10
5 Iuxta sidus alteram Sirena gemma I saeculi a. Chr. n. vel I saeculi p. Chr. n. (imago II) ostendit, sed haec Siren super lineam manet, quae non caelos, sed terram innuit, sicut etiam spica, quam ad dexteram videmus, confirmat. 6 Imago II: Siren iuxta stellam. Neo-Eboraci, in Artium Musaeo Metropolitano, ©Photo SCALA, Florence Nec dubium has aves cum humano capite Sirenas esse, si eas cum illa comparamus, quam in hydria Attica Parisiis servata verbis ΣΙΡΕΝ ΕΙΜΙ (hoc est, “Siren sum”) adscriptis depictam in imaginibus nostris IIIa, IIIb, IIIc, IIId videmus 7 :

Imago II: Siren iuxta stellam.eprints.ucm.es/17843/2/De_Sirenibus.II.pdfTheo Smyrnaeus recte dixit Sirenas imagines caelestium sonorum esse, sed antiqui has Sirenas aliis modis, non

  • Upload
    others

  • View
    1

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: Imago II: Siren iuxta stellam.eprints.ucm.es/17843/2/De_Sirenibus.II.pdfTheo Smyrnaeus recte dixit Sirenas imagines caelestium sonorum esse, sed antiqui has Sirenas aliis modis, non

5

Iuxta sidus alteram Sirena gemma I saeculi a. Chr. n. vel I saeculi p. Chr. n. (imago II)

ostendit, sed haec Siren super lineam manet, quae non caelos, sed terram innuit, sicut

etiam spica, quam ad dexteram videmus, confirmat.6

Imago II: Siren iuxta stellam.

Neo-Eboraci, in Artium Musaeo Metropolitano, ©Photo SCALA, Florence

Nec dubium has aves cum humano capite Sirenas esse, si eas cum illa

comparamus, quam in hydria Attica Parisiis servata verbis ΣΙΡΕΝ ΕΙΜΙ (hoc est,

“Siren sum”) adscriptis depictam in imaginibus nostris IIIa, IIIb, IIIc, IIId videmus7:

Page 2: Imago II: Siren iuxta stellam.eprints.ucm.es/17843/2/De_Sirenibus.II.pdfTheo Smyrnaeus recte dixit Sirenas imagines caelestium sonorum esse, sed antiqui has Sirenas aliis modis, non

6

Imago IIIa: Avis humano capite,

quam inscriptio sirena appellat

Imago IIIb: Avis humano capite, quam inscriptio Sirena appellat.

Page 3: Imago II: Siren iuxta stellam.eprints.ucm.es/17843/2/De_Sirenibus.II.pdfTheo Smyrnaeus recte dixit Sirenas imagines caelestium sonorum esse, sed antiqui has Sirenas aliis modis, non

7

Imago IIIc: Avis cum humano capite, quam inscriptio Sirena appellat.

Imago IIId: Hydria attica, ubi avis humano capite “Siren” appellatur.

Page 4: Imago II: Siren iuxta stellam.eprints.ucm.es/17843/2/De_Sirenibus.II.pdfTheo Smyrnaeus recte dixit Sirenas imagines caelestium sonorum esse, sed antiqui has Sirenas aliis modis, non

8

Nunc quod officium Sirenes in fabula Platonica haberent nobis exquirendum est.

Hanc quaestionem auxilio pertractemus alterius quaestionis:

b) Suntne apud Platona Sirenes spiritus sonorum stellarum?

Platonica fabula de Ere Sirenas primas caelestis musicae facit cantatrices.

Priusquam Aristoteles de fundamentis mathematicis Pythagoreae doctrinae de harmonia

mundana scripsit, illam harmoniam re vera musicam sonisque (φωνή, τόνος)

constitutam Plato fecit. Secundum autem Aristotelen, Pythagorei eiusdem sententiae

fuisse videntur.8 Itaque siquis sphaerarum harmoniam sicut planetarum motuum

mathematicam coaptationem intelligit, hic fabulam aliquam abstracta ratiocinatione

interpretari videtur.9 Quis autem talem fabulam concepit? Eratne ista fabula eadem,

quam Plato de Ere conscripsit? Quod si ita fuit, excogitavitne Plato fabulam totam, an

aliquae Pythagoreis ex fontibus hausit?

