33
7/16/14 11:23 PM Cicero: ad Familiares I Page 1 of 33 http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER PRIMVS Ad P. Lentulum I II III IV Va Vb VI VII VIII IX X I. Scripta est epistula Romae Idibus Ianuariis a.u.c. 698. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satisfacio omnibus, mihi ipse numquam satisfacio; tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quoniam tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego, quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem. In causa haec sunt: Ammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat, res agitur per eosdem creditores, per quos, cum tu aderas, agebatur; regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt, senatus religionis calumniam non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat. Pompeium et hortari et orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam infamiam fugiat, non desistimus; sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum, nam cum in sermone quotidiano, tum in senatu palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam nec gravitate nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum

cicero litterae ad familiares 1.pdf

Embed Size (px)

Citation preview

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 1 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM ADFAMILIARES LIBER PRIMVS

    Ad P. Lentulum

    I II III IV Va Vb VI VII VIII IX X

    I. Scripta est epistula Romae Idibus Ianuariis a.u.c. 698. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.

    Ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satisfacioomnibus, mihi ipse numquam satisfacio; tanta enimmagnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quoniam tunisi perfecta re de me non conquiesti, ego, quia non idemin tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem. Incausa haec sunt: Ammonius, regis legatus, aperte pecunianos oppugnat, res agitur per eosdem creditores, per quos,cum tu aderas, agebatur; regis causa si qui sunt qui velint,qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt,senatus religionis calumniam non religione, sedmalevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat.Pompeium et hortari et orare et iam liberius accusare etmonere, ut magnam infamiam fugiat, non desistimus; sedplane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquitlocum, nam cum in sermone quotidiano, tum in senatupalam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiorequisquam nec gravitate nec studio nec contentione agerepotuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 2 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    et amoris erga te sui. Marcellinum tibi esse iratum scis: ishac regia causa excepta ceteris in rebus se acerrimum tuidefensorem fore ostendit. Quod dat, accipimus: quodinstituit referre de religione et saepe iam retulit, ab eodeduci non potest. Res ante Idus acta sic estnam haecIdibus mane scripsi: Hortensii et mea et Luculli sententiacedit religioni de exercitu teneri enim res aliter nonpotest, sed ex illo senatus consulto, quod te referentefactum est, tibi decernit, ut regem reducas, quod commodorei publicae facere possis, ut exercitum religio tollat, teauctorem senatus retineat. Crassus tres legatos decernit,nec excludit Pompeium, censet enim etiam ex iis, qui cumimperio sint; Bibulus tres legatos ex iis, qui privati sint.Huic assentiuntur reliqui consulares praeter Servilium, quiomnino reduci negat oportere, et Volcatium, qui Luporeferente Pompeio decernit, et Afranium, qui assentiturVolcatio, quae res auget suspicionem Pompeii voluntatis[,nam advertebatur Pompeii familiares assentiri VoIcatio].Laboratur vehementer; inclinata res est: Libonis et Hypsaeinon obscura concursatio et contentio omniumque Pompeiifamiliarium studium in eam opinionem rem adduxerunt,ut Pompeius cupere videatur, cui qui nolunt, iidem tibi,quod eum ornasti, non sunt amici; non in causaauctoritatem eo minorem habemus, quod tibi debemus,gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio,quod Pompeio se gratificari putant. Ut in rebus multo ante,quam profectus es, ab ipso rege et ab intimis ac domesticisPompeii clam exulceratis, deinde palam a consularibusexagitatis et in summam invidiam adductis, ita versamur:

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 3 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    nostram fidem omnes, amorem tui absentis praesentes tuicognoscent; si esset in iis fides, in quibus summa essedebebat, non laboraremus.

    II. Scr. Romae a.d. XVI. Kal. Februarias a.u.c. 698. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.

    Idibus Ianuariis in senatu nihil est confectum, proptereaquod dies magna ex parte consumptus est altercationeLentuli consulis et Caninii tribuni pl. Eo die nos quoquemulta verba fecimus maximeque visi sumus senatumcommemoratione tuae voluntatis erga illum ordinempermovere. Itaque postridie placuit ut breviter sententiamdiceremus; videbatur enim reconciliata nobis voluntas essesenatus, quod cum dicendo, tum singulis appellandisrogandisque perspexeram; itaque, cum sententia primaBibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent,secunda Hortensii, ut tu sine exercitu reduceres, tertiaVolcatii, ut Pompeius reduceret, postulatum est, ut Bibulisententia divideretur: quatenus de religione dicebat, cuiquidem rei iam obsisti non poterat, Bibulo assensum est;de tribus legatis frequentes ierunt in alia omnia. Proximaerat Hortensii sententia, cum Lupus, tribunus pl., quodipse de Pompeio retulisset, intendere coepit ante seoportere discessionem facere quam consulares. eiusorationi vehementer ab omnibus reclamatum est, erat enimet iniqua et nova; consules neque concedebant neque valderepugnabant, diem consumi volebantid quod est factum, perspiciebant enim in Hortensii sententiam multis

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 4 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    partibus plures ituros, quamquam aperte Volcatioassentirentur; multi rogabantur, atque id ipsum consulibusnon invitis, nam ei Bibuli sententiam valere cupierant. Haccontroversia usque ad noctem ducta senatus dimissus est.Ego eo die casu apud Pompeium coenavi nactusquetempus hoc magis idoneum quam umquam antea, quodpost tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat insenatu, ita sum cum illo locutus, ut mihi viderer animumhominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatemtuendam traducere: quem ego ipsum cum audio, prorsuseum libero omni suspicione cupiditatis; cum autem eiusfamiliares omnium ordinum video, perspicio, id quod iamomnibus est apertum, totam rem istam iam pridem a certishominibus non invito rege ipso consiliariisque eius essecorruptam. Haec scripsi a.d. XVI. Kal. Februarias antelucem: eo die senatus erat futurus. Nos in senatu,quemadmodum spero, dignitatem nostram, ut potest intanta hominum perfidia et iniquitate, retinebimus; quod adpopularem rationem attinet, hoc videmur esse consecuti, utne quid agi cum populo aut salvis auspiciis aut salvislegibus aut denique sine vi posset. De his rebus pridie,quam haec scripsi, senatus auctoritas gravissimaintercessit, cui cum Cato et Caninius intercessissent, tamenest perscripta; eam ad te missam esse arbitror: de ceterisrebus, quidquid erit actum, scribam ad te et, ut quamrectissime agatur, omni mea cura opera, diligentia gratiaprovidebo.

    III. Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 698.

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 5 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.

