21
Opening Lines in Latin Literature Group I i. Virum mihi, Camena, insece versutum ii. In nova fert animus mutatas dicere formas corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas) adspirate meis primaque ab origine mundi ad mea perpetuum deducite tempora carmen! iii. Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum saevae memorem Iunonis ob iram; multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, inferretque deos Latio, genus unde Latinum, Albanique patres, atque altae moenia Romae. iv. Maecenas atavis edite regibus, o et praesidium et dulce decus meum, sunt quos curriculo pulverem Olympicum collegisse iuuat metaque fervidis evitata rotis palmaque nobilis terrarum dominos evehit ad deos; v. Cui dono lepidum novum libellum arida modo pumice expolitum? vi. Hic est quem legis ille, quem requiris, toto notus in orbe Martialis argutis epigrammaton libellis: cui, lector studiose, quod dedisti viventi decus atque sentienti, rari post cineres habent poetae. vii. Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis, contactum nullis ante cupidinibus.

opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Opening Lines in Latin Literature

Group I

i. Virum mihi, Camena, insece versutum

ii. In nova fert animus mutatas dicere formascorpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas)adspirate meis primaque ab origine mundiad mea perpetuum deducite tempora carmen!

iii. Arma virumque cano, Troiae qui primus ab orisItaliam, fato profugus, Laviniaque venitlitora, multum ille et terris iactatus et altovi superum saevae memorem Iunonis ob iram;multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,               inferretque deos Latio, genus unde Latinum,Albanique patres, atque altae moenia Romae.

iv. Maecenas atavis edite regibus,o et praesidium et dulce decus meum,sunt quos curriculo pulverem Olympicumcollegisse iuuat metaque fervidisevitata rotis palmaque nobilis               terrarum dominos evehit ad deos;

v. Cui dono lepidum novum libellumarida modo pumice expolitum?

vi. Hic est quem legis ille, quem requiris,toto notus in orbe Martialisargutis epigrammaton libellis:cui, lector studiose, quod dedistiviventi decus atque sentienti,              rari post cineres habent poetae.

vii. Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,    contactum nullis ante cupidinibus.tum mihi constantis deiecit lumina fastus    et caput impositis pressit Amor pedibus,donec me docuit castas odisse puellas                     improbus, et nullo vivere consilio.

viii. Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra

Page 2: opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Opening Lines in Latin Literature

Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.

ix. Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas,alma Venus, caeli subter labentia signaquae mare navigerum, quae terras frugiferentisconcelebras, per te quoniam genus omne animantumconcipitur visitque exortum lumina solis:               te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeliadventumque tuum, tibi suavis daedala tellussummittit flores, tibi rident aequora pontiplacatumque nitet diffuso lumine caelum.

x. iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saevitum esse Troianos, duobus, Aeneae Antenorique, et vetusti iure hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne ius belli Achiuos abstinuisse; casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum, Euganeisque qui inter mare Alpesque incolebant pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras.

xi. Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagisilvestrem tenui Musam meditaris avena;nos patriae fines et dulcia linquimus arva.nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbraformosam resonare doces Amaryllida silvas.

Page 3: opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Opening Lines in Latin Literature

xii. Urbem Romam a principio reges habuere; libertatem et consulatum L. Brutus instituit. dictaturae ad tempus sumebantur; neque decemviralis potestas ultra biennium, neque tribunorum militum consulare ius diu valuit. non Cinnae, non Sullae longa dominatio; et Pompei Crassique potentia cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere, qui cuncta discordiis civilibus fessa nomine principis sub imperium accepit.

xiii. Frequenter hortatus es, ut epistulas, si quas paulo curatius scripsissem, colligerem publicaremque. Collegi non servato temporis ordine — neque enim historiam componebam -, sed ut quaeque in manus venerat. Superest ut nec te consilii nec me paeniteat obsequii. Ita enim fiet, ut eas quae adhuc neglectae iacent requiram et si quas addidero non supprimam. Vale.

xiv. Quid faciat laetas segetes, quo sidere terramuertere, Maecenas, ulmisque adiungere uitisconueniat, quae cura boum, qui cultus habendosit pecori, apibus quanta experientia parcis,hinc canere incipiam. uos, o clarissima mundi               lumina, labentem caelo quae ducitis annum…

xv. Annos undeviginti natus exercitum privato consilio et privata impensa comparavi, per quem rem publicam a dominatione factionis oppressam in libertatem vindicavi. [Ob quae] senatus decretis honorificis in ordinem suum me adlegit, C. Pansa et A. Hirtio consulibus, consularem locum sententiae dicendae tribuens, et imperium mihi dedit. Res publica ne quid detrimenti caperet, me propraetore simul cum consulibus providere iussit. Populus autem eodem anno me consulem, cum cos. uterque bello cecidisset, et triumvirum rei publicae constituendae creavit.