Musicae mundanae doctrinam certe antiquiorem esse quam Plato viri docti

agnoscere solent.10 Nos vero “musicae mundanae” verbis utimur, non “sphaerarum

musicae”, quoniam sphaerarum caelestium notionem (quam in fabula Plato subindicat)

non ante Eudoxi aetatem (CCCXCI – CCCXXXVIII a. Chr. n.) exstitisse videtur. Itaque

anachronice sphaerarum harmoniae doctrinam ipsi Pythagorae tribueremus. Harmonian

ipsam Pythagoras musice, non solum sicut “coaptatio” (sicut Meyer iudicaret)

intelligere potuit, quoniam verbum ἁρμονία cum musica significatione in aetate

Pythagorae invenitur.11 Paene certum est Platona musicae mundanae doctrinam e

Pythagoreis eius aetatis hausisse: cum ille Pythagoreis sententiam tribuit, musicen et

astronomian quasi sorores esse, forsitan doctrinam de harmonia mundana Pythagoreae

originis esse agnoscebat, id est: Pythagoreos, qui eius aequales essent, caeleste et

musicum systemata coniungere innuebat, quod fundamenta harmoniae caelestis

doctrinae praeberet.12

Quod ad caelestes apud Platona Sirenas attinet, illae ab antiquissimis

Pythagoreis fictae esse considerantur. Ad hanc sententiam confirmandam ἄκουσμα

adhibetur, a Iamblicho (saec. IV p. Chr. n.) laudatum, secundum quod oraculum in

Delphis τετρακτὺς est, scilicet harmonian, ubi Sirenes commorantur.13 Antequam id

ἄκουσμα quanti sit aestimemus, nobis erit declarandum, quid τετρακτύς, quid

ἁρμονία illic significent. Sextus ille Empiricus (saec. II-III p. Chr. n.) nobis auxilio est,

cum τετρακτὺν summam quattuor priorum integrorum numerorum (1+2+3+4 = 10)

Page 5: Imago II: Siren iuxta stellam.eprints.ucm.es/17843/2/De_Sirenibus.II.pdfTheo Smyrnaeus recte dixit Sirenas imagines caelestium sonorum esse, sed antiqui has Sirenas aliis modis, non

9

esse dicit, ἁρμονίαν autem systema trium symphoniarum, quae Graece διὰ πασῶν,

διὰ πέντε, διὰ τεσσάρων appellentur. Τετρακτὺς et ἁρμονία eo coniunguntur, quod

quattuor primi integri rationes exprimunt inter chordarum longitudines, quae

consonantias edunt14.

Quod ad nexus inter tetraktyn et oraculum Delphicum attinet, Martianus Capella

tradit in Delphis nemorum susurrantibus flabris canoram modulationem melico quodam

crepitare appulsu. Nam eminentiora prolixarum arborum culmina perindeque distenta

acuto sonitu resultare. Quidquid vero terrae confine ac propinquum ramis adclinibus

fuerat, gravitas rauca quatiebat. At media ratis per anexa succentibus duplis ac

sesquialteris nec non etiam sesquitertiis, sesquioctavis etiam sine discretione iuncturis,

licet intervenirent limmata, concinebant. In hoc Boyancé rationem vidit initii

Pythagoreae sententiae: “Quid est oraculum in Delphis? Tetractys, id est, harmonía”.15

Si nunc coniunctionem inter tetraktyn, harmonian et Sirenas inspicimus,

difficile erit nobis nexum Sirenum cum tetrakty demonstrare. Locus autem Plutarchi

Sirenas cum tetrakty, quae Platonica vocari potest, sociat. Melius esset eam duplicem

tetraktyn appellare, namque ex duabus seriebus quattuor elementorum constat: prima

series unum continet tresque primos terminos geometricae progressionis cuius ratio duo

est (1, 2, 4, 8); altera series unum tresque primos terminos progressionis geometricae

cuius ratio tres est (1, 3, 9, 27). Hae sunt geometricae progressiones secundum quas

Demiurgus animam mundi dividit, ut Plato in Timaeo aperuit. Plutarchus vero censuit

Sirenas apud Platonem octo esse propterea quod primi divisores animae mundi etiam

octo sunt, si unum utraque serie ineunte iteratur.16 Sed hic Plutarchus excogitationes

Platonicas ex origine Pythagorea composuisse, potius quam doctrinas Pythagoreas

tradere videtur, e quibus Plato haurire potuisset. Id est: Plutarchus componere potuit

Platonicas Sirenas iuxta animae mundi proportiones, quarum notionum tantum aliquid

simile doctrinae de animae mundi proportionibus, scilicet Philolai doctrina de harmonia

mundi, apud Pythagoreos aetatis Platonicae agnosci potuit, ita ut ex ea Plato animae

mundi proportiones excogitaret17.

