44
NEHEMIÆ 1:1 1 NEHEMIÆ 1:4 II ESDRÆ ID EST LIBER NEHEMIÆ 1 Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro. * 2 Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda: et interrogavi eos de Judæis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem. 3 Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: et murus Jerusalem dissipatus est, et portæ ejus combustæ sunt igni. 4 Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis: jejunabam, et orabam * 1:1 Verba Nehemiæ filii. BED. in Esdram, tom. 2. Nehemias interpretatur consolator Domini, etc., usque ad quasi diruta ab hostibus Hierosolymorum mœnia restaurant. Verba Nehemiæ. ID., ibid. Hucusque verba Esdræ, etc., usque ad qui non blandimentis temporalibus enervari, sed adversitatibus exerceri, et ad requiem sempiternam gaudent præparari. In mense Casleu. ID., ibid. Mensis Casleu ipse est quem nos Decembrem vocamus, apud He- bræos nonus, apud nos ultimus. Cujus nomen quod spes ejus interpretatur, bene congruit votis ejus, qui ad ruinas sanctæ civitatis intendebat erigendas. Primum enim bonæ actionis fundamentum est, spem habere de auxilio Domini ad perficiendum quod cupimus. In hoc mense natus est Dominus, cujus nomine longe ante figurabatur, quod in eo mense verus Nehemias diu desideratus ad ædificationem Ecclesiæ esset venturus. Eram in Susis. ID., ibid. Susis metropolis est Persarum, sed tanta firmitate, ut castrum esse videatur, et interpretatur equitatio vel revertens, quæ fidelibus convenienter aptatur, eis maxime, qui de captivitate Jerusalem curam gerunt, id est, de salute eorum, qui aliquando per insidias diaboli de Ecclesia rapti pœnitentes denuo per gratiam Dei sunt redacti. Tales enim sunt in revertente castro, id est, in robore mentis revocatæ ab infimis ad desiderium patriæ cœlestis, et in equitatu sanctorum cordium, quæ scilicet portant sessorem Deum. Qui remanserunt. ID., ibid. Patet litteræ sensus, etc., usque ad indignos arcere debuerant, avaritiæ, luxuriæ cæterorumque vitiorum incendio perire.

IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

  • Upload
    others

  • View
    1

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 1:1 1 NEHEMIÆ 1:4

II ESDRÆ ID EST LIBER NEHEMIÆ1Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense

Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro.* 2 Etvenit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri exJuda: et interrogavi eos de Judæis qui remanserant, etsupererant de captivitate, et Jerusalem. 3 Et dixeruntmihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi inprovincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: etmurus Jerusalem dissipatus est, et portæ ejus combustæsunt igni. 4 Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi,et flevi, et luxi diebus multis: jejunabam, et orabam* 1:1 Verba Nehemiæ filii. BED. in Esdram, tom. 2. Nehemias interpretaturconsolator Domini, etc., usque ad quasi diruta ab hostibus Hierosolymorummœnia restaurant. Verba Nehemiæ. ID., ibid. Hucusque verba Esdræ, etc.,usque ad qui non blandimentis temporalibus enervari, sed adversitatibusexerceri, et ad requiem sempiternam gaudent præparari. In mense Casleu.ID., ibid. Mensis Casleu ipse est quem nos Decembrem vocamus, apud He-bræos nonus, apud nos ultimus. Cujus nomen quod spes ejus interpretatur,bene congruit votis ejus, qui ad ruinas sanctæ civitatis intendebat erigendas.Primum enim bonæ actionis fundamentum est, spem habere de auxilioDomini ad perficiendum quod cupimus. In hoc mense natus est Dominus,cujus nomine longe ante figurabatur, quod in eo mense verus Nehemias diudesideratus ad ædificationem Ecclesiæ esset venturus. Eram in Susis. ID.,ibid. Susis metropolis est Persarum, sed tanta firmitate, ut castrum essevideatur, et interpretatur equitatio vel revertens, quæfidelibus convenienteraptatur, eis maxime, qui de captivitate Jerusalem curam gerunt, id est, desalute eorum, qui aliquando per insidias diaboli de Ecclesia rapti pœnitentesdenuo per gratiam Dei sunt redacti. Tales enim sunt in revertente castro, idest, in robore mentis revocatæ ab infimis ad desiderium patriæ cœlestis, etin equitatu sanctorum cordium, quæ scilicet portant sessorem Deum. Quiremanserunt. ID., ibid. Patet litteræ sensus, etc., usque ad indignos arceredebuerant, avaritiæ, luxuriæ cæterorumque vitiorum incendio perire.

Page 2: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 1:5 2 NEHEMIÆ 2:1ante faciem Dei cæli:† 5 et dixi: Quæso, Domine Deuscæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactumet misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiuntmandata tua: 6 fiant aures tuæ auscultantes, et oculitui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego orocoram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis: etconfiteor pro peccatis filiorum Israël, quibus peccaverunttibi: ego et domus patris mei peccavimus, 7 vanitateseducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, etcæremonias, et judicia quæ præcepisti Moysi famulo tuo.8Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens:Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos:9 et si revertamini ad me, et custodiatis præcepta mea,et faciatis ea: etiamsi abducti fueritis ad extrema cæli,inde congregabo vos, et reducam in locum quem elegi uthabitaret nomen meum ibi. 10 Et ipsi servi tui, et populustuus, quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manutua valida. 11Obsecro, Domine, sit auris tua attendens adorationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum,qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuumhodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enimeram pincerna regis.

21 Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo

Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum, et levavi vinum,

† 1:4 Flevi et luxi. Si vir sanctus audiens destructa lignorum et lapidumædificia recte lugebat, jejunabat, et orabat, diu sedens in tristitia, quantomagis in destructione et ruina animarum continuis luctibus, et orationibusest insistendum, ut miserante Deo ad pristinam erigantur sospitatem, quiin opprobrio religionis triumphante inimico jacebant diutina vitiorum sordesqualentes.

Page 3: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 2:2 3 NEHEMIÆ 2:10et dedi regi: et eram quasi languidus ante faciem ejus.*2 Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum teægrotum non videam? non est hoc frustra, sed malumnescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis:3 et dixi regi: Rex, in æternum vive: quare non mœreatvultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris meideserta est, et portæ ejus combustæ sunt igni? 4 Et aitmihi rex: Pro qua re postulas? Et oravi Deum cæli, 5et dixiad regem: Si videtur regi bonum, et si placet servus tuusante faciem tuam, ut mittas me in Judæam ad civitatemsepulchri patris mei, et ædificabo eam.† 6 Dixitque mihirex, et regina quæ sedebat juxta eum: Usque ad quod tem-pus erit iter tuum, et quando reverteris? Et placuit antevultum regis, et misit me: et constitui ei tempus. 7 Et dixiregi: Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad ducesregionis trans flumen, ut traducant me, donec veniam inJudæam: 8 et epistolam ad Asaph custodem saltus regis,ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus,et muros civitatis, et domum quam ingressus fuero. Etdedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum. 9 Etveni ad duces regionis trans flumen, dedique eis epistolasregis. Miserat autem rex mecum principes militum, etequites. 10 Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobiasservus Ammanites: et contristati sunt afflictione magna,quod venisset homo qui quæreret prosperitatem filiorum

* 2:1 Factumest autem. BED. in Esdram. Qui scilicet est primusmensis anni,etc., usque ad suum intimare. Erat quidem princeps vinarius, regi poculumporrigebat, officium lætitiæ foris agebat, sed interius lugebat: quia civitatemsanctam dirutam, etc. Unde: Super flumina Babylonis illic sedimus, etc. Psal.CXXVI. † 2:5 Si videtur, etc. ID., ibid. Sicut per Cyrum primum Persarumregem Christus significatur, etc., usque ad de qua tota prophetæ sententiaplenissime, prout potui, in libro temporum edisserere curavi.

Page 4: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 2:11 4 NEHEMIÆ 2:17Israël.‡ 11 Et veni Jerusalem, et eram ibi tribus diebus.12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et nonindicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo utfacerem in Jerusalem: et jumentum non erat mecum, nisianimal cui sedebam. 13 Et egressus sum per portam vallisnocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris,et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portasejus consumptas igni. 14Et transivi ad portam fontis, et adaquæductum regis, et non erat locus jumento cui sede-bam ut transiret. 15 Et ascendi per torrentem nocte, etconsiderabam murum, et reversus veni ad portam vallis,et redii.§ 16Magistratus autem nesciebant quo abiissem,aut quid ego facerem: sed et Judæis, et sacerdotibus, etoptimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebantopus, usque ad id loci nihil indicaveram. 17Et dixi eis: Vosnostis afflictionem in qua sumus: quia Jerusalem desertaest, et portæ ejus consumptæ sunt igni: venite, et ædifice-

‡ 2:10 Et audierunt. Contristantur hæretici, etc., usque ad et eos, qui pec-cando erraverunt, pœnitendo redire cognoscunt. § 2:15 Considerabammurum Jerusalem. Diversa destructæ urbis loca lustrando pervagatur; etsingula quomodo debeant reparari, sollicite scrutatur. Doctorum quoquespiritualium est sæpius noctu surgere, et solerti indagine statum Ecclesiæquiescentibus cæteris inspicere, ut vigilanter inquirant, quomodo ea quævitiorum bellis sordidata vel dejecta sunt, corrigant et erigant. Murus autemJerusalem dissipatus jacet, et conversatio fidelium terrenis et infirmis sordetaffectibus. Portæ sunt igni consumptæ, cum hi qui aliis introitum vitæpandere debuerant, relicto veritatis magistro communi, cum cæteris ignaviatorpent, et temporalibus curis inserviunt.

Page 5: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 2:18 5 NEHEMIÆ 3:1mus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium.**18Et indicavi eismanumDeimei, quod esset bonamecum,et verba regis quæ locutus esset mihi, et aio: Surgamus,et ædificemus. Et confortatæ sunt manus eorum in bono.19Audierunt autemSanaballat Horonites, et Tobias servusAmmanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, etdespexerunt, dixeruntque: Quæ est hæc res quam facitis?numquid contra regem vos rebellatis? 20 Et reddidi eissermonem, dixique ad eos: Deus cæli ipse nos juvat, et nosservi ejus sumus: surgamus et ædificemus: vobis autemnon est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem.

3

1 Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres ejussacerdotes, et ædificaverunt portam gregis: ipsi sancti-ficaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et usque adturrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque

** 2:17 Quia Jerusalem deserta est. BED., ibid. Plana sunt hæc et spiritualisensu congrua: quia doctores, imo omnes qui zelo Dei fervent, in afflictionemaxima sunt, quandiu Jerusalem, id est visionem pacis, quam nobis Deusreliquit et commendavit, bellis dissensionum cernunt esse desertam: et por-tas virtutum, quas juxta Isaiam laudatio occupare debuerat, prævalentibusinferorum portis dejectas, et opprobrio habitas.

