multa laudabilia fecerunt, eos melius anatura institutos fuisse, quam institui potuissent aphilosophia, si ullam aliam probavissent praeter eam,quae nihil aliud in bonis haberet nisi honestum, nihilnisi turpe in malis; ceterae philosophorum disciplinae,omnino alia magis alia, sed tamen omnes, quae remullam virtutis expertem aut in bonis aut in malisnumerent, eas non modo nihil adiuvare arbitror nequefirmare, quo meliores simus, sed ipsam depravarenaturam. nam nisi hoc optineatur, id solum bonum esse,quod honestum sit, nullo modo probari possit beatamvitam virtute effici. quod si ita sit, cur operaphilosophiae sit danda nescio. si enim sapiens aliquismiser esse possit, ne ego istam gloriosammemorabilemque virtutem non magno aestimandamputem.

[12] Quae adhuc, Cato, a te dicta sunt, eadem, inquam,dicere posses, si sequerere Pyrrhonem aut Aristonem.nec enim ignoras his istud honestum non summummodo, sed etiam, ut tu vis, solum bonum videri. quod siita est, sequitur id ipsum, quod te velle video, omnessemper beatos esse sapientes. hosne igitur laudas et hanceorum, inquam, sententiam sequi nos censes oportere?

Minime vero istorum quidem, inquit. cum enim virtutishoc proprium sit, earum rerum, quae secundumnaturam sint, habere delectum, qui omnia sicexaequaverunt, ut in utramque partem ita pariaredderent, uti nulla selectione uterentur, hi virtutem

Page 7: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 7 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

ipsam sustulerunt.

[13] Istud quidem, inquam, optime dicis, sed quaerononne tibi faciendum idem sit nihil dicenti bonum, quodnon rectum honestumque sit, reliquarum rerumdiscrimen omne tollenti.

Si quidem, inquit, tollerem, sed relinquo.

[14] Quonam modo? inquam. si una virtus, unum istud,quod honestum appellas, rectum, laudabile, decorum—erit enim notius quale sit pluribus notatum vocabulisidem declarantibus—, id ergo, inquam, si solum estbonum, quid habebis praeterea, quod sequare? aut, sinihil malum, nisi quod turpe, inhonestum, indecorum,pravum, flagitiosum, foedum—ut hoc quoque pluribusnominibus insigne faciamus—, quid praeterea dices essefugiendum?

Non ignoranti tibi, inquit, quid sim dicturus, sed aliquid,ut ego suspicor, ex mea brevi responsione arriperecupienti non respondebo ad singula, explicabo potius,quoniam otiosi sumus, nisi alienum putas, totamZenonis Stoicorumque sententiam.

Minime id quidem, inquam, alienum, multumque ad ea,quae quaerimus, explicatio tua ista profecerit.

[15] Experiamur igitur, inquit, etsi habet haec Stoicorumratio difficilius quiddam et obscurius. nam cum inGraeco sermone haec ipsa quondam rerum nominanovarum * * non videbantur, quae nunc consuetudodiuturna trivit; quid censes in Latino fore?

Page 8: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 8 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

Facillimum id quidem est, inquam. si enim Zenoni licuit,cum rem aliquam invenisset inusitatam, inauditumquoque ei rei nomen inponere, cur non liceat Catoni?nec tamen exprimi verbum e verbo necesse erit, utinterpretes indiserti solent, cum sit verbum, quod idemdeclaret, magis usitatum. equidem soleo etiam quod unoGraeci, si aliter non possum, idem pluribus verbisexponere. et tamen puto concedi nobis oportere utGraeco verbo utamur, si quando minus occurretLatinum, ne hoc ephippiis et acratophoris potius quamproegmenis et apoproegmenis concedatur; quamquamhaec quidem praeposita recte et reiecta dicere licebit.

[16] Bene facis, inquit, quod me adiuvas, et istis quidem,quae modo dixisti, utar potius Latinis, in ceterissubvenies, si me haerentem videbis.

Sedulo, inquam, faciam. sed 'fortuna fortis'; quareconare, quaeso. quid enim possumus hoc ageredivinius?

Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur,simulatque natum sit animal—hinc enim est ordiendum—, ipsum sibi conciliari et commendari ad seconservandum et ad suum statum eaque, quaeconservantia sint eius status, diligenda, alienari autemab interitu iisque rebus, quae interitum videanturadferre. id ita esse sic probant, quod ante, quamvoluptas aut dolor attigerit, salutaria appetant parviaspernenturque contraria, quod non fieret, nisi statumsuum diligerent, interitum timerent. fieri autem nonposset ut appeterent aliquid, nisi sensum haberent sui

Page 9: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 9 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

eoque se diligerent. ex quo intellegi debet principiumductum esse a se diligendo. [17] in principiis autemnaturalibus [diligendi sui] plerique Stoici non putantvoluptatem esse ponendam. quibus ego vehementeradsentior, ne, si voluptatem natura posuisse in iis rebusvideatur, quae primae appetuntur, multa turpiasequantur. satis esse autem argumenti videtur quam obrem illa, quae prima sunt adscita natura, diligamus,quod est nemo, quin, cum utrumvis liceat, aptas malit etintegras omnis partis corporis quam, eodem usu,inminutas aut detortas habere. rerum autem cognitiones,quas vel comprehensiones vel perceptiones vel, si haecverba aut minus placent aut minus intelleguntur,katalÆceiw appellemus licet, eas igitur ipsas propter seadsciscendas arbitramur, quod habeant quiddam in sequasi complexum et continens veritatem. id autem inparvis intellegi potest, quos delectari videamus, etiamsieorum nihil intersit, si quid ratione per se ipsiinvenerint. [18] artis etiam ipsas propter se adsumendasputamus, cum quia sit in iis aliquid dignumadsumptione, tum quod constent ex cognitionibus etcontineant quiddam in se ratione constitutum et via. afalsa autem adsensione magis nos alienatos esse quam aceteris rebus, quae sint contra naturam, arbitrantur. iammembrorum, id est partium corporis, alia videnturpropter eorum usum a natura esse donata, ut manus,crura, pedes, ut ea, quae sunt intus in corpore, quorumutilitas quanta sit a medicis etiam disputatur, alia autemnullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, utcauda pavoni, plumae versicolores columbis, virismammae atque barba. [19] Haec dicuntur fortasse

Page 10: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 10 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

ieiunius; sunt enim quasi prima elementa naturae,quibus ubertas orationis adhiberi vix potest, necequidem eam cogito consectari. verum tamen cum derebus grandioribus dicas, ipsae res verba rapiunt; ita fitcum gravior, tum etiam splendidior oratio.