Caelestes autem Sirenas ab antiquis Pythagoreis etiam cultas esse difficile est

dictu, si ad eam doctrinam firmandam tantum sententia ab Iamblicho tradita (hoc est,

octo saecula post Platonem) affertur. Vtrum haec sententia iam in aetate Platonis

adhiberetur, in dubio manet, sed plerique viri docti adnuunt Pythagoreas sententias ab

Iamblicho Porphyrioque collectas iam Aristoteli notas esse.18 Sententia vero de

Sirenibus, quae eas sedem in tetrakty, id est in harmonia habere dicit, modum cogitandi

Page 6: Imago II: Siren iuxta stellam.eprints.ucm.es/17843/2/De_Sirenibus.II.pdfTheo Smyrnaeus recte dixit Sirenas imagines caelestium sonorum esse, sed antiqui has Sirenas aliis modis, non

10

patefecit, qui sonitui animum quoddam divinum tribuat. Hoc in aliis Pythagoreis

sententiis quoque videri potest, et West priscorum hominum proprium censuit, quoniam

fides similes apud aborigines Polynesiae et Surinamiae inveniuntur.19 Itaque sententia

de Sirenibus iam ante aetatem classicam nota esse potuit.

Quae omnia tamen non sinunt ut nexum Sirenum cum stellis in Pythagorea

sententia agnoscamus, quam Iamblichus laudavit: haec sententia tantum nexum statuit

Sirenum cum Delphis et cum tetrakty, id est, cum harmonia. Sed, nisi fabula Eris nota

esset ei homini, qui sententiam de Delphis excogitaverit, vel in templo apud Delphos

imaginem mundi esse praesumeremus, nihil in ea sententia Pythagorea Sirenas

caelestibus hemisphaeriis sedentes faceret, nihil vero harmoniam illic laudatam

mundanam esse concederet. Alias dicam: Iamblichus, qui fabulam Eris novisset, Sirenas

in sententia sedem in caelis habere censeret; sed, si haec sententia ante Platonem

exstitisset, nihil in ea vel in eis, quae aequales eius crederent, existimare sineret Sirenas

illas cum caelis coniunctas esse. Hoc nostra quidem sententia Plato concepit, sententia

vero apud Iamblichum Pythagoreos ante Platonem Sirenas cum stellis vel cum caeli

regionibus coniunxisse non probaret.

Veri similius videtur Sirenas primum cum sonis musicis (id est cum harmonía,

sicut in sententia ab Iamblicho servata), deinde cum mundi orbibus coniunctas esse. M.

L. West dixit Sirenas in caelos translatas esse, ubi systema musicum cum caelesti

connexum est.20 Hunc nexum iam Pythagorei aetatis Platonis agnoverant.21 Etiamsi

fontem nullam aetatis Platonicae vel antiquiorem novimus, quae tetraktyn ad caelestia

referat, meminisse possumus systema mundi Pythagoreum, ab Aristotele descriptum, in

quo decem corpora caelestia adhibentur, quae summam tetraktyos a Sexto Empirico

laudatae elementorum (1, 2, 3, 4) aequant.22 Quae cum ita essent, facilius Sirenes super

mundi hemisphaeria sedentes effingi poterant, sicut apud Platona videmus, qui

numerum caelestium e decem in octo reduxit, Terram et Pythagoream Antichthona

praeteriens.23 Plato ita facere potuit, quoniam decem non aequat numerum sonituum

ullius Graecae harmoniae, neque inter eos numeros erat, qui consonantias exprimunt,

sed tantum summam eorum numerorum constituit, ut supra diximus.

Itaque coniunctio Sirenum cum caelestibus orbibus a Platone inventa esse potuit,

postquam Sirenes ad harmonian, sicut in Pythagorea sententia, relatae fuerunt. Theo

autem Smyrnaeus Pythagoreis opinionem tribuit Sirenas apud Platona sicut effigies vel

simulacra sonituum caelestium esse,24 sed hoc, omnibus testimoniis consideratis,

Page 7: Imago II: Siren iuxta stellam.eprints.ucm.es/17843/2/De_Sirenibus.II.pdfTheo Smyrnaeus recte dixit Sirenas imagines caelestium sonorum esse, sed antiqui has Sirenas aliis modis, non

11

Platonis interpretatio Pythagorea esse videtur, potius quam Pythagorea doctrina ante

Platonis aetatem accepta.