Group IIi. Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem

seu ratio dederit seu fors obiecerit, illacontentus vivat, laudet diversa sequentis?'o fortunati mercatores' gravis annismiles ait, multo iam fractus membra labore;               contra mercator navim iactantibus Austris:'militia est potior. quid enim? concurritur: horaemomento cita mors venit aut victoria laeta.'agricolam laudat iuris legumque peritus,sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;               ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,

Page 4: opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Opening Lines in Latin Literature

solos felicis viventis clamat in urbe.

ii. Si quis in hoc artem populo non novit amandi,     Hoc legat et lecto carmine doctus amet.Arte citae veloque rates remoque moventur,     Arte leves currus: arte regendus amor.

iii. O curas hominum! o quantum est in rebus inane!'quis leget haec?' min tu istud ais? nemo hercule. 'nemo?'vel duo vel nemo. 'turpe et miserabile.' quare?ne mihi Polydamas et Troiades Labeonempraetulerint? nugae. non, si quid turbida Roma            elevet, accedas examenve inprobum in illacastiges trutina nec te quaesiveris extra.nam Romae quis non—a, si fas dicere—sed fastum cum ad canitiem et nostrum istud vivere tristeaspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis,            cum sapimus patruos. tunc tunc—ignoscite (nolo,quid faciam?) sed sum petulanti splene—cachinno.

iv. Parve—nec invideo—sine me, liber, ibis in urbem:     ei mihi, quod domino non licet ire tuo! vade, sed incultus, qualem decet exulis esse;      infelix habitum temporis huius habe. 

v. "Num alio genere Furiarum declamatores inquietantur, qui clamant: 'Haec vulnera pro libertate publica excepi; hunc oculum pro vobis impendi: date mihi ducem, qui me ducat ad liberos meos, nam succisi poplites membra non sustinent'? Haec ipsa tolerabilia essent, si ad eloquentiam ituris viam facerent. Nunc et rerum tumore et sententiarum vanissimo strepitu hoc tantum proficiunt ut, cum in forum venerint, putent se in alium orbem terrarum delatos. Et ideo ego adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus, aut audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes quibus imperent filiis ut patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos verborum globulos, et omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa.

vi. Ad rivum eundem lupus et agnus venerant,siti compulsi. Superior stabat lupus,longeque inferior agnus. 

Page 5: opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Opening Lines in Latin Literature

vii. Praedium quom parare cogitabis, sic in animo habeto: uti ne cupide emas neve opera tua parcas visere et ne satis habeas semel circumire; quotiens ibis, totiens magis placebit quod bonum erit. Vicini quo pacto niteant, id animum advertito: in bona regione bene nitere oportebit. Et uti eo introeas et circumspicias, uti inde exire possis. Uti bonum caelum habeat; ne calamitosum siet; solo bono, sua virtute valeat. Si poteris, sub radice montis siet, in meridiem spectet, loco salubri; operariorum copia siet, bonumque aquarium, oppidum validum prope siet; aut mare aut amnis, qua naves ambulant, aut via bona celerisque. Siet in his agris qui non saepe dominum mutant: qui in his agris praedia vendiderint, eos pigeat vendidisse. Uti bene aedificatum siet. Caveto alienam disciplinam temere contemnas. De domino bono bonoque aedificatore melius emetur. Ad villam cum venies, videto vasa torcula et dolia multane sient: ubi non erunt, scito pro ratione fructum esse. Instrumenti ne magni siet, loco bono siet. Videto quam minimi instrumenti sumptuosusque ager ne siet. Scito idem agrum quod hominem, quamvis quaestuosus siet, si sumptuosus erit, relinqui non multum. Praedium quod primum siet, si me rogabis, sic dicam: de omnibus agris optimoque loco iugera agri centum, vinea est prima, vel si vino multo est; secundo loco hortus irriguus; tertio salictum; quarto oletum; quinto pratum; sexto campus frumentarius; septimo silva caedua; octavo arbustum; nono glandaria silva.