    A. Trebonio, qui in tua provincia magna negotia et amplaet expedita habet, multos annos utor valde familiariter: iscum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumqueamicorum commendatione gratiosissimus in provincia fuit,tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramquenecessitudinem vehementer confidit his meis litteris seapud te gratiosum fore; quae ne spes eum fallat,vehementer rogo te commendoque tibi eius omnia negotia,libertos procuratores familiam, in primisque ut, quae T.Ampius de eius re decrevit, ea comprobes omnibusquerebus eum ita tractes, ut intelligat meam commendationemnon vulgarem fuisse.

    IV. Scr. Romae mense Ianuario (XV. Kal. Febr.) a.u.c. 698. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.

    A.d. XVI. Kal. Febr. cum in senatu pulcherrime staremus,quod iam illam sententiam Bibuli de tribus legatis pridieeius diei fregeramus, unumque certamen esset relictum,cum sententia Volcatii, res ab adversariis nostris extractaest variis calumniis; causam enim frequenti senatu nonmagna varietate magnaque invidia eorum, qui a te causamregiam alio traferebant, obtinebamus. Eo dieacerbum habuimus Curionem, Bibulum multo iustiorem,paene etiam amicum; Caninius et Cato negarunt se legemullam ante comitia esse laturos. Senatus haberi anteKalendas Februarias per legem Pupiam, id quod scis, nonpotest, neque mense Februario toto nisi perfectis aut

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 6 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    reiectis legationibus. Haec tamen opinio est populiRomani, a tuis invidis atque obtrectatoribus nomeninductum fictae religionis, non tam ut te impediret, quamut ne quis propter exercitus cupiditatem Alexandreamvellet ire. Dignitatis autem tuae nemo est quin existimethabitam esse rationem ab senatu; nemo est enim, quinesciat, quo minus discessio fieret, per adversarios tuosesse factum: qui nunc populi nomine, re autem verasceleratissimo latrocinio si quae conabuntur agere, satismihi provisum est, ut ne quid salvis auspiciis aut legibusaut etiam sine vi agere possent. Ego neque de meo studioneque de nonnullorum iniuria scribendum mihi essearbitror; quid enim aut me ostentem, qui, si vitam pro tuadignitate profundam, nullam partem videar meritorumtuorum assecutus, aut de aliorum iniuriis querar, quodsine summo dolore facere non possum? Ego tibi a vi, hacpraesertim imbecillitate magistratuum, praestare nihilpossum: vi excepta possum confirmare te et senatus etpopuli Romani summo studio amplitudinem tuamretenturum.

    Va. Scr. Romae a.d. III. Non. Februar. a.u.c. 698. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.

    Tametsi mihi nihil fuit optatius, quam ut primum abs teipso, delude a ceteris omnibus quam gratissimus erga teesse cognoscerer, tamen afficior summo dolore eiusmoditempora post tuam profectionem consecuta esse, ut etmeam et ceterorum erga te fidem et benevolentiam absens

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 7 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    experirere: te videre et sentire eandem fidem essehominum in tua dignitate, quam ego in mea salute sumexpertus, ex tuis litteris intellexi. Nos cum maxime consiliostudio, labore gratia de causa regia niteremur, subitoexorta est nefaria Catonis promulgatio, quae nostra studiaimpediret et animos a minore cura ad summum timoremtraduceret; sed tamen, in eius modi perturbatione rerumquamquam omnia sunt metuenda, nihil magis quamperfidiam timemus, et Catoni quidem, quoquo modo se reshabet, profecto resistemus. De Alexandrina re causaqueregia tantum habeo polliceri, me tibi absenti tuisquepraesentibus cumulate satisfacturum, sed vereor, ne auteripiatur causa regia nobis aut deseratur, quorum utrumminus velim, non facile possum existimare; sed, si rescoget, est quiddam tertium, quod nec Q. Selicio nec mihidisplicebat, ut neque iacere regem pateremur nec nobisrepugnantibus ad eum deferri, ad quem prope iamdelatum existimatur. A nobis agentur omnia diligenter, utneque, si quid obtineri poterit, non contendamus nec, siquid non obtinuerimus, repulsi esse videamur: tuaesapientiae magnitudinisque animi est omnemamplitudinem et dignitatem tuam in virtute atque in rebusgestis tuis atque in tua gravitate positam existimare; siquid ex its rebus, quas tibi fortuna largita est, nonnullorumhominum perfidia detraxerit, id maiori illis fraudi quamtibi futurum. A me nullum tempus praetermittitur de tuisrebus et agendi et cogitandi; utor ad omnia Q. Selicio,neque enim prudentiorem quemquam ex tuis neque fidemaiore esse iudico neque amantiorem tui.

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 8 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    Vb. Scr. Romae mense Februario (post VI. Idus) a.u.c. 698. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.

    Hic quae agantur quaeque acta sint, [ea] te et litterismultorum et nuntiis cognosse arbitror; quae autem positasunt in coniectura quaeque videntur fore, ea puto tibi a mescribi oportere. Posteaquam Pompeius et apud populuma.d. VIII. Idus Februarias, cum pro Milone diceret, clamoreconvicioque iactatus est in senatuque a Catone aspere etacerbe nimium magno silentio est accusatus, visus est mihivehementer esse perturbatus; itaque Alexandrina causa,quae nobis adhuc integra estnihil enim tibi detraxitsenatus nisi id, quod per eandem religionem dari alteri nonpotest, videtur ab illo plane esse deposita. Nunc idsperamus idque molimur, ut rex, cum intelligat sese, quodcogitabat, ut a Pompeio reducatur, assequi non posse et,nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore,proficiscatur ad te: quod sine ulla dubitatione, si Pompeiuspaullum mode ostenderit sibi placere, faciet, sed nostihominis tarditatem et taciturnitatem; nos tamen nihil, quodad eam rem pertinent, praetermittimus. Ceteris iniuriis,quae propositae sunt a Catone, facile, ut spero, resistemus.Amicum ex consularibus neminem tibi esse video praeterHortensium et Lucullum; ceteri sunt partim obscuriusiniqui, partim non dissimulanter irati: tu fac animo fortimagnoque sis speresque fore, ut fracto impetu levissimihominis tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare.

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 9 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    VI. Scr. Romae mense Februario a.u.c. 698. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.

    Quae gerantur, accipies ex Pollione, qui omnibus negotiisnon interfuit solum, sed praefuit. Me in summo dolore,quem [in] tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes,quod valde suspicor fore, ut infringatur hominumimprobitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die, quaedebilitat cogitationes et inimicorum et proditorum tuorum;facile secundo loco me consolatur recordatio meorumtemporum, quorum imaginem video in rebus tuis, nam,etsi minore in re violatur tua dignitas, quam mea afflictaest, tamen est tanta similitudo, ut sperem te mihi ignoscere,si ea non timuerim, quae ne tu quidem umquam timendaduxisti. Sed praesta te eum, qui mihi a teneris, ut Graecidicunt, unguiculis es cognitus: illustrabit, mihi crede, tuamamplitudinem hominum iniuria. A me omnia summa in testudia officiaque exspecta: non fallam opinionem tuam.