Postquam novimus, quo modo Sirenes ad sphaerarum harmoniam relatae sint,

quid earum officium sit in somnio Eris nobis exquirendum est. Nostra quidem sententia

Theo Smyrnaeus recte dixit Sirenas imagines caelestium sonorum esse, sed antiqui has

Sirenas aliis modis, non inter se contrariis, interpretati sunt. Nos vero primum de

Sirenibus sicut animabus sub avium specie, postea de Sirenibus animarum ducibus

disseremus. Quamquam Plato non dixit Sirenas apud se animas vel animarum duces

esse, aequales eius iam ita censere poterant. Sicut postea videbimus, Sirenas animarum

duces facere ad allegorian Odysseae sicut iter animae pertinere poterat, et haec allegoria

forsitan in Platonis aetate iam nota erat et divulgata.

6 Specimen aliud stellae iuxta Sirena in imagine nostra II videas, quam Dominicus Musti, 1999, in imagine 4, et Eva

Hofstetter, 1997, in imagine numero 42 expresserunt (gemma est quae in Musaeo Metropolitano Novae Eboraci, 81,

6, 115, servatur). Forsitan plura testimonia inveniri possunt, si astrorum imagines in antiquis monumentis

inspiciuntur. Ita sciri posset, utrum puncta quaedam in Sirenum imaginibus antiquae et classicae aetatis effigies

astrorum sint; de hoc e. g. Yalouris, 1980, disseruit. Quod autem ad imagines in Lexico Iconographico Mythologiae

Classicae, s. v. “Astra”, “Planetae”, “Stellae”, et “Zodiacus”, attinet, nulla vero aliquid simile Sirenum effigiebus

(avis alae, instumenta musica) exhibet, Sol tantum adsidue aliger effingitur. 7 Attico-corinthia hydria ca. 580-500 a. Chr. n. depicta, in Musaeo Louvre servata est (Inv. No. E 869). Cf. Ernesti

Buschor, 1944, p. 44, imaginem 34; Hildegundae Gropengiesser, 1977, p. 591, imaginem 11; Corpus Vasorum

Antiquorum, Louvre (2) III Hd (ill. 12, 1 et 3; ill. 13); Evae Hofstetter, 1990, pp. 94 et 103 (A 88); Iacelinae

Leclercq-Marx, 1997, p. 16, imaginem 11; Caroli Marót, 1960, imaginem XIII, et Georgii Weicker, 1902, p. 20,

imaginem 13. 8 Arist. Cael., 290b 22-23 (ejnarmovnion givgnesqaiv fasi th;n fwnh;n feromevnwn kuvklw/ tw'n a[strwn). 9 Cf. Iacelinae Leclercq-Marx, 1997, p. 26, n. 124, ubi Armandi Delatte, 1915, pp. 260 et 276 memorantur. 10 Martinus Litchfield West, 1967, in p. 12; Guillelmus Keith Chambers Guthrie, 1962, in p. 295-301, et Gualterius

Burkert, 1972, in p. 351-2 (= 1962, in pp. 328-335). 11 Cf. Iohannis Burnet, 41930, p. 110; Bonaventurae Meyer, 1932, p. 47; Evangeli Moutsopoulos, 1959, p. 376 cum

n. 8, et Iohannis Pépin, 1986, cols. 594, et 609-10. Secundum Arist., Metaph., 1073 b 17-32, sphaerarum exemplum

ab Eudoxo excogitatum esse videtur (Eu[doxo" me;n ou\n hJlivou kai; selhvnh" eJkatevrou th;n fora;n ejn trisi;n

ejtivqet∆ ei\nai sfaivrai"... tw'n de; planwmevnwn a[strwn ejn tevttarsin eJkavstou sfaivrai"). Quid

Pythagoras harmonian appellaret, Bonaventura Meyer, 1932, in p. 47, sicut coaptationem interpretatus est, sed,

secundum Bonaventuram ipsum Meyer, 1932, in p. 54, aJrmoniva iam in saeculo VI a. Chr. n. (in quo Pythagoras

vixit) ad musicam referebatur: cf. Sapphus fragmentum 70, l. 9 Voigt, ubi tantum verbum χόρος, in l. 10, musicam

artem innuit), et Lasi fr. 1 Page (Davmatra mevlpw Kovran te Klumevnoiæ a[locon É melibovan u{mnon ajnagnevwn

É Aijolivd∆ a]m baruvbromon aJrmonivan). Eduardus Zeller, 61919-51923, I, in p. 463, n. 2, verbum aJrmoniva

intervallum quod etiam dia; pasw'n apud Pythagoreos significare dicit; cf. vero in saeculo IV-III a. Chr. n.