viii. Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis eruditionibus ornata, [cuius iudicio probantur omnia] quae ab ceteris artibus perficiuntur. Opera ea nascitur et fabrica et ratiocinatione. Fabrica est continuata ac trita usus meditatio, quae manibus perficitur e materia cuiuscumque generis opus est ad propositum deformationis. Ratiocinatio autem est. quae res fabricatas sollertiae ac rationis proportione demonstrare atque explicare potest.

ix. Mundum et hoc quodcumque nomine alio caelum appellare libuit, cuius circumflexu degunt cuncta, numen esse credi par est, aeternum, inmensum, neque genitum neque interiturum umquam. huius extera indagare nec interest hominum nec capit humane coniectura mentis.

x. Igitur nato filio pater spem de illo primum quam optimam capiat: ita diligentior a principiis fiet. Falsa enim est querela, paucissimis hominibus vim percipiendi quae tradantur esse concessam, plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere. Nam contra plures reperias et faciles in excogitando et ad

Page 6: opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Opening Lines in Latin Literature

discendum promptos. Quippe id est homini naturale, ac sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad saevitiam ferae gignuntur, ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia: unde origo animi caelestis creditur.

xi. Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris anno novo, initio saeculi felicissimi, volo memoriae tradere. Nihil nec offensae nec gratiae dabitur. Haec ita vera si quis quaesiverit unde sciam, primum, si noluero, non respondebo. Quis coacturus est? Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui verum proverbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci oportere. Si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam venerit. Quis unquam ab historico iuratores exegit? Tamen si necesse fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui Drusillam euntem in caelum vidit: idem Claudium vidisse se dicet iter facientem "non passibus aequis." Velit nolit, necesse est illi omnia videre, quae in caelo aguntur: Appiae viae curator est, qua scis et divum Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse. Hunc si interrogaveris, soli narrabit: coram pluribus nunquam verbum faciet. Nam ex quo in senatu iuravit se Drusillam vidisse caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod viderit, verbis conceptis affirmavit se non indicaturum, etiam si in medio foro hominem occisum vidisset. Ab hoc ego quae tum audivi, certa clara affero, ita illum salvum et felicem habeam.

xii. Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et, prius quam incipias, consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget.

xiii. Semper ego auditor tantum? numquamne reponamvexatus totiens rauci Theseide Cordi?inpune ergo mihi recitaverit ille togatas,hic elegos? inpune diem consumpserit ingens

Page 7: opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Opening Lines in Latin Literature

Telephus aut summi plena iam margine libri               scriptus et in tergo necdum finitus Orestes?nota magis nulli domus est sua quam mihi lucusMartis et Aeoliis vicinum rupibus antrumVulcani; quid agant venti, quas torqueat umbrasAeacus, unde alius furtivae devehat aurum               pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,Frontonis platani convolsaque marmora clamantsemper et adsiduo ruptae lectore columnae.expectes eadem a summo minimoque poeta.

xiv. Initium mihi operis Servius Galba iterum Titus Vinius consules erunt. nam post conditam urbem octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate: postquam bellatum apud Actium atque omnem potentiam ad unum conferri pacis interfuit, magna illa ingenia cessere; simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio adversus dominantis: ita neutris cura posteritatis inter infensos vel obnoxios. sed ambitionem scriptoris facile averseris, obtrectatio et livor pronis auribus accipiuntur; quippe adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa species libertatis inest. mihi Galba Otho Vitellius nec beneficio nec iniuria cogniti. dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam, a Tito auctam, a Domitiano longius provectam non abnuerim: sed incorruptam fidem professis neque amore quisquam et sine odio dicendus est. quod si vita suppeditet, principatum divi Nervae et imperium Traiani, uberiorem securioremque materiam, senectuti seposui, rara temporum felicitate ubi sentire quae velis et quae sentias dicere licet.

xv. Bella per Emathios plus quam civilia camposiusque datum sceleri canimus, populumque potentemin sua victrici conversum viscera dextracognatasque acies, et rupto foedere regnicertatum totis concussi viribus orbis                  in commune nefas, infestisque obvia signissigna, pares aquilas et pila minantia pilis.