    VII. Scr. Romae mense Martio a.u.c. 698. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.

    Legi tuas litteras, quibus ad me scribis gratum tibi esse,quod crebro certior per me fias de omnibus rebus et meamerga te benevolentiam facile perspicias: quorum alterummihi, ut te plurimum diligam, facere necesse est, si volo isesse, quem tu me esse voluisti; alterum facio libenter, ut,quoniam intervallo locorum et temporum diiuncti sumus,per litteras tecum quam saepissime colloquar. Quod sirarius fiet, quam tu exspectabis, id erit causae, quod non

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 10 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    eius generis meae litterae sunt, ut eas audeam temerecommittere: quoties mihi certorum hominum potestas erit,quibus recte dem, non praetermittam. Quod scire vis, quaquisque in te fide sit et voluntate, difficile dictu est desingulis: unum illud audeo, quod antea tibi saepesignificavi, nunc quoque re perspecta et cognita scribere,vehementer quosdam homines et eos maxime, qui te etmaxime debuerunt et plurimum iuvare potuerunt,invidisse dignitati tuae simillimamque in re dissimili tuitemporis nunc et nostri quondam fuisse rationem, ut, quostu rei publicae causa laeseras, palam te oppugnarent,quorum auctoritatem, dignitatem voluntatemquedefenderas, non tam memores essent virtutis tuae, quamlaudis inimici. Quo quidem tempore, ut perscripsi ad teantea, cognovi Hortensium percupidum tui, studiosumLucullum, ex magistratibus autem L. Racilium et fide etanimo singulari; nam nostra propugnatio ac defensiodignitatis tuae propter magnitudinem beneficii tui fortasseplerisque officii maiorem auctoritatem habere videaturquam sententiae. Praeterea quidem de consularibus neminipossum aut studii erga te aut officii aut amici animi essetestis: etenim Pompeium, qui mecum saepissime nonsolum a me provocatus, sed etiam sua sponte de tecommunicare solet, scis temporibus illis non saepe insenatu fuisse; cui quidem litterae tuae, quas proximemiseras, quod facile intellexerim, periucundae fuerunt.Mihi quidem humanitas tua vel summa potius sapientianon iucunda solum, sed etiam admirabilis visa est; virumenim excellentem et tibi tua praestanti in eum liberalitate

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 11 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    devinctum nonnihil suspicantem propter aliquorumopinionem suae cupiditatis te ab se abalienatum illaepistola retinuisti, qui mihi cum semper tuae laudi faverevisus est, etiam ipso suspiciosissimo tempore Caniniano,tum vero lectis tuis litteris perspectus est a me toto animode te ac de tuis ornamentis et commodis cogitare. Quareea, quae scribam, sic habeto, me cum illo re saepecommunicata de illius ad te sententia atque auctoritatescribere: quoniam senatus consultum nullum exstat, quoreductio regis Alexandrini tibi adempta sit, eaque, quae deea perscripta est auctoritas, cui scis intercessum esse, ut nequis omnino regem reduceret, tantam vim habet, ut magisiratorum hominum studium quam constantis senatusconsilium esse videatur, te perspicere posse, qui CiliciamCyprumque teneas, quid efficere et quid consequi possis,et, si res facultatem habitura videatur, ut Alexandreamatque Aegyptum tenere possis, esse et tuae et nostriimperii dignitatis Ptolemaide aut aliquo propinquo locorege collocato te cum classe atque exercitu proficisciAlexandream, ut, eam cum pace praesidiisque firmaris,Ptolemaeus redeat in regnum; ita fore, ut et per terestituatur, quemadmodum senatus initio censuit, et sinemultitudine reducatur, quemadmodum homines religiosiSibyllae placere dixerunt. Sed haec sententia sic et illi etnobis probabatur, ut ex eventu homines de tuo consilioexistimaturos videremus: si cecidisset, ut volumus etoptamus, omnes te et sapienter et fortiter, si aliquid essetoffensum, eosdem illos et cupide et temere fecisse dicturos:quare, quid assequi possis, non tam facile est nobis quam

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 12 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    tibi, cuius prope in conspectu Aegyptus est, iudicare; nosquidem hoc sentimus, si exploratum tibi sit posse te illiusregni potiri, non esse cunctandum, si dubium sit, non esseconandum. Illud tibi affirmo, si rem istam ex sententiagesseris, fore, ut absens a multis, cum redieris, ab omnibuscollaudere, offensionem esse periculosam propterinterpositam auctoritatem religionemque video; sed ego te,ut ad certam laudem adhortor, sic a dimicatione deterreoredeoque ad illud, quod initio scripsi, totius facti tuiiudicium non tam ex consilio tuo quam ex eventu hominesesse facturos. Quod si haec ratio rei gerendae periculosatibi esse videbitur, placebat illud, ut, si rex amicis tuis, quiper provinciam atque imperium tuum pecunias eicredidissent, fidem suam praestitisset, et auxiliis eum tuiset copiis adiuvares; eam esse naturam et regionemprovinciae tuae, ut illius reditum vel adiuvandoconfirmares vel negligendo impedires. In hac ratione quidres, quid causa, quid tempus ferat, to facillime optimequeperspicies; quid nobis placuisset, ex me potissimum putavite scire oportere. Quod mihi de nostro statu, de Milonisfamiliaritate, de levitate et imbecillitate Clodii gratularis,minime miramur te tuis ut egregium artificem praeclarisoperibus laetari: quamquam est incredibilis hominumperversitasgraviore enim verbo uti non libet, qui nos,quos favendo in communi causa retinere potuerunt,invidendo abalienarunt; quorum malevolentissimisobtrectationibus nos scito de vetere illa nostra diuturnaquesententia prope iam esse depulsos, non nos quidem utnostrae dignitatis simus obliti, sed ut habeamus rationem

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 13 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    aliquando etiam salutis. Poterat utrumque praeclare, siesset fides, si gravitas in hominibus consularibus; sed tantaest in plerisque levitas, ut eos non tam constantia in republica nostra delectet, quam splendor offendat. Quod eoliberius ad te scribo, quia non solum temporibus his, quaeper te sum adeptus, sed iam olim nascenti prope nostraelaudi dignitatique favisti, simulque quod video non, utantehac putabam, novitati esse invisum meae, in te enim,homine omnium nobilissimo, similia invidorum vitiaperspexi, quem tamen illi esse in principibus facile suntpassi, evolare altius certe noluerunt. Gaudeo tuamdissimilem fuisse fortunam, multum enim interest, utrumlaus imminuatur, an salus deseratur; me meae tamen nenimis poeniteret, tua virtute perfectum est, curasti enim, utplus additum ad memoriam nominis nostri quamdemptum de fortuna videretur. Te vero emoneo cumbeneficiis tuis, tum amore incitatus meo, ut omnemgloriam, ad quam a pueritia inflammatus fuisti, omni curaatque industria consequare magnitudinemque animi tui,quam ego semper sum admiratus semperque amavi, neumquam inflectas cuiusquam iniuria. Magna est hominumopinio de te, magna commendatio liberalitatis, magnamemoria consulatus tui: haec profecto vides quantoexpressiora quantoque illustriora futura sint, cumaliquantum ex provincia atque ex imperio laudis accesserit;quamquam te ita gerere volo, quae per exercitum atqueimperium gerenda sunt, ut haec multo ante meditere, hucte pares, haec cogites, ad haec te exerceas sentiasque id,quod quia semper sperasti, non dubito quin adeptus

