57
1 PANNONIUS (Janus) POEMATA (10640 vers) II ELEGIARUM LIBRI DUO (2954 vers) ELEGIARUM LIBER PRIMUS ELEGIA I. NAIADUM ITALICARUM PRINCIPI DIVAE FERONIAE JANUS PANNONICUS CECINIT IN REDITU EX URBE NONIS JUNIIS. A. MCCCC LVIII. E1_01 v.1 Sacri fontis ave, mater Feronia, cujus 2 felix Paeonias, Narnia potat aquas. 3 Jam prope litorei tetigit sol brachia cancri, 4 sentit et Icarium, fervida terra, canem. 5 Tolle sitim ; saevis tulerat Langia Pelasgis, 6 quae nostra exurit pectora, tolle sitim. 7 Sic tibi magna parens alimenta aeterna ministret, 8 sic numquam vena pauperiore fluas ! 9 En semel, en iterum, quos ferrea fistula fundit, 10 excipiunt latices guttura sicca tuos. 11 O quantus rediit membris vigor ! O mea quanto 12 viscera divinus liberat igne liquor ! 13 Nec venter, quamvis repetito murmurat haustu, 14 sudorem subitum nec gravis humor agit. 15 Ergo operae nobis pretium fuit alta labantes 16 ad juga clivoso tramite ferre gradus. 17 Jam libet et pulchram mirari turribus arcem, 18 quae surgit sanctis proxima gurgitibus, 19 audire et strepitum, quem subter valle profunda Le texte proposé ici est celui de l’édition des POEMATA de Janus Pannonius parue à Utrecht chez Bartolomeus Wild, en 1784.

PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

  • Upload
    others

  • View
    6

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

1

PANNONIUS (Janus) POEMATA (10640 vers)

II

ELEGIARUM LIBRI DUO (2954 vers)

ELEGIARUM LIBER PRIMUS

ELEGIA I.

NAIADUM ITALICARUM PRINCIPI DIVAE FERONIAE

JANUS PANNONICUS CECINIT IN REDITU EX URBE NONIS JUNIIS. A. MCCCC LVIII.

E1_01 v.1 Sacri fontis ave, mater Feronia, cujus

2 felix Paeonias, Narnia potat aquas.

3 Jam prope litorei tetigit sol brachia cancri,

4 sentit et Icarium, fervida terra, canem.

5 Tolle sitim ; saevis tulerat Langia Pelasgis,

6 quae nostra exurit pectora, tolle sitim.

7 Sic tibi magna parens alimenta aeterna ministret,

8 sic numquam vena pauperiore fluas !

9 En semel, en iterum, quos ferrea fistula fundit,

10 excipiunt latices guttura sicca tuos.

11 O quantus rediit membris vigor ! O mea quanto

12 viscera divinus liberat igne liquor !

13 Nec venter, quamvis repetito murmurat haustu,

14 sudorem subitum nec gravis humor agit.

15 Ergo operae nobis pretium fuit alta labantes

16 ad juga clivoso tramite ferre gradus.

17 Jam libet et pulchram mirari turribus arcem,

18 quae surgit sanctis proxima gurgitibus,

19 audire et strepitum, quem subter valle profunda

Le texte proposé ici est celui de l’édition des POEMATA de Janus

Pannonius parue à Utrecht chez Bartolomeus Wild, en 1784.

Page 2: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

2

20 spumea sulfurei fluminis unda facit,

21 ac totos circum lustrare ex ordine montes,

22 pura salutiferi, quos fovet aura, poli.

23 Ante, voluptatem spectacula nulla movebant

24 cum premeret torrens ora perusta vapor.

25 Ocius huc adsit toto grege pinguior haedus,

26 mutet et effusus vitrea stagna cruor.

27 Adsint et liquido Bacchi cum munere flores,

28 nec cesset laudes vox resonare pias :

29 "Salve iterum e Latiis, longe celeberrima, Nymphis,

30 hospitis et grati suscipe dona libens !

31 Tu placidam miseris requiem mortalibus affers,

32 corpora morosis febribus aegra levans.

33 Nec soli debent homines tibi, debet et aether,

34 aurea cum pascas roribus astra tuis.

35 Phryx puer haud alias miscet cum nectare lymphas,

36 nec sua Mars alio vulnera fonte lavit.

37 Debita solventur semper tibi vota quotannis,

38 dum mea vitalis spiritus ossa reget.

39 Nec plus Castalias quam te venerabimur undas,

40 Musarum et nobis Numinis instar eris.

41 Sed tamen in fessas unde haec medicina medullas,

42 omnia quae nostis, dicite, quaeso, Deae.

43 Euander ternis Herilum spoliaverat armis,

44 crudeles genitrix invocat orba Deos.

45 Jupiter est flentem caelo miseratus ab alto,

46 corpus et in tenues jussit abire lacus.

47 Nec voluit rivis esse ex vulgaribus unum,

48 sed Superis magno fecit honore parem.

49 Praecipua hinc levitas, hinc vis contraria morbis,

50 hinc clarum tota nomen in Ausonia.

ELEGIA. II.

LAUS ANDREAE MANTEGNAE, PICTORIS PATAVINI. A. MCCCC LVIII.

E1_02 v.1 Qualem Pellaeo fidum cum rege sodalem

2 pinxit Apelleae, gratia mira, manus,

3 talis cum Jano tabula Galeottus in una,

4 spirat inabruptae nodus amicitiae.

5 Quas, Mantegna, igitur tanto pro munere grates,

6 quasve canet laudes, nostra Thalia, tibi ?

7 Tu facis ut nostri vivant in saecula vultus,

8 quamvis amborum corpora terra tegat.

9 Tu facis, immensus cum nos disterminet orbis,

10 alter in alterius possit ut esse sinu.

11 Nam quantum a veris distant haec ora figuris ?

12 Quid, nisi vox istis desit imaginibus ?

13 Non adeo similes speculi nos lumina reddunt,

14 nec certans puro splendida lympha vitro.

15 Tam bene respondet paribus distantia membris,

16 singula tam proprio ducta colore nitent.

17 Num te Mercurius divina stirpe creavit ?

18 Num tibi lac, quamvis virgo, Minerva dedit ?

19 Nobilis ingenio est, et nobilis arte vetustas,

20 ingenio veteres vincis et arte viros.

Page 3: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

3

21 Edere tu possis spumas ex ore fluentes,

22 tu Veneris Coae perficere effigiem.

23 Nec Natura valet quicquam producere rerum,

24 non valeant digiti quod simulare tui.

25 Postremo, tam tu picturae gloria prima es,

26 quam tuus historiae gloria prima Titus.

27 Ergo operum cultu terras cum impleveris omnes,

28 sparseris et toto nomen in orbe tuum ;

29 ilicet, accitus superas transibis ad arces,

30 qua patet astriferae lactea zona viae ;

31 scilicet ut vasti pingas pallatia caeli,

32 stellarum flammis sint variata licet.

33 Cum caelum ornaris, caelum tibi praemia fiet,

34 pictorum et, magno sub Jove, Numen eris.

35 Nec tamen his fratres cedent pietate poetae,

36 sed tibi post Musas proxima sacra ferent.

37 Nos duo praesertim ; quorum tua dextera formas

38 perpetua nosci posteritate facit.

39 Interea haec gratam testentur carmina mentem,

40 vilior his Arabi turis acervus erit.

ELEGIA. III.

BLASIO MILITANTI IANUS FEBRICITANS. A. MCCCC LVIII.

E1_03 v.1 Dum te castra tenent pictis fulgentia signis,

2 nec trepida raucas excipis aure tubas,

3 nos, Blasi, aestifera correpti febre jacemus,

4 desidis et leti triste timemus iter.

5 Nil igitur prodest quod longe bella geruntur,

6 si fata in media vivere pace negant.

7 In Turcos utinam tecum simul arma tulissem,

8 non foret in tanto nunc mea vita metu.

9 Hic nec opinanti gelidos tremor occupat artus,

10 illic quam veniat cernitur ante malum.

11 Nos pugnam inviti capimus ; nisi tempora suadent,

12 vos detrectatis conseruisse manum.

13 Non ulla hic caecos astutia defugit ictus,

14 illic vitari missa sagitta potest.

15 Debilis a morbo semper prosternitur aeger,

16 at miles fuso saepius hoste redit.

17 Nobis praeterea certamine nulla molesto

18 lux vacat ; in vestro est multa labore quies.

19 Luditis in mediae securi sidera noctis,

20 hostiles vallo nil metuente minas.

21 Fert clypeus talos, dat pocula cassis, et altum

22 ebrius ante ignem carmina lixa canit.

23 Succedit ludo somnus, pallentibus astris,

24 curantur rapto, corpora fessa, cibo.

25 Praeda venit ; totus laxatur in otia mensis,

26 debita nec dives postulat aera cohors.

27 Dicere nulla queas languentis gaudia, cujus

28 ipse fugit vini primus ab ore sapor.

29 Fercula contortis libat male grata labellis,

30 prandia nec miseris questubus ulla carent.

31 Decubat excluso commissis sole fenestris,

Page 4: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

4

32 nec sinitur caelo liberiore frui.

33 Membra gemens stratis versat ; si membra vocamus,

34 ossibus haerentem vix sine carne cutem.

35 Pallia nunc poscit, nunc rursus pallia ponit,

36 lumina nec placidus mulcet adacta sopor.

37 Verum sive tua est, seu sors mea durior, oro,

38 nos tibi te nobis reddat ut una dies.

39 Ac reduci sanus large nova musta propinem ;

40 tempora signabit candidus illa lapis.

ELEGIA. IV.

DE STELLA AESTIVO MERIDIE VISA, A. MCCCCLIII.

E1_04 v.1 Quodnam hoc tam clara sidus sub luce refulget,

2 nec timet in medio praenituisse die ?

3 Fulva Cleonaei certe per terga leonis,

4 celsius aestivos, sol agit acer, equos.

5 Nec prodire vagas permittens longius umbras,

6 in caput Aethiopum spicula recta jacit.

7 Omnia nunc flagrant, nec caligantia puri

8 adspectum caeli lumina ferre valent.

9 Cetera caeruleam Noctis variantia pallam,

10 praestrictum radiis occuluere jubar,

11 una tamen longe reliquis audacior astris,

12 contempto Phoebi stella nitore micat.

13 Quantus conspicuo rutilans fulgore cometes

14 nuntiat horrenda, bella cruenta, juba.

15 Sed tu (sive Jovem mavis te forte vocari,

16 grata est Idaliae, seu tua flamma, Deae,

17 sive novum caelo modo te Deus addidit ignem

18 ac solis fessae jussit adesse, faci.

19 Felix cui soli fas est haud cedere Phoebo,

20 non tantum noctis quae potes esse decus).

21 Nil dirum, nil triste feras ; sed lumine dextro,

22 pelle procul quicquid fata sinistra parant.

23 Saturni tu frigus iners, tu Martis iniqui

24 ardores, placida corrige temperie.

25 Perfice ne terris noceant Arcturus et Haedus,

26 Arcturus ventis, saevior Haedus aquis.

27 Grandine flaventes ne pulset Scorpius uvas,

28 ne segetes nimio torreat igne canis.

29 Neu miseros turbet nautas nimbosus Orion,

30 Orion clava, nec minus ense ferox.

31 Sed pius insanis defendat Castor ab undis

32 limite quas certo duxerit Ursa rates.

33 Semina centeno reddat cum fenore tellus,

34 unda ferat pisces, aura salubris aves.

35 Per te vexato redeat concordia mundo,

36 Janus et aeterna comprimat arma sera.

37 Esto quidem late populis tu prospera cunctis,

38 sed magis afflictas respice Pannonias.

39 Verte pharetratos Phryxi trans aequora Turcos,

40 quos male nunc Ister submovet amne suo.

41 Fac regem observent proceres, rex ipse, fideli

42 consilio procerum, se regat et patriam.

Page 5: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

5

43 Omnia sic roseis cedant tibi sidera flammis,

44 sic tuus occiduas nesciat ignis aquas.

ELEGIA. V.

DE APRO ET CERVO. A. MCCCC LXIII.

E1_05 v.1 Quantum Junoni Tegee, Calydonve Dianae,

2 dicitur Aetolis progenuisse jugis,

3 tantum nostra suem fudit pagana juventus,

4 vix capiunt vastam stridula plaustra feram.

5 Haec Meleagreo poterat procumbere ferro,

6 haec erat Herculea, bellua digna, manu.

7 Adspice curvatos alte duo fulmina dentes,

8 adspice setosae, spicula densa jubae !

9 Abrupit quam saepe plagas ! Quam saepe morantes

10 turbidus obliquo discidit ore canes !

11 Non illi solae, praebebant pabula, silvae,

12 nec quae de patulis, glans cadit ilicibus,

13 arva diu miseri flebant populata coloni,

14 saevior haec omni grandine pestis erat.

15 Sed jam securos resonet pastoria cantus

16 fistula, respirant pascua, rura, greges.

17 Nunc etiam timuisse juvat cessante periclo,

18 dulce est praeteritos commemorare metus.

19 Macte animi, dirum, primus qui figere, monstrum

20 ausus es ; aeternum carmine nomen habe.

21 Vos simul agricolae memores, victoris ephebi

22 populea meritum, cingite fronde, caput.

23 Ecce sed ingentem pubes fert altera cervum !

24 Silvia, qualis erat, vel , Cyparisse, tuus.

25 Ardua bis denis adsurgunt cornua ramis,

26 suspendenda tuo, Cynthia diva, tholo.

27 Jam fecunda fovet centesima semina tellus,

28 jam posuit totidem, vinea laeta, comas ;

29 postquam hunc solliciti longe mirantur agrestes,

30 ducere cornigerum, per nemora alta, pecus.

31 Taedia nam longi quoties persenserat aevi,

32 noverat anguineo se renovare cibo.

33 Nec modo veloces captum stravere molossi,

34 aut tenuere suam linea texta fugam,

35 quamvis alta levi superabat retia saltu,

36 ocior aligero Bellerophontis equo ;

37 sed magno e silvis actus clamore sequentum,

38 incidit in fragili, stagna adoperta, gelu.

39 Hic saepe incassum surgenti er saepe cadenti,

40 succidit celeres, lubrica testa, pedes.

41 Sic tandem victus toto dedit altera pago

42 gaudia, quae pariter contulit una dies.

43 Una dies multos olim recolenda per annos,

44 quam niveus prisco signet honore lapis.

45 Hanc vos unanimi, mecum celebrate, sodales,

46 dum favet hinc aetas, hinc genialis hiems.

47 Dilutae Baccho fugiant ante omnia curae,

48 ille potest maestos exhilarare Deus.

Page 6: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

6

ELEGIA. VI.

THRENOS, DE MORTE BARBARAE MATRIS, A. MCCCC LXIII.

E1_06 v.1 Quid querar ? Unde novo quaeram fomenta dolori ?

2 Ecce jacet lacrimis mater humanda meis.

3 Ergo erit ista dies nobis dum vita manebit,

4 semper acerba licet, rite colenda tamen.

5 Sive illam Libyco longe deprensus in aestu,

6 sive Lycaonio sidere pressus agam.

7 Nam quoties agilis sese converterit annus,

8 nostra recrudescet tempore plaga suo,

9 admonitus plangam, pietas renovabit honorem,

10 maesta pius tumulo munera reddet honos.

11 Atra dies, nonas sequeris quae quinta Decembrem,

12 accipe non albae, tristia signa, notae.

13 Turbidior nobis caligine noctis opacae,

14 semper eris, puro tu licet igne mices.

15 Quamquam nunc etiam non laeta luce coruscas,

16 sed nigris horres concolor exsequiis.

17 Aethereos tractus radiis impervia nubes,

18 abstulit, et nebulis obsita terra latet.

19 Talibus obsequiis talis bene convenit aer,

20 non sunt funereis, apta serena, rogis.

21 Nec gravis hoc egit nimbosis flatibus Auster,

22 ipsa ultro nostris condolet aura malis.

23 Tu vero nimium nobis infense December,

24 cur toties in me perfida bella moves ?

25 Nonne semel rapto tibi me laesisse Guarino

26 sat foret ? En iterum vulnera nostra novas !

27 Ultime bis senis rapidi de fratribus anni,

28 invidiose viris, invidiose Deis !

29 Tu damno lucis nocturnas porrigis horas,

30 ducis et exiguo tramite solis equos.

31 Tu pigro informem contristas frigore mundum,

32 exuis et campos gramine, fronde nemus.

33 Mense tuo nec prata greges viridantia tondent,

34 nec leve sub foliis garrula cantat avis.

35 Tu facis ut late populantibus omnia Turcis,

36 tecta gelu faciles praebeat unda vias.

37 Te quondam Genio sacravit vana vetustas,

38 at tu debueras manibus esse sacer.

39 Vana queror demens, nil umquam tempora peccant,

40 quae peragit verso mobilis orbe polus.

41 Vos potius nostri maeroris crimen habetis,

42 sidera, fatales volvere nata vices.

43 Vos penes est vitae pariter cum morte potestas,

44 a vobis causas inferiora trahunt.

45 Quid juvat, o Superi, fixisse nocentia caelo

46 astra ? Quid errantes constituisse globos ?

47 Sponte sua letum mortalibus imminet aegris,

48 sponte sua, e fragili corpore vita fugit.

49 Si laesura homines stellarum signa fuerunt,

50 debebat simplex aetheris esse color.

51 At vos me frustra petitis lenire sodales,

52 parcite nunc, forsan postmodo tempus erit.

Page 7: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

7

53 Non facile est iram dictis mollire recentem,

54 non bene curantes fert nova plaga manus.

55 Sed, puto, majus habent vulnus mea pectora, quam quod

56 vel diuturna queat consolidare dies.

57 Quodsi cui nostra haec pietas culpanda videtur,

58 ceu muliebre animi debilioris opus ;

59 is certe ignorat naturae jura potentis,

60 ignorat veterum tot pia facta virum.

61 Marcius ingratam properabat vincere Romam,

62 victa ad maternas languit ira preces.

63 Fugerat Hesperium Sertorius exsul in orbem,

64 plurima sed profugo cura parentis erat.

65 Sancta humeris Siculi portarunt pondera fratres,

66 Aetnaeus flammas dum vomit ore gigas.

67 Nec plus Tyndaridas Sparte, quam praedicat Argos,

68 trita parentali fortia colla jugo.

69 Saecula nec solos coluerunt prisca parentes,

70 quin etiam nutrix tunc veneranda fuit.

71 Caietam e mediis Phrygius tulit hostibus heros,

72 illa dedit Latiis nomina litoribus.

73 Acca in Romuleis meruit solemnia fastis,

74 ambiguae mulier nomine tecta lupae.

75 Jupiter altrici donavit sidera caprae,

76 splendet adhuc liquido nobilis illa polo.

77 Nec minus hac Hyades gratum testantur Iacchum,

78 quas vernus nitido Taurus in ore gerit.

79 Nec vero illorum quisquam neget esse gemendos

80 interitus, vitae quis mora longa fuit.

81 Sincerus nullos affectus computat annos,

82 quicquid ames, numquam consenuisse putes.

83 Tene ego, post duodena licet quinquennia raptam,

84 non fletu et lacrimis prosequar alma parens ?

85 Tu me conceptum genitali in sede tulisti,

86 exigeret menses, dum vaga luna, decem.

87 Forsitan et duri rupissent viscera partus,

88 ni tibi nitenti Juno tulisset opem.

89 Exin progenitum gestasti mollibus ulnis,

90 ac tua sunt labris ubera pressa meis.

91 Tu me complecti, tu me, velut unicus essem,

92 comere, tu blando sueta fovere sinu.

93 Longe Livor eat ; geminos me praeter habebas,

94 sed tamen ambobus carior unus eram.

95 Omen inest genitis, et habent praesagia matres,

96 an magis in sera stirpe moratur amor ?

97 Hinc ubi jam certo fixi vestigia gressu,

98 desiit et blaesos frangere lingua fonos ;

99 protinus ingenuas docilem transmittis ad artes,

100 otia nec pateris ducere lenta domi.

101 Quicquid lana tibi, quicquid tibi tela lucelli

102 attulerat, merces erudientis erat.

103 Imbiberam tenerae vix prima elementa Minervae,

104 nec mala venturi jam documenta dabam,

105 cum tuus Ausonias tradit me frater ad oras,

106 longinquo et Musas quaerere in orbe jubet.

107 Illius impensa Venetas celebravimus urbes,

108 dum sol undecies per sua signa redit.

109 Quod desiderium tanto tibi tempore nostri ?

110 Quanta inter dubios gaudia saepe metus ?

Page 8: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

8

111 At postquam patriae me reddidit Itala tellus,

112 obtigit et juveni pontificalis honos,

113 non fuit ulla tuae sedes tam grata senectae,

114 quam prope me modicos incoluisse Lares.

115 Hic modo delicias nobis studiosa parabas,

116 nunc trepida nebas linea texta manu.

