109
1 PONTANO URANIAE LIBRI (6049 vers) LIBER I U_1 v.1 Qui caelo radient ignes, quae sidera mundo 2 labantur tacito, stellis quibus emicet ingens 3 signifer, utque suos peragant errantia cursus, 4 unde hominum genus et pecudes, unde aequor et aurae 5 concipiunt motus proprios, unde optima tellus 6 educit varios non uno e semine foetus 7 et rerum eventus manant seriesque futuri, 8 dic, dea, quae nomen caelo deducis ab ipso 9 Uranie, dic, Musa, Jovis clarissima proles, 10 et tecum castae veniant ad vota sorores. 11 Dum canitis resonatque cavis in vallibus echo, 12 ipse legam laurique comas hederamque virentem, 13 ipse aras statuam viridi de cespite et umbras 14 lustrabo, tumuloque feram sollemnia dona 15 dilecti vatis, viridi quem monte sepultum 16 Parthenope liquidamque coli Sebethos ad undam. 17 Ipse chori pater ac princeps et carminis auctor, 18 Phoebe, adsis, noctisque decus Latonia virgo, 19 dique deaeque omnes, quorum sub numine caelum est. 20 Tuque adeo, comes Aonidum, dux optima vatum, 21 alma Venus (teneros nati sat lusimus ignes), 22 dum caeli errantes ignes, dum sidus amatum, 23 quo terraeque fretumque et magnus concipit orbis, 24 dum canimus quae signa tibi, quod pareat astrum, 25 diva, fave et niveis felix allabere cygnis ? 26 O mihi si Charites spirent, si blanda canentis 27 gratia mesopio contingat labra liquore. 28 Tu vero, nate, ingentes accingere ad orsus 29 et mecum illustres caeli spatiare per oras ; 30 namque aderit tibi Mercurius, cui caelifer Atlas 31 est avus, et notas puerum puer instruet artis. 32 Prima deum terras glaciali sidere circum 33 Luna meat, caelumque suo terit ultima curru. 34 Dux clara in tenebris, alienae obnoxia flammae, 35 aemula fraternis radiis et solis ab ore 36 ora fovens, quantumque ab Apollinis igne recedit, 37 hoc magis ipsa suum fundit mortalibus ignem. 38 Cornibus auratis primum, mox fronte refulget 39 jam media, medium caeli dimensa volumen. 40 Atque hinc obliquos vultus turgentiaque ora 41 nocte refert, tandemque, vago digressa meatu, 42 exsurgit solem contra, plenoque coruscam 43 orbe comam et fulvo totum caput explicat auro.

PONTANO URANIAE LIBRI LIBER I - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/PON_URAN_TWD.pdf · 90 Quid dicam, cum plena oculis rutilantibus, ... 175 Uritur, et placidum

Embed Size (px)

Citation preview

1

PONTANO URANIAE LIBRI (6049 vers)

LIBER I

U_1 v.1 Qui caelo radient ignes, quae sidera mundo

2 labantur tacito, stellis quibus emicet ingens

3 signifer, utque suos peragant errantia cursus,

4 unde hominum genus et pecudes, unde aequor et aurae

5 concipiunt motus proprios, unde optima tellus

6 educit varios non uno e semine foetus

7 et rerum eventus manant seriesque futuri,

8 dic, dea, quae nomen caelo deducis ab ipso

9 Uranie, dic, Musa, Jovis clarissima proles,

10 et tecum castae veniant ad vota sorores.

11 Dum canitis resonatque cavis in vallibus echo,

12 ipse legam laurique comas hederamque virentem,

13 ipse aras statuam viridi de cespite et umbras

14 lustrabo, tumuloque feram sollemnia dona

15 dilecti vatis, viridi quem monte sepultum

16 Parthenope liquidamque coli Sebethos ad undam.

17 Ipse chori pater ac princeps et carminis auctor,

18 Phoebe, adsis, noctisque decus Latonia virgo,

19 dique deaeque omnes, quorum sub numine caelum est.

20 Tuque adeo, comes Aonidum, dux optima vatum,

21 alma Venus (teneros nati sat lusimus ignes),

22 dum caeli errantes ignes, dum sidus amatum,

23 quo terraeque fretumque et magnus concipit orbis,

24 dum canimus quae signa tibi, quod pareat astrum,

25 diva, fave et niveis felix allabere cygnis ?

26 O mihi si Charites spirent, si blanda canentis

27 gratia mesopio contingat labra liquore.

28 Tu vero, nate, ingentes accingere ad orsus

29 et mecum illustres caeli spatiare per oras ;

30 namque aderit tibi Mercurius, cui caelifer Atlas

31 est avus, et notas puerum puer instruet artis.

32 Prima deum terras glaciali sidere circum

33 Luna meat, caelumque suo terit ultima curru.

34 Dux clara in tenebris, alienae obnoxia flammae,

35 aemula fraternis radiis et solis ab ore

36 ora fovens, quantumque ab Apollinis igne recedit,

37 hoc magis ipsa suum fundit mortalibus ignem.

38 Cornibus auratis primum, mox fronte refulget

39 jam media, medium caeli dimensa volumen.

40 Atque hinc obliquos vultus turgentiaque ora

41 nocte refert, tandemque, vago digressa meatu,

42 exsurgit solem contra, plenoque coruscam

43 orbe comam et fulvo totum caput explicat auro.

2

44 Septima quin etiam ut caelo concessit ab alto

45 mole gravis, septem ore vices, septem ore figuras

46 mutat agens circum, et parvum convertitur annum.

47 Hinc mare, quod magnum terras complectitur imas,

48 hinc variat rerum species ; quaeque humida ponti

49 stagna colunt errantque suis animalia silvis,

50 aemula crescenti reparant a lumine vires,

51 et multo imprimis implentur corpora succo.

52 Mox, ubi decrevere ignes, decrescit et humor

53 ille quidem, exhaustoque vices a lumine pensat,

54 paulatim et vacuae lassantur sanguine venae :

55 quod varii maris accessus variique recessus

56 ostendunt, quod frondosis in collibus arbos,

57 quodque salutiferae succis felicibus herbae.

58 Quam multos etiam furiis hinc saepe videmus

59 vexari, sortemque animo indignamur acerbam ;

60 saepe etiam morbo, aut dira languentia peste

61 corpora decubuisse ad humum sternique sepulcro.

62 Quid quod materies, viridique e monte recisae

63 aere trabes, multaque comam turbata ruina

64 fraxinus, Ioniumque abies versura profundum

65 ante diem effetae senserunt damna senectae,

66 exhaustasque situ vires ac robora clament,

67 curva senescentis lunae ni cornua servet

68 agricola, ingenti dum vellit ab arbore vallum,

69 et percussa gravi resonant nemora alta bipenni.

70 Haec eadem aerias arcis, Junonia regna,

71 temperat, idque licet certis cognoscere signis.

72 Namque ubi prima novos remeando colligit ignes

73 fratris ab amplexu rediens, si nubila frontem

74 occuluit, cornu per caelum invecta retuso,

75 pro, quantum nimbi terris pelagoque paratur ;

76 quanti etiam sese versent per inania venti,

77 si rutilo tum forte comam velarit amictu

78 oraque dispersis suffuderit ignea flammis.

79 Quarta dies sine nube sine pluviaque Notoque

80 spondet ad extremum constanti foedere mensem,

81 si nitidis nocturna genis, si fronte serena

82 incedit caelo et puro sese exerit ortu.

83 Ipsa eadem arctoo rigeat si tempora cornu,

84 tristis ab arctoo ventos tibi nuntiet axe ;

85 ast alia de parte trucem tibi suscitet Austrum,

86 tristis ab austrino rigeat si tempora cornu.

87 Hunc tamen ante diem si nulla effulxerit, heu tum,

88 heu male jactatas defenderit ancora naves,

89 ni labor et placidi succurrit dextera Phorci.

90 Quid dicam, cum plena oculis rutilantibus, aut cum

91 nigra genas duplici circum caput abdidit orbe

92 horrida nocte sua ? Di, longe avertite iniquum

93 imbremque pluviamque et agentis aequora ventos.

94 Cujus ut acceptae vires et cognitus usus,

95 templa deae statuere sacrosque ex ordine ritus ;

96 discerptumque viri corpus laniataque membra,

97 et multum lacrimis perfusos conjugis artus

98 finxit Niliacae tellus addicta juvencae,

99 et querulas sistra incassum percussit ad aras.

3

100 Hinc etiam Graii vates Aetnaeia furta

101 et raptus Siculae totiens flevere puellae,

102 Infernique Jovis thalamos, lamentaque matris

103 funerea, erratasque diu terrasque salumque

104 umbrarumque domos et sole carentia regna.

105 Proximus at spatiis et longe gressibus impar

106 accelerat Maia genitus, celer ille deorum

107 nuntius, auratis nectens talaria plantis.

108 Hic, rapidum propter solem sua plaustra reflectens,

109 nunc matutinos agili temone jugales

110 exagitat pelagique cavo caput exerit alveo ;

111 nunc Atlantiacae matris memor, Hesperidumque

112 rura videre parans fulvumque in frondibus aurum,

113 serus obit, sero flavum lavit aequore crinem,

114 et sero Herculeas linquit post terga columnas.

115 Sed sive immissis solem praecurrit habenis,

116 seu sequitur victusque terit spatia ultima metae,

117 non ipse ingentis oras, non liber apertas

118 audet adire vias caeli, Titania tantum

119 imperia et solis timet abscessisse quadrigis.

120 Ergo ubi ter nonasque plagas ter nonaque mundi

121 dimensus spatia, et curru dat lora secundo,

122 sistit equos. Mox coeptum iter ac vestigia rursum

123 nota legit, nunc ipse humilem demissus in Austrum,

124 nunc Boream et summas pennis petit arduus Arctos.

125 Et quoniam volucri rapitur sub sidera lapsu,

126 at nunc hos innixus equis, nunc convenit illos,

127 aut Jovis exquirens monitus et mitia jussa,

128 consilia aut senioris avi, violentave Martis

129 imperia et motos sullata pace tumultus,

130 hinc pedibus nectit pennas, hinc jussa deorum

131 nuntius exsequitur vario Cyllenius astro,

132 itque reditque viam totiens, mandataque portat.

133 Namque ubi Deliacasque rotas thymbraeaque propter

134 signa et Apollineos justa comes astitit axes,

135 tum vates responsa canit, tum pronus haruspex

136 exta notat, tunc et liquidas intentus in auras

137 oscinis explorat cantus et praepetis alas.

138 At si nocturnam Phoeben rorantiaque astra

139 et niveae tetigit secreta cubilia lunae,

140 agnovitque deae vultum et mandata recepit,

141 nec mora, digrediens monstratas excitat artes,

142 deducit pelago classem, secat aequora cursu,

143 ignotosque tenet portus, jam merce Sabaea

144 navem onerat, redit et Tyrio spectabilis ostro.

145 Hinc et Mercurio nomen, Romane, dedisti,

146 quemque et Arabs, quemque et Babylon Stilbonta vocasset.

147 Ast ubi summotasque domos et frigida adivit

148 tecta senis, solioque nepos acceptus avito est,

149 tum succos meditatur, et Idaeam panaceam

150 dictamumque legit, tum vulnera siccat, et udo

151 unguine lenit agens, adhibetque ad munera cantus.

152 Tunc vero strepitus armorum atque horrida bella

153 atque enses ac tela placent, tum vivere rapto

154 et praedas agere et discindere moenibus urbes

155 gaudet, et effuso caedem ingeminare cruore,

4

156 belligeri cum forte ducis se ad signa recepit,

157 et galea abscondit crines, et pectora ferro

158 inclusit, laterique auratum accinxit et ensem.

159 Fert leges ac jura fori, pacisque quietos

160 imponit mores, mandataque publica defert,

161 si jubeat genitor, cui civica munera curae,

162 et patres legere, et sanctum instituisse senatum.

163 At si candentis humeros et eburnea colla

164 exeruit, placidoque simul Cytherea petivit

165 amplexu, madidoque recens e crine fluentem

166 stillavit rorem blandosque afflavit amores ;

167 non ipse Inachiae memor aut fera vincla puellae

168 exsolvit, tristique obducit lumina somno

169 custodis monstri, aut torpentis ad hostia Lethes

170 traducit miseros per opaca silentia manes,

171 sed resides cantus in vertice Cyllenaeo,

172 formosae ludunt ubi festa ad carmina nymphae,

173 personat, et tenues moderatur pollice chordas,

174 ac non cedentes queritur tam crescere curas.

175 Uritur, et placidum cantando nutrit amorem :

176 ipse canit, tenerae cantus risere Napaeae.

177 Hinc felix regio mundique beatior ora,

178 quam lusus habitant molles, ubi segnis amorum

179 militia in vacuas exercet vulnera mentes.

180 Ver alit aeternos flores, passimque vagantes

181 incustoditae ludunt per gramina nymphae ;

182 otia cantantes mulcent ignava Camoenae.

183 Has inter succincta sinus, redimita papillas,

184 et roseum spirans fragranti vertice odorem

185 errat nuda genu per florida prata Voluptas,

186 cui volitant flavi per candida colla capilli,

187 ad frontem aurato religat quas fibula nexu.

188 Laetatur dea ; laetanti risusque jocique

189 assiliunt, somnique leves et mollior aura.

190 Hinc passim liquidi ambrosiae rorantur honores,

191 stillat Acidalius late liquor. At vaga nantum

192 ludit aquis, mixtim pueri nudaeque puellae,

193 grata cohors Veneri, chorus et genialis amorum.

194 Tum videas amne in medio rutilare favillas,

195 materna face quas Jocus hinc, ast inde Cupido

196 excussit : caluere undae, caluere natantes

197 afflatu. Media vehitur Lascivia cymba,

198 hortaturque monetque habiles agitare lacertos.

199 Hic aliquis puer, enando dum brachia jactat,

200 injecitque manum sociae furtimque papillis

201 inseruit ; tener ora rubor per grata cucurrit.

202 Hic aliqua, adnanti puero dum brachia miscet,

203 miscuit et femori femur, et simul oscula junxit.

204 Interdum se tota cohors in flumine mersat ;

205 non obstat pudor audaci, aut lux ipsa pudenti ;

206 luditur, et placidis immurmurat unda susurris,

207 emergit mox et campis se fundit apricis.

208 Dona legens selecta manu ac redolentibus hortis

209 errantis sequitur florum dea, conjugis aurae

210 flant super, et liquidis distillat odoribus aether.

211 Has oras atque haec Gnidiae loca laeta volucres

5

212 pervolitant circum, et Paphii vectantur olores,

213 numinis Idalii currumque rotasque volantes

214 qui subeunt, mollique ferunt per inania lapsu.

215 His Cytherea suum posuit pulcherrima sidus,

216 quo terraeque fretumque et magnus concipit aer,

217 et dulcis in corde agitant animantia motus.

218 Ipsa refulgentis auro interplexa capillos

219 Aurorae e thalamis radiorumque aemula solis

220 lucem aperit, reseratque diem mortalibus almum.

221 Interdum rapidis Phoebi deserta quadrigis

222 evocat oceano noctem, surgentibus astris,

223 admonet et placidi per amica silentia somni.

224 Verum ita digressusque suos, sua tempora pensat,

225 et sinuosa means niveis secat aethera cygnis,

226 ut solem petat, ad solem vestigia flectat.

227 Ipsa quidem caeli undecies ubi quina peregit

228 momenta, Eoo seu cum nitet aurea mundo,

229 Oceani Hesperias seu cum declinat in undas,

230 ipsa umbram in tenebris obtendit ut aemula Phoebes,

231 ipsa die radios ostentat ut aemula solis,

232 et lucem terris, et caelo lumina praebet :

233 tantos laeta suo de sidere fundit honores.

234 Haec decus, haec ipsa est hominumque deumque voluptas,

235 qua sine nil jucundum animis, nil dulce fatendum.

236 At medios caeli tractus, medii aetheris oram

237 fons lucis sol auricomus, sol igneus ambit,

238 sol, qui terrarum flammis opera omnia lustrat ;

239 ipse idem superum princeps ductorque choreae,

240 ad cujus numeros et di moveantur, et orbis

241 accipiat leges praescriptaque foedera servet,

242 agnoscant aurae imperium, maria alta tremiscant,

243 audiet et longe tellus fatalia jussa.

244 Atque hunc, ne qua opere in tanto decor ullus abesset,

245 praefecit luci rerum pater, ipse nitentis

246 spargeret ut radios, ipse ut lustraret Olympum

247 et terras simul et magnas liquidi aeris oras ;

248 unde dies, quique in sua terga revolvitur annus,

249 atque aevi simulacra fluunt, et tempus, et aetas.

250 Hinc ver purpureum vestit florentia prata,

251 spiceaque hinc campis flavescit messis, et aegrum

252 lenitura animum ac dulcem inductura soporem

253 distendit vacuas pinguis vindemia cellas,

254 et glacialis hiems resolutis ebria curis

255 ante focum molli solatur frigora baccho.

256 Hasque vices pater ille deum volventibus annis

257 esse dedit, quas ipsa aeterno foedere servant

258 tam certos elementa simul retinentia nexus.

259 Atque alii (horrendum), qua brachia pandit iniqua

260 parte poli chelasque audacius exerit ingens

261 Scorpius, hinc anni primos duxere meatus,

262 et primam fecere viam, cum partibus aequis

263 dimidium luci atque umbris sol dividit orbem,

264 ac noctem paribus suspendit Libra diebus :

265 ast alii saevae post horrida frigora brumae,

266 cum premit auratos Nephelaei velleris artus

267 Phoebus, et imbriferum rediit ver, omnia quando

6

268 alma parit tellus, quando omnis germinat arbos,

269 cum viret omne nemus, resonant cum frondea rura

270 concentu volucrum vario, pecudesque feraeque

271 exultant laetae in venerem, ac Tritonia monstra

272 ignibus incaluere, acer furit ardor, ut ipse

273 horreat indomitas Proceus contingere phocas ;

274 at misera in scopulis soloque in litore questus

275 Alcyone ingeminat vocesque effundit inanis,

276 multa querens, exosa diem, nomenque mariti

277 servat avis, Ceyca vocans, Ceyca requirens,

278 (ah miseram) rapidas repetens Ceyca per undas.

