Iohannes Buridanus, Quaestione in Analytica Posteriora

Embed Size (px)

DESCRIPTION

IOHANNIS BURIDANUSQUAESTIONES IN ANALYTICA POSTERIORA

Citation preview

IOHANNIS BURIDANUS QUAESTIONES IN ANALYTICA POSTERIORA LIBER PRIMUS Q.1: Utrum de demonstratione possit esse scientia Q.2: Utrum possibile sit nos aliquid scire Q.3: Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus Q.4: Utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est Q.5: Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores Q.6: Utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione Q.7: Utrum definitio ipsius scire sit bona in qua dicitur 'scire est rei causam cognoscere, et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere' Q.8: Utrum definitio demonstrationis sit bona in qua dicitur 'demonstratio est ex praemissis veris, primis et immediatis, ex prioribus et notioribus et causis conclusionis' Q.9: Utrum non ens possit intelligi vel sciri Q.10: Utrum ad veritatem propositionis requiratur et sufficiat quod qualitercumque ipsa significat ita sit Q.11: Utrum sint duo modi dicendi per se Q.12: Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale Q.13: Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem Q.14: Utrum possibile sit circulariter demonstrare Q.15: Utrum demonstratio sit ex necessariis, impossibilibus aliter se habere, perpetuis et incorruptibilibus Q.16: Utrum subiectum propositionis demonstrativae supponat indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris Q.17: Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito Q.18: Utrum genus praedicetur per se de differentia Q.19: Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso Q.20: Utrum tertius modus dicendi 'per se' et quartus pertineant ad demonstrationes sive intrent demonstrationes Q.21: Utrum omnis propositio universalis sive secundum quod ipsum sit immediata et e converso Q.22: Utrum in omni demonstratione necesse sit primum inesse medio etmedium inesse postremo secundum quod ipsum Q.23: Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus Q.24: Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere Q.25: Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae Q.26: Utrum demonstrationes possint augeri per media Q.27: Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis Q.28: Utrum deficiente nobis aliquo sensu necesse sit nobis deficere aliquam scientiam quam impossibile est nobis accipere Q.29: Utrum demonstratio universalis sit potior particulari et demonstratio affirmativa demonstratione negativa Q.30: Utrum scientia simplex demonstrativa habeat unitatem vel distinctionem ab ipsa conclusione vel a principiis vel a quo Q.31: Utrum scientia congregata ex pluribus habitibus conclusionum et processuum sumat unitatem vel distinctionem a subiecto suo Q.32: Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili LIBER SECUNDUS Q.1: Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus Q.2: Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores Q.3: Utrum omnis quaestio sit quaestio medii Q.4: Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem Q.5: Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem Q.6: Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative Q.7: Utrum in omni demonstratione potissima medium sit definitio subiecti vel definitio passionis Q.8: Utrum definitio possit demonstrari de suo definito Q.9: Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum Q.10: Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae Q.11: Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata ============================================================== IOHANNIS BURIDANI QUAESTIONES IN DUOS ARISTOTELIS LIBROS POSTERIORUM ANALYTICORUMLIBER PRIMUS PROOEMIUM "Scire est rei causam cognoscere"*. Constat quod ignorantia scientiae opponitur priuatiue; ideo impossibile est cum scientia perfecta de aliquo stare de illo aliquam ignorantiam. Constat etiam quod numquam dubitare est sine ignorantia; unde dicitur, prooemio Metaphysicae, "qui dubitat, et ignorat". Dubitationes autem de aliquo numquam remouentur donec causae illius cognoscantur. Unde uidentes eclipsim lunae et causam ignorantes maxime dubitant quo modo illud possit fieri; per notitiam autem causae omnis huius modi dubitatio remouetur. Ideo manifestum est quod per notitiam causae uel causarum, et non aliter, scientia certa et perfecta, omnem ignorantiam excludens, exquiritur et habetur. Ideo bene dicebatur "scire est rei causam cognoscere". In qua propositione, ad recommendationem artis demonstratiuae, primo duo oportet notare: primo habitum seu actum animam perficientem inhaerendo, secundo obiectum +ipsam felicitatem aufluendo+. Primum notatur cum dico "scire est", secundum autem cum dico "causam rei cognoscere". Felicitas namque humana, quae est homini summum bonum, in duobus consistit principaliter, scilicet in actu sapientiae +forma et intentione et in subiecto primo eiusdem sapientiae et intentione secundum quoddam obiectum est causa prima+, id est causa causarum; et haec omnia determinantur in decimo Ethicorum.* Ideo dicitur quod humana felicitas est circa supremam uirtutem, quae secundum Aristotilem, sexto Ethicorum*, est sapientia; et est optimi obiecti, et illud est prima causa. Et ex omnibus illis manifestum est quod inter alias artes illa maxime facit ad humanam felicitatem acquirendam per quam sapientia, quae est maxima et certissima scientia rerum, per suas causas primas acquiritur. Ars autem demonstratiua, in qua de demonstratione tractatur, est huius modi, quoniam demonstratio est syllogismus faciens scire, ut habetur primo huius*, et est syllogismus ex causis primis, ueris et immediatis, ut etiam habetur primo huius*. Ideo haec ars demonstratiua inter caeteras artes magis est propinqua humanae felicitati. Ut haec sint euidentiora, et ut appareat excellentia artis demonstratiuae super alias partes logicae, diuidenda est logica in suas partes. Propter quod sciendum est quod logica sic describi solet: logica est ars discernendi uerum a falso. Constat autem quod in dubiis uerum a falso non discernitur nisi per argumentationes ex notioribus procedentes, et ideo descriptio praedicta sic intelligitur et exponitur quod logica est ars sciendi instrumenta per quae in dubiis uerum a falso possit distingui. Et quia huius modi instrumenta, sicut dixi, sunt argumentationes, ideo logica est ars arguendi et argumentationes construendi. Ideo sciendum est quod artifex non potest bene construere opus suum si ignoret materiam sui operis; ideo oportet materiam cognoscere ex qua facienda sunt argumenta; et illa materia est termini et propositiones, ideo logica diuiditur in duas partes. Prima pars considerat de terminis et de propositionibus ex quibus construendae sunt argumentationes, et uocatur 'uetus logica'. Alia pars est de ipsis argumentationibus ex dictis terminis et propositionibus compositis, et uocatur 'noua ars', uel 'noua logica'. Et forte quod huius modi nominatio ex hoc uenit quia partes materiales sunt priores uia generationis et temporis partibus formalibus; quod autem est prius uia generationis et temporis solet uocari 'uetus' et 'antiquum'. Vetus logica diuiditur. Quia prima pars est de terminis, quae tractatur in libro Praedicamentorum; ad illius introductionem ordinatus est liber Porphyriiet ad eius complementum liber Sex Principiorum. Secunda pars est de propositionibus et enuntiationibus, quae tractatur in libro Peri Hermeneias. Logica noua diuiditur. Prima pars enim determinat de argumentatione secundum quod est illatiua conclusionis ex praemissis, et determinatur in libro Priorum. Alia pars tractat de argumentatione secundum quod est probatiua conclusionum, non solum illatiua, et illa pars traditur in aliis libris nouae logicae. Et potest notari quod ille liber in quo tractatur de argumentatione secundum quod est illatiua conclusionis pro tanto uocatur 'liber Priorum' quia probatio praesupponit illationem; unde illatio est secundum rationem prior et communior probatione, quoniam omne argumentum probatiuum est illatiuum et non e conuerso. Deinde, illa pars quae considerat de argumentationibus in quantum sunt probatiuae diuiditur secundum fines diuersos ad quos diuersae partes ordinantur. Aliquae enim probationes ordinantur ad opinionem nobis generandam secundum quam his quae prius erant dubia assentimus, non tamen cum certitudine; et huius modi probationes sunt argumentationes dialecticae, de quibus tractatur in parte logica quae uocatur dialectica. Et illa dialectica diuiditur. Quoniam una eius pars ordinatur principaliter ad scientias speculatiuas, uel saltem ordinatur consequenter tam ad scientias speculatiuas quam ad practicas; et illa pars tractatur in libris Topicorum et Elenchorum. Alia pars contracta est ad mores, siue ad scientiam moralem, et illa traditur in libris Rhetoricae et Poeticae. Et bene Aristotiles expresse dicit rhetoricam et poetriam esse partes dialecticae, et, per consequens, logicae. Liber Topicorum Boethii compositus est ad complendum librum Topicorum Aristotilis. Liber Diuisionum Boethii principaliter ordinatur ad artem definitiuam, quae iterum ordinatur ad artem demonstratiuam. Et sic omnes libri logicae sunt nobis enumerati et contra inuicem diuisi. Sed debetis scire quod ille liber in quo traditur ars demonstratiua pro tanto uocatur 'liber Posteriorum' quia, ut iam dixi, liber Topicorum et iste liber Posteriorum naturali ordine doctrinae sequuntur librum Priorum. Et iterum naturali ordine doctrinae ars dialectica praecedit artem demonstratiuam; disputatio namque ad utramque partem per dialecticam disponit ad inueniendum per rationes demonstratiuae, per quas habetur scientia perfecta de rebus. Ideo ars demonstratiua inter caeteras partes logicae est ultima et finalis, ad quam omnes alias ordinantur. Ideo liber iste, in quo talis ars traditur, nominatur 'Posteriorum'. Et quia ad praesens habemus hunc librum exponendum, nos merito circa primum librum mouemus talem quaestionem: utrum de demonstratione possit esse scientia. Quaestio 1a UTRUM DE DEMONSTRATIONE POSSIT ESSE SCIENTIA 1. Arguitur quod non: quia omnis scientia est de necessariis et impossibilibus aliter se habere et perpetuis, ut patet primo huius; et nulla scientia est de entibus per accidens, quae sunt contingentia: nulla enim scientia est de corruptibilibus (haec omnia ponuntur primo huius); sed demonstrationes non sunt necessariae nec sunt perpetuae, immo sunt corruptibiles et contingentes, quia possunt esse et non esse quando nos uolumus: facimus enim eas quando uolumus; igitur de demonstrationibus non potest esse scientia. 2. Secundo, omne quod scitur scitur per definitionem uel per demonstrationem, ut dicit Lincolniensis*, secundo huius; sed neutro modo potest demonstratio sciri; igitur nullo modo. Probo minorem. Primo, quod demonstratio non scitur per definitionem: quia solius incomplexi est definitio; demonstratio autem non est incomplexa; igitur non scitur per definitionem. Nec etiam scitur per demonstrationem: quia sequeretur quod idem notificaret se ipsum. Probo quod de demonstratione potissima non possit esse scientia per demonstrationem: quiademonstratio debet tradi per notiora et nulla demonstratio est notior demonstratione potissima; ideo demonstratio potissima per nullam demonstrationem scitur uel notificatur. 