Est, ut dicis, inquam. sed tamen omne, quod de re bonadilucide dicitur, mihi praeclare dici videtur. istius modiautem res dicere ornate velle puerile est, plane autem etperspicue expedire posse docti et intellegentis viri.

[20] Progrediamur igitur, quoniam, inquit, ab hisprincipiis naturae discessimus, quibus congruere debentquae sequuntur. sequitur autem haec prima divisio:Aestimabile esse dicunt—sic enim, ut opinor,appellemus— id, quod aut ipsum secundum naturam sitaut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit,quod aliquod pondus habeat dignum aestimatione,quam illi éj¤an vocant, contraque inaestimabile, quod sitsuperiori contrarium. initiis igitur ita constitutis, ut ea,quae secundum naturam sunt, ipsa propter se sumendasint contrariaque item reicienda, primum est officium—id enim appello kayƒkon—, ut se conservet in naturaestatu, deinceps ut ea teneat, quae secundum naturamsint, pellatque contraria. qua inventa selectione et itemreiectione sequitur deinceps cum officio selectio, deindeea perpetua, tum ad extremum constans consentaneaquenaturae, in qua primum inesse incipit et intellegi, quidsit, quod vere bonum possit dici. [21] prima est enimconciliatio hominis ad ea, quae sunt secundum naturam.simul autem cepit intellegentiam vel notionem potius,quam appellant ¶nnoian illi, viditque rerum agendarum

Page 11: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 11 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

ordinem et, ut ita dicam, concordiam, multo eam plurisaestimavit quam omnia illa, quae prima dilexerat, atqueita cognitione et ratione collegit, ut statueret in eocollocatum summum illud hominis per se laudandum etexpetendum bonum, quod cum positum sit in eo, quodžmolog¤an Stoici, nos appellemus convenientiam, siplacet,—cum igitur in eo sit id bonum, quo omniareferenda sint, honeste facta ipsumque honestum, quodsolum in bonis ducitur, quamquam post oritur, tamen idsolum vi sua et dignitate expetendum est; eorum autem,quae sunt prima naturae, propter se nihil estexpetendum. [22] cum vero illa, quae officia esse dixi,proficiscantur ab initiis naturae, necesse est ea ad haecreferri, ut recte dici possit omnia officia eo referri, utadipiscamur principia naturae, nec tamen ut hoc sitbonorum ultimum, propterea quod non inest in primisnaturae conciliationibus honesta actio; consequens enimest et post oritur, ut dixi. est tamen ea secundumnaturam multoque nos ad se expetendam magis hortaturquam superiora omnia.

Sed ex hoc primum error tollendus est, ne quis sequiexistimet, ut duo sint ultima bonorum. etenim, si cuipropositum sit conliniare hastam aliquo aut sagittam,sicut nos ultimum in bonis dicimus, [sic illi facereomnia, quae possit, ut conliniet] huic in eius modisimilitudine omnia sint facienda, ut conliniet, et tamen,ut omnia faciat, quo propositum adsequatur, sit hocquasi ultimum, quale nos summum in vita bonumdicimus, illud autem, ut feriat, quasi seligendum, nonexpetendum.

Page 12: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 12 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

[23] Cum autem omnia officia a principiis naturaeproficiscantur, ab isdem necesse est proficisci ipsamsapientiam. sed quem ad modum saepe fit, ut is, quicommendatus sit alicui, pluris eum faciat, cuicommendatus sit, quam illum, a quo, sic minime mirumest primo nos sapientiae commendari ab initiis naturae,post autem ipsam sapientiam nobis cariorem fieri, quamilla sint, a quibus ad hanc venerimus. atque ut membranobis ita data sunt, ut ad quandam rationem vivendidata esse appareant, sic appetitio animi, quae žrmÆGraece vocatur, non ad quodvis genus vitae, sed adquandam formam vivendi videtur data, itemque et ratioet perfecta ratio. [24] ut enim histrioni actio, saltatorimotus non quivis, sed certus quidam est datus, sic vitaagenda est certo genere quodam, non quolibet; quodgenus conveniens consentaneumque dicimus. nec enimgubernationi aut medicinae similem sapientiam essearbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, etsaltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, idest artis effectio. et tamen est etiam aliqua cum his ipsisartibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod in illisquae recte facta sunt non continent tamen omnes partes,e quibus constant; quae autem nos aut recta aut rectefacta dicamus, si placet, illi autem appellant katory‰mata, omnes numeros virtutis continent. sola enimsapientia in se tota conversa est, quod idem in ceterisartibus non fit. [25] Inscite autem medicinae etgubernationis ultimum cum ultimo sapientiaecomparatur. sapientia enim et animi magnitudinemcomplectitur et iustitiam, et ut omnia, quae hominiaccidant, infra se esse iudicet, quod idem ceteris artibus

Page 13: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 13 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

non contingit. tenere autem virtutes eas ipsas, quarummodo feci mentionem, nemo poterit, nisi statuerit nihilesse, quod intersit aut differat aliud ab alio, praeterhonesta et turpia.