279 Nec vero non e summo quoque culmine Cancri,

280 qua regnat calor ipse et equos sol sistit anhelos

281 extremum invisens Ararimque atque ultima Thyles

282 litora, carceribus positis, exordia prima

283 hinc anni fecere, alacresque egere quadrigas.

284 At Numa frigoribus sub iniquum tempus, ubi ingens

285 declinat caelum et gelidum sol Aegoceronta

286 pronus obit, pronoque petit spatia ultima cursu,

287 qui fessos instauret equos. Hinc viribus auctus

288 deserit antipodum sedes, digressus et Austro

289 in Boream obvertit sinuoso calle, diemque

290 auget et obscuras nocti jam surripit umbras,

291 insudatque sequens clivo, atque assurgit in auras.

292 Has igitur solis metas, haec tempora servans,

293 Egeria monstrante, suum traduxit in annum,

294 ut quae prima novi repararet tempora cursus,

295 principia haec spatiis sua sortiretur oberrans

296 annus, et ad solem firmaret signa cadentem ;

297 sed Phoeben Phoebesque rotas et plaustra secutus

298 fraternum implevit germanae mensibus annum.

299 At Caesar solemque sequi, solemque tueri,

300 et solem lucisque auctorem dicere et anni,

301 solis et ad metam totas effundere habenas,

302 in lustrumque supervacuas concurrere partis

303 jussit, et hoc Latios inscribi nomine fastos.

304 Dicendum et variis fuerit qui gentibus annus.

305 Aegypti primum veteres fecere bimenstrem,

306 moxque quatergeminis complerunt mensibus ; inde

307 per bissena pari duxerunt sidera tractu

308 Arcades, at noster quot tempora continet annus,

309 annorum numero censebant Arcades, ante

310 jam geniti, quam luna suos ostenderit ignes ;

311 tantus honos, tanta est antiquae gloria genti.

312 His totidem adjunxere animis et Acarnanes altis

313 tutati ferro patriam, mox funere in ipso

314 conjecere animas, et honesta morte suorum.

315 Italiae licet antiquos evolvere fastos.

316 Namque alium primo Romae nascentis in ortu

317 instituit pater et gyro breviore coegit.

318 Promovit spatium Numa, nec Laurentibus idem,

319 idem erat Albanis. Alium qui Tiburis arva,

320 quique Ferentina cererem metit incola falce,

321 et tenuere suis habuereque in urbibus orbem.

322 Ille etiam ventos tempestatesque futuras

323 atque imbres aestusque graves et frigora monstrat.

7

324 Namque ubi caeruleo rapidum petit aequore caelum

325 exoriens, aperitque diem natalibus undis,

326 si nigram obscuro faciem variaverit ortu

327 concavus, inque atram condentur lumina nubem

328 et pelago et terris violentior incubat Eurus,

329 turbatasque amnis in pontum devehet undas.

330 Quin etiam ut nullae densentur in aere nubes,

331 si tamen aut hebetes radii torpere videntur,

332 aut si plus nimio torrens incanduit ardor,

333 collige venturos imbres. At pallida quando

334 Aurora oceano caput exerit, horridave inter

335 nubila diversis rumpit sol partibus, et nunc

336 obliquos effert radios, nunc pallidus ore

337 delituit nimboso, heu, rupto foedere, caelum

338 in terras ruet, et saevum per inane rotatae

339 praecipitent nimborum acies, quae grandine mixta

340 arboribus stragemque dabunt et vitibus almis,

341 vix ovium ut clausos defendant culmina foetus.

342 Non mihi tum, non claustra boumque armentave equarum

343 ducenda a stabulis, non me extra tecta domorum

344 ducet iter. Servanda dies, quam rite serenam

345 spondeat, oceani seras cum lucidus undas

346 intrarit, non nube comam, non turbidus ora,

347 sed qualem Hesperio Tethys suspirat in antro.

348 Quod si tum quoque nigranti velatus amictu

349 occiderit, sive ipse suo quanquam emicat ore,

350 si tamen aut atras nubes raptaverit, aut si

351 palleat et maculae fundant sese undique nigrae,

352 venturam expectes pluviam. Non te optima fallent

353 indicia, et multis nota experientia saeclis.

354 Vidi ego, cum rutilos Aurora immitteret ortus,

355 igneus aut roseo se tingeret aequore Titan,

356 ventorum ingentis sudum per inane catervas.

357 Vidi et, cum rutilus maculis inspergitur ignis,

358 praecipitem jactari undosa ad litora navem

359 amissis fluitantem armis ac dura gementem

360 verbera et effracto nudatam lintea malo.

361 Nulla salus, spes nulla viris : in vota precesque

362 vertuntur : vacat ars : miserae exoptantur arenae,

363 et dulcis terrae exsortes tanguntur amore.

364 Tanta mole ruunt immissis imbribus Euri.

365 Denique cum rebus causas, cum semina causis

366 sufficiat, gravido fecundans viscera partu,

367 nec quicquam sine sole novas in luminis auras

368 prodierit, pater ipse hominum, pater ipse animantum,

369 quaecunque aut viridi nemorum pascuntur in umbra,

370 caeruleosve secant latices, aut aera carpunt ;

371 hinc bissena deo solvebant vota quotannis,

372 Phoeboque et Nomio, Lycioque, patrique Lyaeo

373 et quibus ad lucos, quibus in solennibus aris

374 nominibus venerata deum officosa vetustas,

375 Delion ac Clarium, nec ficto nomine Osirim,

376 confecit certis vel qui Pythona sagittis

377 sanguine foedantem terras virusque vomentem :

378 plurima quae veteres Graium cecinere poetae.

379 Namque ubi se informis rerum atque incondita moles

8

380 digerit, inque suas abeunt elementa figuras,

381 tum tellus gravis imbre et adhuc stagnantibus arvis

382 fumida, anhela vagos tollebat ad aethera tortus,

383 involvens caelum nube et caligine opaca.

384 Hic ille immanis Python, immania cujus

385 corpora jamque deos et divum tecta petebant

386 ipsum etiam invasura Jovem, cum Delius arcum

387 intendens tulit acer opem. Namque, agmine facto,

388 emittens rapidas torrenti e sidere flammas,

389 in gremium matris luctantem et acerba tuentem

390 intorsit. Stetit ille tremens. Tum colla revinctum

391 centum implexa modis, centum religata catenis

392 ad manes imos atque intima Tartara traxit

393 victor, et obscura caelum caligine solvit.

394 Hic Python, haec tela dei, victoriaque haec est.

395 Latonae gemini partus, bina edita Delo

396 pignora nunc quae sint (paucis adverte) docebo.

397 Latonam Graii terram dixere poetae,

398 Latonam dixere solum. Latonia tellus

399 omnia progenuit, mater divumque hominumque.

400 Atque ubi se in proprias coepere elementa figuras

401 induere optatumque locum et data munia obire,

402 ipsa quidem medio mansit, sed mole liquenti

403 instabilisque etiamque tremens, quando aequora nondum

404 in certas ierant sedes, sed corpore mixto

405 pugnarent, et adhuc nullo sub foedere pontus

406 terraque se duris urgerent legibus, ut jam

407 unda solum traheret, tellus maria alta teneret.

408 Paulatim calor ille deus, cedentibus undis,

409 telluri sese insinuat, gremioque receptus

410 felicem partu genitricem implevit ; et inde

411 di geniti Phoebusque potens Hecateque triformis

412 emergunt. Illa acta polo interiore resedit

413 horridior, glaciem spirans et degener ore

414 femineo, minus atque habilem sortita calorem ;

415 at Phoebo natura mares animosque vigoremque

416 addiderat. Volat acer equis, atque aethera carpit

417 jam medium : stetit hinc superum longo agmine cinctus

418 et pharetra insignis humeros et crinibus aureis.

419 Hos Delo genitos magna, magni aequoris oris

420 crediderant, Delo excelsa, cui vertice summo

421 splendet apex quotiens caelo Latonia luna

422 exoritur, visitque suum sol aureus orbem.

423 Fluctibus hinc rapidis tremuloque emergere ponto

424 credebant, vastoque maris delabier alveo,

425 indulgente suis Delo cunabula natis ;

426 quin etiam Ogygiis olim cum mersa sub undis

427 paulatim exereret tellus caput, oceanusque

428 in sua jura suos fessus concederet aestus,

429 et tandem emicuit stellanti lumine caelum,

430 tum prima ex undis vastoque e gurgite Delos

431 prosiluit. Fulxere apices et vertice Cynthus

432 lucifero, qua parte dies surgebat et altum

433 Sol oriens curruque et equis insignis obibat.

434 Hunc et Pastorem converso nomine dicunt,

435 quod pascat quicquid sub caeli nascitur oris ;

9

436 quodque fores nascentum aperit, quod claustra relaxat

437 gignentum tenerosque educit in aera foetus,

438 hinc Jano nomen fecere ; hinc nomina Phoebo

439 ipsa dedit species nitidoque in corpore fulgor ;

440 idem quod volucres nervo stridente sagittas

441 torqueat, et certo defigat vulnera jactu

442 morbosque illuviemque ferens, hinc notus Apollo.

443 Quod solus caelo apparet fugientibus astris,

444 solus et immenso late loca lumine lustrat,

445 hinc solem dixere patrem lucisque dieque.

446 Sponte etiam immissis caelo quia fertur habenis,

447 Liber. At Herculeo laetus cognomine, quando

448 disjicit aerias nubes lucemque ministrat

449 aeris ipse decus, decus et sua gloria caeli.

450 Quin et Threicius divino carmine vates

451 hunc nitidum Phaneta vocat, quod surgeat Eoo

452 orbe recens, quod mane novos instauret et ortus.

453 Inde etiam auricomum Aegyptus veneratur Osirim,

454 Aegyptus, cui cura deum, quod lumina mille,

455 mille micent oculis passim radiantibus ignes.

456 Lyncea quin etiam, quod vis populantibus umbras

457 luminibus, quodque et radiis fugat humida passim

458 terrestrisque abigit fumos et nubila differt.

459 Ut lupus insidias meditatus pascua circum

460 insectatur oves rabie ferus et ferus armis,

461 pertentatque aditum et saeptis sese arduus infert

462 dentibus infrendens, et morsu exasperat iras,

463 hinc Lycius sibi nata deus cognomina fecit.

464 Quin et Mercurium, mutato nomine, dicunt

465 Argum somnifero victum stravisse caduceo

466 insomnem, centumque oculos ac lumina centum

467 pandentem, et niveae servantem pascua vaccae.

468 Argus enim caelum est, vigilantia lumina flammae

469 aetheriae et vario labentia sidera mundo,

470 quae passim multa sublustris noctis in umbra

471 collucent ; sed mox, Phoebo exoriente perempta,

472 torpent luce nova et candenti lampade victa

473 emoriuntur et obscuro conduntur Olympo.

474 Nec deploratum Veneri linquamus Adonim,

475 venantem quem durus aper sub dente peredit.

476 Non illum fontes nec amici flumina Nili

477 infletum volvere : novus dolor attigit amnes.

478 Septem illi totis ripa latuere diebus,

479 et septem plenis spumanti margine ripis

480 exsiluere, cavo digressi fluminis alveo,

481 stragem agris stragem et pecori stragemque colonis

482 cum ferrent ; miseri tantum mors angit amici.

483 Balsama te et myrrae, te cedrus flevit, Adoni,

484 te lauri strata per humum luxere corona ;

485 ter myrtus conata sequi miserabile funus,

486 ter radice retenta sua est, ter brachia flexit,

487 ter frustra lentos conata est flectere ramos.

488 Ipsa Venus, postquam lacrimae effluxere genisque

489 defecit liquor et capiti coma longa revulsa est,

490 ter mensem exanimis jacuit ; vix denique quarto

491 lucem hausit, vultus et adhuc suspirat amatos.

10

492 Terra etenim solem queritur deserta cadentem,

493 invidit quem tristis hiems, cui saevior apri

494 horret cana gelu facies, cui plurimus imber

495 crine madet, geminos et cum male concutit armos,

496 diglomeratque nives et grandine verberat auras.

497 Nam cum sol rebus praesit pater ipse creandis,

498 ut sese ad manes brumae sub frigora transfert,

499 tum tellus vidua sulcos oblimat in alvo.

500 Ac veluti virgo, absenti cum sola marito

501 suspirat sterilem lecto traducere vitam

502 illius exspectans complexus anxia caros,

503 ergo, ubi sol imo victor convertit ab Austro,

504 tum gravidos aperitque sinus et caeca relaxat

505 spiramenta, novas veniat qua succus in herbas,

506 et tandem complexa suum laetatur Adonim.

507 At quam Sebethi fontes, quam caerula lambit

508 Phormelle, quaeque et Musas colit ociaque ornat

509 Pieridum, et magni tumulo tegit ossa Maronis

510 Parthenope regum domus et decus ipsa virorum,

511 clara armis, clara ingeniis et fortibus ausis ;

512 haec annis florentem oculisque et crine decentem

513 Hebonem venerata, suos ritus patriumque

514 instituit morem et, sacris jam rite peractis,

515 urbs Hebona salutat, agrique Hebona frequentant,

516 Hebona et referunt simul antra et litora et amnes.

517 Hic etenim florem aetatis roburque juventae

518 et speciem deus et formae dat habere decorem,

519 oraque luminaque et moderantis corpora sensus.

520 Sed prius Herculei torrentia sidera monstri

521 solstitio vicina domus locaque edita caeli

522 diffundent terris hiemem glacialibus Euris,

523 ante et conspicui summo de cardine mundi

524 flava Lycaonio surget Pallantias axe,

525 atque diem averso subtervehet Auster Olympo,

526 stabunt et caeli septem labentia signa,

527 quam fando patremque hominum regemque deorum

528 laudibus aut meritis tollam, aut aequem ipse canendo,

529 quem centum celebrant arae, quem nomina centum.

530 Ut siquis, jubare exorto, Phoebeia demens

531 ausit obire oculis ora atque haurire videndo,

532 illicet ecce illi torpescunt lumina et ipsa

533 caligant in luce oculi, tum tempora circum

534 offundit sese nubes et fumida oberrans

535 caligo, ac nigrae caelum eripuere tenebrae ;

536 usque adeo nec fas oculis comprendere cuiquam,

537 nec fando terrae decus et decus aetheris alti,

538 unde sibi proprias ducunt animalia vitas,

539 unde trahunt nostrae caelestia semina mentes,

540 quo sine nec spirat quicquam, nec nascitur usquam,

541 nec color ullus erat rebus, tenebrisque malignis

542 et caelum et terras nox circumfusa tenebat.

543 Et jam intacta mei superat pars maxima coepti,

544 ac mentem calor instigat. Juvat alta vagari

545 sidera et immenso propius succedere caelo ;

546 Magnum opus. Et jam signa dei fulgentia terrent,

547 armorumque haurit strepitus clangorque tubarum.

11

548 Ipse deus rapidis insistens pronus habenis

549 tela manu quatit insultans, acerque cruento

550 ore tonat. Pellunt agili temone jugales

551 exsanguis metus atque tremor, tum ferreus ora

552 terror, sanguineumque pavor quatit ante flagellum,

553 ille quidem divis jam formidabilis ipsis.

554 Sed mihi digna viro atque animi sibi conscia virtus

555 suadet iter, penitusque aditus intrare repostos.

556 Hanc non terrisono prosternere fulmine Cyclops,

557 non facibus crinem ipsa feris implexa Megaera,

558 nec vis ulla queat Stygiis emersa tenebris.

559 Illi ferratum galea caput inclyta bellis

560 atque deum fato major prudentia servat,

561 at clipeo indomitum munit constantia pectus ;

562 stant adamante togae, totosque infusa per artus

563 temperies valida sese metitur in hasta ;

564 ante vigor mentem hortaturque, animosque viriles

565 aere ciens magno laudum succendit amore.

566 Hac duce, Junonis odiis jactatus iniquae

567 Amphitryoniades tot monstra ingentia victor

568 fudit humi. Non hunc liventibus obsitus umbris

569 Cocytos, non sparsa novem per jugera monstrum,

570 aut impacatae deterruit incola Lernae,

571 quo minus Infernosque lacus et opaca videret

572 Tartara, captivum et supera ad convexa referret

573 ipse canem ; quin astrigerum subnixus Olympum

574 labentisque domos divum cervice refulsit :

575 et dubitem mente haec complecti et pandere dictis ?

576 Efferus has habitat sedes deus ; huic comes haeret

577 et bellum, bellique parens discordia, et irae,

578 injustum, insidiaeque, et pallida tabe cruenta

579 caedes, inque suum rabies armata cruorem.

580 Ipse enses ac tela inter radiosque rotarum

581 versatus ferrum exercetque aptatque ferendo,

582 exacuitque mares animos et suscitat ira

583 implacidus. Martem hinc veteres dixere Latini.

584 Hunc Junone satum nullo Jove, patreque nullo

585 Oleniis conceptum herbis per Cresia rura,

586 eductumque Hebri ripis Rhodopeia ad antra

587 crediderant, animi indomitum adversumque Minervae,

588 scilicet aetherio mens est de fomite. At artus

589 corporeos, molem discordi e semine cretam,

590 Juno agitat. Ciet haec turbato in pectore versans

591 sanguinis ingentis aestus et colligit iras ;

592 unde avidus belli furor atque insania ferri

593 praecipitant. Jacet ingenti ceu pressa ruina

594 Mens super, at rapidus fervet sub pectore Mavors.

595 Hinc quondam magni tellus Jovis insula Crete,

596 Ionii Crete pelagi decus, inclyta bellis,

597 clara viris, capere arma et acutum cingere ferrum

598 prima dedit, curvo et spicula tendere cornu.

599 Post Thraces coluere, ferum genus, aspera duro

600 terra solo, gens ipsa jugis assueta nivosis

601 et praedas agitare et opimo vivere rapto.

602 Hoc etiam genitore satus Romanus et ipse

603 in patrium decus et belli sese extulit artes,

12

604 transgressus Latii fines transgressus et Alpes,

605 Oceano stetit et Bactris sera intulit arma

606 atque Indis, post edomiti septem ostia Nili

607 atque triumphatos non uno ex orbe Britannos.

608 Sed quamquam imperii impatiens et pectore saevus

609 indomito ac ruptis praeceps rapiatur habenis,

610 ipse tamen solium solis veneratus, adacto

611 curru sistit anhelus equos ; mox lora remenso

612 contorquet spatio, non ante ad munera recto

613 convertens cursu, quam princeps duxque deum sol

614 jusserit : illum adeo timet observatque tuendo.