117 Donec fila tibi torquere novissima Clotho

118 coepit, et extremos annumerare dies.

119 Convenit audito tristis vicinia casu,

120 nec capiunt densas atria lata nurus.

121 Flebant cognatae, nuper tua cura, puellae,

122 clausura et visus, filia maesta, tuos.

123 Ast ego blanditiis animum solabar anilem,

124 tristitiam vultu dissimulante tegens.

125 Scilicet augeret mea ne tibi cura dolorem,

126 anxia neu fieres anxietate mea.

127 At tu nec tanto genitricem oblita periclo,

128 dulce tibi aiebas, me superante, mori.

129 Quaerebant nostros jam caligantia vultus

130 lumina, nec nomen deerat in ore meum.

131 Cum subito in vacuas discedens spiritus auras

132 destituit tepido frigida membra toro.

133 Mater, io, cur me rerum inter prospera linquis ?

134 Hoc tibi vivendum tempore, mater, erat.

135 Cum me florentem, cum me spectare beatum,

136 cum poteras omni commoditate frui.

137 Pupillae et certe nondum nupsere sorores,

138 turba magisteriis instituenda tuis.

139 Quarum quis molles nunc imbuet artibus annos ?

140 Quis tenerae custos virginitatis erit ?

141 Accipe cara parens nostri monumenta doloris,

142 non ampla artifici structa sepulcra manu.

143 Nec Mausolei pendentis in aere molem,

144 nec ruiturarum culmina pyramidum,

145 psallentum sed rite choros, sed turis odores,

146 sed cum flebilibus, verba tremenda, modis.

147 En feretrum celebri praecedunt agmina pompa,

148 pulsata et sacris turribus aera sonant.

149 Dives ad innumeras offertur cereus aras,

150 ac requiem templum concinit omne tibi.

151 Ipse ego sollemni pullatus veste sacerdos,

152 ad tumulum pro te, mystica dona sero.

153 Quamvis haud dubitem felici sede receptam,

154 orbe manent alio praemia si qua pios.

155 Vixisti innocue, coluisti labe remota,

156 officiis homines relligione Deum.

157 Incolumi sane fueris quam fida marito,

158 declarat viduae non repetitus Hymen.

159 Mansisti caelebs dum vertens saecula Titan,

160 jungeret autumnis lustra quaterna tribus.

161 Ergo apud antiquos olim tibi jure Quirites,

162 rara pudicitiae parta corona foret.

163 Nec mors praeteritis dispar tibi contigit actis,

164 fine bono claudi vita probata solet.

165 Omnibus expletis sacra quae lege jubentur,

166 libera terreno carcere ad astra volas.

167 Sed jam sancta vale genitrix, et civis Olympi,

168 cunctantem in terris, voce precante juva.

Page 9: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

9

169 Mutua nos rursum junget praesentia, cum mox

170 audiet extremam machina tota tubam.

171 Interea facili corpus requiescat in urna,

172 nec gravis incumbens urgeat ossa lapis.

ELEGIA. VII.

INVEHITUR IN LUNAM, QUOD INTERLUNIO MATREM AMISERIT. A. MCCCC LXIII.

E1_07 v.1 Vos, divini ignes, mundi quibus ima reguntur,

2 aurea quis magni pingitur aula Jovis,

3 tam quos legitimus propriis agit orbibus error,

4 quam quorum caelo lumina fixa micant ;

5 vos, inquam, aeternis animati mentibus ignes,

6 ad quorum motus, stamina fata trahunt ;

7 erravi, fateor, confessae ignoscite culpae,

8 contingat vobis sic aliquando quies ;

9 uni debueram, cunctis convicia feci,

10 omnes damnavi cum foret una nocens.

11 Privatum quod crimen erat, commune putabam,

12 non bene mens verum, caeca dolore videt.

13 At nunc deprensus numeris innotuit auctor,

14 causa fuit cladis, Cynthia sola, meae.

15 Quo pudibunda fugis ? Quid te post nubila celas ?

16 Plus prodit timidos vana latebra reos.

17 Tu certe, obscurae tu fax, Latonia, noctis,

18 sumsisti radios, in mea damna, novos.

19 Nam tua, germani dum proximat orbita, flammis,

20 paulatim morbo, tabuit illa, gravi.

21 Ac pariter te lux, illam sua vita reliquit,

22 heu quod deterior sors sua, sorte tua est !

23 Tu quippe ecce nites reparato splendida cornu,

24 illius aeterna lumina nocte rigent.

25 Ergo salutiferum, quisquis te dixerit astrum,

26 hunc ego convincam vana et inepta loqui.

27 Summa tuae cum sint virtutis, frigus et humor,

28 esse salutaris qua ratione potes ?

29 Frigus et humor agunt, ut vexent corpora morbi,

30 ut nata intereant, frigus et humor agunt.

31 Nec dubie toto quod sis vilissima caelo,

32 possessi series arguit ipsa loci.

33 Esses ni vilis, non aetheris ima teneres,

34 conveniens meritis, hic fuit ordo, tuis.

35 Quod fluidis nempe est elementis infima tellus,

36 hoc te sidereis novimus esse plagis.

37 Unde etiam reliqui modulantur acutius orbes,

38 implacidum nimia, tu gravitate, sonas.

39 Quisquis et in terras aliis descendit ab astris,

40 pestifer influxus, per tua regna fluit.

41 Est et in hoc aliquid, quod munere sola refulges

42 alterius, proprium cetera lumen habent.

43 Inde fit ut nullo tua lux fervore calescat,

44 ceu cum de speculo flamma remissa redit.

45 Adjice quod simili splendent alia omnia vultu,

46 nec tenor est umquam, forma nec una, tibi.

Page 10: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

10

47 Nam modo sera venis, totis modo noctibus ardes,

48 nonnumquam medio curris opaca die.

49 Nunc admota polo, nunc montibus addita serpis,

50 ardua nunc Boreae, nunc petis ima Noti.

51 Saepe hodie major, cras saepe futura videris,

52 saepe repente peris, saepe rotunda nites.

53 Interdum candes, interdum lurida palles,

54 est, cum purpureo rubra colore venis.

55 Quod tamen in medio sordet tibi lividus orbis,

56 condat polluti pectoris esse notam.

57 Nec sane indignor, quod deficis ipsa frequenter,

58 ista tibi semper sors patienda fuit.

59 Sed cum fraternos intercipis obvia currus,

60 quis non ingratam, quis putet esse piam ?

61 Omnia tu varias, et cum vertaris in horas,

62 exemplo pateris nil stabile esse tuo.

63 Ad tua mutatur momenta agitabilis aer,

64 sive furit ventis, sive madet pluviis.

65 Ad tua mutatur momenta reciproca Tethys,

66 sive tumet, refugas sive resorbet aquas.

67 Quod discrimen habent in agendis tempora rebus,

68 hoc etiam pendet de levitate tua.

69 Nec nisi te quinta nasci potuere Gigantes,

70 natalem hunc Furiae, tristis et Orcus habent.

71 Omnia tu vitias, per te resoluta putrescunt,

72 viscera sub dio si qua perempta jacent.

73 Tu sata per campos sterili rubigine aduris,

74 materies vitio fit cariosa tuo.

75 Decubuit lassus si te lucente viator,

76 surgenti torpor roscida membra ligat.

77 Te paritura vocat ventri matrona levando,

78 saepe tamen, foetu commoriente, perit.

79 Saepe moves subitos, conserto Marte, tumultus,

80 femina fis quamvis, proelia saepe moves.

81 Crimine saepe tuo corruptus inhorruit aer,

82 corripuit populos publica saepe lues.

83 Hinc et letiferas equidem tibi jure sagittas,

84 crediderim priscos attribuisse patres.

85 His quondam innocuae Niobes cecidere puellae,

86 dilecta et summo Laodamia Jovi.

87 Sed longe est ipso, gravior dementia, leto,

88 cum torquet miseros, te stimulante, furor.

89 Nam nec philtra magis, nec pocula mixta veneno,

90 quam tua vis mentes exagitare solet.

91 Quid facit insano pejus Bellona flagello ?

92 Aut serpentinis torva Megaera comis ?

93 Verum cum semper noceas, plus omnia laedis,

94 quando lates, nam tunc quod juvat, alter habet.

95 Tunc magis Euripi fervent refluentibus undis,

96 tunc tempestates turbida flabra cient.

97 Nec caput est cerebro, nec plenae sanguine venae,

98 fluctibus et mediis ostrea sema natant.

99 Ipsa arent teneris exhausta arbusta medullis,

100 nec formica suum segnior urget opus.

101 Pessima sed nostro generi interlunia semper

102 sunt tua ; tunc Lachesis ferrea fila metit.

103 Aut saltem occuleris numquam, quin durius aeger

104 langueat, et medicus fidat in arte minus.

Page 11: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

11

105 Quid ? Quod diversos perhibent te sumere vultus ?

106 Fallor, an idcirco trina figura tua est ?

107 Nunc Styga Persephone celebras, et foedere certo

108 tempora maternis aequa maritus habet.

109 Nec (vatum ut fingunt mendacia) rapta fuisti,

110 sponte rapi voluit si qua redire negat.

111 Nunc specie Phoebes tacitum metiris Olympum,

112 nec tamen hac etiam sede pudica manes.

113 Nam quis te castam, quis dicat amore carentem ?

114 Cum tibi lentus adhuc dormiat Endymion ?

115 Cum rorem magno generes ex aere ? Cum te

116 junxerit Arcadio candida lana Deo ?

117 Nunc saltus junctis peragras pharetrata Napaeis,

118 nec sinis illaesas montibus ire feras.

119 Perde malas tigres, et saevos perde leones,

120 dum tantum silvis tutus inerret homo.

121 Esto tamen figi meruit violentus Orion,

122 invitam stupro dum maculare parat,

123 Quid miser Actaeon sceleris commisit, ut illum

124 objiceret canibus, forma ferina, suis ?

125 Unum transieram, (sed et illo plura supersunt),

126 nequitiae residet pars ubi magna tuae.

127 Tu magicos cantus et noxia gramina monstras,

128 tu sacra Naturae vertere jura doces.

129 Culpa tua est, quicquid fecit Titania Circe,

130 quicquid et Aeetae filia, culpa tua est.

131 Sed bene quod proprias torqueris saepe per artes,

132 tum, cum carminibus, jacta cruenta, rubes.

133 Nossem utinam quae te deducunt murmura caelo,

134 quas nobis poenas mox scelerata dares ?

135 Jam tuus in terras rueret globus axe revulso,

136 frangeret et versos, biga supina, boves.

137 Nec tibi prodesset, quamvis tuba multa sonaret,

138 vulgus et attonita rumperet aera manu.

139 Quo feror ? Aut quid ago ? Veniam, Dea magna, precamur,

140 offendit numen, si mea lingua, tuum.

141 Parce, ita non umquam tenebrescas obice terrae :

142 non ego, sed saevus protulit ista dolor.

143 Ille domat fortes, ille impia saepe coegit

144 improbus, in sanctos dicere verba Deos.

145 Illo, quid deceat, mens obruta, cernere nescit,

146 illo fit natis saepe noverca parens.

ELEGIA. VIII.

MATTHIAS REX HUNGARORUM, ANTONIO CONSTANTIO POETAE ITALO. A. MCCCCLXIIII.

E1_08 v.1 Non levis Aonidum, Constanti, cura sororum,

2 qui nos, qui nostrum tollis ad astra patrem,

3 diffusum Ausonias rumorem scribis in urbes,

4 me pia pro sancta bella movere fide ;

5 Pannonicam mecum pariter descendere pubem,

6 ac procerum coetus regia signa sequi.

7 Vera quidem nostros vulgarat fama paratus,

Page 12: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

12

8 nec quicquam vani finxerat illa joci.

9 Hoc siquidem toto castris indulsimus anno,

10 gessimus et Musis non reticenda tuis.

11 Nam patrium juxta vires dum cogimus Histrum,

12 venturum Martis dum meditamur opus ;

13 ecce protervus Halys, fiducia summa suorum,

14 Sirmia trajecto pervolat arva Savo.

15 Nimirum egregia sperans se laude potiri,

16 ureret ante oculos si mea regna meos.

17 Jam praedam referebat ovans, jam victor abibat,

18 per modo transmissas mox fugiturus aquas ;

19 cum subito nostras praesensit adesse phalanges,

20 quamvis nox medium densa teneret iter.

21 Ilicet, instructas agit in certamina turmas,

22 hinc litui, ast illinc tympana rauca sonant,

23 infesta adversis, concurrunt agmina telis,

24 fit fragor, et multo terra cruore madet.

25 Ter mutata vices Victoria vertit, et hostis

26 ter pugnam fertur, ter repetisse fugam.

27 Sed postquam aeratas acies lux clara retexit,

28 turbatum visu rettulit ille pedem.

29 Magna cadit campo pars, maxima mergitur amni,

30 pars fert captiva tristia vincla manu.

31 Ipse per adversas evadit saucius undas,

32 mittitur ad proprios praeda recepta Lares.

33 Non tamen accepta vesanus clade quiescit,

34 sed stimulat victum bella novare pudor.

35 Danubium rursus, collecto milite, transit,

36 rursus et ingenti caede repulsus abit.

37 Hic ego turpe ratus tantummodo nostra tueri,

38 nec rerum oblata commoditate frui ;

39 continuo hostiles transcendo laetus, in agros,

40 it comes a tergo Luctus, et ante Pavor.

41 Mysorum spoliantur opes, trux omnia late

42 Gradivus ferro, Mulciber igne rapit.

43 Nusquam torvus Halys, nusquam ampla potentia Turci,

44 nusquam arcu et conto vincere doctus eques.

45 Postquam nulla datur quaesitae copia pugnae,

46 vertimus ad patrias, frena retorta, domos.

47 Sed quoniam pratis etiam nunc herba virebat,

48 nec fera militiam praepediebat hiems,

49 fortunam ulterius placuit tentare secundam,

50 nec tam praesenti tam cito deesse Deo.

51 Pars fuit Illyrici, quam nunc vocat incola Bosnam,

52 dura sed argenti munere dives humus.

53 Non illic virides, spatioso margine, campi,

54 nec sata qui multo fenore reddat ager ;

55 sed rigidi montes, sed saxa minantia caelo,

56 castella et summis imposita alta jugis.

57 Hanc tunc invicto tutam munimine terram,

58 quam vix excindi fulmine posse putes,

59 ceperat ille ferox hac ipsa aestate tyrannus,

60 principis et miseri dempserat ense caput.

61 Huc feror, et regni confestim sede potitus,

62 cetera partitis viribus aggredior.

63 Arx erat impendens captae modo moenibus urbis,

64 praesidio et positu non adeunda loci.

65 Admoveo illius tormenta tonantia muris,

Page 13: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

13

66 sed tamen obsessos machina nulla movet.

67 Quid tibi nunc memorem, quam saepe e turribus altis

68 jactarunt crebras tela imitata nives ?

69 Quidve loquar quoties ausi prorumpere noctu,

70 haud parva excubiis damna dedere meis ?

71 Non illos validi stridens aquilonis hiatus,

72 nec domat hiberno sidere triste gelu.

73 Continuus donec labor et penuria lymphae,

74 infregit tandem pectora dura virum.

75 Venerat alma dies, peperit qua Virgo salutem,

76 nuntius optatae deditionis adest.

77 Ergo agimus laeti geminato gaudia festo,

78 ac fessis nasci est, altera visa salus.

79 His demum exactis, patrias remeamus ad oras,

80 nec dabimus lentae, tempora longa morae.

81 Nam simul adstrictas Zephyrus regelaverit undas,

82 fuderit et molli gramina prima solo ;

83 nostra virens iterum tentoria campus habebit,

84 forsitan auxilium cetera turba feret.

85 Ut tamen ipse refers, nemo est sub tegmine caeli,

86 qui studeat nostris addere rebus opem.

87 Gallia dormitat, nec curat Iberia Christum,

88 Anglia gentili seditione ruit.

89 Improba conventus Germania cogit inanes,

90 permutat merces Itala terra suas,

91 nec quemquam praeter Venetos ea cura remordet,

92 quos jungunt fatis, foedera parta, meis.

93 Hos dudum audimus moliri nobile bellum,

94 horum jam multa Nerea classe tegi.

95 Sed meus a reliquo longe status ordine differt,

96 nec volo, nec possum, si piger esse velim.

97 Turcorum nostro nimium gens proxima regno,

98 securos nobis non sinit ire dies.

99 Hanc ego perpetuis statui insectarier armis,

100 mollia proposito sint modo fata meo.

101 Magnifici sic alta jubent exempla parentis,

102 sic sacer aeternae relligionis amor.

103 Talis Romanum Poenus jurarat in hostem,

104 talis in invisos ultor Atrida Phrygas.

105 Nec prius absistam coeptis, si vita supersit,

106 quam pulsus Phryxi trans mare Turcus eat.

107 Quamquam non solos is perdere nititur Hunnos,

108 sed Christum immenso quisquis in orbe colit.

109 Praecipue Hesperiam votis petit omnibus unam,

110 quam sua si mittat sub juga, cuncta domet.

111 Nam postquam Eoae possedit moenia Romae,

112 occiduam pariter subdere fidit atrox.

113 Hanc ferro, hanc rapidis inhiat subvertere flammis,

114 fecit ut ante Senon, fecit ut inde Getes.

115 Quare age magnanimi consurgite quaeso Latini,

116 neve cadat vestro tempore avitus honos.

117 Vidit ab occasu sol omnia, vidit ab ortu,

118 vestrorum quondam sub dicione patrum.

119 Nec tam ulli debent lapso succurrere mundo,

120 quam mundi imperium qui tenuere prius.

121 Nonne pudet, vestrae quod mater Graecia linguae,

122 Barbarico discit frendere verba sono ?

123 Quod vestrae, veneranda soror, seu filia, Romae,

Page 14: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

14

124 jam pridem serva est, quae domina ante fuit ?

125 Si vos nulla movet priscarum gloria rerum,

126 proximitas hostis, jure movere potest.

127 Gallia si dormit, vel Iberia, nil ego miror,

128 neutra est instanti nempe propinqua malo.

129 Mene adjuturos ausim sperare Britannos,

130 quos procul extremus submovet Oceanus ?

131 Ipsa autem numquam favit Germania nobis,

132 quin potius votis obstitit illa meis.

133 Vos et communis, vicinia certa, pericli

134 mutuus et nobis conciliavit amor.

135 Nec dubito Italiam praestare vel omnia solam

136 posse, ubi tot populos, tot liquet esse duces.

137 Sunt illic acres Genuae discordis alumni,

138 oppida sunt Tuscis libera multa plagis.

139 Sunt Veneti, dominos gens aequatura Quirites,

140 unde volant toto, rostra Liburna, mari.

141 Est illic, veteris retinet qui frena Tarenti,

142 est magni Alfonsi regia progenies.

143 Est pater ille Pius, rerum cui summa potestas,

144 Pontificum princeps, Urbis et orbis apex.

145 Est qui te placida, Ferraria, pace gubernat,

146 est qui te forti, Mantua, Marte regit.

147 Multi praeterea clari virtute, sed omnes

148 supra, Sforciades nobile nomen habet.

149 Sunt et opes Latio, reliquum nec tanta per orbem,

150 humanum ferme possidet omne genus.

151 Quocirca unanimes trepidum properemus in hostem,

152 magna manent terra praemia, magna polo.

153 Vita polo, quae nos servet sine fine beatos,

154 at terra innumeris laus cumulata bonis.

155 Nos patriae tamen, et fidei, non deerimus umquam,

156 seu magnam, exiguam seu tuleritis opem.

ELEGIA. IX.

DE SE AEGROTANTE IN CASTRIS. A. MCCCC LXIIII.

E1_09 v.1 Castra sequor vates, non spicula, castra sequentem

2 terrent, nec celeri barbarus hostis equo,

3 tristia sed dirae torquent incendia febris,

4 saevior et serro, pectora flamma premit.

5 Seu vivis ; sit amara diu tibi vita, Prometheu,

6 sive jaces ; durus degravet ossa lapis.

7 Tu generi humano tantorum causa malorum,

8 abs te feralis gentibus orta lues.

9 Ante nec insani vexabant corpora morbi,

10 lurida nec macies nec dolor ullus erat.

11 Avia tunc nemorum mortalis turba colebat,

12 inter montanas inviolata feras.

13 Quippe cibos rami praebebant, pocula rivi,

14 antra casas, mollem gramina laeta torum.

15 Nulli tum arcanas radicum noscere vires,

16 herbarum aut medicas vellere cura comas.

17 Nec cuiquam studium varios contundere succos,

Page 15: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

15

18 ulcus et artifici persecuisse manu.

19 Necdum etiam pressae redolenti merce carinae,

20 portabant rubri, quod creat ora, maris.

21 Vita rudis, sed sospes erat, nec tabida pestis,

22 angustum fati praecipitabat iter.