[26] Videamus nunc, quam sint praeclare illa his, quaeiam posui, consequentia. cum enim hoc sit extremum —sentis enim, credo, me iam diu, quod tšlow Graecidicant, id dicere tum extremum, tum ultimum, tumsummum; licebit etiam finem pro extremo aut ultimodicere—, cum igitur hoc sit extremum, congruenternaturae convenienterque vivere, necessario sequituromnes sapientes semper feliciter, absolute, fortunatevivere, nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere.quod autem continet non magis eam disciplinam, de qualoquor, quam vitam fortunasque nostras, id est ut, quodhonestum sit, id solum bonum iudicemus, potest idquidem fuse et copiose et omnibus electissimis verbisgravissimisque sententiis rhetorice et augeri et ornari,sed consectaria me Stoicorum brevia et acuta delectant.concluduntur igitur eorum argumenta sic: [27] Quod estbonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est,omne est honestum; bonum igitur quod est, honestumest. satisne hoc conclusum videtur? certe; quod enimefficiebatur ex iis duobus, quae erant sumpta, in eo videsesse conclusum. duorum autem, e quibus effectaconclusio est, contra superius dici solet non omnebonum esse laudabile. nam quod laudabile sit honestumesse conceditur. illud autem perabsurdum, bonum essealiquid, quod non expetendum sit, aut expetendum,quod non placens, aut, si id, non etiam diligendum; ergoet probandum; ita etiam laudabile; id autem honestum.

Page 14: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 14 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

ita fit, ut, quod bonum sit, id etiam honestum sit. [28]Deinde quaero, quis aut de misera vita possit gloriari autde non beata. de sola igitur beata. ex quo efficiturgloriatione, ut ita dicam, dignam esse beatam vitam,quod non possit nisi honestae vitae iure contingere. itafit, ut honesta vita beata vita sit. Et quoniam is, cuicontingit ut iure laudetur, habet insigne quiddam addecus et ad gloriam, ut ob ea, quae tanta sint, beatus diciiure possit, idem de vita talis viri rectissime dicetur. ita,si beata vita honestate cernitur, quod honestum est, idbonum solum habendum est. [29] Quid vero? negarineullo modo possit <numquam> quemquam stabili etfirmo et magno animo, quem fortem virum dicimus,effici posse, nisi constitutum sit non esse malumdolorem? ut enim qui mortem in malis ponit non potesteam non timere, sic nemo ulla in re potest id, quodmalum esse decreverit, non curare idque contemnere.quo posito et omnium adsensu adprobato illudadsumitur, eum, qui magno sit animo atque forti, omnia,quae cadere in hominem possint, despicere ac pro nihiloputare. quae cum ita sint, effectum est nihil esse malum,quod turpe non sit. Atque iste vir altus et excellens,magno animo, vere fortis, infra se omnia humanaducens, is, inquam, quem efficere volumus, quemquaerimus, certe et confidere sibi debet ac suae vitae etactae et consequenti et bene de sese iudicare statuensnihil posse mali incidere sapienti. ex quo intellegituridem illud, solum bonum esse, quod honestum sit, idqueesse beate vivere: honeste, id est cum virtute, vivere.

[30] Nec vero ignoro varias philosophorum fuissesententias, eorum dico, qui summum bonum, quod

Page 15: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 15 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

ultimum appello, in animo ponerent. quae quamquamvitiose quidam secuti sunt, tamen non modo iis tribus,qui virtutem a summo bono segregaverunt, cum autvoluptatem aut vacuitatem doloris aut prima naturae insummis bonis ponerent, sed etiam alteris tribus, quimancam fore putaverunt sine aliqua accessione virtutemob eamque rem trium earum rerum, quas supra dixi,singuli singulas addiderunt,—his tamen omnibus eosantepono, cuicuimodi sunt, qui summum bonum inanimo atque in virtute posuerunt. [31] sed sunt tamenperabsurdi et ii, qui cum scientia vivere ultimumbonorum, et qui nullam rerum differentiam essedixerunt, atque ita sapientem beatum fore, nihil aliudalii momento ullo anteponentem, <et qui>, ut quidamAcademici constituisse dicuntur, extremum bonorum etsummum munus esse sapientis obsistere visisadsensusque suos firme sustinere. his singulis copioseresponderi solet, sed quae perspicua sunt longa esse nondebent. quid autem apertius quam, si selectio nulla sit abiis rebus, quae contra naturam sint, earum rerum, quaesint secundum naturam, <fore ut> tollatur omnis ea,quae quaeratur laudeturque, prudentia?

Circumscriptis igitur iis sententiis, quas posui, et iis, siquae similes earum sunt, relinquitur ut summum bonumsit vivere scientiam adhibentem earum rerum, quaenatura eveniant, seligentem quae secundum naturam etquae contra naturam sint reicientem, id est convenientercongruenterque naturae vivere.

[32] Sed in ceteris artibus cum dicitur artificiose,posterum quodam modo et consequens putandum est,

Page 16: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 16 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

quod illi §pigennhmatikÒn appellant; cum autem in quosapienter dicimus, id a primo rectissime dicitur.quicquid enim a sapientia proficiscitur, id continuodebet expletum esse omnibus suis partibus; in eo enimpositum est id, quod dicimus esse expetendum. nam utpeccatum est patriam prodere, parentes violare, fanadepeculari, quae sunt in effectu, sic timere, sic maerere,sic in libidine esse peccatum est etiam sine effectu.verum ut haec non in posteris et in consequentibus, sedin primis continuo peccata sunt, sic ea, quaeproficiscuntur a virtute, susceptione prima, nonperfectione recta sunt iudicanda.

[33] Bonum autem, quod in hoc sermone totiensusurpatum est, id etiam definitione explicatur. sedeorum definitiones paulum oppido inter se differunt ettamen eodem spectant. ego adsentior Diogeni, quibonum definierit id, quod esset natura absolutum. idautem sequens illud etiam, quod prodesset—»fšlhmaenim sic appellemus—, motum aut statum esse dixit enatura absoluto. cumque rerum notiones in animis fiant,si aut usu aliquid cognitum sit aut coniunctione autsimilitudine aut collatione rationis, hoc quarto, quodextremum posui, boni notitia facta est. cum enim ab iisrebus, quae sunt secundum naturam, ascendit animuscollatione rationis, tum ad notionem boni pervenit. [34]hoc autem ipsum bonum non accessione nequecrescendo aut cum ceteris comparando, sed propria visua et sentimus et appellamus bonum. ut enim mel, etsidulcissimum est, suo tamen proprio genere saporis, noncomparatione cum aliis dulce esse sentitur, sic bonumhoc, de quo agimus, est illud quidem plurimi