615 Jupiter hinc solio longe spectandus ab alto

616 exerit os placidum terris, et fulgidus aureo

617 sidere felices mortalibus explicat ignis.

618 Hinc ego, si qua fides astris, aut si quid ab alto

619 aethera cognatum nostris in mentibus haeret,

620 crediderim fas ac leges et jura piumque

621 et rectum manare et amicae foedera pacis,

622 crediderim insontis scelerum expertisque malorum

623 mortales agere, et felicibus addere saeclis

624 saecula, perpetuumque annos extendere in aevum ;

625 tanta Jovis placidi clementia, ni malus atro

626 sidere torpentis Saturnus funderet ignes,

627 funderet et leti causam infelicis et omne

628 morborum genus et miserae mala plurima vitae.

629 Jupiter inde pater cunctorum auctorque bonorum.

630 Quin varios etiam ipsa Joves commenta vetustas.

631 Jupiter omnipotens, rerum qui summa potestas,

632 tu rerum sator et divum pater atque hominum rex :

633 ab Jove principium generis ; Jovis omnia plena ;

634 ille colit terras ; illi sunt omnia curae.

635 Hinc tot sacra deo fumantiaque exta ferebant,

636 hinc Capitolinae dominator Jupiter arcis,

637 totque triumphantis vidit de rupe Quirinos

638 sanguine tingentis aram et candente juvenco.

639 Quin etiam rapido qui turbine vertitur aether

640 ignibus incandens, quique aera lustrat opacum

641 pro Jove respersas sensit sibi frugibus aras.

642 Hinc tener ille calor tepidaeque ex ignibus aurae,

643 quo terraeque fretumque et magnus concipit orbis,

644 conceptosque fovent turgentia semina fetus ;

645 dictus ob haec late in gremium descendere amatae

646 conjugis et placidam amplexu captare quietem.

647 Aeris ipse etiam campos tenet, unde per auras

648 fulmineo invehitur curru, quo maximus Atlas

649 intremuit, tonuere poli, atque exterrita pressit

650 corda virum pavor exanguis. Ruit arduus acta

651 ventorum mole, ac rutilantia fulmina torquens

652 alta petit, vallisque cavas in nocte profunda

653 involvit, nigra et caelum caligine condit.

654 Tum pluvia et largis exundant imbribus amnes,

655 subjectique natant campi ; crepitantia grando

656 tecta ferit, dirum lapides vertuntur in imbrem

657 infandi, prostrata jacent armenta per agros

658 spirantisque vident natos stagnantibus arvis.

659 Mox uno immersa exitio cum montibus altis

13

660 it torrens, praecepsque insano vortice torquet

661 obvia et obstantis annoso robore silvas,

662 implumesque avium nidos cum matribus ipsis

663 proruit, involvitque ferarum horrentia lustra.

664 Ipse autem, sulco insudans dum insistit, arator

665 avulsus stiva immensum per inane rotatur

666 turbine jactatus volucri et nigrante procella,

667 illumque et miseros sub adunco vomere tauros

668 in latus adversi montis jacit, et praerupta

669 valle viatorem resupino corpore volvit

670 praecipitem, et latis excindit moenibus urbes.

671 Nec minus interea ventis maria acta tumescunt :

672 assurgunt undae et montes volvuntur aquarum

673 aequati caelo, fluctuque exterrita rauco

674 saxa sonant. Ecce abruptis assultibus aestus

675 incumbit pelago, atque ingenti vortice navem

676 infligit scopulo agglomerans et litora complet

677 funeribus miserorum, atro aut ter gurgite tortam

678 haurit hians, operitque cavo mox aequore pontus.

679 Qualia dum attonitae mentes mirantur, et horror

680 corda quatit, certae nec cognita causa ruinae,

681 invenit metus ipse Jovem, cui fulmina dextrae

682 assignant ac tela nigris humentia nimbis

683 et, caelo resonante, leves per inania currus.

684 Has iras Jovis esse canit longaevus haruspex ;

685 adversi non aequa dei portenta sacerdos

686 terrificat ; dira ingeminat per pectora curas

687 religio, illa quidem magnorum causa malorum.

688 Caeduntur lectae passim de more bidentes,

689 et cadit ante aras infelix victima taurus ;

690 discurrunt trepidae per templa adolentia matres,

691 matres, atque viri : tum longa in veste dialis

692 thura tenens ferit exta Jovi, flammisque per aras

693 exquirit veniam et summissa voce precatur,

694 ipse novem castis repetens stata sacra diebus.

695 Artibus his metus ille deum percrevit, et error

696 invasit miseras sub honesto nomine gentes.

697 Quid vexare deos frustra juvat ? Ordine certo

698 fert natura vices, labuntur et ordine certo

699 sidera, tam varios rerum parientia casus.

700 Illa suos peragunt cursus servantque tenorem

701 sorte datum ; parent illis elementa, fidemque

702 imperii mutare timent. Sic omnis ab alto

703 natura est ; sequitur leges quas scripserit aether.

704 Ipse Deus laeto spectat mortalia vultu.

705 Ultima sorte senex loca possidet, ultimus auras

706 ambit et aeterno contristat frigore terras.

707 Nigra seni facies, tardus gradus, horrida barba,

708 et cani crines, et membra effeta senecta ;

709 ingenio tamen ipse bonus, nec inutile pectus

710 consiliis constansque animi prudensque futuri.

711 Hic olim, ut fama est, regnis expulsus Olympi,

712 post varius tandem casus caelique marisque,

713 litore in Hesperio tusci prope Thybridis amnem

714 consedit, laribus tum primum acceptus amicis.

715 Hic regem aequaevum residemque ad munia gentem

14

716 arbuteo avertit victu ; tum, vomere tauros

717 subjungens, docuit tellurem invertere et arvis

718 semina committi, quae mox jam vere peracto

719 stringeret et fragili contunderet arida culmo ;

720 quin etiam scrobibus vites, sua munera, primus

721 committens curvaque premens jam falce novellas,

722 Lenaeos latices ignotaque pocula monstrat,

723 dispersosque vocat populos ac moenia ponit.

724 Hinc Latium latitante deo, hinc Saturnia tellus

725 dicta viris ; deus hinc Latiis, deus additur aris

726 vitisator curvam servans sub imagine falcem.

727 Mos erat antiquo in Latio ac Laurentibus arvis,

728 qui meritis patriam inventasque auxere per artis

729 atque acuere suos ad publica munera sensus

730 utile commenti in medium et nova commoda vitae,

731 in numerumque referre deum atque hos addere templis :

732 ut Janum, Faunosque, ut quem pollentibus herbis

733 fecit avem et variis pinxit dea daedala pennis,

734 ut geminos etiam Pilumnia numina fratres,

735 ut cujus famulata domus pinaria sacris,

736 et carmentali tribuit quae nomina portae :

737 purpura quin etiam ad summos ubi venit honores

738 ambitioque caput caelo intulit, hinc Hadrianos

739 et Nervas, hinc Caesareae tot numina gentis

740 et coluere quidem et templis posuere dicatis.

741 Heu, rerum ignarae mentes ignaraque veri

742 pectora, quid simulacra juvant ? Quid luce carentum

743 corpora ? Et incensis pacem tot poscere ab aris ?

744 Unus enim sator est rerum, qui cuncta gubernat,

745 quemque oculis neque cernere erit neque tangere palmis,

746 sed tantum mente invenias. Namque arduus imas

747 despectat nubes et caeli culmina pressat,

748 cuncta regens ; nam cuncta tulit longe optimus auctor

749 perfectorum operum et rerum causa una bonarum.

750 Hunc neque marmoreis renitentia templa columnis,

751 non auri pretiosus honos, non Indica concha,

752 nec quae Phidiaco spirant simulacra metallo,

753 aut tauri ante aras fusi cervice cruores,

754 sed precibus jejuna piis et conscia recti

755 mens placare queat facilem parvoque volentem

756 munere, si qua pii summittunt thura Sabaei.

757 Sed nos, incertum spatiis dum currimus aequor,

758 longius evehimur vento rapiente per altum ;

759 jam portus capere optatos et cedere fessum

760 aura jubet, litusque sinum convertere ad ipsum,

761 sideraque alta sequi, certosque intendere cursus.

762 Prima igitur niveis Phoebe Latonia bigis

763 invehitur, posthinc ales Cyllenius altis

764 excurrit spatiis, justaque Erycina canoras

765 jungit aves, cui blanda comes fert lora voluptas

766 divinum stillans rorem ambrosiamque capillis.

767 Quadrijugis hinc vectus equis sol igneus ambit,

768 quem procul insequitur rutilanti sidere Mavors ;

769 post felix caeli sidus Jovis emicat ignis ;

770 ultimus extremo torpet Saturnus in orbe.

771 Hic prope terdenis mundum vertentibus annis

15

772 ambit et in partis, quas liquerat ante, revertens

773 percurrit tardis caeli momenta quadrigis

774 pallidus, ac duros affert mortalibus annos.

775 Clara Jovi facies ac lumine sidus amico,

776 bissenisque annis bissena relabitur astra.

777 Bis cererem legit messor, bis vinitor uvas,

778 dum bis sex rutilus percurrit sidera Mavors,

779 Mavors arma serens et tristia crimina belli.

780 Thymbraeas paulo ante rotas Venus aurea metam

781 attingit, cupidas acuens in pectore curas,

782 sive diem laeto secum fert roscida vultu,

783 seu noctem Hesperiis decedens suscitat undis.

784 Hanc curru properante celer Cyllenius anteit,

785 ipse quidem ad causas et linguae promptior arma.

786 Terdenas iter assuetum Latonia noctes,

787 noctes atque dies et mensem pervigil errat,

788 dum solem rursum assequitur novaque astruit orsa,

789 Oceanum interea alternos auctura per aestus,

790 visura et blando crescentia semina vultu ;

791 sed quamquam properare viam juvat, ipsa, relicto

792 aethere, (cogit amor) per amici devia Latmi

793 furtim saxa petit complexus inter amatos

794 attrectare suis tenerum Endymiona lacertis,

795 non tamen ausa viri mollem turbare quietem.

796 Sed quamquam vario fulgent quae sidera mundo,

797 quaesitum est, num luce quidem Phaethontide fulgent,

798 an proprios natura illis indulserit ignes.

799 Non dubium quin luna notho splendore per auras

800 raptetur, minuatque sequens, fugiensque rependat

801 luminis alternos haustus, fraternaque rursus

802 ora fovens nullos terris diffundat honores ;

803 at procul e regione means, tum denique toto

804 ore vomit flammas et luce refulget honora.

805 Et quanquam varias mutat tamen una figuras,

806 non unquam medio magis, aut minus emicat orbe.

807 Nam cum desertas amisso lumine terras

808 nulla fovet, tum plena diis caeloque ministrat ;

809 tum quoque praetumido suspectat sidera vultu,

810 cum nova curvatos reparando colligit ignes.

811 Sidera dum terrasque aequata fonte tuetur,

812 orbe micat medio ; mox curvo sidera cornu

813 suspiciens, tumido spectat mortalia vultu.

814 Tum nullis caelum radiis nullo ore tuetur,

815 plena ferit tremulis cum stagna liquentia flammis.

816 Hinc superis caeloque datur quod demitur orbi.

817 Ergo, aliena fovens in opaco lumina semper

818 corpore, Phoebea nusquam de lampade fulget

819 corpore non medio, non plena lucida fronte ;

820 sed specie tamen alterna, ni forte sub umbram

821 inciderit terrae atque hinc luce laboret adempta.

822 Quae quoniam volucri fertur sub sidera lapsu,

823 aestivi tam saepe premens cava tergora Cancri,

824 nimbosum tam saepe etiam delata sub Austrum,

825 incandens tam saepe aestas ac frigida bruma

826 instaret, sortita suum si luna calorem

827 proxima nativis succenderet ignibus arva,

16

828 aut longinqua neget proprium procul acta vigorem.

829 Unde maris certi accessus, totidemque recessus ?

830 Unde et perpetuo manantia flumina cursu,

831 aut alimenta trahant gignentia ? Quae pater ipse

832 prospiciens, lunam obscura ferrugine tinxit

833 caeruleos moderantem aestus liquentiaque arva.

834 Quin etiam licet atra genas et opaca per ora

835 pallor eat, tamen, interior qua cogitur orbis,

836 densa situ magis et scabra rubigine sordet.

837 Ergo et cum solem adversum se agit undique, et ipsum

838 implevit radians Phoebei luminis orbem,

839 qua squalet parte atque horret caligine, densas

840 obducit maculas et se sua reddit imago ;

841 aerea qualis ubi clipei fulgentis ab ipso

842 sole repercussa est, aurato fluctuat orbe

843 clara aciem flammis et luce corusca decora,

844 verum si qua tamen nitido super aere resedit

845 scabra situ turpisque atra rubigine labes,

846 stat maculis obducta aciem, stat squalida vultum,

847 non Phoebi radiis, non ulli pervia flammae.

848 Praeterea cur sola acies immota deorum

849 cernitur obtutuque haeret defixa sub ipso,

850 cum tot et illa quidem sidentia signa micanti

851 scintillent radio, tremulusque internatet ardor ?

852 Scilicet alta illis regio sedesque repostae.

853 Quo postquam advenit defesso lumine visus,

854 defessus tremit ipse, tamen tremere ipsa videntur

855 astra ; micant radii, lumina nostra tremiscunt.

856 At contra vicina deum statio ardua quamquam,

857 prospectu facilis tamen atque immota tuenti ;

858 quo penetrans stat certa loco insistitque videndo

859 nostra acies, fixisque oculis immobilis haeret.

860 Plumbea si acta manu balearis pondera fundae

861 concipiunt malegratum ignem flammisque liquescunt,

862 si ferro praefixa et nervo impulsa sagitta

863 aera per vacuum ignescitque ardetque volando,

864 quid mirum, circumfusus si candeat aer

865 percitus aeterno motu atque urgentibus astris ?

866 Principiis vero ex illis constare videntur

867 sidera et aetherium inde olim traxisse vigorem,

868 qua volitant rapidaque polum vertigine lustrant,

869 et celeri bijugum cursu vectantur equorum.

870 Quae postquam facili perfecit singula nutu

871 ille opifex rerum et mundi inviolabilis auctor,

872 concilium vocat et superos arcessit Olympo.

873 Est procul immensi regio late ardua mundi

874 non homini explorata, humano aut cognita sensu.

875 Hic sedes augusta Dei, siquando vocatis

876 dat leges superis, aut publica munera tractat.

877 In medio sedet ipse : astat Sapientia dextra,

878 hinc Amor, et solio resident tria numina in uno ;

879 sub pedibus Natura potens, Tempusque, Locusque,

880 et varians Fortuna, atque immutabilis Ordo ;

881 inde alii proceres et convenientia late

882 Numina. Et incessu jam tum graviore notatus,

883 Aegocerontei referens spolia inclita monstri,

17

884 Saturnus gratam senior justa astitit Urnam,

885 Saturnus, cui cana coma, cui sordida vestis.

886 Quem justa pharetram incinctus volucrisque sagittas

887 laetus Achaemenio consedit Jupiter arcu,

888 squamea cui geminis horrescunt baltea monstris.

889 Hinc Mavors rigido crispans hastilia ferro

890 suspenditque Nepam galea, conoque minantes

891 librat agens Chelas ; tum cornibus acer aduncis

892 asperat et clipeo pugnas meditatur aheno,

893 excussitque Aries caput et pede proterit auras.

894 Tum voce et cithara gratus nitidaque juventa,

895 horridus idem etiam pharetra spolioque Leonis

896 Phoebus adest, Phoebique comes Lux aurea, cujus

897 munere non tenebras superi, non nubila norunt.

898 At Venus auratis humeros armata sagittis

899 candentemque manum flammis, licet editus esset

900 nondum Amor, urentes jam tum meditatur amores,

901 jam tum sollicitis animos incendere curis ;

902 atque illi vario radiabat candida limbo

903 vestis, et in molli surgebant lilia prato,

904 et quot vere novo tellus parit alma colores.

905 Inter quos tenerum niveo candore Juvencum

906 urit amor. Nunc ille Notus atque aera captans,

907 heu, male dilectos queritur desertus amores,

908 nunc maeret viridi infelix projectus in herba ;

909 interdum ingenti frondosa per avia saltu

910 proripitur, sequiturque inventam fortis amicam

911 jam victor, mox victus et exspes ; hinc latet antro

912 abditus, et miseras rumpunt spelaea querelas.

913 Ipsa autem media divorum in parte resedit,

914 autumnus paribus qua tempora dividit horis.

915 Virginis hinc facie insignis flavoque capillo

916 Mercurius, geminae nectunt talaria plantae :

917 ipse puer laetus studio et puerilibus annis.

918 Ac tandem rapidis velox Latonia bigis

919 alba genas niveaeque nitens in vellere lanae,

920 candida subrutilis redimita monilia Cancris.

921 Ergo ubi convenere animisque opibusque parati,

922 quales jussi aderant, intentique agmine longo

923 exspectant signum atque alacres praecepta capessunt,

924 tum genitor solio placidus sic coepit ab alto :

925 "Cuncta equidem, o superi, placuit quaecumque creavi ;

926 sic volui, nec nos umquam fecisse pigebit.

927 Auctorem illa suum referunt, nec deficit illis

928 ipse opifex ; operi decor, et praestantia juncta est ;

929 est rebus sua cuique fides, est et locus. Ignem

930 et terras jeci primordia ; quae tamen inter

931 aeris immensos campos Neptuniaque arva,

932 quod sibi perpetui constaret machina mundi,

933 congessi, mundumque aequa compage ligavi,

934 nexibus alternis et amico singula vinclo.

935 Vos autem caeli meliore in parte locavi,

936 aetheriumque dedi insontis habitare recessum.

937 Nam quamquam geniti et coeptis mortalibus orti,

938 nascendique vices et jam revocabilis ordo

939 obsistunt, at nostra illis pollentior est vis,

18

940 non rerum causis, non ulli obnoxia fato.

941 Nunc igitur quae certa manet sententia menti

942 accipite, et quae sit reliquis mihi cura creandis.

943 Absolvenda quidem mundi inferioris imago,

944 quando etiam generis rerum tria semina restant,

945 nec manibus tractare deum mortalia fas est.