23 Sera sed annosae, cum venerat hora, senectae,

24 solvebat placidus languida membra sopor.

25 Tu postquam aethera nitidi de lampade solis,

26 subduxti astuto lumina adempta dolo,

27 mox letum et leti causas diffudit in orbem,

28 vindex decepti scilicet ira Jovis.

29 Jure igitur Scythica vinctus sub rupe sedebas,

30 qua riget aeterno squalida zona gelu.

31 Nec quicquam Alcides minus hoc laudabile fecit,

32 quam quod in ultricem tela tetendit avem.

33 Verum prisca nimis queror, et communia cunctis,

34 ista fuit culpae debita poena meae.

35 O ego ter demens, umbra qui et pace relictis,

36 tentarim lituos, et fera bella, sequi !

37 Hic Labor, et pallens Metus, et deformis Egestas,

38 hic Furor, et vultu Mors violenta truci.

39 Nec dubito, quin sol, quin aura, et pulvis et imber,

40 laeserit insuetum, talia ferre, latus.

41 Quanto erat o melius densave sub ilice fusum,

42 aut ubi rauca levi murmure lympha sonat,

43 nunc his, nunc illis mentem oblectare libellis,

44 pomave curvatis demere ab arboribus.

45 Dicebant multi : "Quae te vecordia ducit ?

46 Quo raperis ? Nervos consule, tiro, tuos.

47 Scyria celatum quam lana decebat Achillen,

48 Herculis aut validas Lydia pensa manus,

49 tam femori gladius, capiti tam fulgida cassis,

50 fraxina tam dextrae convenit hasta tuae."

51 Ast ego praecludens monitis veracibus aurem,

52 aptabam suris aerea suta meis.

53 Nec nisi duratum Lambro thoraca volebam,

54 nec nisi ferrato ferreus ire fero.

55 Ergo animis fruor ipse meis, et justa profecto

56 optatae capio praemia militiae.

57 Dum loquor, horridulos sensim rigor occupat artus,

58 sentio tormenti praevia signa mei.

59 Jam labra plus multo livent, jam mucidus alget

60 nasus, et incussae concrepuere genae.

61 Nec minus ima pedum, manuum quam summa gelantur,

62 acrius et longe quam modo vena salit.

63 Adjicite, o famuli, tremulis velamina membris,

64 post licet exigua rejicienda mora.

65 Quin jam flagranti penitus succendimur aestu,

66 sulfura ut admotas cum rapuere faces.

67 Nec late vibrata semel cito flamma residit,

68 Mulciber ut siccis cum strepit in foliis,

69 sed manet, et miseras urit sine fine medullas ;

70 tolle molesta procul pallia, tolle, puer.

71 Num me flammivoma, quisquam Deus obruit, Aetna ?

72 Per mea num Phlegethon viscera forte fluit ?

73 Uror, io, immensum restinguite fluctibus ignem,

74 da gelidum laticem, si quis amicus ades.

75 Nunc quicquid volvunt Tagus, et Pactolus et Hermus,

Page 16: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

16

76 vilius est gutta frigidioris aquae.

77 Talis in Oetaei Tirynthius aggere busti,

78 arsit Nessea saucius a tunica.

79 Crudeles Superi ! merui quo crimine tantum ?

80 Quidve in me vobis displicuisse potest ?

81 Si scelera odistis, removete cruenta latronum

82 agmina, sacrilegos, tollite mille viros.

83 Me servate, precor, Phoebi pia sacra colentem,

84 dum saltem in lucem carmina nostra volant.

85 Plurima sunt nobis, summam poscentia limam,

86 sunt quae dimidia parte parata manent.

87 Si vos ingenium, si florida tangeret aetas,

88 si species, certe vivere dignus eram.

89 Quamquam haud infitior, patravimus improba quaedam,

90 improba, non nimium flagitiosa tamen.

91 Verum quicquid id est, meminisse absistite, si quem

92 paenitet, hoc ipso desinit esse nocens.

93 Oramus frustra, nec talibus atra movetur

94 Atropos, et ventis irrita verba damus.

95 Agnosco vicina meae confinia vitae,

96 spiritus et, numero deficiente, fugit.

97 O caelum ! O colles, et amicti gramine campi !

98 O vitrei fontes, o virides siluae !

99 Ergo ego vos dulci, pariter cum luce relinquam,

100 nec reliquum de me jam, nisi nomen, erit ?

101 Heu ! Quod nec frater, nec adest soror optima nobis,

102 quae digitis oculos condat, et ossa legat.

103 Tu vero multum felix, carissima mater,

104 cui cadere ante meas contigit exsequias.

105 Quid nunc ? Quid faceres, seu praesens ista videres,

106 sive esset subiti nuntia fama mali ?

107 Huc age ceratas, quam primum afferte tabellas,

108 quis animi tradam, vota suprema, mei.

109 At vos defuncto tumulum componite amici,

110 roscida qua multo gramine vernat humus.

111 Frondosos inter saltus, et amoena virentis

112 prata soli, et Dryadum concelebrata choris.

113 Assidue Zephyri spirent ubi mitibus auris,

114 semper ubi argutae suave querantur aves.

115 Quin etiam tacita jaceam ne ignotus in urna,

116 signari hoc cineres carmine mando meos :

117 "Hic situs est Janus, patrium qui primus ad Histrum

118 duxit laurigeras, ex Helicone, Deas.

119 Hunc saltem titulum, Livor, permitte sepulto,

120 invidiae non est in monumenta locus."

ELEGIA. X.

CONQUESTIO DE AEGROTATIONIBUS SUIS, IN MENSE MARTIO A. MCCCC LXVI.

E1_10 v.1 Ergo ego quae nobis fuerint data tempora vitae,

2 infelix inter tot mala semper agam ?

3 Semper erit, nostras urat quae flamma medullas ?

4 Nunquam ego non aeger, numquam ego sospes ero ?

5 Ut taceam mater pia quae narrare solebat,

Page 17: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

17

6 aetatis tenerae mille pericla meae ;

7 reddiderat patriae reducem vix Itala tellus,

8 damnavi reditus protinus ipse novos.

9 Nam male profluvio ventris cruciatus amaro,

10 turbavi attonitae, gaudia paene, domus.

11 Mox avibus laevis regalia signa sequenti,

12 funestae tantum non sonuere tubae.

13 Sic gravis, heu ! miserum flammaverat hemitritaeos,

14 tantus in accensis ossibus ardor erat.

15 Saevior en rursus capiti Fortuna minatur,

16 incolumi tamquam faverit illa diu.

17 Quippe velut telis costae punguntur acutis,

18 sputa simul large sanguinolenta fluunt.

19 Additur his, pulmo quod vix respirat anhelus,

20 nec tamen interea torrida febris abest.

21 At sopor almus abest ; nec luce aut nocte quiesco,

22 sed vigil horrendis vexor imaginibus.

23 Tristia morosi lucratur taedia morbi,

24 aeger, cui pressit languida membra quies.

25 In me nulla truces interpolat hora dolores,

26 cogor et in gemitus pervigilare meos.

27 Sic quondam Libyca, fidei servator, in urna

28 traditur abscisis excubuisse genis.

29 Qualis erit nobis (si forte erit ulla) senectus,

30 cum sit in assiduis, prima juventa, malis ?

31 Tricenis geminos tunc adnumerabimus annos,

32 cum peraget senas, menstrua luna, vias.

33 Tollite me potius, nec in hos servate labores,

34 o si quos tangunt inferiora, Dei !

35 His ego cum poenis vel Croesi regna recusem,

36 his ego cum poenis, nec Deus esse velim.

37 Nam quid me tam dura inter tormenta juvarent,

38 ambrosiaeve dapes, nectareusve latex ?

39 Ipsa ministraret nobis licet Herculis uxor,

40 pennatove Jovi raptus in astra puer.

41 Vita valetudo est ; jugi qui peste laborat,

42 non vivit, lenta sed mage morte perit.

ELEGIA. XI.

AD SOMNUM. A. MCCCCLXVI.

E1_11 v.1 Cimmeria seu valle jaces, seu Noctis opacae,

2 axe sub occiduo mollia strata premis ;

3 seu tua, gentili madidum te nectare, Lemnos,

4 Pasitheae tepido detinet in gremio ;

5 seu Jovis ad mensas resides conviva superbas,

6 inter siderei, Numina sancta, poli ;

7 (Nam quis tam mitem crudelibus inserat umbris,

8 Orci qua fauces, horrida monstra tenent ?)

9 Huc ades, o hominum, simul et rex, Somne, Deorum !

10 Huc ades, et placidus languida membra leva !

11 Septima jam fulget pulsis aurora tenebris,

12 pectora ut in duro volvimus aegra toro.

13 Multum equidem morbus, sed plus insomnia torquet,

14 ante diem vires obruit illa meas.

Page 18: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

18

15 Quod modo corpus erat, nunc est cutis ossibus haerens,

16 nunc tantum larva est, qui modo vultus erat.

17 Comprimo saepe genas, et lentum invito soporem,

18 nec tamen in pressas labitur ille genas.

19 Tantam dira meis monstra obversantur ocellis,

20 quis nasi ingentes, et Stygiae effigies.

21 Quales Alcmaeon, quales cernebat Orestes,

22 quales tu caeso, Romule maeste, Remo.

23 Immites Superi ! Faciles per litora phocas

24 sternitis, et gliri, tota cubatur hiems.

25 Jam pecudum vobis major quam cura virorum,

26 at genus hoc vestrae semina stirpis habet,

27 si tamen Endymion triginta dormiit annos,

28 causa erat ut Lunae gaudia longa forent.

29 Huc ades, o hominum, simul et rex, Somne, Deorum,

30 huc ades, et placidus languida membra leva !

31 Quod fuit humanae totum tentavimus, artis,

32 inventa est nostri, nulla medela, mali.

33 Nil rosa, nil violae, nil semina lactucarum,

34 nil me, cum lolio juvit hyoscyamus.

35 Frustra aloe, frustra nobis fragravit anethum,

36 nec gelidis linier profuit unguinibus.

37 Non habuere suas in me ulla papavera vires,

38 in me mandragorae non habuere suas.

39 Ergo ego vel Phariae possim perferre venenum

40 aspidis, unde tibi mors, Cleopatra, fuit,

41 blanda nec arguta Siren me voce resolvat,

42 nec Circe Aeaeis daedala graminibus.

43 Nec si pollenti tangat mea corpora virga

44 Mercurius, tactu quo, vigil Arge, jaces,

45 huc ades, o hominum, simul et rex, Somne, deorum !

46 Huc ades, et placidus languida membra leva !

47 Te Lethaea, parens ad flumina, progenuit Nox,

48 Cyaneos multo sidere picta sinus.

49 Praebuit et plantis alas, et cornua fronti,

50 ac ferrugineam texuit ipsa togam.

51 Addidit et comites totis tibi moribus aptos,

52 in quibus est segnis torpor et uda Quies,

53 sunt et mordaces pulsura oblivia curas,

54 sunt testudineos Otia nacta pedes.

55 Muta sed in primis tibi adesse silentia jussit,

56 assidue murmur quae procul omne fugent.

57 His tu, quicquid agis, semper stipare ministris,

58 his, quicquid toto vivit in orbe, domas.

59 Huc ades, o hominum simul et rex, Somne, Deorum !

60 Huc ades, et placidus languida membra leva !

61 Serus ab obscuris te suscitat Hesperus antris,

62 clarus in atra iterum Lucifer antra fugat.

63 Luce vacas ipsive tibi, dulcive Lyaeo,

64 facta e nigranti fulcra premens ebeno.

65 In tenebris volitas, et latum spargis in orbem

66 lecta soporiferis grana papaveribus.

67 Quae postquam in terras ceciderunt ; oppida et urbes,

68 aequoris et fluctus, et nemora alta silent.

69 Tu potes et patulo luctantes aere ventos,

70 tu potes et rapidi sistere Solis equos.

71 Si libeat, stabunt jam fusi nubibus imbres,

72 haerebunt medio, fulmina torta, polo.

Page 19: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

19

73 Te quondam custos aurati velleris hydrus,

74 sensit, et anguineis torva Medusa comis.

75 Dum tibi victa fovet Tithonum longius Eos,

76 in Jovis officium, Nox geminavit iter.

77 Huc ades, o hominum, simul et rex, Somne, Deorum !

78 Huc ades, et placidus languida membra leva !

79 Non ego te hostiles jubeo defigere turmas,

80 caedibus ut subitis castra inimica premam.

81 Fraude nec audaci magnum sopire Tonantem,

82 Junonis toties quod meruere preces.

83 Vel cum decepto Tirynthia vela marito,

84 egit ab Iliacis litora Coa vadis ;

85 vel cum cedentes Phrygibus miserata Pelasgos,

86 callida in Idaeis rupibus accubuit.

87 Obsequium posco, Divum quod nemo queratur,

88 quod pater aethereus consulat ipse boni.

89 Obsequium posco, tutum tibi et utile nobis ;

90 nam nec servari per tua damna velim.

91 Quod nisi tu nostros claudas paulisper ocellos,

92 aeternum claudet mox tua furva Soror.

93 Huc ades, o hominum simul et rex, Somne, Deorum !

94 Huc ades, et placidus languida membra leva !

95 Non ingratus ero ; viridi de caespite surget,

96 fumatura tuis haud semel ara sacris.

97 Hic tibi ponetur tenerum jecur anseris albi,

98 altera cristatus victima gallus erit.

99 Haec super adjiciam flavi duo cymbia mellis,

100 ac totidem lactis cymbia mixta mero.

101 Alme pater rerum, miserae pars optima vitae,

102 mens simul et corpus, quo recreante, vigent,

103 index venturi ; superas qui mittis ad oras,

104 somnia, per geminas, illa vel illa, fores ;

105 sic tibi parva dies, et sit nox annua semper,

106 nec desit longae copia desidiae ;

107 sic sine fine, tuo facilem se praestet amori

108 inter Acidalias maxima Naiadas ;

109 huc ades, o hominum simul et rex, Somne, Deorum !

110 Huc ades, et placidus languida membra leva !

ELEGIA. XII.

AD ANIMAM SUAM, A. MCCCCLXVIII.

E1_12 v.1 Mens, quae lactiferi niveo de limite circi,

2 fluxisti has nostri corporis in latebras,

3 nil querimur de te, tantum probitate refulges,

4 tam vegeto polles nobilis ingenio.

5 Nec te, dum porta Cancri egrederere calentis,

6 Lethaeae nimium proluit humor aquae.

7 Mystica qua rapidum tangit cratera leonem,

8 unde levis vestrum linea ducit iter.

9 Hinc tibi Saturnus rationem, Jupiter actum,

10 Mars animos, sensum Phoebus habere dedit.

11 Affectas Erycina pios, Cyllenius artes,

12 augendi corpus Cynthia vim tribuit.

Page 20: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

20

13 Cynthia, quae mortis tenet et confinia vitae,

14 Cynthia sidereo, subdita terra, polo.

15 Carnea prae caelo, sed si tibi testa placebat,

16 hac melior certe testa legenda fuit.

17 Nec me staturae vel formae paenitet hujus,

18 sat statura modi, forma decoris habet.

19 Paenitet infirmos teneri quod corporis artus,

20 molle Promethea texuit arte lutum.

21 Nam mala temperies discordibus insita membris,

22 diversis causas dat sine fine malis.

23 Continua ex udo manat pituita cerebro,

24 lumina, nescio quo, saepe fluore madent.

25 Effervent renes, et multo sanguine abundat,

26 sub stomacho calidum frigidiore jecur.

27 An te forte ideo gracilis compago juvabat,

28 ut saperes, tenui carcere clausa magis ?

29 Sed quid in aegroto sapientia pectore prodest ?

30 Non ego cum morbo Pittacus esse velim.

31 Nec molem Atlantis cupio, roburve Milonis,

32 sim licet exilis, dummodo sospes agam.

33 Aut igitur commissa diu bene membra foveto,

34 aut deserta, cito rursus in astra, redi.

35 Verum ubi millenos purgata peregeris annos,

36 immemoris fugito pocula tarda lacus.

37 Tristia ne priscis reddant te oblivia curis,

38 neu subeas iterum vincla reposta semel.

39 Quodsi te cogent immitia fata reverti,

40 quidlibet esto magis quam miserandus homo.

41 Tu vel apis cultos lege dulcia mella per hortos,

42 vel leve flumineus concine carmen olor.

43 Vel silvis pelagove late, memor omnibus horis,

44 humana e duris corpora nata petris.

ELEGIA. XIII.

DE INUNDATIONE. A. MCCCCLXVIII.

E1_13 v.1 Tantus ab assiduis quid vult sibi nubibus imber ?

2 Quid tempestatum copia tanta parat ?

3 Unde tot humores nebulis ? Tot nubila caelo ?

4 Quando potens madidi, tam fuit aura Noti ?

5 Quisve umquam tantum variae bibit Iridis arcus ?

6 Pontus an arcana scandit in astra via ?

7 Saepe exhalatos ima de parte vapores,

8 Smintheos igniferi sustulit acre jubar.

9 Nec potuit tantum radiis consumere, quantum

10 traxerat, in tenues sed soluit pluvias.

11 Non tamen a levibus manant tam grandia causis,

12 nec de consuetis rara venire solent.

13 Iste poli furor est, ista est gravis ira Deorum,

14 aeris et fluxus, sidera summa juvant.

15 Nunc omnes Hyades, Haedi ambo, totus Orion,

16 liquitur, et Delphin aequora multa vomit.

17 Nunc pariter geminas inclinant funditus urnas,

18 hinc pater Eridanus, Troius inde puer.

19 Aut certe suprema alti convexa tegentes,

Page 21: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

21

20 aetheris, in terras praecipitantur aquae ;

21 ingeminant densi valido sic turbine nimbi,

22 sic agit abruptum, machina laxa, Jovem.

23 Infelix deflet non unum rusticus annum ;

24 nam tritura simul cum satione perit.

25 Squalentes nuda marcent in vite racemi,

26 putris et effuso diffluit uva mero.

27 Deficiunt pecudes, et clausi millia vulgi,

28 urbibus in plenis, obsidet atra fames.

29 Dum queror, incubuit gravior metus : en vaga late

30 excurrunt victis flumina litoribus.

31 Ac primum valles et plana jacentia complent,

32 mox etiam campis editiora premunt.

33 Nec jam de totis nisi summa cacumina silvis

34 exstant, et rapido gurgite pulsa tremunt.

35 In tumulos fugere ferae, fugere volucres,

36 pellit et e tumulis has tamen unda sequax.

37 Quadrupedum pisces subeunt loca ; volvitur ingens

38 Pelamys, in lustro dente minantis apri.

39 Collecta in spirae nodos anguilla recumbit,

40 auritus jacuit qua modo parte lepus.

41 Vulpinam cancer foveam petit ; ova natantum

42 nunc gerit, alituum, qui tulit ante locus.

43 Ludimus. Innumeros hominum nova fata paventes,

44 cum grege, cum stabulis, corripit uda lues.

45 Pagus erat, subito palus est, et mersa profundo,

46 quaerunt montivagi culmina ruricolae.

47 Nec res ulla magis miseros, spe perdit inani,

48 dum mala crementum non habitura putant.

49 Huic nimium celsae fidenti margine ripae,

50 subsedit media subruta nocte domus.

51 Transtulit ille lares sublimis in ardua clivi,

52 cautus, et "Hoc, inquit, vertice tutus ero."

53 Parva mora est, et parte omni surgentibus undis,

54 nec, stet ubi, nec quo progrediatur habet.

55 Jam Savus et Marisus, jam Dravus et ipse Tibiscus,

56 inter et Arctoas, maximus Hister, aquas ;

57 terrarum quamvis longo discrimine distent,

58 confusis inter se coiere vadis.

59 Noscere nec possis ubi rus, ubi collis, ubi arbor :

60 omnia sic facies aequoris una tegit.

61 Haud secus Emathiam Penei stagna tenebant,

62 unus cum vertex Ossa et Olympus erat.

63 Passa sub Ogygio est aliud nec Graecia regno,

64 Inachiae si quid credimus historiae.

65 Tale fuit Latium tunc, cum superantibus Umbris,

66 Ausoniam gemini condidit unda maris.

67 Nimirum natura suas praepostera leges

68 vertit, et autumnus veris ademit opus.

69 Vere tument amnes, et per montana voluti,

70 lubrica, terribili murmure, saxa rotant.

71 Jam tepidum extremi cum solvunt aera pisces,

72 cum zephyro afflatae, dimaduere nives.

73 At modo successit flavae vindemia messi,

74 coepit et aequatum, nox superare diem.

75 Nunc etiam torrens Nilus redit, et pia Memphis

76 reddit lunato mystica sacra bovi.

77 Pannoniae in fluvios pluvialia toxica misit

Page 22: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

22

78 jam refugis Phoebi Scorpius ustus equis.