Page 17: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 17 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

aestimandum, sed ea aestimatio genere valet, nonmagnitudine. nam cum aestimatio, quae éj¤a dicitur,neque in bonis numerata sit nec rursus in malis,quantumcumque eo addideris, in suo genere manebit.alia est igitur propria aestimatio virtutis, quae genere,non crescendo valet. [35] Nec vero perturbationesanimorum, quae vitam insipientium miseramacerbamque reddunt, quas Graeci pãyh appellant—poteram ego verbum ipsum interpretans morbosappellare, sed non conveniret ad omnia; quis enimmisericordiam aut ipsam iracundiam morbum soletdicere? at illi dicunt pãyow. sit igitur perturbatio, quaenomine ipso vitiosa declarari videtur [nec eaeperturbationes vi aliqua naturali moventur]. omnesqueeae sunt genere quattuor, partibus plures, aegritudo,formido, libido, quamque Stoici communi nominecorporis et animi ¾donÆn appellant, ego malo laetitiamappellare, quasi gestientis animi elationem voluptariam.perturbationes autem nulla naturae vi commoventur,omniaque ea sunt opiniones ac iudicia levitatis. itaquehis sapiens semper vacabit.

[36] Omne autem, quod honestum sit, id esse propter seexpetendum commune nobis est cum multorum aliorumphilosophorum sententiis. praeter enim tres disciplinas,quae virtutem a summo bono excludunt, ceterisomnibus philosophis haec est tuenda sententia, maximetamen his [Stoicis], qui nihil aliud in bonorum numeronisi honestum esse voluerunt. sed haec quidem estperfacilis et perexpedita defensio. quis est enim, aut quisumquam fuit aut avaritia tam ardenti aut tam effrenatiscupiditatibus, ut eandem illam rem, quam adipisci

Page 18: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 18 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

scelere quovis velit, non multis partibus malit ad seseetiam omni inpunitate proposita sine facinore quam illomodo pervenire? [37] quam vero utilitatem aut quemfructum petentes scire cupimus illa, quae occulta nobissunt, quo modo moveantur quibusque de causis ea<quae> versantur in caelo? quis autem tam agrestibusinstitutis vivit, aut quis <se> contra studia naturae tamvehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignisabhorreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua nonrequirat et pro nihilo putet? aut quis est, qui maiorum,aut Africanorum aut eius, quem tu in ore semper habes,proavi mei, ceterorumque virorum fortium atque omnivirtute praestantium facta, dicta, consilia cognoscensnulla animo afficiatur voluptate? [38] quis autemhonesta in familia institutus et educatus ingenue nonipsa turpitudine, etiamsi eum laesura non sit,offenditur? quis animo aequo videt eum, quem inpureac flagitiose putet vivere? quis non odit sordidos, vanos,leves, futtiles? quid autem dici poterit, si turpitudinemnon ipsam per se fugiendam esse statuemus, quo minushomines tenebras et solitudinem nacti nullo dedecore seabstineant, nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsadeterreat? Innumerabilia dici possunt in hancsententiam, sed non necesse est. Nihil est enim, de quominus dubitari possit, quam et honesta expetenda per seet eodem modo turpia per se esse fugienda.

[39] Constituto autem illo, de quo ante diximus, quodhonestum esset, id esse solum bonum, intellegi necesseest pluris id, quod honestum sit, aestimandum essequam illa media, quae ex eo comparentur. stultitiamautem et timiditatem et iniustitiam et intemperantiam

Page 19: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 19 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

cum dicimus esse fugiendas propter eas res, quae exipsis eveniant, non ita dicimus, ut cum illo, quodpositum est, solum id esse malum, quod turpe sit, haecpugnare videatur oratio, propterea quod ea non adcorporis incommodum referuntur, sed ad turpesactiones, quae oriuntur e vitiis. quas enim kak¤awGraeci appellant, vitia malo quam malitias nominare.

[40] Ne tu, inquam, Cato, verbis illustribus et id, quodvis, declarantibus! itaque mihi videris Latine docerephilosophiam et ei quasi civitatem dare. quae quidemadhuc peregrinari Romae videbatur nec offerre sesenostris sermonibus, et ista maxime propter limatamquandam et rerum et verborum tenuitatem. scio enimesse quosdam, qui quavis lingua philosophari possint;nullis enim partitionibus, nullis definitionibus utunturipsique dicunt ea se modo probare, quibus natura tacitaadsentiatur. itaque in rebus minime obscuris non multusest apud eos disserendi labor. quare attendo te studioseet, quaecumque rebus iis, de quibus hic sermo est,nomina inponis, memoriae mando; mihi enim erit isdemistis fortasse iam utendum. Virtutibus igitur rectissimemihi videris et ad consuetudinem nostrae orationis vitiaposuisse contraria. quod enim vituperabile est per seipsum, id eo ipso vitium nominatum puto, vel etiam avitio dictum vituperari. sin kak¤an malitiam dixisses, adaliud nos unum certum vitium consuetudo Latinatraduceret. nunc omni virtuti vitium contrario nomineopponitur.

[41] Tum ille: His igitur ita positis, inquit, sequiturmagna contentio, quam tractatam a Peripateticis mollius

Page 20: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 20 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

—est enim eorum consuetudo dicendi non satis acutapropter ignorationem dialecticae—Carneades tuusegregia quadam exercitatione in dialecticis summaqueeloquentia rem in summum discrimen adduxit,propterea quod pugnare non destitit in omni hacquaestione, quae de bonis et malis appelletur, non essererum Stoicis cum Peripateticis controversiam, sednominum. mihi autem nihil tam perspicuum videtur,quam has sententias eorum philosophorum re inter semagis quam verbis dissidere; maiorem multo interStoicos et Peripateticos rerum esse aio discrepantiamquam verborum, quippe cum Peripatetici omnia, quaeipsi bona appellant, pertinere dicant ad beate vivendum,nostri non ex omni, quod aestimatione aliqua dignumsit, compleri vitam beatam putent.