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 14 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    intelligas, te facillime posse obtinere summum atquealtissimum gradum civitatis: quae quidem mea cohortatione tibi inanis aut sine causa suscepta videatur, illa me ratiomovit, ut te ex nostris eventis communibus admonendumputarem, ut considerares, in omni reliqua vita quibuscrederes, quos caveres. Quod scribis te velle scire, qui sitrei publicae status, summa dissensio est, sod contentiodispar; nam, qui plus opibus, armis, potentia valent,profecisse tantum mihi videntur stultitia et inconstantiaadversariorum, ut etiam auctoritate iam plus valerent:itaque perpaucis adversantibus omnia, quae ne perpopulum quidem sine seditione se assequi arbitrabantur,per senatum consecuti sunt; nam et stipendium Caesaridecretum est et decem legati et, ne lege Semproniasuccederetur, facile perfectum est. Quod eo ad te breviusscribo, quia me status hic rei publicae non delectat; scribotamen, ut te admoneam, quod ipse litteris omnibus apueritia deditus experiendo tamen magis quam discendocognovi, tu tuis rebus integris discas, neque salutis nostraerationem habendam nobis esse sine dignitate nequedignitatis sine salute. Quod mihi de filia et de Crassipedegratularis, agnosco humanitatem tuam speroque et optonobis hanc coniunctionem voluptati fore. Lentulumnostrum, eximia spe summae virtutis adolescentem, cumceteris artibus, quibus studuisti semper ipse, tun in primisimitatione tui fac erudias, nulla enim erit hac praestantiordisciplina: quem nos, et quia tuus et quia te dignus estfilius et quia nos diligit semperque dilexit, in primisamamus carumque habemus.

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 15 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    VIII. Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 699. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.

    De omnibus rebus, quae ad te pertinent, quid actum, quidconstitutum sit, quid Pompeius susceperit, optime ex M.Plaetorio cognosces, qui non solum interfuit his rebus, sedetiam praefuit neque ullum officium erga te hominisamantissimi, prudentissimi, diligentissimi praetermisit. Exeodem de toto statu rerum communium cognosces; quaequales sint, non facile est scribere: sunt quidem certe inamicorum nostrorum potestate, atque ita, ut nullammutationem umquam hac hominum aetate habitura resesse videatur. Ego quidem, ut debeo et ut tute mihipraecepisti et ut me pietas utilitasque cogit, me ad eiusrationes adiungo, quem tu in meis rationibus tibi esseadiungendum putasti; sed te non praeterit, quam sitdifficile sensum in re publica, praesertim rectum etconfirmatum, deponere. Verumtamen ipse me conformoad eius voluntatem, a quo honeste dissentire non possum,neque id facio, ut forsitan quibusdam videar, simulatione,tantum enim animi inductio et mehercule amor ergaPompeium apud me valet, ut, quae illi utilia sunt et quaeille vult, ea mihi omnia iam et recta et vera videantur,neque, ut ego arbitror, errarent ne adversarii quidem eius,si, cum pares esse non possent, pugnare desisterent. Mequidem etiam illa res consolatur, quod ego is sum, cui velmaxime concedant omnes, ut vel ea defendam, quaePompeius velit, vel taceam vel etiam, id quod mihi maximelibet, ad nostra me studia referam litterarum: quod

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 16 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    profecto faciam, si mihi per eiusdem amicitiam licebit;quae enim proposita fuerant nobis, cum et honoribusamplissimis et laboribus maximis perfuncti essemus,dignitas in sententiis dicendis, libertas in re publicacapessenda, ea sublata tota sunt, nec mihi magis quamomnibus, nam aut assentiendum est nulla cum gravitatepaucis aut frustra dissentiendum. Haec ego ad te ob eamcausam maxime scribo, ut iam de tua quoque rationemeditere. Commutata tota ratio est senatus, iudiciorum, reitotius publicae: otium nobis exoptandum est, quod ii, quipotiuntur rerum, praestaturi videntur, si quidam hominespatientius eorum potentiam ferre potuerint; dignitatemquidem illam consularem fortis et constantis senatoris nihilest quod cogitemus: amissa culpa est eorum, qui a senatuet ordinem coniunctissimum et hominem clarissimumabalienarunt. Sed, ut ad ea, quae coniunctiora rebus tuissunt, revertar, Pompeium tibi valde amicum esse cognoviet eo tu consule, quantum ego perspicio, omnia, quaevoles, obtinebis, quibus in rebus me sibi ille affixumhabebit neque a me ulla res, quae ad te pertineat,negligetur, neque enim verebor, ne sim ei molestus, cuiiucundum erit etiam propter se ipsum, cum me essegratum videbit. Tu velim tibi ita persuadeas, nullam remesse minimam, quae ad te pertineat, quae mihi non cariorsit quam meae res omnes, idque cum sentiam, sedulitatemihimet ipse satisfacere possum, re quidem ipsa ideo mihinon satisfacio, quod nullam partem tuorum meritorumnon modo referenda, sed ne cogitanda quidem gratiaconsequi possum. Rem te valde bene gessisse rumor erat;

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 17 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    exspectabantur litterae tuae, de quibus eramus iam cumPompeio locuti, quae si erunt allatae, nostrum studiumexstabit in conveniendis magistratibus et senatoribus,ceteraque, quae ad te pertinebunt, cum etiam pluscontenderimus, quam possumus, minus tamen faciemus,quam debemus.

