22
de PIETATIS CULTU QUMRANENSr il S ummarium . — Prosequendo studia circa iQS, quasi nova rammenta quae- dam « notae essentiales » vitae asceticae Qumranensis proponuntur : cultus di- vinae voluntatis ostenditur, et de usu vitae disseritur in his quae apud Qum- ram votis obedientiae, paupertatis, castitatis assimilantur, unde statum veri nominis religiosum in asceterio ilio viguisse censetur. Pracnotamen Cum omnis societas monastica et amore Dei (quasi formali principio) et legibus communem vitam temperantibus (quasi fundamento mate- riali) constituatur, et de his et de ilio — quomodo in Regula Unionis seu Manuali Disciplinae 2 appareant — erit agendum, ut de vita monastica Qumranensi quae ilio Manuali regatur loqui possimus. Sed sicut Deus amandus est omnibus semper et ubique mortalibus neque ideo cuncti monachi fiunt, ita complures societatum formae etiam religioso obtutu mvectae inde a priscis temporibus et apud ethnicas gentes et in populo electo fuerunt, neque tamen qui coetibus illis adhae- serunt monachi sunt appellando De Deo cunctis hominibus et Judaeis et incircumcisis amando hic disserendi locus non est3 neque omnes religiosae gentilium societatum formae hìc memorandae; 1 sed satis est cum cl. L. Rost 6 affirmare coetus diversos et consociationes hinc inde 1 Cfr. primum articulum nostrum sub eodem titulo publici juris factum in Eph Carni 9 (1958) 391-411. 2 De ms. hoc nomine appellato cfr. Eph Carm 9 (1958) 392-393. Humanissimus lector memoria teneat idem ms designari indicibus Manuale Disciplinae (DSD), Regulae Unionis, Regulae Communitatis, Serek ha - Yahad (IQS); ab hoc ms autem differt Regula Congregationis seu Serek ha - Edàh d Q S a). 3 De hac re utiliter conferri possunt pro religione Biblica : G. Q u ei* - B. S tauffer , aya7raco - aya7tT) - àyaTt7)TÓi;, T W N T I 20-55 '• Pro religionibus extra Bibliam : Th. Ohm, O.S.B., Die Liebe zu Gott in den nichtchristlichen Religionen, Freiburg i Br 1957. 4 Praeter librum in nota praecedenti laudatum adhiberi possunt diversi articuli ex RGG. 5 h. Rost, Gruppenbildungen im Alten Testament, in ThLZ 80 (1955) 1-8. Ephemerides Carmeliticae 11 (1960/1) 53-74

PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

  • Upload
    others

  • View
    2

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

d e PIETATIS CULTU Q U M R A N E N Sr

i l

S u m m a r i u m . — P ro se q u e n d o s tu d ia c irc a iQ S , q u a s i n o v a r a m m e n ta q u ae- d a m « n o ta e e sse n tia les » v it a e a s c e tic a e Q u m ra n en sis p ro p o n u n tu r : c u ltu s di- v in a e v o lu n ta t is o ste n d itu r, e t d e u su v it a e d is s e r itu r in h is q u a e a p u d Q u m - ra m v o t is o b e d ie n tia e , p a u p e r ta t is , c a s t ita t is a ss im ila n tu r , u n d e s ta tu m v e r i n o m in is re lig io su m in a sc e te r io ilio v ig u is s e ce n se tu r .

Pracnotamen

Cum omnis societas monastica et amore Dei (quasi formali principio) et legibus communem vitam temperantibus (quasi fundamento mate­riali) constituatur, et de his et de ilio — quomodo in Regula Unionis seu Manuali Disciplinae 2 appareant — erit agendum, ut de vita monastica Qumranensi quae ilio Manuali regatur loqui possimus.

Sed sicut Deus amandus est omnibus semper et ubique mortalibus neque ideo cuncti monachi fiunt, ita complures societatum formae etiam religioso obtutu mvectae inde a priscis temporibus et apud ethnicas gentes et in populo electo fuerunt, neque tamen qui coetibus illis adhae- serunt monachi sunt appellando De Deo cunctis hominibus et Judaeis et incircumcisis amando hic disserendi locus non e s t3 neque omnes religiosae gentilium societatum formae hìc memorandae; 1 sed satis est cum cl. L. Rost 6 affirmare coetus diversos et consociationes hinc inde

1 Cfr. primum articulum nostrum sub eodem titulo publici juris factum in E p h Carni 9 (1958) 391-411.

2 De ms. hoc nomine appellato cfr. E p h Carm 9 (1958) 392-393. Humanissimus lector memoria teneat idem ms designari indicibus M a n u a le

D isc ip lin a e (DSD), R egulae U n io n is , R egulae C om m u n ita tis, Serek ha - Y a h a d (I QS); ab hoc ms autem differt R egu la Congregationis seu Serek ha - E d à h d Q S a).

3 De hac re utiliter conferri possunt pro religione Biblica : G. Q u e i* - B. S t a u f f e r , aya7raco - aya7tT) - àyaTt7)TÓi;, T W N T I 20-55 '• Pro religionibus extra Bibliam : Th. Ohm, O.S.B., D ie L ieb e zu Gott in den n ich tch ristlich en R e lig io n en , Freiburg i Br 1957.

4 Praeter librum in nota praecedenti laudatum adhiberi possunt diversi articuli ex R GG.

5 h . R o s t , G ru p p en b ild u n g en im A lte n Testam ent, in T h L Z 80 (1955) 1-8.

Ephemerides Carmeliticae 11 (1960/1) 53-74

Page 2: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

5 4 FR. STJITBBRTUS A S. IOANNE A CRUCE, O.C.D.

in populo electo exstitisse atque cum iis institutum Qumranense in quibusdam convemre, in multis differre. Neque usquam invenimus ante Qumrän quoad novimus, inquam — Judaicam vitam monasticam proprie dictam. Del quidem amor m sacra pagma officium hominum dicitur pluries 6 isque amor est quo religio omnis existit quae homines Deo religat,7 is amor est qui e gentibus cunctis filios Israël segregat,8 is qui hinc inde sibi vindicat viros altiora facturos,9 is qui pro posse perfectus sit apud omnes vel mediis in curis vitae terrestris degentes.10 Is amor est qui Judaica re versus finem volvente specialem induit vim et eo tetendit, ut tota quorundam vita divmo cultui manciparetur, non tantum ut interna rerum gerendarum intentio et sacra celebranda in Deum ferrentur, sed ut externa quoque rerum omnium ordinatio per totum vitae decursum a Deo procederet et in Ipsum dirigeretur : unde surgit religio stricte dicta seu status religiosus.11

Cujus statüs et amorem Dei specialem et vitae ordinationem stabilem seu modum in communi vivendi secundum proprias ipsius societatis leges 12 quatenus pro mstituto Qumranensi in Regula Unionis exhi- bentur paginae quae sequuntur aliquantulum saltem indagare in- tendunt.

I. DE « PRINCIPIO FORMALI » VITAE QUMRANENSIS

Priore jam articulo, cum de fine instituti Qumranensis ageremus,13 textum protulimus a quo Regula Unionis exordium sumit lectu pul- cherrimum in quo rehgiosae vitae — ut ita dicam — « formale princi- pium » compendiose evocatur, cum dicitur Deum esse quaerendum et

6 Si non inspicias nisi locos A T ubi vocabula 3nt* (am are) et (adhaerere) ad Deum vel ad voluntatem divinam relata reeurrunt, invenies : E x 20,6 ;— D t 4,4 ; 5,10 ; 6,2. ; 7,9 (cum locis parallelis Dan 9,4 et Neh 1,5) ; 10,12.20 ;11,1.3.22 ; 13, 4 sq ; 19,9; 30,2.6.10.16.20; insuper aliis locis non paucis, etsi diversis sub vocabulis, eadem res patet. Cfr. S. M a n d e l k e r n , V eteris T esta ­m enti Concordantiae H ebraieae, Graz2 1955.

7 Cfr. S. Th. II-II, q. 81, a. 1, in corp.8 Cfr. v. gr. S. M a n d e l k e r n , Vet. Test. Cono. H eb., sub vocibus SlD, ina,

.i Sjd.9 F u ta prophetas et scribas, et quosdanx saltem inter judices et reges (vi-

desis pulcherrimum elogium E zeeh ia e 2 [4] R eg 18,6).10 Cfr. v. gr. D t 6,5 ; cit. apud M t 22,37 ; Me 12,20 ; Le 10,27.11 Cfr. S. Th. II-II, q. 186, a. 1, in corp.12 Cfr. CJC, c. 187-188.13 E p h Carm 9 (1958) 397-398.

Page 3: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

D E P IE TA T IS CUIvTU q u m r a n e n s i - n 55

amando quae elegit et respuendo quae spernit secundum revelationem per Moysen et prophetas factam in foedere caritatis.14

Hujus textûs vocabula pro tot indicibus habentes studium aggredia- mur per quarundam vocum analysim non ut nova quaeque et mau- dita repperiamus quae legentium ammos facile percellunt quod genus scribendi diurnariis ultro relinquimus — sed ut humili textuum medi- tatione attenta quaedam saltern eorum quae de cultu pietatis cogitarunt Qumranitae penetrare possimus.

Id facientibus primum m textu supra laudato nobis occurrit voca- bulum quaerendi ‘¿’“H 15 quod in toto opere novies Iegitur ; 16 ter ibi sensum uti ajunt « theologicum » non habet, ut jam e contextu (de novitiis recipiendis, de poena gravissima seu de expulsione) videre est : bis enim significat primum et alterum novitiorum examen,17 semel cau- sam judicandam,18 Praeterea de malis et perversis proditur « eos non quaerere Deum in statutis Ejus >>.19 Viri autem Qamranenses, regulam amplexi « ut Deum quaererent »,20 hanc normam in praxim deduxerunt ita, ut «non deficeret... vir quaerens in Lege die ac nocte »,21 et ut « omnes vigilarent tertiam partem omnium noctium legentes in Libro et quaerentes judicium »,22 quod non sine fructu fiebat, nam Régula supponit (et quidem ut casum haud extraordinarium) « quaerentem in- Venire verba abscondita m Israël » eique mjungit, ne inventa reticeret. Et quicumque Communitatem ingressi sunt, jurejurando se obligantes promiserunt

« conversionem ad Legem Moysis secundum omnia praecepta, ex toto corde et tota anima, ad omnia quae inde revelata sunt

14 Breve commentariolum huic textui adneximus E p h Carm g (1958) 398-399.15 Cfr. e tia m M . D e i x o r , C on tribu tion à l ’étude de la lég islation des secta ires

de D a m a s et de Q um râm , in R B 61 (1954) 537 (*9 5 5 ) 66-69. 73~75<16 iQ S 1 ,1 ; 5 ,9 .11; 6 ,6 .7.14 .17; 8,12,24.17 iQ S 6, 14.17.18 iQ S 8,24.19 iQ S 5,11.20 iQ S 1, 1-2.21 iQ S 6,6; cfr. E p h Carm 9 (1958) 399, notam 50.22 iQ S 6,7 ; cfr. E p h Carm 9 (1958) 400, notam 53 ' 57 -23 iQ S 8,12 ; secundum versionem probabiliorem quae supponit legendum...