3. Item, nulla est scientia de demonstratione nisi logica; sed logica non est scientia; igitur nulla scientia est de demonstratione. Et ego probo unico argumento minorem: quia nulla ars est scientia, eo quod ars et scientia contra inuicem distinguuntur, sexto Ethicorum*; modo logica est ars, ut communiter dicitur; ergo ipsa non est scientia. 4. Item, si esset de demonstratione scientia, uel esset practica uel speculatiua (a sufficienti diuisione); non speculatiua, quia ipsa est de operatis a nobis, nec practica, quia ipsa ordinatur finaliter ad scire, et talis non est practica, ut habetur secundo Metaphysicae*. 5. Ultimo arguitur: demonstratio non est intelligibilis; igitur de ipsa non est scientia. Consequentia patet: quia scientia est habitus intellectualis; igitur non est nisi de intelligibilibus. Antecedens probatur. Primo, quia si demonstratio intelligeretur, oporteret plura simul intelligere, quod est contra Aristotilem, in Topicis, dicentem "contingit plura scire, unum autem intelligere"*, et etiam, quarto Metaphysicae, "qui non unum intelligit nihil intelligit"*. 6. Secundo, confirmatur quod demonstratio non sit intelligibilis: quia intelligibile debet mouere intellectum; sed mouens debet esse nobilius moto, ut dicitur secundo de Anima*, et demonstratio non est nobilior intellectu; igitur ipsa non est intelligibilis. In oppositum est Aristotiles et omnes alii, quoniam per librum Posteriorum habemus scientiam de demonstrationibus.Notandum est quod licet 'scientia' multipliciter dicatur, tamen intendimus hic loqui de scientia demonstratiua, scilicet per demonstrationem uel demonstrationes acquisita. Et tunc sciendum est quod triplex est 'scibile'*, scilicet per demonstrationem. Primum et immediatum scibile est conclusio demonstrabilis, quae ex eo dicitur sciri quia ex praemissis notis concluditur. Secundo modo, 'scibilia' dicuntur ex quibus conclusio demonstrabilis componitur. Unde, sicut dicimus nos scire talem conclusionem et eam nobis esse demonstratam, ita saepe dicimus tale praedicatum esse scitum et demonstratum de tali subiecto. Deinde, tertio modo, scibilia sunt res significatae per terminos conclusionum demonstrabilium, et ita dicimus nos habere scientiam de animalibus et lapidibus, de deo et intelligentiis, et sic de aliis. Istis notatis, pono faciliter aliquas conclusiones. Prima est quod de demonstrationibus non est scientia primo modo, scilicet tamquam de conclusionibus demonstrabilibus: quia nulla demonstratio, immo etiam nullus syllogismus, efficitur conclusio alicuius demonstrationis. Secunda conclusio est quod nulla scientia est de demonstratione secundo modo, scilicet tamquam de termino ex quo conclusio demonstrabilis componitur: quia demonstrationes non sunt termini conclusionum, immo componuntur ex multis propositionibus et terminis. Tamen illa conclusio est moderanda sic quod una demonstratio, uel unus syllogismus, potest sumi materialiter et supponere pro se, et ita posset effici terminus, scilicet subiectum uel praedicatum, alicuius propositionis uel conclusionis. Sed numquam demonstratio significatiue acceptaesset terminus conclusionis uel propositionis. Tertia conclusio est quod capiendo tertio modo est scientia de demonstrationibus, immo de omnibus rebus mundi, tamquam de his quae per terminos conclusionis demonstrabilis significantur. Quia isti termini 'ens', 'unum', 'idem', 'diuersum', 'causa', 'causatum', 'corruptibile', 'incorruptibile', et sic de multis aliis, significant omnes res mundi, et tamen ex istis terminis possunt componi multae conclusiones demonstrabiles, tam in physica quam in metaphysica. Igitur de omnibus rebus habetur scientia tam per physicam quam per metaphysicam, et, per consequens, de demonstrationibus. Ultima conclusio est, descendens ad scientiam libri Posteriorum, quod de isto termino 'demonstratio' habetur scientia tertio modo, scilicet tamquam de termino ex quo conclusio demonstrata componitur. Et haec scientia habetur et traditur in isto libro Posteriorum, et non in Physica nec in Metaphysica. Multae enim conclusiones demonstrantur in isto libro quae componuntur ex isto termino 'demonstratio' tamquam ex subiecto propositionis; uerbi gratia, quod demonstratio est ex ueris uel quod demonstratio est ex necessariis.Istis uisis faciliter respondetur ad rationes. 1. Ad primam dico quod demonstratio debet esse ex necessariis, id est ex praemissis necessariis et conclusionibus, eo modo quo conclusio uocatur 'necessaria', et etiam ex incorruptibilibus, quia necessarium est incorruptibile eo modo quo est necessarium (et de hoc fiet post quaestio specialis). Tamen res significatae per terminos conclusionum demonstrabilium possunt esse corruptibiles et contingentes in essendo. Ad aliam dico quod demonstratio non definitur nec demonstratur proprie loquendo. Sed iste terminus 'demonstratio' definitur in hoc libro, et de isto termino 'demonstratio multa praedicata demonstrantur in hoc libro. Et sic, ad istum sensum, habetur in isto libro scientia tam definitiua quam demonstratiua de demonstratione. Nec ualent obiectiones contra hoc factae. Quia iste terminus 'demonstratio' est terminus incomplexus; ideo bene est diffinibilis. Similiter patet quod de isto termino 'demonstratio potissima' demonstrantur praedicata, et per demonstrationem potissimam. Unde licet demonstratio potissima sit per se nota, tamen multae propositiones possunt esse dubiae in quibus aliquid praedicatur de isto termino 'demonstratio potissima', et tales propositiones demonstrantur in hoc libro. 3. Ad aliam rationem, sciendum est quod hoc nomen 'scientia' prout distinguitur contra 'artem' et 'prudentiam' accipitur propriissime, et non extendit se nisi ad habitus speculatiuos; ars autem et prudentia sunt habitus practici. Et sic, capiendo ista nomina proprie, logica non est scientia, sed ars, scilicet formatiua argumentationum. Tamen saepe haec nomina 'ars' et 'prudentia' accipiuntur communiter pro omni habitu certo per demonstrationem acquisito. Et sic 'ars' non distinguitur contra 'scientiam'; igitur sic logica est ars et scientia. 4. Ad aliam rationem, dico quod logica est practica, etiam ars demonstratiua tractata in libro Posteriorum, quia arguens ad opus et docens operationem: docet debito modo facere et componere argumentationem. Sed quando dicitur quod illa scientia est speculatiua quae ordinatur ad scire, dico quod uerum est si ordinatur ad scire tamquam ad finem propinquum. Sed si ordinatur ad opus nostrum tamquam ad finem propinquum, ipsa est practica, licet ordinetur ad scire tamquam ad finem remotum et ultimatum. Hoc dicit Aristotiles expresse, sexto Ethicorum*, ponens prudentiam esse practicam; tamen ponit eam finaliterordinari ad sapientiam; est tamen practica quia eius finis propinquus est opus. 5. Ad ultimam dico quod demonstratio est intelligibilis, et dico quod possibile est plura simul intelligere. Nec Aristotiles in sexto Topicorum dicit oppositum nisi exemplariter; modo exemplorum non requiritur uerificatio, ut patet primo Priorum*. Sed quando dicit Aristotiles, in Metaphysica, quod "qui unum non intelligit nihil intelligit"*, certe uerum est, quia qui intelligit mille unum et duo intelligit. 6. Ad confirmationem, dico quod non omne intelligibile mouet intellectum. Nam si habeo conceptum communem et specificum hominis, et omnes homines mundi intelligo, tamen homo qui est in Roma numquam mouet intellectum meum, uel sensum. Tamen concedo quod oportet intellectum meum ab aliquo intelligibili moueri, et non ab omni. Et uniuersaliter dico quod non oportet omne mouens esse nobilius moto, sed mouens principale et motor principalis; intellectus autem noster est aliquis quo est nobilior, et non scilicet obiectum sensibile per se.Quaestio 2a UTRUM POSSIBILE SIT NOS ALIQUID SCIREConsequenter quaeritur, secundo, utrum possibile sit nos aliquid scire. 1. Arguitur primo quod non: quia scientia est notitia certa et euidens, et talis est nobis impossibilis; igitur ... et caetera. Maior patet: quia per hoc differt scientia ab opinione, scilicet quia scientia requirit certitudinem, quam opinio non requirit. Minor probatur multipliciter. Primo ex parte sensus: quia illud idem quod nos iudicamus insipidum, id est mali saporis, asinus iudicat sapidum, sicut cardones; et non potest dici quod iudicium nostrum sit melius aut certius quam iudicium asini, quia iudicium asini est per naturam et natura non errat in suis operationibus; et sic patet quod iudicium nostrum ad sensum non est certum. Idem patet de uiris et mulieribus, de pueris et senibus: nam quae apparent sapida mulieribus uel pueris apparent insipida uiris uel senibus, et e conuerso, +magis sapida et plus salsa uel modicia+; et non apparet qui istorum uerius iudicant, et uidetur quod totum sit nobis incertum. Similiter, canes melius odorant quam homines, tamen iudicant quosdam odores suaues et dulces et eos persequuntur tamquam bonos, ut odores cadauerum, quos tamen reputat homo abominabiles. Ideo apparet quod de his non habemus iudicium certum. 2. Item, quod sanus iudicat dulce illud saepe aeger iudicat amarum. Si tu diceres quod iudicium sani est bonum et sano est credendum, hoc non potest dici: quia si sanus melius iudicat quam aeger, hoc non est nisi proptermeliorem dispositionem organi; ergo nullus simpliciter recte et perfecte iudicabit nisi habuerit organum perfecte dispositum; modo forte nullus habet; ideo nullus perfecte iudicabit. Et iterum probo quod iudicium aegri est bonum: quia nullum agens agit in aliquod passum specie sibi contrariam; ideo numquam dulce agit speciem amaritudinis per quam agens aeger iudicabit amarum, sed oportet illam speciem ab amaro prouenire; ideo aeger bene iudicat iudicando amaritudinem. 3. Item, exsistens in naui mota in fluuio, uidens arborem in litore, iudicat arborem moueri, et stans iuxta arborem iudicat quiescere; et sic nescitur quis recte iudicat. Sane probatur tibi quod exsistens in naui mota recte iudicat: quia exsistens in naui percipit motum ad uisum (aliter non iudicaret arborem moueri) et non percipit motum nisi in arbore, quia forte non uidit se ipsum nec nauem, immo solum arborem uel litora; ideo in arbore uidetur esse motus quem percipit. 4. Item, per aliud medium apparet nobis alius color et alia magnitudo. Unde sol in mane, quando oritur, apparet rubeus et magnus, et cum eleuatus est apparet minor et albus. Et si tu dicis quod hoc est propter indispositionem medii, tunc ex hoc concluditur quod numquam erit perfecte uerum et rectum iudicium nisi medium sit perfecte purum, quod non inuenitur apud nos. Etiam color non uidetur sine lumine, et tamen in intensiori uel minori lumine apparet alius et alius color. Ideo numquam habemus certum iudicium de colore. 5. Item, sensus possunt deludi, ut communiter dicitur; ergo eorum iudicium non est certum nec firmum. 6. Item, illam speciem quam tu habes in sensu de his quae tibi modo apparent, deus omnino potest eam conseruare in sensu tuo perfecte rebus non praesentibus, et tunc omnino et penitus tibi apparebit ut nunc apparet; et ita credens te iudicare sicut apparet nunc, non recte iudicares, quia falsum. 