79 Quamquam nonsfolis illos reor imbribus auctos,

80 nec tantum guttas evaluisse leves ;

81 sed penitus gravidas terrae patuisse cavernas,

82 cuspide percussas, Ennosigaee, tua.

83 Quicquid et in venis cava celat abyssus opertis

84 lympharum, ad superas emicuisse plagas.

85 Hoc nobis, hoc nempe atri nova cauda cometae

86 est nuper longa vaticinata juba ;

87 qualis tunc, Helicen cum et Buran sorbuit aequor,

88 vicini casus nuntia signa dedit.

89 Cum Thetis ignotas stupuit sub marmore turres,

90 dormiit et medio phoca supina foro.

91 Quid tamen, o Superi ? Nosne haec tantummodo clades,

92 tot petit e populis quos alit uber humus ?

93 An totum involvit strages simul unica mundum ?

94 Imus et illuxit gentibus iste dies ?

95 Si pereunt omnes, nec nos superesse rogamus,

96 aequo animo quivis publica fata subit.

97 Sin soli luimus communia crimina Chuni,

98 humanum nobis dulce piare genus.

99 Sed partis non esse malum, docet ipsa mali vis,

100 tanta mole decet non nisi cuncta rapi.

101 Nunc et lata natat fuso, Germania, Rheno,

102 Sarmaticum Tanain nec sua ripa capit.

103 Proluit et Rhodanus Gallos et Baetis Hiberos,

104 nec Padus Hesperiis clauditur aggeribus.

105 Acer et Argolicas supra furit Inachus urbes,

106 improbe, nec parcis Thracibus, Hebre, tuis.

107 Nunc Indi sub Gange jacent, sub Tigride Parthi,

108 sub Cydno Cilices et sub Oronte Syri.

109 Nec sic est umquam pontem indignatus Araxes,

110 nec sic Cappadocas turbidus hausit Halys.

111 Major in invisum nec crevit Xanthus Achillen,

112 diffudit tantas ante nec Hermus opes.

113 Sicca prius, nimios incusans Africa soles,

114 mutata nimias, nunc vice damnat aquas.

115 Saevit in hanc olidus Cinyps, et Bagrada monstro

116 nobilis, et Triton, casta Minerva, tuus.

117 Ac Gir, Divum hospes, cum spreto nectare caeli,

118 Aethiopum viles appetiere dapes.

119 Flumina sed levius, pelago cessante, nocerent,

120 eminet e totis, insula nulla, fretis.

121 Non pomosa olim Corcyra, nec impia Lemnos,

122 non indeprensi conscia Creta Jovis.

123 Non Sardo aut Cyrnos ; nullos restincta profundo,

124 flammarum eructat Sicelis Aetna globos.

125 Vasto iterum Rhodos est, iterum sub gurgite Delos,

126 tristia nec ratibus navita saxa timet ;

127 non Libycis alte stantes in fluctibus aras,

128 non vestrum, Syrtes, magna minorve, vadum.

129 Quin ipse Oceanus, rerum genitalis origo,

130 qui certa ambitam, lege coercet, humum,

131 transiliit per tot servatos saecula fines,

132 nec satis ora sibi quattuor esse putat ;

133 per quae se possit mediis immittere terris,

134 sed passim ruptis ingruit obicibus,

135 non qualis refluo, Cimbros aut Santonas, aestu

Page 23: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

23

136 territat, ad motus, menstrua luna, tuos,

137 verum quantus erat, cum sidera celsa petentes,

138 obruit impulsis montibus anguipedes.

139 Ille et frondosos saltus jam mersit Eoae

140 Taprobanes, ipso cum grege dentifero.

141 Mersit et adversos, tecum Juverna, Britannos,

142 nec fortunatis temperat a populis.

143 Illius immensis jam fluctibus astrifer Atlas

144 tunditur, et collo non bene fulcit onus.

145 Nec dubito coeptum, Fortuna urgente, tenorem,

146 quin vivum toto restet in orbe nihil,

147 sed quicquid tellus, quicquid levis educat aer,

148 omne vagis fiat praeda natatilibus.

149 Ullo Carpathius potuit nec tempore vates,

150 tam nitidum dominis annumerare pecus.

151 Ergo vetus veterum verax est dogma sophorum :

152 saepe homines igni, saepe perire salo ;

153 deleri et toties, toties deleta renasci

154 omnia, Phoebeae scilicet instar avis ;

155 quae se morte parit, vitam cui funera reddunt,

156 natalem cineres, ultima principium.

157 Nec certum quis scire potest, quotus iste senescat

158 mundus, adhuc quot erunt, quotve fuere prius.

159 I nunc, ventosae petitur cui gloria famae,

160 casurum nullo tempore nomen ama !

161 Cum tibi sive toga partum, seu Marte cruento,

162 tangere non valeat saecla secunda, decus !

163 Nec ventura minus te nescitura sit aetas,

164 quam Phaethonteas, quae fuit ante faces.

165 Magne Deum genitor, tantos qui fusus in artus,

166 vitali, hoc ingens, flamine corpus alis ;

167 qui propria humanas dignatus imagine mentes,

168 nostra ad cognatos erigis ora polos ;

169 nonne semel stabili mundum tu pace ligasti ?

170 Jam tum, pulchra rudi, cum data forma chao est ?

171 Frigida ne calidis instarent, humida siccis,

172 sed par temperies conciliaret opus.

173 Nunc adeo nil flamma et humus, vereamur ut omnes,

174 ne fiant unus cuncta elementa latex.

175 Nonne semel firmo sanxisti foedere pactum,

176 diluvio haud ultra perdere velle tuos,

177 dum picturato signaret nubila tractu,

178 Junoni gratae semita curva Deae ?

179 Adspice nunc, et quem numquam sententia vertit,

180 promissis memorem mitibus adde fidem.

181 Quodsi fatali constrictum lege teneri

182 Parcarum et tabulis scis superesse trium,

183 quondam submersas tantum succendere terras

184 ut possis iterum ; quid vetita arma moves ?

185 Sin rerum jam finis adest, jace solus ab alto

186 facta Pyracmonia tela trisulca manu.

187 Undosam cohibe pestem ; revocetur in antrum

188 Auster, et expurgent Thracia flabra diem ;

189 fluctibus et reduces Tritonia concha receptus,

190 Neptuno gentes jam miserante, canat.

191 Vota nihil prosunt ; et quae fert omnia secum,

192 haec eadem nostras fert simul unda, preces.

193 Ecce magis, dirus, magis ecce ad sidera, pontus,

Page 24: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

24

194 se levat, et tantum non, juga summa premit.

195 Jam jam contigui jungentur nubibus amnes,

196 nec spatium, per quod defluat imber, erit.

197 Surge age, cara soror, superantem nubila Olympum

198 scandamus, celeri dum licet ambo fuga.

199 Vel Parnasiacae potius fastigia Cirrhae,

200 altior est lymphis omnibus ille locus.

201 Hic ego post tergum lapides, magnae ossa parentis

202 jactabo, exstinctos et reparabo viros.

203 At tu femineam renovabis femina turbam

204 saxa pari mittens, sed leviora, manu.

205 Sic ego Deucalion, sic tu Pyrrha altera fies,

206 sic erimus mundi semina prima novi.

ELEGIA. XIV.

DE ARBORE NIMIUM FOECUNDA. A. MCCCCLXVIIII.

E1_14 v.1 Illa ego, quae recto caelum modo vertice adibam

2 arbor, humum pronis verro cacuminibus.

3 Nec me externa gravant alienae pondera molis,

4 sed premor infelix, fetibus ipsa meis.

5 Evertere alias cum saevis fulmina flabris,

6 fertilitas nobis exitiosa venit.

7 Mansissem incolumis, si non fecunda fuissem,

8 nunc jaceo propriis obruta pignoribus.

9 Nec jam aliud superest, nisi ut atra caesa bipenni,

10 ingerar igniferis officiosa focis.

11 Quam nucis est pejor mea sors ; ego laedor ab ipsis

12 fructibus, ob fructus laeditur illa suos.

13 Hac mercede fuit genitrix Agamemnonis uxor,

14 vel quae celatum, misit in arma, virum.

15 Talia de natis referent si praemia matres,

16 sacra ubi naturae jura potentis erunt ?

17 Scilicet haec ratio est, nolint ut gignere nuptae,

18 ut medio crescens ventre necetur onus.

19 Dira utinam nostros ussissent frigora flores,

20 tum, cum prima novo germina vere dedit

21 aut ubi mox teneris stabam densissima baccis,

22 ventus abortivas diripuisset opes !

23 Praeberem vacuas aestum vitantibus umbras,

24 maximus hinc platanis conciliatur honos.

25 Vos ego proceri, moneo, pulcherrima trunci

26 ligna, quibus late brachia longa patent ;

27 pomiferam cultis laudem ne quaerite in hortis,

28 sit vobis sterili fronde virere satis.

29 Poma gravamen habent, et se gestantibus obsunt,

30 innocui foliis forma decoris adest.

31 At te qui transis, furcam supponere lapsae

32 ne pigeat, stratas et relevare comas.

33 Saepe peregrinae fovit clementia dextrae,

34 tristia cognata vulnera facta manu.

35 Ergo aliquod miseris fulcimen subjice ramis,

36 forte quod hinc carpas, cum remeabis, erit.

37 Sic leve quod portas sit onus, sic ipse tuorum,

Page 25: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

25

38 nil umquam possis, de pietate queri !

ELEGIA. XV.

TRENOS IN RACACINUM CUBICULARIUM.

E1_15 v.1 Currite ; festinet medicus. Quid, inepte, moraris

2 tonsor ? Equo citius quam pedes ire potes.

3 Currite ; forsan adhuc dabitur reperire calentem ;

4 forsan adhuc misero flatus in ore manet.

5 Omnia nunc ego te, tibi per carissima rerum,

6 oro, ; Machaonia, si quid in arte vales ;

7 si decus accendit, si mentem praemia tangunt,

8 quanta foret nostri, sit tibi cura fui.

9 Incolumem quod si nobis, Henrice, repones,

10 tunc mihi tu Paeon, tunc mihi Phoebus eris.

11 Tunc ego te magni venerabor Numinis instar,

12 Virbius in lucem, quo revocante, redit.

13 Fulmina nec metuas ; perhibent nam saepe Cyclopes,

14 vindictae illius paenituisse Jovem.

15 Jussa viri properant ; sed quo tamen omine, laeva

16 in terram e quercu, fusca volavit avis ?

17 Nimirum vitam notat arbor opima Tonantis,

18 nam fertur priscos glans aluisse patres.

19 Functorum locus est tellus ; nigrantia letum

20 significant ; leto convenit ille color.

21 Quam timeo auspicium, ne quid ferale minetur !

22 Ni relevet melior, tristia visa, Deus.

23 O facinus ! maesti redeunt ! Ne dicite quicquam.

24 Scimus ! Inest tacitum vultibus indicium.

25 Occidit infelix ! Non formae profuit illi

26 gratia, non leves et sine veste genae !

27 En jacet, ut riguo languens amaranthus in horto,

28 improba quem verni subruit aura Noti !

29 Adspice quam roseos nondum sua purpura visus

30 liquerit ! Et vivus spiret in ore decor !

31 Hanc faciem feretro Pallas extentus habebat,

32 talis et ante rogos Parthenopaeus erat.

33 Quae jam spes hominum ? Quae jam fiducia vitae ?

34 Quo se momento quis putet esse suum ?

35 Quam cito bullatae, pluvius tumor interit, undae,

36 tam postrema cito cuilibet hora venit.

37 Nos longos nobis, stulti, promittimus annos,

38 linquendas aliis et cumulamus opes ;

39 sic, tamquam torvi nusquam sint ostia Ditis,

40 Nauta nec in Stygia remiget ater aqua.

41 Sic, tamquam nobis Junonia temperet Hebe,

42 quod potat sumpta Jupiter ambrosia.

43 Haec nos credulitas et terris jactat et undis,

44 haec nostrae sortis nos meminisse vetat.

45 Ille perosus humum, pelago natat ; aequoris alter

46 impatiens arvis applicat arva novis.

47 Hunc levis ambitio tumidum popularibus auris,

48 ventilat ; in ferrum ferreus ille ruit.

49 Exsecat hic montes, et culmina nubibus altis

Page 26: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

26

50 inserit, ad Superos scandere velle putes.

51 Interea totum, Somni germana per orbem

52 haud ulli late conspicienda volat,

53 sternit et incautas nullo discrimine gentes,

54 nativa immiti vincula falce metens.

55 Nec viridi specie, viridive aetate movetur,

56 non fortem ignavo serius illa rapit.

57 Nirea Thersitae, Paridem sed jungit Achilli,

58 Troilus et tremulum mittitur ante patrem.

59 Hic, hic funereos qui nunc effertur ad ignes,

60 quam modo robustus, quam modo sanus erat !

61 Non illo duras quisquam insertare palaestras

62 aptior, aut agili ducere frena manu.

63 Hoc sibi Tyndarides dederat, Cyllenius illud ;

64 ambos nam pueri torserat acer amor.

65 Nunc etiam cum jam supremum tempus agenti,

66 fatalem legeret Persephonea comam ;

67 Spartanae functus juvenili munere luctae,

68 per virides ierat currere laetus agros.

69 Illic dum laxis per devia fertur habenis,

70 praecidere truces licia pulla Deae.

71 Praecidere Deae simul, et simul ille volucris,

72 colla superlapso candida fregit equo.

73 Si vos, Caelicolae, rerum status ordo juvabat,

74 fata super steriles cur statuistis anus ?

75 Mens secura sui, misereri nescit alius,

76 quilibet exemplo fit pius ipse suo.

77 Essent si matres, audirent vota parentum,

78 affectu proprios respiciente metus.

79 Nunc illas non turis odor, vittatave placat

80 victima, non blandae lenia verba precis.

81 Ultio si pateat, si vos ego vindice possim,

82 crudeles vetulae, corripuisse manu,

83 dilaniem canos rugoso a vertice crines,

84 confringam fusos, stamina, pensa, colum.

85 Disjiciam tabulas, solido ex adamante, rigentes,

86 sed magis his ipsis pectora vestra rigent,

87 lumine quae primo talem fraudastis ephebum,

88 parsisset Libycis cui lea foeta jugis.

89 Quem nec pro catulis laesisset Caspia tigris,

90 nec ferus adversa cuspide fictus aper.

91 Non vigil Hesperidum serpens, non bellua ponti,

92 nec quicquid saevum terra fretumve creat.

93 Dicite, qua culpa meruit tam funus acerbum ?

94 Cujus erat tanti criminis ille reus ?

95 Scilicet hic Delphos, Triviaeve incenderat aedem !

96 Mactaratve boves, Sol venerande , tuas !

97 Poenigenaeve sacrum mento deraserat aurum !

98 Dempserat aut summo, pallia fulva, Jovi !

99 Scilicet hic Veneris violarat vulnere dextram !

100 Pallada sanguinea surpueratve manu !

101 Sanctarum aut thalamos tentarat inire Dearum !

102 Aut arcana Deum garrulus extulerat !

103 Scilicet hic scopulis involverat Ossan Olympi !

104 Impius Iapeti miles et Enceladi !

105 Atqui nec dicto quemquam irritarat amaro,

106 mitis, et innocua simplicitate bonus.

107 Sed quid vana queror ? Tu te, furiose, necasti,

Page 27: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

27

108 dum numquam nostris utere consiliis.

109 Praecepi quoties, et te quam saepe rogavi,

110 tam temere indomito ne rapereris equo ?

111 Exitiale adeo nullum mortalibus aegris

112 est animal, nullum quod mala plura ferat.

113 Bella geruntur equis, vacuant quae gentibus orbem,

114 quae replent Erebum, bella geruntur equis.

115 Hoc genus effecit, caderet ter ut Ilia tellus,

116 agmine cum toto Rhesus ut occideret.

117 Hoc genus Hippolytum, genus hoc Phaethonta peremit

118 cum terras patriis ussit et astra rotis.

119 Ipse Chimaereas potuit qui vincere flammas,

120 Pegaseam fertur non tenuisse jubam.

121 Quis Diomedei crudelia pabula nescit

122 armenti, et nullo gramine pingue pecus ?

123 Potniadum rabiem quis non audivit equarum ?

124 Constat et unde nocens defluat hippomanes.

125 Haec ego jactabam ; sed te, tua fata pericli

126 urgebant causas semper amare tui.

127 Semper tu phaleras, semper tu lora volebas,

128 semper erat tergo dulce sedere tibi.

129 Nec tergo pigrioris equi, sed naribus ignem

130 qui vomat, et summam vix pede signet humum.

131 Nec te insuccussi requies tam lenta juvabat

132 pilenti, et remis molliter acta ratis,

133 quam fuga cornipedis, quam lata vel ardua vincent

134 saltus, et in gyros colla reflexa breves.

135 Respice nunc, tua quid peperit tibi grata voluptas,

136 quae tibi deliciae lucra tulere tuae.

137 Nempe quod Elysio volitas in pulvere victor,

138 Automedon cursus et stupet ipse tuos.

139 Heu ! miserande puer, quo jam nitetur alumno

140 vestra domus, cui tu spes modo solus eras ?

141 Quando mihi similem continget habere ministrum ?

142 Moribus, ingenio, sedulitate, fide ?

143 Morte tua totam resonant lamenta per urbem,

144 muta nee assuetis perstrepit aula jocis.

145 Morte tua attoniti, senior simul et puer horrent,

146 ille suis eadem dum timet, ille sibi.

147 Sed mea praecipua formidine corda tremiscunt,

148 nulla fuit cui nox te sine, nulla dies.

149 O quam saepe mihi reducem te somnia fingent !

150 Somnia, quae fallax irrita mittit ebur.

151 Saepe expergiscens, nota te voce vocabo,

152 ceu non aeternus, sit sopor iste tibi.

153 Quin et nunc flavos, vidi si pone capillos,

154 protinus a flavo, tu mihi, crine subis.

155 Alterius validos conspexi forte lacertos ;

156 illius talis, dico, lacertus erat.

157 Ante igitur gelidae mea fient ossa favillae,

158 quam tua de nostro pectore, cura cadat.

159 Nec tibi, credo equidem, venient oblivia nostri,

160 non tu si Lethes flumina tota bibas.

161 Unum est quod verear ; nam dum mihi tempora vitae

162 spondeo longa tuae ; dum reor esse Deos ;

163 tardavi demens meritas tibi solvere grates,

164 nec tribui obsequiis praemia digna tuis.

165 Forsitan et tetricam, Dictaei ad judicis, urnam,

Page 28: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

28

166 ingrati magno nos agis ore reos.

167 Parce age, parce puer ; vivo neglecta rependam

168 exanimi ; officium sentit et ipse cinis.

169 Si mihi fas esset, quod Dis licuisse quibusdam

170 traditur, in facies vertere membra novas ;

171 non vaga tu volucris fieres, nec turbidus amnis,

172 non in flagrantes arbor itura focos ;

173 sed crocus aut smilax mollis, vel amaracus herba,

174 sed Cephisiades, Oebalidesve fores.

175 Vel nova odorati prodires gloria veris,

176 gloria nec violis, nec superanda rosis,

177 quam produxerunt nondum Zephyritides aurae,

178 quam nondum carpsit pollice Flora suo.

179 Nec magis e quoquam strueret sibi germine virgo,

180 serta puellares implicitura comas.

181 Mella magis nec apes legerent e floribus ullis,

182 nec magis ulla mihi dulcia mella forent.

183 Nunc homini quoniam non est data tanta potestas,

184 accipe de domini, carmina maesta, lyra.

185 Carmine adhuc Attis, et carmine vivit Adonis,

186 carmine Trojades, carmine claret Hylas.

187 Sume simul lacrimas, fratri paulo ante negatas,

188 his madeat tua qui contegit ossa lapis.

189 Tum gemini extremo scribantur margine versus,

190 haud cuiquam siccis verba legenda genis :

191 "Hic, Racacine, jaces, vati gratissime Jano,

192 hic pariter Jani gaudia cuncta jacent !

ELEGIARUM LIBER SECUNDUS.

ELEGIA I.

AD APOLLINEM, CUM E PEDE LABORARET.

E2_01 v.1 Ardua sacratae celebras seu moenia Cirrhae,

2 seu colis excelsae moenia clara Rhodi,

3 Parrhasium flexo seu lustras Maenalon arcu,

4 seu Claron aut Lyciae templa sacrata colis ;

5 seu quondam aequoreis fluitantem Delon in undis,

6 aurea seu magni tecta Tonantis habes ;

7 huc ades intonsis, Paean formose, capillis,

8 huc ades o medicae, Phoebe repertor, opis !

9 Te coluisse mihi teneris, rogo, prosit ab annis,

10 atque Sabaea tuis tura dedisse focis.

11 Scilicet auxilium Juno parientibus affert,

12 ruricolis dat opem Liber et alma Ceres.