îs haddôrês, a l ... (ita fere omnes) ; W e r n b e r G, M a n u a l p. 128, nota 39, ad iQ S 8,12 in favorem hujus lectionis adducit « îs haddôrês » e x iQ S 6,6. ̂ Mi- LIK in V D 29 (1951) 149 supponit legendum « îs haddôrês E l, ...» quo in casu hac paragrapho injungitur contrarium, nempe « ut vir quaerens Deum abscon- dat inventa ». — P. N ôTSCHER, Z u r theologischen Term inolog ie der Q m rân - T exte, B B B 10, Bonn 1956, p. 67 ad hune locum scribit : « Sensus iQ S 8,11 sq. non pa- tet. Forsitan hoc quoque loco de Lege investiganda fit sermo, cum ff’ nn e s aliquid invenit quod hucusque ‘ absconditum erat ab Israël quod^ vero in tempus futurum 1 propter metum spiritûs apostatae ne abscondatur [vel ; a Deo abscondatur?] ».

Page 4: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

56 FR. SUITBERTUS A S. I0A N N E A CRUCE, O.C.D.

filiis Sadoq sacerdotibus qui custodiunt foedus et quaerunt [bo- nam] voluntatem Ejus >>.24

Textus se mutuo illustran t: objectum quaerendi est ipse Deus et Ejus [bona] voluntas seu beneplacitum Dei pervium nobis in Sacra Scriptura, in statutis et praeceptis et judiciis revelatis, quae nemini ad «sensum pleniorem » 25 nisi impense meditanti intellecta conspiciuntur, ceteris autem absconsa manent. Sacra igitur pagina die noctuque me- ditanda quasi « locus asceticus » illorum est qui non quaerunt nisi Dei voluntatem.

Hane autem voluntatem seu beneplacitum flin 26 esse quasi « ob­jectum formale» in quod virorum cultus pietatis Qumranensium teten- derit, apparet luculenter ex ipsa Regula quae usa duodecies 27 vocabulo

hanc pulchris edictis doctrinam affirmat. Praeter locum jam memoratum 28 exemplo sint textus sequentes :

« qui sponte se devovent... firmiter teneant quaecumque prae- cepit [Deus] secundum Suam voluntatem » ; 29

« qui sponte se devovent... ut ambulent in volúntate Ejus » ; 30 « jacere voluntatem Dei secundum omnia quae revelata sunt pro

suo quoque tempore » ; 31

24 ìQ S 5 . 8-9 ; cfr. Sir 2, 16 Crj-nqaoocnv sùSoxiav aÙToti. Textus hujus loci Hebraice non conservatur ; nescimus igitur utrum (quod supponendum videtur) textus primigenius hoc loco habuerit pxn. In libris protocanonicis sùSoxia septies hanc vocem reddit ; semel stat pro rwin. Cfr. E. H a t c h - H . R e d p a t h , A Concordance to the S e p tu a g in t ..., (Graz2 1954), sub voce suSoxta ; pro S ir cfr. I. LÉVY, T h e H ebrew T e x t o f the book o f E cclesia sticu s (Semitic Study Series No. I l l) , Leiden 1904.

25 Quidquid sit de sententia eorum qui hodiernis temporibus inter sensus scripturisticos ponunt « sen sum p len iorem », de quo hie nobis judicium non est ferendum, et admissa difficultate comparandi mentem antiquorum cum recentiorum placitis, tamen nobis principia exegetica Qumranensium virorum indagantibus videtur illos ' ante letteram uti ajunt, admisisse rem sensus plenioris docentes revelationem utique factam esse ‘ in manu Maysi et in manu omnium prophetarum sed pleniorem intellectum eorum quae ut revelata ita absconsa in scriptura contineantur a Deo concedi r jn nyS (i.e. suo quoque tem ­pore — cfr. v. gr. iQ S 9.13) viris sanctis ac biblicae meditatione deditis, inter quos unus eminet ille pun mio seu doctor justitiae vel justus doctor de quo non quidem in iQ S, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. E p h Carm9 (1958) 393-394 et notas 9-11.

26 Cfr. notam 24. W e r n b e r g , M a n u a l p. 89, n. 6, ad 5, 1 memorat hanc vocem jrvi in iQ S non recurrere nisi significando voluntatem d iv in am , cum in Documento Damasceno seu Sadoqita occurreret etiam significando voluntatem h um anam (op . cit. 2, 21 ; 3, 3.11.12 ; 11, 4).

27 iQ S 5. 1.9.10 ; 8, 6 ; 9, 4.5.13.15.23.24 ; 11, 17.18.28 iQ S 5, 9 ; cfr. notas 24 et 26.29 iQ S 5, 1 ; « qui sponte se devovent » vel « voluntarii » pro Hebraico vo­

cabulo D'313nc ; cfr. E p h Carm 9 (1958) 396 et notam 36.30 iQ S 5, 10 ; a ut am bulent » : in ms legimus "|SnnS quod evidenter est men-

dum pro -^nm S.31 iQ S 9, 13 ; — clausula finalis u p ro suo quoque tem pore » alludit ad ideam

de qua mentionem fecimus paullo ante in nota 25 ; creditur enim revelatione

Page 5: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

I

DE p i e t a t i s c u i/ r o QUMRANENSI - II 57

« perseverare ad normarn \ voluntatis Ejus » ; 32 « facer e Voluntatem [divinarti] in omni negotio » ; 33 « [vir Qumranita] extra voluntatem Dei non delectatur [ulla re] »;34

Ne istud «" quaerere Deum » et « delectari in Deo » nimis platonicum seu mere speculativum putetur, practica adjungitur determinatio

« facere bonum et rectum coram Eo >>.35

Hoc faciendi vocabulum fltyj? bis jam obvium fuerat nobis, cum de voluntate Dei agentes pro norma inveniremus

« in omni negotio faciendam esse voluntatem Dei >>.36

Vicies quinquies haec vox faciendi in nostro ms occurrit, etsi non sem­per eodem sensu, nam communem bis retinet conceptum « faciendi aliquam re m » ;37 quinquies objectum faciendi est « m alum »;38 semel videtur esse allusio ad Jesajae locum de nova creatura ; 39 ceteris locis— i. e. septies decies — cohaeret sensui supra laudato, nam voluntas Dei facienda in concreto propomtur ita :

« facere bonum et rectum » ; 40 « facere veritatem et justitiam et judicium, humilitatem et amo-

rem caritatis » ; 41

voluntatis divinae in scriptura contineri ita, ut « sensus plenior » uniuscujusque pericopae non nisi suo tem pore a viro quaerente intelligi possit.

32 iQ S 9 , 14/15-33 iQ S 9,23 ; vide notam 26. « Voluntas » absolute est voluntas D e i ; sengum

praegnantem reddere conamur scribendo « facere Voluntatem » (cum V majus- cula).

31 W. H. B r o w n l e e , T h e D ead Sea M a n u a l o f D is c ip lin e , T ra n sla tio n and N otes (Basor Supplementary Studies 10-12), New Heaven 1951 [citabimus : B r o w n l e e , D S D ] p. 45, nota 47, ad iQ S 9, 24 non negata difficultate deter- minandi accuratius initium H ym ni finalis tamen affirmat se p ro certo habere hoc u n u m : textum 1 Q S in d e ab hoc versu ad genus p o eticu m pertin ere. — De difficultate determinandi initium H ym ni finalis cfr. E p h Carm 9 (1958)395 et notam 19, 403 et notam 80 [ita recte ; nota 19 per mendum ad notam 79 re- mittit],

35 iQ S 1, 2.36 iQ S 9, 13.23 ; — cfr. textus supra prolatos.37 iQ S 2, 19 : ita facient singulis annis ; iQ S 8, 15 : si fecerit ex inadver-

tentia.38 iQ S 1, 7 ; 5, 12.12. (Bis !); 7, 5 ; 9, 1.39 iQ S 4, 25 : nunn nwjn cfr. Jes. 43, 18 : ntnn ntriy *un (ita scribitur in ms

iQ Is a, D SS I, PI. X X X V I , linea 28 ; in ms iQ Isb hoc loco habetur lacuna cfr. 5. rrrt, ... -isin p':piD .S.n: E xtra quaestionem vagari videtur versio cl. D e l M e d ic o qui in suo opere « D e u x m anuscrits hebreux de la M e r M orte », Paris 1951, ad locum iQ S 4, 25 nunn nicy Gallice vertit «la nouvelle E s a i i ie » quod esset allusio ad Rem Romanam. — Cfr. R B 59 (1952) 207.

40 iQ S 1, 2.41 iQ S 1, 5 ; 5, 3-4 ; 8, 2 ; 9, 15.