    IX. Scr. Romae exeunte mense Octobri a.u.c. 700. M. CICERO S. D. P. LENTULO IMP.

    Periucundae mihi fuerunt litterae tuae, quibus intellexi teperspicere meam in te pietatemquid enim dicambenevolentiam, cum illud ipsum gravissimum etsanctissimum nomen pietatis levius mihi meritis erga metuis esse videatur?; quod autem tibi grata mea erga testudia scribis esse, facis tu quidem abundantia quadamamoris, ut etiam grata sint ea, quae praetermitti sinenefario scelere non possunt, tibi autem multo notior atqueillustrior meus in te animus esset, si hoc tempore omni,quo diiuncti fuimus, et una et Romae fuissemus: nam in eoipso, quod te ostendis esse facturum quodque et in primispotes et ego a te vehementer exspecto, in sententiissenatoriis et in omni actione atque administratione reipublicae floruissemusde qua ostendam equidem paullopost qui sit meus sensus et status, et rescribam tibi ad ea,quae quaeris, sed certe et ego te auctore amicissimo acsapientissimo et tu me consiliario fortasse nonimperitissimo, fideli quidem et benevolo certe, usus essesquamquam tua quidem causa te esse imperatorem

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 18 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    provinciamque bene gestis rebus cum exercitu victoreobtinere, ut debeo, laetor, sed certe, qui tibi ex mefructus debentur, eos uberiores et praestantiores praesenscapere potuisses; in eis vero ulciscendis, quos tibi partiminimicos esse intelligis propter tuam propugnationemsalutis meae, partim invidere propter illius actionisamplitudinem et gloriam, mirificum me tibi comitempraebuissem, quamquam ille perennis inimicus amicorumsuorum, qui tuis maximis beneficiis ornatus in tepotissimum fractam illam et debilitatam vim suamcontulit, nostram vicem ultus est ipse sese, ea est enimconatus, quibus patefactis nullam sibi in posterum nonmodo dignitatis, sed ne libertatis quidem partem reliquit.Te autem, etsi mallem in meis rebus expertum quam etiamin tuis, tamen in molestia gaudeo eam fidem cognossehominum non ita magna mercede, quam ego maximodolore cognoram; de qua ratione tota iam videtur mihiexponendi tempus dari, ut tibi rescribam ad ea, quaequaeris. Certiorem te per litteras scribis esse factum mecum Caesare et cum Appio esse in gratia teque id nonreprehendere ascribis; Vatinium autem scire te velleostendis quibus rebus adductus defenderim et laudarim,quod tibi ut planius exponam, altius paullo rationemconsiliorum meorum repetam necesse est. Ego me, Lentule,initio rerum atque actionum tuarum non solum meis, sedetiam rei publicae restitutum putabam et, quoniam tibiincredibilem quendam amorem et omnia in te ipsumsumma ac singularia studia deberem, rei publicae, quae tein me restituendo multum adiuvisset, eum certe me

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 19 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    animum merito ipsius debere arbitrabar, quem anteatantummodo communi officio civium, non aliquo erga mesingulari beneficio debitum praestitissem. Hac me mentefuisse et senatus ex me te consule audivit et tu in nostrissermonibus collocutionibusque ipsi vidisti. Etsi iam primistemporibus illis multis rebus meus offendebatur animus,cum te agente de reliqua nostra dignitate aut occultanonnullorum odia aut obscura in me studia cernebam; namneque de monumentis meis ab iis adiutus es, a quibusdebuisti, neque de vi nefaria, qua cum fratre eram domoexpulsus, neque hercule in iis ipsis rebus, quae, quamquamerant mihi propter rei familiaris naufragia necessariae,tamen a me minimi putabantur, in meis damnis exauctoritate senatus sarciendis eam voluntatem, quamexspectaram, praestiterunt: quae cum videremnequeerant obscura, non tamen tam acerba mihi haecaccidebant, quam erant illa grata, quae fecerant; itaque,quamquam et Pompeio plurimum, te quidem ipsopraedicatore ac teste, debebam et eum non solumbeneficio, sed amore etiam et perpetuo quodam iudiciomeo diligebam, tamen non reputans, quid ille vellet, inomnibus meis sententiis de re publica pristinispermanebam. Ego sedente Cn. Pompeio, cum, ut laudaretP. Sestium, introisset in urbem dixissetque testis Vatiniusme fortuna et felicitate C. Caesaris commotum illi amicumesse coepisse, dixi me eam M. Bibuli fortunam, quam illeafflictam putaret, omnium triumphis victoriisque anteferre,dixique eodem teste alio loco eosdem esse, qui Bibulumexire domo prohibuissent, et qui me coegissent: tota vero

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 20 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illiustribunatus; in quo omnia dicta sunt libertate animoquemaximo de vi, de auspiciis, de donatione regnorum, nequevero hac in causa modo, sed constanter saepe in senatu:quin etiam Marcellino et Philippo consulibus NonisAprilibus mihi est senatus assensus, ut de agro Campanofrequenti senatu Idibus Maiis referretur; num potui magisin arcem illius causae invadere aut magis obliviscitemporum meorum, meminisse actionum? Hac a mesententia dicta magnus animorum motus est factus cumeorum, quorum oportuit, tum illorum etiam, quorumnumquam putaram: nam hoc senatus consulto in meamsententiam facto Pompeius, cum mihi nihil ostendisset seesse offensum, in Sardiniam et in Africam profectus esteoque itinere Lucam ad Caesarem venit; ibi multa de measententia questus est Caesar, quippe qui etiam RavennaeCrassum ante vidisset ab eoque in me esset incensus; sanemoleste Pompeium id ferre constabat, quod ego, cumaudissem ex aliis, maxime ex meo fratre cognovi, quemcum in Sardinia Pompeius paucis post diebus, quam Lucadiscesserat, convenisset, "te", inquit, "ipsum cupio; nihilopportunius potuit accidere: nisi cum Marco fratrediligenter egeris, dependendum tibi est, quod mihi pro illospopondisti"; quid multa? questus est graviter: sua meritacommemoravit; quid egisset saepissime de actis Caesariscum ipso meo fratre quidque sibi is de me recepisset, inmemoriam redegit seque, quae de mea salute egisset,voluntate Caesaris egisse ipsum meum fratrem testatus est;cuius causam dignitatemque mihi ut commendaret,

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 21 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    rogavit, ut eam ne oppugnarem, si nollem aut non possemtueri. Haec cum ad me frater pertulisset et cum tamenPompeius ad me cum mandatis Vibullium misisset, utintegrum mihi de causa Campana ad suum reditumreservarem, collegi ipse me et cum ipsa quasi re publicacollocutus sum, ut mihi tam multa pro se perpesso atqueperfuncto concederet, ut officium meum memoremque inbene meritos animum fidemque fratris mei praestarem,eumque, quem bonum civem semper habuisset, bonumvirum esse pateretur. In illis autem meis actionibussententiisque omnibus, quae Pompeium videbanturoffendere, certorum hominum, quos iam debes suspicari,sermones perferebantur ad me, qui cum illa sentirent in republica, quae ego agebam, semperque sensissent, metamen non satisfacere Pompeio Caesaremqueinimicissimum mihi futurum gaudere se aiebant; erat hocmihi dolendum, sed multo illud magis, quod inimicummeummeum autem? immo vero legum, iudiciorum, otii,patriae, bonorum omniumsic amplexabantur, sic inmanibus habebant, sic fovebant, sic me praesenteosculabantur, non illi quidem ut mihi stomachum facerent,quem ego funditus perdidi, sed certe ut facere searbitrarentur: hic ego, quantum humano consilio efficerepotui, circumspectis rebus meis omnibus rationibusquesubductis summam feci cogitationum mearum omnium,quam tibi, si potero, breviter exponam. Ego, si ab improbiset perditis civibus rem publicam teneri viderem, sicut etmeis temporibus scimus et nonnullis aliis accidisse, nonmodo praemiis, quae apud me minimum valent, sed ne

