Upload
mario-del-rio-gonzalez
View
67
Download
0
Embed Size (px)
DESCRIPTION
Texto para comprensión oral del capítulo V de "Familia Romana" (LLPSI)
Citation preview
Comprehensio oralis (LLPSI)Santi Carbonell, Ángel L. Gallego et Mario del Río
Lingua Latina IComprehensio oralis capitulī V
Praenōmen et nōmen:
1. Quae sententia est optimus titulus texti quem audivīstī?
a. Familia Cornēliī.
b. Familia Iūliī.
c. Dominī Romanī: familiae et vīllae eōrum.
d. Villa Iūliī et Cornēliī.
e. Iūlius et Cornēlius, amici Romanī.
2. Respondē quaestionēs texti quem audivīstī.
- Quis est Cornēlius?
- Quot servōs habet Cornēlius?
- Cur is in magnā villā non habitat?
- Habetne Iūlius multōs librōs in villā suā?
- Amatne Cornēlius librōs et litterās?
3. Vērum aut Falsum Vērum Falsum- Sextus, fīlius Cornēliī, librōs non amat.
- Iūlius duōs liberōs habet
- Iūlius in villā suā adest cum Aemiliā.
- Rosae Aemiliam dēlectant.
Comprehensio oralis (LLPSI)Santi Carbonell, Ángel L. Gallego et Mario del Río
SCRIPTVM
Cornēlius est dominus Rōmānus, qui in oppidō Tusculō habitat. Cornēlius duōs liberōs
habet, Sextum fīlium et Cornēliam fīliam, et decem tantum servōs. Paucī sunt servī
Cornēliī, quia Cornēlius nōn magnam pecuniam habet. Neque magnam villam habet
Cornēlius, sed multōs librōs Latinōs et Graecōs habet. Cornēlius est dominus qui librōs et
litterās amat. Bonī et pulchrī librī eum delectant. Etiam Sextus librōs et litterās amat.
Iūlius quoque est dominus Romanus, qui magnam pecuniam habet, et in magnā et pulchrā
villā habitat cum familiā suā. Villa eius habet ātrium, peristylum et multa cubicula. Iūlius
et Aemilia tres liberōs habent: duōs filiōs, Marcum et Quintum, et unam filiam, Iuliam.
Hīc Iūlius ab Aemiliā abest. Aemilia non est laeta, quia sine eō in villā est. Sed Iūlia, fīlia
eius et puella proba, ex hortō venit cum quattuor rosīs. Aemilia eās videt et iam laeta est
quia rosas eam dēlectant.