Page 6: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

58 FR. s u i t b e r t u s a s . i o a n n e a c r u c e , o .c .d .

« facere praecepta Dei quaecumque facienda praecepit » ; 42 « facere secundum ea quae pro tempore sunt revelata ».43

Ita faciendo stabiliter atque constanter — « adhaerendo factisbonis » 44 — vir Qumranita pro hbertatis humanae modulo adimplet legem universae creaturae :

« Quidquam non fit sine Tua volúntate ».45

Haec conversatio morum secundum Dei voluntatem in bonum intenta ab auctore nostri ms vocatur plerumque «ambulare perfecte ».46 Qui huic « perfectiom » se devovent, secundum mysterii rationem quae inter liberum arbitrium hominum minime negandum et voluntatem divinam efficacem indubie credendam intercedit (cujus mysterii viros Qumrani- tas fuisse conscios ex eorum scriptis apparet 47) modo voluntarii,is modo [a Deo] electi 49 vocantur. Qui modus loquendi Christianae theologiae— hac in re, mquam — apprime cohaeret : nam etiam nos ut religiosam professionem e libera hominis volúntate procedentem exigimus,50 ita vo- cationem religiosam a Deo procedere ante omnia ponimus.51

Itaque viri Qumranenses, qui secundum divinae voluntatis electio- nem 52 et propriae libertatis devotionem 53 toto corde totàque anima divino cultui se mancipaverunt,54 se ipsos Israel verum residuumque

42 iQ S I, 7.16-17 ; 5, 20.22.43 iQ S 8, 15.44 iQ S 1,5.45 iQ S 11, 1 7 ; — pronomen « t u a » ad Deum refertur qui in hym no finali

alloquitur.46 1, 8 ; 2, 2 ; 3, 9 ; 8, 18*.21* ; 9, 6*.8*.9*.19 ; — - locis asterisco notatis

pro « am bulare perfeete » legitur « am bulare via perfeetà » quod idem significat.— De notione « perfectionis » quae apud Qumranitas viguerit plura habet P. J. D u PivESSiS in sua dissertatione quae inscribitur T E A E I O S . T h e Id e a o f P erfectio n in thè N ew Testam ent, Käm pen [1959], p.p 104-115.

47 Cfr. v. gr. totani sectionem iQ S 3 ,1 3 - 4 ,2 6 ; de eadem re agit cl. P. N ö tsch e r, Gottswege u n d M enschenw ege in der B ib e l u n d in Q um ran, B B B 15 (Bonn 1958), in sectione B II 3 d («Allwirksamkeit Gottes und menschliche Leistung ») pp. 84-87.

48 D’3-u iQ S 1, 7.11 ; D’3-tjnc iQ S 5,1.6.8.10.21.22; 6, 1 3 ; rn u (nomen substantivum , « voluntarietas ») iQ S 9, 5.24.

49 iQ S 4, 22 ; 8, 6 ; 9,14 ; 11, 7.16.50 Cfr. CJC c. 542, i 2 et c. 572, 42.51 Cfr. doctrinam Pii Pp. X I I de hac re.52 Cfr. pulchram expressionem iQ S 8, 6 : pyn n>ri3 i.e. « electi voluntatis

[d ivin ae] » ; — de electione videsis notam 49, de divina voluntate notas 24 et 26,63 Cfr. notam 48 (de nomenclatione « voluntarietatis »).54 Ratio illius « ex toto » se cu ltu i d iv in o devovendi pellucide apparet ex usu

vocabuli Su (omnis, universus, totus...) quod, inter omnes manuscripti voces longe frequentissimum, non minus quam centies octogies novies occurrit, nisi in calculos meos error irrepsit, nam H. B rau n , S pätjüd isch -h äretisch er u n d fr ü h ­

Page 7: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

DE PIETATIS COTTO QUMRANENSI - II 59

sanctum rati 55 quibus pacta Sinaitica pieno jure convenirent, propriam vitae rationem ac modum jurejurando firmatum 56 conceperunt ita, ut suo instituto antonomastice ponerent foederis nomen. Quae vox JTH3 tricies bis in ms occurrens 67 praeter usum absolutum (nomen cum solo articulo vel cum pronomine demonstrativo) varns copulatur voca- bulis 58 et ibi praesertim usurpatur, ubi de imtiamentis fit sermo. 59 Qui initiandi ritus describuntur plerumque phrasibus bims « intrare in foedus » 60 et « transire in foedus ».61 Ratio vivendi secundum normas instituti in nostro ms ex indole linguae Hebraicae vocatur « viae foederis hujus >>,62 generice autem sermo fit saepius de « vns perfectis » seu de

christlicher R a d ik a lism u s, Erster Baud : Das Spätjudentum, (Tübingen 1957) p. 28, nota 2, scribit se vocem Sir in hoc ms legisse centies nonagies bis. Cfr. elenchum ad rem nostram pertinentem, quem auctor laudatus exhibet ibidem.— Hoc « totalitatis » vocabulum (propitiis auribus tuis, amicissime lector, cu­pio totalitatem dicere, ne puritati studens paupertate sermonis laborem), etsi non raro secundum communem et ordinarium legitur usum — v. gr. « om nes qui hoc foedus ineunt... » iQ S 2, 18 — saepissime tarnen ad sensum usurpatur quem fere asceticum dixerim : et foto corde facere cuncta praecepta secundum om nem voluntatem Dei ju xta u niversa quae revelata sunt.

Opus supra laudatum in posterum citabimus : B r a u n , R a d ik a lism u s I55 iQ S 2, 22 ; 5, 5-6.22 ; — W E r n b e r G, M a n u a l p. 56, n. 54, ad iQ S 2,

22 et p. 93, n. 25, ad iQ S 5, 5 -6 ; — B r o w n i ,e e , D S D p. 18 (versio Anglica JQS 5, 5-6) et p. 22, n. 52, ad iQ S 5, 22 ; — A. V ögteE, D a s öffentliche W irken J e s u a u f dem H in tergru n d der Qum ranbew egung. (Freiburger Universitätsreden, N F 27), Freiburg i B r. 1958, p. 10.

56 iQ S 5, 7-11 ; — cfr. E p h Carm 9 (1958) 409 et 411 (sub littera « e ») ;— Notissimus est Flavii Josephi locus de jurejurando Essenorum in opere cujus est index D e bello J u d a ico II, V I I I 7 § 139-142 (ed. Niese Berlin2 1955) vol. V I p. 180-181. Ratio quae inter hunc Josephi locum et iQ S 5, 7-11 intercedit hic nec examinatur nec solvitur ; pertinet enim ad quaesionem complexam de Essenis et Qumranitis mutuo comparandis quae nisi in tractatione particulari objectum dicendi esse non potest.

67 iQ S 1, 8.16.18.20.24 ; 2, 10.12.13.16.18 ; 3, 11/12 ; 4, 22 ; 5, 2.3.5/6.8.9. 9.10.i l . 12.19.20.22.22 ; 6, 15 .10 ; 8, 9.10. 16 ; 10, 10 ; — De usu vocis p'-i3 (foedu s) in sensu p ro fessio n is religiosae videsis notam 131.

68 E n quaedam exempla ;fo e d u s D e i : 5, 8 ; 10, 10 ; — ambobus locis agitur de viro qui nomen dat

Instituto quod utrobique dicitur formula « intrare in foedus Dei » ;fo e d u s caritatis : 1, 8 ; — cfr. E p h Carm 9 (1958) 398 et notam 45 ;fo e d u s aeternum : 4, 22 ; 5, 5/6; — simili ratione dicitur 3, 11/12 «foedus

unionis aeternae » ;fo e d u s u n io n is : 8, 16 — hoc loco legitur curiosa aequatio inter « omnes

viros ex viris unionis » et « foedus unionis » ;fo ed u s ju d ic i i ; 8, 9 ;fo e d u s saerdotum ; 5, 9 et 6, 19 — utrobique legitur « multitudo virorum

foederis eorum » ubi pronomen « eorum » e contextu ad sacerdotes refertur de quibus insuper 5, 9 affirmatur explicite eos custodire fo ed u s.

59 I.e. iQ S col. 1-2 et col. 5.60 jv-02 Nin 2, 1 1 .1 8 ; 5, 8.20; 6, 1 5 ; 10, 10.61 n'i33 n ay : 1, 16.18.20.24 ; 2> I0-62 iQ S 2, 13.

Page 8: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

6o FR. SUITBERTUS A S. IO ANNE A CRUCE, O. C. D.

« perfectione viarum », et de « perfectis in via » 63 qui sistimt, 6i servant,65 tenent 66 foedus. Qui vero duplici corde et insincere foedus ineunt vel obtrectant foederi fiunt obnoxii maledictionibus foederis 67 et vindici irae.68

Si elementa praedictis in notulis sparsa in unum colligere atque sum- mam eorum conficere quodammodo intendimus, nobis — etsi hac in re cautis, ne praejudicatis opimombus ducti viros Qumranitas plus aequo Christianis monachis aequiperemus — dicendum videtur in Qumram- tica regula notas inveniri sine dubio quae status religiosi vim propriam atque naturam prae se ferunt. Notandum tarnen in nostro studio non agi de unitate monasticae vitae Judaicae simul et Christianae, nec de histonca monachiSmi evolutione, nec de impulsu quem altera in alte­ram (dico Judaica in Christianam) forsan exercuerit partem — quae omnia non internis quae dicuntur htterarum criterns, sed positivis argumentis historica methodo in alia sede sunt examinanda — at agitur de Qumranensibus vins sibimet ipsis, ut ita dicam, comparatis : num et quo sensu veri nominis monachi sunt appellando

Quae hucusque dieta fuerunt virorum Qumranensium nobis osten- dunt amorem Dei et divmae voluntatis implendae Studium haud ordi- nanum vulgaremque modulum qui apud 1 hujus saeculi ’ homines vi­gere consuevit piane excedens; ostendunt electionem divinam ac electo- rum voluntanam vocationi adhaesionem; ostendunt pactum et foedus jurejurando stabihtum cui firmiter adhaerentes voluntarn se obhgant ita, ut qui a promissis recedunt culpae se noxa obstnngant atque aeterno reatu. Quae cum ita sint, « formale elementum » religiosi status seu vitae monasticae in Regula Umoms suo modo mdicari affirmandum esse ìncunctanter censemus.

II. DE «M ATERIALI ELEM ENTO» VITAE QUM RANENSIS

« Elementi materiahs » vocabulo, cum de hac re in praenotamine scn- beremus, ea omnia insigniri voluimus quibus religiosi status vita prac-

63 *QS 1 > 13 I 2) 2 ; 4> 22 '> 8, io .18.21.25 >' 9 » 2.5.9 ; 10, 21 ; n , 2 .11.17 ;— cfr. F. NòTSCHER, M enschenw ege ... [vide notam 47] t>. 80 et 83-84

64 iQ S 5, 10.21/22; 8, 10.65 ì QS 5, 2.9 ; — • de sacerdotibus dicitur.66 i Q S 5 , 3 -67 iQ S 2, 16 ; 5, 12.68 Cfr. iQ S 2, 4-10 (imprecatio contra pravos in genere) et 2, 11-17 (contra

illos qui Communitatem ingrediuntur insincere ac fraudulenter). — De re im­precatoria diximus pauca E fth C arni 9 (1958) 410 sub littera « c » et in nota 142.