7. Immo, sicut aliqui arguunt, quia deus potest hoc facere si uelit, et tu non potes scire cum certitudine utrum deus hoc uult, ergo tu non potes esse certus utrum ita est, nec, per consequens, utrum uides aliquam rem extra. 8. Deinde, arguitur ex parte intellectus: quia notitia intellectiua dependet ex sensitiua; igitur, cum sensitiua non sit certa, ut dictum est, sequitur quod non intellectiua. Igitur, in octauo Physicorum*, Aristotiles reprehendit illos qui dicunt quod sensum nolunt sequi, sed rationem; quia sensus, ut dicit Aristotiles, est dignior, id est certior, ratione. 9. Item, possibile est quod species sensibilium alienantur antequam perueniant ad ipsum intellectum; et sic non erit certum iudicium ipsius intellectus. 10. Item, ex hoc sequitur quod conclusiones non erunt certae si principia non fuerint certa; sed principia non sunt certa. Probatio: quia sunt acquisita per experientiam, ut dicitur secundo huius, et experimentum saepe est fallax: immo nullum experimentum concludit gratia formae propositionem uniuersalem, cum per nullum experimentum fiat inductio in omnibus singularibus; igitur principia non uidentur certa. 11. Item, causa non potest uere sciri per effectum: quia scientiae debent esse per causam, ut patet per definitionem ipsius scire. Nec effectus potest certe sciri per causam, cum causae sint nobis minus notae, et minus notum non notificat magis notum. Nec ualet si dicatur quod causae sunt notiores secundum naturam: quia nec est ad propositum nec ad nos de notitia naturae: nos enim scimus qui addiscimus aliquid; ideo patet quod ex nobis notioribus addiscimus. 12. Item, uidetur quod unum non potest sciri per alterum cum certitudine: quianon uidetur certitudo perfecta donec sit reductio facta in primum principium; sed ubi probaretur unum per aliud non posset fieri reductio in primum principium, quod quidem principium fundatur in contradictione, quia duo disparata non contradicunt, ut hoc esse et illud non esse; ideo sic non habetur certitudo*. 13. Item, de rebus extra sensus non habetur certitudo, cum tales res sint extra sensibiles, quia singulares sunt et continue mutantur; nec de rebus extra animam, quia illae sunt minus notae quam res extra. 14. Ultimo arguitur: quia si aliquid sciretur, hoc esset per causam, ut patet per definitionem ipsius scire; tunc quaero utrum illa causa sit nota uel ignota; si non sit nota nec scita, non faciet scire; et si sit scita, hoc etiam esset per causam, ut prius, et ita procederetur in infinitum, quod est inconueniens. In oppositum est Aristotiles, in isto libro, diffiniens scire, et dicens quod demonstratio est syllogismus faciens scire*.Ista quaestio continet multas difficultates propter quas antiqui negauerunt scire esse possibile, quae in arguendo ponuntur. Ad quaestionem tamen respondeo quod scire est nobis possibile: quia aliqua sunt principia nobis per se nota et nulli dubia; immo circa ea nullus potest errare, ut patet quarto Metaphysicae*; deinde ex illis principiis possunt educi quaestiones per syllogismos formaliter euidentes, et etiam illae conclusiones sciuntur. Unde debetis notare quod cum ponantur tres operationes intellectus, in earum qualibet sunt aliqua per se manifesta ex natura et inclinatione ipsius intellectus ad ueritatem. Unde sicut ignis est naturaliter inclinatus ad calefaciendum et graue ad descendendum, ita intellectus est naturaliter inclinatus ad intelligendum obiecta sibi sufficienter praesentata, et etiam naturaliter inclinatus ad comprehensionem ueritatis primorum principiorum complexorum; ideo non oportet quod per aliud primum iudicium declaretur. Ita etiam, in alia operatione intellectus, est discursus per se euidens, sicut sunt syllogismi primae figurae uel expositorii. Ideo quando per primis sic per se notis fit syllogismus formaliter euidens et per se notum, oportet cum certitudine assentire conclusioni, et sic eam esse scitam. Item, Commentator, secundo Metaphysicae*, adducit aliam rationem ad probandum quod scire sit nobis possibile. Quia illud est nobis possibile ad quod nos habemus naturale desiderium, cum natura nihil faciat frustra (primo de Caelo et Mundo*); sed omnes homines natura scire desiderant, ut determinatur in prooemio Metaphysicae*; ergo scire est nobis possibile. Propter solutiones rationum et maiorem euidentiam positionis, est notandum quod ad scientiam* requiritur certitudo et euidentia; et adhuc duo requiruntur, scilicet certitudo ueritatis et certitudo assensus. Dico primo "certitudo ueritatis", quia si firmissime et sine aliqua formidine assentiremus propositioni falsae, sicut faciunt haeretici, qui aliquando magis uolunt mori quam negare illud cui ipsi assenserunt, tamen non est scientia propter talem assensum, quia deficit ueritas et certitudo et firmitas ueritatis. Dico secundo quod requiritur certitudo, seu firmitas, assensus, quia de propositione firmissimae et certissimae ueritatis possumus dubitare, et sic non firmiter ei assentire, et tunc sic de ea non habemus scientiam.Tertio dico quod cum huius modi duplici firmitate, seu certitudine, requiritur euidentia, ad differentiam fidei uel opinionis. Nam fides est firmissimae et certissimae ueritatis, et debet esse cum assensu firmissimo, sed non dicitur scientia, quia ille assensus non est per euidentiam. Similiter etiam de aliquo uerissimo et firmissimo in sua ueritate assentimus aliquando per rationem solum probabilem, licet forte credamus eam esse demonstratiuam. Et possibile est quod propter illam rationem credamus cum omni assensu firmissimo; unde, septimo Ethicorum*, dicit Aristotiles quod multi aeque firmiter credunt his quae opinantur sicut his quae sciunt, et tamen ille habitus non est scientia, quia non est per rationem simpliciter euidentem, quamuis illi reputarent illam euidentem. Unde iuxta hoc notandum est quod differentia est inter fidem, scientiam et opinionem. Scientia enim, cum firmitate ueritatis et assensus requirit euidentiam, quam non habet fides uel opinio. Sed fides differt ab opinione quia fides requirit firmitatem ueritatis et assensus, quorum neutrum requirit opinio. Tamen opinio cum illis duabus stare potest, ut dictum fuit; et differt a fide quia opinio est per humanam rationem ex sensibus deductam, fides autem ex uoluntate, propter auctoritatem sacrae scripturae solum. Sed de euidentia* debetis notare quod 'euidentia' multipliciter accipitur. Uno modo propriissime, et tunc euidentia propositionis dicitur secundum quam intellectus per suam naturam cogitur propositioni assentire et non potest ei dissentire; et isto modo diceret Aristotiles quod primum principium est nobis euidens. Secundo modo 'euidentia' dicitur quia cuilibet apparet et per nullam rationem humanam +nisi subiectiuam+ posset oppositum apparere; et isto modo sunt euidentia principia naturalia et conclusiones naturales. Et notandum est quod haec euidentia non dicitur proprie 'euidentia': quia circa tales propositiones euidentes intellectus posset decipi per causam supernaturalem; quia deus posset facere ignem sine caliditate, et posset facere in sensu meo et conseruare speciem sensitiuam sine obiecto, et ita per istam euidentiam tu iudicares ac si obiectum esset praesens, et iudicares falsum. Tamen illa euidentia naturalis bene dicitur naturalis, quia secundum illam non potest homo decipi stante communi cursu naturae, licet deciperetur per causam supernaturalem; et haec euidentia sufficit ad naturalem scientiam.Istis uisis, facile est soluere rationes. 1. Et primo, ad illas de sapido et insipido, dicitur quod asinus et homo recte iudicant. Nam cardones sunt sapidi asino et insipidi hominibus, quoniam diuersis complexionibus et naturis sunt diuersi cibi conuenientes et diuersi odores. Modo aliquid dicitur 'sapidum' quia sapit et 'insipidum' quia non sapit, uel disconuenienter sapit; similiter odor dicitur 'suauis' uel 'fetidus' quia conueniens uel disconueniens. Ideo homo per rationem iudicat odores sibi inconuenientes esse conuenientes cani uel iudicat sibi fetidum non esse fetidum cani, et saporem sibi sapidum iudicat asino insipidum, uel e conuerso. Ideo uterque recte iudicat. 2.Ad rationem de aegro qui iudicat amarum illud quod tu iudicas esse dulce, dico quod aeger decipitur propter indispositionem organi. Et quando arguitur "ergo numquam erit perfectum iudicium si organum non sit perfecte dispositum", dico quod hoc posset concedi quantum ad gradum saporis uel odoris, tamen non requiritur optima dispositio ad perfecte iudicandum quod hoc est dulce uel amarum. Sed quando ulterius dicitur quod dulcedo ... et caetera, dico quoddulcedo in nullo passo causaret speciem amaritudinis; ideo species amaritudinis in aegro non efficitur a cibo dato, sed ab humoribus infectis circumsolutis linguae, quia masticando cibum commouentur et immutant organum; ideo aeger uere et recte potest iudicare quod ipse sentit amarum, sed decipitur iudicando quod illud amarum sit cibi. 3. Ad aliam, de motu arboris, dico quod ille in naui si non uideat se aut nauem non uidet arborem motum, sed uidet arborem quiescentem. Tamen, quia per motum hominis in naui species arboris mutat situm in oculo, ideo uirtus imaginatiua iudicat motum fieri, et quia non percipit motum oculi, iudicat quod arbor moueatur, et decipitur. 4. Ad aliam, quae arguebat de colore, conceditur quod impossibile est uel difficillimum iudicare gradum luminis uel coloris; sed cum hoc stat quod uere et recte iudicemus hoc esse album aut rubeum. 5. Ad aliam, de illusione sensuum, potest dici quod in medio bene disposito et oculo exsistente sano sunt multa de quibus sensus numquam decipitur per illusionem sensuum uidentium, nisi forte illusio esset supernaturalis. Et si aliquando sensus illuduntur, cum hoc in multis potest corrigere intellectus per rationem errorem sensus. 6. Ad aliam, arguentem de potentia dei, dico quod ita non intelligitur quin de principiis et conclusionibus talibus habeamus euidentiam naturalem, licet de multis eorum non habeamus euidentiam propriissime dictam. 7. Ad aliam rationem, arguentem de intellectu quia intellectus dependet ex sensu, concedo quod intellectus accipit firmum iudicium et euidens euidentia naturali et iudicio sensus. Sed ultra intellectus de multis uirtute propria, quae excedit uirtutem sensus, habet firmum iudicium, licet illud non sit sensus iudicium, uerbi gratia de uniuersalibus principiis. Immo saepe per rationem intellectus euidenter corrigit errorem sensus, ut patet de magnitudine. 8. Ad aliam, de alienatione specierum, quod numquam perueniant ad intellectum, dicendum est quod aliqua sunt principia quae numquam essent dubia uel incerta propter quamcumque alienatione: uerbi gratia, primum principium. Nam quocumque casu posito, uerum est quod quodlibet est uel non est*, et quod totum est maius sua parte, et sic de multis aliis. 