Group IIIi. Divitias alius fulvo sibi congerat auro

     Et teneat culti iugera multa soli,Quem labor adsiduus vicino terreat hoste,

Page 8: opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Opening Lines in Latin Literature

     Martia cui somnos classica pulsa fugent:Me mea paupertas vita traducat inerti,                    Dum meus adsiduo luceat igne focus.

ii. Excita cum tremulis anus attulit artubus lumen,               Talia commemorat lacrimans, exterrita somno:'Eurudica prognata pater quam noster amavit,Vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.               Nam me visus homo pulcher per amoena salictaEt ripas raptare locosque novos: ita solaPostilla germana soror, errare videbarTardaque vestigare et quaerere te, neque posseCorde capessere: semita nulla pedem stabilibat. 

iii. At ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido susurro permulceam — modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere — , figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursus mutuo nexu refectas ut mireris. Exordior. "Quis ille?" Paucis accipe. Hymettos Attica et Isthmos Ephyrea et Taenaros Spartiatica, glebae felices aeternum libris felicioribus conditae, mea vetus prosapia est; ibi linguam Atthidem primis pueritiae stipendiis merui. Mox in urbe Latia advena studiorum Quiritium indigenam sermonem aerumnabili labore nullo magistro praeeunte aggressus excolui. En ecce praefamur veniam, siquid exotici ac forensis sermonis rudis locutor offendero. Iam haec equidem ipsa vocis immutatio desultoriae scientiae stilo quem accessimus respondet. Fabulam Graecanicam incipimus. Lector intende: laetaberis.

iv. Plutarchus in libro, quem de Herculis, quamdiu inter homines fuit, animi corporisque ingenio atque virtutibus conscripsit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in reperienda modulandaque status longitudinisque eius praestantia.

v. Post emensos insuperabilis expeditionis eventus languentibus partium animis, quas periculorum varietas fregerat et laborum, nondum tubarum cessante clangore vel milite locato per stationes hibernas, fortunae saevientis procellae tempestates alias rebus infudere communibus per multa illa et dira facinora Caesaris Galli, qui ex squalore imo miseriarum in aetatis adultae primitiis ad principale culmen insperato saltu provectus ultra terminos potestatis delatae procurrens asperitate nimia cuncta foedabat. propinquitate enim regiae stirpis gentilitateque etiam tum Constantini nominis efferebatur in fastus, si plus valuisset,

Page 9: opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Opening Lines in Latin Literature

ausurus hostilia in auctorem suae felicitatis, ut videbatur. 

vi. Clarorum virorum facta moresque posteris tradere, antiquitus usitatum, ne nostris quidem temporibus quamquam incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium parvis magnisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam. Sed apud priores ut agere digna memoratu pronum magisque in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam sine gratia aut ambitione bonae tantum conscientiae pretio ducebantur. Ac plerique suam ipsi vitam narrare fiduciam potius morum quam adrogantiam arbitrati sunt, nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit: adeo virtutes isdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur. At nunc narraturo mihi vitam defuncti hominis venia opus fuit, quam non petissem incusaturus: tam saeva et infesta virtutibus tempora.

vii. Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est. Qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa libidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa ac perniciosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.

viii. Annum agens sextum decimum patrem amisit; sequentibusque consulibus flamen Dialis destinatus dimissa Cossutia, quae familia equestri sed admodum diues praetextato desponsata fuerat, Corneliam Cinnae quater consulis filiam duxit uxorem, ex qua illi mox Iulia nata est; neque ut repudiaret compelli a dictatore Sulla ullo modo potuit.

ix. Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi, et tempus quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat collige et serva.

Page 10: opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Opening Lines in Latin Literature

Persuade tibi hoc sic esse ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura quae per neglegentiam fit. Et si volueris attendere, magna pars vitae elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota vita aliud agentibus.

x. Ordior arma, quibus caelo se gloria tollitAeneadum, patiturque ferox Oenotria iuraCarthago. da, Musa, decus memorare laborumantiquae Hesperiae, quantosque ad bella crearitet quot Roma viros, sacri cum perfida pacti            gens Cadmea super regno certamina movit,quaesitumque diu, qua tandem poneret arceterrarum Fortuna caput. ter Marte sinistroiuratumque Ioui foedus conventaque patrumSidonii fregere duces, atque impius ensis            ter placitam suasit temerando rumpere pacem.