Page 9: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

D E PIETATIS CTJI/fU QUMRANENSI - I I 6 l

tice temperatur. Sub hoc igitur titulo agendum nobis esset de legibus ac statutis quibus Qumranensis communitas moderatur : de vita sin- guloruyi, de admissione, de regimine atque de ceteris. Antequam autem ad singula descendimus — quod hisce in paginis est longum praebere et futuro tempori debet relinqui — tria puncta nobis examinanda pro- posuimus quae ad religiosi status essentiam pertinere videntur, ita ut quibusdam forte melius placuerit ea sub indice «formalis elementi» poni, sed quae hue traximus quasi primordia legum monasticae vitae : oboedientiam, inquam, renuntiationem bonorum et caelibem vitam.69

1. De oboedientia cum in religiosis communitatibus sermo fit, ea haud raro adspicitur una atque profertur, qua religiosus vir antistiti paret atque propter Deum homo homini subditur; quod quidem falsum erro- neumque piane non est, quandoquidem pars in hoc oboediendi negotio haud modica praecise in eo est, ut alius regatur alius imperio. Ideoque mirum non est quod plures periti scribentes de illa quae apud Qumran viguerit oboediendi praxi ex hac ratione procedunt potissime, ut osten- dant quomodo quisque Qumranita sub dominio « proximi » loco prioris ordineque potioris fuerit constitutus.70

a) Hac in re solent proferri qui sequuntur loci :

5, 23 : «Et oboedire debent omnes, unus alteri, minor majori».71

69 I n p a ra g ra p h e s q u a e s e q u u n tu r ñ e q u e e x s c r ip s im u s (u t q u id a m fo r s ita n p u ta v e r in t) e a q u a e h a c d e re G . B r i s e b o i s , O .F .M ., in a rtic u lo c u i e s t t itu lu s « D e m om ento R egulae U n io n is ad originem vitae religiosae », in A n to n ia n u m 34 (19 5 9 ) 3-31 co n cin n e e x p o s u e ra t [cfr. ib id e m p p . 18-23], ñ e q u e q u id q u a m p o ­le m ic e q u a s i h u ic re sp o n d e n d o a sserim u s, c u m n o s tra ja m a n te a co n cep issem u s q u a m d e s tu d io s u p ra la u d a to ce rtio re s f a c t i a r t ic u lu m p o tu im u s v id e re .

70 C l . A . D üponT -Som m E R , N o u v ea u x aperçus su r les M a n u scr its de la M er M orte, in L ’orient illu stré 5 (Paris 1953) p. 131 ideam exprimit ita : « En vertu d'une hiérarchie minitieusement fixée, chacun doit une stricte obéissance à celu i que le num éro d ’ ordre désigne com m e son an cien ou son su p érieu r ; mais ce su­périeur doit lui-même obéissance à ceux qui sont inscrits avant lui. Quiconque « refuse d’obéir à l ’ordre de son prochain inscrit avant lui » est sévèrement puni. [Sublineavimus nos.] — Praeterea cl. auctor rem ittit ad locos Flavii Josephi, D e bello J u d a ico II, V I I I 6 § 134 et II, V III 9 § 146, (ed. Niese Berlin2 1955, vol. VI., pp. 179 et 182) ubi de Essenis loquendo rerum scriptor Judaicus narrat : oûx ECTTtv 8 t i [j.r) tcôv è7U(j,£Xn)T£c>v 7i:poaTai;ávT(ov Ivepyoüai.vj Sùo 8s Taû-ra rcap’ aÛTotç aù'rei'oùcria, i n ixoupia xaî eXeoç- Tàç 8è eîç xoùç [AETaSôaeiç oôx sÇeaTi 7roietafl-ai Si/a tü v È7tiTp07tcov [§ 134]. Totç 8è 7rpEa[iuTépoiç i!ma- xoùoucnv xal t o iç 7rÀ£Îoaiv èv xaXco- 8éxa y o v̂ ouYJcaS-E^ofxévcov oùx av Xa.Xi]- aeiév tiç áxóvxcov twv èvvéa [§ 146]. — Quidquid sit de ratione inter Essenos et Qumranitas (vide notam 56), plura sunt in locis supra prolatis e Flavio historiographo quae Qumranitis quoque conveniunt.

71 Cum J. T. M i l i k , cujus versionem supra e V D 29 (1951) 144 protulimus» interpretes fere omnes consentiunt cum vocem jfcrnS pro forma N ifa l intelli-

Page 10: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

62 FR. SUITBERTUS A S. IOANNE A CRUCE, O.C.D.

6, 1-4 : « In bis ambulent72 in omnibus domiciliis 73 suis ... 74 vir cum proximo suo : minor oboediat majori,75 quoad laborem et pe- cuniam. E t in communi comedant, et in communi benedicant, et 76 in communi consulant. In omni loco ubi sunt viri decem e consilio communitatis, ne defecerit inter illos vir sacerdos 77 et unus quisque sedeat determinato loro 78 coram eo [i.e. coram sacerdote] ».

6, 25-27 : quae sectio ad « codicem poenalium legum » hujus Regulaepertinet, paragraphum continet quae poenas decernit contra Qumranensem « monachum » qui durius « in ira » vel « in rebel- lione » respondere non veretur « contra proximum suum loco priorem ».79

7, 16-17 : in eodem codice poenalium legum, contra illos qui calum­niando vel murmurando circumeunt decernitur dimissionis seu

g u n t q u a e « oboedire » s ig n if ic a i. E co n tra rio d . S c h u b e r t e t M o i,i n h a n c v o - ce m p ro fo r m a H i f i l in te r p r e ta ti v e r t u n t « a u d ire fa c ia n t », q u a e tarn e n v e r s io , h o c in c o n te x tu , se n su ca re re v id e tu r q u o d o p tim e p e rs p ic ie n s cl. M o w n , s u a e v e r s io n i, u t e x p r im e r e t d u b iu m , a d d id it s ig n u m in te rro g a tio n is [«? »] in su o o p e re D ie Söhn e des L ich tes p. 25.

72 'oSnn* nSn3 , i.e. secundum statuta quae in sequentibus exponuntur de­bent « procedere » seu agere in omni re. — Linea secunda incipit voce oSnn’.

73 Dn’^UO ; •— • W ERNBERG, M a n u a l p. 101, n. 4, ad hunc locum memorat hoc vocabulum non necessario connotare conceptum e x i l i i ; v i enim propriä radicis -vo conceptum habitandi simpliciter exprimi posse. — Porsitan ad meu­tern et animum Qumranensium virorum ambo conceptus quodammodo in unum conflandi sunt, quasi hoc vocabulo usi evocare voluerint hanc duplicem con- notationem, ita ut locus, ubi illis habitare contigerit, simul domicilium exilium- que vocaretur. Quid simile a semasiologiae peritis affirmatur de primigenio usu Christiano vocis 7tapoix[a (paroecia).

74 Puncta stant pro discussis vocabulis sxc:n S12 quae a plerisque conver- tuntur « o m n is q u i [ibi] in v en itu r », ut sensus pericopae intelligatur ita : « In quocumque demum domicilio monachus Qumranita invenitur [i.e. commora- tur, habitat] cum [altero saltern] confratre suo, [ibi semper] oboediat minor majori ». — G. M o w n , Söhne des L ich tes p. 26 huic versioni addit signum du- bii [a ? »] ; W ERNBERG, M a n u a l p. 29 suà versione Anglica ab hac interpretatione recedit et p. 101, n. 5 ad iQ S 6, 2 lectorem rem ittit ad eadem verba in iQ S9, 20 ubi e contextu putat esse vertendum « om nia quae inventa su n t », nam agitur ibi de instructore qui ceteros « doceat, secundum om n ia quae inventa su n t u t f ie r e n t pro ilio tempore». Ideoque cl. auctor etiam iQ S 6, 2 hanc ver- sionem praeferendam putat et incisum Sis non ad monachos sed ad nor- mas et statuta refert atque ita fere vertit : « I n h is [regulis] am bulant in e x ili is [vel : d o m ic iliis] su is , [secundum ] om n ia [statuto] quae inventa su n t... ».

75 A d p e d e m lit te r a e : p a rvus m a g n o ; — in te llig e loco potiorem (q u i fo r s ita n e s t e t ia m n a tu m a jo r , se d a e ta s u t i t a l is in h o c t e x t u n o n in te n d itu r ) .

76 I n c ip it l in e a te r t ia .77 I n c ip it l in e a q u a rta .78 Ordo sedium, de quo saepius in hoc ms, auctoritatem hieraticam indicat

et dignitatem gradus.79 A d pedem litterae : « contra p ro x im u m su u m q u i in scr ip tu s est ante eum ».

— E tsi non omnia in hac paragrapho tam perspicua sunt, ut omnis disputatio evitetur, tam en sensus genericus evidens est : inculcatur subjectio erga virum [et proximum »] altiore gradu_ constitutum. — - De his quae disputationibus

Page 11: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

DB PIETATIS CTXTU QUMRANENSI - IX 63

ex-pulsionis 80 poena gravissima, si eorum obtrectatio vertitur in generale concilium 81 vel in fundamentum Unionis.62

QuoÀodocumque demum D'D*! hoc loco interpretantur et quidquid denique sit de praecisa versione vocum “UT 11D\ crimen de quo agitur et quod severissima plectitur « dimissionis ab Ordine » poenà nihil aliud

o b n o x ia s u n t y id e s is W ERNBERG, M a n u a l p . 31 (v e ts io ) e t p . 1 1 2 , n o ta s 81-83 a d h u n c lo c u m , e t B r o w n l e e , U S D p . 26 (vers io n em ) e t p . 27, n o ta s 53-57.

80 Q u a e v o c e s s u p ra p r o la ta e n o b is m a g is a rr id e n t q u a m excom m u n ication is v o c a b u lu m q u o d ta m e n p lu r ib u s p la c e t q u i h u n c lo c u m in te r p r e ta ti s u n t a tq u e c e te ro s lo c o s u b i e a d e m p o e n a s ta tu itu r .