9. Ad aliam, dicentem quod experientia saepe fallit, dicitur primo quod multa sunt principia euidentia non credita per experientiam, sed per manifestam terminorum inclusionem ad inuicem, uel exclusionem, scito quid nominis. Sic enim est euidens quod homo est animal et asinus est animal. Deinde principia sumpta per experientiam adhuc habent naturalem euidentiam. Quia licet experientia pauca et parum examinata saepe fallat, tamen experientia multa et bene in diuersis casibus examinata numquam fallit. Et quando ultra opinatur quod experientia numquam gratia formae concludit uniuersale principium, quia numquam fit in omnibus singularibus, respondet Commentator, secundo Physicorum*, quod licet inductio, siue experientia inductiua, non concludat gratia formae, tamen intellectus, ex eius naturali inclinatione ad ueritatem, percipiens multotiens ita fieri quod non potest nec potuit recipere instantiam, nec uidere esse rationem quare in aliis debeat esse aliter, ipse concedit uniuersale principium tamquam notum et euidens euidentia naturali et possibili circa talia. 10. Ad aliam, dico quod causa potest certe sciri propter quid ipsa est. Et quando dicitur "causa est nobis minus nota", dico quod licet causa sit nobis minus nota quam effectus quantum ad quia est, tamen causa est prius nota, non solum naturae, sed nobis, quam propter quid effectus est. Prius enim est notum tibi quod luna est inter terram et solem quam sit notum tibi propter quid soleclipsatur, licet prius bene scieris quod sol eclipsatur. 11. Ad aliam, dico quod unum per aliud potest sciri. Nec oportet omnia principia resoluere in primum principium complexum, immo sunt multa alia principia et habentia euidentiam naturalem. 12. Ad aliam, dico quod licet res sensibiles transmutentur, tamen aliquid est euidens de eis, ut saltem quod transmutantur, et quod hoc est album, et quod hoc est homo, licet propter transmutationem sit dubium utrum iste sit totaliter idem homo sicut erat de mane. 13. Ad ultimam, dicitur quod illud quod scitur demonstratiue scitur per causam; et ita causa est scita non demonstratiue, sed per ipsam; modo illud scire quod diffiniebatur erat scire per demonstrationem et per doctrinam, quo modo non contingit scire principia.Quaestio 3a UTRUM PER ADDISCERE SCIAMUS ALIQUID QUOD NUMQUAM ANTE SCIEBAMUSConsequenter quaeritur, tertio, utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus. 1. Arguitur primo quod non, per rationes Platonis*: quia deus creat animam intellectiuam humanam, prout ponit fides; modo deus est agens perfectissimum, omnipotens et infinitum, et a tali agente non debet prouenire nisi effectus perfectus; ergo anima humana fuit creata perfecta; et non est perfecta nisi per uirtutes et scientias; ergo a principio creationis anima nostra repleta erat scientiis et uirtutibus; ideo quaecumque addiscimus, ea ante sciebamus. 2. Item, si tu numquam sciuisti conclusionem quae nunc tibi demonstratur, sequitur quod non magis capies eam quam suum oppositum, id est quod non magis assenties ei quam suo opposito. Consequens est falsum. Et consequentia probatur de seruo fugitiuo: quia si aliquis non cognosceret eum, si tunc occurreret ei, non magis esset determinatum ad capiendum eum quam quemcumque alium sibi occurrentem. 3. Item, si fiat tibi demonstratio quod numerus denariorum in bursa mea exsistentium est numerus par, sic arguendo "omnis numerus binarius est numerus par, sed iste numerus denariorum est binarius numerus; igitur est par", ego probo tibi quod tu praesciebas illam conclusionem, scilicet antequam tu uideris illos denarios: quia omne binarium tu sciebas esse numerum parem, et numerus illorum denariorum est binarius; ergo numerum illorum denariorum sciebas esseparem. Praemissae apparent esse uerae et forma syllogistica de obliquis est perfectissima et in prima figura; ergo conclusio est concedenda. Et illae fuerunt rationes Platonis. 4. Sed iterum posset sic argui: nullum indiuisibile est mobile, siue mutabile, ut patet sexto Physicorum*; sed intellectus humanus est indiuisibilis; ergo non est mutabilis; et sic sequitur quod non potest sibi acquiri habitus nouus, scilicet quam ante non habebat. 5. Item, Commentator, secundo de Anima*, ponit unicum esse intellectum humanum in omnibus hominibus et esse perpetuum; et, per consequens, intellectus tuus nouit omnia quae praecessores tui nouerunt, et sic ipse nihil potest addiscere quod ante non nouit. Oppositum arguitur per Aristotilem, tertio de Anima*, dicentem quod intellectus noster est in principio sicut tabula rasa, in qua nihil depictum est, id est quod ipse est omni scientia et cognitione uacuus. Et, in eodem tertio, dicit quod intellectus noster est possibilis a principio natiuitatis, ita quod 'possibilis' est uocatus id est quod ipse est in potentia pura ad omnes intellectiones, uel species intelligibilium, ita quod nullam eorum habet in actu.De ista quaestione fuerunt tres opiniones. Una fuit Auerrois, qui dicit quod noster intellectus a principio et a perpetuo omnia sciuit; sed per scientiam ipsius intellectus tu nihil scis uel intelligis nisi quando intellectus est tibi copulatus. Et forte intendebat quod copularetur tibi per receptionem specierum a phantasmatibus tuis. Sed quia ista opinio est haeretica et innaturalis, et quia debet tractari tertio de Anima*, ideo dimitto eam ad praesens. Alia fuit opinio Platonis, dicentis quod intellectus tuus a principio creationis omnia sciuit, sed usum et actum scientiae non potuit exercere propter ineptitudinem corporis et uirtutum sensitiuarum, quibus necessario indiget tamquam instrumentis ad exercendum actum scientiae. Unde manifestum est quod homo quando infirmatur uel dormit non potest exercere actum scientiae, quamuis uere habeat habitum. Ideo dicebat Plato quod intellectus ea quae sciebat obliuiscitur et per doctrinam ea recordatur. Et forte difficile est illam opinionem improbare; unde etiam multi posuerunt quod in baptismo infunditur gratia, spes, fides et caritas, et aliae uirtutes. Tamen contra istam opinionem possetis sic arguere. Videmus quod homo de eis quae a uiginti annis cognouit et postea circa ea non curauit reminiscitur subito obiecto occurrente, uel etiam si solummodo aliquis sibi illud recordat. Similiter si puer aliqua a principio suae creationis cognouerit, ea obliuisceretur in septimum uel decimum annum, quando subito reminisceretur de eis, sicut si obiectum sibi occurreret uel si ea aliquis sibi recordaret, quoniam tunc habuerit organa apta ad exercendum opus intellectus; tamen hoc uidemus esse falsum; ergo falsum est quod ipse praecognouit. Item, illi qui sunt magnae memoriae deberent comprehendere omnes processus et conclusiones si addiscere non esset nisi reminisci; sed consequens est falsum; immo communiter illi qui sunt fortioris memoriae sunt difficilioris doctrinae et minoris ingenii. Item, sensus canis aliqua iudicat et addiscit quae tamen non praecognouit, sicut Plato concessisset; igitur, pari ratione, si nihil cognouit, nullum essetinconueniens quod intellectus noster iudicet uel addiscat de illis quae numquam nouit. Item, in singulis operationibus naturae uidemus esse processum de imperfecto ad perfectum; igitur intellectus in prima operatione sua non debet poni perfectus. Si ad hoc diceretur quod intellectus non est opus naturae, sed dei, ergo a primo debet esse perfectus, contra obiicitur: quia irrationabile uidetur si deus, qui est omnipotens, uelit creare intellectum repletum scientiis et uirtutibus, quod ipse non creauit sibi corpus aptum ad opera illarum uirtutum exercenda; immo, cum scientiae et uirtutes ordinentur finaliter ad opus, uidetur quod frustra fierent ubi non possent opus suum exercere, et deus et natura nihil faciunt frustra (primo de Caelo et Mundo*). Istis uisis, tertia opinio fuit Aristotilis, qui ponit intellectum a principio esse nudum scientiis et uirtutibus et postea, per doctrinam et assuefactionem, acquirit sibi uirtutes et scientias. Et sequitur haec opinio: quia uel oportet eam concedere uel aliqua praecedentium, et illae fuerunt improbatae; igitur haec est tenenda.Tunc ad rationes. 1. Ad primam rationem, dico quod deus agit per uoluntatem liberam et ad nullum opus sibi extrinsecum obligatur; ideo non oportet quod semper faciat effectum perfectissimum, sed solummodo quem et qualem uult. 2. Ad aliam, de seruo fugitiuo, respondet Aristotiles* quod addiscens aliquam conclusionem simpliciter non praesciuit eam, tamen praesciuit eam quo ad principia quae determinant ipsum ad assentiendum illi conclusioni; aliter numquam magis assentiret ei quam oppositae, sicut ratio de seruo fugitiuo arguebat. Si tu replicas "quo modo intellectus assentit principiis? quia nullo modo ea ante praecognouit", respondeo quod intellectus per suam naturam est inclinatus et determinatus ad assentiendum ueritati in respectu primorum principiorum, scilicet praesentato obiecto, ita bene quod ignis est determinatus ad calefaciendum et sicut graue determinatum est ad descendendum. 3. Ad aliam, concedo quod antequam ego scirem illam conclusionem quod numerus denariorum illorum est par, ego praesciui omnem binarium esse parem; immo, praesciui hanc propositionem 'omnis binarius est numerus par'. Sed dico quod iste syllogismus non ualet 'tu scis quod omnis binarius est par, sed duo denarii sunt binarius numerus; ergo tu scis illum numerum esse parem', quia non est forma syllogistica. Si tu dicis quod syllogismus non fiebat sic, immo in bona forma syllogistica, dico quod forma syllogistica erat bona ut fiebat a principio, sed maior erat falsa. Unde haec est falsa 'omnem binarium scis esse numerum parem*', et haec similiter 'omnem hominem tu scis esse animal rationale*', quia possibile est istam esse ueram 'aliquem hominem tu credis esse asinum', ut si hominem indutum pelle asinina uideris et credideris quod hoc esset asinus. Unde ad illam quae est in sensu composito, scilicet 'tu scis omnem hominem esse animal'*, non sequitur illa in sensu diuiso, scilicet 'omnem hominem tu scis esse animal'. Ad illud aliter potest responderi quod haec est uera 'omnem binarium tu scis esse parem'. Quia hoc tu scis per scientiam huius conclusionis 'omnis binarius est par', quoniam per scientiam illius conclusionis tu habes scientiam de omni binario, non aliam nisi quod est par; et quando dicitur in minore 'numerus denariorum est binarius', concedo; ideo concedo quod numerum denariorum meorum tu scis esse parem, non tamen per scientiam huius conclusionis 'numerus denariorum meorum est numerus par', sed per scientiam huius conclusionisuniuersalis 'omnis binarius est par'. Unde nullum est inconueniens habere de eadem re scientiam secundum unam conclusionem et ignorantiam secundum aliam conclusionem. Et hoc est quod Aristotiles uidebatur dicere quod "non cognouit simpliciter"*, id est in propria forma, et tamen sciuit illud in suo uniuersali. 4. Ad aliam rationem, dicendum est quod indiuisibile non transmutatur nec mouetur transmutatione corruptiua, quae exigit abiectionem praedicati et receptionem contrarii; ideo sic intellectus non transmutatur. Et de hoc est alibi uidendum. 5. Ad ultimam, negatur opinio Commentatoris, quia nec est idem intellectus in omnibus hominibus, nec est a parte ante perpetuum.Quaestio 4a UTRUM ANTE CUIUSLIBET CONCLUSIONIS DEMONSTRABILIS NOTITIAM NECESSE SIT PRAECOGNOSCERE DE SUBIECTO QUIA ESTConsequenter quaeritur, quarto, utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est. 1. Arguitur quod non: quia quod quaeritur in scientia demonstratiua non praecognoscitur; sed quaeritur si est, et quia est, et quid est et propter quid est, ut patet secundo huius*; igitur nullum illorum praecognoscitur. 