13 Lanigeras Pan curat oves oviumque magistros,

Page 29: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

29

14 Persephone magicis artibus ipsa favet.

15 Pastorem alma Pales, miserum Venus audit amantem,

16 quique volat toto notus in orbe puer.

17 Facundos Hermes, bellantia pectora Mavors

18 respicit, et castos casta Diana juvat.

19 Pallas versato ducentem stamina fuso,

20 spectat ab excelsi, culmine Diva, poli.

21 Quisque suos Divum cultores spectat, et illis

22 propitio semper numine mitis adest.

23 Tu quoque, Phoebe pater, lacrimas ne sperne tuorum,

24 neu sinito vacuas praeteriisse preces.

25 Praemia digna manent, vinctum tibi cornua vittis

26 taurum ad turicremos sacrificabo focos.

ELEGIA. II.

DE MORTE ANDREOLAE, NICOLAI V. PONT. ROMANI,

ET PHILIPPI CARD. BONON. MATRIS.

E2_02 v.1 Vos, quibus est humilem concessum degere vitam,

2 et fragiles inter consenuisse casas,

3 discite naturam, non incusare, potentem,

4 cum vobis vitae debita finis adest.

5 Respicit ad nullos Lachesis communis honores,

6 nec curam ullius nobilitatis habet.

7 Parcere nec senibus, nec parcere novit ephebis,

8 non a formoso continet ore manus.

9 Nulla fugat virtus indevitabile letum ;

10 non coacervatas mors reveretur opes.

11 Nec scit conspicuos gemmata veste tyrannos,

12 nec regum matres, nec trepidare ducum.

13 Respicite Andreolam, parvo quae clausa sepulcro,

14 aequales Parcas omnibus esse docet.

15 Haec matrona fuit virtutibus inclyta summis,

16 haec fuit aeterna clara pudicitia.

17 Haec gravis, haec prudens, haec integritatis amatrix,

18 haec sanctae cultrix relligionis erat.

19 Sed licet implerit magnis virtutibus orbem,

20 plus tamen est natis nobilitata suis.

21 Nam peperit dextro Nicolaum sidere quintum,

22 quo Roma et totus praesule mundus ovat.

23 Et te, purpureo redimite Philippe galero,

24 praeside quo gaudet Bononiense solum.

25 Spargite felicem tumulum viridantibus herbis,

26 spargite sanguineis, ossa beata, rosis.

27 Quicquid odorifero sudant xylobalsama trunco,

28 Puniceum rubeis qua tepet aequor aquis,

29 quicquid plorantes lacrimant de cortice myrrhae,

30 colligit Eous quicquid odoris Arabs,

31 hos ungat cineres, hanc defundatur in urnam,

32 menstruus huic busto concelebretur honos.

33 Ut colimus sanctas, pompis solennibus umbras,

34 huic praestet similes quilibet exsequias.

35 At vos, qui sub humo tumulatos roditis artus,

36 et facitis partem pulveris exiguam,

37 parcite ; nec vobis sacras violare medullas,

Page 30: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

30

38 dentibus infestis suadeat ulla fames.

39 Molliter inclusum mitis premat urna cadaver,

40 suspensus metuat membra gravare lapis.

41 Nemo sacros manes pedibus calcare profanis

42 audeat ; admisso crimine, facta luet.

43 Quin aliquis, licet officium properare jubebit,

44 compescat celerem praetereundo gradum.

45 Et genibus flexis, gelido ferat oscula saxo,

46 nec pigeat tales ore dedisse sonos ;

47 Salve, magna parens, sublimem enixa columnam,

48 quae grave totius sustinet orbis onus !

49 Salve, Luna micans, Solem connixa coruscum,

50 cujus divino lumina cuncta nitent !

51 Salve clara parens, cujus veneranda propago

52 jura super terras omnipotentis habet !

53 Te super haud multum potuit mors juris habere,

54 non est cum membris fama sepulta tuis ;

55 sed viget, et mundum celebris perlabitur omnem,

56 nec , nisi cum mundo deperitura simul.

57 Est consanguineae fragilis caro reddita terrae,

58 spiritus unde prius venerat, astra colit.

59 Sed cur turicremis te non veneramur in aris ?

60 Cur te relligio non sinit esse Deam ?

61 Numina placavit peregrinae, Roma, Cybelles,

62 manibus haec laus est inficianda tuis ?

63 Cum vel progenie totum quae temperat orbem,

64 plura, vel officio promereare tuo ?

65 Gentiles Divos mendax Rhea protulit, et quem

66 utilius fuerat non peperisse, Jovem.

67 Editus, alma, tuo summus de ventre sacerdos,

68 laudibus Oceanum tangit et astra suis.

69 Jura velint, et sancta fides, donabere templis,

70 caelestem augebis, Diva novella, chorum.

ELEGIA III.

M. GEORGIO ET ANTONIOLO SCIENTAE RUSTICANTIBUS.

E2_03 v.1 Illos felices, illos reor esse beatos

2 ante omnes, qui nunc rus geniale colunt.

3 Nam ruri nihil est mage dulce ; molestior urbs est,

4 rure manet Genius semper, ab urbe fugit.

5 Vos nunc aut canibus, lepores agitatis odoris,

6 ast ego continue grammasin invigilo.

7 Aut lentis virides peragratis passibus agros,

8 ast ego continue grammasin invigilo.

9 Aut pingues turdos jucunda fallitis arte,

10 ast ego continue, grammasin invigilo.

11 Vos jocus et ludus, vos blanda fronte voluptas,

12 vos requies et pax, vos comitatur amor.

13 Adsunt conspicuae, formoso corpore, Nymphae,

14 quae vobis possunt oscula mille dare.

15 Vos bene potatis, vos pingues manditis escas,

16 inde premunt mollem corpora vestra torum.

17 Ambo igitur superum merito scandetis Olympum,

18 hoc mercedis habet, qui bene semper agit.

Page 31: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

31

19 Opto nimis, placidi, nunc rus celebrare, scientae,

20 opto nimis vestra commoditate frui.

21 O si Pegaseis liquido ferar aethere pennis !

22 Et nunc ad vestros deferar ipse Lares !

23 Quis prohibet plures cera me jungere pennas,

24 et junctas humeris applicuisse meis ?

25 Hoc tuus, ut memorant, certe pater, Icare, fecit

26 et cur plus nobis ingeniosus erat ?

27 Atlantis facunde nepos, sate Pliade pulchra,

28 aliger aligero qui pede carpis iter ;

29 oro tuas nobis pennas concede parumper,

30 ipse scientaeas donec adibo domus.

31 A te concessis juvenis Danaeius alis,

32 fertur ad horrendas Gorgonis isse domos.

33 Aureus inde tuas a me statuetur ad aras,

34 taurus, et hibernis candidior nivibus.

ELEGIA IV.

AD GALEOTTUM NARNIENSEM.

E2_04 v.1 Si, Galeotte, meo te collaudavero versu,

2 det veniam nobis cetera turba, precor.

3 Quippe licet multos habeam praedives amicos,

4 vincitur a meritis, cetera turba, tuis.

5 Et, si versiculos facio non prorsus inertes,

6 doctrinae fateor munus id esse tuae.

7 Per te conscendi celsas Heliconis in arces,

8 Gorgonei fontem pes ubi rupit equi.

9 Per te Parnasi peragravi rosida Tempe,

10 tu monitor, tu dux, tuque magister eras.

11 Accipe nunc carmen, quod nobis ante dedisti,

12 collati fructum muneris, auctor, habe.

13 Par est ut carpat de palmite vinitor uvas,

14 cultori messem reddere debet ager.

15 Et jam ut propositas exordiar edere laudes,

16 in primis patriae nobilitate nites.

17 Nemo adeo est amens, quin Umbros praeferat agros

18 omnibus Italiae fertilitate locis.

19 Nec quoque gauderet se hac gente Propertius ortum,

20 ni studio belli, ni foret apta, togae.

21 Urbs ibi consurgit praerupti in vertice saxi,

22 nobiliumque ducum, pontificumque parens.

23 Cui victrix fortes transcripsit Roma colonos,

24 Nar fluvius nomen, mons Nituusque dedit.

25 Haec tibi sat clarae genus haud ignobile stirpis

26 praebuit, et quantas exigit usus opes.

27 Quae cum corda fero producat idonea Marti,

28 bella quibus femper sanguinolenta placent ;

29 tu potius Phoebi voluisti evadere miles,

30 haud veritus citharam praeposuisse tubae.

31 Nam simul ac teneri permisit flosculus aevi,

32 coepisti Musis invigilare sacris.

33 Donasti viridem castris tamen inde juventam,

34 et satis hac etiam parte peritus eras.

35 Rursus te saevis studium revocavit ab armis,

36 et tibi Thespiadum signa ferenda dedit.

Page 32: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

32

37 Nec te militiae miror tentasse laborem,

38 Herculeo dignum robore corpus habes.

39 Praecipue fortem scis exercere palaestram,

40 et superas cunctos strenuitate viros.

41 Sed non est tantum robusto in corpore laudis,

42 ingenio quantus semper habetur honos.

43 Hoc te Bellonae suasit praeferre Minervam,

44 doctaque posthabito Numina Marte sequi.

45 Multa pererrasti Latiae vagus oppida terrae,

46 pectora dans doctis erudienda viris.

47 Demum Ferrariam felici es sorte profectus,

48 et Phaethontei, flumina clara, Padi.

49 Hic erat eloquio praestans undante Guarinus,

50 Pieridum Latio summus in orbe parens.

51 Hunc tu per geminos audis cum sedulus annos,

52 luce cibi parcus, nocte soporis eras.

53 Ipse ego tunc Italas primum devectus ad urbes

54 in castris coepi tiro merere suis.

55 Magnus amicitiae junxit nos protinus usus,

56 ex illo noster tempore crevit amor.

57 Idem nos tenuit thalamus, tum mensa duobus

58 communem semper praebuit una cibum.

59 Saepius ad mediam noctem vigilavimus ambo,

60 cum cuperent somnos lumina fessa dari.

61 Saepius ante diem ternis surreximus horis,

62 cum foret in tepido dulce cubare toro.

63 Fidere cui possem, nullum te praeter habebam,

64 nullum, qui curam vellet habere mei.

65 Tu pariter fratrisque vicem patruique gerebas,

66 inque loco matris inque parentis eras.

67 Quantum sis de me meritus, si dicere vellem,

68 ora prius nobis mille petenda forent.

69 Nec me alius docuit, (soleo quod saepe fateri)

70 apta in legitimos cogere verba pedes.

71 Nunc quoniam vates inter numerare vetustos,

72 imbutus monitis glorior esse tuis.

73 Et merito ; nam te fingendi carminis artem,

74 callidius, quovis judice, nemo tenet.

75 Singula tu proprias servare vocabula vires

76 cogis, et in sedes dirigis apta suas.

77 Nec nisi delectos curas annectere sensus,

78 et quos antiqui non posuere patres.

79 Cum multa historici, cum scribant multa poetae,

80 illa tamen memori pectore cuncta tenes.

81 Nosti stagna, lacus, nosti aequora, flumina, montes,

82 quo populi jaceant, ille vel ille, loco.

83 Nil, cujus nequeas rationem reddere, profers,

84 hoc et Maeonides fecit, et ipse Maro.

85 Utile scis dulci, brevitati jungere lucem,

86 seu sequeris summum, seu mediocre genus.

87 Et velut ursa suos narratur lingere partus

88 consimili versus sedulitate polis.

89 Ergo fluunt, apteque sonant, quotiesque leguntur,

90 nescio quid tecti nectaris intus habent.

91 Haec satis ad numeros. Nunc carmine prorsus omisso,

92 enitar mores commemorare tuos.

93 Hi nisi dicantur, simul ac moriere, latebunt.

94 Illud in arbitrio posteritatis erit.

Page 33: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

33

95 Non ego divitias parvi te pendere miror,

96 quas tantum demens vulgus habere cupit.

97 Sed longe est ipsas majus te spernere laudes,

98 quae sanctos etiam philosophosque movent.

99 Nulla libido potest te frangere, nullus honoris

100 ambitus ; argenti nulla domare sitis.

101 Comis es ut Caesar, vincis pietate Metellum,

102 Attiliumque fide, relligione Numam.

103 Res hominum praesens, animo sic arduus alto

104 despicis, ut caelo jam videare frui.

105 Nec tibi terrori est horrendae mortis imago,

106 maximus in terris, sit licet ille timor.

107 Qui cum virtutum tanto sis agmine septus,

108 audeo te cuivis aequiparare Deo.

109 Quin etiam spes est, aevo te posse futuro,

110 has animi dotes accumulare tui.

111 Nunc tibi bis denis successit septimus annis,

112 cum sis doctus, adhuc doctior esse potes.

113 Quod facere ut valeas, longaevam ducere vitam,

114 dent tibi torquentes, ferrea fila, Deae.

115 Hoc, Galeotte, tuo breve dedico carmen honori,

116 ingratae mentis ne reus esse ferar.

117 At vos, lectores, ne fictis credite verbis

118 me illi blanditias composuisse leves.

119 Sic vivam Phoebo, sic vivam gratus Iaccho,

120 ut mea de vivo pectore dicta fluunt !

121 Assentando quidem nam cur ego vener amorem,

122 si me plus oculis diligit ipse suis ?

ELEGIA V. * (* = pièce adressée

à Pannonius)

TITUS VESPASIANUS STROZZA, AD JANUM PANNONIUM.

E2_05 v.1 Arbiter Idaeus, quamvis sua praemia nondum

2 viderat, et qualis Tyndaris ipsa foret,

3 dicitur absentis tepuisse cupidine formae,

4 aequarat victrix quam Cytherea suae.

5 Ut Menelaeos subiit ratis hospita portus,

6 obviaque est Phrygiis, facta Lacaena viris ;

7 acer in extremis Paridi calor ossibus haesit,

8 atque ipsas, Helene vincere visa, Deas.

9 Sic ego judiciis hominum, te Jane, probari

10 accipiens, coepi nomen amare tuum ;

11 longaque de studiis, quoties oblata facultas,

12 laetabar tecum ducere colloquia.

13 Sic veluti quoddam, fatis paesentibus, ortum

14 principium inter nos, hujus amicitiae.

15 Ut lecta est Tomyris, nec non constantia Trottae.

16 Quas immortales, dive poeta, facis,

17 vidimus et postquam tua carmina ; amore relicto,

18 grande quibus suades, aggrediamur opus ;

19 in te crevit amor meus ; et nova gloria famam

20 transgressa est, dextro Numine parta tibi.

21 Tanta ibi dicendi gravitas, facundia tanta est,

22 reddar ut incertus quid magis ipse probem.

Page 34: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

34

23 Et tibi Phoebus adest, Elego seu carmine laudas,

24 sive canis paribus grandia facta modis.

25 O dilecta Deis ! O felicissima tellus !

26 In qua tu fausto sidere progenitus.

27 Nos quoque felices ! Ad quorum limina sacros

28 Pieridum cantus ex Helicone refers.

29 Tu tamen in primis nova concipe gaudia, nostri

30 temporis egregium, clare Guarine, decus.

31 Nam liquor ille tuo manans de flumine, latum

32 per terras omnes jam sibi quaerit iter.

33 Optima sic fructus generosos educat arbor,

34 sic radios spargit Cynthius ipse suos.

ELEGIA VI

JANUS PANNONIUS TITO VESPASIANO STROZZAE.

E2_06 v.1 Dicite, quae sacro mittam responsa poetae,

2 Pierides ; vestri Numinis istud opus.

3 Dicite, nam verbis caelo me talibus aequat,

4 oblitus cogar prorsus ut esse mei.

5 Si quem sensisset de se Maro tanta sonantem,

6 signasset vatis conscius ora rubor.

7 Saxea quin etiam potuissent signa moveri,

8 aut si quid saxo durius esse potest.

9 Irrisitne meas simulans extollere nugas ?

10 An potius nostri falsus amore fuit ?

11 Non est tanta ejus levitas in pectore, non est,

12 ut soleat similes ille referre jocos.

13 Ipsum praeterea non cari fallit amici,

14 sed qui blanda manu spicula torquet amor.

15 Quodsi tale nihil fas est me credere, solum

16 restat, ut hortandi nomine dicta rear.

17 Hoc sancti mores, probitas hoc insita linguae,

18 hoc mens invidiae clausa putare jubet.

19 Qui cum sit nostri longe doctissimus aevi,

20 exoptat plures surgere posse Titos.

21 Hinc me commendat, titulis ut concita virtus,

22 Castaliam prono largius ore bibat.

23 An, si pavo suas spectari viderit alas,

24 expandet caudae sidera picta suae,

25 nos nihil his stimulis, nihil hoc animabimur oestro ?

26 Haud adeo nobis ferrea corda rigent.

27 Sint tibi mille igitur, misso pro carmine, grates,

28 quod duplicis meriti pondus et instar habet.

29 Nam semper cura nitar studiosius omni,

30 laudibus inveniar ne minor esse tuis.

31 Aut si non dabitur proprio clarescere versu,

32 nostra satis per te fama perennis erit.

33 Vivus apud vivos memorabile nomen habebo,

34 mortuus a sera posteritate legar.

ELEGIA VII. *

TITUS VESPASIANUS STROZZA, AD ANNULUM A PUELLA DONO SIBI DATUM.

Page 35: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

35

E2_07 v.1 Annule, dulce mihi dilectae munus amicae,

2 annule, delicias inter habende meas ;

3 tu licet excellas auro pretiosus, et apte

4 gemma sit artifici clausa magisterio ;

5 est aliquid mihi quo meruisti gratior esse ;

6 scilicet in nivea te tulit illa manu.

7 Illa etiam dono cum te mihi tradere vellet,

8 in primis monuit, quam sibi carus eras.

9 Mecum igitur semper, noctesque diesque manebis,

10 mille tibi amplexus, oscula mille feram.

11 Inque sinu ponere, manus dum nostra lavetur,

12 invida ne nitidum te mihi laedat aqua.

13 Tu modo, laeva, cave commissum perdere pignus,

14 si qua hoc mandantis gratia tangit heri.

ELEGIA. VIII.

JANUS PANNONIUS DE EODEM ANNULO, AD TITUM VESPASIANUM STROZZAM.

E2_08 v.1 Legimus, o vates, tua carmina, carmina Phoebo

2 digna, nec Orpheis inferiora sonis ;

3 pulchra quibus tenerae commendas dona puellae,

4 grata refers animo quae nimis esse tuo.

5 Nec tantum dono, quantum donante moveris,

6 auctor momentum munere majus habet.

7 Ast ego, pace tua liceat modo vera referre,

8 quod sedeat nobis commemorare velim.

9 Nec quia Thersites videar moniturus Ulixen,

10 hoc nostrum debes spernere consilium.

11 Cernere amor rectum, te non sinit, ast ego cerno

12 plurima, quem vinctum nulla puella tenet.

13 Censeo, ut hoc dubium suspectae munus amicae,

14 a digitis jubeas eminus esse tuis.

15 Femineae mentes multum levitatis abundant,

16 et semper varium femina pectus habet.

17 Femineo impulsu (non est ea fabula falsa)

18 occidit prolem, trux Catilina, suam.

19 Tarquinius socero rapuit male regna necato,

20 Tulla caput sceleris consiliique fuit.

21 Quem detestato quondam jugulaverat ense,

22 nunc gemit ereptum, garrula mater, Ityn.

23 Ad Styga deportant terebratas Belides urnas,

24 agmina cognatos ausa necare viros.

25 Quod fertur quondam per saecula cuncta fuisse

26 orba viris Lemnos ; femina causa fuit.

27 Quam simul insanis tangens Venus improba flammis,

28 intima vibratas fixit in ossa faces,

29 naturale malum funesto augetur amore.

30 Tunc furit, ut patrio Thebais acta Deo.

31 Tunc vel Chalcidicis est inconstantior undis,

32 tunc est Hyrcana tigride saeva magis.

33 Tunc levibus levior stipulis et fronde caduca,

34 quam raptam praeceps, fert per inane Notus.

Page 36: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

36

35 Nec curat famam ; nullum patrare veretur

36 flagitium ; caecus quidlibet audet amans.

37 Esse potest aliquis vestrorum inimicus amorum,

38 invidus esse potest ; aemulus esse potest ;

39 qui te forte alias confinxit amare puellas,

40 et rem, vesanam detulit ad dominam ;

41 illa fidem falsae tribuit temeraria culpae,

42 quisquis amat, nimium credulitatis habet.

43 Inde venenatam, simulato munere, gemmam,

44 imposuit digitis insidiosa tuis.

45 Nec mirere quidem tam magna audere puellam,

46 non famam ex tanto crimine prima feret.

47 Cum relegas veterum divina poemata vatum,

48 qualibet exemplum de muliere cape,

49 quam malesanus amor diras committere caedes

50 impulit, et promptam fecit ad omne nefas.