81 D'3l ; h a e c v o x d iff ic u lte r L a t in e c o n v e r titu r . C fr. e a q u a e d e h o c v o c a - b u lo scrip s im u s E p h Carm 9 (1958) 400, n o ta 53. — H ie e c o n te x tu c o n v e r- t im u s generale con ciliu m , c u m p o s te a s e q u a tu r p a ra g ra p h u s q u a e s t a tu it p o e n a m m u lto m in o re m c o n tr a illo s q u o ru m o b tr e c ta t io in s in g u la m e m b ra v e r t i tu r ; e x q u o c o llig im u s v o c a b u lu m c ’ 3n in d ic a re h o c lo c o n o n sing u los Grandes (« d i­v isive su m p tu m » — ir a t is d ic a m a u r ib u s e o ru m q u i p u r i se rm o n is s u n t a m a - to re s) , se d G ra nd iu m coetum u n iv ersu m se u co n ciliu m q u a si a u c to r ita te m su - p r e m a m U n io n is . — C fr. G. G r a y s t o n e , T h e D ead S ea Scrolls and the O rigi­n a lity o f Christ, L o n d o n 1956 , p . 20, u b i cl. a u c to r D 'S i v e r t i t « th e a s s e m b ly o f th e G re a t » ; i t a e t ia m S h . E . J o h n s o n , T h e D ead S ea M a n u a l o f D is c ip lin e and the Jeru sa lem C h u rch o f A cts , in Z a w 66 (1954) I 1 2 > u b i c o m p a r a i D'an c u m to TtXij&oi; (act. 6, 2.5 ; 15 , 12 .30 ; 4, 32 [?]) e t it id e m v e r t i t « th e a s s e m b ly ». C o n c o r d a t K . S c h u b e r t , D ie jü d isch e n u n d ju d en ch ristlich en Sekten im L ich te des H a n d sch riften fu n d es von E n F esh a in Z K T H 74 (19 5 2) 12, u b i p r o p o n itu r v e r s io « d ie V o llv e r s a m m lu n g ». C fr. d e h a c re e t ia m P . G uiLB E R T, L e p la n de la Règie de la C om m unauté in R Q 1 (1958/59) 3 31, p r a e s e rtim in n o ta 13 , u b i c l. a u c to r lite m d e v e r s io n e h u ju s v o c is a d h u c esse s u b ju d ic e d ic it , se d a ff irm a t p ro c e rto coetum 0 '3i esse co n ciliu m , conventum , com itium eorum q u i p ien o ju re C om m u nita tis su n t m em bra (exceptis ig itu r p o stu la n tib u s, n o vitiis ac p oen iten tib us « loco p r iv a tis »). •— - L o n g u m e s t o m n es p ro fe rre a u c to re s q u i d e m o d o m elio re h a n c v o c e m v e r te n d i su is in s tu d iis d isse ru n t, id e o q u e s u p ra d ic ta su ffic ia n t.

82 in ’ HD' Sj? ; — en varia versionum tentam ina : B r o w n l e e , D SD p. 30 «th e institution of the C om m unity»; in nota 43 (p. 31) rem ittit ad iQ S 7, 18 ; 8, 5.io 2 ; 9, 3 ; W ERN BERG, M a n u a l p. 32 aliter ve rtit: «the Congrega­tion of the community », cuj us versionis fundamentum est ab ipso proposita emendatio conjecturalis hujus textus, u t legatur non hd' sed tid. Ceterae versiones mihi notae plus minusve cohaerent inter se et cum B r o w n l e e : B o c c a c c i o -B e r a r d i , R eg u la ... (ad locum ): «fundamentum U nionis»; M o l i n , Söhn e des L ich tes p. 28: «Grundlage der Gem einde»; VERM Äs, m s p. 148 « L ’autorité de la communauté » ; B u r r o w s , Schriftrollen p. 318 : « die E in ­richtung der Gemeinde » ; P . G u i l b e r T, L e p la n de la Règie de la Com m unauté, in R Q 1 (1958/59) 333 , etsi hujus loci verba non affert, ad eundem locum allu­dere videtur cum (loquendo de sectione iQ S 7, i5 b-25) dicit « murmures con- tre... le Règlement ». — « F u n d a m en tu m U n io n is » comparari potest cum verbis nostrarum Constitutionum, ubi de oboedientia dicitur eam esse « totius m onas- ticae d iscip lin a e basis ». Sensus utrobique, si non prorsus idem, similis certe apparet.

D e oboedientia lo q u e n d o p r o fe rre p o tu e r im u s in su p e r lo co s , e ts i m in u s p er- s p ieu o s , iQ S 5, 2 e t 6, 1 1 a d q u o s W ERNBERG, M a n u a l p . 90, n o ta 12 s c r ib it « se n su s s e n te n tia e [5, 2] e s t sin g u la C om m u n ita tis m em bra a beneplacito vel sacerdotum vel universae congregationis dissentire vetari ; quaestiones sive legales sive exegeticas secu n d um regulas com m un itatis esse solvendas ; h is etiam cohae- rere quod 6, 1 1 statuatur in sessione p len a ria quem quam contra b en eplacitum com m u n itatis u llu m verbum dicere n on debere.

Page 12: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

64 FR. SUITBERTTJS A S. IOANNE A CRTTCE, O.C.D.

videtur esse nisi rebellio et insubordinatio quam ajunt, id est inordinatis- sumus in religioso viro animi status quo quis supremam auctoritatem agnoscere atque vereri suique Instituti regulis parere atque subjectus esse detrectat.

De oboedientia, certe, quae hucusque contulimus permulta non sunt neque in unum caput redacta, sed per ms sparsa; tamen, qui orienta- lium legum digesta novit plura non volet neque exspectabit quasi titu- lum « De oboedientia » in antiquo codice inveniendum, sed prolatis quattuor legum formulis erit contentus, quarum duae rem statuunt, duae sanciunt poenis.

b) Attamen oboedientia, cum in religiosis viris devotio sit voluntatis oporteat — voluntatis, inquam, accipientis ea quae non proprio arbitrio sed aliunde statuuntur propter Deum — non tantum complectitur ea quae vivae vocis oraculo jubentur a viro qui potiore positus loco prae- cipiendi jus habet atque officium, sed etiam sese extendit ad illa omnia quae vel a Deo vel Dei causa praescripta habentur, uti sunt cum regulae Communitatis inito foedere observandae, turn leges quaecumque reve- latae traduntur in pagina sacra. Ideoque ad spiritimi oboedientiae pertinet, tarn apud Qumrän quam ubique, perfecta statutorum observantia, et eorum quibus religiosa societas regitur et eorum quae ‘ in manu Moysi et in manu omnium prophetarum ’ revelatae pro tempore a « quaeren- tibus » intellecta conspiciuntur.

Scrutanti sub hac ratione ms vocabula obviam fiunt non pauca quae modo Mosaicas Leges ohm revelatas modo statuta Qumranensia ìllis accedentia extollunt et una simul observantiam quae et his et illis de- betur inculcant. Neque intendimus ea omnia quae hoc sub respectu Manualis nomenclatio affert exertius hìc ponderare, cum et multa sint et non semel recusent quominus dijudicentur facili lance.

Quaedam nihilominus dicenda manent ex ipsa nomenclationis fre- quentia unde conceptus quos quaerimus lumen accipiunt.

Frequentissimum inter vocabula quae ad hanc statutorum et regula- rum rationem accedunt quinquagies ter in IQS invenitur t-Sti’C quod Latine conversum judicium sonat, sed pro contextu, quem vocant, va- riam induit atque multiplicem vim, nam praeter actionem judicialem 83

83 H oc sensu forsitan intelligantur ju d ic ia D e i (iS Q 3, 5 ; 4, 2-3) et ju d i­c iu m constitu tu m (iQ S 4, 20) ubi vis vocabuli transit in significandam p u n i- tionem ; similiter mali « operantur iram in ju d ic iu m » i. e. operantur ita, ut exardescat ira Dei unde judicio et punitione divina plectentur.

Page 13: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

D E PIETATIS CTJI/TU QUMRANENSI - XI 65

(unde et ‘ defensionem ’ et ‘ punitionem ’) atque sententiam 84 saepe si­gnificai — quod nostra interest — legem, regulam, normam; 85 ideoque non s^mel connotat rectum (vel raro etiam pravum) cogitandi proceden- dique modum,86 quin etiam locis compluribus fere convertitur voce justi- tiae.87 Tamen hujus Regulae loci, quamquam in illis attento lectori ob oculos ponitur significationum transitus a legibus et statutis ad veri- tatem et justitiam, « legalismum » a recta ratione aberrantem non profi- tentur, sed opinionem inculcant atque sententiam quae certe cohaerent cum illa locutione facete dieta quae in Catholicae Ecclesiae asceteriis non infrequenter auditur atque ab aliis alii Papae, quasi primus dixerit, adscribitur : religiosum virum qui Instituti sui regulas fideliter ad api- cem servaverit in sanctorum numero posse censeri. Eandem statutorum aestimationem prodit usus vocum ceterarum quae ad vitam ‘ regulärem ’ attinent, ut sunt p in ,88 m m ,89 n n iC ,90 niüfö,91 tVfít 92 quae vocabula hoc in ms leguntur non raro vel bina vel terna conjuncta.

Statuta autem sive leges et praescripta quae hisce vocibus omantur laude vel ipsius Dei esse dicuntur 93 vel Moysis legislatoris 94 atque prophetarum qui Moysen optime interpretati sunt 95 vel regulas respi-

84 V. gr. iQ S 7, 25.86 Cfr. 1QS 2, 15 ; 3, 1 ; 4, 4 ; 5, 3.16 ; 6, 7.9.15 fin» »BDtt'O Ve]. 22.23.24;

7, 21 [fere ; modus cogitandi = opinio] ; 8, 19.20.24 ; 9, 7.10 [<1 judicia priora », fere: regula p r im itiv a ]. 15. [« facere justitiam suam », fere: observare regulam suam \. 25 ; 10, 7.9.16.18.