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 22 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    periculis quidem compulsus ullis, quibus tamen moventuretiam fortissimi viri, ad eorum causam me adiungerem, nesi summa quidem eorum in me merita constarent; cumautem in re publica Cn. Pompeius princeps esset vir, is, quihanc potentiam et gloriam maximis in rem publicammeritis praestantissimisque rebus gestis esset consecutuscuiusque ego dignitatis ab adolescentia fautor, in praeturaautem et in consulatu adiutor etiam exstitissem, cumqueidem auctoritate et sententia per se, consiliis et studiistecum me adiuvisset meumque inimicum unum in civitatehaberet inimicum, non putavi famam inconstantiae mihipertimescendam, si quibusdam in sententiis paullum meimmutassem meamque voluntatem ad summi viri demeque optime meriti dignitatem aggregassem. In hacsententia complectendus erat mihi Caesar, ut vides, inconiuncta et causa et dignitate: hic multum valuit cumvetus amicitia, quam tu non ignoras mild et Quinto fratricum Caesare fuisse, tum humanitas eius ac liberalitas brevitempore et litteris et officiis perspecta nobis et cognita;vehementer etiam res ipsa publica me movit, quae mihividebatur contentionem, praesertim maximis rebus aCaesare gestis, cam illis viris nolle fieri et, ne fieret,vehementer recusare; gravissime autem me in hancmentem impulit et Pompeii fides, quam de me Caesaridederat, et fratris mei, quam Pompeio; erant praeterea haecanimadvertenda in civitate, quae sunt apud Platonemnostrum scripta divinitus, quales in re publica principesessent, tales reliquos solere esse cives. Tenebam memorianobis consulibus ea fundamenta iacta iam ex Kalendis

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 23 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    Ianuariis confirmandi senatus, ut neminem mirarioporteret Nonis Decembr. tantum vel animi fuisse in illoordine vel auctoritatis, idemque memineram nobis privatisusque ad Caesarem et Bibulum consules, cum sententiaenostrae magnum in senatu pondus haberent, unum feresensum fuisse bonorum omnium. Postea, cum tuHispaniam citeriorem cum imperio obtineres neque respublica consules haberet, sed mercatores provinciarum etseditionum servos ac ministros, iecit quidam casus caputmeum quasi certaminis causa in mediam contentionemdissensionemque civilem, quo in discrimine cum mirificussenatus, incredibilis Italiae totius, singularis omniumbonorum consensus in me tuendo exstitisset, non dicam,quid accideritmultorum est enim et varia culpa,tantum dicam brevi, non mihi exercitum, sed ducesdefuisse. In quo, ut iam sit in iis culpa, qui me nondefenderunt, non minor est in iis, qui reliquerunt, et, siaccusandi sunt, si qui pertimuerunt, magis etiamreprehendendi, si qui se timere simularunt: illud quidemcerte nostrum consilium iure laudandum est, qui meoscives et a me conservatos et me servare cupientes spoliatosducibus servis armatis obiici noluerim declarariquemaluerim, quanta vis esse potuisset in consensu bonorum,si iis pro me stante pugnare licuisset, cum afflictumexcitare potuissent; quorum quidem animum tu nonperspexisti solum, cum de me ageres, sed etiamconfirmasti atque tenuisti. Qua in causanon modo nonnegabo, sed etiam semper et meminero et praedicabolibenterusus es quibusdam nobilissimis hominibus

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 24 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    fortioribus in me restituendo, quam fuerant iidem intenendo: qua in sententia si constare voluissent, suamauctoritatem simul cum salute mea recuperassent, recreatisenim bonis viris consulatu tuo et constantissimis atqueoptimis actionibus tuis excitatis, Cn. Pompeio praesertimad causam adiuncto, cum etiam Caesar rebus maximisgestis singularibus ornatus et novis honoribus ac iudiciissenatus ad auctoritatem eius ordinis adiungeretur, nulliimprobo civi locus ad rem publicam violandam essepotuisset; sed attende, quaeso, quae sint consecuta.Primum illa furia muliebrium religionum, qui non plurisfecerat Bonam deam quam tres sorores, impunitatem estillorum sententiis assecutus, qui, cum tribunus pl. poenas aseditioso civi per bonos viros iudicio persequi vellet,exemplum praeclarissimum in posterum vindicandaeseditionis de re publica sustulerunt iidemque postea nonmeum monumentumnon enim illae manubiae meae, sedoperis locatio mea fuerat, monumentum vero senatushostili nomine et cruentis inustum litteris esse passi sunt:qui me homines quod salvum esse voluerunt, est mihigratissimum; sed vellem non solum salutis meae,quemadmodum medici, sed, ut aliptae, etiam virium etcoloris rationem habere voluissent: nunc, ut ApellesVeneris caput et summa pectoris politissima arte perfecit,reliquam partem corporis inchoatam reliquit, sic quidamhomines in capite meo solum elaborarunt, reliquum corpusimperfectum ac rude reliquerunt; in quo ego spem fefellinon modo invidorum, sed etiam inimicorum meorum, quide uno acerrimo et fortissimo viro meoque iudicio omnium

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 25 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    magnitudine animi et constantia praestantissimo, Q.Metello L. f., quondam falsam opinionem acceperant,quem post reditum dictitant fracto animo et demissofuisse;est vero probandum, qui et summa voluntatecesserit et egregia animi alacritate afuerit neque sane redirecurarit, eum ob id ipsum fractum fuisse, in quo cum omneshomines, tum M. illum Scaurum, singularem virum,constantia et gravitate superasset!; sed, quod de illoacceperant aut etiam suspicabantur, de me idemcogitabant, abiectiore animo me futurum, cum res publicamaiorem etiam mihi animum, quam umquam habuissem,daret, cum declarasset se non potuisse me uno civi carerecumque Metellum unius tribune pl. rogatio, me universares publica duce senatu comitante Italia, referente consulepromulgantibus octo tribunis, comitiis centuriatis cunctisordinibus hominibus incumbentibus, omnibus deniquesuis viribus reciperavisset. Neque vero ego mihi posteaquidquam assumpsi neque hodie assumo, quodquemquam malevolentissimum iure possit offendere:tantum enitor, ut neque amicis neque etiam alienioribusopera, consilio, labore desim. Hic meae vitae cursusoffendit eos fortasse, qui splendorem et speciem huiusvitae intuentur, sollicitudinem autem et laborem perspicerenon possunt; illud vero non obscure queruntur, in meissententiis, quibus ornem Caesarean, quasi desciscere me apristina causa. Ego autem cum illa sequor, quae paulloante proposui, tum hoc non in postremis, de quo coeperamexponere: non offendes eundem bonorum sensum,Lentule, quem reliquisti, qui confirmatus consulatu nostro,