2. Item, quod demonstratur non praecognoscitur; sed si est, quia est, quid est et propter quid est demonstrantur, quoniam illae quattuor quaestiones terminantur per demonstrationem, ut dicit Lincolniensis*, secundo huius; ergo non praecognoscuntur. 3. Item, syllogismus sophisticus ponitur esse subiectum in libro Elenchorum, et tamen in illo libro demonstrat Aristotiles syllogismos sophisticos esse; ergo subiectum in aliqua scientia bene demonstratur esse; ergo non oportet hoc praecognoscere. 4. Item, non praecognoscitur de passione quia est; ergo nec de subiecto hoc praecognoscitur. Probo consequentiam: quia saepe passiones sunt subiecto notiores; igitur uidetur quod magis debeant praecognosci, et non uidetur ratio quare magis sit necessarium de passione quam de subiecto. 5. Item, quod inuestigatur in scientia demonstratiua non praecognoscitur; sed quia est inuestigatur; ergo non praecognoscitur. Minor patet: quia idem estquid est subiecti et quia est subiecti; modo quid est subiecti bene inuestigatur: uerbi gratia, in libro de Anima inuestigatur definitio animae, id est quid anima est, et in hoc secundo libro declaratur quid est demonstratio, licet tamen demonstratio et anima sint subiecta in scientiis dictorum librorum. 6. Item, multae conclusiones sunt negatiuae; sed ad sciendum conclusionem negatiuam non oportet scire de subiecto quia est, eo quod conclusio negatiua esset uera licet pro nullo subiectum supponeret; ideo non oportet in omni scientia demonstratiua praesupponere de subiecto quia est. Confirmatur hoc: quia multas habemus conclusiones demonstrabiles de uacuo et infinito; tamen non supponimus uacuum uel infinitum esse, quia falsum supponeremus; ergo ... et caetera. Oppositum patet per Aristotilem, prooemio huius, dicentem "dupliciter necessarium est praecognoscere"*, scilicet de subiecto et de dignitate quia est, et de subiecto et de passione quid est; et hoc magis determinat in medio istius primi libri*. Item, secundo Metaphysicae*, dicit Aristotiles quod scientiae nihil dicunt seu inquirunt si est aut non est genus subiectum circa quod uersantur.Notandum est quod licet 'subiectum'* multipliciter capiatur, tamen quantum ad propositum non intendimus loqui nisi de duplici acceptione 'subiecti'. Uno modo 'subiectum' dicitur in relatione ad 'praedicatum'; et sic est subiectum ille terminus alicuius propositionis de quo alter terminus in illa propositione praedicatur. Alio modo dicitur 'subiectum' in ordine ad 'passionem', et tunc 'subiectum' et 'passio' sunt termini pro eodem supponentes, quorum tamen unus addit super significationem alterius aliquam extraneam connotationem, sicut isti termini 'homo' et 'risibile'; quoniam iste terminus 'risibile' connotat actum ridendi: dicitur enim 'risibile' quod aptum natum est ridere. Et tunc semper ille terminus qui super alterum addit connotationem dicitur 'passio'* respectu illius, et ille alter terminus, minus connotatiuus uel omnino absolutus a connotatione, dicitur 'subiectum'. Modo, multi* opinantur quod Aristotiles intendit de subiecto conclusionis, scilicet de quo alterum praedicatur, quando dicit quod de subiecto oportet praecognoscere quia est. Quia ipsi* dicunt quod impossibile est demonstrare de aliquo termino hoc uerbum 'est' secundum adiacens, ita quod tales propositiones 'deus est', 'prima causa est', sunt omnino indemonstrabiles. Et hoc ipsi nituntur sic probare. Si ista propositio 'deus est' esset demonstrabilis, sequeretur quod hoc esset per aliquod medium quod esset magis notum de deo quam hoc uerbum 'est'; consequens est falsum; igitur et antecedens. Falsitas consequentis uidetur manifesta propter duo. Primo, quia de nullo ente uidetur aliquid notius quam quod ipsum est, cum conceptus entis sit communissimus et notissimus. Secundo, quia in qualibet propositione affirmatiua formata de isto subiecto 'deus' includitur ista 'deus est': quia non est uerum quod deus sit immobilis nisi deus sit et quod sit prima causa nisi ipse sit; nec est possibile quod tu scias deum esse, nec deum esse bonum, aut primam causam, et sic de aliis, si tu dubitas utrum deus sit. Et sic patet quod de isto termino 'deus', et de quocumque alio termino sumpto pro quolibet ente, impossibile est quod aliquod praedicatum sitnotius quam hoc praedicatum 'est'. Et sic patet falsitas consequentis. Sed consequentia principalis est manifesta: quia non potest syllogizari nec probari nisi per medium affirmatiue coniunctum utrique extremitati, et, per consequens, dictum affirmatiue de deo. Item, illa opinio confirmatur. Quia nulla demonstratio esset bona in qua peteretur principium. Sed in syllogizando quod deus est aut quod A est peteretur principium: quia una praemissa affirmaret unum praedicatum de isto subiecto 'deus' uel de hoc subiecto 'A', et in hoc statim peteretur principium: quia nullus concedit illam de tertio adiacente si uult negare illam de secundo adiacente: numquam enim concederet deum esse primam causam si negaret deum esse. Sed credo quod haec opinio est falsa. Quia est contra Aristotilem* et Lincolniensem*, secundo huius, qui ponunt quattuor quaestiones demonstrabiles, quae cum sint primo dubiae, tamen bene possunt uerificari. Et inter illas enumerant quaestionem si est, in qua hoc uerbum 'est' secundum adiacens quaeritur de aliquo subiecto. Aristotiles et Lincolniensis ponunt quod dictae quattuor quaestiones, praeter quaestionem 'quid est', terminantur per demonstrationem. Item, dubitabile est utrum aliquid immobile sit, et tamen per scientiam demonstratiuam et per processum demonstratiuum in scientia naturali scitur quod aliquod immobile est; modo omne illud est demonstrabile quod ante erat dubium et postea est scitum per processum demonstratiuum. Sed ipsi uolunt respondere quod haec non demonstratur 'immobile est', immo haec demonstratur 'aliquid est immobile'. Et quando quaeritur ab eis "quo modo igitur scitur ista 'immobile est'? cum ante dubitabatur", respondent quod scitur per unam consequentiam non syllogisticam, et, per consequens, non demonstratiuam: quia quando demonstratum est quod aliquid est immobile, demonstratum est quod immobile est. Sed, sine dubio, sic dicentes concedunt propositum meum; quia quidquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens; ideo ad praemissas demonstratiuas ad quas sequitur ista 'aliquid est immobile' sequitur etiam ista 'immobile est'. Et est bonus syllogismus et bona demonstratio: quia est ex praemissis necessariis et notioribus, quia ad bonum syllogismum nihil plus exigitur nisi quod praemissae sint ordinatae in debito modo et figura, et quod conclusio de necessitate sequatur ex eis; ideo in secundo Priorum* habetis potestatem syllogismi quod est posse plura concludere, ita quod syllogistice concluditur quidquid sequitur ad unam conclusionem syllogistice conclusam. Igitur, relicta illa opinione, pono conclusionem, cum Aristotile, quod oportet, in omni scientia simpliciter demonstratiua, de subiecto praecognosci quia est, capiendo 'subiectum', prout dicitur, in ordine ad passionem. Tamen illam conclusionem debetis modificare ita quod non intelligamus quia est pro praesenti solum, quia tunc conclusio esset falsa. Nam de rosis posset dari talis scientia demonstratiua licet non praecognosceretur quod aliqua rosa esset in praesenti. Sed debemus capere 'quia est' indifferenter ad praesens, praeteritum et futurum, sic intelligendo quod oportet de quolibet subiecto praecognoscere quia est uel fuit uel erit. Hoc probatur. Primo, quia oportet sensum uel intellectum primo moueri ab aliquo ente quod manifeste appareat esse, et non posset euidentius probari quam quia apparet in prospectu sensus; ideo aliquid oportet praecognoscere esse. Iterum, impossibile est habere conceptum simplicem purum, et non connotatiuum, quin ille supponat pro aliquo praesenti, praeterito uel futuro; et hoc est quia nihil intelligitur quod non sit uel fuerit, sicut postea magis uidebitur. Igitur, si aliquis terminus pro nullo supponit, hoc est quia est connotatiuus,uel quia componuntur in se plures conceptus. Sic conceptus uacui pro nullo supponit, quia conceptus uacui componit in se conceptus loci et conceptum corporis, scilicet negatiue: idem enim significat 'uacuum' quod 'locus non repletus corpore'. Et ita omnes tales termini, pro nullo supponentes, resoluuntur quantum ad quid nominis in alios terminos de quibus manifestum est et praecognitum est quod pro aliquo supponunt; et illi termini sunt subiecta de quibus notum est quia est. Item, in omni quaestione oportet aliquid esse notum et aliquid esse dubium, secundo huius*, et illud quod est primo notum dicitur ipsum subiectum in scientia, de quo, cum sit primo notum, non est dubitatum quin sit uel fuerit. Ultimo, primus conceptus absolutus est conceptus 'entis', scilicet significatus per hoc nomen 'ens', uel 'aliquid'*, et de illo ab omnibus praecognoscitur hoc uerbum 'est' secundum adiacens: omnes enim sciunt aliquid esse. Et ille conceptus est primum subiectum in metaphysica; ideo in metaphysica de subiecto praecognoscitur quia est. Et si in aliis scientiis dubitetur de primis subiectis esse, illud demonstratur per metaphysicam, et sic supponitur in istis scientiis.Per hoc ad rationes. 1. Ad primam, dico quod bene quaeritur, et dubitatur, et demonstratur de subiecto quia est, uel etiam si est: demonstratur enim quod immobile est. Sed de primis subiectis in quae passiones scientiarum ultimate resoluuntur non dubitatur si est; et si in aliqua scientia speciali dubitetur, inquiritur per superiorem scientiam. 2. Et sic responsum est ad secundam. Unde conceditur quod non est idem si est et quia est, cuius est praecognitio et cuius est quaestio. 3. Ad tertiam, conceditur quod in libro Elenchorum probatur et demonstratur syllogismum sophisticum esse, sed hoc est per habitum scientiae superioris, scilicet per metaphysicam. 4. Ad aliam dico quod licet de multis passionibus ad sensum apparentibus praecognoscatur quia est, tamen de multis dubitatur et inquiritur, +ut est simile de subiecto et passione+. Quia subiectum specialiter primum, ut subiectum in metaphysica, est conceptus simplex ad quem mouetur intellectus ab ente sibi manifeste apparente; ideo non potest dubitari de illo si est. +Sed de subiecto exsistente noto+ tamen, propter connotationes passionum, potest dubitari an de illo uerificetur hoc uerbum 'est': quia potest esse dubium utrum dispositio connotata adiaceat rei pro qua subiectum supponit et utrum eodem modo adiaceat quo modo connotatur, quia si non, tunc de illo non uerificatur hoc uerbum 'est'. 5. Ad aliam, dico quod quid nominis de quolibet termino intrante demonstrationem debet praecognosci. Tamen aliquae definitiones possunt inuestigari per definitionem dicentem quid nominis praesuppositum. Concedo etiam quod nulla scientia potest inuestigare definitionem quidditatiuam sui subiecti primi nisi per habitum superioris scientiae: quia cum subiectum sit adaequatum scientiae, genus subiecti transcendit scientiam, et tamen genus intrat definitionem; ideo nec quid est nec quia est potest inuestigari de subiecto in scientia aliqua in qua illud est subiectum proprium. 