86 Cfr. locos in nota praecedenti prolatos ; hae significationum species fa­cili transita sunt ; — p ra v u s cogitandi modus connotatur 4, 18 ubi « judicia eorum » se refert ad oppositas mutuo rationes « spiritùs boni » et « spiritus mali » de quibus in tota illa sectione agitur.

87 Cfr. iQ S 1, 5.26; 5, 4 ; 7, 4.8.18 [usine mispat » fere: n o n sicu t opor­tet] ; 8, 2.3.6.9. ; 9, 5.17 ; 10, 11.20.25 ; Z I> 2.5.10.12.14.

88 sin (statutum) legitur vicies : iQ S 1, 7.12.15 ; 3, 8 ; 5, 7.7.11.20.22 ;8, 10 ; 9, 12.14,23 ; 10, 1.6.6.8.10.11.26.

89 min (tóràh, lex) non semper neque exclusive Legem Moysis significat ; aliquando possit Latine converti « doctrina », saepissime sensus « Qumranicus » hujus vocabuli optime redditur voce Germanica W eisu ng (ita cl. M. B u b e r in sua versione Germanica Antiqui Testam enti vertit m ir). In iQ S legitur terdecies : 5, 2.3.8.16.21 ; 6, 6.18.22 ; 8, 2.15.22 ; 9, 9.17.

90 Cfr. notam 1 5 ; in iQ S non nisi te r : 6, 2 4 ; 8, 15.26.91 Nomen substantivum nil’O (derivatum a verbo nw, vide notam sequen-

tem) jam in A T fere semper significat mandatum vel praeceptum D e i ; in iQ S non nisi semel : 8, 17.

92 nw : praecipere, m andare; in 1 QS octies : 1, 3 .1 7 ; 3, 10 ; 5, 1.8.22; 8, 15.21 ; 9, 15.24.25.

93 Statuta ipsius D e i: 1. sin: iQ S 1, 7.12.15 ; 3, 8 ; 5, 11.2 2 ; 9, 23 [in parallelismo cum [ivi nwyS] ; 10, 1.6 [lex naturae]. 10. — 2. nii : 1, 17 ; 3,10 ; 5, 1 [additar uij-iS]. 22 ; 8, 21 ; 9, 15 [additar 1:1x1 ’S Sy]. 24.25 [utro- que loco in parallelismo cum p ii nwyS] ; — 3. min : 5, 21 ; 6, 6.18 ; 8, 1.15 [m ini n i t ] .

94 Statuta et lex Moysis : 1. nix : 1, 3 ; 8, 15 ; 2. min : 5, 9 ; 8, 22.95 Statuta «in manu prophetarum »: 1, 3 ; 8, 16 ; 9, 11.

5

Page 14: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

6 6 FR. StriTBERTTTS A S. IOANNE A CRUCE, O.C.D.

ciunt apud Qumrän vigentes.96 Quodsi ita distinximus leges et statuta de quibus in IQS sermo fit, ut earum quasi discrimina e diverso ‘ fonte essendi ’ (legis pentorum utor vocabulo) apparerent, neque tarnen, hu- manissime lector, proinde credideris apud Qumrän in monastico coetu pro diverso fonte legum servandarum talem viguisse in diversa genera distinctionem quae ‘ essentialis dici posset et vitae praxim influeret. Ipsa enim Regula diserte contrarium docet, nam et in locis, ubi «dis- tinctio fontium » in ipse textu apparet, hi « fontes diversi » ita inter se confluunt atque cohaerent, ut eorum unitas ‘ essentialis ’ quae dicitur facile perspici possit, et multis in locis statuta in genere ‘ per modum unius ’ nominantur, ut omne distinguendi conamen impossibile evadat.97 Si propria scholae adhibere vocabula liceat, dixerim apud Qumrän ma­terialem quidem viguisse statutorum differentiam, at omnia statuta ser­vata fuisse sub una eademque ratione formali, quae concise exprimitur voce p2H.98

His lectis quidam forte aestimaverint ab eo nos in quod oratio te- denderit proposito disserendi de « monastica » Qumranitarum oboedien- tia deflexisse, cum ea congessissemus quae sat generice ad leges et sta­tuta spectant; quod tarnen verum non est, nam haec indagatio nobis emolumentum praestitit duplex, ut et « ex parte materiali » totam am- plitudinem oboediendi monstraret et « e ratione formali » oboediendi fun- damentum in his unum ostenderet.

Quibus omnibus consideratis sat clare apparet apud Qumrän fuisse ea omnia quae religiosam veri nominis oboedientiam constituunt : vi- tam, inquam, stabilem quae (1) esset regulis subjecta tota, quae (2) sub ductu superiorum regeretur, quae (3) e motivo supernaturali procedat.

2. De paupertate virorum Qumranensi coetui adhaerentium discur- suro primum e 1 QS mihi obvium venit vocabulum pii 99 quo vicies bis significantur in hoc ms pecuniariae opes. Quae ibi de eis enuntiantur nobis sufficiunt, ut voluntariae « paupertatis » et rem perspectam habea-

66 Statu ta = Regula Qumranensis : I . pin : 5 , 7.20 ; 9, 12 ; 2. estro : 6, 24 [additur nn>n » i.e. « Unionis »] ; 3. dswo : 6, 15.23.24; 9, 10 [« regula prim itiva »]. 15 [« observare regulam »].

97 Statu ta in genere sine distinctione : — 1. pin : 5, 7 ; 8, 10 ; 9, 14 ;10, 6.8.11 [n ifi pir] ; •— 2. «m e : 8, 15 ; — 3. nixe : 8, 17 ; — 4. nun : 9, 9.17.

98 Cfr. quae supra p. 000, nota 27-34 de hoc vocabulo diximus ; hic denuoii memorandi sunt loci, ubi viget parallelismus inter conceptus nw et piti v. gr. 5, 1 ; 9, 15. 23/24.25 ; Aliis locis, etsi ipsae voces non recurrunt, con­ceptus sunt iidem.

99 pn = pecunia ; iQ S x, 12 ,13 ; 3, 2 ; 5, 2.3.14.16.20; 6, 17.19.22.25; 7, 6 .25; 8, 23 ; 9, 7.8.8.8.22; 10, 1 9 ; 11, 2 ; B contra « m am m on)) adsigni- ficandas pecunias non legitur nisi semel iQ S 6, 2 : nooSl nDxSoS.

Page 15: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

D E PIETATIS CUI/TU QUMRANENSI - I I 67

mus et rationem indagare possimus. De utraque igitur erit in his quae sequuntur dicendum.

Ia) Singula Communitatis membra bonis omnibus reapse renuntia-

visse, bona omnia quibus vitae necessitates sustentarentur — exclusà quacumque possessione privata, excluso quocumque peculio — in com­muni (sive per consilium opibus administrandis sive per sumptibus coércendis dispensatorem) esse curata e textibus elucet tam certo, ut hac de re quaestio moveatur paene a nemine.

Jam in illa Regulae parte quae jure merito prooemium sive prologus dici potuerit legimus :

X, 11-13 : «Et omnes qui sponte se devovent veritati Ejus 100 addu- cant101 in Unionem D e i102 omnem scientiam suam, et omnes vires suas, et omnem pecuniam suam,103 ad purificandum scien­tiam suam in ven tate104 statutorum Dei, ad ordinandum105 et vires suas secundum perfectionem viarum Ejus 106 et omnem pecuniam suam in consilio [concilio] justitiae Ejus >>.107

100 inON ; suffixum possessivum tertiae personae sg (« E ju s ») hìc et in se- quentibus — id quod saepissime in ms ita est — significai D e u m . Ceteroquin Hebraica vox non in alias linguas non facile vertitur, cum conceptus Hebraicae vocis multo latius patet quam similium vocabulorum quae , praesto sunt in aliis linguis : connotai enim et veritaten et fidelitatem, atque si respicit Deum (quod frequentissime accidit) specialem induit vim significandi nescio quid divinae naturae (fere dixerim « un no sé qué que quedan balbuciendo »).

101 in'3' ; sequimur D SS II/2 ubi cl. M. B u r r o w s textum ms lucis ope im - pressum typis recentioribus ita transcribit ; quem sequuntur versiones plerae- que ; dissentii W ERNBERG, M a n u a l pp. ]22] et ]4o] qui legendum putat w— tamen etiam apud illum sensus enuntiati m utato stilo non mutatur.

102 Y a h a d E l ; videtur agi de nomine proprio quo institutum Qumranense appellatum est — mihi textum transcribenti alius instituti venit in mentem cujus nomen, huic nomini juxtapositum , conformatum apparet : U n to D e i — Societas J e su .

103 DJin ; incipit linea duodecima. Intellige vocabulum sensu Hebraico : p e ­cu n ia , opes, divitae (Aramaice transit in sensum Ja cultatis cujuscumque).

104 re s ; cfr. notam 100. — M im e, V D 29 (1951) 136 vertit « ju x ta f id e l i ­tatem erga statuta D e i » quod minus placet (cfr. tamen notam 107). Ceterae versiones mihi notae stilo quidem ac sermone inter se differunt, sed eosdem exprimunt sensus quos supra rettulimus.

105 pnS. — Nec minores versionum differentias in reddenda hac voce si- gillatim enumerare nec constructionem grammaticalem aliquantulum miram hìc enucleare juvat, praesertim cum sensus pericopae vix inde tangatur.

106 aro ; incipit linea decima tertia.107 Aequabilis ratio inter :

(a) « veritatem statutorum D e i »(b) « perfectionem viarum E ju s »(c) « c o n siliu m ju stit ia e E ju s »

sensum similem cujusque membri suadet. Ideoque versiones mihi notae totum enuntiatum ita intelligunt, ut norm a ad « rectificandum » et scientiam et vires et opes in singulis incisis proposita semper sit quoddam « attributum divinum » :

(a) scientia hominis rectificetur ad normam veritatis D e i ;

Page 16: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

68 f r . s u i t b e r t u s a s . i o a n n e a c r u c e , o .c .d .