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 26 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    nonnumquam postea interruptus, afflictus ante teconsulem, recreatus abs te totus est nunc ab iis, a quibustuendus fuerat, derelictus, idque non solum fronte atquevultu, quibus simulatio facillime sustinetur, declarant ii,qui tum in nostro illo statu optimates nominabantur, sedetiam sententia saepe iam tabellaque docuerunt; itaque totaiam sapientium civium, qualem me et esse et numerarivolo, et sententia et voluntas mutata esse debet, id enimiubet idem ille Plato, quem ego vehementer auctoremsequor, "tantum contendere in re publica, quantumprobare tuis civibus posses; vim neque parenti nec patriaeafferre oportere." Atque hanc quidem ille causam sibi aitnon attingendae rei publicae fuisse, quod, cum offendissetpopulum Atheniensem prope iam desipientem senectutecumque eum nec persuadendo nec cogendo regi possevidisset, cum persuaderi posse diffideret, cogi fas esse nonarbitraretur: mea ratio fuit alia, quod neque desipientepopulo nec integra re mihi ad consulendum, capesseremnerem publicam, implicatus tenebar, sed laetatus tamen sum,quod mihi liceret in eadem causa et mihi utilia et cuivisbono recta defendere; huc accessit commemorandaquaedam et divina Caesaris in me fratremque meumliberalitas: qui mihi, quascumque res gereret, tuendusesset, nunc in tanta felicitate tantisque victoriis, etiamsi innos non is esset, qui est, tamen ornandus videretur; sicenim te existimare velim, cum a vobis, meae salutisauctoribus, discesserim, neminem esse, cuius officiis metam esse devinctum non solum confitear, sed etiamgaudeam. Quod quoniam tibi eui, facilia sunt ea, quae a

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 27 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    me de Vatinio et de Crasso requiris; nam, de Appio quodscribis, sicuti de Caesare, te non reprehendere, gaudeo tibiconsilium probari meum. De Vatinio autem, primumreditus intercesserat in gratiam per Pompeium, statim utille praetor est factus, cum quidem ego eius petitionemgravissimis in senatu sententiis oppugnassem, neque tamillius laedendi causa quam defendendi atque ornandiCatonis; post autem Caesaris, ut illum defenderem, miracontentio est consecuta. Cur autem laudarim, peto a te, utid a me neve in hoc reo neve in aliis requiras, ne tibi egoidem reponam, cum veneristametsi possum vel absenti,recordare enim, quibus laudationem ex ultimis terrismiseris; nec hoc pertimueris, nam a me ipso laudantur etlaudabuntur iidem; sed tamen defendendi Vatinii fuitetiam ille stimulus, de quo in iudicio, cum illumdefenderem, dixi me facere quiddam, quod in Eunuchoparasitus suaderet militi: ubi nominabit Phaedriam, tuPamphilam continuo; si quando illa dicet: "Phaedriamintromittamus commissatum", tu: "Pamphilam cantatumprovocemus"; si laudabit haec illius formam, tu huiuscontra; denique par pro pari referto, quod eam mordeat.Sic petivi a iudicibus, ut, quoniam quidam nobiles homineset de me optime meriti nimis amarent inimicum meummeque inspectante saepe eum in senatu modo severeseducerent, modo familiariter atque hilare amplexarentur,quoniamque illi haberent suum Publium, darent mihi ipsialium Publium, in quo possem illorum animos mediocriterlacessitus leviter repungere; neque solum dixi, sed etiamsaepe facio deis hominibusque approbantibus. Habes de

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 28 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    Vatinio: nunc cognosce de Crasso. Ego, cum mihi cum illomagna iam gratia esset, quod eius omnes gravissimasiniurias communis concordiae causa voluntaria quadamoblivione contriveram, repentinam eius defensionemGabinii, quem proximis superioribus diebus acerrimeoppugnasset, tamen, si sine ulla mea contumeliasuscepisset, tulissem; sed, cum me disputantem, nonlacessentem laesisset, exarsi non solum praesenti, credo,iracundianam ea tam vehemens fortasse non fuisset,sed, cum inclusum illud odium multarum eius in meiniuriarum, quod ego effudisse me omne arbitrabar,residuum tamen insciente me fuisset, omne repenteapparuit: quo quidem tempore ipso quidam homines, etiidem illi, quos saepe nutu significationeque appello, cumse maximum fructum cepisse dicerent ex libertate meameque tum denique sibi esse visum rei publicae, qualisfuissem, restitutum cumque ea contentio mihi magnumetiam foris fructum tulisset, gaudere se dicebant mihi etillum inimicum et eos, qui in eadem causa essent,numquam amicos futuros; quorum iniqui sermones cumad me per homines honestissimos perferrentur cumquePompeius ita contendisset, ut nihil umquam magis, ut cumCrasso redirem in gratiam, Caesarque per litteras maximase molestia ex illa contentione affectum ostenderet, habuinon temporum solum rationem meorum, sed etiamnaturae, Crassusque, ut quasi testata populo Romano essetnostra gratia, paene a meis Laribus in provinciam estprofectusnam, cum mihi condixisset, coenavit apud mein mei generi Crassipedis hortis, quamobrem eius

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 29 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    causam, quod te scribis audisse, magna illiuscommendatione susceptam defendi in senatu, sicut meafides postulabat. Accepisti, quibus rebus adductusquamque rem causamque defenderim quique meus in republica sit pro mea parte capessenda status; de quo sicvelim statuas, me haec eadem sensurum fuisse, si mihiintegra omnia ac libera fuissent: nam neque pugnandumarbitrarer contra tantas opes neque delendum, etiamsi idfieri posset, summorum civium principatum necpermanendum in una sententia conversis rebus acbonorum voluntatibus mutatis, sed temporibusassentiendum; numquam enim in praestantibus in republica gubernanda viris laudata est in una sententiaperpetua permansio, sed, ut in navigando tempestatiobsequi artis est, etiamsi portum tenere non queas, cumvero id possis mutata velificatione assequi, stultum esteum tenere cum periculo cursum, quem ceperis, potiusquam eo commutato quo velis tamen pervenire, sic, cumomnibus nobis in administranda re publica propositumesse debeat id, quod a me saepissime dictum est, cumdignitate otium, non idem semper dicere, sed idem semperspectare debemus. Quamobrem, ut paullo ante posui, siessent omnia mihi solutissima, tamen in re publica nonalius essem, atque nunc sum; cum vero in hunc sensum etalliciar beneficiis hominum et compellar iniuriis, facilepatior ea me de re publica sentire ac dicere, quae maximecum mihi, tum etiam rei publicae rationibus putemconducere, apertius autem haec ago ac saepius, quod etQuintus, frater meus, legatus est Caesaris et nullum meum