6. Ad aliam, quae arguit de conclusionibus negatiuis, dico quod conclusiones negatiuae indigent praemissis affirmatiuis, uel saltem praemissa affirmatiua,in qua iam oportet de aliquo termino supponere quia est. Et si iste terminus sit passio, oportet quod resoluatur in subiectum prius de quo etiam sit notum quia est. Et quando arguitur de uacuo, dicerem quod de uacuo nullam habemus scientiam (et de hoc post magis quaeretur), sed scientiam magis habemus de loco, per quam scimus quod nullus locus est sine corpore; et per hoc scimus quod uacuum non est, et est illa scientia de loco.Quaestio 5a UTRUM PRAECOGNITIONES SINT DUAE ET NON PLURES NEC PAUCIORESConsequenter quaeritur, quinto, utrum praecognitiones sint duae, et non plures nec pauciores, scilicet quid est et quia est. 1. Arguitur quod sunt plures: quia praecognita sunt plura; igitur praecognitiones sunt plures quam duae. Antecedens patet: quia praecognita sunt ad minus tria, scilicet subiectum, passio et dignitas, ut patet primo huius. Et consequentia patet: quia oportet alterius praecogniti esse aliam praecognitionem. 2. Item, quaestiones sunt plures quam duae, quia sunt quattuor, ut patet secundo huius; igitur praecognitiones erunt plures quam duae, quia praecognitio et quaestio opponuntur sicut dubitabile et non dubitabile, et quot modis dicitur unum oppositorum, tot modis dicitur et reliquum. 3. Item, una praecognitio est quid est quod dicitur per nomen, et cum illa oportet de subiecto praecognoscere quia est ens, et de dignitate quia est uera; cum igitur sit idem esse ens et esse uerum, sequitur quod erunt ad minus tres praecognitiones. 4. Item, omne scitum scitur ex praecognitione, ut patet in prima propositione libri*; igitur si sunt plura scita quam duo, erunt plures praecognitiones quam duae; modo plura sunt scita quam duo, quia sunt quattuor, ut dicitur secundo huius*; ergo ... et caetera. 5. Item, non sunt solum duae praecognitiones secundum numerum, nec secundum speciem aut etiam genus: quia in diuersis scientiis oportet esse diuersae praecognitiones; immo et subiecta et passiones, in quibus oportet esse praecognitiones, sunt plura secundum numerum, uel secundum speciem uel secundum genus, quam duo; et sic patet quod nullo dictorum modorum duae sint praecognitiones solum; nec uidentur esse duae secundum analogiam, quia non apparet quae et quales essent illae analogiae. 6. Deinde arguitur quod sint pauciores quam duae: quia quaestiones non suntpraecognitiones; tamen quia est et quid est sunt quaestiones, ut patet secundo huius*; ergo non sunt praecognitiones, et sic nullae erunt praecognitiones. 7. Item, praecognitum non est praecognitio; sed quia est et quid est sunt praecognita, quia praecognoscuntur de subiecto et passione et dignitate; ergo non sunt praecognitiones. 8. Item, nihil magis uidetur esse praecognitio quam quia est dignitatis, uel etiam quid nominis subiecti uel passionis; modo quid nominis docetur per grammaticam, et quia est dignitatis docetur, ut uidetur quarto Metaphysicae*, contra negantes prima principia; ergo haec non sunt praecognitiones. Oppositum arguitur per Aristotilem, dicentem quod dupliciter necesse est praecognoscere, scilicet quid est et quia est, de subiecto, passione et dignitate.Notandum est quod 'praecognitio' idem est quod 'prior cognitio'; et 'prius' dicitur relatiue ad 'posterius'; ideo praecognitio dicitur in respectu posterioris cognitionis, et illa cognitio est notitia conclusionis quam innati sumus doceri. Et sciatis quod praecognitiones non solum habent locum in demonstratiuis scientiis, immo in omnibus doctrinis, siue sint demonstratiuae, siue probabiles uel persuasiuae. Et hoc patet per Aristotilem, in littera: quia, declarando primam propositionem libri, inducebat tam in mathematicis scientiis, quae sunt demonstratiuae, quam in rhetoricis, quae sunt solum persuasiuae. Igitur praecognitio, ut hic accipitur, est cognitio prima notitia doctrinali alicuius conclusionis ex qua fit nobis huius modi notitia conclusionis. Quibus uisis, de uirtute sermonis potest poni haec conclusio quod praecognitio est una tantum; similiter praecognitiones sunt duae tantum, et non plures, sicut homines, puta Iohannes et Petrus, sunt duo tantum, et non plures; similiter praecognitiones sunt mille tantum, sicut homines sunt mille. Tamen, ut ueniamus ad intentionem Aristotilis et expositorum suorum, dicendum est quod de omnibus nominibus intrantibus demonstrationem, seu processum doctrinalem, necesse est praecognoscere eorum significationes, quia aliter discipulus non posset doceri a doctore. Et hoc est quod uocamus praecognoscere quid est quod dicitur per nomen. Et circa hoc debetis notare quod in aliquibus non est idem quid nominis et quid rei. Quia nomen pro nullo supponens, cuius modi est hoc nomen 'uacuum', habet bene definitionem explicantem quid nomen significat, tamen non habet definitionem explicantem quid uacuum est, quia uacuum pro nullo supponit; et sic ubi nomen definitum pro nullo supponit, definitio dicens quid nominis* et definitio dicens quid rei* differunt. Tamen, hoc non obstante, aliquae sunt definitiones dicentes quid rei quae sunt dubiae et inuestigabiles per doctrinam. Sed definitiones dicentes quid nominis non possunt probari, quia significationes nominum sunt ad placitum. Ideo non est inconueniens quod quid nominis sit praecognitio et quid rei sit dubitabilis quaestio. Deinde, quantum ad quia est, sciendum est quod de praemissis per quas conclusio docetur oportet praecognoscere quod sunt uerae, uel quod ita est sicut per eas significatur, aut aliquid proportionabile. Et hoc est quod uocamus praecognoscere de dignitate quia est; nam in una significatione hoc nomen 'ens' significat idem quod 'uerum', ut patet quinto* et sexto* Metaphysicae.Deinde, etiam de aliquo subiecto oportet praecognoscere hoc praedicatum 'est'. Quia nullus quaerit scientiam quin intendat eam quaerere de aliquo ente praesente, aut praeterito aut futuro, aut saltem possibili; ideo praecognouit aliquid esse, aut fuisse , aut esse possibile, de quo ipse quaerit habere scientiam, siue notitiam, prius dubitatam. Et hoc est quod uocamus de subiecto praecognoscere quid est. Nunc ergo finaliter dicamus quod duae sunt praecognitiones, et non plures quam duae, ad istum sensum quod omnia quae oportet in doctrina alicuius conclusionis praecognoscere de illis quae intrant demonstrationem, siue processum doctrinalem, nominantur duobus nominibus, scilicet 'quia est' et 'quid est'. Oportet enim de omnibus terminis praecognoscere quid est, scilicet quid est quod dicitur per nomen, et de omni praemissa oportet praecognoscere quia est uera, uel quia ita est sicut per eam significatur, uel aliquid proportionabile; et oportet etiam praecognoscere de aliquo subiecto hoc uerbum 'est', uel 'fuit' uel 'erit'.Tunc soluuntur rationes. 1. Ad primam, concedo quod praecognita remota sunt subiectum, passio et dignitas, uel etiam res significatae per subiecta, passiones et dignitates. Tamen haec non sunt omnibus modis quibus possunt cognosci praecognita; et ideo quaedam sunt praecognita propinqua, scilicet quae de praedictis cognoscuntur, et illa omnia uocantur illis duobus nominibus: de praedictis enim tribus uel praecognoscitur quia est uel quid est; et sic reuertitur sensus prius datus, scilicet in positione. 2. Ad aliam, etiam conceditur quod sunt quattuor quaestiones, id est omnes quaestiones nominantur his quattuor nominibus, de quibus secundo huius uidebitur. Et quando dicitur "quot modis dicitur unum oppositorum, et reliquum", solet dici, et bene, quod hoc non est necessarium quantum ad supposita: quia possunt esse plura bona quam mala, uel nigra quam alba. Sed illa regula intelligitur quantum ad significata, id est quantum ad rationes secundum quas illa nomina significant ea quae significant, ita quod si duo nomina sint ad inuicem opposita secundum omnes suas significationes, oportet si unum est aequiuocum quod etiam alterum sit aequiuocum. Non ergo oportet praecognitiones et quaestiones esse ad inuicem aequales secundum numerum, sicut nec alba et nigra. 3. Ad aliam, concedo quod plures sunt quam duae, immo plures quam mille. Tamen, hoc non obstante, omnia quae praecognoscuntur de his quae intrant demonstrationem nominantur illis duobus nominibus superius dictis. 4. Ad aliam similiter concedo quod scita sunt plura quam duo, et etiam plura praecognita quam duo, similiter praecognitiones, quibus tamen non obstantibus adhuc saluatur sensus primus datus. 5. Ad aliam dico quod praecognitiones sunt infinitae quo ad nos, ita quod nullus potest scire quantus sit numerus maximus praecognitionum. Tamen duo nomina, et iam dico duo secundum numerum, possunt significare omnia quae praecognoscuntur de his quae intrant demonstrationem. 6. Ad argumentum quod sint pauciores, concedo quod quaestiones in processu in quo sunt quaestiones non sunt praecognitiones. Ideo est idem quia est cuius est quaestio et quia est cuius est praecognitio, quoniam quia est praemissae est praecognitio et quia est conclusionis est quaestio. Etiam quia est subiecti est praecognitio et aliquando quia est passionis est quaestio. Ita etiam in eodemprocessu non est quaestio et praecognitio eiusdem quid est, sed saepe quid nominis praecognoscitur et quid rei, sine aliqua definitione, docetur et inquiritur. 7. Ad aliam concedo quod 'quia est' et 'quid est' in nominatiuo casu accepta non sunt praecognitiones, immo sunt praecognita de subiecto et passione et dignitate, sed eorum quia est et quid est sunt praecognitiones. 8. Ad aliam dico quod quid nominis non potest declarari nisi per uoluntariam receptionem discipuli, et non quia intellectus cogatur ad credendum, et hoc non est proprie scientia. Similiter dico quod quia est dignitatis non docetur nec probatur in metaphysica, sed ibi ostenditur bene quo modo negans potest duci ad redargutionem.Quaestio 6a UTRUM IN OMNI DEMONSTRATIONE MAIOR PRIUS PRAECOGNOSCATUR QUAM CONCLUSIO ET MINOR SIMUL TEMPORE CUM CONCLUSIONEConsequenter quaeritur, sexto, utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione. 1. Arguitur primo quod non: saepe enim maior non prius tempore cognoscitur quam minor: quia saepe fit transpositio praemissarum, et ita minor prius cognoscitur et formatur; ideo tunc non potest esse uerum quod maior praecognoscatur prius quam conclusio et minor non prius sed simul. 2. Item, utramque praemissam oportet simul cognoscere cum conclusione; igitur neutra prius. Patet consequentia: quia simul tempore non est prius tempore. Sed antecedens probatur: quia non potest sciri quod talis conclusio ex talibus praemissis sequitur si ignorentur praemissae; ideo quando conclusio cognoscitur, oportet simul cum ea cognoscere ambas praemissas. 3. Confirmatur: quia in demonstratione oportet scire quod talis conclusio sit propter tales praemissas; ideo dicitur in definitione scire "quod illius est causa"; sed non potest sciri quod talis conclusio sit propter tales praemissas et quod tales praemissae sint causae talis conclusionis nisi haec sint simul cognita; ideo simul cum conclusione oportet utramque praemissam cognoscere. 4. Item, conclusio proponitur et intelligitur ante quam arguitur et antequam formantur praemissae; sed quaestio est idem quod conclusio uel in se continet conclusionem; ergo conclusio cognoscitur ante praemissas.5. Deinde arguitur quod minor non simul tempore cognoscitur cum conclusione: quia oporteret plura intelligere simul, quod est contra Aristotilem, quarto Topicorum* et quarto Metaphysicae*. 