Regulae auctor usus prudentia, cum versemur in rebus quae non so­lum cogitationem, sed imprimis usum vitae respiciunt, affirmatione ge­nerica non contentus per expositionem sequentem ad particularia quo­que descendit, u t ratio pecuniarum ex incertitudinis dubio statutis pro diverso casu in normam suffectis efficaciter expediretur atque modus procedendi pro singulis esset firmatus. Docemur igitur « novitium » primo probatioms anno suam retinuisse pecuniam initio anni secundi magistro tradendam,108 ita tamen uti tunc quoque custodiretur seorsum et separata administraretur, dum superato feliciter probationis periculo novitius tandem pieno jure admissus societati adscriberetur ; 109 inde pecuniam membri cujusque transisse omnino in « opes Unionis » 110 qua- rum oeconomica ratio decidenda solis sacerdotibus atque « capitulo » staret.111 Humana fragilitate ammadversa ne quid detrimenti caperet sumptus communes neglectu et fraude, congruis poenis delicta plec- tuntur.112

(b) vires seu activitas hominis rectificetur ad normam divin ae p erfection is in agendo ;

(c) usus pecuniae rectificetur ad normam consilii ju stit ia e d iv in ae.In linea versionis M i u k qui p rim u m incisum (« a ») intelligit concrete de

fidelitate monachi erga statuta divina [cfr. notam 104] tota pericopa interpre­ta n posset ita — quod tamen apud neminem legi — u t singula incisa (<t a » e t « b » et a c ») respiciant in concreto statuta seu « observantiam regulärem » Unionis Qumranensis. Quo in casu vertendum esset fere ita :

(a) « .......... in f id e lita te erga statuta D e i »(b) « .......... p er vitam regulärem perfeetam »(c) « .......... in eongregatione ju storum »

E t forsitan ista duo interpretationis tentam ina ad mentem Qumranensium vi- rorum non tan tä ab invicem ratione separantur quanta hodie mentibus nostris apparet.

108 iQ S 6, 20 ; ipac (cfr. etiam 6, 12) hie e contextu Latine convertimus vocabulo m agistri ; valet tamen cautela E p h Carm 9 (1958) 395, nota 14 jam expressa.

109 iQ S 6, 17.19.22.110 irr ¡in, iQS 7, 6.111 De jure sacerdotum in pecuniaria re vide iQ S 9, 7 («filii Aharon»);

de jure « capituli » (i.e. coetus omnium qui plene et perfeete membra instituti esse censentur) vide iQ S 5, 2-3 ; quomodo haec jura et sacerdotum et capituli componenda sint non est nostrum hie enucleare.

112 Paragraphus contra fraudem et mendacium in re pecuniaria legitur iQ S 6, 25 ; W ERNBERG, M a n u a l p. h i , n. 75 (ad locum hunc) rem ittit ad locos Docum enti Damasceni 9, 12 et 14, 20 et ad L ev 5, 1, quos « parallelos » p u t a t ; hiunc locum autem cum A ct 5, 1-11 quodammodo cohaerere negat contra Sh. B . J o n s o n , T h e D ea d S ea M a n u a l o f D is c ip lin e and the Jeru sa lem C h urch o f A c ts , in Z A W 66 (1954) io -̂

Contra neglectionem bonorum in detrimentum Unionis agit iQ S 7, 6-8 ubi quídam interpretes clausulas « restituat in cap ut e ju s [ — in integrum ] » et « s i m a nu s su a n on p erveniat ad id restituendum , p u n ie tu r 60 d iebus » intelligunt ita quasi damni reus e proprio peculio, soluto pretio, damnum sarcire teneretur, e x quo movetur difficultas contra « p aupertatem » monasticam singolorum. A t contra dicendum est p rim o in genere sanae criticis esse non ea quae aliunde

Page 17: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

DE PIETATIS C U I/rU q u m r a n e n s i - I I 69

Habemus ergo in Regula hac, « paupertatem » quod attinet, legislatio- nem sat completarli quae principia statuit et insuper singulis providere casibus non omittit. Quae communis bonorum possessio ad constitutio- nem lnstituti pertinuit tam necessario, u t ipsum a Regula « Unionis in doctrina et in opibus » nomine insigniretur.112a

b) Exposito « paupertatis » seu « vitae communis in re pecuniaria » usu, cogitationem nunc quaerimus. Neque una ratione nec eventu eodem sub coelo diverso diversis temporibus ab alio et alio coetu similia vitae genera temptata et singulorum bonis in commune redactis in praxim deducta sunt. Nostra aetate praesertim, praeter religiosam quam voca- mus paupertatem, duo hujusmodi vitae conamina ob oculos habemus et : alteram praediorum possessionem communem quae kolkhoz vel sovkhoz Russorum lingua dicitur atque supremo communistarum imperio solet imponi, et alteram quae hodierna Hebraeorum lingua qibbùs vel qvusah appellatur atque ceteris vitae generibus hodie a multis in civitate Israël viventibus sponte praefertur.113 In quibusdam haec tria vitae commu­nis genera — monasteria, inquam, kolkhozy et qibbusìm — pecunia- riam rem et sumptus quod attmet, non tam inter se differunt quam cohaerent; cogitatio autem, ex qua vel hoc vel istud vel illud procedit, est hìc et ibi et illic toto coelo diversa; nam monachi Deum cum quae- rent, pecunias et lucra terrestria spernunt; communistae cum divitibus invident, de aequatione bonorum philosophantur et maximum lucrum commune intendunt; viventes in qibbusìm, Judaicà re integrata, cum perfectissimae vitae propositum in optima civitate sibi animo fingunt, communi navi ta te colunt fundos avitos.

De ratione qua moti Qumranenses ascetae bonis abdicaverint privatis non una est peritorum sententia, quamquam omnes concedunt id factum non esse, ut inde majora oeconomicae rei emolumenta caperentur, sed religionis obtutu. Sunt etenim qui dicunt non ipsam « paupertatem

jam certa sunt aliquo dubiae interpretationis loco postea inficere, sed e con­trario ea quae dubia sunt in luce eorum quae aliunde jam certo sciuntur in- terpretari ; et secundo in specie verbum aSc- non necessario neque unice signifi­care solutionem pecuniae, sed etiam quamcumque « retributionem debitam », ut actione « retribuendi » confecta liabeatur iterum biSs? i.e. p a x Hebraico sensu seu status rei integer. Prolatae ergo paragraph! sensum ita proponimus : damni reus labori ordinario addat laborem, ut damnum resarciat ; quod si praestare non potest, puniatur tempore statuto.

112a iQ S 5,2.113 De qibbusìm et qvusót (ita enim plurali numero sonant) notitiam bonam

et compendiosam invenies apud K . S c h u b e r t , Isra el, S taat der H o ffn u n g (Stutt­gart 1957) PP- 58-63.

Page 18: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

y o FR. SUITBERTUS A S. IOANNE A CRTJCE, O.C.D.

religiosam » — qua talem, seu in se ipsa consideratam — a Qumranitis esse quaesitam, sed potius lllos sua bona in commune redegisse, ut perfectissima esset Vita communis,114 et sunt qui e contra attribuunt huic instituto ipsius paupertatis desiderium flagrans,115 quae sententia, opinamur, forsitan illis praeferenda videbitur qui legerint in Regula versum ilium psalmi finalis in quo ab auctore cantatur :

«et mammon iniquitatis non desiderabit anima m ea» 116

vel audiverit ex initio ultimae columnae, quasi naturam esse pra- vorum, ut sint

elato spiritu, loquentes mala verba, opes possidentes.117

Et in « reguhs pro viro prudenti» [vel « pro instructore perhi- betur haec prima : 118

«Odium aeternum contra119 viros interitüs120 in spiritu oc-cultationis,121 ad relinquendum illis opes et laborem manuum,

114 V ita m com m unem esse « finem ultim um » etiam paupertatis religiosae Qumranensium virorum putat v.gr. S h . H. J o h n s o n [cfr. notam 112]. A d hanc sententiam trahendus forsitan etiam V e r m è s , m s p. 51 ubi sub titulo « D e vita com m u n i » affirmatur documentum i Q S aliter ac Documentum Da- m a sc e n u m e x ig e re ' communismum absolutum ’ — d e p a u p e r ta te re lig io sa ib i n o n f i t q u a e stio .

115 Ita major, quod sciam, numerus auctorum. Cfr. v.gr. B r a u n , R a d i­k a lism u s I 36-37 O- CirifMANN, T h e sig n ifica n ce o f the Q um ran T exts fo r research in the beginnings o f C h ristia n ity , in J B L 74 (1955) 215-216 ; item A. D u p o n X-So m m ë R, N o u v e a u x ap erçus su r les M a n u scr its de la M e r M orte, Paris z953 . P- 181 ; — sat caute hac de re paupertatis et vitae communis cum inter se com parai Essenos, « Damascenos » et « Qumranitas » agit cl. G. M o l i n , S öh n e des L ich tes, pp. 211-212.

116 ccn fin, IQ S 10, 19 ; quamquam ipsa vox «m am m on» in Regula non nisi semel (6, 2) legitur, cum ceteris locis usurpetur hoc sensu vox tamen pla- cuit Latine convertendo hoc m am m onis vocabulo uti propter notissimum E va n ­geli! locum (Lc 16, 9 .11 ) de mammona iniquitatis.

E x aliis locis iQ S eruitur (ut recte affirmat B r a u n , R a d ik a lism u s I 36) hoc quoque loco enuntiatum de « mammone iniquitatis » non esse intelligendum de pecunia in ju ste acq uisita , sed de p ecu n ia uti tali seu per se jam in ju sta si ab homine privato appetitur.

117 iQ S 11, 2.118 iQ S 9, 21-23.119 Ü)?, incipit linea 22.120 rn w 'tt’JN, quorum vita est corruptio, quorum finis interitus (Ph 3, 19) ;

de ethym o et sensu nominis rnc vide lexica.121 mD nna ; ab omnibus fere peritis hunc locum interpretantibus incisum

supra dictum ad « prudentem » trahitur cui in hac pericopa normae traduntur quasi his verbis viro prudenti injungatur « sp ir itu s oceulation is » eo sensu, ut observet « d isc ip lin a m arcani ».

Unus — quoad novimus — A. D u p o n t -S o m m e r , N o u v e a u x ap erçus ... [cfr. notam 115] p. 181 incisum hoc ad perversos trahit et vertit i r ò Gallice « ca-

Page 19: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

DE p i e t a t i s c u l t u QUMRANENSI - II 71

sicut servus dominanti super se et subditus coram superio­re 122 suo ».

