Upload
iancaleb
View
42
Download
1
Embed Size (px)
DESCRIPTION
Latin book
Citation preview
www.philosophia.cl / Escuela de Filosof ía , Universidad ARCIS CA P I T U L U M U N U M E T T R I C E S I M U M CA P. XXXI.
5
10
15
20
INTER POCULA
Non solum de cibo et potioneI est sermo convivarum. Iulius
hospites suos de rebus urbanis interrogat: “Quid novi ex urbe? Octo dies
iam sunt, cum Romae non fui, nec quisquam interea mihi epistulam inde
misit. ObII eam rem nec ipse praesens nec absens per litteras quidquamIII
cognovi de eo, quod nuper Romae factum est.”
Aemilia: “Nemo tibi quidquam scribet de rebus urbanis, nisi prius
ipse epistulam scripseris.”
Iulius: “Ego nullam epistulam prius scribam, quam aliquis mihi
epistulam scripserit.”
Tum Aemilia ridens “Ergo”, inquit, “nec Roma nec aliundeIV
ullam epistulam accipies, nisi filius tuus rursus in schola dormiverit ac
piger fuerit, sicut hodie fuit! Tum certe alteram epistulam a magistro eius
accipies.”
Orontes: “Opus non est epistulas exspectare, nam facile aliquid
novi per nuntiosV cognoscere potes. Quin servum aliquem Romam
mittis?”
Iulius: “Servi mali nuntii sunt, qui saepe falsa nuntiant. Ego
numquam servos meos Romam mitto.”
I Potio = id quod potatur II Ob = propter III Quid-quam = ulla res IV Ali-unde = ex alio loco V Nuntio = id qui aliquid nuntiat
I
www.philosophia.cl / Escuela de Filosof ía , Universidad ARCIS CA P I T U L U M U N U M E T T R I C E S I M U M CA P. XXXI.
25
30
35
40
45
Cornelius: “Quid? Heri quidamVI ex servis tuis mihi occurrit in via
Latina. Faciem eius recognovi, nam saepe eum vidi apud te.”
Iulius: “Quod nomen ei est?”
Cornelius: “Aliquid nomen Graecum, credo. ‘Midas’ fortasse, nec
vero certus sum. Semper nomina obliviscor, nam mala memoria mihi
est.”
Orontes: “Haha! Midas nomen regis est, de quo haec fabula
narratur:
“In quadam urbe Asiae olim vivebat rex quidam, nomine Midas,
qui nihil magis optabatVII quam aurum...”
Iulius autem, qui fabulam audite non vult, Orontem interpellat.
“Non Midas”, inquit, “sed Medus est nomen cuiusdam servi mei, qui
heri...”
Orontes vero nullo modo turbatus narrare pergit: “Tum Bacchus
deus, qui ob quoddam beneficium regi bene volebat, “Dabo tibi”, inquit,
“quidquidVIII optaveris”. Continuo Midas “Ergo da mihi”, inquit,
“potestatem quidquid tetigero in aurum mutandi. Hoc solum mihi opto!”
Bacchus, etsi regem munusIX pessimum optavisse dolebat, tamen
promissum solvit...”
Iulius impatients “Tace, Oronte!” inquit, “Omnes illam fabulam
novimus.”
Sed Aemilia, quae fabulam de Mida rege ignorat, “Quam ob rem”,
inquit, “Bacchus id munus pessimum esse existimabat?”
Cui Orontes “Stulte interrogas”, inquit, “Midas enim, quamquam
VI Quidam ex servis = unus ex servis VII Opatre ): cupere VIII Quid-quid = omnis res quae IX Munus = donum
II
www.philosophia.cl / Escuela de Filosof ía , Universidad ARCIS CA P I T U L U M U N U M E T T R I C E S I M U M CA P. XXXI.