Aristoxeni Harmonicorum p. 46, l. 9-10 Da Rios (tw'n eJpta; ojktacovrdwn a}" ejkavloun aJrmoniva"), et in saeculo

Page 8: Imago II: Siren iuxta stellam.eprints.ucm.es/17843/2/De_Sirenibus.II.pdfTheo Smyrnaeus recte dixit Sirenas imagines caelestium sonorum esse, sed antiqui has Sirenas aliis modis, non

12

II p. Chr. n. Nicomachi Geraseni Harmonicorum, 9, 1, p. 252 Jan, ubi Philolai fragmentum 6b Huffman servatur

(aJrmoniva" de; mevgeqov" ejsti sullaba; kai; di∆ ojxeia'n: to; de; di∆ ojxeia'n mei'zon ta'" sullaba'" ejpogdovwi.

e[sti ga;r ajpo; uJpavta" ejpi; mevssan sullabav, ajpo; de; mevssa" ejpi; neavtan di∆ ojxeia'n, ajpo; de; neavta" ej"

trivtan sullabav, ajpo; de; trivta" ej" uJpavtan di∆ ojxeia'n: to; d∆ ejn mevswi mevssa" kai; trivta" ejpovgdoon: aJ

de; sullaba; ejpivtriton, to; de; di∆ ojxeia'n hJmiovlion, to; dia; pasa'n de; diplovon. ou{tw" aJrmoniva pevnte

ejpovgdoa kai; duvo dievsie", di∆ ojxeia'n de; triva ejpovgdoa kai; divesi", sullaba; de; duv∆ ejpovgdoa kai;

divesi"). 12 Pl., R., 530 d 6-9 (Kinduneuvei, e[fhn, wJ" pro;" ajstronomivan o[mmata pevphgen, w}" pro;" ejnarmovnion

fora;n w\ta pagh'nai, kai; au|tai ajllhvlwn ajdelfaiv tine" aiJ ejpisth'mai ei\nai, wJ" oi{ te Puqagovreioiv

fasi kai; hJmei'", w\ Glauvkwn, sugcwrou'men). Cf. Petri Boyancé, 1937, p. 101. 13 Cf. Iamb., VP, 18, 82: tiv ejsti to; ejn Delfoi'" mantei'on… tetraktuv": o{per ejsti;n hJ aJrmoniva, ejn h|/ aiJ

Seirh'ne". 14 S. E., M, VII, 93-95: h\n de; ajrch; th'" tw'n o{lwn uJpostavsew" ajriqmov": dio; kai; oJ krith;" tw'n pavntwn

lovgo" oujk ajmevtoco" w]n th'" touvtou dunavmew" kaloi'to a]n ajriqmov". 94 kai; tou'to ejmfaivnonte" oiJ

Puqagorikoi; pote; me;n eijwvqasi levgein to;

ajriqmw'/ dev te pavnt∆ ejpevoiken,

oJte; de; to;n fusikwvtaton ojmnuvnai o{rkon ouJtwsiv,

ouj ma; to;n aJmetevra/ kefala'/ paradovnta tetraktuvn,

paga;n ajenavou fuvsew" rJizwvmatæ e[cousan,

to;n me;n paradovnta levgonte" Puqagovran ªtou'ton ga;r ejqeopoivounº, tetraktu;n de; ajriqmovn tina, o}"

ejk tessavrwn tw'n prwvtwn ajriqmw'n sugkeivmeno" to;n teleiovtaton ajphvrtizen, w{sper to;n devka: e}n ga;r

kai; duvo kai; triva kai; tevssara devka givnetai. 95 e[sti te ou|to" oJ ajriqmo;" prwvth tetraktuv", phgh; de;

ajenavou fuvsew" levlektai parovson kat∆ aujtou;" oJ suvmpa" kovsmo" kata; aJrmonivan dioikei'tai, hJ de;

aJrmoniva suvsthmav ejsti triw'n sumfwniw'n, th'" te dia; tessavrwn kai; th'" dia; pevnte kai; th'" dia;

pasw'n, touvtwn de; tw'n triw'n sumfwniw'n aiJ ajnalogivai ejn toi'" proeirhmevnoi" tevssarsin ajriqmoi'"

euJrivskontai. 15 Cf. Petri Boyancé, 1951, p. 422, et Martiani Capellae I, 11-12: Inter haec mira spectacula Fortunarumque cursus

motusque, nemorum etiam susurrantibus flabris canora modulatio melico quodam crepitabat appulsu. Nam

eminentiora prolixarum arborum culmina perindeque distenta acuto sonitu resultabant. Quidquid vero terrae confine

ac propinquum ramis adclinibus fuerat, gravitas rauca quatiebat. At media ratis per annexa succentibus duplis ac

sesquialteris nec non etiam sesquitertiis, sesquioctavis etiam sine discretione iuncturis, licet intervenirent limmata,

concinebant. Ita fiebat ut nemus illud harmoniam totam superumque carmen modulationum congruentia personaret.