xi. Prima deum magnis canimus freta pervia natisfatidicamque ratem, Scythici quae Phasidis orasausa sequi mediosque inter iuga concita cursusrumpere flammifero tandem consedit Olympo

xii. Fraternas acies alternaque regna profanisdecertata odiis sontesque evoluere ThebasPierius menti calor incidit. unde iubetisire, deae? gentisne canam primordia dirae,Sidonios raptus et inexorabile pactum                legis Agenoreae scrutantemque aequora Cadmum?

xiii. Quemadmodum vocabula essent imposita rebus in lingua Latina, sex libris exponere institui. De his tris ante hunc feci quos Septumio misi: in quibus est de disciplina, quam vocant etymologiken: quae contra eam dicerentur, volumine primo, quae pro ea, secundo, quae de ea, tertio. In his ad te scribam, a quibus rebus vocabula imposita sint in lingua Latina, et ea quae sunt in consuetudine apud populum et ea quae inveniuntur apud poetas.

xiv. Romanum imperium, quo neque ab exordio ullum fere minus neque incrementis toto orbe amplius humana potest memoria recordari, a Romulo exordium habet, qui Reae Silviae, Vestalis virginis, filius et, quantum putatus est, Martis cum Remo fratre uno partu editus est. Is cum inter pastores latrocinaretur, decem et octo annos natus urbem exiguam in Palatino monte constituit XI Kal. Maias, Olympiadis sextae anno tertio, post Troiae

Page 11: opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Opening Lines in Latin Literature

excidium, ut qui plurimum minimumque tradunt, anno trecentesimo nonagesimo quarto.

Cicero i. Quamquam mihi semper frequens conspectus vester multo

iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis, qui semper optimo cuique maxime patuit, non mea me voluntas adhuc, sed vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt. Nam cum antea per aetatem nondum huius auctoritatem loci attingere auderem, statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria adferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum putavi.

ii. Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris? [2] O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. Consul videt; hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos [omnes iam diu] machinaris.

iii. Etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere, minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos, qui, quocumque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt.

Page 12: opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Opening Lines in Latin Literature

iv. Quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio, sed prope divinitus datum atque oblatum vobis summo rei publicae tempore videtur. Inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae, vobisque periculosa, quae non modo apud populum Romanum, sed etiam apud exteras nationes, omnium sermone percrebruit: his iudiciis quae nunc sunt, pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari.

v. Credo ego vos, iudices, mirari, quid sit, quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim, is, qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his, qui sedeant, comparandus. Omnes hi, quos videtis adesse in hac causa, iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter iniquitatem temporum non audent. Ita fit, ut adsint propterea, quod officium sequuntur, taceant autem idcirco, quia periculum vitant.

vi. Si quid est in me ingeni, iudices, quod sentio quam sit exiguum,

aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si huiusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo iure debet.

vii. Antequam de republica, patres conscripti, dicam ea, quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meae. Ego cum sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam, quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. Nec vero usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex eo die, quo in aedem Telluris convocati sumus. In quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renovavi vetus exemplum; Graecum etiam verbum usurpavi, quo tum in sedandis discordiis usa erat civitas illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna delendam censui.

viii. Q. Mucius augur multa narrare de C. Laelio socero suo memoriter et iucunde solebat nec dubitare illum in omni sermone appellare sapientem; ego autem a patre ita eram deductus ad Scaevolam

Page 13: opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Opening Lines in Latin Literature

sumpta virili toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere numquam discederem; itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commode dicta memoriae mandabam fierique studebam eius prudentia doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scaevolam contuli, quem unum nostrae civitatis et ingenio et iustitia praestantissimum audeo dicere. Sed de hoc alias; nunc redeo ad augurem.

ix. Cum defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando liberatus, rettuli me, Brute, te hortante maxime ad ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus, longo intervallo intermissa revocavi, et cum omnium artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dicitur, contineretur, hoc mihi Latinis litteris inlustrandum putavi, non quia philosophia Graecis et litteris et doctoribus percipi non posset, sed meum semper iudicium fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus elaborarent.