50
55
60
65
70
et terram et lingnum et ferrum manu tangendo in aurum mutare poterat,
fame et siti moriturus erat, cum cibus quoque et potio, simul atque a rege
tacta est, aurum fieret. Postremo rex miser manus ad caelum tollens
LiberumX oravit, ut sibi munus illud infelix eriperet. Liber igitur ei
imperavit, ut in quodam flumine lavaretur. Cuius fluminis aqua, simul
atque corpore regis tacta est, colorem aureum accepit.”
Iulius: “Nonne fabula tua finita est?”
Orontes: “Haec quidem fabula finita est, sed aliam fabulam de
eodem rege novi. Aures Midae...”
Iulius: “Satis est! Fabulas tuas Graecas audire nolumus. Redeamus
ad servum meum. Medus igitur heri e villa mea aufugit magnam
pecuniam secum auferens.”
Cornelius: “Quantam pecuniam abstulit?”
Iulius: “Centum circiter sestertios. Atque ego illi servo prae ceteris
confidebam! Posthac nulli servo Graeco umquam confidam, nam infidi
sunt omnes! In familia mea unum solum servum fidum esse credo...”
Hic Aemilia maritum loquentem interpellat et parva voce “St,
Iuli!” inquit, “Noli quemquam praesentem laudare!”
Iulius Davum conspiciens “Sed ille servus adest”, inquit, “nolo
eum laudare praesentem. — Medus autem plane infidissimus omnium
est. Profecto eum verberabo atque omnibus modis cruciabo, si eum
invenero, priusquam Italiam reliqueri! Nisi pecuniam mihi reddiderit, in
cruce figetur! Sed fortasse Italiam iam relinquit.”
Cornelius: “Etiam si adhuc Romae latetXI difficile erit servum
fugitivum in tanta urbe inter tot homines reperire. Romae enim tot servi
X Liber = Bacchus XI Latere = se occultare, occultari
III
www.philosophia.cl / Escuela de Filosof ía , Universidad ARCIS CA P I T U L U M U N U M E T T R I C E S I M U M CA P. XXXI.
75
80
85
90
95
sunt quot homines liberi.”
Aemilia: “Fortasse Medus ob amorem mulieris Romam fugit.
Medus enim iuvenis est. Quid non aguntXII iuvenes amoris causa? Credo
eum apud aliquam puellam Romamam latere.”
Orontes: “Ergo numquam reperietur, nam verum est quod dicit
Ovidius:
“Quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas.”
Iulius: “Profecto magnum praemium dabo ei, qui servum meum
huc retraxerit sive Roma sive alliunde.”
Cornelius: “Quantum praemium dabis? Certum praemium
constituere oportet.”
Iulius: “Tantam pecuniam dabo, quantam ille servus abstulit.”
Orontes: “Centum tantum sestertios? Sane non nimiumXIII
praemium promittis!”
Aemilia maritum suum monet, ut clemens sit: “Noli Medum
interficere nec crucicare, si eum inveneris. Clemens esto, mi Iulii!
Centum sestertii haud magna pecunia est, ut dicit Orontes.”
Iulius: “Quid? Numquid etiam praemium ei dare vis, quia manum
abstinuit a margaritis tuis neque gemmas tuas tetigit? Nimis clementes
sunt mulieres. Quam facile viris improbissimis ignoscuntXIV! At nostra
melior est memoria!”
Aemilia: “Nonne hoc dictum novisti: domino severo tot hostes
esse, quot servi. Servi enim dominum clementem amant, dominum
severum oderunt.”
XII Agunt ): faciunt XIII Nimius = nimis magnus XIV Alicui ignoscere = maleficia alicuius oblivisci
IV
www.philosophia.cl / Escuela de Filosof ía , Universidad ARCIS CA P I T U L U M U N U M E T T R I C E S I M U M CA P. XXXI.
100
105
110
115
120
Iulius: “Servi me timent quidem, nec vero me oderunt. Numquam
enim sine causa servum verberavi. Dominus iustus sum. Servus dominum
iustum non odit, etiam si dominus severus est. Sane necesse est servos
infidos et fugitivos severe punire, nec enim quidquam nisi poena severa
eius generis servos a maleficiis deterrere atque in officio tenere potest.