[42] An vero certius quicquam potest esse quam illorumratione, qui dolorem in malis ponunt, non possesapientem beatum esse, cum eculeo torqueatur? eorumautem, qui dolorem in malis non habent, ratio certe cogitut in omnibus tormentis conservetur beata vita sapienti.etenim si dolores eosdem tolerabilius patiuntur quiexcipiunt eos pro patria quam qui leviore de causa,opinio facit, non natura, vim doloris aut maiorem autminorem. [43] Ne illud quidem est consentaneum, ut, si,cum tria genera bonorum sint, quae sententia estPeripateticorum, eo beatior quisque sit, quo sit corporisaut externis bonis plenior, ut hoc idem adprobandum sitnobis, ut, qui plura habeat ea, quae in corpore magniaestimantur, sit beatior. illi enim corporis commodiscompleri vitam beatam putant, nostri nihil minus. namcum ita placeat, ne eorum quidem bonorum, quae nos

Page 21: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 21 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

bona vere appellemus, frequentia beatiorem vitam fieriaut magis expetendam aut pluris aestimandam, certeminus ad beatam vitam pertinet multitudo corporiscommodorum. [44] etenim, si et sapere expetendum sitet valere, coniunctum utrumque magis expetendum sitquam sapere solum, neque tamen, si utrumque sitaestimatione dignum, pluris sit coniunctum quamsapere ipsum separatim. nam qui valitudinemaestimatione aliqua dignam iudicamus neque eamtamen in bonis ponimus, idem censemus nullam essetantam aestimationem, ut ea virtuti anteponatur. quodidem Peripatetici non tenent, quibus dicendum est, quaeet honesta actio sit et sine dolore, eam magis esseexpetendam, quam si esset eadem actio cum dolore.nobis aliter videtur, recte secusne, postea; sed potestnererum maior esse dissensio?

[45] Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumenlucernae, et ut interit <in> magnitudine maris Aegaeistilla mellis, et ut in divitiis Croesi teruncii accessio etgradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic, cumsit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis istarerum corporearum aestimatio splendore virtutis etmagnitudine obscuretur et obruatur atque intereatnecesse est. et quem ad modum oportunitas—sic enimappellemus eÈkair¤an—non fit maior productionetemporis—habent enim suum modum, quae oportunadicuntur—, sic recta effectio—katÒryvsin enim itaappello, quoniam rectum factum katÒryvma—, rectaigitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum,quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendiaccessionem nullam habet. [46] ut enim oportunitas illa,

Page 22: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 22 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

sic haec, de quibus dixi, non fiunt temporis productionemaiora, ob eamque causam Stoicis non videturoptabilior nec magis expetenda beata vita, si sit longa,quam si brevis, utunturque simili: ut, si cothurni lausilla esset, ad pedem apte convenire, neque multicothurni paucis anteponerentur nec maiores minoribus,sic, quorum omne bonum convenientia atqueoportunitate finitur, nec plura paucioribus neclonginquiora brevioribus anteponent. [47Nec vero satisacute dicunt: si bona valitudo pluris aestimanda sitlonga quam brevis, sapientiae quoque usus longissimusquisque sit plurimi. non intellegunt valitudinisaestimationem spatio iudicari, virtutis oportunitate, utvideantur qui illud dicant idem hoc esse dicturi, bonammortem et bonum partum meliorem longum esse quambrevem. non vident alia brevitate pluris aestimari, aliadiuturnitate. [48] itaque consentaneum est his, quaedicta sunt, ratione illorum, qui illum bonorum finem,quod appellamus extremum, quod ultimum, crescereputent posse—isdem placere esse alium alio etsapientiorem itemque alium magis alio vel peccare velrecte facere, quod nobis non licet dicere, qui crescerebonorum finem non putamus. ut enim qui demersi suntin aqua nihilo magis respirare possunt, si non longeabsunt a summo, ut iam iamque possint emergere, quamsi etiam tum essent in profundo, nec catulus ille, qui iamadpropinquat ut videat, plus cernit quam is, qui modoest natus, item qui processit aliquantum ad virtutishabitum nihilo minus in miseria est quam ille, qui nihilprocessit.

Haec mirabilia videri intellego, sed cum certe superiora

Page 23: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 23 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

firma ac vera sint, his autem ea consentanea etconsequentia, ne de horum quidem est veritatedubitandum. sed quamquam negant nec virtutes necvitia crescere, tamen utrumque eorum fundi quodammodo et quasi dilatari putant.

[49] Divitias autem Diogenes censet eam modo vimhabere, ut quasi duces sint ad voluptatem et advalitudinem bonam; sed, etiam uti ea contineant, nonidem facere eas in virtute neque in ceteris artibus, adquas esse dux pecunia potest, continere autem nonpotest, itaque, si voluptas aut si bona valitudo sit inbonis, divitias quoque in bonis esse ponendas, at, sisapientia bonum sit, non sequi ut etiam divitias bonumesse dicamus. neque ab ulla re, quae non sit in bonis, id,quod sit in bonis, contineri potest, ob eamque causam,quia cognitiones comprehensionesque rerum, e quibusefficiuntur artes, adpetitionem movent, cum divitiae nonsint in bonis, nulla ars divitiis contineri potest. [50] quodsi de artibus concedamus, virtutis tamen non sit eademratio, propterea quod haec plurimae commentationis etexercitationis indigeat, quod idem in artibus non sit, etquod virtus stabilitatem, firmitatem, constantiam totiusvitae complectatur, nec haec eadem in artibus essevideamus.

Deinceps explicatur differentia rerum, quam si nonullam esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut abAristone, neque ullum sapientiae munus aut opusinveniretur, cum inter res eas, quae ad vitam degendampertinerent, nihil omnino interesset, neque ullumdilectum adhiberi oporteret. itaque cum esset satis

Page 24: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 24 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

constitutum id solum esse bonum, quod esset honestum,et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae nihilvalerent ad beate misereve vivendum, aliquid tamen,quod differret, esse voluerunt, ut essent eorum aliaaestimabilia, alia contra, alia neutrum. [51] quae autemaestimanda essent, eorum in aliis satis esse causae,quam ob rem quibusdam anteponerentur, ut invalitudine, ut in integritate sensuum, ut in dolorisvacuitate, ut gloriae, divitiarum, similium rerum, aliaautem non esse eius modi, itemque eorum, quae nullaaestimatione digna essent, partim satis habere causae,quam ob rem reicerentur, ut dolorem, morbum,sensuum amissionem, paupertatem, ignominiam, similiahorum, partim non item. hinc est illud exortum, quodZeno prohgmšnon, contraque quod époprohgmšnonnominavit, cum uteretur in lingua copiosa factis tamennominibus ac novis, quod nobis in hac inopi lingua nonconceditur; quamquam tu hanc copiosiorem etiam solesdicere. Sed non alienum est, quo facilius vis verbiintellegatur, rationem huius verbi faciendi Zenonisexponere.