51 Scylla suum roseo spoliavit crine parentem,

52 ausa Mycenaeum nupta necare ducem.

53 Sanguine natorum polluta est barbara mater,

54 privignum leto Cressa noverca dedit.

55 Ustus in excelsa cecidit Tirynthius Oeta ;

56 causa fuit mortis Deianira malae.

57 At non esse tuam tam prava mente puellam,

58 et bene te mores nosse, loquere, probos.

59 Non erat Aeolidae conjux suspecta marito,

60 induit arma tamen proditione sua.

61 Nec te securum tanto in discrimine praesta,

62 nec nimium dominae credulus esse velis.

63 Quae minime sperant freta sunt infesta carinis,

64 qui minime rentur piscibus esca nocet.

65 Dum secura sedet ramo super arboris ales,

66 adspicit implicitos, aucupis arte pedes.

67 Dum penitus misso gaudebat laeta timore,

68 capta fuit Graio Dardana Troja dolo.

69 Excute de digitis malesanae dona puellae,

70 excute ; amara sub hoc melle venena latent.

71 Quis demens adeo, quis tam vesanus et excors,

72 ut velit in proprium ferre venena caput ?

73 Fac tamen occultis ea dona carere venenis,

74 at magicum certe carmen habere queunt,

75 quod te posse aliam, quam vis adamare puellam,

76 et quam nunc ardes, deseruisse vetet.

77 Infelix, cura torquebere semper eadem,

78 et nulla aeternum finiet hora malum.

79 Cantatas alio transferre vetabere flammas ;

80 sic semper turpis te retinebit amor.

81 Et cum legitimas poscent tua corpora taedas,

82 tardabit justas fax inhonesta faces.

83 At nec Sisyphiden Circe, nec Jasona Colchis,

84 carminibus potuit detinuisse suis ;

85 sic erat in fatis. Tenuisset Jasona Colchis,

86 Sisyphiden Circe : tres vetuere Deae.

87 Tu bene per magicas in amore teneberis herbas,

88 nec tu Parcarum stamine tutus eris.

89 Adspice Thessalicis sit quanta potentia succis,

90 carmina ne tantum juris habere neges.

91 Carmine Sol pallet ; traducunt carmina messes,

92 e caelo Lunam carmina saepe trahunt.

Page 37: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

37

93 Haec stellas fuscant, nebulas ex aethere pellunt,

94 his pluviae in terras, vel sine nube, cadunt.

95 Carmine terra tremet, juvenescet carmine Nestor,

96 carmine tranquillum, cum tumet aequor, erit.

97 Eliciunt manes, refrenant flumina cantus,

98 et faciunt hominem protinus esse lupum.

99 Hae te non poterunt artes in amore tenere,

100 quae caelum, terras, aequora tota tenent ?

101 Pone, quod hoc donum, nullum cum carmine virus

102 portet ; ut amoveas, altera causa monet.

103 Quod te cumque solum, quae te loca cumque tenebunt,

104 sive propinquus eris, sive remotus eris,

105 immitem ex animo numquam delere puellam,

106 te sinet in digitis gemma locata tuis ;

107 continueque suum coget succurrere nomen,

108 cum paene ex animo fugerit omne tuo.

109 Ac velut exstinctum levis aura resuscitat ignem,

110 quem superinductus texerat ante cinis ;

111 sic recrudescent tua vulnera semper in horas,

112 quae te sollicitet, causa perennis erit.

113 Quos tunc, infelix, quos tunc effundere questus,

114 singultu vocem praepediente gravi,

115 quos dare cogeris gemitus, suspiria quanta ?

116 Invitis quoties illacrimare genis ?

117 Pone age de digitis malesanae dona puellae,

118 quae te sollicitum saepe retenta dabunt.

119 Gemma laborato, quae clausa refulget, in auro

120 cur te delectet, sola ea causa subest,

121 quod fuit in digitis carae gestata puellae,

122 quod dedit hanc digitis, cara puella, tuis.

123 Quo magis ingenuas animum debemus ad artes

124 flectere, quas nobis magnus Apollo dedit.

125 Quas bona Melpomene, quas cetera turba sororum,

126 pectore quas gestat Calliopea suo.

127 Nec quod ad has sacras esses minus impiger artes,

128 id nunc me verbis insinuasse puta ;

129 sed tamen humanas persaepe retardat, et arcet

130 a studio mentes desidiosus amor.

131 Quare age non solum malesanae dona puellae,

132 munera de digitis excute, quaeso, tuis ;

133 sed cum te haud lateat, quam sit male blanda Voluptas,

134 cum bene perspicias, quam sit acerbus amor ;

135 excute damnosas captivo e pectore curas,

136 deme Cupidineis et tua colla jugis ;

137 prorsus et ingenuas convertere totus ad artes,

138 et grave, neglecto carmen amore, cane.

139 Quisnam, cui sese redimendi est ulla facultas,

140 malit servili subdere colla jugo ?

141 At Deus est, referes, et habet sua tela Cupido,

142 non valeo tantum vincere Numen homo,

143 vulnificos arcus, celeres quibus evolat alas,

144 nec non ignitas fertur habere faces.

145 Esse Deum, genitumque Dea, confinxit amorem,

146 servitio obsceno caeca libido favens ;

147 numinis et titulo voluit velare furorem,

148 dignior ut venia, liberiorque foret.

149 Scilicet aligerum terras Erycina per omnes,

150 admissis natum gressibus ire jubet !

Page 38: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

38

151 Ille levem rapido conscendens aethera cursu

152 contorquet tenera spicula lenta manu !

153 Ac genus humanum, et Superos dominatur in omnes,

154 et quicquid pascunt sidera, terra, fretum !

155 Hoc hominum quondam finxit temerarius error,

156 et Venerem et pharetras, nude Cupido, tuas.

157 Ocius abscedant commenta Cupidinis arma,

158 ocius abscedat luxuriosa Venus.

159 Pegasides veniant, veniat citharoedus Apollo,

160 et cum Maenalio, candide Iacche, deo.

161 Quos gravis ingenti comitetur Gloria passu,

162 et late rapido quae pede, Fama , volat.

163 Scribere quae valeas sunt plurima praeter amorem,

164 sive nova arrident, sive vetusta placent.

165 Bellica sive juvat clarorum gesta virorum,

166 carmine materiae conveniente suae ;

167 sive referre togam ; per quas tua naviget undas,

168 cymba, dabit Latium, terra Pelasga dabit.

169 Sunt quae Cecropidae, sunt quae Spartana juventus,

170 et Rhodos, et populus, clare Corinthe, tuus,

171 sunt et quae magnae quondam gessere Mycenae ;

172 Oedipodionidum plurima facta vacant.

173 Plurima Lydorum, Persarum plurima restant,

174 et Macetum gentes multa tenenda dabunt.

175 Sunt res Albanae, Carthaginis acta supersunt,

176 et dare quae referas, maxima Roma, potest,

177 Roma triumphatas inter celeberrima gentes,

178 terrarum domitrix, imperiale caput.

179 Nam quota gestorum pars est memorata Quiritum ?

180 Cantatis longe plura canenda vacant.

181 Forte minus te prisca juvant ; nova multa dabuntur,

182 saecula sunt claris nostra referta viris.

183 Rex Alfonsus adest ; sunt quos Malatesta propago

184 edidit ; est Princeps, Mutina clara, tuus.

185 Seditiosa gerit civile Bononia bellum,

186 par Genuae status est ; haec memorare potes.

187 Florentina potes, Venetum potes arma referre,

188 et potes anguigerum concelebrare ducem.

189 Ecce autem gentes adversum justa profanas,

190 numine pro vero Pannones arma ferunt.

191 Horum bella potes mansurae tradere famae,

192 et tot praestantes occubuisse viros ;

193 cum quibus et regem validis cecidisse sub armis,

194 pro sacra aeterni relligione Dei.

195 Quippe ego non possum tantis me accingere rebus,

196 cum meus in primo pulvere sudet equus.

197 Tu potes hoc longe melius decurrere campo,

198 nam tuus e stadio saepe recurrit equus.

199 Neve externa sequar, pelago dare vela propinquo

200 incipe, et Estenses tolle, age, ad astra viros.

201 Quorum qui nunc sunt, populos in pace gubernant,

202 et Musas, et te, pulcher Apollo, colunt.

203 Hos toga delectat, Martem coluere priores,

204 et bello magnum promeruere decus.

205 Quamvis materiam domus haec celeberrima praebet,

206 sive velis lartem dicere, sive togam.

207 At desunt vires numeris, nec credere sese

208 audet tam vasto nostra carina salo !

Page 39: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

39

209 Solve ratem, curret ; nervos intende, valebunt ;

210 inceptis aderit Calliopea tuis.

211 Quid tamen ingenio valeas, bene novimus omnes,

212 tu fingis Clario carmina digna Deo.

213 At sine me paullum tantis praeludere rebus,

214 ut sternant magnis metra minora viam.

215 Labuntur sensim, dum te praeludere fingis,

216 tempora ; sic aetas praeterit omnis iners.

217 Prolusum est, ventis, pelagus patet omne, fugatis,

218 strataque carminibus satque superque via est.

219 Incipe, quid metuis ? Phoebus favet ; incipe tandem

220 et freta de parva magna palude pete.

221 Post molles rixas, certamina magna canantur,

222 et quae sunt alio bella canenda pede.

223 Sit finis ludo, valeat lasciva Dione,

224 sume gravem plectro cum graviore lyram.

225 Nox erat, irriguo dederam mea lumina somno,

226 est Deus ante oculos visus adesse meos ;

227 Phoebus erat certe, Phoebum chelys ipsa probabat,

228 et pharetra, et lauro nexa virente coma.

229 Hos ad te incomptos monuit me scribere versus,

230 excipe tu placido carmina nostra sinu.

ELEGIA. IX. *

TITI VESPASIANI STROZZAE AD JANUM PANNONIUM RESPONSIO.

E2_09 v.1 Quis novus ille sacri vates Heliconis in antro ?

2 Cujus Apollineum carmen ab ore sonat.

3 Dicite, Pierides, ubi primos egerit annos,

4 quae tener insueto presserit arva pede ?

5 Quo duce lauriferae peragraverit avia silvae ?

6 Sub quibus ille vagans luserit arboribus ?

7 At, nisi mens fallit, videor cognoscere vatem ;

8 hunc, Heliconiades, vos aluisse ferunt.

9 Vos canere arcano puerum docuistis in antro,

10 pulsaque fila levi sollicitare manu.

11 Ipse sacris adhibere choris dignatus Apollo

12 jussit honorata cingere fronde caput.

13 Perque pias duxit sedes et amoena vireta,

14 plurima Pegaseos qua tegit umbra lacus.

15 O nimium felix ! O fortunate poeta !

16 Ingenio priscis aequiparande viris !

17 Ecce tibi faciles donant sua carmina Musae.

18 Nec negat Aoniam, pulcher Apollo, lyram.

19 Jam tibi pallentes hederas thyrsosque merenti,

20 praebuit, et currus Euchius ipse suos.

21 Nec tibi deficiunt, ubi vis intendere, vires.

22 Ardua sive libet, seu leviora sequi.

23 Quid formae decus, et mores, sanctumque pudorem,

24 quid referam vitae candida facta tuae ?

25 Omnia praesentes Superi tibi, Jane, dedissent,

26 ni vacuum dulci, pectus amore, foret.

27 Immeritas nec jam satis est odisse puellas,

28 tristia sed tetrico carmine bella paras.

29 At mihi servitium capto, dominamque ferenti,

30 objicis extremae crimina desidiae,

Page 40: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

40

31 quodque diu fuerim mordaci fabula vulgo,

32 nec patriis humilis tollar imaginibus.

33 Nec quod amans rectum videam, cum plurima cernas,

34 subjectus nullis ipse cupidinibus.

35 Incautumque vocas et sanae mentis egentem,

36 cujus sit dubio credita cymba mari.

37 Munera quin etiam carae pretiosa puellae,

38 ut suspecta mihi despicienda putas.

39 Saepe, refers, dulci sub melle venena latere,

40 et placitis hamum saepe subesse cibis.

41 Quanta puellari levitas in pectore regnet,

42 quam cito consuerint credere salsa, mones.

43 Quid valeant herbae, quid noxia carmina narras

44 et quodcumque Venus monstret iniqua nefas.

45 Multaque feminei memoras exempla furoris,

46 transversas olim, quas malus egit Amor.

47 Acrior his, ut me redimam, rationibus urges,

48 utque velim ex humili tollere valle caput,

49 tum positis levibus curis, et amore relicto,

50 regia sublimi condere bella pede.

51 Non equidem adversor tibi me nunc, Jane, monenti,

52 atque meae fateor crimina nequitiae.

53 Nec te Thersiten, potius sed Nestora dicam.

54 Tam bene qui noris, tam graviterque loqui.

55 Sed tamen aut fatis, aut longo impellor ab usu,

56 optima cum videam, deteriora sequar.

57 Non secus assiduis confectus febribus aeger,

58 invisam medicae despicit artis opem.

59 Tum succos omnes, medicamina cuncta perosus,

60 negligit infirmi corporis auxilia.

61 Forsitan huic poteras olim succurrere morbo,

62 cum primo illatum, nec grave, vulnus erat.

63 Nunc sero medicina datur, nec inania posthac

64 proderit amisso claudere septa bove.

65 Non ita praecipites agitantur in aequore cymbae,

66 cum Notus Ioniis fluctibus insonuit,

67 ut me versat Amor, pectus populatus, et omne

68 jus animi ; atque suo me regit arbitrio.

69 Talis permultos tulit exitus, hic quoque Titum

70 auserat, hoc noster limite currat equus.

71 Mortales omnes neque enim trahit una voluptas,

72 ingenio sequitur proxima quisque suo.

73 Hunc rapit armorum sublimem gloria caelo,

74 proferat ut victis gentibus imperium.

75 Lucra petens mercem fuscis vehit alter ab Indis,

76 alter ab Oceano, flave Pritanne, tuo.

77 Ille sacris caelebs Superum se dedicat aris,

78 hic notat astriferi, lucida signa, poli.

79 Hunc juvat occultas naturae discere vires,

80 et procul a vulgo condita mente sequi.

81 Ille Machaonias animum convertit ad artes,

82 versat et antiquum sedulus Hippocratem.

83 Hunc juris lassant numerosa volumina, at illum

84 nobilibus studiis docta Minerva tenet.

85 Me mea sors tenero voluit succumbere Amori,

86 et mihi pars hujus credita militiae est.

87 Non, ut rere, tamen (liceat mihi vera tueri)

88 desidiam castris dux habet ille suis.

Page 41: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

41

89 An tibi, cum vigilet totas ad limina noctes,

90 anxius in dominam, segnis amator erit ?

91 Quem labor haud ullus, quem non via longa fatiget,

92 ignavi turpem sustinet ille notam ?

93 Strenuus oppositos audet transcendere montes,

94 horrida nec boreae frigora curat amans.

95 Nec rapidi tardant undis spumantibus amnes,

96 cum fluit ex altis nix resoluta jugis.

97 Lentus erat juvenis, cum saeva per aequora nabat,

98 quem tepido fovit Sesta puella sinu ?

99 An Turni solitas vires animosque Cupido

100 fregit ? An ignavum reddidit Aeaciden ?

101 Ferre famem, tolerare sitim, contemnere somnos,

102 dura pati didicit plurima, quisquis amat.

103 Sed non, quae deceant, positi sub nubibus atris

104 cernimus, et vobis purius ista patent !

105 Semivirum didicit, monstrante Cupidine, Theseus,

106 qua voti compos perderet arte, bovem.

107 Incolumis numquam patriae tetigisset Iason

108 litora, Phryxeae vellere clarus ovis,

109 ni benesuadus Amor vitare pericula tanta,

110 poscere virgineam, ni monuisset, opem.

111 Ille dat ingeniis vires, animique vigorem

112 excitat, ille rudes perficit arte viros.

113 Ast incerta sequor te judice, nec mibi fas est

114 noscere, quem mea sint vota habitura modum.

115 Haec, quodcunque hominum fruitur vitalibus auris,

116 sors habet, et fati nescia jura latent.

117 Tene putas nostris exceptum legibus esse ?

118 An tua sors melior sorte putanda mea est ?

119 Si mihi difficiles casus memorabis amantum,

120 sunt quibus indulsit non inimica Venus.

121 Haud semper vultu perstat Fortuna minaci,

122 non omnis rabido est agna dicata lupo.

123 Caede Neoptolemus patria si territus esset.

124 Liquisset turpi Dorica castra fuga.

125 Cum toties fuerint infidae puppibus undae,

126 creber in aequoreas navita fertur aquas.

127 An quia Cadmeum juvenem laceraverat olim

128 montibus Aoniis effera turba canum,

129 segnior Hippolytus silvis canibusque vacavit ?

130 Venandi Cephalo cura minorve fuit ?

131 Nec tu Palladias ideo nunc despicis artes,

132 hae licet intulerint plurima saepe mala,

133 docta licet quondam magni Demosthenis ora,

134 in dominum fuerint perniciosa suum ;

135 exitium ingenio quamvis sibi triste pararit,

136 gloria Romani Tullius eloquii,

137 causaque Nasonem similis procul urbe fugatum,

138 impulerit Getici litus adire maris.

139 Munera cur spernam, gratae mihi pignora mentis,

140 quae summo quaeri digna labore forent ?

141 Gemma erit in pretio, quam se mercator avarus

142 finxerit a rubri litore ferre maris,

143 annulus artis opus mirae mihi vilis habendus,

144 quem tulit in digito, dia puella, suo ?

145 Cui neque nostra parem, neque prisci temporis aetas

146 vidit, nec similem saecla futura ferent.

Page 42: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

42

147 Quam suavis placido comitatur gratia vultu,

148 tristis ubi nullum, vindicat ira locum.

149 Quae me non dubitat nitidis praeponere ocellis,

150 quae mihi vel proprio corpore cara magis.

151 Haec in nos igitur magicas meditabitur artes ?

152 Miscebit timida toxica dira manu ?

153 Thessalicos, esto, ritus, herbasque nocentes

154 noverit, atque ausit quaeque nefanda sequi ;

155 quo, reus, admisso merui sperare venenum ?

156 Immerito miseram cur paret illa necem ?

157 Quid metuam, invitus ne carmine cogar amare,

158 cum nostrae cedant carmina cuncta Deae ?

159 Hac Laertiaden facie Phoebeia Circe,

160 Phasias hac potuit detinuisse virum.

161 Hac mea difficili vinxit praecordia nodo,

162 illius ut nulla solvar amore die.

163 Quodsi, credentem nimium mutare puellam,

164 criminibus fictis improba lingua valet,

165 imminet hoc aliis etiam commune periclum,

166 in fera, quos eadem, proelia lingua ciet.

167 Illa propinquorum communia jura resolvit,

168 foederaque antiquae rumpit amicitiae.

169 Condicio haec multos, non solos tangit amantes,

170 haec te sollicitum reddere cura potest.

171 Non saevi (ut scribis) Catilinae femina mentem

172 compulit in facinus ; dux fuit ipse sibi.

173 Nam furor immitis, quo perdere cuncta parabat,

174 egit ut in prolem verteret arma suam.

175 Tarquinium rapuit dominandi caeca libido,

176 materiam sceleri quae dare saepe solet.

177 Si Danai proles, cognato sanguine ferrum

178 tinxit, securis insidiata viris,

179 causa fuit genitor, jussis metuendus acerbis,

180 ut formidatas tolleret ipse manus.

181 Lemniadum mentes agitavit Numinis ira,

182 nec sontes reliquas impia Scylla, facit.

183 Thesiden contempta Venus, non Cressa peremit,

184 ulcisci offensas sic solet illa suas.

185 Amphitryoniades non crimine Deianirae,

186 fraude sed occubuit, perfide Nesse, tua.

187 Molle dedit teneris pectus natura puellis,

188 quas tamen impellit justus in arma dolor.

189 Audierat partim, partim delicta mariti

190 viderat, Aegisthi, Graia secuta, fidem.

191 Laesaque natorum maculata est sanguine Colchis,

192 et Progne infidi conjugis ulta nefas.

193 Cur omnes igitur sceleris tua carmina damnant,

194 de tot paucarum crimina si qua vides.

195 Extulit hunc etiam celeberrima gloria sexum,

196 et monumenta suae plurima laudis habet.

197 Virginitas ultro servata, et bellica virtus,

198 magnum Orithyiae contribuere decus.

199 Lampedon, Hippolyten, Menalippen, Jane, videmus

200 illustres inter nomen habere viros.

201 His quoque se comitem merito Marthesia jungit,

202 nec caret Antiope laude, nec Harpalyce.

203 Magnanimam Tomyrin, fortem propone Camillam,

204 et subeat menti Penthesilea tuae.

Page 43: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

43

205 Adde et Amazonia reliquas de stirpe sorores,

206 respice Carmentam, respice Penelopen.