946 Quare agite, et celeres quam primum ascendite currus

947 aggressi mortale opus et genus omne animantum ;

948 aerias celebrate plagas, serite aequoris undas

949 tellurisque sinus gravidos, ut ne qua peracto

950 pars operi aut rebus desit pater ipse creandis.

951 Imprimis teretes hominum fingentibus artus

952 artificem navare operam, tum condere membra

953 cura sit, aetherios divini seminis haustus

954 apta haurire animos caelesti e fomite ductos.

955 Hi fundare urbes populis, hi ponere jura,

956 addere et imperio fasces, dare nomina rebus

957 assuescant, rectumque sequi, atque offerre periclis,

958 et pugnare malis, et honesto vivere parto,

959 atque inopes rerum casus superare ferendo,

960 dum fluidum solvetur opus, dum carcere laxo

961 jussi sidereas caeli revocentur ad arces.

962 Interea altrices operas victumque volentes

963 fundite, et ingentis animos accendite laudi,

964 rectorem ut noscant superum, patriamque requirant,

965 et genus, et caeli sursum templa ardua cernant,

966 auctorisque sui memores justumque piumque

967 servent, et placidos discant non temnere divos.

968 Sic placitum, sic nostra fluant certo ordine fata."

969 Dixit et ingentem nutu concussit Olympum.

970 Illi praecipites liquidum circum aethera lapsi

971 jussa obeunt, verruntque rotis properantibus auras.

972 Nec mora : vestiri colles et roscida prata,

973 innarique aer pennis atque aequora caudis,

974 quadrupedum et resonare gravi sola concita cornu.

975 Fagiferae viridante jugo, viridantibus Alpes

976 vallibus, et viridante cacumine Caucasus ingens

977 laetatur, furtis olim doliturus iniquis.

978 Illicet ecce caput viridi circumdat amictu

979 Aetna, giganteae dolitura incendia pugnae ;

980 illicet umbrosis vestita est vallibus Ida,

981 Ida gravis Trojae deploratur ruinas.

982 Frondet Athos, frondetque jugis immanibus Oeta

983 Herculeum visura rogum, creberque Erymanthus

984 ilicibus, longaque coma spectabilis Haemus.

985 Ostentat Rhodope comitantis Orphea silvas,

986 Orphea mulcentem tigres et carmine lyncas,

987 sed non femineos moderantem voce tumultus.

988 Maenalio stupet in saltu dum increscere cornum,

989 non sensit quercu sese frondere Lycaeus.

990 Gargano in magno, in nimbifero Appennino

991 dum crescunt tiliae atque orni, dum vertice Pindi

992 surgit acer, pinu interea se sullevat alta

993 Pelion et late pelago sua signa minatur.

994 Jam videas canentem oleis frondere Taburnum,

995 Asinios simul et colles Clitumniaque arva,

19

996 jamque Cybelaeis undare et Dindyma silvis.

997 Pampinea caput Aenarie bijugisque Vesevus

998 fronde tegunt, tegit et picea se Sila sub umbra,

999 ac buxo varius nectit sibi ferta Cytorus.

1000 Proveniunt late campis caelestia dona,

1001 plurima nux et pruna rubentia et aurea ramis

1002 mala et odoratis non indecor arbutus hortis.

1003 Ingentis patulae ramos, ingentia sursum

1004 brachia porrigere ac radice in tartara ferri

1005 et cerasi, palmaeque, et lotos amica Lyaeo,

1006 atque in sanguineam morus post versa figuram

1007 coepere, et mensis sorbus placitura secundis.

1008 Erumpuntque solo biferae atque cydonia canis

1009 frondibus, erumpunt sudanti balsama ligno,

1010 Punicaque, et fragili nitens in stipite praecox,

1011 ac de textilibus pendentia citria ramis ;

1012 citria, quae semper (visu mirabile) vernum

1013 spirant flore decus, semperque nitentia gratis

1014 floribus ac fetu aeternaque virentia fronde,

1015 citria Amalphaeis latebra haud incommoda nymphis.

1016 Coepere et viridis mirari flumina ripas ;

1017 canentis Ufens salices, et flavus arena

1018 populeas Thybris frondes, quique aequora findit

1019 Gallica, quondam etiam lacrimas Phaetontis amati

1020 Eridanus misturus aquis, miratur et alnum

1021 Nar praeceps, frondentem alnum, miratur et ipse

1022 caeruleus Liris, tum cinctus arundine crinem

1023 Vulturnus, flammasque deum sensurus Enipeus.

1024 Sensit odoratos Indus subolescere ramos

1025 caeruleo cum Gange, cavo et caput extulit antro ;

1026 sensit thuriferum late nemus altus Hydaspes

1027 et sua Oronteae senserunt cinnama ripae.

1028 Dum Tagus aurifluo vectatur gurgite, et undis

1029 in mare rumpit Anas, sullato lumine uterque

1030 Pyrenes scopulis viridantia robora late

1031 prospiciunt variare comas admotaque caelo

1032 jam nemora et densas per saxa rigentia taxos.

1033 Ecce sub haec varia sese Tegus integit umbra,

1034 ipse et Anas viridi ripas vestitus amictu

1035 frondenti vehitur per flumina summa phaselo.

1036 Haud illi invidit Sicorisve, aut cultor Hiberus

1037 gentis Iulaeae. Quin, qua vagus aequora findit,

1038 hic choreas agit, et praecinctus arundine frontem

1039 gaudet agros, gaudet Lenaeo palmite terram

1040 Hesperiam frondere et alescere vitibus ulmos.

1041 Quod frondes, Penee, novas mirare ? Quid umbras

1042 et lauros ? Visure deum per pascua laetas

1043 ducere oves, miserosque cava testudine amores

1044 solantem, teque et Daphnen per prata vocantem,

1045 visure et patriis natam frondescere ripis

1046 tendentemque manus et flumina nota precantem,

1047 candida dum subitus serpit per pectora cortex

1048 (ah miseram) et viridem ducunt dum membra rigorem.

1049 Interea colles florere, virescere valles

1050 incipiunt, late et foliis mollescere rura.

1051 Ver halat, Zephyris mulcent spirantibus aurae,

20

1052 Chloris odorato devecta per aera curru

1053 laetata et varias nemorum increbrescere frondes

1054 spargit humi varios, fertur quacumque, colores,

1055 quaque movet gressus surgunt violaeque rosaeque

1056 Coryciique croci atque immortales amaranthi,

1057 candida nec niveis cessura ligustra pruinis.

1058 Ipsae etiam Charites socio simul agmine fundunt

1059 certatim illa thymum roremque et molle cyperon,

1060 haec casias caltasque, haec et vaccinia nigra

1061 narcissi et lacrimas hyacinthi et nobile gramen

1062 et thymbram et quot nunc tellus fert daedala flores.

1063 Ipse Deus laeto spectat sua munera vultu.

1064 Tum maris horrisoni fluctus liquentiaque arva

1065 Neptuni pecus et squamoso corpore pisces

1066 insiliunt ; alii scopulos et litora passim

1067 curva petunt, alii pelagusque atque ima profundi,

1068 aut tendunt Scythici Maeotica ad ostia ponti,

1069 infidum genus in fraudem praedamque paratum.

1070 Errantes passim et nullo custode vagantes

1071 caeruleus longe Nereus videt, advocat udum

1072 Protea, qui socias acies, socia agmina jungat,

1073 et statuit pastorem. Illi data signa sequuntur,

1074 ipse agit errantes ad pabula et ipse reducit

1075 inde domum ; clarum e specula dat buccina signum.

1076 Aera quin etiam pictae petiere volucres

1077 armatae accurvis rostris atque unguibus uncis.

1078 Ipsae iter intendunt pennis et cantibus auras

1079 demulcent, tectae nemorum variantibus umbris.

1080 Nullae illis certae sedes, connubia certis

1081 temporibus ; tunc tecta locant, tunc figere nidos

1082 cura subit ; mox ova fovent ac pignora curant,

1083 atque edunt teneros plumoso corpore fetus,

1084 optatasque ferunt aut ore aut unguibus escas.

1085 Fatidicos avium cantus alasque futuri

1086 praesagas dixere, neque aut sine numine divum

1087 tendere iter pennis laeva dextrave ferantur,

1088 aut canere et varias e ramis edere voces

1089 nocturnas, seu de tectis ululare querelas.

1090 Cernere erat longum in campis depascier agmen

1091 quadrupedum, sociosque greges in pascua ferri.

1092 Una ingens bos, una ariesque et saetiger hircus

1093 cornibus armati frontem, et pede fortior ibat

1094 acer equus, jam tum insidias et dura timentes

1095 arma lupi et rabiem saevorum irasque leonum.

1096 Discordes brutorum animae atque aversa voluntas,

1097 discordi quoniam fuerint e semine creta.

1098 Hinc pars indulgent herbis per pascua laeta,

1099 aut latis quaerunt silvis Dodonida quercum ;

1100 pars altis in speluncis per devia lustra

1101 invigilat parto, et praedas agit ore cruento ;

1102 pars repit terrae occultis armata venenis.

1103 Parcendi studium nullum, nec cura futuri.

1104 Sola hiemi metuens latebroso pumice condit

1105 triticeos populata hominum formica labores.

1106 Idem amor atque apibus eadem experientia parcis ;

1107 sed nec agros populare palam, aut incumbere furtis,

21

1108 cum juvet e proprio vitam tolerare labore :

1109 justitiam norunt solae et servare pudorem,

1110 aequales cunctis operae studiumque parandi.

1111 Mane novos adeunt flores examine denso,

1112 caelestemque legunt rorem atque in tecta reportant ;

1113 mox vacuis stipant cellis, ut nectare largo

1114 ignavas ducant hiemes et frigora temnant.

1115 Quin etiam tempestates et sidera norunt,

1116 armataeque repentinas vicere procellas

1117 pendentis saxi molem ad cava crura ferendo :

1118 usque adeo referunt divinum a stirpe vigorem.

1119 Has pater e summi despectans vertice Olympi

1120 miratur, tenues animas conamine tanto

1121 nunc fundare urbes, aditus ac moenia late

1122 munire et multo portas custode tueri,

1123 nunc aliam natis patriam monstrare parandam,

1124 immunes operum reges dare jura vocatis

1125 in populis, illos jamdudum astare silentes.

1126 Ultimus erupit gravida tellure creatus

1127 spe puer ingenti, sed corpore debilis ipso,

1128 nudus, inops, quem dura solo suscepit egestas,

1129 eductum foliis herbarum et cortice crudo,

1130 aut corno, aut si quam dederat Dodonia glandem.

1131 Mox umbras nemorum captare, aut sicubi montis

1132 exesi specus, hic aestus et frigora primum

1133 vitare, et subita se a tempestate tueri

1134 monstravit, tectum stipulis cannaque palustri ;

1135 semina quin etiam siccis haerentia culmis

1136 herbarum passim lecta, et servata per annum

1137 condere poma, nucesque hiemi signare repostas,

1138 formica monstrante, cavis dum condit in antris,

1139 ipsa dies, multusque labor docuere colendo

1140 naturam in melius formare et pervigil usus.

1141 Ecce autem e mediis terrae fornacibus ignis,

1142 (sive ille excussus caelo pugnantibus Euris,

1143 seu silicis venis manus extudit) arida circum

1144 corripuit fomenta, levique impulsus ab aura

1145 succensos ramos flamma crepitante cremavit,

1146 et lux frondosa nemorum diffulxit in umbra.

1147 Extimuit primo flammas ignobile vulgus.

1148 Post, ubi subsedere ignes et fulgidus ardor,

1149 cognitus et tandem divini muneris usus ;

1150 excipitur dextra fumanti stipite carbo

1151 inferturque focis, tenebras et frigora noctis

1152 qui foveant, calidisque assent et viscera pruinis.

1153 Paulatim quoque diversos idem ignis in usus

1154 transfertur, donec liquidum explorare metallum

1155 cogitur, atque novis ferrum exspumare caminis.

1156 Hinc marrae curvusque bidens et vomer aduncus,

1157 quis terram vertere atque edomuere colendo ;

1158 hinc falces curvae atque aerata fronte secures,

1159 robora quis tiliaeque leves et fraxinus ingens

1160 excisae primas domibus fecere columnas,

1161 et statuere nigris angusta mapalia tectis.

1162 Ex illo coetusque hominum atque frequentia coepit.

1163 Urbibus hinc positis statuunt connubia et aequas

22

1164 describunt leges et diis sua templa dicarunt ;

1165 Mille artes rerumque dehinc commenta bonarum

1166 crevere, et laudum accessit generosa cupido,

1167 sulcatum mare navigiis et sidera caelo

1168 quaesita, expressumque cavis e montibus aurum ;

1169 tum rerum causae inventae, tum copia fandi

1170 extulit os movitque foro popularia bella,

1171 tum canere heroum laudes et fortia facta

1172 Pierides coepere, aeternumque addere carmen

1173 laudibus, aeternamque in secula condere famam.

LIBER II

U_2 v.1 Nunc, age, sideribus quae sit natura movendis,

2 nate, hauri, caelique situm patre sub duce nosce,

3 et quis cuique locus ; neque enim pars ista docenti

4 ignota est, nec Musa novum instaurare laborem

5 fessa negat. Da thura, puer, tumulumque parentis

6 sparge rosa. Vos Minciadae, vos o mihi, manes,

7 este boni, fluat ut liquidis e fontibus unda

8 grataque vicinis spiret de vallibus aura.

9 Principio caelum ac caeli pars extima circum

10 sponte sua vehitur, primoque oriente profecta

11 Oceani Hesperios amnes solemque cadentem

12 tendit agens. Hinc praecipiti vertigine mersa

13 Eoos rursum Nabathaeaque regna revisit ;

14 quam contra obliquo surgunt pugnantia nisu

15 astra deum, variisque agitant sub legibus orbem.

16 Ac licet ingenti retrorsum agitata ferantur

17 turbine et adverso trudantur victa repulsu,

18 non oblita sui tamen obliquantia tendunt

19 adversum, tandemque rotis victricibus acta

20 contingunt propriam certo post tempore metam.

21 Nonne vides lunam, ut quarto sese extulit ortu,

22 Oceano properare ? Dehinc, ubi septima caelum

23 lustrarit, vadentem alti per culmina mundi,

24 donec ab Eoo victrix effulxit Olympo

25 plena animis, plena et radiis, atque aemula solis ?

26 Nec vero errantumque acies et sparsa deorum

27 agmina constanti peragunt sua munera cursu ;

28 sed nunc promotis incedunt gressibus, et nunc

29 versa pedem referunt, modo declinantia in Austrum,

30 et modo hyperboream cursu surgentia in Arcton.

31 In medio sol ipse deos moderatur et aequis

32 passibus incedens fluitantia tempora pensat,

33 disponitque vices rerum nectitque futura.

34 Haec plaga circuitusque ingens flexusque deorum

35 bissenas patet in partis, ac tramite lato

36 obliquat sese in Libyen, unde horrida bruma

37 adventat ; secat hinc medium curvatus Olympum,

38 qua de parte novum spirat ver ; inde volutus

23

39 in Boream, unde aestas flaventia demetit arva,

40 convertit rursum in medium sinuatus Olympum,

41 autunnus paribus qua tempora dividit horis ;

42 hinc iterum in Libyae sitientis flectit arenas.

43 At hunc obliquis circumdare flexibus orbem

44 jusserat ille, hominum divumque aeterna potestas,

45 quo variae rerum species, quo tempora rebus

46 certa forent, obstringat hiems, ver stricta relaxet,

47 concoquat autumnus quod et ante coegerat aestas.

48 Quin et bissenis passim variata figuris

49 signa vehit, pictoque micat Zona aurea textu,

50 zona Jovis monumentum ingens. Haec munera quondam

51 Uraniae pater ipse dedit, quo tempore leges

52 ponebat superis arcanaque jura ferebat ;

53 tum natam dictis ac munera laudibus ornat,

54 multa docens : splendent latis nova cingula bullis

55 fulva auro, nitida argento ac radiantia gemmis.

56 Illa patris monitis et tanto munere laeta

57 incedit caelo ostentans memorabile donum.

58 Ecce videt fortunam una atque urgentia fata

59 per varias errare domos, nullumque tenere

60 certa locum, spernique patrem ac mandata Tonantis ;

61 illicet explicuit zonam atque innexuit arte,

62 Fataque Fortunamque et nodo inclusit aheno.

63 Inde manent infixa locis, quae Balteus ambit

64 signifer, et stabili custodit fibula nexu.

65 Primus ab aequali surgit Nepheleius ortu

66 ostentatque auratum Aries de corpore villum.

67 Ingenti late tergo atque ingentibus armis,

68 in pedibusque micant ingens, micat igneus ore

69 fulgor, et ardenti meditatur proelia fronte

70 bellator quadrupes ; stant fulvo armata metallo

71 cornua, et Hellaeae apparent vestigia dextrae.

72 Vectabat Phryxumque una Phryxique sororem

73 insignisque auro et villis maria alta secabat ;

74 aurea per fluctus splendebat lana tumentis

75 caerulaque aurato rutilabant aequora cirro,

76 radebant niveas undosa volumina plantas.

77 Illa timens udo plantas subducit ab aestu,

78 aura leves, levis ipsa, sinus implebat, at illi

79 pectora candentes nudant exerta papillas.

80 Dumque Aries sese attollit, dum subjicit undis,

81 nunc mutat varios infelix ore colores,

82 nunc effusa comas : "Miserae succurrite, clamat,

83 Nereides, si qua est pietas, si numina possunt

84 vestra aliquid, cohibete undas et porgite dextram".

85 Clamore excepere deae. Tum candida Drymo

86 et faciem miserata et primos virginis annos,

87 labentique manum insinuans comitatur euntem,

88 ac placido sermone levat. Mox caerula Tyro,

89 flavaque Laodice, Panopeaque, Cymothoeque,

90 et Thisbe, et niveo conspecta Peloris amictu,

91 puniceoque sinu Xanto, exertisque papillis

92 Nisaee, longaque coma spectabilis Atte,

93 Atteque, Opisque, Orithyiaque, Thespiaque,

94 et niveis Galatea genis, Arethusa lacertis,

24

95 saltantes circumsistunt et cantibus auras

96 permulcent. At blanda Hyale non lumina torquet

97 a puero, Phryxique oculis immobilis haeret,

98 pertrectatque sinum, et pietatis imagine jungit

99 oscula, marmoreaque onerat cervice lacertos ;

100 uritur, et mediis fervet malesana sub undis.