[52] Ut enim, inquit, nemo dicit in regia regem ipsumquasi productum esse ad dignitatem (id est enimprohgmšnon), sed eos, qui in aliquo honore sunt,quorum ordo proxime accedit, ut secundus sit, adregium principatum, sic in vita non ea, quae primo locosunt, sed ea, quae secundum locum optinent,prohgmšna, id est producta, nominentur; quae vel itaappellemus—id erit verbum e verbo—vel promota etremota vel, ut dudum diximus, praeposita velpraecipua, et illa reiecta. re enim intellecta in verborum

Page 25: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 25 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

usu faciles esse debemus. [53] quoniam autem omne,quod est bonum, primum locum tenere dicimus, necesseest nec bonum esse nec malum hoc, quod praepositumvel praecipuum nominamus. idque ita definimus; quodsit indifferens cum aestimatione mediocri; quod enim illiédiãforon dicunt, id mihi ita occurrit, ut indifferensdicerem. neque enim illud fieri poterat ullo modo, utnihil relinqueretur in mediis, quod aut secundumnaturam esset aut contra, nec, cum id relinqueretur, nihilin his poni, quod satis aestimabile esset, nec hoc positonon aliqua esse praeposita. [54] recte igitur haec factadistinctio est, atque etiam ab iis, quo facilius res perspicipossit, hoc simile ponitur: Ut enim, inquiunt, si hocfingamus esse quasi finem et ultimum, ita iacere talum,ut rectus adsistat, qui ita talus erit iactus, ut cadat rectus,praepositum quiddam habebit ad finem, qui aliter,contra, neque tamen illa praepositio tali ad eum, quemdixi, finem pertinebit, sic ea, quae sunt praeposita,referuntur illa quidem ad finem, sed ad eius vimnaturamque nihil pertinent. [55] Sequitur illa divisio, utbonorum alia sint ad illud ultimum pertinentia (sic enimappello, quae telikã dicuntur; nam hoc ipsuminstituamus, ut placuit, pluribus verbis dicere, quod unonon poterimus, ut res intellegatur), alia autem efficientia,quae Graeci poihtikã, alia utrumque. de pertinentibusnihil est bonum praeter actiones honestas, deefficientibus nihil praeter amicum, sed et pertinentem etefficientem sapientiam volunt esse. nam quia sapientiaest conveniens actio, est <in> illo pertinenti genere, quoddixi; quod autem honestas actiones adfert et efficit, [id]efficiens dici potest.

Page 26: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 26 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

[56] Haec, quae praeposita dicimus, partim sunt per seipsa praeposita, partim quod aliquid efficiunt, partimutrumque, per se, ut quidam habitus oris et vultus, utstatus, ut motus, in quibus sunt et praeponendaquaedam et reicienda; alia ob eam rem praepositadicentur, quod ex se aliquid efficiant, ut pecunia, aliaautem ob utramque rem, ut integri sensus, ut bonavalitudo. [57] De bona autem fama—quam enimappellant eÈdoj¤an, aptius est bonam famam hoc locoappellare quam gloriam—Chrysippus quidem etDiogenes detracta utilitate ne digitum quidem eius causaporrigendum esse dicebant; quibus ego vehementerassentior. qui autem post eos fuerunt, cum Carneademsustinere non possent, hanc, quam dixi, bonam famamipsam propter se praepositam et sumendam essedixerunt, esseque hominis ingenui et liberaliter educativelle bene audire a parentibus, a propinquis, a bonisetiam viris, idque propter rem ipsam, non propter usum,dicuntque, ut liberis consultum velimus, etiamsipostumi futuri sint, propter ipsos, sic futurae postmortem famae tamen esse propter rem, etiam detractousu, consulendum.

[58] Sed cum, quod honestum sit, id solum bonum essedicamus, consentaneum tamen est fungi officio, cum idofficium nec in bonis ponamus nec in malis. est enimaliquid in his rebus probabile, et quidem ita, ut eius ratioreddi possit, ergo ut etiam probabiliter acti ratio reddipossit. est autem officium, quod ita factum est, ut eiusfacti probabilis ratio reddi possit. ex quo intellegiturofficium medium quiddam esse, quod neque in bonisponatur neque in contrariis. quoniamque in iis rebus,

Page 27: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 27 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

quae neque in virtutibus sunt neque in vitiis, est tamenquiddam, quod usui possit esse, tollendum id non est.est autem eius generis actio quoque quaedam, et quidemtalis, ut ratio postulet agere aliquid et facere eorum.quod autem ratione actum est, id officium appellamus.est igitur officium eius generis, quod nec in bonisponatur nec in contrariis.

[59] Atque perspicuum etiam illud est, in istis rebusmediis aliquid agere sapientem. iudicat igitur, cum agit,officium illud esse. quod quoniam numquam fallitur iniudicando, erit in mediis rebus officium. quod efficiturhac etiam conclusione rationis: Quoniam enim videmusesse quiddam, quod recte factum appellemus, id autemest perfectum officium, erit [autem] etiam inchoatum, ut,si iuste depositum reddere in recte factis sit, in officiisponatur depositum reddere; illo enim addito 'iuste' fitrecte factum, per se autem hoc ipsum reddere in officioponitur. quoniamque non dubium est quin in iis, quaemedia dicimus, sit aliud sumendum, aliud reiciendum,quicquid ita fit aut dicitur, omne officio continetur. exquo intellegitur, quoniam se ipsi omnes natura diligant,tam insipientem quam sapientem sumpturum, quaesecundum naturam sint, reiecturumque contraria. ita estquoddam commune officium sapientis et insipientis, exquo efficitur versari in iis, quae media dicamus.