207 Ulta nefas animo, propria et Lucretia dextra,

208 invicto occurret clara pudore tibi.

209 Ac rapidum nando transmittere Cloelia Thybrim

210 ausa, suis animis praemia digna tulit.

211 Quid te commemorem Vestalis Claudia virgo,

212 qua stetit attoniti vindice fratris honos ?

213 Quisve tuum dignis nomen, Cornelia, tollat

214 audibus ? Aut animum, Porcia casta, tuum ?

215 Quis te praetereat generosi pectoris Esther,

216 non bene damnatos, protinus ulta, Syros ?

217 Quisve Palaestina genitam te stirpe virago,

218 spem taceat patriae, subsidiumque tuae ?

219 Te duce libertas Moseae reddita genti,

220 Assyriusque tua concidit arte furor.

221 Si fortasse petes exempla recentia, nonne

222 cognita perpetua laude Mathildis erit !

223 Sponte, opibus spretis, regnum Violanta reliquit,

224 seque sacri sociam maluit esse chori.

225 Nec tamen hanc illi vel inanis gloria mentem,

226 vel praeceps studium, simplicitasve dedit.

227 Sed ratio constans, haud turpi obnoxia voto,

228 ac vitae tendens ad melioris iter.

229 Harum ingens numerus terras florere per omnes

230 cernitur, hac caelo quis datur ire via.

231 Legibus his etiam multas numerare solutas

232 possumus, insignes moribus atque fide.

233 Sed procul a coepto videar discedere, si tot

234 insistam exemplis, quae bene nota tibi.

235 Denique seu pacis, seu belli munera quaeris,

236 seu nova, seu prisci temporis acta leges,

237 plurima quae laudes, muliebria facta videbis,

238 vix plures titulos fama virilis habet.

239 Turpiter his hostem, cum te fatearis, amice,

240 ac fugias vitae quae tibi nota comes,

241 ede quid esse velis, quem te mihi dicere fas sit.

242 Aptane quaerendis laudibus ista via est ?

243 Obscenum laeso vitae candore relinquis

244 judicium, verbis proditus ipse tuis.

245 Atque aliquid licuit mihi credere, ni bene nossem,

246 ingenuos mores, Socraticamque domum.

247 Ipse ego naturae ducentis jura secutus,

248 pergam, quo coepi tramite, ferre pedem.

249 Nec tamen immerito ; quid enim praestantius umquam

250 pacifico, Genius mitis, Amore tulit ?

251 Ille decus caeli, et Superum jucunda voluptas ;

252 hoc absente, Jovis regia tristis erit.

253 Illius adventu gaudent volucresque feraeque,

254 quicquid alit tellus, aequora quicquid alunt.

255 Hic pacis Deus est, et amabilis optat amari,

256 spernit opes, odit turpia, pulchra cupit.

257 At quae bellipotens exercet vitricus arma,

258 non probat, et nulla est caede cruenta manus.

259 Si quis amans, aliquid sine lege, immane, nefandum

260 molitur, nullum hic crimen amoris erit.

261 Nam male compositae praeceps insania vitae,

262 mortales animos, in scelus omne trahit.

Page 44: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

44

263 Implacidas hominum docuit mansuescere mentes,

264 dulciaque objecit pabula mollis Amor.

265 Ille truces fastus violentaque pectora lenit,

266 nec regum claris cedit imaginibus.

267 Aeneamque suum, ne non foret omnibus idem,

268 accendit vultu, candida Elisa, tuo.

269 Nil sua facundum solertia juvit Ulixen,

270 nec magno virtus profuit Aeacidae.

271 Pauper adhuc, luxu penitus dum Roma carebat,

272 sceptrifer Egeriam fertur amasse Numa.

273 Aurea, progenitum divino sanguine, Caesar,

274 spicula, cognati, te petiere, Dei.

275 Ille ferum Hannibalem domuit, regemque superbum,

276 area cui totus parvula mundus erat.

277 Sensit et Atrides vim Numinis hujus et arma,

278 concidit Argolica, quo duce Troja, manu.

279 Pectora quin etiam magni incaluere Platonis,

280 cujus tam celebri carmine notus amor.

281 His comes accedit Calvus, mollisque Catullus,

282 atque Anser, flammas qui cecinere suas.

283 Abstulit ardentem Gallum formosa Lycoris,

284 carmine amatoris Cynthia clara sui est.

285 Vivit ab insigni Nemesis celebrata Tibullo,

286 vivit Pelignis, nota Corinna, sonis.

287 Ille sacri vates operis Jesseia proles,

288 praefecit populo quem Deus ipse suo.

289 Bersabeae captus forma, tibi, magne Cupido,

290 cessit, nec Salomon tutior ipse fuit.

291 Quique Philistaeos subita oppressisse ruina

292 dicitur, et certam non timuisse necem,

293 succubuit victus, teneroque vacavit Amori,

294 nec puduit domina multa subente pati.

295 Nil magis horrendum Polyphemo senserat Aetna,

296 saevior indomitis fratribus ille fuit,

297 dum tamen aequorea siccas in rupe capillos,

298 exarsit, visa te, Galatea, Cyclops.

299 Admovitque preces blandus studioque placendi,

300 insolita rigidam pexuit arte comam.

301 Jam tibi poma legit, tibi pastoralia cantat

302 carmina, lanigeras jam tibi servat oves.

303 Quem neque proposito pietas humana nefando

304 arcebat, magni cura nec ulla Jovis,

305 leniit hunc blandae Veneris placidissima proles,

306 quae valet aeternos sollicitare Deos.

307 Suspice quam nitido mutata effulgeat astro,

308 frigida veliferas quae regit Ursa rates.

309 Suspice Sidonii radiantia cornua tauri,

310 florida cui simplex serta puella dabat.

311 Suspice Atlanteam Maiam, geminasque sorores,

312 ab Jove quae caelum pignus amoris habent.

313 Quis vero innumeros Alcidae nesciat ignes ?

314 Et quot saeva manu monstra peremit amans ?

315 Tu quoque amator eras, cum Thessala rura tenenti

316 praestabat citharae, fistula, Phoebe, vicem.

317 Quid Steropen, Veneremque sequar ? Quid Pallada ? Quidve

318 Ilian hic referam, Mars, placuisse tibi ?

319 Persea quid memorem, dubiae qui praemia pugnae

320 Andromeden subito saucius igne tulit ?

Page 45: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

45

321 Quidve, triumphato dum victor ab orbe redires,

322 lyncibus avectam Gnossida, Bacche, tuis !

323 Arsit in Alcyone gelidarum rector aquarum,

324 cepit Amymone, Laodiceque Deum.

325 Illi cura fuit Tyro et formosa Celaeno,

326 anguibus et nondum cincta Medusa caput.

327 Sit licet Oceanus spatiosis obsitus annis,

328 flagrat inexstincto Tethyos igne suae.

329 Tithonusque pater, cano venerabilis aevo,

330 te, Dea venturae praevia lucis, amat.

331 Hippotaden rapido ventorum turbine lassum,

332 pulchra fovet niveo Deiopea sinu.

333 At Zephyrum Chloris, quae floribus arva coronans,

334 efflat odoratis, lilia mista, rosis.

335 Quo me saeve feres Aquilo ? Num te quoque victum

336 credibile est ullas sustinuisse faces ?

337 Horridus ille licet, Superis, terrisque minetur,

338 aequora terribili, concitet alta, sono,

339 litore ab Actaeo placitam rapuisse puellam

340 dicitur, et votis consuluisse suis.

341 Nec tamen a Latio, gelidae sed rupibus Arcti

342 et patriae rigido venit ab axe tuae.

343 Arsit et implacidus Stygii dominator Averni,

344 duraque permulsit pectora blanda Venus.

345 Virgineamque ferens sub regna latentia praedam,

346 noctifero pavidam terruit axe diem.

347 Denique cuncta videt subjecta Cupidinis armis

348 aethere prospiciens Phoebus utrumque polum.

349 Nec mare, nec terras, nec sidera summa moveret,

350 ni quiddam egregium, ni Deus esset Amor.

351 Omnia cum nullo superet discrimine, quidnam

352 mirum est, in tanto si grege Titus amat ?

353 Nam mea Nestoreos aetas nondum attigit annos,

354 nec me Tithoni longa senecta premit.

355 Nunc Venerem tractare decet, nunc dicere cantus,

356 nunc dare flaventi mollia serta comae.

357 Tu quoque quid faceres tales sortitus ocellos,

358 quales non Io, non tulit Antiope ?

359 Nempe tibi caderent tam fortia verba, nec ullam

360 Scaevola, nec Cicero tradere posset opem.

361 Ille licet juris fuerit legumque peritus,

362 alter Palladio noverit ore loqui.

363 Desine velle meos abrumpere durus amores,

364 et sine me placito vivere servitio.

365 Quisquis ab hoc vitae poterit me avertere cursu,

366 ille avidam Tityi pectore pellet avem.

367 Tantaleamque sitim fugitivis leniet undis,

368 atque tuum, infelix Sisyphe, sistet onus.

369 Clarus erat bello, bello quoque concidit Hector,

370 et periit notis Tiphys in aequoribus.

371 Ast ego, quem certo jam pridem perculit arcu,

372 aligeri semper miles Amoris ero.

373 Et tibi, quem curis vacuum respexit Apollo,

374 grandisona linquam bella canenda tuba.

375 Despice, parve liber, morsus Livoris edaces,

376 jam tibi Caesareo contigit ore legi.

377 Maxima perpetuae referes praeconia laudis,

378 carmina judicio, si probat ille, suo.

Page 46: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

46

ELEGIA. X.

JANI PANNONII RESPONSIO.

E2_10 v.1 Quae lento partu genitrix Natura profudit,

2 illa solent multos vivere firma dies.

3 Tardius Actaeae quia crescit truncus olivae,

4 arboribus reliquis saecula plura videt.

5 Corrigitur, spatio durandi, segnior ortus,

6 pensat crescendi longa senecta moram.

7 Sic tu sera meis reddens responsa tabellis,

8 misisti dignos posteritate sonos.

9 Lentum appellabam quondam, nunc fingere miror

10 tam cito tam doctos te potuisse modos.

11 Si vel septenos esses cunctatus in annos,

12 ignavi nomen vix subiturus eras.

13 Ah ! Nimis argute blandum defendis amorem,

14 dispeream si jam crimen amare puto.

15 Quantum non ulli vates habuere vetusti,

16 tantum dicendi, tu Tite, robur habes.

17 Aegrius humanas siquidem crudelibus iras,

18 frangi posse feris, multa pericla docent.

19 Non potuit Bacchas, placavit Cerberon Orpheus,

20 asperior monstro barbara turba fuit.

21 Non potuit nautas, flexit delphinas Arion,

22 piscis opem tribuit, cui nocuere viri.

23 Jam video, nil est sermone potentius ipso,

24 jam video, nimium lingua diserta valet.

25 En ! ego qui fueram Veneris durissimus hostis,

26 cedo, relanguescit spiritus ille meus.

27 Haud tamen idcirco similes delabar in ignes,

28 invidiam fuerit deposuisse satis.

29 Sed te, quis Divum docuit tam nobile carmen ?

30 Qui tibi dictavit, Phoebus Amorne fuit ?

31 Discipulum teneri jam me profitebor Amoris,

32 si tam facundos efficit ille sonos.

33 Hactenus alterno decuit contendere versu,

34 certandi hic fiat, dulcis amice, modus.

35 Exin pacifero placidus me carmine visas,

36 et crebro a nobis te patiare legi.

37 Quippe tuas quanti faciam, doctissime, Musas,

38 alterius fias certior ore volo.

39 Ipse ego contineo conantem erumpere vocem,

40 ne qua blandiri me tibi parte putes.

41 At tu cum molli velox genitrice Cupido,

42 figite de nostra nulla tropaea fuga.

43 Quod cessi, haud ideo laetos agitate triumphos,

44 nec vestros currus florea serta tegant.

45 Non me captivum, sed amicum ex hoste parastis,

46 pacem vobiscum conciliatus ago.

Page 47: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

47

ELEGIA XI.

AD FRANCISCUM DURANTUM FANENSEM.

E2_11 v.1 Quas tibi pro tali referemus carmine grates ?

2 O decus, o patriae, gloria magna, tuae !

3 Ut placido cantu nostras demulseris aures,

4 grande foret verbis explicuisse meis.

5 Nec me adeo gelidae demulcet spiritus aurae,

6 nec me adeo murmur lene sonantis aquae,

7 nec me delectant aestivae gratius umbrae,

8 arbore nec mollis sub viridante sopor.

9 Nec suavis tepidi veris mihi gratia, nec Sol

10 dulcior hibernis est mihi temporibus.

11 Terque quaterque tuos uno stans in pede versus

12 perlegi, et fixo lumine semper hians.

13 Protinus obstupui, cujus de gurgite fontis

14 fluxerit ingenii copia tanta tui.

15 Et metito obstupui ; numerus jucundus in illis,

16 et lepor, et gravitas, et sonus ipse facit.

17 Aut tu grandisonum servas sub corde Maronem,

18 aut tibi ut arcano pectore Homerus adest.

19 Non opis est nostrae dignas tibi reddere grates,

20 his me qui studiis invigilare mones.

ELEGIA XII.

AD ANTONIUM MARIAM, DE CONJUGE DUCENDA.

E2_12 v.1 En novus ad nostras perfertur nuntius aures,

2 te studium sacris applicuisse toris.

3 Gaudeo, et hoc coeptum ne mens tua deserat, hortor,

4 propositum laudo, consiliumque tuum.

5 Est bona pars hominum, thalamos quae damnat et odit,

6 a quorum numero me procul esse velim.

7 Ipse Deus fertur lectum statuisse jugalem,

8 cum lutulenta hominem composuisset humo.

9 Neve aliquis seros caelebs remaneret in annos,

10 Romanae cautum legibus urbis erat.

11 Ergo et Romulidis sacratae vincula taedae,

12 constat et aeterno complacuisse Deo.

13 Jure tua est igitur cuivis laudanda voluntas,

14 jure igitur conjux, et pater esse cupis.

15 Sed festas matura faces cum tempora poscent,

16 luxque celebrandis venerit apta toris,

17 quilibet egregio tecum certabit amicus

18 munere, dans animi pignora certa sui.

19 Nos nec ebur nitidum, nec fulvi dona metalli,

20 nec dabimus culta, tegmina facta, manu.

21 At saltem argutum numeris Hymenaea canemus

22 dicemusque aptos, ore sonante, modos.

23 Sed tamen interea Superos orabimus omnes,

24 fundemusque preces, et pia vota Deis,

25 ut te dignentur casta donare puella,

26 quae referat mores, non aliena, tuos.

27 Praecipue nostris offertur idonea votis,

Page 48: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

48

28 diva, domum cujus sustinet altus Eryx.

29 Hanc igitur votis, et fupplice voce, vocabo,

30 haec placido justas excipit ore preces.

31 Alma Venus, cujus, quicquid fert pontus et aether,

32 quicquid alit tellus, gignitur oflicio ;

33 nata Tonante Venus, qua nulla potentior alto

34 regnat Diva polo ; nata Tonante Venus !

35 Sive Cytheriaca segnis spatiaris arena,

36 sive Cnidi celebras litora, sive Paphi,

37 sive sub Idalia requiescis molliter umbra,

38 sive in Acidalio corpora fonte lavas,

39 huc ades, et niveas frenis adjunge columbas,

40 te Charites, geminus te comitetur Amor.

41 Et quoniam duce te, Phrygius sua praemia judex

42 vexit ad Iliacas, per freta longa, domos ;

43 da valeat castam, duce te , reperire puellam,

44 hic, pro quo blandas fundimus ore preces.

45 Tu cultus matrum, tu formas, Diva, recenses,

46 tu loca sidereo lumine cuncta notas.

47 Quicquid agunt terrae, caelo specularis ab alto,

48 cernis quo maneat bella puella loco.

49 Tu sis monstratrix, tu mutua foedera junge,

50 tu compone suo corpora bina toro.

51 Hoc, precor, efficias ; sic, dum cum Marte jacebis,

52 impediant lectum, vincula nulla, tuum !

53 Sic habeas juvenes, semper tua signa sequentes,

54 militiamque tuam multa puella colat !

55 Sic tua Panchaeis numquam vacet ignibus ara,

56 nec timeat saevos, Idalis umbra, Notos !

57 Sic semper niveis superes Tritonida membris,

58 nec vincat sormam, Juno superba, tuam !

59 Sic numquam trepidae fugiant tua frena columbae,

60 sub juga nec jussus, ire recuset olor !

61 Disce autem, qualem poscant mea vota puellam,

62 ne te quaerentem devius error agat.

63 Effice praeclaris sponsum virtutibus aequet,

64 labe vacent mores, corpora labe vacent.

65 Nobilis est sponsus ; generosam quaere puellam ;

66 est facilis ; facilem quaerere, Diva, stude.

67 Est pius, est prudens, gravis est, moderatus et aequus,

68 sit pia, sit prudens, aequa, modesta, gravis.

69 Fac servet castos, plus quam Lucretia, mores,

70 quippe vir est ipso castior Hippolyto.

71 Integer est sponsus ; sanctam perquire puellam,

72 est mitis ; mitem quaerere, Diva, stude.

73 Et quoniam ingenuas sponsus non negligit artes,

74 quodvis femineae calleat artis opus.

75 Stamine praegnantem, norit bene volvere fusum

76 et Tyrium Phrygia pingere tegmen acu.

77 Palladio raras denset bene pectine telas,

78 velleraque artifici molliat alba manu.

79 Sit facie praestans, ut sidera vincat ocellis,

80 ejus sit formae forma secunda tuae.

81 Purpureisque genis candorem misceat ; aequent

82 lactea colla nives, rubra labella rosas.

83 Haec si praestiteris, violas et lilia passim

84 spargam, devota, per tua templa, manu.

85 Tum laudes cantabo tuas, et tura cremabo,

Page 49: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

49

86 quae legit in silva divite mollis Arabs.

ELEGIA XIII.

AD EUMDEM.

E2_13 v.1 Sensimus, Antoni, Romanam pergis ad urbem,

2 felices, dextro sidere carpe, vias.

3 Sed quoniam Romae pollet tua plurima virtus,

4 est tibi cum summis gratia magna viris,

5 Te norunt omnes et amant ; te maximus unum

6 praeses Romanae diligit Ecclesiae,

7 quare age cum dominam terrarum intraveris urbem,

8 ne mea Lethaeis nomina trade vadis.

9 Esto memor Musae, quae te cecinitque canetque,

10 succurrant animo munera nostra tuo,

ELEGIA XIV.

EPITHALAMIUM

IN MATTHAEUM HERBAM MEDIOLANENSEM,

ET MARGARITAM COSTABILEM FERRARIENSEM.

E2_14 v.1 Non opus est citharis, ad sacra jugalia, vestris,

2 Bellerophontei turba verenda chori ;

3 huc potius, roseo redimitus tempora vinclo,

4 legitimas dextra concutiente faces,

5 huc ades, et taedis faveas, Hymenaee, maritis,

6 haec est tutelae, subdita cura, tuae.

7 Tu mea plectra move, dignis ut versibus aequem,

8 sponsorum laudes, tu mea plectra move.

9 Te duce, pulcher Hymen, Matthaeo jungitur Herbae,

10 costabilis casto casta puella viro.

11 Ambo pares, ambo multa virtute decentes,

12 congruit hic nuptae, congruit illa viro.

13 Sive velis formam, sanctosque requirere mores,

14 praestat et illa nurus, praestat et ille viros.

15 Sive domos veteres et stemmata noscere mavis,

16 nobile, sponsa, genus : nobile, sponsus habet.

17 Demum sive genus maternum, sive paternum

18 quaeras : et matre est, et generosa patre.

19 Ipse etiam ambarum vir nobilitate parentum

20 pollet, et antiquis inclytus exstat avis.

21 Patria non eadem est : Ferraria protulit illam,

22 anguigerae pater huic urbis alumnus erat.

23 Una puellarum formas supereminet omnes,

24 postquam in virgineo constitit apta choro.

25 Non aliter totum cum plena receperit orbem

26 condit fraternas, obvia luna, rotas.

27 Ne tamen ignores cujus sit nata parentis :

28 Costabilis genuit Bartholomaeus eam,

29 vir gravis et prudens, fortis, moderatus et aequus,

30 multum Principibus gratus et inde suis.

Page 50: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

50

31 Cum foret orator Venetam legandus in urbem,

32 Anguigerumve ducem ; Bartholomaeus iit.

33 Omnes vero, quibus Ferraria pulchra superbit,

34 Costabilem notum est, exsuperare domos.

35 Sive vetustatem grandesve requiris alumnos,

36 haec vetus, haec claris est generosa viris,

37 sed mora longa foret percurrere singula verbis,

38 nec caperet tantum grande volumen opus.