Page 6: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 3:2 6 NEHEMIÆ 3:2ad turrim Hananeel.* 2 Et juxta eum ædificaverunt* 3:1 Et surrexit Eliasib sacerdos. BEDA in Esdram, tom. 2, lib. 3. Idest, pontifex temporis illius filius Joachim, qui post patrem suum Jesumfilium Josedec, non parvo tempore pontificatum tenuit. Et recte restauratiocivitatis a sacerdotemagno et fratribus ejus cœpit: ut qui gradupræcesserantordinis, exemplum fierent aliis in bonis operibus. Et bene ædificantibus sac-erdotibus adjungitur: Et usque ad turrim centumcubitorum sanctificaverunteam usque ad turrim Hananæl. Ædificant enim sacerdotes in centenario nu-mero cubitorum, cum omnes quos erudiunt, amore et desiderio æternorumincendunt. Nam centum, quæ in computo digitorum de læva transeunt indexteram, cœlestia bonafigurant, quæ comparatio terrenorumquasi dexteraad sinistram sunt. Et ædificaverunt. ID., ibid. Vetus translatio habet, etc.,usque ad et in illa laventur. ID., ibid. Videtur juxta litteram; etc., usquead sola internæ retributionis intentione protendunt. Portam gregis. Quæ,scilicet, respicit Joppen et Diospolim, id est, Lyddam, vicinior mari intercunctas vias Jerusalem; quæ nunc porta David fertur appellari, et esse primaportarum ad occidentem montis Sion. Huic opinioni consentire videnturVerba dierum, ubi scriptum est de Manasse rege Juda: Post hoc ædificavitmurum extra civitatem David, etc. II Par. 12. BED., ibid. Typice autem,sicut grex significat Domini fideles, etc., usque ad temporibus autem Ezechiæduplicatum fuisse murum civitatis Verba dierum sic ostendunt: Ædificavitquoque agens industrie omnem murum, etc. II Par. 23. Typice autem isteSophonias vocem clamoris a porta piscium et ululatum audivit a secunda:quia ab hostibus utramque dejiciendam præcognovit. Fidem enim et operadoctorum per quæ ab undis vitæ corruptibilis cæteros erui, et in Ecclesiamoportebat induci, vidit diaboli insidiis terræ esse sternenda, id est, perappetitum terrenævoluptatis cœlestibus gaudiis esse privandos. Bene autemab utraque porta, prima, scilicet, et secunda, interiori et exteriori, vocemclamoris et ululatus audivit: quia exterius opera, et intus corda diaboloimpugnante vidit subvertenda. Sed quia Dominus erigit elisos, Nehemiasportampisciumpost ruinamnarrat instauratam: quia si aliqui prædicatorumpeccando corruerint, non deerunt usque in finem sæculi, qui succedentesportas justitiæ Domino adjuvante fidelibus bene vivendo et prædicandoaperiant. Ipsi texerunt. ID., ibid. Hic versus etiam de cæteris portis, etc.,usque ad qui plus periculi nobis laudando afferant, quam salutaris adminiculia nobis videndo referant.

Page 7: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 3:3 7 NEHEMIÆ 3:12viri Jericho: et juxta eum ædificavit Zachur filius Amri.3 Portam autem piscium ædificaverunt filii Asnaa: ipsitexerunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes.Et juxta eos ædificavit Marimuth filius Uriæ, filii Accus.4 Et juxta eum ædificavit Mosollam filius Barachiæ, filiiMesezebel: et juxta eos ædificavit Sadoc filius Baana.5 Et juxta eos ædificaverunt Thecueni: optimates autemeorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui.6Et portam veteremædificaverunt Jojada filius Phasea, etMosollam filius Besodia: ipsi texerunt eam, et statueruntvalvas ejus, et seras, et vectes.† 7 Et juxta eos ædifi-caverunt Meltias Gabaonites, et Jadon Meronathites, viride Gabaon et Maspha, pro duce qui erat in regione transflumen. 8Et juxta eumædificavit Eziel filius Araia aurifex:et juxta eum ædificavit Ananias filius pigmentarii: etdimiserunt Jerusalem usque ad murum plateæ latioris.‡9 Et juxta eum ædificavit Raphaia filius Hur, princepsvici Jerusalem. 10 Et juxta eum ædificavit Jedaia filiusHaromaph contra domum suam: et juxta eum ædificavitHattus filius Haseboniæ. 11Mediampartemvici ædificavitMelchias filius Herem, et Hasub filius Phahath Moab, etturrim furnorum. 12 Et juxta eum ædificavit Sellum filiusAlohes, princepsmediæ partis vici Jerusalem, ipse et filiæ† 3:6 Ad portam veterem. De qua dicit Joannes: Charissimi, non mandatumnovum scribo vobis, sed vetus quod habuistis ab initio I Joan. 2.. Mandatumvetus est verbum quod audistis. Porta vero vetus ædificatur in Jerusalem,cum verbum fidei et dilectionis quod ab initio Ecclesiæ traditum est, velrecuperatur in errantibus, vel in nuper credentibus instituitur. ‡ 3:8Ad murum. Firmitatem scilicet et munimentum perfectæ dilectionis incordibus electorum, ad quam instructores ejus ædificando perveniunt, cumin operibus charitatis proficiendo dicunt: Viam mandatorum tuorum cu-curri, etc. Psal. 118., illa, scilicet dilatatione mentis illustratæ, quæ etamicum in Deo et inimicum diligunt propter Deum.

Page 8: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 3:13 8 NEHEMIÆ 3:16ejus. 13 Et portam vallis ædificavit Hanun, et habitatoresZanoë: ipsi ædificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus,et seras, et vectes, et mille cubitos in muro usque adportam sterquilinii.§ 14 Et portam sterquilinii ædificavitMelchias filius Rechab, princeps vici Bethacharam: ipseædificavit eam, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes.15 Et portam fontis ædificavit Sellum filius Cholhoza,princeps pagi Maspha: ipse ædificavit eam, et texit, etstatuit valvas ejus, et seras, et vectes, et muros piscinæSiloë in hortum regis, et usque ad gradus qui descenduntde civitate David.** 16Post eumædificavit Nehemias filiusAzboc, princeps dimidiæ partis vici Bethsur, usque contrasepulchrum David, et usque ad piscinam quæ grandi

§ 3:13 Et portam vallis. BEDA, ubi supra. Vallis Josaphat, quæ et Gehennon,etc., usque ad id est humiles dono supernæ refectionis. Et portam vallis. ID.,ibid. Bene post portam veterem et murum latioris plateæ ædificatur portavallis, quia post rudimenta catholicæ fidei quæ per dilectionem operatur,necesse est ut humilitas nobis quasi custos virtutum tenenda insinuetur, utquanto magni sumus, humiliemur in omnibus. Et mille. ID., ibid. Feruntquia situs urbis Jerusalem, etc., usque ad ut omnia a se rudera actionis noxiæinutilis locutionis et etiam superfluæ cogitationis ejiciant. ** 3:15 Etportam fontis ædificavit Sellum filius, etc. ID., ibid. Narrant scriptores, etc.,usque ad gradus ipsius Ecclesiæ incrementis et profectibus bonorumoperum,quæ per humilitatem fiunt comparans. De civitate David, etc. Civitas Davidjuxta litteram mons Sion appellatur, qui a meridie positus pro arce urbisupereminet, etmajor pars civitatis inframontem jacet in planitie humilioriscollis sita. Unde in libro Regum: Cepit autem David arcem Sion, hæc estcivitas David II Reg. 5.. Et paulo post: Habitavit autem David in arce, etvocavit eam civitatem David Ibid..

Page 9: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 3:17 9 NEHEMIÆ 3:23opere constructa est, et usque ad domum fortium.††17 Post eum ædificaverunt Levitæ, Rehum filius Benni:post eumædificavit Hasebias princeps dimidiæ partis viciCeilæ in vico suo. 18 Post eum ædificaverunt fratres eo-rum: Bavai filius Enadad, princeps dimidiæ partis Ceilæ:19 et ædificavit juxta eum Azer filius Josue, princeps Mas-pha, mensuram secundam, contra ascensum firmissimianguli.‡‡ 20 Post eum in monte ædificavit Baruch filiusZachai mensuram secundam, ab angulo usque ad portamdomus Eliasib sacerdotis magni. 21 Post eum ædificavitMerimuth filius Uriæ filii Haccus, mensuram secundam,a porta domus Eliasib, donec extenderetur domus Elia-sib. 22 Et post eum ædificaverunt sacerdotes, viri decampestribus Jordanis. 23 Post eum ædificavit Benjamin†† 3:16 Ædificavit Nehemias filius Asboth, etc. BEDA, ubi supra. Postportam fontis et muros piscinæ Silœ, etc., usque ad et ad regnum cœlesteascensuros cognoscant. Contra sepulcrum David, etc. ID., ibid. Nota Davidnon in Bethlehem, ut quidam putant, sed in Jerusalem esse sepultum certarationemysterii. Sicut enim inBethlehemnatus et in regemunctus Christumibidem nasciturum de suo semine, et a magis sub persona regis adorandumfiguravit; ita in Jerusalem defunctus et sepultus ipsum in eadem civitatepassurum ac sepeliendum. Ad piscinam, etc. ID., ibid. Piscinam, Scripturamscilicet divinam, etc., usque ad et si hostis antiquus fontem nobis abstuleritverbi Dei, continuo in arcem mentis irrumpit. ‡‡ 3:19 Et ædificavit, etc.ID., ibid. Hucusque primus civitatis murus exstruitur, etc., usque ad in quointerni arbitrii oculos offendamus. Contra ascensum, etc. Hic est Christus quiin fide sua et dilectione Judæorum populum adunavit et gentium: unde lapisangularis dicitur. Contra cujus ascensum mensura secunda ædificatur, cumpermunditiam piæ cogitationis ad visionem ejus tendimus, cum etiam in hacvita retenti crebro visionis ejus desiderio suspiramus. Sequuntur plurimistructorum ordines, qui mensuram secundam ædificasse narrantur: quiamaxima Ecclesiæ structura est in munimine interioris virtutis, cum scilicetomni custodiamunimus cor nostrum, quoniam ex ipso vita procedit. Singulavero ad intelligentiam spiritualem trahere nimis longum est.