[60] Sed cum ab his omnia proficiscantur officia, nonsine causa dicitur ad ea referri omnes nostrascogitationes, in his et excessum e vita et in vitamansionem. in quo enim plura sunt quae secundumnaturam sunt, huius officium est in vita manere; in quo

Page 28: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 28 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

autem aut sunt plura contraria aut fore videntur, huiusofficium est de vita excedere. ex quo apparet et sapientisesse aliquando officium excedere e vita, cum beatus sit,et stulti manere in vita, cum sit miser. [61] nam bonumillud et malum, quod saepe iam dictum est, posteaconsequitur, prima autem illa naturae sive secunda sivecontraria sub iudicium sapientis et dilectum cadunt,estque illa subiecta quasi materia sapientiae. itaque etmanendi in vita et migrandi ratio omnis iis rebus, quassupra dixi, metienda. nam neque virtute retinetur <ille>in vita, nec iis, qui sine virtute sunt, mors est oppetenda.et saepe officium est sapientis desciscere a vita, cum sitbeatissimus, si id oportune facere possit, quod estconvenienter naturae. sic enim censent, oportunitatisesse beate vivere. itaque a sapientia praecipitur se ipsam,si usus sit, sapiens ut relinquat. quam ob rem cumvitiorum ista vis non sit, ut causam afferant mortisvoluntariae, perspicuum est etiam stultorum, qui idemmiseri sint, officium esse manere in vita, si sint in maioreparte rerum earum, quas secundum naturam essedicimus. et quoniam excedens e vita et manens aequemiser est nec diuturnitas magis ei vitam fugiendam facit,non sine causa dicitur iis, qui pluribus naturalibus fruipossint, esse in vita manendum.

[62] Pertinere autem ad rem arbitrantur intellegi naturafieri ut liberi a parentibus amentur. a quo initioprofectam communem humani generis societatempersequimur. quod primum intellegi debet figuramembrisque corporum, quae ipsa declarant procreandi anatura habitam esse rationem. neque vero haec inter secongruere possent, ut natura et procreari vellet et diligi

Page 29: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 29 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

procreatos non curaret. atque etiam in bestiis vis naturaeperspici potest; quarum in fetu et in educatione laboremcum cernimus, naturae ipsius vocem videmur audire.quare <ut> perspicuum est natura nos a doloreabhorrere, sic apparet a natura ipsa, ut eos, quosgenuerimus, amemus, inpelli. [63] ex hoc nascitur utetiam communis hominum inter homines naturalis sitcommendatio, ut oporteat hominem ab homine ob idipsum, quod homo sit, non alienum videri. ut enim inmembris alia sunt tamquam sibi nata, ut oculi, ut aures,alia etiam ceterorum membrorum usum adiuvant, utcrura, ut manus, sic inmanes quaedam bestiae sibi solumnatae sunt, at illa, quae in concha patula pina dicitur,isque, qui enat e concha, qui, quod eam custodit,pinoteres vocatur in eandemque cum se recepitincluditur, ut videatur monuisse ut caveret, itemqueformicae, apes, ciconiae aliorum etiam causa quaedamfaciunt. multo haec coniunctius homines. itaque naturasumus apti ad coetus, concilia, civitates. [64] mundumautem censent regi numine deorum, eumque esse quasicommunem urbem et civitatem hominum et deorum, etunum quemque nostrum eius mundi esse partem; exquo illud natura consequi, ut communem utilitatemnostrae anteponamus. ut enim leges omnium salutemsingulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens etlegibus parens et civilis officii non ignarus utilitatiomnium plus quam unius alicuius aut suae consulit. necmagis est vituperandus proditor patriae quamcommunis utilitatis aut salutis desertor propter suamutilitatem aut salutem. ex quo fit, ut laudandus is sit, quimortem oppetat pro re publica, quod deceat cariorem

Page 30: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 30 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

nobis esse patriam quam nosmet ipsos. quoniamque illavox inhumana et scelerata ducitur eorum, qui negant serecusare quo minus ipsis mortuis terrarum omniumdeflagratio consequatur—quod vulgari quodam versuGraeco pronuntiari solet—, certe verum est etiam iis, quialiquando futuri sint, esse propter ipsos consulendum.[65] ex hac animorum affectione testamentacommendationesque morientium natae sunt. quodquenemo in summa solitudine vitam agere velit ne cuminfinita quidem voluptatum abundantia, facileintellegitur nos ad coniunctionem congregationemquehominum et ad naturalem communitatem esse natos.Inpellimur autem natura, ut prodesse velimus quamplurimis in primisque docendo rationibusqueprudentiae tradendis. [66] itaque non facile est invenirequi quod sciat ipse non tradat alteri; ita non solum addiscendum propensi sumus, verum etiam ad docendum.Atque ut tauris natura datum est ut pro vitulis contraleones summa vi impetuque contendant, sic ii, qui valentopibus atque id facere possunt, ut de Hercule et deLibero accepimus, ad servandum genus hominumnatura incitantur. Atque etiam Iovem cum Optimum etMaximum dicimus cumque eundem Salutarem,Hospitalem, Statorem, hoc intellegi volumus, salutemhominum in eius esse tutela. minime autem convenit,cum ipsi inter nos viles neglectique simus, postulare utdiis inmortalibus cari simus et ab iis diligamur. Quemad modum igitur membris utimur prius, quamdidicimus, cuius ea causa utilitatis habeamus, sic internos natura ad civilem communitatem coniuncti etconsociati sumus. quod ni ita se haberet, nec iustitiae

Page 31: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 31 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

ullus esset nec bonitati locus. [67] Et quo modohominum inter homines iuris esse vincula putant, sichomini nihil iuris esse cum bestiis. praeclare enimChrysippus, cetera nata esse hominum causa et deorum,eos autem communitatis et societatis suae, ut bestiishomines uti ad utilitatem suam possint sine iniuria.Quoniamque ea natura esset hominis, ut ei cum generehumano quasi civile ius intercederet, qui id conservaret,eum iustum, qui migraret, iniustum fore. sed quem admodum, theatrum cum commune sit, recte tamen dicipotest eius esse eum locum, quem quisque occuparit, sicin urbe mundove communi non adversatur ius, quominus suum quidque cuiusque sit. [68] Cum autem adtuendos conservandosque homines hominem natumesse videamus, consentaneum est huic naturae, utsapiens velit gerere et administrare rem publicam atque,ut e natura vivat, uxorem adiungere et velle ex ealiberos. ne amores quidem sanctos a sapiente alienosesse arbitrantur. Cynicorum autem rationem atquevitam alii cadere in sapientem dicunt, si qui eius modiforte casus inciderit, ut id faciendum sit, alii nullo modo.