12. Quod quidem exponente Cyllenio Virtus edidicit etiam in caelo orbes parili ratione aut concentus edere aut

succentibus convenire. Nec mirum quod Apollinis silva ita rata modificatione congrueret, cum caeli quoque orbes

idem Delius moduletur in sole hincque esse quod illic Phoebus et hic vocitetur Auricomus. 16 I. Platonica tetraktys a Plutarcho, De animae procreatione in Timaeo, 1017d 4 – e 1, describitur: hJ de; tw'n uJpo;

Plavtwno" ejkkeimevnwn ajriqmw'n tetraktu;" ejntelestevran e[schke th;n gevnesin, tw'n me;n ajrtivwn

ajrtivoi" diasthvmasi tw'n de; perittw'n perittoi'" pollaplasiasqevntwn: perievcei de; th;n me;n monavda,

koinh;n ou\san ajrch;n ajrtivwn kai; perittw'n, tw'n d∆ uJpæ aujth'/ ta; me;n duvo kai; triva prwvtou" ejpipevdou",

ta; de; tevttara kai; ejnneva prwvtou" tetragwvnou", ta; dæ ojktw; kai; eijkosiepta; prwvtou" kuvbou" ejn

ajriqmoi'", e[xw lovgou th'" monavdo" tiqemevnh".

II. Platonica tetraktys cum Platonicis Sirenibus in De animae procreatione in Timaeo, 1029c 3 – d 1, coniuncta: oJ de;

Plavtwn dh'lov" ejstin ejpi; to; ojxu; proslambavnwn: levgei ga;r ejn th'/ Politeiva/ (617b) tw'n ojktw; sfairw'n

Page 9: Imago II: Siren iuxta stellam.eprints.ucm.es/17843/2/De_Sirenibus.II.pdfTheo Smyrnaeus recte dixit Sirenas imagines caelestium sonorum esse, sed antiqui has Sirenas aliis modis, non

13

eJkavsthn perifevrein ªei\t∆º ejp∆ aujth'/ Seirh'na bebhkui'an: a[/dein de; pavsa" e{na ãeJkavsthnà tovnon iJeivsa",

ejk de; pasw'n keravnnusqai mivan aJrmonivan. au|tai d∆ ajnievmenai ta; qei'a ei[rousi kai; katav/dousi th'"

iJera'" periovdou kai; coreiva" ojktavcordon ejmmevleian: ojktw; ga;r h\san kai; oiJ prw'toi tw'n diplasivwn kai;

triplasivwn o{roi lovgwn, eJkatevra/ prosariqmoumevnh" merivdi th'" monavdo". 17 Cf. Philol., fr. 6 Huffman, apud Stob. 1, 21, 7d (peri; de; fuvsio" kai; aJrmoniva" w|de e[cei: aJ me;n ejstw; tw'n

pragmavtwn ajivdio" e[ssa kai; aujta; me;n aJ fuvsi" qeivan ga kai; oujk ajnqrwpivnhn ejndevcetai gnw'sin

plevon ga h] o{ti oujc oi|ovn t∆ h\n oujqe;n tw'n ejovntwn kai; gignwskovmenon uJf∆ aJmw'n ga genevsqai mh;

uJparcouvsa" ta'" ejstou'" tw'n pragmavtwn, ejx w|n sunevsta oJ kovsmo", kai; tw'n perainovntwn kai; tw'n

ajpeivrwn. ejpei; de; tai; ajrcai; uJpa'rcon oujc oJmoi'ai oujd∆ oJmovfuloi e[ssai, h[dh ajduvnaton h\çka aujtai'"

kosmhqh'nai, eij mh; aJrmoniva ejpegevneto wJitiniw'n a{de trovpwi ejgevneto. ta; me;n w\n oJmoi'a kai; oJmovfula

aJrmoniva" oujde;n ejpedevonto, ta; de; ajnovmoia mhde; oJmovfula mhde; ijsotagh' ajnavgka ta'i toiauvtai

aJrmonivai sugkeklei'sqai, oi{ai mevllonti ejn kovsmwi katevcesqai.