x. Si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum, iudiciorum, consuetudinis nostrae, miretur profecto, quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet, quin tanti facinoris reus arguatur, ut eo neglecto civitas stare non possit; idem cum audiat esse legem, quae de seditiosis consceleratisque civibus, qui armati senatum obsederint, magistratibus vim attulerint, rem publicam oppugnarint, cotidie quaeri iubeat: legem non improbet, crimen quod versetur in iudicio, requirat; cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in iudicium vocari, sed adulescentem illustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio, quem ipse in iudicium et vocet et vocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: [Atratini] illius pietatem non reprehendat, muliebrem libidinem comprimendam putet, vos laboriosos existimet, quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse.

xi. Cum e Cilicia decedens Rhodum venissem et eo mihi de Q. Hortensi morte esset adlatum, opinione omnium maiorem animo cepi dolorem. nam et amico amisso cum consuetudine iucunda tum multorum officiorum coniunctione me privatum videbam et interitu talis auguris dignitatem nostri conlegi deminutam dolebam; qua in cogitatione et cooptatum me ab eo in conlegium recordabar, in quo iuratus iudicium dignitatis meae fecerat, et inauguratum ab eodem; ex quo augurum institutis in parentis

Page 14: opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Opening Lines in Latin Literature

eum loco colere debebam.

xii. Cum multae res in philosophia nequaquam satis adhuc explicatae sint, tum perdifficilis, Brute, quod tu minime ignoras, et perobscura quaestio est de natura deorum, quae et ad cognitionem animi pulcherrima est et ad moderandam religionem necessaria. De qua [cum] tam variae sint doctissimorum hominum tamque discrepantes sententiae, magno argumento esse debeat [ea] causa, principium philosophiae ad h* scientiam, prudenterque Academici a rebus incertis adsensionem cohibuisse. Quid est enim temeritate turpius aut quid tam temerarium tamque indignum sapientis gravitate atque constantia quam aut falsum sentire aut, quod non satis explorate perceptum sit et cognitum, sine ulla dubitatione defendere? 

Page 15: opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Opening Lines in Latin Literature

Key

Group I

i. Livius Andronicus Odusiaii. Ovid Metamorphosesiii. Vergil Aeneid iv. Horace Carminav. Catullus Carminavi. Martial Epigrammatavii. Propertius Monobiblos viii. Caesar Commentarii De Bello Gallicoix. Lucretius De Rerum Naturax. Livy Ab Urbe Conditaxi. Vergil Eclogues/Bucolicsxii. Tacitus Annalesxiii. Pliny the Younger Epistulae xiv. Vergil Georgicsxv. Augustus Rēs Gestae (Divi Augusti)

Group II

i. Horace Sermonesii. Ovid Ars Amatoriaiii. Persius Saturaeiv. Ovid Tristiav. Petronius Satryiconvi. Phaedrus Fabulae (Aesopiarum)vii. Cato the Elder De Agri Culturaviii. Vitruvius De Architecturaix. Pliny the Elder Naturalis Historiax. Quintilian Institutio Oratoriaxi. Seneca the Younger Apocolocyntosisxii. Sallust Bellum Catilinaexiii. Juvenal Saturaxiv. Tacitus Historiaexv. Lucan De Bello Civili (sive Pharsalia

Group III

i. Tibullus Elegiaeii. Ennius Annales

Page 16: opening lines in latin literature.docx€¦ · Web viewArma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus

Opening Lines in Latin Literatureiii. Apuleius Metamorphoseon Libriiv. Aulus Gellius Noctes Atticaev. Ammianus Marcellinus Historiae (begins with book xiv)vi. Tacitus Agricolavii. Sallust Bellum Iugurthinumviii. Suetonius De Vita Caesarumix. Seneca the Younger Epistulae Morales (Ad Lucium)x. Silius Italicus Punicaxi. Valerius Flaccus Argonautica xii. Statius Thebaidxiii. Varro De Lingua Latina (starts at book v)xiv. Eutropius Breviarium Historiae Romanae (dedicatio)

Cicero

i. De Imperio Cn. Pompeii (Pro Lege Manilia)ii. In Catilinam (Oratio Prima)iii. Pro Miloneiv. In Verremv. Pro Roscio Amerinovi. Pro Archia (Poeta)vii. Philippics (Oratio Prima)viii. Laelius De Amicitiaix. Tusculan Disputationsx. Pro Caelioxi. Brutus xii. De Natura Deorum