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 30 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    minimum dictum, non modo factum, pro Caesareintercessit, quod ille non ita illustri gratia exceperit, ut egoeum mihi devinctum putarem: itaque eius omni et gratia,quae summa est, et opibus, quas intelligis esse maximas,sic fruor, ut meis, nec mihi aliter potuisse videor hominumperditorum de me consilia frangere, nisi cum praesidiis iis,quae semper habui, nunc etiam potentium benevolentiamconiunxissem. His ego consiliis, si te praesentemhabuissem, ut opinio mea fert, essem usus eisdemnovienim temperantiam et moderationem naturae tuae, novianimum cum mihi amicissimum, tum nulla in ceterosmalevolentia suffusum, contraque cum magnum etexcelsum, tum etiam apertum et simplicem; vidi egoquosdam in te tales, quales te eosdem in me viderepotuisti: quae me moverunt, movissent eadem te profecto; sed, quocumque tempore mihi potestas praesentis tuifuerit, tu eris omnium moderator consiliorum meorum, tibierit eidem, cui salus mea fuit, etiam dignitas curae: mequidem certe tuarum actionum, sententiarum, voluntatum,rerum denique omnium socium comitemque habebis,neque mihi in omni vita res tam erit ulla proposita, quamut quotidie vehementius te de me optime meritum esselaetere. Quod rogas, ut mea tibi scripta mittam, quae postdiscessum tuum scripserim, sunt orationes quaedam, quasMenocrito dabo, neque ita multae, ne pertimescas. Scripsietiamnam ab orationibus diiungo me fere referoque admansuetiores Musas, quae me nunc maxime, sicut iam aprima adolescentia delectaruntscripsi igitur Aristoteliomore, quemadmodum quidem volui, tres libros in

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 31 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    disputatione ac dialogo "de oratore", quos arbitror Lentulotuo fore non inutiles, abhorrent enim a communibuspraeceptis atque omnem antiquorum, et Aristoteliam etIsocratiam, rationem oratoriam complectuntur. Scripsietiam versibus tres libros de temporibus meis, quos iampridem ad te misissem, si esse edendos putassem suntenim testes et erupt sempiterni meritorum erga me tuorummeaeque pietatis, sed, quia verebar non eos, qui se laesosarbitrarenturetenim id feci parce et molliter, sed eos,quos erat infinitum bene de me meritos omnes nominare;quos tamen ipsos libros, si quem, cui recte committam,invenero, curabo ad te perferendos. Atque istam quidempartem vitae consuetudinisque nostrae totam ad te defero:quantum litteris, quantum studiis, veteribus nostrisdelectationibus, consequi poterimus, id omne ad arbitriumtuum, qui haec semper amasti, libentissime conferemus.Quae ad me de tuis rebus domesticis scribis quaeque mihicommendas, ea tantae mihi curae sunt, ut me nolimadmoneri, rogari vero sine magno dolore vix possim. Quodde Quinti fratris negotio scribis, te priore aestate, quodmorbo impeditus in Ciliciam non transieris, conficere nonpotuisse, nunc autem omnia facturum, ut conficias, id scitoesse eiusmodi, ut frater meus vere existimet adiuncto istofundo patrimonium fore suum per te constitutum. Tu mede tuis rebus omnibus et de Lentuli tui nostrique studiis etexercitationibus velim quam familiarissime certiorem etquam saepissime facias existimesque neminem cuiquamneque cariorem neque iucundiorem umquam fuisse, quamte mihi, idque me non modo ut tu sentias, sed ut omnes

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 32 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    gentes etiam et posteritas omnis intelligat esse facturum.Appius in sermonibus antea dictitabat, postea dixit etiamin senatu palam sese, si licitum esset legem curiatam ferre,sortiturum esse cum collega provincias, si curiata lex nonesset, se comparaturum cum collega tibique successurum:legemque curiatam consuli ferri opus esse, necesse nonesse; se, quoniam ex senatus consulto provinciam haberet,lege Cornelia imperium habiturum, quoad in urbemintroisset. Ego, quid ad te tuorum quisque necessariorumscribat, nescio; varias esse opiniones intelligo: sunt, quipatent posse te non decedere, quod sine lege curiata tibisuccedatur; sunt etiam, qui, si decedas, a te relinqui posse,qui provinciae praesit: mihi non tam de iure certum estquamquam ne id quidem valde dubium estquam illud,ad tuam summam amplitudinem, dignitatem, libertatem,qua te scio libentissime frui solere, pertinere te sine ullamora provinciam successori concedere, praesertim cumsine suspicione tuae cupiditatis non possis illiuscupiditatem refutare; ego utrumque meum puto esse, et,quid sentiam, ostendere et, quod feceris, defendere.

    Scripta iam epistola superiore accepi tuas litteras depublicanis, in quibus aequitatem tuam non potui nonprobare; felicitate a quid vellem consequi potuisses, ne eiusordinis, quem semper ornasti, rem aut voluntatemoffenderes. Equidem non desinam tua decreta defendere,sed nosti consuetudinem hominum: scis, quam graviterinimici ipsi illi Q. Scaevolae fuerint; tibi tamen sum auctor,ut, si quibus rebus possis, eum tibi ordinem aut reconcilies

  • 7/16/14 11:23 PMCicero: ad Familiares I

    Page 33 of 33http://www.thelatinlibrary.com/cicero/fam1.shtml

    aut mitiges: id etsi difficile est, tamen mihi videtur esseprudentiae tuae.

    X. Scr. Romae mense Decembri a.u.c. 700. M. CICERO S. D. L. VALERIO IURISCONSULTO

    cur enim tibi hoc non gratificer, nescio, praesertim cum histemporibus audacia pro sapientia liceat uti. Lentulo nostroegi per litteras tuo nomine gratias diligenter; sed tu velimdesinas iam nostris litteris uti et nos aliquando revisas etibi malis esse, ubi aliquo numero sis, quam istic, ubi solussapere videare; quamquam, qui istinc veniunt, partim tesuperbum esse dicunt, quod nihil respondeas, partimcontumeliosum, quod male respondeas; sed iam cupiotecum coram iocari, quare fac, ut quam primum veniasneque in Apuliam tuam accedas, ut possimus salvumvenisse gaudere; nam, illo si veneris, tamquam Ulixescognosces tuorum neminem.

    Cicero The Latin Library The Classics Page