101 His ducibus spumosa aries freta celsus obibat

102 corniger ipse auro et gemino vectore superbus.

103 At mater laeta e caelo prospectat euntes,

104 quam tamen et monstra oceani et fraus insita ponto

105 sollicitant natis metuentem ; e nube propinqua

106 auxilium parat et casus timet usque futuros.

107 Ecce ingens undante salo late obvia celsum

108 phoca caput, totaque exstans cervice per aurasque

109 huc illuc oculos vertens attollit, et ipsum

110 ore vomens pelagus fluctus ad sidera jactat.

111 Spumescunt aurae pontusque dehiscere visus,

112 et lux nimbosa undarum nigrescit in umbra.

113 Obstupuit subito monstro atque horrentibus undis

114 assuetus terrae quadrupes, pavitansque tremensque

115 obvertit sese in gyrum, mox rursus in altum

116 provehitur ; rursum ante oculos sese objicit atrox

117 belua et immani fera guttura pandit hiatu.

118 Ille iterum in gyrum insinuans et ab aequore tractus

119 affligit scopulo latus, atque exterrita virgo

120 excutitur dorso exanimis, quam sedula nymphe

121 sullevat et dictis pavitantem hortatur. Ibi amens

122 apprendit cornu dextra tenuitque prehensum ;

123 quoque aestus magis ingeminat, tanto arctius illi

124 nititur et geminis innodat cornua palmis.

125 Ter fluctus cauti illisit, ter cornibus haerens

126 substitit, ac ter nisa manu se a caute recepit ;

127 viribus hinc defecta suis excussaque cornu

128 labitur, et surdas fluitans deplorat ad undas.

129 Nec revocata potest miserae dare brachia mater,

130 exceptamque sinu Drymo ac solata dolentem

131 in vitreas defert sedes, ubi molliter udae

132 Nereides ducunt choreas, pars fila remissis

133 deducunt digitis, tenui pars pectine telas

134 aut picturatas variat subtegmine vestes

135 Oceano magno et cyaneo Euxino.

136 Hanc post vitigenae spatiantem litore Naxi

137 carpentem varios operosa in serta colores

138 Nereus implevit, quo partu Paeona magnum

139 progenuit, latas Ister cui subdidit urbes ;

140 quin formae ob meritum regno donavit aquarum,

141 unde hodie rapidus nomen tenet Hellespontus,

142 non ingrata quidem miserae solatia matri.

143 At postquam aurato ditatum est vellere Colchos,

144 quadrupedemque suum caelo Mars intulit alto,

145 ac superi et formam et monumenta ingentia facti

146 mirantur, sed et ante alios miratur Apollo

147 tergaque cervicemque et pectora lata pedesque

148 aurigeros : stupet imprimis ingentia fronti

149 cornua, quis pueros pelago indignante tulisset ;

150 tum placido Jovis assensu fulgentibus astris

25

151 illustrat. Micuit stellato vellere dorsum

152 lanigerum, micuere aures cervixque pedesque

153 unguifidi, ac rutilo scintillat lumine cauda

154 venterque et caput igniferis sub cornibus ardens ;

155 quaque manus tenerae cornu strinxere puellae,

156 hac geminum accendit candenti lampade sidus,

157 atque annis operire viam per secula jussit.

158 Ipse novis laetus stellis et vellere dives

159 hoc solium sibi constituit, quo rite quotannis,

160 dum rerum generi atque hominum dum consulit, orbi

161 et dicit leges naturae et jura recludit.

162 Haec sedes, haec est generosi regia Martis.

163 Hinc pugnator equos armatque in proelia dextram

164 ipse Aries, quamquam stabulis assuetus et herbae,

165 sectaturque vagi Pastoris in agmine signum ;

166 non minus ingentis animos ac regia jussa

167 prae se fert, campoque audax insultat aperto

168 bellator, cornuque ferox defertur in hostem,

169 duraque sub molli meditatur proelia lana.

170 Sic Mavors jubet armipotens princepsque deum sol.

171 Hinc quibus effulxit nascentibus aureus Helles

172 corniger et primo radiarunt vellera caelo,

173 hos animi vigor insignes, hos libera corda

174 audaces reddunt effando et recta monentes.

175 Imperiosa viris majestas. Hi sua plebi

176 describunt jura et populo dominantur et urbi,

177 quique ipsi norit parere et ducere, et alta

178 cervice excussisse jugum, atque odisse nocentes.

179 Inconstans vitae tenor et mutabile pectus,

180 elatum tamen, at cupidum rectique probique,

181 quod facile ingentes versent iraeque minaeque.

182 Ergo et contemplare oculis, metitor et alto

183 vadentis caelo dominos signique locique,

184 et soli et cui terna venit per signa potestas.

185 Hi tibi naturae leges praescriptaque signi

186 ostendent, quodque ingenium et vis insita cordi,

187 quidque Aries oriente loco praestetque negetque.

188 Te caeli rimantem oras et fata domorum

189 natalemque locum signi surgentis et ortus

190 luciferos, licet usque deos, licet usque deorum

191 consilia explorare, situm ingeniumque locorum,

192 unde fluant et opes, unde auxiliumque favorve,

193 unde et honos venit aut rursum indignatio et irae

194 damnaque et instantes insigni clade ruinae ;

195 portendant quae laeta domus, quae triste minentur,

196 quae teneat loca sorte, quibus dominetur in oris

197 regnator, quae vis aliorum ex ordine regum ;

198 quo rerum pateat status et sors ipsa futuri,

199 et quid quodque ferat signumve, locusve, deusve.

200 Hoc surgente, aliquis veniens ad munera vitae

201 ingentis nunc divitias cumulabit, opumque

202 affluet undanti rivo ; nunc rursus in arctam

203 pauperiem conjectus inopsque arentibus undis

204 vix sedare sitim poterit : nam sideris hujus

205 est mutare vices, alternaque fata referre.

206 Ipse vides nunc lanifico pendentia villo

26

207 terga ovis ac ditem felici vellere lanam,

208 nunc tonsos errare greges ac tergore nudo

209 spicula per silvas fugitare sequentis asili.

210 At mihi nascenti sub eodem sidere mater

211 non fratres fecunda dedit, nec germine ab uno

212 passa est germanos natura adolescere ramos ;

213 sed fandi libertatem arbitriumque loquendi

214 addidit et dictis vires et pondera rebus.

215 O quotiens sterilemque fidem ingratosque labores

216 conqueror, et quod nulla meis bene gratia factis

217 respondet, sine fruge operam ac sine munere finem.

218 Quod si forte novas veniens quis lucis in auras

219 lanigerum medio fulgentem in culmine caeli

220 aspiciat, non illi aditus, non limina regum

221 claudentur, primosque inter proceresque patresque

222 diversans, hinc divitias, hinc commoda vitae,

223 hinc fasces notos atque assectetur honores.

224 Non illum tamen aut animi generosa cupido,

225 aut recti mens certa sibi tutabitur, ut non

226 pauperiem tenuisque lares suspiret, et idem

227 laetetur dites mutata sorte penatis,

228 alternetque vices rursum ac referatur eodem.

229 At si praecipitem occasu atque Atlantis in undis

230 mergentem aspiciat, jam tandem cana senectus

231 felicem agnoscet placidaque in sede quietum,

232 de thalamo tamen aut thalami consorte querentem.

233 Interea magnis jactatum saepe periclis

234 externas urbes peregrinaque tecta petentem

235 desertis errare locis fata aspra jubebunt.

236 Ast ubi sese imo acclinans torquebit Olympo,

237 errores passim varios ac tristia flenti

238 fata feret, caraeque obitum consortis, acerbumque

239 aut nati funus languenti aut corpore morbos.

240 Quin in amicitias magnorum aulasque virorum

241 insinuans nunc tollit humo statuitque sedentem

242 in solio, nunc rursus humi prosternit, et inde

243 evehit ad solitos sullato vertice honores,

244 laetitiam et maestis requiemque laboribus affert.

245 Haec Aries, haec lanificum denuntiat astrum.

246 Hoc olim dominante, novi sub origine mundi,

247 et felix aetas et libera secla fuere.

248 Non hominum certae sedes, non ulla deorum

249 formido. Natura illis tectumque laremque

250 praebebat. Qua se oceano nox acta ferebat,

251 carpebant fessi somnos et membra locabant,

252 aut antro tecti, aut nemorum frondentibus umbris.

253 At postquam sol nigrantis discusserat umbras,

254 mirati lucem horriferam et vaga lumina Phoebi,

255 illum oculis, illum ore obeunt. Laetum inde canebant

256 Paeana, auricomumque deum clamore ferebant.

257 Errantis impune greges per pascua laeta

258 cernere erat, commune solum, communia tellus

259 ignavis alimenta dabat, tum pocula rivi

260 et passim vivis lapsi de fontibus amnes ;

261 non ullae rerum curae manuumve labores,

262 omnibus una quies et amor simul omnibus idem,

27

263 communesque tori et dulces circum ubera nati ;

264 per saltus et opaca loca umbrososque recessus

265 ludebant mixtae pueris impune puellae ;

266 ocia mulcebant venerem atque ignavia deses.

267 Progenies sic aucta hominum, atque increbruit orbis

268 gentibus, ac mutare habitum natura coacta est.

269 Insurgebat enim tergo properantibus astris

270 Taurus, et ingenti aversum se mole ferebat,

271 mugitu horrificans caelum et capite obvia quassans

272 ipse atrox ; tamen assuetus tolerare magistrum

273 et perferre jugum atque oneri insudare trahendo.

274 Hoc igitur regnante, viri didicere colendo

275 dura pati, versare solum ac proscindere rastris

276 aequora, et assiduo manuumque operumque labore

277 quaerere praesidium vitae atque agrestibus armis.

278 Quod vero Tauri meritum, quae causa tonantem

279 moverit, ut caelo impositum stellisque micantem

280 praeficeret veris foribus, Zephyrosque cientem

281 jusserit aetherio renovare elementa vigore,

282 quo natura novos passim suspiret amores,

283 vos, o vos, Charites, juvet immemorata referre,

284 et mecum occultas signorum expromere causas.

285 Squalebat manuum attritu defecta juventus,

286 urgebat Labor ac jussu Jovis acris Egestas

287 acta Erebo, miserique senes fessaeque puellae

288 non ultra tolerare famem aut subsistere marris,

289 aut poterant miserae sufferre incommoda vitae.

290 Inque dies magis atque magis miseranda videri

291 sors hominum, quantumque Labor cumulabat, eo illa

292 acrius instabat ; derant quoque plura paratis.

293 Sed non ulterius passa est Industria questus

294 humanos. Ea praesidium commenta per artem

295 succurrit populis, et iniquo ex hoste recepit.

296 Hanc olim genitam Labor atque immitis Egestas

297 expulerant tecto infantem. Non territa virgo

298 per campos errare hominumque videre labores,

299 metiri casus inopes, dum singula lustrat

300 perquiritque oculis multumque in corde volutat,

301 advertit niveum procul a genitrice juvencum

302 errantem, cui cornigeris in frontibus aurum

303 fulgebat, stellatum aurum, cui sidera tergo

304 scintillant, jam tum caelo qui dignus haberi

305 posset, ut aetherios olim venturus ad axes.

306 Huic dea nunc viridis ramos et gramina lecta

307 porrigit invitatque manu, nunc tempora blandis

308 pertrectat digitis atque ora rigentia mulcet,

309 nunc frontem variis redimitam floribus ornat,

310 ac picturatis intexens cornua sertis

311 mollibus hirsutas verbis blanditur ad aures.

312 Ille autem tenerae correptus amore puellae

313 nunc decumbit humi vertitque ad munera frontem

314 demissa cervice, alte et suspiria ducens

315 mugit, et ipse suas solatur murmure curas ;

316 nunc haeret pendetque oculis ludentis, et ipso

317 lascivit gressu exsiliens gestitque per herbas.

318 Insequitur simul et niveis per gramina plantis

28

319 insultat virgo et gressum mox sistit : at ille

320 insilit et pedibus cervicem innectere tentat.

321 Nympha procum aspernata fugitque et lenta moratur

322 et nudata genu risuque invitat amantem.

323 Ille autem, blando componens murmura questu,

324 affingit teneros motus et fronte coruscat.

325 Hos inter lusus virgo innodavit amantem

326 cornibus et duplici advolvit funambula nexu :

327 nympha trahit, sequiturque volens et laetus amator,

328 ac nigrum sponte admirans defertur in antrum.

329 Hunc postquam sociumque operum assuetumque labori

330 et domita cervice jugum ac tolerare magistrum

331 agnovit dea, tum, fessos miserata parentes

332 ac mortale genus, tauro donavit, et artem

333 jungendique bovis docet ac telluris arandae,

334 et quis cuique loco cultus, quaeque hora serendi ;

335 vomeris haec curvique usum monstravit aratri,

336 et versare solum et currus agitare sonantes.

337 Munere quo genus acre hominum squalore levatum

338 exercet rura, et terrae dat jura subactae

339 auxilio bovis, atque usum mox vertit in artem.

340 Forte hominum insuetas artis studiumque novandae

341 telluris junctosque boves flaventiaque arva

342 Jupiter e summi admirans spectabat Olympi

343 culmine et humanos haec ipsa ad munera sensus :

344 astabat Venus, astabat Latonia virgo,

345 utraque in astrigerum conversae lumina taurum.

346 Tum Venus : "Et meritis stellato et tergore dignum

347 haud, pater, ipse novo caeli dignaris honore ? "

348 His Dictynna preces, precibus simul oscula jungit,

349 quae natam deceant et sint optata parenti.

350 Arrisit pater et caelo plaudente locavit.

351 Ut caelo stetit, attonitus novitate locorum

352 huc illuc oculos vertit, sociumque requirens

353 assuetorum operum et tanquam subiturus aratrum

354 vertit ad Argolicos horrentia cornua fratres,

355 ac terrae memor et silvas et pascua nota

356 suspirat. Tum blanda Venus, dum Delia virgo

357 certatim objiciunt cytisos casiamque recentem,

358 quaeque et luciferi pascuntur gramina Solis

359 quadrupedes. Ille ambrosiae per pabula succum

360 sensit et aetherium stillantia gramina rorem.

361 Mox, qua lunatae stant horrida cornua fronti

362 et qua demisso pendent palearia mento

363 atque ubi durato proscissa est ungula cornu,

364 quaque genu quaque et cervix et pectus et armi

365 spinaque et ingenti curvant sese ilia tractu,

366 accendit Cytherea ignes atque innuba Phoebe,

367 effulxitque novis Taurus spectabilis astris.

368 Regalis addit stellas ac regia jura

369 Jupiter, et raro Taurum insignivit honore

370 Parcarum memor. Hoc etenim jactante per undas

371 ediderant fore, uti Tyrio de litore vectam

372 Europam Idaeas victor deferret ad urbes.

373 Mugivit deus in tauro, freta navit adulter,

374 quis credat ? Stetit in stabulis ad pabula vinctus :

29

375 tantum amor et tenerae potuit nova forma puellae.

376 Nunc, age, naturam, Tauro quam Delia virgo

377 indiderit, quam caeruleo de gurgite creta,

378 expediam tibi, nate, atque haec quoque percipe dicta,

379 nate, patris, nate, et canae spes blanda senectae.

380 Principio Cytherea domum dulcisque recessus,

381 at Phoebe solium soliique insigne superbum

382 in Tauro posuere. Illic nam regia jura

383 exercent, sociaque tenent ditione tribunal ;

384 hinc amor, hinc studium formae citharaeque sonantis,

385 hinc choreae cantusque placent pexusque capillus

386 excultique sinus et multum lauta supellex

387 advectusque aliunde odor Assyriique liquores

388 munditiaeque jocique, et quicquid blanda voluptas

389 suadet, et ornatis rorantia pocula mensis.

390 Hinc etiam hortorum cultus et cura serendae

391 arboris, hinc deflexa comis in mille figuras

392 myrteta, inque novam crescentia citria formam,

393 cultaque per varias genialis amaracus artes.

394 Nec vero exoriens Taurus non ipse labores

395 nascenti accumulat, primoque in tempore partas

396 perdit opes ; sed mox et mollia tempora et ipsos

397 successus rerum amplificat, semperque jacentem

398 sternit humi, si quis contra insurrexerit hostem.

399 Idem divitias atque ornamenta secundae

400 fortunae dabit, e medio si culmine caeli

401 nascentem aspiciat. Non illi munera regum

402 deficient, non e sacris compendia templis,

403 publicave assuetae commissa negocia curae.

404 Non tamen intacti thalami, non florida conjux

405 continget, sed anus, sed cui servilia vincla

406 aut occultus amans et non sine labe juventa,

407 tristior ut festas eat ipse Hymenaeus ad aras.

408 Taurus ab occasu pronoque a cardine mundi

409 et partas labefactat opes et rursum easdem

410 instaurat, patrioque haeredem sistit in aere,

411 pervincitque inimicum odium, ac male conterit hostem.

412 Quin etiam rapidos flammarum exsuscitat aestus

413 ex oculis, parat atque oculis immite venenum

414 in dulcem Veneris rorem atque in pocula amantum.

415 Ast imo positus caelo atque in parte profunda

416 aetheris, unde novum sese convertit ad ortum,

417 plurima felici promittit sidere nato.

418 Ille inter proceres atque intra limina regum

419 versatus, longaque fide spectatus in aula

420 magnarum curas rerum ac molimina magna

421 suscipiet ; credentur opes, credetur et amplae

422 summa domus, claris et famam extendet in actis.

423 Tantus inest Tauro vigor et vis cornibus aureis.

424 Hunc post Tyndaridae concordia pectora fratres

425 virtute illati caelo atque insignibus actis,

426 quos pater aeterno meritos donavit honore.

427 At tu, cui secreta poli cuique abdita rerum,

428 Uranie, sunt nota, ad quas numerosa vetustas

429 vix penetrat, pande antiqui memorabile facti

430 et decus et pretium ; nam te quoque sideris hujus

30

431 tangit honos, tangunt cari monumenta mariti,

432 conjugis et meritis aeternae et consule famae.

433 Viderat e summa caeli Cyllenius arce

434 paulatim coiisse homines et condere tecta,

435 partiri medios signato limine campos,

436 et quantum primis sollers Industria coeptis

437 addiderat. Placuit mutato corpore terras

438 visere, et agrestis hominum cognoscere mores ;

439 ocior ac Zephyris caelo delabitur alto,

440 et stetit in duplices aptata veste gemellos

441 discat ut hic, doceat facundo pectore ut alter.