6. Item, minor non simul cum conclusione cognoscitur. Quia aut nos dicimus hoc quia est possibile uel quia est necessarium. Si quia est possibile, tunc debemus idem dicere de maiore, quia possibile est maiorem et conclusionem simul cognoscere. Si uero dicitur quod hoc sit necessarium, nos dicimus falsum: quia saepe maiore et minore exsistentibus, uel formatis, tamen dubitamus de conclusione, et forte dubitamus quod non sequitur ex illis praemissis; immo, quod plus est, si ambabus praemissis cognitis esset necesse conclusionem cognosci et sciri, sequeretur quod cognitis principiis doctrinae in geometria nos sciremus omnes conclusiones geometriales; sed consequens est falsum. Et consequentia probatur: quia illa principia sunt praemissae sufficientes ad primam conclusionem; ideo illis scitis, sciretur prima conclusio; deinde, illa principia cum prima conclusione sunt sufficientes praemissae ad secundam conclusionem; ideo etiam secunda conclusio sciretur, et sic consequenter procedendo pari ratione; ergo non est necesse quod minore cognita cum maiore sciatur de necessitate conclusio. Oppositum uidetur Aristotiles declarare in prooemio huius libri*, dicens quod demonstrans conclusionem aliqualiter praecognouit tempore et aliqualiter simul. Et est intentio sua quod maiorem praecognoscimus tempore sed inducentes minorem cum maiore simul cognoscimus conclusionem, ut dicit.Notandum est quod conclusio siue propositio dupliciter potest cognosci. Uno modo cognitione qua ipsa formatur et qua apprehendimus quid et quo modo per eam significatur; et isto modo conclusio potest cognosci, et cognoscitur, ante maiorem et ante minorem: saepe enim conclusio demonstranda proponitur a principio, antequam formetur aliqua praemissa. Alio modo cognitione adhaesiua, scilicet qua ei adhaeremus et oppositum tamquam falsum reputamus, quod potest esse dupliciter: uno modo enim adhaeremus alicui conclusioni ex uoluntate, propter solam auctoritatem dicentis, et tunc non indigemus ad huius modi notitiam adhaesiuam praecognoscere aliquas praemissas; aliquando autem per rationem determinantem intellectum ad assentiendum ei quod ante erat sibi dubium, et talis est omnis notitia qua conclusio dicitur proprie sciri; igitur de hac notitia intelligitur quaestio. Tunc pono conclusiones faciles. Prima est quod utraque praemissa potest sciri absque hoc quod sciatur conclusio. Quia utraque praemissa potest sciri absque hoc quod alia praemissa sciatur; tamen non scitur conclusio nisi praemissae ante sciantur. Secunda conclusio est quod possibile est ambas praemissas sciri absque hoc quod sciatur conclusio. Probatur. Primo, quia forte potest dubitari conclusio licet praemissae certissime sciantur. Secundo, quia licet de consequentia non dubitemus, tamen non attendimus ad conclusionem nec ad eius consequentiam ex talibus praemissis; ideo non consequitur scientia conclusionis. Tertia conclusio est quod impossibile est scire conclusionem nisi aliquando sint ambae praemissae simul scitae cum ea, et hoc est quando in uirtute praemissarum assentimus conclusioni. Tunc enim, ut dicit Lincolniensis*, scientia praemissarum gignit, id est facit, scientiam conclusionis in anima, et ad hoc faciendum non sufficit scientia unius praemissae, sed requiritur scientia ambarum praemissarum; modo efficiens non producit suum effectum simul tempore cum effectu (sic enim dicitur, secundo Physicorum*, quod causae eteffectus actuales simul sunt et non sunt. Quarta conclusio est quod procedendo naturali ordine doctrinae, maior scitur aliquo tempore antequam conclusio sciatur. Quia naturali ordine doctrinae maior ante formatur et conceditur quam minor formetur, sine qua tamen minore conclusio non scitur; ideo maior prius tempore scitur, et hoc intendebat Aristotiles. Ultimo dico quod maiore et minore formatis et scitis, et etiam scito et considerato quod est certa et necessaria consequentia conclusionis ex illis praemissis, in eodem tempore maior scitur simul cum scientia conclusione. Et causa est quia positis causis efficientibus, sequitur sine mora effectus, maxime ubi non est resistentia; modo praemissis sic positis, positae sunt causae sufficientes ad sciendum conclusionem, et non est contrarium resistens; igitur ponitur scientia conclusionis; tamen si aliquid praedictorum deficeret, tunc non necessario sequeretur scientia conclusionis.Et per illa dicta patet etiam manifeste quo modo rationes soluuntur. 1. Ad primam concedo quod minor potest prius sciri quam conclusio. 2, 3 Ad secundam, et etiam ad eius confirmationem, concedo quod non potest sciri conclusio nisi simul aliquo tempore scitis ambabus praemissis; tamen haec poterant ante sciri. 4. Alia ratio probat quod saepe conclusio prius intelligitur quantum ad eius formationem et significationem, . 5. Ad aliam dico quod possibile est simul plura intelligere. Nec oppositum huius dicitur quarto Topicorum* nisi exemplariter, et exemplorum non requiritur uerificatio, primo Priorum*. In quarto autem Metaphysicae* bene dicitur "qui non unum intelligit nihil intelligit", et hoc est uerum, quia qui multa intelligit unum intelligit. 6. Ad aliam dicitur quod non est necesse praemissis cognitis cognoscere conclusionem, sicut bene arguebat ratio de geometria. Tamen bene esset necesse cum circumstantiis appositis in ultima nostra conclusione, unde sic intendebat Aristotiles quod simul cognoscitur conclusio cum minore.Quaestio 7a UTRUM DIFFINITIO IPSIUS SCIRE SIT BONA IN QUA DICITUR 'SCIRE EST REI CAUSAM COGNOSCERE, ET QUONIAM ILLIUS EST CAUSA ET NON EST POSSIBILE ALITER SE HABERE'Consequenter quaeritur, septimo, utrum definitio ipsius scire sit bona in qua dicitur 'scire est rei causam cognoscere, et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere'. 1. Arguitur quod non: quia omnis demonstratio facit scire; tamen non omnis demonstratio est per causam; igitur non est uniuersaliter uerum quod scire sit rei causam cognoscere. 2. Item, si omne scire esset per causam, tunc primae causae non essent scitae, et etiam prima principia non essent scita, cum non habeant causas uel priora principia; modo dicit Aristotiles quod non solum oportet scire principia, immo etiam conclusiones. 3. Item, quia forte diceretur quod ibi non definitur 'scire' prout extendit se ad notitiam principiorum, sed prout restringitur ad notitiam conclusionum demonstrabilium, tunc statim arguitur quod definitio non ualet: quoniam conclusiones non sunt causae sed causata; et tamen scire est conclusionem cognoscere, sicut tu dicis; ergo scire non est rei causam cognoscere, immo scire est causatum cognoscere, licet per causam. 4. Item, cum ibi definitur 'scire potissime', quod est per demonstrationem propter quid, sequitur quod ista definitio non est bona si conueniat illi 'scire' quod est per demonstrationem quia; sed constat quod sibi conuenit: quia quaedam est demonstratio per causam remotam, tamen illi conuenit haec definitio; ergo haec definitio non est bona de 'scire propter quid'. 5. Item, possibile est scire sine cognitione; ergo non omne scire est cognoscere. Antecedens patet: quia perfecte dormiens non amisit scientiam suam quia non sentit nec intelligit. 6. Item, in multis scitis totum est possibile aliter se habere, sicut 'omnis homo est risibile': quia omnis homo potest aliter se habere, et, per consequens, omne risibile; ideo totum de quo est scientia potest se aliter habere; ideo male ponitur ultima clausula in definitione. Oppositum arguitur per Aristotilem, in primo huius*.Notandum est quod dicitur super litteram*, quod demonstratio potissima, de qua hic intelligitur, facit potissime scire. Ideo hic describitur 'scire' non communiter acceptum, sed propriissime et potissime. Tale autem 'scire' exigit euidentiam, certitudinem et firmitatem; modo notitia conclusionum contingentium non potest habere firmitatem (et loquor de notitia adhaesiua); ergo 'scire', prout hic definitur, non est nisi necessarii et impossibilis aliter se habere. Ideo bene ponitur illa clausula 'et impossibile aliter se habere', et quo modo hoc sit uerum dicetur post. Item, notandum est quod habitus, seu notitia, principiorum indemonstrabilium non dicitur 'scientia' appropriato nomine, sed uocatur 'intellectus'*, quia ex sola naturali inclinatione intellectus ad ueritatem ipsorum principiorum habetur illa notitia, nec illa notitia acquiritur per demonstrationem. Ideo non definitur hic 'scire' prout conuenit notitiae principiorum, sed ut restringitur ad notitiam conclusionum demonstrabilium, et sic definitur ibi 'scire demonstratiue'* uel 'scire per demonstrationem'.Item, notandum est quod cum ibi diffiniatur 'scire potissime'*, illud excludit de scire omnem dubitationem. Et si non est scientia causae non excluditur omnis dubitatio, quoniam adhuc dubitatur quare ita sit. Ideo ad 'scire' ita definitum exigitur scire causam; ideo dicitur 'scire est rei causam cognoscere'. Item, notandum est quod adhuc scita causa et scito effectu non excluditur dubitatio quare uel propter quid est res nisi sciatur quod propter illam causam ille effectus < est. Ideo> oportuit addere 'et quoniam illius est causa'. Item, diligenter est aduertendum quod multum differt scire quia ita est* et scire propter quid ita est*. Quia scire quod ita est non est nisi scire conclusionem, ut si scio quod homo est risibilis, sed scire propter quid ita est non est praecise conclusionem scire, immo etiam praemissas et conclusiones et habitudinem praemissarum ad conclusionem. Non enim scio propter quid luna eclipsatur si solum scio quod luna eclipsatur; immo etiam oportet scire hoc totum quod luna eclipsatur propter terram interpositam inter se et solem prohibentem irradiationem eius a sole; et in hoc sciendo apparet quod scire continet notitiam conclusionis et praemissarum. Ideo non dicit Aristotiles quod scire est rei causam , immo dicit "scire est causam rei cognoscere quoniam sic est et quoniam illius est causa"*, quod est scire per totum processum demonstratiuum. Exponatis ergo sic definitionem quod scire demonstratiue et potissime est causam sufficientem uel etiam causas sufficientes rei sic scibilis cognoscere et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere. Et nota quod Aristotiles non dicit quod scire est causam conclusionis cognoscere, sed dicit "causam rei", propter demonstratiue scibilia, quia forte illud quod propriissime scitur non est ipsa conclusio sed est ipsa res taliter se habens qualiter per conclusionem significatur se habere, uel aliquid proportionabile. Et dico "uel aliquid proportionabile" quia non est uniuersaliter uerum quod omnis propositio ex eo sit uera quia qualitercumque significat ita est in re, quod declarabitur in sequentibus. Sic igitur apparet expositio definitionis, et oportet supponere quod sit bona quia est definitio quid nominis, et talis definitio non potest probari, ideo sufficit quod exponatur solum.Tunc ad rationes. 1. Ad primam in oppositum concedo quod non omne scire est per causam si 'scire' capiatur communiter ad quia est et propter quid est. Ideo sic communiter non definitur hic scire sed solum restringitur ad propter quid. 2. Ad aliam concedo quod prima principia sunt cognita et scita, et euidentius quam conclusiones, capiendo 'scire' communiter, sed non capiendo 'scire' prout restringitur ad scire demonstratiue, quod ibi definitur. 