Page 10: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 3:24 10 NEHEMIÆ 3:27et Hasub contra domum suam: et post eum ædificavitAzarias filius Maasiæ filii Ananiæ contra domum suam.24 Post eum ædificavit Bennui filius Henadad mensuramsecundam, a domo Azariæ usque ad flexuram, et usque adangulum. 25 Phalel filius Ozi contra flexuram, et turrimquæ eminet de domo regis excelsa, id est, in atrio carceris:post eumPhadaia filius Pharos. 26Nathinæi autemhabita-bant in Ophel usque contra portam aquarumad orientem,et turrim quæ prominebat.§§ 27 Post eum ædificaveruntThecueni mensuram secundam e regione, a turre magna

§§ 3:26 Nathinæi. Dicuntur Gabaonitæ, qui in ministerium domus Dominijuxta dispositionem Josue filii Nun fideli devotione serviebant. In Ophel.BEDA, ibid. Turris erat non longe a templo altitudine enormi. Unde Ophel,id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit, quia nubibus caput inseruit.Denique ubi in Michæa scriptum est: Et tu turris gregis nebulosa Mich.4., benedicitur turris Ophel. Hæc turris in qua parte sit civitatis, liberParalipomenon ostendit, dicens quod Manasses ædificavit murum extracivitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ pisciumper circuitum usque ad Ophel II Par. 33.. Conveniebat ergo juxta situmloci, ut ministri templi in vicina templo turre habitarent. Mystice autemNathinæi habitant in Ophel, id est, in turre nebulosa, cum hi qui professioneperfectioris vitæ dicati sunt Deo, et in munimento et altitudine virtutumactione semper et cogitatione morantur, et conversatio eorum in cœlis est,quos admirans vulgus ait: Qui sunt isti qui ut nubes volant Isa. 60., etc.Item Thecueni habitant in Ophel, cum quique religionis habitu insignesabdita Scripturarum de quibus scriptum est: Tenebrosa aqua in nubibus ærisPsal. 17., id est, mystica scientia in prophetis, illustrato corde penetrant,et assidue legunt, et meditantur. Contra. BEDA, ibid. Dominum scilicet,qui quotidie nos misericordiæ suæ gratia, ne in ærumnis vitæ labamurpræsentis et deficiamus, irrigat, etc., usque ad et quia post præsentiavirtutum dona ad videndam claritatem Domini ascenditur, recte infertur:Post eum ædificaverunt Thecueni, etc.

Page 11: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 3:28 11 NEHEMIÆ 3:31et eminente usque admurum templi.*** 28Sursumautema porta equorum ædificaverunt sacerdotes, unusquisquecontra domum suam.††† 29 Post eos ædificavit Sadocfilius Emmer contra domum suam. Et post eumædificavitSemaia filius Secheniæ, custos portæ orientalis. 30 Posteum ædificavit Hanania filius Selemiæ, et Hanun filiusSeleph sextus, mensuram secundam: post eum ædifi-cavit Mosollam filius Barachiæ, contra gazophylaciumsuum. Post eum ædificavit Melchias filius aurificis usquead domum Nathinæorum, et scruta vendentium contraportam judicialem, et usque ad cœnaculum anguli. 31 Etinter cœnaculum anguli in porta gregis, ædificaveruntaurifices et negotiatores.

*** 3:27 A turre. A turre magna et eminenti usque ad murum tem-pli pervenit structura civitatis, cum justi ab altitudine contemplationis,quæ mentem in hac vita despectis temporalibus ad cœlestia desideriasuspendunt, veraciter in illa vita ad claritatem Dominicæ incarnationisintuendam, patefacta etiam divinæ æternitatis gloria ascendunt. Et quiaThecua buccina vel tuba, Thecueni buccinatores interpretantur, apte diciturquod Thecueni hoc ædificaverint. Doctorum enim est quorum sonus exit inomnem terram, præsentia Dei dona vel futura in civitate ejus, id est, fidelibuspatefacere. Ad murum templi. Corpus scilicet Christi: de quo dicitur Joan. 2:Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud: quod scilicet perse-cutores in morte solverant, sed excitatum et ad cœlos exaltatum amatoresvidere non cessant in gloria. ††† 3:28 Sursum autem, etc. BEDA, ibid.Hanc portam significat Jeremias esse in orientali plaga civitatis, etc., usquead equi cum in bono accipiuntur, sicut asini, cameli, et muli, conversos adDominum populos Gentilium, vel curas rerum temporalium, Domino scilicetanimæ subjugatas ostendunt. Ædificaverunt sacerdotes, etc. Sacerdotesvero civitatis Dei murum ad portam aquarum ædificant, cum doctores postvocationem Judæorum ad inducendos in Ecclesiam Gentiles, verbum Deiseminando perveniunt. BEDA, ibid. Longum est de singulis ædificiis velædificatoribus mystice disserere, etc., usque ad nomina conscribit in cœlo.

Page 12: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 4:1 12 NEHEMIÆ 4:104

1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat quodædificaremus murum, iratus est valde: et motus nimissubsannavit Judæos,* 2et dixit coram fratribus suis, et fre-quentia Samaritanorum: Quid Judæi faciunt imbecilles?num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et com-plebunt in una die? numquid ædificare poterunt lapidesde acervis pulveris, qui combusti sunt? 3 Sed et TobiasAmmanites, proximus ejus, ait: Ædificent: si ascenderitvulpes, transiliet murum eorum lapideum.† 4 Audi, Deusnoster, quia facti sumus despectui: converte opprobriumsuper caput eorum, et da eos in despectionem in terracaptivitatis. 5Ne operias iniquitatem eorum, et peccatumeorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt ædi-ficantes. 6 Itaque ædificavimus murum, et conjunximustotum usque ad partem dimidiam: et provocatum estcor populi ad operandum. 7 Factum est autem, cumaudisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitæ,et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, etquod cœpissent interrupta concludi, irati sunt nimis. 8 Etcongregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarentcontra Jerusalem, et molirentur insidias. 9 Et oravimusDeum nostrum, et posuimus custodes super murum dieac nocte contra eos.‡ 10 Dixit autem Judas: Debilitata* 4:1 ... Sanaballat... motus nimis subsannavit Judæos. BEDA in Esdram,lib. 3, cap. 19, tom. 2. Plane ira hæreticorum est. Hæc sunt verba eorumqui se Samaritanos cognominant, id est, custodes legis Dei, etc., usque ad etornamenta virtutummoribus emendati consequantur. † 4:3 Sed et Tobias,etc. ID., ibid. Hujus Tobiæ persona et verba hæreticis conveniunt, etc., usquead quibus fructiferas fidelium mentes corrumpere nituntur. ‡ 4:9 Etoravimus. Hoc est unicum contra hostes Ecclesiæ refugium, oratio scilicet adDeum, et industria doctorum, qui die nocteque in lege ejusmeditantes, cordafidelium contra insidias diaboli et militum ejus prædicando, consolando, etexhortando præmuniant.

Page 13: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 4:11 13 NEHEMIÆ 4:16est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos nonpoterimus ædificare murum.§ 11 Et dixerunt hostes nos-tri: Nesciant, et ignorent donec veniamus in mediumeorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus.**12 Factum est autem venientibus Judæis qui habitabantjuxta eos, et dicentibus nobis per decemvices, ex omnibuslocis quibus venerant ad nos, 13 statui in loco post murumper circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, etlanceis, et arcubus.†† 14 Et perspexi atque surrexi: etaio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partemvulgi: Nolite timere a facie eorum: Domini magni et ter-ribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiisvestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibusvestris. 15Factum est autem, cum audissent inimici nostrinuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum.Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opussuum. 16 Et factum est a die illa, media pars juvenumeorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum: etlanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos§ 4:10 Humus nimia est. BEDA, ibid. Congesta, scilicet, in loco muri, etc.,usque ad et pro domo vel civitate procella tentationis ingruente, ruinamædificasse probatur. ** 4:11 Dixerunt hostes, etc. Hæc in ædificiospirituali agi solent; manet enim indefessus hostis cum satellitibus suis,spiritibus scilicet immundis et hominibus malignis, qui opera virtutum etfidei nobis incautis impedire et expugnare contendunt, et mentem fideliummucrone pravæ suggestionis interficere. Sed contra hæc nobis armaturaDei sumenda est, ut possimus resistere in die malo, et in omnibus perfectistare. †† 4:13 Statui in loco, etc. Ut agmine, scilicet armatorumcircumdati operatores liberius et securius ædificarent. Dispertiti enim suntgradus fidelium: alii bonis operibus intus ornantes Ecclesiam ædificant:alii armis sacræ lectionis muniti contra impugnantes hæreticos vigilant.Hi religiosa devotione proximos in fidei veritate confortant, illi adversusdiaboli vel vitiorum tela necessariumcertamen exercent, et ab ovili dominicoinsidiantes lupos pastorali sollicitudine arcent.

Page 14: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 4:17 14 NEHEMIÆ 5:1in omni domo Juda.‡‡ 17 Ædificantium in muro, et por-tantium onera, et imponentium: una manu sua faciebatopus, et altera tenebat gladium: 18 ædificentium enimunusquisque gladio erat accinctus renes. Et ædificabant,et clangebant buccina juxtame. 19Et dixi ad optimates, etadmagistratus, et ad reliquam partem vulgi: Opus grandeest et latum, et nos separati sumus inmuro procul alter abaltero: 20 in loco quocumque audieritis clangorem tubæ,illuc concurrite ad nos: Deus noster pugnabit pro nobis.21Et nos ipsi faciamus opus, et media pars nostrum teneatlanceas ab ascensu auroræ donec egrediantur astra. 22 Intempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cumpuerosuo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices pernoctem et diem ad operandum.§§ 23 Ego autem et fratresmei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, nondeponebamus vestimenta nostra: unusquisque tantumnudabatur ad baptismum.

51 Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus

‡‡ 4:16 A die illa, media pars, etc. BED., ibid., cap. 20. Notandum, quia nonsolum media pars juvenum faciebat opus, etc., usque ad minorisque laborisest incognitamcavere carnis voluptatem, quamrejicere cognitam. §§ 4:22Et sint vobis vices per noctem et diem. ID., ibid. Nota quantum studiumin operando habuerint, etc., usque ad contradicentes arguendo ab Ecclesiarepellunt.