Redte nobis videtur index a ci. D u po n t-S om m er huic loco positus : « Odisse opes ». Revera, quis haec meditatus non cogitabit de mente et animo eorum qui se « pauperes Yahweh » consideraverunt atque ideo in ipsa paupertate (aeque ac in humilitate, de qua — id quod posteriori debet relinqui tractationi — in 1QS quoque frequens fit sermo) vide- runt « religiosum valorem»?

Cum insuper in Regula praescribatur, ne ullus Qumranita ullo modo communicetur opibus illorum qui sunt perversi123 vel apostatae,124 haec duae cogitationes mutuo connexae apparent quasi radices « paupertatis » in Qumranensi asceterio : et idea « pauperum Yahweh » quorum spes tota Deo innititur, et idea separationis a mundo perverso et opibus ejus.

Quae cum ita sint, et Iegi paupertatis apud Qumran vigenti « motivum, uti ajunt, supernaturale» deesse negamus.

3. De coelibe vita, antequam oratio e confragosis disputationum locis in portum ducatur, pauca dicendum. Ante omnia statim admittimus in Regula non inveniri ullum locum qui explicito praescripto asserat illis qui apud Qumran asceticae vitae dederint nomen esse vivendum «sine ulla femina, omni venere abdicata ».125

Attamen, his solis res judicata non est, nam :1) deficit in 1QS vel minima ad uxores, familias, prolem allusio;2) nulla apparet in 1QS lex quae culpas in matrimonio forte com-

missas tangit et punit;3) nullus in 1QS alius umquam respicitur modus incrementi Unio-

nis quam admissio « novitiorum » qui ‘ ab extra ’ sperabantur esse ven­turos ;

4) a quibusdam hic insuper ponderantur haec duo, quod nempe puritatis legalis cultus apud Qumran esset talis qui coitum cum femina certo praecluderet, et quod tota vitae Qumranensis temperado talis esset quae non nisi dificillime cum familiari videretur vita posse componi.

chette » (latibulum) et explicat spiritimi occultationis in sensu « thesa u riza tio n is » (i.e. spiritus qui eo tendit ut in latibulis thesauros accumulet) quod optime cohaeret eontextui, nam locum ita intelligendo hic versus se refert ad perver­sos qui pecuniis inhiant et versus sequens agit de justis qui opes ultro relinquunt.

122 m nn, incipit linea 23 ; inde ab « opes et laborem ... » sequimur versionem Milik .

123 iQ S 3, 2 ; 5, 14 ; 9, 8.124 iQ S 7, 24-25 ; 8, 23.12 5 Celeberrima Plinii verba proferimus de Essenorum vita loquentis in

suo opere cui est index N a tu ra lis H isto ria V, 17.

Page 20: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

7 2 FR. SUITBBRTUS A S. IOANNE A CRUCE, O.C.D.

Quamvis ad finem jam properemus, ad singula quaeque adnectere liceat pauca.

Cum paulo ante scriberemus, nullo in loco Regulae inveniri vel mi- nimam allusionem ad veneream rem, nos non fugerat illud restituendi conamen quo cl. Brownlee126 lacunam initialem hujus ms explere temptat scribendo « Haec sunt statuta pro tota communitate, inclusa prole et uxoribus », nec ignoramus JTHS (quod ad pedem litterae conversum sonat frudus seminis et IQS 4, 7 inter praemia eorum po- nitur qui recto spiritu ducuntur) a nonnullis proferri quasi prolis spem probaret et contrahenda matrimonia. Novimus quidem utrumque, et respondemus breviter :

a) Restitutions lacunae initialis conamen supra laudatum, quamvis initio a multis interpretibus Regulae acceptata fuisset, postea tamen a plerisque desertum est cum gratis assereretur, nullo positivo fundamento innixum.

b) Binae voces JHT HIIS non necessario prolem significant; sed ideae sat diversae duobus his vocabulis potuerint dici : ex vi nominum possent enim significare fructus ‘ seminis ’ (sensu collectivo) in agraria re; vel incrementum spirituale membrorum in Unione, eo vel magis quod ipsa Communitas « plantationis aeternae » sibi nomen imposue- r i t ; 127 vel etiam ab ipso Regulae auctore ‘ fructus seminis ’ (in sensu numerosae prolis humanae) ex illorum temporum mente et animo inter bona eschatologica tam necessario computatus est, ut omnibus bonis hominibus — et illis qui cum uxoribus in terris essent copulati, et illis qui sine femina caelibes vixissent — aequali ratione promitteretur ; 128 vel tandem ‘ fructus seminis ’ translata significatione de spiritai1 pro­genie 129 numquam deficienda intelligi possit.130

Ad puncta quae paulo superius sub (2) et (3) sunt relata tantummodo

126 B r o u w n lB E , D S D p. 6 (versio), p. 6-7 (nota 3), p. 47-48 (Appendix A).127 « Plantatio aeterna» : iQ S 8, 5 et 11, 8 ; isti duo (fructus agri et fructus

vitae spiritualis) pro interpretatione possibili proponuntur v.gr. B r a u n , R a ­d ik a lism u s I 40, nota i.

128 Ita W ERNBERG, M a n u a l p. 79, n. 23, ad iQ S 4, 7.129 H ujus explicationis mihi venit in mentem, cum primum legi apud quen-

dam interpretationem in sensu p r o lis hum anae — postea vero « meam » ideam legi apud D . B a r t h é l é m y , O .P ., qui publici juris fecerat N otes en marges de p u b lica tio n s récents su r les m a nu scrits de Q um ran in R B 59 (1952) 203.

130 Tam en mens nostra inter haec interpretationis conamina sat anceps haeret. H oc tamen certum autumo : sola verba « fructus seminis » n on su fficere quominus inde affirmetur matrimonium in usu fuisse apud viros qui hanc Regulam professi sint. Similiter e Germanico vocabulo O rdensnachw uchs (i.e. progenies O rd in is, qua voce designantur postulantes novitii, fratres a profes­sione juniores) forsitan aliquis deduxerit viros religiosos in conventibus Germa- niae esse matrimonio junctos, cum in documentis de <c eorum prole » sit sermo.

Page 21: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

DE PIETATIS C UI/HJ QTTMRANENSI - I I 73

dicam hoc unum : quod omnis legislatio et dispositiva et punitiva de­ficit in IQS circa ea omnia quae quocumque modo tangunt matrimo- nium, eo vel magis notetur cum in mss affinibus — uti sunt verbi gratia tum Documentum Damascenum seu Sadoqita cum Regula Congrega- tionis (lQ Sa) — et de uxoribus et de prole et de educatione et de qui- busdam hac in re culpis sermo non deficiat.

Quod ultimo loco posuimus rationes duas, non tam imperiti sumus rerum, ut eas solas rem non evincere ignoremus; sed tamen, si ceteris argumentis addantur, has quoque rationes spernendas non esse censemus.

>».• -

Conclusici

Verba in arctum compingens brevi sermone concludam cum ea cons­tringo quae praeteritis paginis fusius posui.

Regulam Communitatis seu Manuale Disciplinae manu volventes, conspeximus rehgiosum Mosaici foederis institutum cujus in eo consti- tit ratio, ut Deum singula quaererent membra et Ejus voluntatem pro norma haberent; quae quidem voluntas eis pervia fit, cum scrutantur Scripturas, cum observant statuta, cum praesulibus oboediunt. Quod vitae genus, sub ductu sacerdotum, abdicatis opibus et — quod reri liceat — Venere missa, « perfectum » aestimatur ac, signaculo jurisjurandi quasi religiosa professione interveniente firmatum, stabiliter durat usque ad mortem et antonomastice dicitur foedus aeternum.131

Qumranense asceterium Christianis monachis non juxtaponimus, non comparamus, non mutuos impulsus videmus, sed mente devota nos

131 Curiositate non carent sequentes notitiunculae duae : i) Professici r e li­giosa in antiquissima formula nobis tradita Coptice ab ejus auctore Shenute vocatur Sta-8-7)X7] i.e. fo ed u s qua voce Shenute non utitur nisi ad haec tria si- gnificanda : foedus Sinaiticum, foedus Novum , professionem religiosam. Cfr. D. B a r Th é l e m y , N otes R B 59 (1952) 206 et notam 5 ibidem, ubi indicatur editio textus Shenute curata a J . L e i p o l d , T exte u n d U n tersuchun gen, N F 10, fase. 1, p. 195 sq. ; 2) M o n a ch i p ro fessi ab Aphraate, primo teste monachiSmi Christiani in regionibus Mesopotamiae, atque ab aliis qui inde a primis litteris Christianis Syrorum sermone scripserunt, vocantur bny qym h, i.e. f i l i i fo ed eris. Cfr. B a r THÈl Em y , N otes ..., R B 59 (1952) 206 ; W ERNBERG, M a n u a l p. 49, n. 38, ad iQ S 1, 16 hanc notitiam e Barthélem y profert, sed ibi in proelum error irrepsit cum vocabula Syriaca Syriacis litterarum formis repraesentantur ; legitur enim apud eum byy prò bny ; cfr. A. P e n n a , I l reclutam ento n e ll ’esse- n ism o e n ell'a n tico m onacheSim o cristian o, R Q 1 (1958/59) 358, qui rem ittit ad E . B e c k de hac re plura locutum in duobus studiis quorum indices sunt A scétism e et M on a ch ism e chez S a in t E p h rem , in L ’ O rient S y rie n 3 (1958) pp. 273- 298 (praesertim pp. 276-288) et B n a y qydm à bei E p h rà m , in S tu d ia A n se lm ia n a 38 (1956) pp. 261, 262.

Page 22: PIETATIS CULTU QUMRANENSr · non quidem in iQS, sed non raro in mss affinibus est sermo. (Cfr. Eph Carm 9 (1958) 393-394 et notas 9-11. 26 Cfr. notam 24. Wernberg, Manual p. 89, n

74 FR. SUM BERTUS A S. IOANNE A CRXJCE, O.C.D.

inclinamus ante viros qui suo tempore pro humano modulo pie vixe- runt, ac reverenter claudimus volumen quod, post saecula multa recen- ter inventum, alte testatur — ut scripsimus alio loco 132 — de conatu Deum quaerendi et mvemendi sincero et bono.

L in a an der D o n a u , 19 5 9

F r . S uitbertus a S . Ioanne a C ruce, O .C .D .

132 R Q 1 (1958/59) 44o -