Nec quisquam me puniet, si servum meum cruciavero vel etiam
interfecero, id enim domino Romano licet.XV Servum alienum necare non
licet, ut scriptum est in legibus, nec vero ulla lex dominum vetat servum
suum improbum necare.”
Cornelius: “Nec ulla lex id permittit. Non idem est permittere ac
non vetare. Solo, vir sapiens et iustus, qui Atheniensibus leges scripsit,
nullam poenam constituit in parricidas. Numquid ob eam rem existimas
civi Atheniensi licere patrem suum occidere?”
Iulius: “Ita sane non existimo. At quam ob rem Solo nullam
poenam in parricidas constituit? Quia nemo Atheniensis umquam post
hominim memoriam patrem suum interfecerat, nec ille vir sapientisimus
arbitrabatur quemquam postea tam inhumanum scelusXVI facturum esse.
At profecto aliud est patrem suum occidere, aliud servum scelestum
morte punire, illud enim foedissimum scelus, hoc supplicium iustum est.
Olim patribus familias licebat non solum servos, sed etiam liberos suos
interficere, cuius rei exemplum memoratur Titus Manlius Torquatus, qui
filium suum interfici iussit, quia contra iussum patris cum hostibus
pugnaverat. Sane pater crudelis fuit Manlius, sed eo supplicio
severissimo ceteri milites deterrebantur, ne officium desererent.”
Aemila: “Notum est illorum temporum homines crudeles fuisse,
nec quisquam hodie exemplum sumit ab illo patre crudelissimo.”
XV Licere = permissum esse XVI Scelus = mágnum maleficium
V
www.philosophia.cl / Escuela de Filosof ía , Universidad ARCIS CA P I T U L U M U N U M E T T R I C E S I M U M CA P. XXXI.
125
130
135
140
145
Orontes: “At etiam nunc patri licet infantem suum in montibus ad
bestias feras exponere, si invalidus esse videtur.”
Aemilia: “Pater, qui infantem suum exposuit, ipse necandus est!
Nonne talis pater tibi videtur cruce dignus esse, Iuli?”
Iulius: “Certe pater tam inhumanus severe puniendus est, nam
infantes exponere mos barbarus est. Nemo sane tali maleficio ignoscet.
At hominem liberum in crucem tollere non est mos Romanorum — illud
supplicium in servos constitutum est.”
Aemilia: “Ergo is, qui infantem suum ad feras exposuit, ipse ad
bestias mittendus est cum aliis hominibus scelestis!”
Orontes: “...et cum Christianis illis, qui quendamXVII hominem
Iudaeum velut deum adorant, deos Romanos derident. In conviviis suis
etiam sanguinem humanum bibunt, ut rumor est.”
Aemilia: “Non omnes rumores, qui de Christianis afferuntur,
credendi sunt.”
Fabia: “Nec omnes infantes expositi a bestiis vorantur. Alli in
silvis ab ipsis bestiis feris aluntur, alii inveniuntur a pastoribus, qui eos
cum liberis suis educant...”
Orontes: “Sicut Paris, regis Priami filius parvulus, qui a servo
regis fido in quodam monte prope Troiam urbem expositus...”
At Cornelius “Opus non est”, inquit, “exemplum Graecum afferre,
cum nonnullae fabulae narrentur de infantibus Romanis, qui ita mirum in
modum servati sunt. Praetera fabulam tuam male narras, non enim fidus
fuit servus Priami, nam rex ei imperaverat, ut Paridem interficeret, non
exponeret — et quidquid dominus imperavit, servo faciendum est.”
XVII Quendam < quemdam
VI
www.philosophia.cl / Escuela de Filosof ía , Universidad ARCIS CA P I T U L U M U N U M E T T R I C E S I M U M CA P. XXXI.