Page 15: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 5:2 15 NEHEMIÆ 5:9adversus fratres suos Judæos.* 2 Et erant qui dicerent:Filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt nimis: accipiamuspro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus.3Et erant qui dicerent: Agros nostros, et vineas, et domusnostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame.4 Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributaregis, demusque agros nostros et vineas: 5 et nunc sicutcarnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt: etsicut filii eorum, ita et filii nostri: ecce nos subjugamusfilios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabusnostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi: etagros nostros et vineas nostras alii possident. 6 Et iratussum nimis cum audissem clamorem eorum secundumverba hæc: 7 cogitavitque cor meummecum, et increpavioptimates et magistratus, et dixi eis: Usurasne singulia fratribus vestris exigitis? Et congregavi adversumeos concionem magnam,† 8 et dixi eis: Nos, ut scitis,redemimus fratres nostros Judæos, qui venditi fuerantgentibus secundum possibilitatem nostram: et vos igiturvendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt,nec invenerunt quid responderent. 9 Dixique ad eos:Non est bona res quam facitis: quare non in timoreDei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus* 5:1 Et factus est clamor, etc. BEDA in Esdr., lib. 3, cap. 21. Desiderabatpopulus murum construere, etc., usque ad et manus nostras a propriisvoluptatibus avertens ad construendam Christi convertat civitatem. ID.,ibid. Tribus de causis augetur clamor populi. Quidam fame coacti filios suosditioribus vendere volebant: alii liberis parcentes agros potius et domos.Nonnulli, prohibentes liberorum et agrorum venditionem, hoc tantumpersuadebant, ut mutuo sumerent pecuniam in tributa regis, oppignoratisagris et vineis, donec redeunte fertilitate reddere possent feneratoribus quodmutuo accepissent. † 5:7 Et increpavi optimates, etc. BED., ibid. Tanquamdux optimus militiæ cœlestis et sapiens architectus civitatis Dei, etc., usquead ut dimittat nobis Pater debita nostra.

Page 16: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 5:10 16 NEHEMIÆ 5:14inimicis nostris? 10 Et ego, et fratres mei, et pueri meicommodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Nonrepetamus in commune istud: æs alienum concedamusquod debetur nobis. 11 Reddite eis hodie agros suos, etvineas suas, et oliveta sua, et domos suas: quin potius etcentesimumpecuniæ, frumenti, vini et olei, quamexigeresoletis ab eis, date pro illis. 12 Et dixerunt: Reddemus,et ab eis nihil quæremus: sicque faciemus ut loqueris.Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos ut facerent juxtaquod dixeram. 13 Insuper excussi sinum meum, et dixi:Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleveritverbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sicexcutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo:Amen: et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicuterat dictum.‡ 14 A die autem illa, qua præceperat rexmihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usquead annum trigesimum secundum Artaxerxis regis perannos duodecim, ego et fratres mei annonas quæ ducibus

‡ 5:13 Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem, etc.Huic sententiæ terribilis clausula imponitur. Quicunque enim pauperibusmisericordiam non impendit, vel ab eis qui non habent velut juste exigit,de domo sua excutitur, id est, de cœtu Ecclesiæ, in qua putabat se perpetuomanere, et de laboribus, scilicet, in fructibus bonorum operum, in quibus selaudabiliter laborasse putabat: nil prorsus laboris recipiet. Labores enim sinepietate non possunt apud Deum fructuosi esse. Et dixit universa multitudo,Amen. QuantumNehemiæ objurgatio vel imprecatio corda omniummoverit,ostenditur: audita enim contestatione respondentes, amen, et Deum collau-dantes, fecerunt quæ jusserat. In quo patet: quia non timore, sed amore dictaejus susceperunt.

Page 17: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 5:15 17 NEHEMIÆ 6:2debebantur non comedimus.§ 15 Duces autem primi, quifuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt abeis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadrag-inta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Egoautem non feci ita propter timorem Dei: 16 quin potiusin opere muri ædificavi, et agrum non emi, et omnespueri mei congregati ad opus erant. 17 Judæi quoque etmagistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebantad nos de gentibus quæ in circuitu nostro sunt, in mensamea erant. 18 Parabatur autem mihi per dies singulos bosunus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter diesdecem vina diversa, et alia multa tribuebam: insuper etannonas ducatusmei non quæsivi: valde enim attenuatuserat populus. 19 Memento mei, Deus meus, in bonum,secundum omnia quæ feci populo huic.

61 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et To-

bias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quodædificassem ego murum, et non esset in ipso residuainterruptio (usque ad tempus autem illud valvas nonposueram in portis), 2 miserunt Sanaballat et Gossemad me, dicentes: Veni, et percutiamus fœdus pariter inviculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent

§ 5:14 Per annos duodecim. BEDA, ubi supra. Hoc exponit Apostolus,dicens: Quia statuit Dominus eos qui Evangelium annuntiant, de Evangeliovivere: ego autem nullo horum usus sum I Cor. 9.. Duodecim autemannis Nehemias cum fratribus suis ita in ducatu vivebant, ut annonas quæducibus debebantur, non comederent: insinuans evangelicum opus essein regimine plebis, opus rectoris notabiliter circa Ecclesiam exercere, et asubditis commodum terrenum non quærere.

Page 18: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 6:3 18 NEHEMIÆ 6:12mihi malum.* 3 Misi ergo ad eos nuntios, dicens: Opusgrande ego facio, et non possum descendere, ne fortenegligatur cum venero, et descendero ad vos. 4Miseruntautem adme secundum verbum hoc per quatuor vices: etrespondi eis juxta sermonem priorem. 5 Et misit ad meSanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum,et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo:6 In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu etJudæi cogitetis rebellare, et propterea ædifices murum,et levare te velis super eos regem: propter quam causam7 et prophetas posueris, qui prædicent de te in Jerusalem,dicentes: Rex in Judæa est. Auditurus est rex verba hæc:idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter. 8 Et misiad eos, dicens: Non est factum secundum verba hæc, quætu loqueris: de corde enim tuo tu componis hæc. 9Omnesenim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manusnostræ ab opere, et quiesceremus: quamob causammagisconfortavi manus meas. 10 Et ingressus sum domum Se-maiæfilii DalaiæfiliiMetabeel secreto. Qui ait: Tractemusnobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamusportas ædis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocteventuri sunt ad occidendumte.† 11Et dixi: Numquisquamsimilis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum,et vivet? non ingrediar. 12 Et intellexi quod Deus non* 6:2 Veni, et percutiamus fœdus, etc. BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 23, tom.2. Hostes sanctæ civitatis persuadebant Nehemiæ in campestria descendere,etc., usque ad quia versutus hostis semper manus nostras tentat impedire,curemus eas semper divino auxilio confortare. † 6:10 Et ingressus.Pulsatus insidiis hostium Nehemias domum Samariæ quasi amici et fratrisingreditur, sed ipsum insidiatorem et hostem invenit, tanquam externorumdonis et amicitia corruptum. Semper enim electi habent foris pugnas, intustimores, nec solum apostoli, sed et prophetæ periculis ex genere, periculisex gentibus, periculis ex falsis fratribus suspectam vitam agebant.

Page 19: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 6:13 19 NEHEMIÆ 7:1misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me,et Tobias et Sanaballat conduxissent eum. 13 Acceperatenim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haber-ent malum quod exprobrarent mihi. 14 Memento mei,Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia:sed et Noadiæ prophetæ, et ceterorum prophetarum, quiterrebant me. 15 Completus est autem murus vigesimoquinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.‡16Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, uttimerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro,et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deofactum esset opus hoc.§ 17 Sed et in diebus illis multæoptimatum Judæorum epistolæ mittebantur ad Tobiam,et a Tobia veniebant ad eos. 18Multi enim erant in Judæahabentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniæ filiiArea, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollamfilii Barachiæ: 19 sed et laudabant eum coram me, etverba mea nuntiabant ei: et Tobias mittebat epistolas utterreret me.

71 Postquam autem ædificatus est murus, et posui

‡ 6:15 Mensis Eliud. BEDA, ubi supra. Qui secundum Hebræos sextus est,etc., usque ad et deinceps se in Dei et proximi dilectione in bonis operibusadornent. § 6:16 Universæ gentes. ID., ibid. Qui autem structores sanctæcivitatis terrere volebant, etc., usque ad et ab Ecclesia expulsi.

Page 20: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 7:2 20 NEHEMIÆ 7:4valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,*2 præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domusde Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deumplus ceteris videbatur), 3et dixi eis: Non aperiantur portæJerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assis-terent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ: et posui custodesde habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, etunumquemque contra domum suam.† 4 Civitas autem* 7:1 Postquam autem ædificatus est murus, etc. BEDA, in Esdr., lib. 3,cap. 24, tom. 2.Mystice: ubi Ecclesiæ murus collectis ad fidem novis populisvel correctis his qui erraverant ædificatus fuerit, mox ponendæ sunt valværegularis disciplinæ; ne diabolus, qui quasi leo rugiens circumit, in ovileDei possit irrumpere. Recensui janitores. ID., ibid. Janitores qui, scilicet,claves regni cœlorumperceperunt, ut dignos et humiles suscipiant; superbosvero et indignos ab ingressu supernæ civitatis arceant, dicendo: Non est tibipars, neque sors in sermone hoc. Cor enim tuum non est rectum coram DeoAct. 8.. † 7:3 Non aperiantur portæ... usque ad calorem solis, etc. ID.,ibid., id est, toto tempore noctis, etc., usque ad unde: Et portæ ejus nonclaudentur per diem, nox non erit illic Apoc. 21.. Et posui custodes. ID.,ibid. Custodes animarum non sunt de neophytis vel de plebe constituendi,sed de illis qui a certamine vitiorum Dei gratia liberati, jam mentem inJerusalem, id est in visione tranquillæ pacis habent, quorum conversatioin cœlis est. Aliis enim consummato cursu de hac luce subtractis, alii moxsubstituuntur, nec unquam desinit qui pacem Ecclesiæ excubando ambiantpropter timores nocturnos, secundum illud: Pro patribus tuis nati sunt tibifilii Psal. 44.. Hæc illi tempori typice conveniunt, quo seminato per apostoloslonge lateque Dei verbo, totus orbis novum fidei germen accepit, necdumEcclesiæ ædificatæ, sed tantum auditu verbi et sacramentis populi adhucrudes erant imbuti. Ideo congregatis non solum optimatibus, sed et vulgodiligenter eorum numerum recensere curavit, ut perspecta omnium summa,discernere posset, qui in Jerusalem, qui in aliis civitatibus habitare deberent.Unumquemque contra domum. Sic enim custodia sanctæ Ecclesiæ riteperficitur, si quisque ita sollicitudinem omniumfidelium gerat, ut specialitereis quibus Deo auctore prælatus est, curam diligentioris studii impendat.