442 Ipse ferens, ille accipiens praecepta magistri,

443 traxit in exemplum mortalia pectora, donec

444 legitimi accessit studium rectique bonique,

445 vivendique viam ratio ac doctrina paravit.

446 Hinc artes crevere bonae, succrevit et usus

447 laudatorum operum. Fando commercia primum

448 inventa ; hinc pretium duplicandi et cura peculi,

449 creveruntque et opes et opum comes apta supellex,

450 atque his excoluit studiis Cyllenius orbem.

451 Ipse etiam numeros et rerum pondera et usum

452 mensurae docuit, fandi quoque tradidit artem,

453 atque animi concepta novis depromere signis

454 instituit scriptis et commendare tabellis.

455 Moribus his exculta hominum praecordia duros

456 mutarunt sensus, et ab agri munere ad artis

457 Ingenium vertere novas. Tum magnus haberi

458 Mercurius, tum caelicolae mortalia corda

459 assensu laudare uno, stirpemque deorum

460 esse hominem genus et caelo deducere ab ipso,

461 tantum animo, tantum ingenio ac ratione valerent.

462 Imprimis pater omnipotens mortalibus orsis

463 obstupuit. Videt ingentis assurgere turres,

464 aequari quoque tecta polo, videt aurea templa,

465 ornatusque deum varios, videt oppida et arces

466 collibus impositas. Tum sic effatus, ut omnes

467 caelicolae annuerent, caelo testanda sereno

468 Cylleni monumenta : illum tot adire labores,

469 tot mandata deum, tamen et voluisse, relicto

470 aethere, per terras, suscepta parte magistri,

471 exuere agrestis hominum de pectore mores

472 humanumque genus cultas efferre per artis,

473 unde et honos superis et victima creverit aris.

474 Tum pater in geminas distincto sidere formas

475 signavit caelo, facinus memorabile et astris

476 indidit aeternis, celsaque in parte locavit.

477 His capita effulgent stellis humerique manusque,

478 quaque lacertoso curvantur brachia nodo

479 genuaque summotique pedes ; sed parte sinistra

480 irradiat, quo vix caelo splendentius, astrum,

481 unde per obliquum sol jam declinat Olympum.

482 Hic sedem patriamque domum dulcisque penates

483 ipse sibi statuit volucer Cyllenius, hic se

484 exercet, proprias et signo accommodat artis.

485 Nam rerum occultas causas arcanaque sacra

486 rimantur, verbisque modos et carmina nervis

31

487 adjungunt, pretio aut capti fora multa frequentant,

488 aut veterum monumenta docent et scripta virorum,

489 aut operam impendunt linguis interprete cura,

490 et decus, et quicquid monstrat sapientia, norunt

491 caelestes Gemini concordi foedere juncti.

492 Unde sub exortum primaque in parte locati

493 nonnullos nati ineunte aetate labores

494 portendunt ; tamen haud illis pia cura parentum

495 defuerit, seu blandus amor. Caelestibus inde

496 artibus imbutos decorant, junguntque fideli

497 principibus studio, et dominis placuisse laborant.

498 At media de parte poli atque e culmine summo

499 promittunt faciles olim nascentibus annos.

500 Hos fandi decus insignes, hos Delphica laurus

501 illustres reddit populis, his infula sacris

502 assurgit veneranda comis capitique tiaras.

503 Hinc sibi divitias, hinc ornamenta benignae

504 fortunae accumulant, auro hinc laquearia fulgent.

505 Hos merces peregrina, aut testamenta beatos,

506 praeclaraeve artes, aut virtus rara, deumve

507 Religio efficiunt ; nam Virginis astra per ortum

508 sufficiunt Geminis vires et robora praestant.

509 At cum praecipitem occasum cavaque antra subibunt

510 Oceani, dias veniunt qui lucis in auras,

511 hi perferre malum et duros tolerare labores

512 damnaque et adversos constanti pectore casus

513 assuescent, celare odium ac simulare parati.

514 Non his aut studium recti, aut sapientia derit,

515 ingeniive favor, docti seu pectoris artes ;

516 successus sed opum seri primaque senecta

517 suscipient tardos cara cum prole nepotes.

518 Dant imo positi morbosque, aegrumque laborem,

519 aut vitium occultum, aut secreta in parte dolores,

520 eripiunt et opes partas censumque paternum ;

521 post tamen uberiore manu cum fenore magno

522 ingeminant et opes et lucra ignota reponunt,

523 suppeditent unde et multis alimenta ministris.

524 Hos felix fatoque tamen cogente senectus,

525 ah, procul a patria externis tumulabit in oris.

526 Hac etiam de parte imoque e cardine surgens

527 si testudineus moveat sua brachia Cancer

528 humidaque impressis figat vestigia plantis,

529 plurima divino promittit munere natis.

530 Illis divitiae ingentes et copia rerum

531 undabit variarum, et latis praedia campis

532 sufficient laetam cererem bacchumque fluentem ;

533 illis nobilitas et claris infula vittis

534 conferet insignis titulos, magnoque favore

535 decernit statuas faustisque insignibus ornat,

536 annuerit placido facilis si Jupiter ore ;

537 sed juvat intonsus crinis promissaque barba

538 atque inter titulos sordenti stamine vestis.

539 Quin etiam insidias cognati et sanguinis iram

540 nuntiat adversosque inimica mente propinquos,

541 quos et ab occasu graviori concitat ira.

542 Tum vero felix multa cum laude senectus

32

543 continget, tunc clarus honor praestantibus actis,

544 cum medio posuit caelo vestigia, et aequor

545 despiciens bibulis tantumdem distat arenis

546 in mare, qua Ganges et qua Tagus aureus intrat.

547 Ac veluti lento sensim per litora passu

548 it Cancer tardusque gravi sub mole laborat,

549 paulatim sic divitias, sic lentus honores

550 accumulat, donec gravidos complerit acervos,

551 vix tamen ut gemino fecundet viscera partu.

552 Exoriens placidos mores animique quietum

553 ingenium et sollers mentis promittit acumen

554 nascenti, tamen ut facile indignatio et irae

555 exagitent, facile iratos componat ut aestus

556 mollibus officiis ac miti pectore natus.

557 Ipse acer vitiorum ultor, cum fronte severa

558 jurgator scelerum, atque ad publica munera versus

559 praesidia inde domus et victus quaeret honestos.

560 Et tamen indigna decumbet morte peremptus,

561 aut gravibus capitur morbis, aut lumine maesto

562 spectabit raptos non uno funere fratres.

563 Hoc astro post Tyndaridas subeunte, per aequor

564 mortales fecere viam, primique reperta

565 vix ausi tentare cava vada fluminis alno.

566 Mox usus, post et praeceps audacia textis

567 in mare navigiis remo descendit adacto,

568 paulatim et pelago se credidit, inde per altum

569 ignotos portus peregrinaque regna petivit.

570 Hinc merces et longinquis commercia terris,

571 hinc vesper novit quicquid celarat Eous.

572 Eridano Nilus subvenit et Abdua Nilo,

573 ut quae deficerent, summiserit omnia Nereus

574 velifer, et fulvum ratibus devexerit aurum

575 Tritonum chorus, ac versis per marmora tonsis

576 divitiae narint hominum terraeque marisque

577 Canceris imperio atque undae dominantibus astris.

578 Vos, o Nereides decus aequoris, et mea saepe

579 serta, meos flores ad litora nota petistis

580 et nituere comis argentea lilia vestris,

581 Aenario quae rure legens, quae colle beato

582 Parthenopes mistaque rosa blandisque hyacinthis

583 ipse dedi castis multo cum thure sacellis,

584 et sparsi largo supplex crateras Iaccho,

585 nec mea vicinae siluerunt carmina rupes ;

586 vos, precor, o pelagi placidissima numina, causas

587 tentati maris et primos expromite motus

588 irarum Jovis et raptum inter sidera Cancrum.

589 Assuerant Dryades vulgo, assuevere Napaeae,

590 silvarum nemorumque umbra rivisque relictis,

591 impune optatos per litora ducere somnos ;

592 Hic choreas agitare, hic grato mista susurro

593 inter sese aperire animi secreta latentis,

594 Hic lusus, hic delicias geniumque colebant,

595 et nulla resides ducebant ocia cura.

596 Advertit pastor liquidi maris et modo summis

597 e scopulis, modo se strata ostentabat ab alga,

598 nunc summo labens innabat litore et udis

33

599 caerula per liquidum findebat marmora palmis,

600 interdumque alto exsiliens clamore vocabat

601 armentum et toto cogebat ab aequore monstra,

602 ostentans pecus indomitum et stabula abdita Nerei.

603 Ipse ingens baculo innixus cum crine madenti

604 stillabat madidos per membra rigentia fluctus,

605 versabatque dolos animo, et suspiria ducens

606 uritur, ac tacitis succendit pectora flammis,

607 assiduusque oculos moerensque ad litora torquet.

608 O quotiens viridi crinem circumdatus alga

609 tentavit faciles aditus per carmina. At illae

610 longa per occultos petierunt avia calles,

611 et sibi consuluere fuga. Magis incitus heros

612 convertit solitas fecundum pectus ad artes ;

613 et cum se in varias mutasset saepe figuras

614 ac nulla posset Dryadum ratione potiri,

615 adnavit terrae Cancri sub imagine tectus

616 litoribus celer obrepens. Vagus inde per herbam

617 miscetur nymphis, violas ut forte legebant

618 certatim et passis nectebant serta capillis,

619 candida purpureo variantes colla hyacintho.

620 Ut Dryades videre ferum mansuescere in herba,

621 non ausae tractare, tamen gratantur eunti,

622 et plaudunt socio curvanti brachia motu

623 molliaque adductis tondenti gramina malis.

624 Ille, ut se gratum agnovit placidasque Napaeas

625 ridere intonsi carpentem pascua campi

626 octipedem maris, in salsos se retulit aestus

627 molliter obliquoque gradu cava brachia flectit ;

628 ac, ne qua rediens non ora oculosque jocantum

629 spectet, et, ut placido risu ac sermone fruatur,

630 versa retro tenuit curvo vestigia gressu

631 intrat et in pontum mutato corpore Proteus.

632 Artibus his terrae obversans nec cognitus ulli,

633 ut quam secreto capientem litore somnos,

634 aut uda solum spatiantem vidit arena,

635 in propriam versus repetito corpore formam

636 comprimit optato et fruitur malesanus amore.

637 Sic matrem nitidi Almonis septemque sorores

638 Ufentis, sic Umbronis tria pignora centumque

639 Eridani, totidem et Nili neptesque Timavi

640 tergeminas, neptem et Xanthi neptemque fefellit

641 Volturni, qua non oculis, non ulla papillis

642 gratior, aut posito tantum placitura capillo.

643 Quin etiam demens Phoeben tentavit, ut illa

644 Eurotae nitidos curabat in amne capillos ;

645 et vim passa foret monstri, ni strenua vultus

646 in lunam conversa foret, ni cornua torvae

647 aptasset fronti et nube oblituisset opaca,

648 atque illum jam complexus, jam furta parantem

649 suspendit geminis pavitantem cornibus et mox

650 sublatum caelo longe intulit. Ipse nigrantis

651 jactatus supra nubes, implorat amicum

652 Nerea ; sed surdis obsistunt vocibus aurae.

653 Hinc praeceps iterum atque iterum per inane rotatur,

654 mox pelago absorptus tantum ferit ima profundi,

34

655 quantum nubiferas fuerat sullatus ad auras ;

656 dissiliunt undae et spumosum incanduit aequor

657 qua cecidit, tumuitque intorto gurgite vortex

658 caeruleus, nigramque alte vomit aestus arenam.

659 At virgo, celeri ad superos regressa volatu,

660 sicut erat laniata comas discissaque pallam

661 implevit caelum gemitu, quo celsa Tonantis

662 intonuit domus et foribus se pandit apertis.

663 Ut medio sedere foro et res cognita divis,

664 indignum clamant facinus : monstra aequoris ausa

665 Dianam tentare ? Movet reverentia divae

666 astantis, movet ipse locus violentaque Protei

667 in venerem rabies, et quod Neptunia regna

668 non ultra toleranda, illum nec sorte secunda

669 contentum terris inhiare et poscere Olympum.

670 Tum pater omnipotens solio ter surgit ab alto,

671 ter tacet iratusque novem de parte sinistra

672 caerula fulminibus percussit regna trisulcis.

673 Intremuit Nereus ; atterrita numina ponti

674 Oceano oblituere imo ac timuere profundo,

675 ne cava sulfureis arderent aequora flammis.

676 At decimo cancrum octipedem per litora curva

677 errantem, sed adhuc meditantem furta per herbas,

678 ac natam flavi captantem ad saxa Lycormae

679 exanimat : dura crepuerunt fragmina testa

680 huc illuc disjecta, et fumo indensuit aer.

681 Quae collecta pater caelo intulit, ac monumentum

682 esse dedit scelerum maris infelici et ausi,

683 ac summo posuit caelo testantia crimen.

684 Ore ignes pedibusque ignes et pectore et ipso

685 fragmine succendit, sed hebenti lumine quosdam,

686 non aliter, quam quos pudeat commissa fateri.

687 Quin etiam ignavos testae caelavit asellos

688 et statuit praesepe et nube infecit opaca,

689 infamemque notam dorso signavit inusto.

690 Utque recens facinus memori per secula poena

691 notescat maneantque audacis praemia culpae

692 perpetuis signata notis, verrenda carinis

693 permisit maria et remis freta salsa cienda,

694 imperiumque viris ponti dedit edomitoque

695 aequore per fluctus sinuoso currere velo

696 Neptunum et tonsis laniare et scindere rostris,

697 edictumque ingens tabula signavit eburna,

698 quod notum populis demissus ab aethere fecit

699 prognatus Maia et terrae tenuere verentes.

700 Tum probra objecit monstro mutumque salaxque

701 et natum turbis variosque agitare tumultus,

702 incola non constans pelagi, non advena terrae

703 incertus, sed aquae rerum terraeque vorator

704 assiduus, gaudens longarum errore viarum.

705 Auratum posthinc solium testudine summa

706 affixit geminis subnixum utrimque columnis ;

707 atque hic bissenis aevo manantibus annis

708 dat jura et spoliis gaudens exsultat opimis,

709 solennisque agitat ludos et vina coronat.

710 At Phoebus, patris edicto permotus et ira

35

711 germanae et lacrimis, et quod maris aequora monstrum

712 nutrirant, sensu latices infecit amaro,

713 decrevitque super Cancri cava terga quotannis

714 quadrijuges agitare suos, et inurere flammis

715 infelix testum et siccata caloribus ora ;

716 ipsa autem pelago poenas has dixit, ut omni

717 tempore per numeros alterno fluctuet aestu,

718 nec mora, nec requies sit certa fluentibus undis.

719 Quin dorso super et fallacis corpore signi

720 admovit bijuges atque ad praesepia junxit,

721 et stabulum fessis statuit de more, sibique

722 atria perpetuum posuit testantia factum.

723 Quae frater justa assistens, dum tecta sororis

724 continuare parat, tectis discrimine nullo,

725 sedulus in valido posuit sua signa Leone,

726 et struxit nitidis ornata palatia gemmis

727 consilio patris. Hic thalamos, hic atria centum,

728 hic tercentenis inclusit limina portis.

729 Argento radiant postes, adamante columnae

730 stant circum et fulvum splendet laquearibus aurum.

731 Qui tantas habeant sedes, quae numina portis

732 assideant, unde et Libycus leo venit ad astra,

733 dicite, Pierides ; nam vos et carmina Phoebi

734 excipitis, vos et choreas agitatis in aula,

735 et secreta dei solae novistis et artes.

736 Fata domum ac secreta loci penetralia servant,

737 et rerum series aevique senilis imago,

738 temporaque et longis aetas incana capillis,

739 imperiumque et opes, et regno accommoda virtus,

740 et pia religio cinctis ad tempora vittis.

741 Ante fores ipsisque in postibus aurea servat

742 Aurora illustrisque dies et mobilis annus,

743 Horaque non certis nectens modo facta futuris,

744 tum species rerum ac generum numerosa propago

745 et color et claro radians lux aurea curru,

746 nec non ante nigris fugiens nox atra quadrigis.

747 Ipse autem leo sidereas perlatus ad arcis,

748 non ut fama refert, magno quod ab Hercule victus

749 foedarit calido sitientia rura cruore,

750 Graiaque nec fulvos tellus parit ipsa leones ;

751 sed Libyae crudele solum, quae victa calore

752 insignem Phoebo pavit generosa leonem,

753 admovitque aris tinxitque in sanguine cultrum,

754 et solata sitim misero requievit ab aestu.

755 Translatum caelo Paean miratur et ora

756 ingentisque humeros et lumina torva jubasque,

757 obstupuitque armis, fixitque in pectora vultum.

758 Ac memor armorum vates cladisque futurae

759 terrigenum, latos jam tum meditatur et ungues

760 induere et villosa albis cum dentibus ora,

761 Porphyrion quibus et ferratum absumpsit Ophelten.

762 Tum Jovis ante pedes, divorum astante corona,

763 constituit. Placuit superum inter signa referre

764 consensu magno, et nomen retinere Leonis.

765 Nec mora ; sidereis accensa est bellua flammis,

766 effulget stellis caput et micat aurea cervix

36

767 ignibus, effulget claro spina ardua dorso

768 iliaque incurvique pedes et cauda genuque,

769 praeradiatque novo pectus regale sub astro,

770 atque insigne decus toto se vellere fundit.

771 Regius hinc illi venit vigor, imperiique

772 cura ingens, summique loci ambitiosa cupido.

773 Ergo cui primae radiabit lucis in ortu,

774 Notus erit. Feret hic celebris praeconia famae,

775 Fascibus atque operam dabit, atque inhiabit honori,

776 quaeret opes proprio semper tamen ipse labore :

777 spelunca fremit in magna, dominatur in altis

778 montibus, Aethiopumque fremunt deserta leonem,

779 quaerendo tamen insudat per devia pastu.

780 At cui de summo nascenti fulget Olympo,

781 perferet ille graves forti cum corde dolores,

782 post tamen aut domini pergrata potentia ditem

783 efficit aut si qua est domino cognata potestas,

784 unde etiam caris alimenta ministret amicis.