39 Finem igitur faciam, videar ne longior aequo,

40 sermonem longum non amat hora brevis.

41 Ante tamen, cui terra, fretum, cui sidera parent,

42 supplice communem voce rogabo Deum ;

43 sospitet ut nuptam tranquilla pace virumque,

44 et duo cara bona pectora jungat, ave.

ELEGIA XV.

EPITHALAMIUM AD GULIELMUM CALESINNUM ET FLORDEMILIAM GUARINAM.

E2_15 v.1 Princeps, magnorum laudes transgresse parentum,

2 inter Romuleos, dux numerande, duces,

3 horum praeclaras sponsorum expromere dotes

4 constitui, et nulla dicere verba mora.

5 Nec vero summo Phoebum de culmine Cirrhae,

6 non dulces Musas, non Hymenaea voco,

7 ad mea metra tuum, Princeps memorande, favorem

8 confer ; inexpertae dirige vela ratis.

9 Tu nobis Hymenaeus eris, tu magnus Apollo,

10 tu mea Castalio nectare labra fove.

11 Vos autem nobis placidas praebebitis aures,

12 sic major nostro vis erit ingenio.

13 Offert se primum nobis Calesina propago,

14 quae vetus et claris est generosa viris.

15 Ferrariae civem quae te, Gulielme, creavit,

16 cui datur haec lecto grata puella viro.

17 Quem probat effectus ; doctorem insignia monstrant,

18 hoc tibi sacra decus philosophia dedit.

19 Accedit quod avus Calesina e stirpe Joannes,

20 est tibi, quem gravitas lustrat et alma fides.

21 In quo tanta viget virtutis opinio, tantum

22 justitiae nomen cuncta per ora volat,

23 ut Princeps gravium majora negotia rerum

24 ejus mandarit semper agenda fide.

25 Nunc quia tota tuas callet Ferraria laudes,

26 majoresque tuos, progeniemque tuam ;

27 de te haud plura loquar, nec quae te forma decoret

28 edam, cum formae cedat Apollo tuae ;

29 sed sponsae egregias percurram ex ordine laudes,

30 cujus me nomen metra referre vetant.

31 Ast valeat nomen, praestet cognoscere mores,

32 et quam forte nequit nomen, imago notet.

33 Ut flos, de mille una gravi redimita pudore,

34 inter matronas nomen adepta micat.

35 Formosa huic formam tribuit Cytherea decentem,

36 huic pharetrata sacram, Diva, pudicitiam.

Page 51: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

51

37 Huic Pallas multo replevit pectora Phoebo,

38 edocuitque artes, Penelopea, tuas.

39 Cum quid acu insignit, Coas superare videtur,

40 Sidoniasque simul Dardaniasque nurus.

41 Huic regina Deum, conjux Jovis, aurea Juno,

42 matronale decus cum gravitate dedit.

43 Cernitis eximias specioso in corpore dotes,

44 qualis et in niveo splendeat ore decor ?

45 Sed tamen has animi superat virtutibus altis,

46 nec minus ornatum corpore pectus habet.

47 Haec pietate Deum colit, haec pietate parentes,

48 et formam morum nobilitate premit.

49 Forte roget quisquam quo sit generata parente,

50 attenta voces imbibat aure meas :

51 hanc de doctiloquo genitam sciat esse Guarino,

52 Mercurius geminum cui dedit eloquium.

53 Quem loquor en ! Praesto est. Quisnam de sanguine natum

54 humano talem censeat esse virum ?

55 Hunc genuit Verona parens, aluere Camenae,

56 hunc docuit resona pulcher Apollo lyra,

57 hunc genus, integritas, hunc forma augusta decorat,

58 et gravitas, et cum relligione fides.

59 Quid tantum sanctos stupet urbs Romana Catones ?

60 Quidve stupet septem, terra Pelasga, viros ?

61 Socrate quidve suo doctae laetantur Athenae ?

62 E quibus huic aliquem praeposuisse nefas.

63 Doctus Romano, doctus sermone Pelasgo,

64 sive velit prosa scribere, sive metro.

65 Cum dicit prosa, Ciceronem dicere jures,

66 cum cantat numeris, creditur esse Maro.

67 Plurima conscripsit per se sermone Latino,

68 plurima de Graia transtulit historia.

69 Inclyta semper erunt rerum monumenta, vigebunt

70 cum tot magnificis scripta voluminibus.

71 Semper erunt libri, qui scilicet ipsius omnes

72 praescriptum summo margine nomen habent.

73 Per quos aeternum vivet mage splendida fama,

74 donec erit Phoebus, sidera donec erunt.

75 Nec plus a magno scripti Cicerone libelli

76 stabunt, aut nomen, Quintiliane, tuum.

77 Et cum Getulo, saevus Catilina, Jugurtha,

78 et cum Romana Livius historia.

79 Clarus ab Eois qua sol jubar exserit undis,

80 qua rubro emeritos gurgite condit equos,

81 Zona vaporifero qua subjacet ardua Cancro,

82 qua micat in gelido Maenalis ursa polo,

83 hunc omnes novere hominem, nec laudibus ullis

84 clara potest tanti crescere fama viri.

85 Finem igitur praestat longis imponere verbis,

86 ne reus immensae garrulitatis agar.

87 Sed prius aeterno, qui colligat omnia nexu,

88 orabo summum, supplice voce patrem,

89 ut det conjugibus concordem ducere vitam,

90 vos placido dictis ore favete meis.

Page 52: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

52

ELEGIA XVI.

EPITHALAMIUM IN LIBERAM GUARINAM ET SALOMONEM SACRATUM.

E2_16 v.1 Caelicolae magni, thalami quis foedera curae,

2 vos primum coeptis, quaeso, favete meis.

3 Te voco post Divos, Italae dux inclyte gentis,

4 quem virtus illis reddidit alma parem.

5 Tertius ad tantos accede, Guarine, favores,

6 post Superos merito proxime, postque duces.

7 Quem si consilio mortales ante putabam

8 vincere, nunc ipsis praefero jure Deis,

9 quod talem natae delegeris ipse maritum,

10 Quo te non poterat dignior esse gener.

11 Ipse est en Salomon, quem praesto hic stare videtis,

12 cui semper cordi est intemerata fides.

13 Vir locuples, facilis, justus, sectator honesti,

14 antiquo prudens nec Salomone minus.

15 Non cupiebat opes ; quas si illi fata dederunt,

16 fundit non parca munera multa manu.

17 Hunc autem genuit, talique superbit alumno,

18 sacrata haud falso nomine dicta domus ;

19 qua non hac tantum nulla excellentior urbe,

20 sed ferme tota floret in Ausonia.

21 Haec Majola fuit prius appellata propago,

22 cum coleret terras, Parma beata, tuas.

23 Jam bis centenos exegit Cynthius orbes,

24 ut liquit patrium seditione solum.

25 Pars inde anguigeram, pars hanc migravit in urbem,

26 ornavitque altis oppida bina viris.

27 Sunt huic tot clari, tanta de stirpe, nepotes,

28 sunt Priamus, fratres, Laomedonque simul.

29 E quibus ille reos, aegrotos iste tuetur.

30 Has illis artes magnus Apollo dedit.

31 Nec quod ter denos sponsus transegerit annos,

32 optio Guarini corripienda venit.

33 Haec est conveniens taedis genialibus aetas,

34 haec extrema fugit, temperiemque tenet.

35 Nec matura nimis siquidem, nec cruda videtur,

36 sed media aetates tangit utrimque duas.

37 Namque senectutem citra est, ultraque juventam,

38 corporis hinc pollet viribus, inde sapit.

39 Nunc sponsae ad dotes, animos convertite vestros ;

40 quae re, non casu, Libera nomen habet.

41 Sunt illi castusque pudor, moresque probati,

42 artificesque manus formaque digna Dea.

43 Si tamen haec deessent, pater exstat nempe Guarinus,

44 hoc uno posset laudis habere satis.

45 Quem nisi de summo, nobis misisset, Olympo,

46 Jupiter, in tenebris lingua Latina foret.

47 Sed, fateor, veniam tribuat precor ille fatenti,

48 haud statui laudes nunc memorare suas.

49 Seu quod, quo potui, prius illas carmine dixi,

50 seu quod diffido viribus ipse meis.

51 Nec me multa loqui patitur vis parva canendi,

52 nec fas de tanto dicere pauca viro.

53 Sat fuerit Divos miti rogitasse precatu,

54 ut tribuant istis omnia laeta toris.

Page 53: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

53

ELEGIA XVII.

AD BORSIUM ESTENSEM, MARCHIONEM FERRARIAE, JOANNES DE GAIBANA,

PER JANUM PANNONIUM.

E2_17 v.1 Marchio, magnorum decus immortale parentum,

2 Marchio, Ferrariae portus et aura tuae ;

3 unde meum sumet primordia debita carmen,

4 dum studeo laudes commemorare tuas ?

5 Justitiamne tuam coner prius edere, qua nec

6 immunes pravos nec sinis esse bonos ?

7 Qua fraus supplicium, qua fert sua munera virtus,

8 qua reddis cunctis praemia digna viris.

9 An potius referam, salvo quod jure sacratae

10 justitiae, pergas non tamen esse ferox ?

11 Sed persaepe reo poenae de parte relaxes,

12 et caedas virgis, qui cruce dignus erat ?

13 Quam doleas cum te cogunt scelera esse ferocem ?

14 Parcere quam properes, laedere sero velis ?

15 Quanta tuumne canam decoret prudentia pectus ?

16 Qua clarus canas factus es ante comas.

ELEGIA XVIII.

CONSULTATIO DEI PATRIS ET FILII DE PERDENDO HOMINUM GENERE ;

QUOS TANDEM B. VIRGO EXORAT.

E2_18 v.1 Sederat Omnipotens, medio sublimis Olympo,

2 subdideratque oculis condita cuncta suis.

3 Lustrabat tractusque maris terrasque patentes,

4 quicquid et astriferi clauditur axe poli.

5 Paulatimque hominum defixit lumina rebus,

6 ut studia humani cerneret ingenii,

7 ut vitam et mores, ut vota et gaudia nosset,

8 quod quisque effugeret, quod sequeretur opus.

9 Conspicit implicitum tam multis fraudibus orbem,

10 tot scelerum facies et mala tanta videt.

11 Insanas hominum curas, vota improba cernit,

12 et nullo in terris esse in honore Deos.

13 Hic petit excidiis urbes, per tela, per ignes

14 tendit, ut innumeras undique cogat opes.

15 Ille armis violat leges, hominesque Deosque

16 subdat ut imperio regna aliena suo.

17 Ense petunt alii fratres carosque parentes,

18 cumque suis alii bella nefanda gerunt.

19 Furta juvant multos, fenus saevaeque rapinae,

20 fanaque direptis, exspoliata Deis.

21 Decipit hic dominum, fraudem parat ille parenti,

22 emptori varios injicit ille dolos.

23 Pars amat ingentes sumptus luxumque superbum,

Page 54: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

54

24 laetaque magnificas aedificare domos.

25 Pars Venerem sequitur caecique Cupidinis ignes,

26 pars sequitur rabidam, luxuriosa, gulam.

27 Hi spernunt Stygiosque lacus poenasque malorum,

28 quaeque manent animas praemia certa pias.

29 Contemnunt illi Superos, Superumque parentem,

30 nec pudor est ullos esse negare Deos.

31 His pater attonitus studiis, votisque virorum,

32 hoc, doluit vili posse licere luto.

33 Indoluit simul et magnas exarsit in iras,

34 aestuat ira gravi mixta dolore fremens.

35 Ut quondam pleno fluctus furit actus in alto,

36 aut ubi sulfureis mons sonat intus aquis.

37 Tandem ubi conceptus paulum deferbuit aestus,

38 concilium toto convocat inde polo.

39 Undique conveniunt Superi circaque residunt,

40 incipit a solio sic prior ipse suo :

41 "Ecquid Caelicolae vestros spectatis alumnos ?

42 Cernitis humanum quo ruat usque genus ?

43 Quem tandem inveniet nostra haec patientia finem ?

44 Aut haec ducemus quam toleranda diu ?

45 Quis jam virtuti locus est toto orbe relictus ?

46 Quis toto sceleri non patet orbe locus ?

47 Quid non dira fames auri, regnique cupido,

48 fas putat ? Imo sibi quid putat esse nefas ?

49 In Venerem ruit omne genus, gula conficit omnes,

50 vitaque pro rapida perditur ingluvie.

51 Jam mores, legesque omnes, jura omnia pulsa,

52 relligio, pietas, canaque pulsa fides.

53 Caedibus et bellis, et fuso sanguine flagrat

54 terra, nec est nati tutus ab ense parens.

55 Concurrit, ruptis inter se legibus, orbis,

56 in clademque ruunt omnia versa suam.

57 Mersa est flagitiis tellus, de culmine summo

58 pendet, et in praeceps corruit omne genus.

59 Nos neque jam norunt, nec caelo vivere credunt,

60 aut quemquam aetherei sceptra tenere poli.

61 Fulmina contemnunt, poenas et Tartara rident,

62 et quisquam in terris Numina nostra colat ?

63 Heu ! genus ingratum, nostra sub imagine cretum

64 paenitet, e facili compositumque luto.

65 Nonne mare et terras, quemque ipsi habitamus Olympum,

66 e nihilo nostrae constituere manus ?

67 Quisnam opibus terram, quis piscibus imbuit undas ?

68 Quis posuit nitido sidera clara polo ?

69 Edita sunt nostro (quis nescit ?) Numine cuncta,

70 sunt tamen ingratis edita cuncta viris.

71 Nos illis gravidam, numeroso munere, terram,

72 nos dedimus latum, qua patet usque, mare.

73 Spem quoque praebuimus regni post omnia nostri,

74 atque hujus socios jussimus esse poli.

75 Illi autem elati imperio, rebusque secundis,

76 vertere in cladem munera nostra suam.

77 Segnitie, mollique animos deperdere luxu

78 coepere, et miris degenerare modis.

79 Sed neque destitimus carum praestare parentem,

80 humanumque omni parte juvare genus.

81 Tradidimus sacras caeli de vertice leges,

Page 55: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

55

82 sed sprevit leges impia turba meas.

83 Misimus et vates, vates sprevere sacratos,

84 misimus atroces nec timuere viros.

85 Denique conceptum divini Numine verbi,

86 in terras Natum mittere non piguit.

87 Imo ego descendi, pariter descendimus ambo,

88 sedimus et gremio, Diva pudica, tuo.

89 Vos mihi Caelicolae testes, quis me impia poenis

90 sustulerit, leto turba redempta meo.

91 Sed mea praetereo, pereunti debita mundo

92 fata ; quis e vobis non mala mille tulit ?

93 Quot ferro, quot aqua absumpti, quotque igne cremati ?

94 Corpora quot rabidis dilaniata feris ?

95 Ecquid, ut aetherea pellant nos sede, moramur,

96 et caelo admotis montibus arma ferant ?

97 Tollamus scelerum auctores causasque malorum,

98 deleat invisum, flamma inimica, genus.

99 Jam satis humani tulimus ludibria fastus,

100 sat vobis, Superi, sat tibi, Diva, datum.

101 Desine me genitrix lacrimosis flectere verbis,

102 desinite ingratas vos mihi ferre preces.

103 Consulite in medium et varias deponite mentes,

104 solvatur tantis terra polusque malis."

105 Talibus attoniti dictis, diversa fremebant,

106 obscuroque dabant murmura caeca sono.

107 Ut procul in silvis cum surgere ventus opacis

108 incipit, aut imis murmurat unda vadis.

109 Atque ibi dejecto mater maestissima vultu,

110 suppliciter tales fundit ab ore sonos :

111 "Nate, tuae (quid enim superest ?) spes unica matris,

112 quo solo videor nomine freta loqui.

113 Nate, quid indignas, mitissime, surgis in iras ?

114 Quae nova tam subiti causa furoris adest ?

115 Et quae tanta tuum laeserunt crimina Numen,

116 ut nullus veniae jam locus esse queat ?

117 Quid ? Tua non omnem superat clementia culpam ?

118 Anne animum minuit noxa aliena tuum ?

119 Ulcisci quos, Nate, paras ? Quos perdere tentas ?

120 Cum quibus, o Superum maxime, bella geris ?

121 Nonne hominum genus ecce tuum, tua pignora perdis ?

122 Duxerat e molli quos tua dextra luto.

123 Quid juvat invalido Martem exercere sub hoste ?

124 Quid juvat in praedam saevior esse tuam ?

125 Quae tibi cum vili bella ac certamina gente ?

126 Aut quae deletis laus tibi parta viris ?

127 Cui mare, cui terras, cui cetera tradis habenda ?

128 Quae rerum facies, Nate, quis usus erit ?

129 Frustra igitur magni moles erit edita mundi ?

130 Frustra erit ad motus irrequieta suos ?

131 Fulgebunt nitido nequicquam sidera caelo ?

132 Et peragent notas per sua signa vias ?

133 Cui feret innumeros tellus uberrima fructus ?

134 Servabit tantas cui gravis alvus opes ?

135 Cui pecudes alet illa suas, volucresque ferasque ?

136 Et vaga cui pisces nutriet unda suos ?

137 Sublatis tot, Nate, viris, tua dona perire,

138 et squalere tuum sic patieris opus ?

139 Ferre potes vacuum, caesis cultoribus, orbem ?

Page 56: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

56

140 Haeredem tantis nec superesse bonis ?

141 Sed tibi sic placitum ; sint omnia condita frustra,

142 et pereat tanti, Nate, laboris opus ;

143 tune etiam poteris caelo delapsus ab alto,

144 nequicquam in nostro procubuisse sinu ?

145 Num poteris laceros variis cruciatibus artus,

146 nequicquam indignae, Nate, dedisse neci ?

147 Nequicquam tantos poterit tolerasse dolores,

148 obsequitur jussis, dum pia turba, tuis ?

149 Si te nulla movet tantorum causa laborum,

150 at moveat, debet quem tibi mundus, honor.

151 Quis tibi sacra feret ? Quis templa arasque dicabit ?

152 Quis sparget nomen, cuncta per ora, tuum ?

153 Nemo aderit qui vota ferat, qui Numen adoret,

154 quin nullum in terris jam tibi Numen erit.

155 Otia ages caelo, duces inglorius aevum,

156 et tua te facient munera nulla Deum.

157 Cui veniam dabis ? Admisso quem crimine plectes ?

158 Ostendes cui te, per tua jura, Deum ?

159 Jactabis vacuis nequicquam fulmina terris,

160 fulminibus nemo qui moveatur erit.

161 Non pater, exhausto, non rex, non arbiter, orbe,

162 quid multa ? Exhausto non eris orbe Deus.

163 Non faciunt simulacra Deos, non templa, nec arae,

164 imperium in cunctos arbitriumque facit.

165 Cui porro imperites ? Tua quem sententia damnet,

166 si tibi subjectum deleat ira genus ?

167 At vitiis intenti homines, jacet obruta virtus,

168 nec quisquam toto jam colit orbe Deum.

169 Labitur interdum, varioque errore tenetur,

170 infirmum, fateor, desipiensque genus.

171 Quid faciant vili membrorum carcere septi ?

172 Quid faciat vili massa subacta luto ?

173 Tu quoque, deposito, fateamur vera, timore,

174 das tantis causam, materiamque malis.

175 Imbelles homini sensus stimulosque dedisti,

176 duxisti e fragili mollia membra luto.

177 Quid referam tot opes, insani pabula luxus ?

178 Quid Veneris stimulos, ingluviemque gulae ?

179 Praeterea quantis obnoxia vita periclis !

180 Me miseram ! Quantis continuata malis !

181 Et mirum est si quid mortalia pectora peccant !

182 Quis valeat tantos exsuperare dolos ?

183 Sed tamen agnoscunt crimen, culpamque fatentur,

184 et facti veniam, supplice voce, petunt.

185 Nec sunt magna tamen mortalis crimina culpae,

186 si modo de miseris credere vera potes.

187 Quin virtus totum pietasque est magna per orbem,

188 totaque delubris terra referta tuis.

189 Adspice, quae plenis hinc atque hinc sedibus omnes

190 circumstant animas, quis nisi terra dedit ?

191 Sed sane sint magna hominum peccata, nec usquam

192 sit pietas, esto, sit tibi nullus honos ;

193 si tamen haud ullae possunt te flectere causae,

194 et certum est poenas sumere ab orbe gravem,

195 affice suppliciis sontes, et noxia tantum

196 corpora, at immeritum perdere parce genus.

197 Suppliciis sontes (nisi mavis parcere cunctis)

Page 57: PANNONIUS (Janus) POEMATA vers)carmina-latina.com/cariboost_files/PANNONIUS_ELEGIES_TWD.pdf · 22 pelle procul quicquid fata sinistra parant. 23 Saturni tu frigus iners, tu Martis

57

198 da, decet ; hoc omnes aequius esse putant."

-----------------------