Page 21: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 7:5 21 NEHEMIÆ 7:34erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medioejus, et non erant domus ædificatæ. 5 Deus autem deditin corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, etvulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorumqui ascenderant primum, et inventum est scriptum ineo. 6 Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivi-tate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rexBabylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, un-usquisque in civitatem suam. 7Qui venerunt cum Zorob-abel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mar-dochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana.Numerus virorum populi Israël: 8 filii Pharos, duo milliacentum septuaginta duo: 9 filii Saphatia, trecenti septu-aginta duo: 10filii Area, sexcenti quinquaginta duo: 11filiiPhahathmoabfiliorum Josue et Joab, duomillia octingentidecem et octo: 12 filii Ælam, mille ducenti quinquagintaquatuor: 13 filii Zethua, octingenti quadraginta quinque:14 filii Zachai, septingenti sexaginta: 15 filii Bannui, sex-centi quadraginta octo: 16 filii Bebai, sexcenti vigintiocto: 17 filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo: 18 filiiAdonicam, sexcenti sexaginta septem: 19 filii Beguai, duomillia sexaginta septem: 20 filii Adin, sexcenti quinquag-inta quinque: 21 filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo:22 filii Hasem, trecenti viginti octo: 23 filii Besai, tre-centi viginti quatuor: 24 filii Hareph, centum duodecim:25 filii Gabaon, nonaginta quinque: 26 filii Bethlehemet Netupha, centum octoginta octo. 27 Viri Anathoth,centum viginti octo. 28 Viri Bethazmoth, quadragintaduo. 29Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingentiquadraginta tres. 30 Viri Rama et Geba, sexcenti vigintiunus. 31 Viri Machmas, centum viginti duo. 32 ViriBethel et Hai, centum viginti tres. 33 Viri Nebo alterius,quinquaginta duo. 34 Viri Ælam alterius, mille ducenti

Page 22: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 7:35 22 NEHEMIÆ 7:66quinquaginta quatuor. 35 Filii Harem, trecenti viginti.36 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque. 37 Filii LodHadid et Ono, septingenti viginti unus. 38 Filii Senaa, triamillia nongenti triginta. 39 Sacerdotes: filii Idaia in domoJosue, nongenti septuaginta tres. 40 Filii Emmer, millequinquaginta duo. 41Filii Phashur, mille ducenti quadrag-inta septem. 42 Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ:43 filii Josue et Cedmihel filiorum 44 Oduiæ, septuagintaquatuor. Cantores: 45 filii Asaph, centum quadragintaocto. 46 Janitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon,filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum triginta octo.47Nathinæi: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth, 48 filiiCeros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filiiSelmai, 49 filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher, 50 filii Raaia,filii Rasin, filii Necoda, 51filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,52 filii Besai, filii Munim, filii Nephussim, 53 filii Bacbuc,filii Hacupha, filii Harhur, 54filii Besloth, filii Mahida, filiiHarsa, 55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, 56 filii Nasia,filii Hatipha, 57 filii servorum Salomonis, filii Sothai, filiiSophereth, filii Pharida, 58 filii Jahala, filii Darcon, filiiJeddel, 59filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui eratortus ex Sabaim filio Amon. 60 Omnes Nathinæi, et filiiservorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. 61 Hi suntautem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub,Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domumpatrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent,62 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadrag-inta duo. 63 Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos,filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditisuxorem, et vocatus est nomine eorum. 64 Hi quæsieruntscripturam suam in censu, et non invenerunt: et ejectisunt de sacerdotio. 65 Dixitque Athersatha eis ut nonmanducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacer-dos doctus et eruditus. 66Omnis multitudo quasi vir unus

Page 23: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 7:67 23 NEHEMIÆ 8:1quadraginta duo millia trecenti sexaginta,‡ 67 absqueservis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecentitriginta septem, et inter eos cantores et cantatrices,ducenti quadraginta quinque. 68 Equi eorum, septingentitriginta sex: muli eorum, ducenti quadraginta quinque:69 cameli eorum, quadringenti triginta quinque: asini,sex millia septingenti viginti. 70 Nonnulli autem deprincipibus familiarum dederunt in opus. Athersathadedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quin-quaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta. 71 Etde principibus familiarum dederunt in thesaurum operis,auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo mil-lia ducentas. 72 Et quod dedit reliquus populus, auridrachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, ettunicas sacerdotales sexaginta septem. 73 Habitaveruntautem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores,et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël, incivitatibus suis.

81 Et venerat mensis septimus: filii autem Israël erant

in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populusquasi vir unus ad plateam quæ est ante portam aquarum:et dixerunt Esdræ scribæ ut afferret librum legis Moysi,

‡ 7:66 Omnis multitudo quasi vir unus. JOSE. Populum etiam agroscolentem decimas fructuum ad Hierosolymam jussit offerre, ut habentessacerdotes et levitæ alimenta, perpetua religionis jura non derelinquerent.Et hi quidem libenter sequebantur decreta Nehemiæ. Civitatem vero exindecontigit hominum multitudine compleri. Multa etiam talia bona et laudibusdigna cum summa fecisset magnificentia Nehemias, ad senectutem perve-niens defunctus est.

Page 24: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 8:2 24 NEHEMIÆ 8:5quam præceperat Dominus Israëli.* 2 Attulit ergo Esdrassacerdos legem corammultitudine virorum et mulierum,cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensisseptimi. 3 Et legit in eo aperte in platea quæ erat anteportam aquarum, de mane usque ad mediam diem, inconspectu virorum et mulierum, et sapientium: et auresomnis populi erant erectæ ad librum. 4 Stetit autemEsdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat adloquendum: et steterunt juxta eum Mathathias, et Se-meia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteramejus: et ad sinistram, Phadaia, Misaël, et Melchia, etHasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam.† 5 Etaperuit Esdras librum coram omni populo: super uni-* 8:1 Et venerat mensis septimus. BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 26, tom. 2. Quinon longe aberat. Cum enim murus esset vicesima quinta die sexti mensiscompletus quinque tantum dies ad exordium septimi mensis supererant,qui a prima die usque ad vicesimam secundam totus legitimis cæremoniisconsecratus est, quibus ita rite celebratis, deinde ad disponendos urbismansores cum principibus et plebe reversus est. Congregatusque omnispopulus quasi vir unus ad plateam quæ, etc. BED., ibid. Notanda devotiopopuli et concordia, etc., usque ad quarum cantu populus inter orationes ethostias ardentius ad legis memoriam excitaretur. Mystice quoque ædificatacivitate oportet sequi lectionem divinam, et tubas sonare crebriores, utpopulus, sacramentis cœlestibus initiatus etiam sacris eloquiis ex temporesolertius qualiter vivere debeat, instruatur. Ante portam aquarum. ID.,ibid. Portam aquarum reor dici in atrio sacerdotum, etc., usque ad beneergo ante portam aquarum collectus est populus tanquam per antistitemsuum fluentis Scripturarum spiritualiter potandus. † 8:4 Stetit autemEsdras scriba super gradum. ID., ibid. Videtur meminisse, etc., usque ad uttimidus et erubescens quæ ipse non fecit, aliis faciendo prædicit, etc. Cumpræsules quantum honore, tantum opere subditos antecellunt, ipsi eorumexemplis incitati vitæ suæ gradum exsequuntur devoti, et ab eis pie admonitipro peccatis vel desiderio patriæ cœlestis lacrymas profundere delectantur.Unde bene subditur, flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis, etc.

Page 25: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 8:6 25 NEHEMIÆ 8:13versum quippe populum eminebat: et cum aperuisseteum, stetit omnis populus. 6 Et benedixit Esdras DominoDeo magno: et respondit omnis populus: Amen, amen,elevans manus suas: et incurvati sunt, et adoraveruntDeum proni in terram. 7 Porro Josue, et Bani, et Sere-bia, Jamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia, Celita, Azarias,Jozabed, Hanan, Phalaia, Levitæ, silentium faciebant inpopulo ad audiendam legem: populus autem stabat ingradu suo. 8 Et legerunt in libro legis Dei distincte, etaperte ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur.9 Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdrassacerdos et scriba, et Levitæ interpretantes universopopulo: Dies sanctificatus est Domino Deo nostro: no-lite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populuscum audiret verba legis. 10 Et dixit eis: Ite, comeditepinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui nonpræparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: etnolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudonostra.‡ 11 Levitæ autem silentium faciebant in omnipopulo, dicentes: Tacete, quia dies sanctus est, et nolitedolere.§ 12 Abiit itaque omnis populus ut comederet, etbiberet, et mitteret partes, et faceret lætitiam magnam:quia intellexerant verba quæ docuerat eos. 13 Et in die‡ 8:10 Ite et comedite, etc. ID., ibid. Ut infirmiores conscientias proximo-rum exemplo piæ actionis, et suavitate devotæ admonitionis confortemus,præcipit, quatenus sicut adipe et pinguedine repleantur, aliisque exsulta-tionis laudent nomen Domini. Juxta litteram quoque cum in festis diebuspost orationem lectionem et psalmorum studia completa carnem reficimus,pauperum et peregrinorum meminisse debemus. Nolite contristari. Doc-tores qui mentes auditorum sacris lectionibus ad lacrymas excitant, et iidemconsolantur, dum gaudia secutura promittunt. § 8:11 Quia dies sanctusest. Dum scilicet verbis Domini audiendis et implendis operamdamus, in quodie quamvis exterius adversa patientes, nos in spe gaudere oportet. Unde:Quasi tristes, semper autem gaudentes II Cor. 6., etc.

Page 26: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 8:14 26 NEHEMIÆ 8:17secundo congregati sunt principes familiarum universipopuli, sacerdotes et Levitæ, ad Esdram scribam, ut in-terpretaretur eis verba legis. 14Et invenerunt scriptum inlege præcepisse Dominum inmanuMoysi ut habitent filiiIsraël in tabernaculis in die solemni, mense septimo:**15et ut prædicent, et divulgent vocem inuniversis urbibussuis, et in Jerusalem, dicentes: Egredimini in montem, etafferte frondes olivæ, et frondes ligni pulcherrimi, fron-des myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi,ut fiant tabernacula, sicut scriptum est.†† 16 Et egressusest populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernaculaunusquisque in domate suo: et in atriis suis, et in atriisdomus Dei, et in platea portæ aquarum, et in platea portæEphraim.‡‡ 17 Fecit ergo universa ecclesia eorum quiredierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt intabernaculis: non enim fecerant a diebus Josue filii Nuntaliter filii Israël usque ad diem illum. Et fuit lætitia** 8:14 Et invenerunt, etc. BEDA, ubi supra. Hæc in Levitico plenius scriptasunt, etc., usque ad meminisse nos oportet, quia incolæ sumus in terra,et peregrim sicut patres nostri Psal. 38.. †† 8:15 Ligni pulcherrimi,etc. ID., ibid. Quod scilicet Hebræi vocant cedrum. Frondes vero myrtiet obumbraculum sibi affert qui dicere potest, Christi bonus odor sumusDeo in omni loco II Cor. 2.. Frondes ligni pulcherrimi et frondes myrti,etc. Fructus charitatis quæ inter omnes virtutes pulcherrima, per quamet Christus lignum crucis pro nostra salute ascendit, cujus passionem dumquantam possumus, imitamur, frondibus profecto ligni pulcherrimi et myrtiin mortificationem vitiorum et libidinum protegimur. Magi enim Dominomyrrhamofferentes docuerunt, quia qui Christ sunt, carnem suam cumvitiiset concupiscentiis crucifigunt. Ramos palmarum. ID., ibid. Ramos palmarumafferimus, quod estmanus victricis ornatus, cummentemvitiorumvictricemgerimus, et invictam cunctis hostibus, ut stemus ante thronum in conspectuAgni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus nostris Apoc. 7.. ‡‡ 8:16Unusquisque in domate. ID., ibid. In domate suo, etc., usque ad et inmajoribus bonæ actionis frugibus abundare mereamur.