150
155
160
165
170
Orontes: “Ille servus non puniendus, sed potius laudandus fuit; ita
enim Paridem omnium pulcherrimam, a marito abduxit.XVIII”
Paula: “Quid ais, Oronte? Num id factum laudandum esse tibi
videtur?”
Orontes: “Profecto laudandus est ille iuvenis, qui non modo
feminam illam pulcherrimam abducere ausus est, sed etiam miles
fortissimus fuit, qui et multos alios hostes et ipsum Achillem occidit.”
Hic Orontes poculum tollens exclamat: “Vivat quisque vir fortis!
Vivant omnes feminae amandae! Gaudeamus atque amemus! Iuvenes
sumus sicut Paris, nondum senes sicut Priamus, rex Troianorum, aut
Nestor, dux Graecorum, qui centum annos vixit. Quisquis feminas amat,
poculum tollat et bibat mecum! Nunc vinum bibendum est!” Orontes non
senex, sed iuvenis est.
Cornelius: “Tacendum est, non bibendum! Iam nimium bibisti.”
Orontes: “Tu vero parumXIX bibisti. Numquam nimium huius meri
potare possum. Valeat quisquis vinum bonum amat! Vivat Liber, deus
vini! Vivamus omnes atque bibamus! Pocula funditusXX exhauriamus!”
Paula: “Iam tace! Satis est! Nonne te puder ita ab ovo usque ad
mala loqui? Sane pudendum est!”
Orontes autem, simul atque poculum suum funditus exhausit, a
Paula ad Aemiliam conversus “Omnes me interpellant”, inquit, “praeter
t-te, Aemilia. Tu t-tam p-pulchra es quam Helena...”
Aemilia: “...et tu tam rusticus quam Paris, qui inter pastores
educatus erat! Numquam mores urbanos didicisti, rustice! Nimium
potavisti, ebrius es! Abstine manus a me! O, quam male educatus es!”
XVIII Ab-ducere XIX Parum ↔ nimium
VII
www.philosophia.cl / Escuela de Filosof ía , Universidad ARCIS CA P I T U L U M U N U M E T T R I C E S I M U M CA P. XXXI.
175
180
185
190
195
Orontes iterum poculum tollens haec cantat:
“Quisquis amat, valeat! Pereat, qui nescit amare!
Bis tantoXXI pereat, quisquis amare vetar!”
Aemilia: “Carmina tua audire nolo. Ebrius es!”
Orontes se ebrium esse negat et aliud carme de femina falsa et
infida cantare incipit, sed priusquam finem fecit, sub mensam cadit!
Duo servi eum e convivio auferunt atque in cubili collocant. Tum
vestes super eum iam dormientem sternunt.
GRAMMATICA LATINA
Gerundivum.
Discipulus industrius laudandus est, non reprehendus.
‘Laudando’ et ‘reprehendendus’ gerundiva appelantur.
Gerundivum desinit in –ndus (–endus) et declinatur eodem modo quo
‘longus’ adiectivum: laudandus, laudanda, laudandum, cet.
Exempla:
Gramatica Latina discenda est. Vocabula Latina diligenter
scribenda sunt. Omnia menda corrigenda sunt: litterae, quae desunt,
addendae sunt; litterae, quae supersunt, stilo verso delendae sunt.
Quidquid magister imperavit, discipulo faciendum est. Respondendum
est ad id quod magister interrogavit. Discipulus piger imitandus non est.
Vinum amarum bibendum non est. Non omnes fabulae credendae
sunt! Dolores patienter perferendi sunt. Theseus Minotaurum, monstrum
horrendum occidit, et Ariadnam, feminam amandam, abduxit.
XX Funditus = ad fundum
VIII
www.philosophia.cl / Escuela de Filosof ía , Universidad ARCIS CA P I T U L U M U N U M E T T R I C E S I M U M CA P. XXXI.
Nunc est bibendum! Dormiendum non est!
XXI Bis tanto = etiam bis
IX