785 Ducit ab occasu litem, iratosque propinquos

786 efficit, et multos adversum concitat hostes,

787 jurgiaque indignumque torum moresque sinistros

788 conjugis, et nullo thalamos dignatur honore.

789 Ast ima de parte dabit censumque bonasque

790 divitias, dabit et tabulas, scribetur et haeres,

791 partaque felici servat patrimonia cura.

792 Sole igitur dominante simul dominante Leone,

793 religio caput exeruit per templa, per aras.

794 Multi inter divos caelique in sede locati

795 casta sacerdotes cecinerunt scripta per orbem,

796 ac pietas non ficta viam affectavit Olympo.

797 Tunc etiam imperii crevit generosa cupido

798 in populis, crevit quoque justa licentia regni,

799 sanctaque majestas dicta est sanctusque senatus,

800 ac summo patiens virtus concessit honori,

801 nobilitasque etiam duris quaesita sub armis.

802 Pugnatum est, victo victor praescripsit, et acti

803 in praedam populi, cecidere sub ensibus urbes,

804 justitia et positis venit captiva sub hastis.

805 Otia mox et delicias, unguenta rosasque

806 monstravit Virgo (sunt hae nam virginis artes),

807 intonuitque foro eloquium, laetumque theatris

808 aurea pensilibus diffudit tibia carmen,

809 et Musae insolitos sonuere ad pulpita cantus.

810 Ornatus etiam accessit jam discolor usus,

811 percurritque auri villosum bractea textum,

812 et pictura novo fulxit variata decore ;

813 tum magicae coepere artes, studiumque futuri

814 crebruit, et sacris admota silentibus ora,

815 sidera et ipsa novo paulatim cognita sensu

816 in numerosque redacta suos, omnisque locorum

817 fortuna et certi signata potentia fati.

818 Quae dea per populos multum versata docebat,

819 fama, refer ; tibi gesta hominum, tibi facta deorum

820 nosse datum ; tu nam fatorum eventa per urbes

821 divulgans revocas in lucem obscura et, honorem

822 dans claris, facta extollis fingisque futura.

37

823 Ergo agedum, quibus officiis, quo munere terras

824 ornavit Virgo, cur caelum illata petivit

825 praesidio alarum et nitidis mox fulxerit astris.

826 Anne deum proles hominumve ? An mista propago ?

827 Certa parens Isaea fuit, qua nulla per orbem

828 doctior iratos animi componere motus ;

829 incertus pater, a populo sed cognitus Etheus.

830 Illam Mercurius docuit, quo tempore gentis

831 imbuerit sacris, quibus et deducere Olympo

832 caelicolas poteratque Erebo subducere manes.

833 Doctrinae pretium amplexus repetitaque lecto

834 gaudia. Post decimo enitens Isaetida mense

835 celat adulterium, commisto utroque parentum

836 nomine ; cumque humeris alas insignia patris

837 redderet, has tacita vellebat sedula dextra

838 docta parens, nudamque oculis non obtulit ullis.

839 Ergo Mercurius natae memor, artibus illam

840 instruit et docili componit pectora cura,

841 constituitque animum, et caelesti robore firmat ;

842 tum donat serto insignem, cui sidera circum

843 clara novem, totidemque micant per sidera gemmae.

844 Ut virgo capiti imposuit venerabile donum,

845 hausit divinas artis, didicitque ferendo,

846 quae pater impressis signaverat omnia gemmis.

847 Nec mora ; perque urbes et compita nota viarum

848 affatur populos, socialis munera vitae

849 praecipiens, animumque docens formare colendo

850 justitiam, et mites usu componere mores.

851 Illa etiam in templis divorum arcana monebat

852 munera prima hominum, et sacris jam rite peractis,

853 placari humanis caelestia numina donis ;

854 quae patriae sint jura, etiam quae jura parentum,

855 conjugiique fides, lecti et concordia vincla.

856 Vidisset domito terram proscindere tauro

857 agricolam, quae sint sua tempora monstrat arandi ;

858 errabant pecudes, pecudum docet illa magistros,

859 cunctaque divino praescribit munere virgo.

860 Donec eam silvas moderantem et saxa trahentem

861 venator captus forma et juvenilibus annis

862 invadit ferro demens, haurire paratus,

863 ni secum socio jungat sua membra cubili.

864 Extimuit virgo et levibus se sustulit alis ;

865 intentamque fugae sinuoso pallia limbo

866 implicitant. Sequitur furiata mente satelles,

867 et jam jam geminis apprensat syrmata palmis.

868 Accurrit pater, ut caelo properabat ab alto,

869 et natam amplexu fovet ac super aethera secum

870 devehit, et laeto statuit nova sidera mundo.

871 Illum autem minitantem oculis ac torva tuentem

872 ter baculo deus ipse cavum per tempus adacto

873 percussit : riguere artus, frigusque per imum

874 pectus iit, calor in ventos et vita recessit.

875 Mox ungues digitique solo radicibus actis

876 haeserunt, subiitque locum cutis horrida cortex,

877 in ramos abiere manus curvique lacerti,

878 in frondem coma, fit reliquo de corpore lignum,

38

879 in sentesque rigent sparsae per corpora setae,

880 nec mora, jam spinis horret rubus asper acutis.

881 Salve virginibus caeli decus addita, cujus

882 vocibus aeterni patuerunt abdita mundi ;

883 tu genus humanum instituis, tu munera vitae

884 distinguis ; salve innumeras veneranda per aras.

885 Sparge rosam, da thura, puer, linguisque favete,

886 annua dum patrio persolvit carmine vates :

887 sacra senex castusque ascendit templa sacerdos.

888 Tu vero, mihi care, oculis, age, suspice caelum,

889 nate, vides qua parte ingens sese exerit astrum

890 virginis. Haec dextra est cerealia munera libans,

891 et qua tam claro candescit lumine sidus

892 ala deae, qua se violento ex hoste recepit,

893 quaque sub obscuris pallescunt ignibus astra,

894 illa quidem extremae sinuosa volumina pallae.

895 Non humeros pater ipse (ignes hos aspice, nate),

896 non caput ingressusque pedum, non brachia liquit

897 intestata : micant caelo spectanda sereno

898 sidera et ardenti scintillant lumina flamma,

899 quae tibi nascenti cunabula prima dedere.

900 Haec quamquam duros ineunte aetate labores

901 portendunt, tamen, in melius conversa, beatae

902 cana senectutis promittunt tempora natis ;

903 quos aut sacra deum et pendentibus infula vittis,

904 ingenio aut partum decus ac praestantia linguae,

905 artibus aut variis excultum pectus honestat,

906 majorum aut tabulae, aut merces peregrina beabunt.

907 His amor, his studium recti et vetus illa priorum

908 simplicitas, his cara fides, pectusque deorum

909 praesidio innitens, ac nota penatibus ora.

910 Hinc illis responsa deum atque in omnia veris

911 semper imaginibus, venerandaque sortibus antra

912 in dubiis reddunt vigilata oracula rebus.

913 Tu vero, mihi care puer (per sidera testor,

914 quae tibi vel magnos non inficiantur honores),

915 illecebris ne dede animum, neu deside somno

916 otia corrumpant mentem ; procul effuge et artis,

917 quas Virgo teneris molles meditatur ab annis :

918 post etenim in duros convertet pectora mores,

919 et praecepta dabit vitae, et bene consulet annis.

920 Haec fasces, haec divitias e culmine fulgens,

921 haec populis dat jura et magnis praeficit actis,

922 et tamen ingratos queritur persaepe ministros,

923 divitias quibus, aut primos concessit honores ;

924 hoc et ab oceano queritur. Sed candida conjux

925 solatur faciles curas, et, brachia collo

926 implicitans, prolem optatam carosque nepotes

927 osculaque incurvae promittit blanda senectae.

928 Atque utinam non haec levior, non ille nepotum

929 vulnus et extincti suspiret funera nati,

930 depositumque senex mutam deploret ad urnam,

931 et frustra variis exornet busta coronis

932 dona ferens advecta Arabo ac bene olentibus Indis,

933 imprudens, qui non et amatae conjugis atrum

934 funusque et thalamos videat sine honore relictos.

39

935 Hunc labor, hunc et cura premet juvenilibus annis,

936 huic et felicem praestabunt fata senectam,

937 quem laeta ex imo Virgo spectarit Olympo

938 ornatumque animi donis et mercibus amplis.

939 Haec dea dat curas animis, dat et utile pectus

940 consiliis, dat secretas exquirere causas,

941 moliturque novas artis, mentemque deorum

942 explorat, dubiis quaerens oracula rebus,

943 nil intentatum ingenio, nil linquit inausum,

944 quod natura tegat, tegat et vis insita fato."

945 Sic illam pater instituit, quo tempore caelo

946 transtulit et tectumque una soliumque locavit.

947 Hanc justa Cytherea tenens nitidissima tecta

948 stat foribus radians auro, gradibusque sub ipsis

949 sparsa nitent variis argentea lumina pomis.

950 Veris opes pendent tectis, circumque supraque

951 explicat ipse suas merces Autumnus, et alte

952 succincta incedit nudis Vindemia plantis,

953 ac nova calcatis despumant praela racemis.

954 Nec vero dea caelicolis praelata puellis

955 ipsa suas non culta domos, non aurea sedes

956 invisit, non lauta dapes et vina quotannis

957 rusticaque hic positis statuit convivia mensis

958 autumni memor, insolitasque ad plectra choreas

959 instaurat, mox et mensae placitura secundae

960 seligit e plenis bene olentia poma canistris,

961 quis onerat formosa toros et odoribus afflat.

962 Causa latet. Memini sed me per curva vagantem

963 litora Caietae, qua Formius aurifer amnis

964 in mare se volvit, viridisque in margine ripae

965 aurea fragranti spirant redolentia flore

966 citria, et albenti miscet se laurus olivae,

967 et myrtus complexa maris nitet aemula rorem,

968 illic sive ea Nereidum fuit una sororem,

969 seu Siren, quae finitimis versatur in antris,

970 audisse intonsa modulantem carmen in umbra,

971 cantanti vitrea socias plausisse sub unda,

972 litoraque arguti referentia murmuris auras :

973 "Damnabat Venerem Juno, damnabat et ipse

974 Palladis armisonae chorus, inviolataque Deli

975 virgo, quod, aurato postquam lux addita Tauro

976 fulxissetque astris, tantum illi florea rura

977 et tantum curae pratensia dona fuissent.

978 Illam inter frondes, inter vernantia prata

979 desidias agitare atque otia ducere inertem,

980 non fructus, non poma daret de pinguibus hortis,

981 sed solum studio delectaretur inani

982 munditiis operosa et inerti segnis in umbra.

983 Subrisit dea caeruleis generata sub undis,

984 ac, niveis delapsa polo per inania cygnis

985 culta sinum, gravidos Autumni venit ad hortos.

986 Affuit intranti deus. At nitidissima, culta

987 illecebrisque armata senemque amplexa fatigat,

988 nec precibus contenta etiam blanda oscula jungit,

989 ut sibi de nitidis liceat pendentia ramis

990 carpere poma manu et croceas de vitibus uvas.

40

991 Ille ut se dignum amplexu sensitque per ora

992 ora deae, ac tener ille calor per membra cucurrit :

993 nil, o nil, dea, non nostros lectura per hortos

994 carpe, tuum quodcumque vides, quodcumque repostis

995 pendet in arboribus. Facilis dea tum dedit illi

996 tractandam, quae de geminis erat una papillis

997 rorata ambrosiae succo ac redolentibus auris ;

998 attactuque hausit deus immortale venenum,

999 confestimque imis defluxit ad ossa medullis.

1000 Tum sponte arboribus ceciderunt poma recussis

1001 in gremium delapsa deae, quaecumque vel ortus,

1002 quaeque vel occasus, vel quae creat humidus Auster.

1003 Quin famulam (famulae fuerat Pometia nomen)

1004 his honerat, junctosque iterum conscendit olores.

1005 Ut caelo stetit exposuitque hortensia dona,

1006 invidere deae. Risit Vulcania conjux,

1007 quoque mage invidiam moveat, librantibus illa

1008 lancibus imponit famulae et venalia tradit.

1009 Caelicolae risere astum, magnoque favore

1010 conveniunt fulvis et mutant poma talentis.

1011 At memor antiqui furti Rhodopeius heros,

1012 dum simulat legere e multis fragrantia mala,

1013 candentis dextrae articulos summamque sinistram

1014 furtivus tetigit. Rubuit Venus aurea. At illi

1015 decidit e manibus pretium, et suspiria movit

1016 exanimis ; ciet extinctas nova flamma favillas.

1017 Quoque dolus lateat, ad avum conversa, racemos

1018 obtulit implevitque sinum senis. Ille renidens

1019 excepit neptem amplexu et blanda oscula junxit ;

1020 at Veneris teneras pupugit barba aspera malas.

1021 Quae postquam divorum oculos implevit, et amnes

1022 emisit late fluidos Lenaeidos undae,

1023 decrevit testatum astris insigne trophaeum

1024 et longa egregium facinus producere fama,

1025 affigens caelo famulam, cumque ignibus aureis

1026 incendens trutinam trutinaeque volubilis hastam."

1027 Talia cantabat memorans ad litora Siren.

1028 Hoc igitur signo genitos primum aequa probumque

1029 delectant, liquor atque olei et Baccheia merces ;

1030 praecipites sed livor agit. Tum pondera tractant

1031 annonamque unguentaque, et aequis corbibus instant ;

1032 sed variat fortuna suis mutabilis alis,

1033 et molles animum mores et avara cupido

1034 inficiunt. Igitur, Libra fulgente per ortum,

1035 in lucem quicumque venit, non ille deorum

1036 contemptor, non recta animi sententia mentem

1037 deseret, aut raris exsurgens gloria factis ;

1038 at vitae tenor inconstans moresque labosque

1039 turbabunt et multa novis discrimina rebus.

1040 Hunc lites atque immeritis certamina causis,

1041 hunc adversa fori vexabunt arma. Sed ipse

1042 invictus feret, ac multo se robore firmat ;

1043 quem tamen amissis prosternent funera natis.

1044 At cum se summo librarint aethere, Chelae

1045 felices dant eventus, dant prospera rerum

1046 subsidia, et, quotiens aliquid fortuna malignum

41

1047 vexerit, instaurant alieno funere damnum,

1048 aut ex alterius jactura, aut forte latenti

1049 thesauro. Sed nec pietas cultusque deorum

1050 defuerit nato, quibus annua vota per aras

1051 persolvat rite incolumis, nec carmina derunt

1052 culta, nec aurato resonans cava tibia buxo.

1053 Hunc dulcis lepos et grato facundia gestu

1054 adjuvat, et blanda comitatur gratia lingua.

1055 Quod si nimboso occasu atque Atlantis ab hortis

1056 in mare praecipitent, dant publica munera natis,

1057 et regum insinuant domibus ; mutabilis aura

1058 hos manet et nigris post albos urna lapillis,

1059 ut neque constanti perstet fortuna tenore.

1060 Ex imo censum patrium proavisque paratas

1061 perdunt divitias, nulloque in munere primos

1062 constituunt ; verum post damna gravisque labores

1063 lucra parant, atque e tabulis secreta ministrant,

1064 et longa tandem consumant fata senecta.

1065 Nec cineri extremum muto inficiantur honorem

1066 noctipares Chelae, quibus aurea Cypria quondam

1067 constituitque et avo solium et sibi tecta paravit,

1068 adjecitque hortos, quorum Pometia curam

1069 fida gerit dominaeque suae pomaria servat.

1070 Quis deus, aut quaenam fati sententia caelo

1071 transtulit infelix monstrum ? Quae causa Tonantem

1072 movit, ut acceptumque polo stellisque micantem

1073 sit passus terrere fera sub imagine mundum

1074 Scorpion, et toto virus dispergere Olympo ?

1075 Nec vos compellare ausim, Permessides, undas

1076 quae colitis, nec quae vati sacra numina adestis.

1077 Virginei non oris opus ; Martisque furorem

1078 quis divum non pertimeat, cui pectora ferro

1079 tecta rigent semperque ferus lateri haereat ensis

1080 ferrato, cui sanguinea manus horreat hasta,

1081 oraque flammivoma rutilent afflata Chimaera ?

1082 Vos precor, o vos, quae terris insomnia noctu

1083 luce polo secreta hominum, secreta deorum

1084 vulgatis (vestrum hoc opus atque haec munera vestra),

1085 pandite per tenebras causam, cur pessima caelo

1086 bellua constiterit, cur tetro armata veneno

1087 afflarit superos. Neque enim Mavortia tela

1088 horretis, tenues umbrae et sine corpore sensus,

1089 nec testes vobis ulli referentibus assunt.

1090 Sparsa papavereis rorabunt atria succis,

1091 et nulla excludet somnos patefacta fenestra.

1092 Sic ego. Sopitam sic somnia fantur ad aurem :

1093 "Arderet misero Veneris cum captus amore

1094 ac tantum dominae imperium Mars ipse timeret,

1095 cessisset studium armorum, fera bella quiessent,

1096 pro lituis citharae, pro telis plectra juvarent,

1097 ac solae Veneris torquerent pectora curae,

1098 pomiferam dominae ante domum myrtetaque culta

1099 suspendit clipeum ac tentoria fixit inermis.

1100 Ipse deos, ipse heroas suspectaque ponti

1101 numina, rivalisque timet Cocytidas umbras,

1102 imprimis facie insignes nitidaque juventa

42

1103 pastorem, Penee, tuum Atlantisque nepotem.

1104 Neu dulcis citharae studium, neu carmina longe

1105 praeferrent. Dolor ingeminat, quod uterque pharetram

1106 exercet, quod tantum alter virtute palestrae

1107 polleat. Haec miseris urebant pectora curis.

1108 Quid non cogit amor ? Furtim deus aethere ab alto

1109 labitur, obscuras Ciconum et pervenit ad oras,

1110 ignotusque premit virosa litora ponti.

1111 Hic legit quicquid valles et prata veneni,

1112 quicquid habent colles, aconitaque plurima carpsit,

1113 quae contusa simul geminoque intersita saxo

1114 defodit, clipeumque super, super indidit arma.

1115 Nec multum post effluxit, cum prodiit ingens

1116 e saxis fera, proverrens et litora cauda

1117 et caelum foedans squalore et numina flatu,

1118 ut jam caelicolae mortalia fata timerent.