aJrmoniva" de; mevgeqov" ejsti sullaba; kai; di∆ ojxeia'n: to; de; di∆ ojxeia'n mei'zon ta'" sullaba'" ejpogdovwi.

e[sti ga;r ajpo; uJpavta" ejpi; mevsan sullabav, ajpo; de; mevsa" ejpi; neavtan di∆ ojxeia'n, ajpo; de; neavta" ej"

trivtan sullabav, ajpo; de; trivta" ej" uJpavtan di∆ ojxeia'n: to; d∆ ejn mevswi mevsa" kai; trivta" ejpovgdoon: aJ

de; sullaba; ejpivtriton, to; de; di∆ ojxeia'n hJmiovlion, to; dia; pasa'n de; diplovon. ou{tw" aJrmoniva pevnte

ejpovgdoa kai; duvo dievsie", di∆ ojxeia'n de; triva ejpovgdoa kai; divesi", sullaba; de; duv∆ ejpovgdoa kai; divesi"

[paragraphum alterum de harmonia Nicomachus Gerasenus, pp. 252-3 Jan, servavit]). 18 De Pythagoreorum acusmatum antiquitate videas

I. Cornelii Hölk, 1894, p. 31-3, qui ex affinitate inter praeceptum ab Iamblicho in De vita Pythagorica (18, 84) cum

aliis sententiis Pythagoreis relatum, et locum Aristotelis Oeconomicorum, 1344a 8-13, haec acusmata iam saltem in

aetate classica nota esse agnovit. Conferantur:

a) Iamblichi liber De vita Pythagorica, 18, 84: gunai'ka ouj dei' diwvkein th;n auJtou', iJkevti" gavr: dio; kai; ajf∆

eJstiva" ajgovmeqa, kai; hJ lh'yi" dia; dexia'". b) Aristotelis Oeconomica, 1344a 8-13: Prw'ton me;n ou\n ªnovmoi pro;" gunai'kaº ªkai;º to; mh; ajdikei'n: ou{tw"

ga;r a]n oujd∆ aujto;" ajdikoi'to. Tou'q∆ uJfhgei'tai de; ªo}º kai; oJ koino;" novmo": kaqavper oiJ Puqagovreioi

levgousin, w{sper iJkevtin kai; ajf∆ eJstiva" hjgmevnhn wJ" h{kista dei'n ªdokei'nº ajdikei'n: ajdikiva de; ajndro;"

aiJ quvraze sunousivai gignovmenai. II. Armandi Delatte, 1915, 259, p. 307 et 308, qui acusmata in dialogis esse disposita notavit, quod saepe apud

priscos sapientes fit (cf. Gualterii Burkert, 1972, p. 188, et Christophori Riedweg, 2002, p. 103, qui septem sapientes

meminit; cf. Plutarchi Septem sapientium convivium, 153c).

III. Gualterii Burkert, 1972, p. 166-192 (= 1962, 150 sqq.), ubi auctor Anaximandrum Milesium Iuniorem meminit,

qui, secundum Xenophontem, Smp., 3, 6, de allegoriis sibi operam dedit, secundum autem Sudam, s. v. (= α, 1987 =

F Gr Hist 9 T 1 = 58 C 6 DK), Pythagorea symbola interpretatus est, quae igitur in aetate classica vel prius iam nota

esse poterant.

IV. Cf. denique Martini Litchfield West, 1967, p. 11-14, praesertim p. 12; Martini Litchfield West, 1992, p. 224, et

Christophori Riedweg, 2002, p. 61, 91, et 94. 19 Cf. Martini Litchfield West, 1967, p. 12, et 1981, p. 127. Pythagorei sonum aeneum vocem esse numinis, quod in

aere commoraretur, credebant, secundum sententiam a Porphyrio in Vita Pythagorae, 41, servatam, qui Aristotelis

testimonio uti dicit (cf. Arist. fr. 196 Rose, 159 Gigon: to;n d∆ ejk calkou' krouomevnou ginovmenon h\con fwnh;n

ei\naiv tino" tw'n daimovnwn ejnapeilhmmevnou tw'i calkw'i). Aliam Pythagoream sententiam Pleiadas Musarum

lyram appellat (cf. quoque Porph., VP, 41 = Arist., fr. 196 Rose = 159 Gigon: e[lege dev tina kai; mustikw'/ trovpw/

sumbolikw'", a} dh; ejpi; plevon ∆Aristotevlh" ajnevgrayen. oi|on o{ti th;n qavlattan me;n ejkavlei Krovnou