3. Ad aliam dico quod scire propter quid, quod ibi definitur, non est principiorum solum, sed etiam nec est conclusionis solum, immo est conclusionis et principiorum simul, sicut ante dictum fuit. 4. Ad aliam dico quod cum dico "causam rei cognoscere" debet suppleri 'causam sufficientem et propriam'; aliter non excluderetur scire quod est per causam remotam.5. Ad aliam dico quod illud 'scire' capitur aliquando pro scire in habitu et aliquando pro scire in actu secundo (ita potest dici de 'cognoscere'): dormiens enim scit et cognoscit habitualiter, sed nec scit nec cognoscit in actu secundo; ideo scire habitualiter est causam rei cognoscere habitualiter, et scire actualiter est causam rei actualiter cognoscere. 6. Ad ultimam, de transmutabilitate uel possibilitate aliter se habere, dicetur in quaestione quae specialiter de hoc quaeret.Quaestio 8a UTRUM DIFFINITIO DEMONSTRATIONIS SIT BONA IN QUA DICITUR 'DEMONSTRATIO EST EX PRAEMISSIS VERIS, PRIMIS ET IMMEDIATIS, EX PRIORIBUS ET NOTIORIBUS ET CAUSIS CONCLUSIONISConsequenter quaeritur, octauo, utrum definitio demonstrationis sit bona in qua dicitur 'demonstratio est ex praemissis ueris, primis et immediatis, ex prioribus et notioribus et causis conclusionis'. 1. Arguitur primo quod illa definitio non sit bona: quia unius definiti est unica definitio, ut patet sexto Topicorum*, propter hoc quod definitio indicat quid est esse rei, et unius rei non est nisi unum esse; sed demonstratio habet aliam definitionem, scilicet quod est syllogismus faciens scire; igitur illa non debet esse bona definitio demonstrationis. 2. Item, in bona definitione uel descriptione debet poni genus definiti; sed ibi non ponitur genus demonstrationis; igitur ... et caetera. 3.Item, nullius complexi et nullius accidentis est definitio, ut capitur ex septimo Metaphysicae* et ex secundo huius*; sed demonstratio est accidens et quid complexum; ideo eius non est bona definitio. 4. Deinde, non conuenit omni demonstrationi, cum non conueniat demonstrationi ad impossibile; tamen bona definitio debet competere omni contento sub definito; igitur haec non est bona definitio. 5. Item, contra illam particulam "ex primis": quia quod per superabundantiam dicitur uni soli rei conuenit, ut habetur in Topicis*; modo 'primum' per superabundantiam dicitur; ergo non sunt plura prima (et ob hoc Aristotiles, quarto Metaphysicae*, ponit solum unum primum principium; ergo demonstratio non est ex primis. 6. Confirmatur. Quia si oporteret omnem demonstrationem esse ex primis,sequeretur quod sola prima conclusio primi Euclidis esset demonstrata; consequens est falsum. Et probo consequentiam: quia sola prima conclusio est demonstrata ex primis et indemonstrabilibus; posteriores namque conclusiones sunt demonstratae ex prioribus conclusionibus, quae non sunt primae nec immediatae. 7. Deinde, contra illam clausulam "ex immediatis": quia uidetur superflue apposita et nugatorie, cum ipse Aristotiles dicit quod idem est primum et immediatum. 8. Item, contra illam clausulam "ex prioribus": quia etiam uidetur superfluere, cum ante dictum sit "ex primis" et omne primum est prius. 9. Item, contra illam clausulam "ex notioribus": quia uel intelligitur quod sit ex notioribus nobis, uel solum quod sit ex notioribus naturae; non potest dici quod ex notioribus nobis, quia demonstratio est ex causis, et causae sunt nobis ignotiores, primo Physicorum*; nec etiam ex notioribus naturae solum, quia tunc sequeretur quod per tales praemissas non fieret nobis notitia, quoniam propter minus notum nobis numquam concederemus illud de quo ante dubitabamus, quantumcumque esset notius deo uel naturae uel cuicumque alteri. 10. Deinde, contra illam clausulam "ex causis". Quia non conuenit omni demonstrationi, ex eo quod multae sunt demonstrationes naturales per effectus posteriores. Oppositum est de intentione Aristotilis ponentis nobis illam definitionem esse bonam.Bene tamen uerum est quod Aristotiles non dicit quod haec sit definitio demonstrationis, sed bene ponit quod haec sit una bona conclusio de ipsa demonstratione. Lincolniensis* autem et alii expositores ponunt quod haec sit definitio materialis. Unde notandum est quod haec definitio, seu propositio, quod omnis demonstratio est ex ueris ... et caetera debet intelligi de demonstratione potissima, scilicet faciente scire potissime et propter quid, prout ante 'scire' definitum fuit. Tunc pono istam conclusionem quod dicta propositio est uera, quod declaro discurrendo per singulas particulas propositionis datae. Primo enim oportet quod demonstratio sit ex praemissis ueris. Quia oportet conclusionem demonstrationis scire, quia demonstratio est syllogismus faciens scire, et oportet eam scire per praemissas. Sed non potest sciri conclusio per praemissas nisi etiam istae praemissae sint scitae et uerae, cum non scitur nisi uerum (nam absurdum esset dicere quod tu scires hominem esse asinum); ergo oportet tam conclusionem demonstrationis quam praemissas esse ueras. Deinde declaro quod debeat esse ex primis, notando quod 'primum' ibi dicitur per carentiam principii prioris per quod ipsum posset demonstrari (ideo 'primum' est idem quod 'indemonstrabile propter sui euidentiam'). Modo non scitur aliqua conclusio demonstrabilis simpliciter et perfecte donec resoluta sit in prima principia: quia si conclusio resoluta sit in praemissas demonstrabiles solum, tunc illae praemissae non sunt simpliciter scitae et perfecte, eo quod nullum demonstrabile est perfecte et simpliciter scitum donec fuerit demonstratum; ideo illae praemissae, cum non sint simpliciter scitae, non faciunt enim scire simpliciter; ergo oportet quod demonstratio resoluaturusque ad prima et indemonstrabilia. Sed circa hoc notandum est quod duplex est syllogismus. Aliquis enim est qui dicitur 'simplex syllogismus'*, scilicet quia est ex duabus praemissis, sine prosyllogizatione earum; alius uocatur 'syllogismus compositus', quia est ex praemissis syllogizatis, et sic est compositus ex multis syllogismis. Modo numquam demonstratio est perfecta nisi omnes praemissae sint syllogizatae et demonstratae, ut per eandem deueniamus ad praemissas indemonstrabiles. Ideo concluditur correlarie quod si sint mille conclusiones subordinatae sic quod secunda demonstretur per primam, et tertia per secundam, et sic deinceps, tunc demonstratio centesimae conclusionis continebit in se per modum conclusionis omnes demonstrationes conclusionum praecedentium, et ita illa demonstratio erit bene syllogismus compositus*. Et sic intelligitur quod omnis demonstratio quae facit perfecte scire est ex aliquibus praemissis primis. Sed non oportet quod omnes eius praemissae sint primae, sed aliquae in quas est ultimate resolutio per syllogismos; et hoc intendit Aristotiles, primo Topicorum*, ubi dicit quod propositiones demonstratiuae sunt propositiones primae et immediatae, aut quae ex primis et immediatis sumpserunt principium suae cognitionis. Tunc bene dicitur quod sit ex immediatis, quia accipitur hic 'immediatum' pro carenti medii demonstratiui. Ideo idem est 'immediatum' et 'indemonstrabile', et, per consequens, idem est 'immediatum' et 'primum'. Igitur sicut demonstratio est ex primis, ita ex immediatis. Nota tamen quod 'primum' et 'immediatum' differunt ratione. Quia'primum' dicitur per carentiam principii et 'immediatum' dicitur per carentiam medii. Ideo non est ibi inutilis repetitio eiusdem nominis uel intentionis, immo per huius modi diuersas dictiones magis explicatur ***** demonstrationis, scilicet principiorum. Et sic excusatur nugatio. Deinde, ex causis est, ut patet per definitionem 'scire'. Ultimo quod est ex prioribus simpliciter et notioribus: quia causae sunt simpliciter notiores et priores suis causatis, ut patet principio Physicorum*. Sed quaeritur utrum haec definitio sit +de definito+. Respondetur quod triplex est definitio, ut patet sexto Topicorum*. Quaedam est definitio simpliciter quidditatiua* illius dicens praecise quid est res absque hoc quod dicat quod qualis sit aut quanta uel ex quibus uel *****; et haec est definitio per unum genus et differentiam quidditatiuam seu differentias quidditatiuas. Et si talis definitio sit perfecte explicita, ipsa capit primum genus et consequenter omnes differentias ordinate usque ad differentiam propriam, et ita intendit Aristotiles quod unius definiti est unica definitio. Et sic etiam termini connotatiui non est definitio, sed solum termini substantialis: nam si tu diffinias dicendo quod simum est nasus cauus, tu non solum dicis quid simum est, sed quod simum non est aliud nisi nasus cauus, et tu dicis 'nasus cauus', tu dicis quid et quale, et de hoc debet uideri alias. Alia est definitio causalis*, quae datur per praedicata supponentia pro causis pro quo definitum supponit, et est ibi praedicatio in obliquo. Et aliquando tales definitiones possunt dari per omnes causas simul, et esset perfectissima definitio causalis. Aliquando autem datur per unum genus causae solum cum approximatione et dearticulatione termini significantis talem causam. Et sic potest dici quod haec definitio demonstrationis per causam materialem datur. Et illae clausulae "ex primis, ueris et immediatis ...", et caetera ponuntur ad specificationem et dearticulationem illius termini 'simul'intellecti ex praemissis. Tertia definitio est quae fit per passiones* nobis notiores, ut si dicerem quod homo est animal risibile.Tunc ad rationes. 1. Ad primam dictum est quod unius definiti est unica definitio pure quidditatiua. Sed sunt bene plures descriptiones propter plures passiones, et sunt bene plures definitiones causales propter plura genera causarum. 2. Ad aliam dico quod in hac definitione possumus subintelligere genus, dicendo quod demonstratio est syllogismus ex primis, ueris, ... et caetera. 3. Ad aliam dico quod licet demonstratio sit complexa, tamen iste terminus 'demonstratio', qui ibi definitur, est incomplexus. Immo dico quod accidentia bene habent definitiones et descriptiones, scilicet causales, licet non pure quidditatiuas, ut uidebitur septimo Metaphysica*. 4. Ad aliam dico quod in demonstratione ad impossibile nihil assumimus nisi uerum. Unde quando facimus primum syllogismum ex dicto aduersarii, nos non assumimus dictum aduersarii, sed solum assumimus quod ex dicto illo et quodam alio uero assumpto sequitur illa conclusio, et hoc est uerum. Deinde assumimus quod illa conclusio est falsa, et hoc est etiam uerum; ex quo concludimus quod dictum aduersarii, ad quod sequebatur illa conclusio, est falsum, quod iterum est uerum. Ideo demonstratio ad impossibile est ex ueris, et nullo modo ex falsis quantum ad ea quae in illa demonstratione ponuntur assertiue. Et sic potest teneri probabiliter quod omnis demonstratio est ex ueris. Ad istam alii* dicunt quod haec propositio debet solum intelligi de demonstrationibus ostensiuis. Tamen prima solutio est . 5. Ad aliam dico quod dupliciter dicitur aliquid per superabundantiam. Uno modo quia abundat super omnia alia, et sic solum conuenit deo. Alio modo quia nihil abundat super se, et sic multis potest conuenire; sic enim sunt multa generalissima. Modo 'primum' non dicitur hic quia o