Page 27: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 8:18 27 NEHEMIÆ 9:7magna nimis. 18 Legit autem in libro legis Dei per diessingulos, a die primo usque ad diem novissimum. Etfecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavocollectam juxta ritum.§§

91 In die autem vigesimo quarto mensis hujus, con-

venerunt filii Israël in jejunio et in saccis, et humus supereos.* 2 Et separatum est semen filiorum Israël ab omnifilio alienigena: et steterunt, et confitebantur peccatasua, et iniquitates patrum suorum. 3 Et consurrexeruntad standum: et legerunt in volumine legis Domini Deisui, quater in die, et quater confitebantur, et adora-bant Dominum Deum suum. 4 Surrexerunt autem supergradum Levitarum Josue, et Bani, et Cedmihel, Sabania,Bonni, Sarebias, Bani, et Chanani: et clamaverunt vocemagna ad Dominum Deum suum. 5 Et dixerunt LevitæJosue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Seb-nia, Phathathia: Surgite, benedicite Domino Deo vestroab æterno usque in æternum: et benedicant nominigloriæ tuæ excelso in omni benedictione et laude. 6 Tuipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum,et omnem exercitum eorum: terram, et universa quæin ea sunt: maria, et omnia quæ in eis sunt: et tuvivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat. 7 Tuipse, Domine Deus, qui elegisti Abram, et eduxisti eum§§ 8:18 Septem diebus. ID., ibid. Scenopegia septem diebus agebatur,etc., usque ad in conspectu Dei congregatus, et nunquam segregandusexsultaverit. * 9:1 In die autem, etc. BEDA, ubi supra, cap. 28.Notanda correcti populi devotio, etc., usque ad cum a cæteris laboribuscessatur divinis lectionibus aures liberius commodantur. Et dixit Esdras.Usque ad finem orationis vel confessionis ejus, quod supra dictum est,quia confitebantur peccata sua, et peccata patrum suorum, plenius Esdradeprecante qualiter factum sit, ostenditur.

Page 28: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 9:8 28 NEHEMIÆ 9:18de igne Chaldæorum, et posuisti nomen ejus Abraham:8 et invenisti cor ejus fidele coram te, et percussisticum eo fœdus ut dares ei terram Chananæi, Hethæi, etAmorrhæi, et Pherezæi, et Jebusæi, et Gergesæi, ut daressemini ejus: et implesti verba tua, quoniam justus es.9 Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Ægypto,clamoremque eorum audisti super mare Rubrum. 10 Etdedisti signa atque portenta in Pharaone, et in universisservis ejus, et in omni populo terræ illius: cognovistienim quia superbe egerant contra eos: et fecisti tibinomen, sicut et in hac die. 11 Et mare divisisti ante eos,et transierunt per medium maris in sicco: persecutoresautem eorum projecisti in profundum, quasi lapidem inaquas validas. 12 Et in columna nubis ductor eorumfuisti per diem, et in columna ignis per noctem, utappareret eis via per quam ingrediebantur. 13Admontemquoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de cælo, etdedisti eis judicia recta, et legem veritatis, cæremonias,et præcepta bona: 14 et sabbatum sanctificatum tuumostendisti eis: et mandata, et cæremonias, et legempræcepisti eis in manu Moysi servi tui. 15 Panem quoquede cælo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petraeduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederenturet possiderent terram, super quam levasti manum tuamut traderes eis. 16 Ipsi vero et patres nostri superbeegerunt, et induraverunt cervices suas, et non audieruntmandata tua. 17Et noluerunt audire, et non sunt recordatimirabilium tuorum quæ feceras eis. Et induraveruntcervices suas, et dederunt caput ut converterentur adservitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem,Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, etmultæ miserationis, non dereliquisti eos, 18 et quidemcum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dixissent: Isteest deus tuus, qui eduxit te de Ægypto: feceruntque

Page 29: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 9:19 29 NEHEMIÆ 9:28blasphemias magnas: 19 tu autem in misericordiis tuismultis non dimisisti eos in deserto: columna nubis nonrecessit ab eis per diemut duceret eos in viam, et columnaignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingred-erentur. 20 Et spiritum tuum bonum dedisti, qui docereteos: et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, etaquam dedisti eis in siti. 21Quadraginta annis pavisti eosin deserto, nihilque eis defuit: vestimenta eorum noninveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti. 22 Etdedisti eis regna, et populos, et partitus es eis sortes: etpossederunt terram Sehon, et terram regis Hesebon, etterram Og regis Basan. 23 Et multiplicasti filios eorumsicut stellas cæli, et adduxisti eos ad terramdequa dixeraspatribus eorum ut ingrederentur et possiderent. 24 Etvenerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti corameis habitatores terræ Chananæos, et dedisti eos in manueorum, et reges eorum, et populos terræ, ut facerent eissicut placebant illis. 25 Ceperunt itaque urbes munitas ethumum pinguem, et possederunt domos plenas cunctisbonis: cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, etligna pomifera multa: et comederunt, et saturati sunt,et impinguati sunt, et abundaverunt deliciis in bonitatetua magna. 26 Provocaverunt autem te ad iracundiam, etrecesserunt a te, et projecerunt legem tuam post tergasua: et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eosut reverterentur ad te: feceruntque blasphemias grandes.27 Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunteos. Et in tempore tribulationis suæ clamaverunt ad te,et tu de cælo audisti, et secundum miserationes tuasmultas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manuhostium suorum. 28 Cumque requievissent, reversi suntut facerent malum in conspectu tuo, et dereliquisti eosin manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Con-versique sunt, et clamaverunt ad te: tu autem de cælo

Page 30: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 9:29 30 NEHEMIÆ 9:38exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis, multistemporibus. 29 Et contestatus es eos ut reverterentur adlegem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audieruntmandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quæ faciethomo, et vivet in eis: et dederunt humerum recedentem,et cervicem suam induraverunt, nec audierunt. 30 Etprotraxisti super eos annos multos, et contestatus es eosin spiritu tuo per manum prophetarum tuorum: et nonaudierunt, et tradidisti eos inmanu populorum terrarum.31 In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eosin consumptionem, nec dereliquisti eos: quoniam Deusmiserationum et clemens es tu. 32 Nunc itaque Deusnoster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum etmisericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, quiinvenit nos, reges nostros, et principes nostros, et sacer-dotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, etomnempopulum tuuma diebus regis Assur usque in diemhanc. 33 Et tu justus es in omnibus quæ venerunt supernos: quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus.34 Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et pa-tres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderuntmandata tua, et testimonia tua quæ testificatus es ineis. 35 Et ipsi in regnis suis, et in bonitate tua multaquam dederas eis, et in terra latissima et pingui quamtradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi, necreversi sunt a studiis suis pessimis. 36 Ecce nos ipsi hodieservi sumus: et terra quam dedisti patribus nostris utcomederent panem ejus, et quæ bona sunt ejus, et nosipsi servi sumus in ea. 37 Et fruges ejus multiplicanturregibus quos posuisti super nos propter peccata nostra:et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostrissecundum voluntatem suam: et in tribulatione magnasumus. 38 Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus

Page 31: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 10:1 31 NEHEMIÆ 10:28fœdus, et scribimus: et signant principes nostri, Levitænostri, et sacerdotes nostri.†

101 Signatores autem fuerunt Nehemias, Athersatha fil-

ius Hachelai, et Sedecias,* 2 Saraias, Azarias, Jeremias,3 Pheshur, Amarias, Melchias, 4 Hattus, Sebenia, Mel-luch, 5 Harem, Merimuth, Obdias, 6 Daniel, Genthon,Baruch, 7 Mosollam, Abia, Miamin, 8 Maazia, Belgai,Semeia: hi sacerdotes. 9 Porro Levitæ, Josue filiusAzaniæ, Bennui de filiis Henadad, Cedmihel, 10 et fratreseorum, Sebenia, Odaia, Celita, Phalaia, Hanan, 11 Micha,Rohob, Hasebia, 12 Zachur, Serebia, Sabania, 13 Odaia,Bani, Baninu. 14 Capita populi, Pharos, Phahathmoab,Ælam, Zethu, Bani, 15 Bonni, Azgad, Bebai, 16 Adonia,Begoai, Adin, 17 Ater, Hezecia, Azur, 18 Odaia, Hasum,Besai, 19Hareph, Anathoth, Nebai, 20Megphias, Mosollam,Hazir, 21 Mesizabel, Sadoc, Jeddua, 22 Pheltia, Hanan,Anaia, 23 Osee, Hanania, Hasub, 24 Alohes, Phalea, Sobec,25 Rehum, Hasebna, Maasia, 26 Echaia, Hanan, Anan,27Melluch, Haran, Baana. 28 Et reliqui de populo, sacer-dotes, Levitæ, janitores, et cantores, Nathinæi, et omnesqui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei,† 9:38 Super omnibus ergo his. BEDA, in Esdr., lib. 3, tom. 2. Ostenditquanta devotione omnes personæ eorum novum post festa scenopegiæconventum fecerint, ut scilicet tota se intentione a scelerum contagiis expur-gatos divino fœderi conjungerent, et fœderis sancti conditionem sermonefirmarent et scripto; et sic ab impiorum consortio separati, securioresreplerent opus, quod dudum cœperant, id est, ut congruos urbis cives denumero impiorum instituerent. * 10:1 Signatores, etc. Alia translatio:Nehemias qui Athersata fertur, erat enim dionymos unde singulariter sub-jungitur filius Achelai, quod superius apertius dicitur: Dixit autemNehemias,et ipse est Athersata II Esd. 7.. ID., ibid. Nobis quoque sabbatum spiritualesemper agendum est, etc., usque ad primo die a malis emundare necesse est,deinde bonis actibus adornari.