Page 10: Imago II: Siren iuxta stellam.eprints.ucm.es/17843/2/De_Sirenibus.II.pdfTheo Smyrnaeus recte dixit Sirenas imagines caelestium sonorum esse, sed antiqui has Sirenas aliis modis, non

14

davkruon, ta;" de; a[rktou" ÔReva" cei'ra", th;n de; pleiavda Mousw'n luvran), ubi sonos iterum sub specie

humana fictos esse videmus. De Pleiadibus Musarum lyra videas opusculum nostrum anno 2008 divulgatum. De

similibus apud Aborigines Polynesiae et Surinamiae, cf. Iohannis Arnotti MacCulloch, 1917, p. 6, et Martini

Litchfield West, 1967, p. 12, qui Erici Robertson Dodds, 1951, p. 175, n. 119 laudat. Necui similitudo antiquorum

philosophorum et Aboriginum Polynesiae sit molesta, hoc tantum dicamus, nos antiquos philosophos esse agrestes

non putamus, at eos homines, qui saepe pro agrestes creduntur, maioris aestimandos esse credimus. 20 Cf. Martini Litchfield West, 1967, p. 12. 21 Cf. Pl. R., 530 d 6-9 (Kinduneuvei, e[fhn, wJ" pro;" ajstronomivan o[mmata pevphgen, w}" pro;" ejnarmovnion

fora;n w\ta pagh'nai, kai; au|tai ajllhvlwn ajdelfaiv tine" aiJ ejpisth'mai ei\nai, wJ" oi{ te Puqagovreioiv

fasi kai; hJmei'", w\ Glauvkwn, sugcwrou'men), et Arist. Metaph., 986a 2-3 (to;n o{lon oujrano;n aJrmonivan ei\nai

kai; ajriqmovn). 22 Decem corpora caelestia apud Pythagoreos Aristoteles laudat (Metaph., 986a 8-12: ejpeidh; tevleion hJ deka;"

ei\nai dokei' kai; pa'san perieilhfevnai th;n tw'n ajriqmw'n fuvsin, kai; ta; ferovmena kata; to;n oujrano;n

devka me;n ei\naiv fasin, o[ntwn de; ejnneva movnon tw'n fanerw'n dia; tou'to dekavthn th;n ajntivcqona

poiou'sin). De tetrakty, vide S. E., M, VII, 94-5 (tetraktu;n de; ajriqmovn tina, o}" ejk tessavrwn tw'n prwvtwn

ajriqmw'n sugkeivmeno" to;n teleiovtaton ajphvrtizen, w{sper to;n devka: e}n ga;r kai; duvo kai; triva kai;

tevssara devka givnetai. e[sti te ou|to" oJ ajriqmo;" prwvth tetraktuv", phgh; de; ajenavou fuvsew" levlektai

parovson kat∆ aujtou;" oJ suvmpa" kovsmo" kata; aJrmonivan dioikei'tai, hJ de; aJrmoniva suvsthmav ejsti triw'n

sumfwniw'n, th'" te dia; tessavrwn kai; th'" dia; pevnte kai; th'" dia; pasw'n, touvtwn de; tw'n triw'n

sumfwniw'n aiJ ajnalogivai ejn toi'" proeirhmevnoi" tevssarsin ajriqmoi'" euJrivskontai). 23 Plato autem septem caelos in Timaeo (38c) laudat: h{lio" kai; selhvnh kai; pevnte a[lla a[stra, ejpivklhn

e[conta planhtav, eij" diorismo;n kai; fulakh;n ajriqmw'n crovnou gevgonen: swvmata de; aujtw'n eJkavstwn

poihvsa" oJ qeo;" e[qhken eij" ta;" perifora;" a}" hJ qatevrou perivodo" h[/ein, eJpta; ou[sa" o[nta eJptav. Sed

Plato non systema struere, sed quaestiones et responsa, quae eis dari possint, perscrutari conabatur. 24 De Sirenibus sonorum caelestium simulacris cf. Theonis Smyrnaei p. 147 Hiller (e[nioi de; seirh'na" ouj tou;"

ajstevra" levgesqaiv fasin, ajlla; kata; to; Puqagoriko;n tou;" uJpo; th'" touvtwn fora'" ginomevnou" h[cou"

kai; fqovggou" hJrmosmevnou" kai; sumfwvnou", ejx w|n mivan hJrmosmevnhn ajpotelei'sqai fwnhvn).