[69] Ut vero conservetur omnis homini erga hominemsocietas, coniunctio, caritas, et emolumenta etdetrimenta, quae »felÆmata et blãmmata appellant,communia esse voluerunt; quorum altera prosunt,nocent altera. neque solum ea communia, verum etiamparia esse dixerunt. incommoda autem et commoda—itaenim eÈxrhstÆmata et dusxrhstÆmata appello—communia esse voluerunt, paria noluerunt. illa enim,quae prosunt aut quae nocent, aut bona sunt aut mala,quae sint paria necesse est. commoda autem et

Page 32: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 32 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

incommoda in eo genere sunt, quae praeposita et reiectadiximus; ea possunt paria non esse. sed emolumentacommunia esse dicuntur, recte autem facta et peccatanon habentur communia.

[70] Amicitiam autem adhibendam esse censent, quia sitex eo genere, quae prosunt. quamquam autem inamicitia alii dicant aeque caram esse sapienti rationemamici ac suam, alii autem sibi cuique cariorem suam,tamen hi quoque posteriores fatentur alienum esse aiustitia, ad quam nati esse videamur, detrahere quid dealiquo, quod sibi adsumat. minime vero probatur huicdisciplinae, de qua loquor, aut iustitiam aut amicitiampropter utilitates adscisci aut probari. eaedem enimutilitates poterunt eas labefactare atque pervertere.etenim nec iustitia nec amicitia esse omnino poterunt,nisi ipsae per se expetuntur.

[71] Ius autem, quod ita dici appellarique possit, id essenatura, alienumque esse a sapiente non modo iniuriamcui facere, verum etiam nocere. nec vero rectum est cumamicis aut bene meritis consociare aut coniungereiniuriam, gravissimeque et verissime defenditurnumquam aequitatem ab utilitate posse seiungi, etquicquid aequum iustumque esset, id etiam honestumvicissimque, quicquid esset honestum, id iustum etiamatque aequum fore.

[72] Ad easque virtutes, de quibus disputatum est,dialecticam etiam adiungunt et physicam, easque ambasvirtutum nomine appellant, alteram, quod habeatrationem, ne cui falso adsentiamur neve umquam

Page 33: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 33 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

captiosa probabilitate fallamur, eaque, quae de bonis etmalis didicerimus, ut tenere tuerique possimus. namsine hac arte quemvis arbitrantur a vero abduci falliqueposse. recte igitur, si omnibus in rebus temeritasignoratioque vitiosa est, ars ea, quae tollit haec, virtusnominata est. [73] physicae quoque non sine causatributus idem est honos, propterea quod, quiconvenienter naturae victurus sit, ei proficiscendum estab omni mundo atque ab eius procuratione. nec veropotest quisquam de bonis et malis vere iudicare nisiomni cognita ratione naturae et vitae etiam deorum, etutrum conveniat necne natura hominis cum universa.quaeque sunt vetera praecepta sapientium, qui iubenttempori parere et sequi deum et se noscere et nihil nimis,haec sine physicis quam vim habeant—et habentmaximam— videre nemo potest. atque etiam adiustitiam colendam, ad tuendas amicitias et reliquascaritates quid natura valeat haec una cognitio potesttradere. nec vero pietas adversus deos nec quanta iisgratia debeatur sine explicatione naturae intellegi potest.

[74] Sed iam sentio me esse longius provectum, quamproposita ratio postularet. verum admirabilis compositiodisciplinae incredibilisque rerum me traxit ordo; quem,per deos inmortales! nonne miraris? quid enim aut innatura, qua nihil est aptius, nihil descriptius, aut inoperibus manu factis tam compositum tamquecompactum et coagmentatum inveniri potest? quidposterius priori non convenit? quid sequitur, quod nonrespondeat superiori? quid non sic aliud ex alio nectitur,ut, si ullam litteram moveris, labent omnia? nec tamenquicquam est, quod moveri possit. [75] quam gravis

Page 34: Cicero-De Finibus III

03/07/2010 23:29Cicero: de Finibus III

Page 34 of 34http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin3.shtml

vero, quam magnifica, quam constans conficitur personasapientis! qui, cum ratio docuerit, quod honestum esset,id esse solum bonum, semper sit necesse est beatusvereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri abinperitis solent. rectius enim appellabitur rex quamTarquinius, qui nec se nec suos regere potuit, rectiusmagister populi—is enim est dictator—quam Sulla, quitrium pestiferorum vitiorum, luxuriae, avaritiae,crudelitatis, magister fuit, rectius dives quam Crassus,qui nisi eguisset, numquam Euphraten nulla belli causatransire voluisset. recte eius omnia dicentur, qui scit utisolus omnibus, recte etiam pulcher appellabitur— animienim liniamenta sunt pulchriora quam corporis—, rectesolus liber nec dominationi cuiusquam parens necoboediens cupiditati, recte invictus, cuius etiamsi corpusconstringatur, animo tamen vincula inici nulla possint,nec expectet ullum tempus aetatis, [76] uti tum deniqueiudicetur beatusne fuerit, cum extremum vitae diemmorte confecerit, quod ille unus e septem sapientibusnon sapienter Croesum monuit; nam si beatus umquamfuisset, beatam vitam usque ad illum a Cyro extructumrogum pertulisset. quod si ita est, ut neque quisquamnisi bonus vir et omnes boni beati sint, quid philosophiamagis colendum aut quid est virtute divinius?

Cicero The Latin Library The Classics Page