Page 32: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 10:29 32 NEHEMIÆ 10:37uxores eorum, filii eorum, et filiæ eorum, 29 omnes quipoterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimateseorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum utambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysiservi Dei: ut facerent et custodirent universa mandataDomini Dei nostri, et judicia ejus et cæremonias ejus:30 et ut non daremus filias nostras populo terræ, et filiaseorum non acciperemus filiis nostris. 31 Populi quoqueterræ, qui important venalia, et omnia ad usum, per diemsabbati ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato etin die sanctificato. Et dimittemus annum septimum, etexactionem universæ manus. 32 Et statuemus super nospræcepta, ut demus tertiam partem sicli per annum adopus domus Dei nostri, 33 ad panes propositionis, et adsacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiter-num in sabbatis, in calendis, in solemnitatibus, et insanctificatis, et pro peccato: ut exoretur pro Israël, et inomnem usum domus Dei nostri. 34 Sortes ergo misimussuper oblationem lignorum inter sacerdotes, et Levitas,et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri perdomos patrum nostrorum, per tempora, a temporibusanni usque ad annum: ut arderent super altare DominiDei nostri, sicut scriptum est in lege Moysi: 35 et ut af-ferremus primogenita terræ nostræ, et primitiva universifructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini:36et primitiva filiorumnostrorumet pecorumnostrorum,sicut scriptum est in lege, et primitiva boum nostrorumet ovium nostrarum, ut offerrentur in domo Dei nostri,sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri: 37 etprimitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum,et poma omnis ligni, vindemiæ quoque et olei, afferemussacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimampartem terræ nostræ Levitis. Ipsi Levitæ decimas accip-

Page 33: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 10:38 33 NEHEMIÆ 11:7ient ex omnibus civitatibus operum nostrorum. 38 Eritautem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Lev-itarum, et Levitæ offerent decimam partem decimæ suæin domo Dei nostri ad gazophylacium in domum thesauri.39 Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israël, et filiiLevi, primitias frumenti, vini, et olei: et ibi erunt vasasanctificata, et sacerdotes, et cantores, et janitores, etministri: et non dimittemus domum Dei nostri.

111 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem:

reliqua vero plebsmisit sortem, ut tollerent unampartemde decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitatesancta, novem vero partes in civitatibus.* 2 Benedixitautem populus omnibus viris qui se sponte obtulerantut habitarent in Jerusalem. 3 Hi sunt itaque principesprovinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibusJuda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua,in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, etfilii servorum Salomonis.† 4 Et in Jerusalem habitaveruntde filiis Juda, et de filiis Benjamin: de filiis Juda, Athaiasfilius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ,filii Melaleel: de filiis Phares, 5 Maasia filius Baruch,filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib,filius Zachariæ, filius Silonitis: 6 omnes hi filii Phares,qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexagintaocto viri fortes. 7 Hi sunt autem filii Benjamin: Sellumfilius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia,* 11:1 Habitaverunt autem. BEDA, in Esdr., lib. 3, tom. 2. Nunc completa estdispositio, etc., usque ad sed occulti judicis et largitoris munere percipiunt.† 11:3 Et in Jerusalem. ID., ibid. His verbis ostenditur, etc., usque ad namsequitur: De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe II Esd. 11.. ID., ibid. Judasinterpretatur confitens vel confessio, etc., usque ad cum eorum qui sunt inagro unus assumetur, et alter relinquetur.

Page 34: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 11:8 34 NEHEMIÆ 11:25filius Masia, filius Etheel, filius Isaia, 8 et post eum Geb-bai, Sellai, nongenti viginti octo, 9 et Joël filius Zechripræpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatemsecundus. 10 Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,11 Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filiusMeraioth, filius Achitob princeps domus Dei, 12 et fratreseorum facientes opera templi: octingenti viginti duo.Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filiusZachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ, 13 et fratres ejusprincipes patrum: ducenti quadraginta duo. Et Amassaifilius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Em-mer, 14 et fratres eorum potentes nimis: centum vigintiocto, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium. 15 Etde Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filiusHasabia, filius Boni, 16et Sabathai et Jozabed, super omniaopera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibusLevitarum. 17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei,filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum inoratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abdafilius Samua, filius Galal, filius Idithun: 18omnes Levitæ incivitate sancta ducenti octoginta quatuor. 19 Et janitores,Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia:centum septuaginta duo. 20 Et reliqui ex Israël sacer-dotes et Levitæ in universis civitatibus Juda, unusquisquein possessione sua. 21 Et Nathinæi, qui habitabant inOphel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis. 22 Et episcopusLevitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ,filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores inministerio domus Dei. 23 Præceptum quippe regis supereos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos, 24 etPhathahia filiusMesezebel, de filiis Zara filii Juda inmanuregis, juxta omne verbum populi, 25 et in domibus peromnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt inCariatharbe et in filiabus ejus: et in Dibon, et in filiabus

Page 35: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 11:26 35 NEHEMIÆ 12:13ejus: et in Cabseel, et in viculis ejus: 26 et in Jesue,et in Molada, et in Bethphaleth, 27 et in Hasersual, etin Bersabee, et in filiabus ejus, 28 et in Siceleg, et inMochona, et in filiabus ejus, 29 et in Remmon, et in Saraa,et in Jerimuth, 30 Zanoa, Odollam, et in villis earum,Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Etmanserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom. 31 Filiiautem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel,et filiabus ejus 32 Anathoth, Nob, Anania, 33 Asor, Rama,Gethaim, 34Hadid, Seboim, et Neballat, Lod, 35et Ono valleartificum. 36 Et de Levitis portiones Judæ et Benjamin.

121Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt

cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue: Saraia, Jeremias,Esdras,* 2 Amaria, Melluch, Hattus, 3 Sebenias, Rheum,Merimuth, 4Addo, Genthon, Abia, 5Miamin, Madia, Belga,6 Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias, 7 Idaia.Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebusJosue. 8 Porro Levitæ, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia,Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum:9 et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisquein officio suo. 10 Josue autem genuit Joacim, et Joacimgenuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada, 11 et Jojada genuitJonathan, et Jonathan genuit Jeddoa. 12 In diebus autemJoacim erant sacerdotes et principes familiarum: Saraiæ,Maraia: Jeremiæ, Hanania: 13 Esdræ, Mosollam: Amariæ,* 12:1 Hi sunt autem, etc. BEDA, ubi supra. Hic principes sacerdotum unacum fratribus suis, etc., usque ad ideoque illum superstite adhuc Nehemianasci potuisse. BED., ibid. Descripta est successio principum sacerdotumet levitarum, etc., usque ad amica provisione restaurant, et debito honoreexaltant. ID., ibid. Jamdudum ædificata erat civitas, etc., usque ad tunc in reipsa fruentiumdivina visione beatorumhominum in corporibus spiritualibusinter angelica agmina.

Page 36: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 12:14 36 NEHEMIÆ 12:31Johanan: 14Milicho, Jonathan: Sebeniæ, Joseph: 15Haram,Edna: Maraioth, Helci: 16 Adaiæ, Zacharia: Genthon,Mosollam: 17 Abiæ, Zechri: Miamin et Moadiæ, Phelti:18 Belgæ, Sammua: Semaiæ, Jonathan: 19 Jojarib, Math-anai: Jodaiæ, Azzi: 20Sellai, Celai: Amoc, Heber: 21Helciæ,Hasebia: Idaiæ, Nathanaël. 22 Levitæ in diebus Eliasib,et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes famil-iarum, et sacerdotes in regno Darii Persæ. 23 Filii Leviprincipes familiarum, scripti in libro verborum dierum,et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib. 24 Et principesLevitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel: etfratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiteren-tur juxta præceptum David viri Dei, et observarent æqueper ordinem. 25Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam,Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum anteportas. 26 Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, etin diebus Nehemiæ ducis, et Esdræ sacerdotis scribæque.27 In dedicatione autemmuri Jerusalem, requisierunt Lev-itas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem,et facerent dedicationem et lætitiam in actione gra-tiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.†28 Congregati sunt autem filii cantorum de campestribuscirca Jerusalem, et de villis Nethuphathi,‡ 29 et de domoGalgal, et de regionibus Geba et Azmaveth: quoniamvillas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem.30 Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ, et mundaveruntpopulum, et portas, et murum.§ 31 Ascendere autem† 12:27 Et in cymbalis, etc. ID., ibid. Cymbala, psalteria et citharæ, etc.,usque ad et corda proximorum ad amorem ejus accendunt, etc. ‡ 12:28Filii cantorum. ID., ibid. Imitatores scilicet eorum, etc., usque ad et inipso tempore dedicationis, id est, perpetuæ remunerationis ibidem pariteruniuntur. § 12:30 Et mundati. ID., ibid. Justus omnino ordo, etc., usquead et vinctis manibus et pedibus in tenebras exteriores mittatur.

Page 37: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 12:32 37 NEHEMIÆ 12:36feci principes Juda super murum, et statui duos magnoschoros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murumad portam sterquilinii.** 32 Et ivit post eos Osaias, etmedia pars principum Juda, 33et Azarias, Esdras, etMosol-lam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias. 34 Et defiliis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filiusSemeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur,filius Asaph,†† 35 et fratres ejus Semeia, et Azareel,Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, invasis cantici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos inporta fontis.‡‡ 36 Et contra eos ascenderunt in gradibuscivitatis David in ascensu muri super domum David, et

** 12:31 Principes Juda, etc., id est confessionis vel laudis, perfectiores suntEcclesiæ doctores, qui in dedicatione civitatis super murum ascendunt: quiain tempore tribulationis generalem Ecclesiæ conversationem altius vivendotranscendisse probantur. De his enim dicitur: Super muros tuos Jerusalemconstitui custodes Isai. 62., etc. Jure ergo qui nunc muris Ecclesiæ tanquamvigiles præsunt, tunc quoque eisdem gloria remunerationis præeminebunt.Et statui duos choros. Vel spurcitiam peccatorum in præsenti de Ecclesiacorrectius vivendo, et errantes corrigendo expurgent, et in futuro qui corriginoluerunt, judiciaria potestate de civitate Domini, id est ingressu patriæcœlestis, expellant. Vel chori laudantium ad dexteram euntes super murumad portam sterquilinii ascendunt, dum eos dignos laude prædicant quiomnem immunditiam de Ecclesia prædicando, arguendo, excommunicando,eliminant. †† 12:34 Et de filiis sacerdotum, etc. In hac vita filiisacerdotum in dedicatione civitatis Dei tubis canunt, qui ad memoriampatriæ cœlestis corda auditorum prædicando succendunt. ‡‡ 12:35In vasis cantici David. Quia non suo sensu vel desideriis innituntur, sedpatrum et prophetarum vitam et doctrinam per omnia sequentes verboprædicationis insistunt. Et Esdras scriba. Quia in omnibus quæ aguntverba sanctæ Scripturæ præ oculis habent, quibus ducibus ad ingressumvitæ æternæ perveniant, ut inebrientur ab ubertate domus Dei, et torrentevoluptatis ejus, apud quem est fons vitæ, etc.

Page 38: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 12:37 38 NEHEMIÆ 12:42usque ad portam aquarum ad orientem.§§ 37 Et chorussecundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego posteum, et media pars populi super murum, et super turrimfurnorum, et usque ad murum latissimum,*** 38 et superportam Ephraim, et super portam antiquam, et superportam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, etusque ad portam gregis: et steterunt in porta custodiæ,39 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, etego, et dimidia pars magistratuum mecum.††† 40 Etsacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai,Zacharia, Hanania in tubis, 41 et Maasia, et Semeia, etEleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer.Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia præpositus:‡‡‡42 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætatisunt: Deus enim lætificaverat eos lætitia magna: sed etuxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia

§§ 12:36 Et contra eos ascenderunt in gradibus. BED., ibid. Cum civitasædificaretur, etc., usque ad sanctam Trinitatem socia exsultatione concel-ebrant. Super domum David. ID., ibid. Ascendunt filii sacerdotum, etc.,usque ad ortumque solis justitiæ sine occasu videre merentur. *** 12:37Et super turrim furnorum. ID., ibid. Longum est de singulis portis velturribus specialiter disserere, etc., usque ad circumspecta semper est necessecautela et sollicitudine muniri. ††† 12:39 Steteruntque duo chori.ID., ibid. Perambulatis mœnibus et portis civitatis, etc., usque ad in cujusimplenda voluntate infatigabili mente permaneo. ‡‡‡ 12:41 Et clarececinerunt. Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis. Votamea Domino reddam in atriis domus Domini, in conspectu omnis populiin medio tui, Jerusalem Psal. 115.. Hoc fit cum in cœlesti patria omniumsanctorum multitudine congregata, eas pro quibus in præsenti gemimusquasque gratiarum actione quotidiano desiderio sitimus, laudes efferimus.

Page 39: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 12:43 39 NEHEMIÆ 13:3Jerusalem procul.§§§ 43 Recensuerunt quoque in dieilla viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et adprimitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principescivitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Lev-itas: quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitisadstantibus.* 44Et custodierunt observationemDei sui, etobservationem expiationis, et cantores, et janitores juxtapræceptum David, et Salomonis filii ejus, 45quia in diebusDavid et Asaph ab exordio erant principes constituti can-torum in carmine laudantium et confitentium Deo. 46 Etomnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiæ,dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos,et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filiosAaron.

131 In die autem illo, lectum est in volumine Moysi,

audiente populo: et inventum est scriptum in eo, quodnondebeant introire Ammonites etMoabites in ecclesiamDei usque in æternum:* 2 eo quod non occurrerint filiisIsraël cum pane et aqua, et conduxerint adversum eosBalaam ad maledicendum eis: et convertit Deus nostermaledictionem in benedictionem. 3 Factum est autem,cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam§§§ 12:42 Deus enim lætificaverat, etc. BEDA, ibid. Hæc ad dedicationemsanctæ civitatis, etc., usque ad et victimas bonorum operum maximasimmolare curabant. Sed et uxores, etc. Quia tempore resurrectionis nonsolum qui prædicando vel fortiter operando Ecclesiam ædificarunt, fructumlaboris percipiunt, sed etiam infirmiores ejusdemfidei consortes, eademvitæperceptione lætantur. Benedixit enim Dominus pusillis cum majoribus Psal.113.. * 12:43 Recensuerunt quoque, etc. BEDA, ibid. Gaudentibus cunctis,etc., usque ad et cum magna laude et lætitia erat dedicata. * 13:1 In dieautem illo lectum, etc. BEDA in Esdr., lib. 3, tom. 2. Hi quia de incestu natisunt, etc., usque ad sed DeusmaledictionemBalaam in benedictionempopulisui convertit, et eum ab armis inimicorum munivit.

Page 40: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 13:4 40 NEHEMIÆ 13:12ab Israël.† 4 Et super hoc erat Eliasib sacerdos, quifuerat præpositus in gazophylacio domus Dei nostri, etproximus Tobiæ. 5 Fecit ergo sibi gazophylacium grande,et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, etvasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum,et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales.6 In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia annotrigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni adregem, et in fine dierum rogavi regem.‡ 7 Et veni inJerusalem, et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiæ,ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei. 8 Etmalummihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiæforas de gazophylacio:§ 9 præcepique et emundaveruntgazophylacia: et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium,et thus. 10 Et cognovi quod partes Levitarum non fuis-sent datæ, et fugisset unusquisque in regionem suam deLevitis, et cantoribus, et de his qui ministrabant: 11 et egicausamadversusmagistratus, et dixi: Quare dereliquimusdomumDei? et congregavi eos, et feci stare in stationibussuis. 12 Et omnis Juda apportabat decimam frumenti,† 13:3 Factum est autem, etc. Quia necesse est nos auditui veritatis inten-dere, ubi cum ab uno quolibet vitio lectione divina prohibemur, continuoetiamquidquid vitii sordidantis in nobis deprehendimus, ab actione nostra etconscientia repellamus. ‡ 13:6 In omnibus his. BED., ibid. Hæc sententia,etc., usque ad quæ reversus Nehemias mox exstirpavit. § 13:8 Et projecivasa domus Tobiæ. ID., ibid. Qui supradictus est servus Ammonites inimicuspopuli Dei, etc., usque ad quæ communicatio hæreticis et schismaticis cumorthodoxis et pacificis filiis Dei. Et projeci. ID., ibid. Tu quoque quidquidinter fideles infidelitatis et immunditiæ repereris, etc., usque ad sicut enimNehemias in cæteris, ita et in hoc ejus personam repræsentavit. ID., ibid. Sexdiebus operari per legemquænecessaria sunt, in septima jubemur quiescere,etc., usque ad ab his quæ ad victum et vestitum pertinent, prorsus intuitumavertant, sed congruo moderamine dispensent.

Page 41: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 13:13 41 NEHEMIÆ 13:21vini, et olei, in horrea. 13 Et constituimus super horreaSelemiam sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam deLevitis, et juxta eos Hanan filium Zachur, filium Math-aniæ: quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis creditæsunt partes fratrum suorum. 14Mementomei, Deusmeus,pro hoc, et ne deleasmiserationesmeas quas feci in domoDei mei, et in cæremoniis ejus. 15 In diebus illis vidi inJuda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos,et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, etomne onus, et inferentes in Jerusalem, die sabbati. Etcontestatus sum ut in die qua vendere liceret, vender-ent. 16 Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces,et omnia venalia: et vendebant in sabbatis filiis Juda inJerusalem.** 17 Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis:Quæ est hæc res mala quam vos facitis, et profanatis diemsabbati? 18 numquid non hæc fecerunt patres nostri, etadduxit Deus noster super nos omnemalum hoc, et supercivitatem hanc? et vos additis iracundiam super Israëlviolando sabbatum. 19Factum est autem, cumquievissentportæ Jerusalem in die sabbati, dixi: et clauserunt januas,et præcepi ut non aperirent eas usque post sabbatum: etde pueris meis constitui super portas, ut nullus inferretonus in die sabbati.†† 20 Et manserunt negotiatores, etvendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis.21 Et contestatus sum eos, et dixi eis: Quare manetis ex** 13:16 Inferentes pisces et omnia, etc. ID., ibid. Piscis bonus, est pia fides,quam qui a Domino malus, infirma cogitatio quæ se curis hujus mundi ultramodum immergit, quam nobis Tyrii, id est, coangustati quærunt in sabbatovendere, cum immundi spiritus quietem nostræ cogitationis importuneprofundis sæculi curis obruere tentant. Sed pro tali mercatu Nehemiasoptimates objurgat Juda et castigat, dumdivina inspiratio eos qui professionipietatis servire conantur, ab hujusmodi cogitationibus purgat. †† 13:19Factum est autem. BED., ibid. Conscientia nostra, etc., usque ad ideo meritosequitur.

Page 42: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 13:22 42 NEHEMIÆ 13:30adverso muri? si secundo hoc feceritis, manum mittamin vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.22 Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent adcustodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati: etpro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihisecundum multitudinem miserationum tuarum.‡‡ 23 Sedet in diebus illis vidi Judæos ducentes uxores Azotidas,Ammonitidas, et Moabitidas.§§ 24 Et filii eorum ex mediaparte loquebantur azotice, et nesciebant loqui judaice,et loquebantur juxta linguam populi et populi. 25 Etobjurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, etdecalvavi eos, et adjuravi in Deo ut non darent filias suasfiliis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suiset sibimetipsis, dicens: 26Numquid non in hujuscemodi repeccavit Salomon rex Israël? et certe in gentibus multisnon erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuiteum Deus regem super omnem Israël: et ipsum ergoduxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ. 27Numquidet nos inobedientes faciemus omne malum grande hocut prævaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores pere-grinas? 28 De filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotismagni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi ame. 29 Recordare, Domine Deus meus, adversum eos quipolluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum.30 Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constituiordines sacerdotum et Levitarum, unumquemque inmin-

‡‡ 13:22 Dixi quoque Levitis ut mundarentur, etc. ID., ibid. Mundari eosa quotidiano operis exercitio necesse est, etc., usque ad oportet ut priusmentem suam et actus purificent ab omni errorum labe. §§ 13:23 Sedet in diebus illis. ID., ibid. In Ecclesia uxores alienigenas ducunt, etc. usquead sed gentili sensu interpretantes.

Page 43: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

NEHEMIÆ 13:31 43 NEHEMIÆ 13:31isterio suo:*** 31 et in oblatione lignorum in temporibusconstitutis, et in primitivis: memento mei, Deus meus, inbonum. Amen.†††

*** 13:30 Igitur mundavi eos. ID., ibid. Apertius per omnia finis etcondignus ædificio sanctæ civitatis et templi Domini, ut emundatis civibusalienæ a Deo pollutionis, ordines sacerdotum et levitarum in ministerio suorite custodiantur, ut instituti regulariter magistri Ecclesiæ castigatum abomni peccato populum de cætero in bono permanere, et crescere semperexhortentur. ††† 13:31 Et in oblatione lignorum in temporibus con-stitutis et in primitiis. Inter cætera populus ligna offert ad ignem altarisnutriendum, cum opera virtutum divina consecratione digna operantur.Ardent ligna et consumuntur in altari holocaustorum, cum in cordibuselectorum, opera justitiæ flamma charitatis perficiuntur. Memento mei,Deus, in bonum. Merito talis conditor et dedicator civitatis, post multosdevotionis labores, memoriæ se Creatoris et largitoris omnium bonorumcommendat.

Page 44: IIESDRÆIDESTLIBERNEHEMIÆ · NEHEMIÆ2:11 4 NEHEMIÆ2:17 Israël.‡ 11EtveniJerusalem, eteramibitribusdiebus. 12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam

44Bibbia Vulgata Clementina na 1598

Clementine Vulgate of 1598 with Glossa Ordinaria Migne edition1880 in Latin

Public DomainLanguage: Latine (Latin)Translation by: Jerome

2014-08-23PDF generated using Haiola and XeLaTeX on 22May 2020 from source files dated 5May20207ca33455-379f-554d-a635-9009adbd90c5