1119 Sensit et ipsa malum formae sibi conscia cultrix

1120 Idalii, summoque super de culmine tecti

1121 (ne tanti nova causa mali ferretur) ibi omnem

1122 ambrosiae vim diffudit, sparsitque per auras

1123 divini roris succum, exstinxitque venenum.

1124 Tum Superi fremere in Martem, accusare Tonantem,

1125 praecipitem quod non caelo jecisset ab alto ;

1126 aptabatque pater telum. Vetuere sorores

1127 fatorum memores, quod proelia saeva Gigantum

1128 hujus ope extinguenda forent, quod brachia monstri

1129 et caudae telum letale, quod ora veneno

1130 armata indueret Mavors, quibus inclytus armis

1131 sterneret anguipedes diverso vulnere fratres.

1132 Jupiter attonitum ad sese vocat, et Lethaei

1133 gurgitis admonet. Tum Mars iraque metuque

1134 instinctus cauda apprensum deciesque rotatum

1135 aera per vacuum patriis allisit in arvis

1136 nigrantem. Trahit icta gravi de verbere hiatum

1137 terra tremens, patuere imi claustra abdita Averni.

1138 Obriguit nepa datque atrum de gutture virus ;

1139 mox repit terrae insinuans, cavaque antra secuta

1140 succeditque Erebo, Stygioque in litore sistens

1141 infecitque et aquas tabo et foedavit arenas ;

1142 at Manes trepido fugere in Tartara cursu.

1143 Hinc deus, admonitu Parcarum et sorte futura

1144 bellorum, monstri effigiem atque horrentia membra

1145 armavit flammis, acuitque in vulnera caudam

1146 oraque pectoraque et minitantem incendia ventrem."

1147 Haec ait, et madidis somnus se sustulit alis.

1148 Permansit signo virus, quod pectora longe

1149 natorum referunt. Hinc his perjuria cordi

1150 et fraus insidiaeque et amor sceleratus habendi,

1151 armatumque dolo facinus, tinctique veneno

1152 crateres, carmenque nocens, visque insita ferri,

1153 et scelerum longe infamis per corda libido.

1154 At quibus in primo nascentibus affuit ortu,

1155 non his dexteritas rerum, non mentis acumen

1156 defuerit, verum ira ingens et pectoris aestus

1157 et varii exagitant motus, multumque fatigant

1158 adversa, et tamen hos felicia fata potensque

43

1159 eventus manet, ac sobolis jucunda propago.

1160 Atque utinam non et, patria tellure relicta,

1161 externas quaerant urbes, non prima sepulcro

1162 pignora dent, non ob veteres certamen amicos

1163 damnaque et immensos subeant quandoque labores.

1164 Nam, cum de summo nascentibus affuit orbe,

1165 difficiles animi mores, sed fortia praestat

1166 pectora, sed magno claros extollit honore

1167 ex humili persaepe loco, dominique potentis

1168 sullevat officio. Tamen et consortis acerbum

1169 funus et indignos affert de prole dolores,

1170 nec patitur certa errantes consistere terra.

1171 Efferet uxorem optatam primosque hymenaeos

1172 lugebit, cui Maurusio de litore caudam

1173 vibrarit Nepa fatiferum jaculata venenum.

1174 Non tamen ingenio deses, non pectore segnis

1175 ipse geret magna commissa negocia cura ;

1176 decumbet terra ignota caeloque alieno,

1177 et cadet infelix violenta caede peremptus,

1178 sive repente ruens fato rapietur acerbo,

1179 quanquam prima gerens et magna negocia primus,

1180 ex imo cui forte loco se Scorpius offert

1181 armatus, ipse ima minitans fera vulnera cauda

1182 fraude potens nitensque astu dominoque superbus,

1183 quando etiam socio junxit sua tecta sub antro.

1184 Dic, o dic, age, sancte senex, dic, maxime Chiron,

1185 nam te fama tenet stellis radiare sub istis,

1186 dic, age, quae te causa polo quisve indidit astris,

1187 anne alius tanti laetetur munere signi.

1188 Sic ego. Sic placido coepit pater optimus ore

1189 educens antro caput, et nitido igne coruscans :

1190 "Saturnus pater, at genitrix mihi Phillyris una

1191 Nympharum, quae nimbosis in montibus herbas

1192 carpebat succosque premens miscebat et aegris

1193 arte sua praestabat opem, quo munere patrem

1194 traxit in amplexus quamvis formosa, nec ulli

1195 cederet aut facie aut longis spectanda capillis.

1196 Cumque hominum thalamos fugeret, vi comprimit illam

1197 clausus equo deus. Hinc partem prognatus equinam,

1198 qua genuit, refero ; matris pars rettulit ora.

1199 Haec puerum instituit cithara docuitque per artem

1200 cogere sub numerum verba atque innectere chordis ;

1201 post etiam sucus herbarum usumque medendi

1202 et curare manu vulnus cantuque levare.

1203 Saepe etiam Aonides, fusae cum matre per herbas,

1204 divinos lusere modos. Hae carmina nobis

1205 monstrarunt, hae caelicolas placare colendo

1206 et sedare animos et vincere dura ferendo.

1207 Nec vero pater, accessit cum fortior aetas,

1208 abjecit nati curam ; nam vivere parco

1209 monstravit, rectique viam sortisque futurae

1210 admonuit memorem, praesentem expendere casum,

1211 justitiamque sequi et grata pietate parentes.

1212 Haec servans alios monui, imprimisque deorum

1213 ipse memor sacro mortalia pectora cultu

1214 formavi, et castas respersi frugibus aras.

44

1215 Inde deos mihi concilians divertit ad antrum

1216 saepe meum Clarius vates, aviumque volatus

1217 et voces didici, quidve exta trementia veri

1218 portendant. Feriat nervo quo missa sagitta

1219 certa modo, didicique vias caelique meatus

1220 hospite Mercurio. Quin et monumenta reliquit

1221 digna deo plectrum auratum citharamque sonantem,

1222 cui septem geminae radiant per tympana chordae.

1223 Ipsa ebore intertexta auroque interlita caelat

1224 custodis monstri languentia lumina ; virgae

1225 attactu redit in propriam Io versa figuram."

1226 Talia narrabat senior, subitoque retexens

1227 auratam chlamydem : "Sunt haec sua praemia laudi,

1228 hoc, inquit, meritum virtutis." Et exerit arcum

1229 insignem stellis claramque sub aere sagittam,

1230 insignemque manum cubitumque insignibus astris

1231 et caput et fulvo radiatum sidere pectus,

1232 genuaque tergoraque et fulgenti vellere caudam.

1233 Moxque subit : "Postrema dies atque ultima vitae

1234 hora mihi finisque aderat jam certa senectae.

1235 Sicut eram, pater omnipotens circumdedit actum

1236 candenti nube et sullatum ad sidera vexit.

1237 Astra micant, candet nubes circumdata membris,

1238 Aetasque in viridem mutata est cana juventam.

1239 Quin et concilio fratrem numeroque deorum

1240 Jupiter optasset, ni pars obstaret equina ;

1241 quod simplex natura deum. Tamen aurea junxit

1242 tecta meis ; juncta est et fratris regia fratri.

1243 Hoc olim signum ac minitantem vulnera cornu

1244 semihominem caeli praesertim hac parte locavit

1245 Jupiter, ut vidit tetra mavortia cauda

1246 monstra polo furere, et stellas foedare veneno ;

1247 armavitque manum nervo, celeremque sagittam

1248 addidit, immanemque feram caudamque rotantem

1249 sectari jussit telo atque infigere costas,

1250 siqua umquam positis cessisset bellua claustris.

1251 Hinc primum caelo admotus flammisque coruscat

1252 Centaurus. Post hac etiam me parte recepit

1253 fraternae pietas curae meritumque laborum.

1254 Quin etiam precibus matris studioque sororum

1255 Aonidum, cantata etiam ob certamina divum

1256 resque hominum bello illustres et fortia facta

1257 virtutesque laboresque et decora ampla virorum,

1258 aurato in caelum curru atque in nube serena

1259 sustulit et mecum hoc templo sacravit Homerum,

1260 praestantemque tuba et vincentem carmine cygnos,

1261 ac matrem insigni referentem voce Camenam.

1262 Accepi vatem hospitio laetusque libensque

1263 cantorem veteris belli ac pugnacis Achillei,

1264 quem puerum cithara institui docuique vel arcum

1265 lunare ac pugnare pede, aut certare quadrigis.

1266 Exstinctum hic cecinit, cantuque ad sidera vexit.

1267 Post Veneris natae precibus, meritoque favore

1268 Aeneae indigetis, magnoque instante Quirino,

1269 insignitum astris fulgentem in nube Maronem

1270 Jupiter his tectis nostraque in sede locavit.

45

1271 Hic, ubi bissenis circum redeuntibus annis

1272 instituitque dapes pater et carchesia libat

1273 Titanum pugnae memor, hi certamina voce

1274 ingeminant : plausu resonant cava tecta sonoro.

1275 Mirantur superi vates, et carmina totis

1276 auribus arripiunt. Tacito tum corde Meletes

1277 laetatur, tacito laetatur pectore felix

1278 Mincius, et liquidis irrorant atria lymphis,

1279 poculaque effusis tergunt argentea rivis.

1280 Ne vero nostri patria ignoretur Homeri,

1281 Virgilii aut jaceant proprio sine honore parentes,

1282 illi Aon patria est, genitum mons suscipit antro

1283 educens nemore in lauri, dulcique liquore

1284 Castaliae alternoque sinu fovere sorores

1285 Pierides, cantuque leve induxere soporem ;

1286 Mincius hunc genuit conceptum ex Andide nympha,

1287 quam Phoebe sociam atque anguis de vulnere tardam

1288 commendat Mantoi, furtim sed caerulus amnis

1289 languentem et sola tacitus sub rupe jacentem

1290 implevit. Postquam ex utero jam prodiit infans,

1291 quo partus lateat, denso pater ipse salicto

1292 occultans (ut forte locis habitabat in illis)

1293 pignora sollicitae commendat cara Melissae.

1294 Haec natum gremio excipiens, flaventia mella

1295 instillat puero et dulci rore illinit ora.

1296 Ille favi ducens tenerum de nectare succum

1297 paulatim somno capitur, circumque frequentes

1298 ora vagantur apes, lectumque e flore liquorem

1299 intingunt labris et rore madentia fingunt.

1300 Atque hunc caerulei nantem ad vada nota parentis

1301 Nereides, (nam forte Pado procul aequore nabant)

1302 inspectum rapuere. Aderat tum candida Siren,

1303 quae vocis merito et blandae modulamine linguae

1304 formosum dono puerum tulit. Inde per altum

1305 sullatumque humeris, ponto plaudente, ferebat,

1306 litora finitimo repetens conjuncta Vesevo.

1307 Haec puerum instituit cantu, ac mox capta pudore

1308 arsit, et assuetis fovit malesana sub antris :

1309 Parthenias juveni nomen de virgine mansit.

1310 Nec temere huic signo tantum tribuisset honoris

1311 Jupiter, iratus ni contra tela Gigantum

1312 Centaurum indueret. Namque arcu corpora leto

1313 anguipedum bissena dedit, bissenaque equinis

1314 calcibus, et toto victor discurrit Olympo.

1315 Hinc etiam natura Jovis sub sidere mansit,

1316 nam recti studium atque animi praestantia magni,

1317 et fratrum commendat amor visque insita cordi

1318 dulcis amicitiae. Stimulat generosa cupido

1319 nominis ac pretium famae et certamen honoris,

1320 Arcitenens quos ipse suo tutabitur ortu,

1321 judiciis idem insignes opibusque operaque,

1322 qui prodesse velint aliis, qui vincere norint

1323 certantes, quique et lucris amissa repensent

1324 rursus et adverso fato dispersa reponant."

1325 Nate, vides, quid certa fides, quid docta senectus

1326 promittant. Meruit caelum, nova sidera Chiron

46

1327 effulxit, certantque, deo cenante, poetae

1328 in laudes, dique ingeniis praestantibus assunt.

1329 Fata hominum caelique situm et sua numina monstrant.

1330 Namque heros saepe Andaeus Simoentida divam

1331 invisens, thalamo geniali exceptus et aula,

1332 colloquio fruitur dominae, Charitumque choreis

1333 immistus canit Aeneam ; tum sedula mater

1334 incingitque comam frondenti et tempora myrto,

1335 invitatque hortis, ubi mollis amaracus illum

1336 floribus et dulci spirans complectitur umbra ;

1337 inde sinum pomis onerat Pometia, et ipse

1338 autunnus spoliis ramorum et fructibus implet,

1339 ambrosiaeque fluunt per prata virentia rivi.

1340 Jam primo quotiens caelo fulgentia Chiron

1341 ora effert, quicumque novas in luminis auras

1342 prodierit, quantum ille maris, quot flumina obibit,

1343 quae terrae errantem excipient, quos viderit hostes.

1344 Et tamen insperata etiam patrimonia adibit,

1345 publicaque inspecta geret ipse negocia cura,

1346 ingenio bonus atque artis instructus honestas.

1347 Errores etiam varios hostemque potentem

1348 indicat insidiasque et multa pericula, caelo

1349 si medio aspiciat ; patrimonia perdit, et idem

1350 restituens aliena dabit, studioque fideli

1351 jungit amicitias, conceptaque foedera servat

1352 exercens habile ingenium, et mentem aptat agendo.

1353 Saeva tamen pueri tela immanemque pharetram

1354 irati ciet atque incensos ventilat ignes,

1355 perque oculos placidum demittit ad ossa venenum ;

1356 incolet externas urbes peregrinaque tecta,

1357 jactatus fato, tandem patriamque suosque

1358 inviset, divum ipse memor. Sed pectora curae

1359 exagitant, et saepe dolor per corda recursat.

1360 Sentiet iratos hostes, cladisque suorum

1361 exitii aut fratrum, magni seu causa pericli,

1362 ille quidem occiduo Chiron cui mergitur astro.

1363 Hunc caeli favor arridens hominumque favorem

1364 concilians statuit templis et praeficit aris,

1365 Ingeniique bonis atque artibus ornat honestis,

1366 cui favet ex imo senior Centaurus Olympo.

1367 Quin dulcis natorum amor et jucunda propago

1368 felicem efficiunt. Nam, quamvis pignora prima

1369 efferat, optata rursum nova gaudia prole

1370 suscipiet. Cumulabit opes pietate suorum,

1371 debeat ut caris censum et bona parte propinquis.

1372 Multa etiam in superos pietate utetur, et aris

1373 plurima pro meritis persolvet vota benignos,

1374 thure deos veneratus et igne calentibus extis.

1375 Hoc signo sese caelum regione sub ima

1376 praecipitat, mergitque cavo nox atra profundo,

1377 hibernumque latet caecae caliginis antrum,

1378 ultimaque obliqui squalet procul orbita mundi.

1379 Quo postquam sol praecipiti vertigine mersus

1380 declives impegit equos, languensque madensque

1381 defessus curru et longarum errore viarum

1382 sistit iter, pronaque caput cervice reclinans

47

1383 demersos spectare locos timet, inde supinos

1384 attollens oculos elato lumine clivum,

1385 ingentem late clivum timet et suspirans

1386 suscepti queritur tantum superesse laboris,

1387 rursus ut aestivum clivo rediturus ad axem,

1388 hinc lassos instaurat equos et firmat euntes ;

1389 nos quoque defessos operum rarique laboris

1390 hortatur sol ipse operis dux sistere currum,

1391 et juga fumanti taurorum demere collo.

LIBER III

U_3 v.1 Luce nova bonus annus eat ; jam suspice, nate,

2 rorantis Phaetontis equos ; en aurea cano

3 purpureos Aurora sinus de gurgite tollit :

4 carminis haec nostri fuerit dux. Sic tibi conjux

5 perstet in amplexu placido viridemque juventam

6 induat, et sit nulla tuis injuria taedis ;

7 sic nati sacros manes, sic Memnonis umbram

8 ales ab antiquo celebret venerata sepulcro :

9 pande viam qua solis equi, quaque orbita currus

10 Luciferi assurgit ; tibi enim, tibi credita primae

11 cura foris, tu mane novos ad frena jugalis

12 exagitas, lucemque cavis e postibus effers,

13 unde dies toto passim diffunditur orbe.

14 Bruma tibi veteris finem nascentis et anni

15 principium dux certa dabit, quo tempore Phoebus

16 ultima Centauri peragrat momenta biformis.

17 Mox celeres impellit equos in cornua, quis se

18 armatum ingentis clivi de limine primo

19 Aegoceros offert : haec incunabula solis,

20 surgentisque anni prima est infantia ; dum se

21 induit in vires paulatim firmus adultas,

22 Phryxeique premit radiantia vellera monstri,

23 et lucem noctemque pari discriminat hora.

24 Atque hinc digrediens animis juvenilibus usus

25 insultat caelo, spatiisque ingentibus actis,

26 vix aliquid tenebris linquit, fessosque jugales

27 sistit, ab aestifero spargens incendia Cancro.

28 Hinc sensim lux surripitur, tenebrisque malignis

29 cedit fessa dies, tamen ut consistere contra

30 audeat impressis figens vestigia Chelis.

31 Sed mox prona fugit violenti excussa ruina,

32 exsuperantque hiemes, passimque horrentibus umbris

33 squalescit caeli facies, cum luce repulsa

34 ingeminat nigras nox importuna tenebras,

35 et cadit infelix aevo variabilis annus.

36 Ipse tamen redit in gyrum, viresque resumit

37 impiger, aeterno semper remeabilis ortu.

38 Hinc mortale genus passim cadit, usque resurgens

39 per species tamen, atque aevo reparabile durat.

48

40 Principium, Capricorne, tibi debetur et anni,

41 per te namque hominum generi lux optima surgit,

42 per te sol terris iteratos suscitat ortus

43 annuaque ingenti parat incunabula mundo,

44 laetaturque novo surgens infantia caelo.

45 Te vero horrendum cornu caudaque minacem

46 praefecit caeli foribus prudentia divum,

47 janitor et fato positus magna hostia servas

48 Parcarum monitu. Namque olim, astante deorum

49 concilio legesque orbi dicente senatu,

50 talia constanti cecinerunt voce sorores,

51 fata colo rerum ac seriem quae pollice ducunt :

52 "Caelicolae, servate fores, vigilesque locate

53 liminibus : furit iratis nova bellua terris

54 foedare afflatu caelum atque irrumpere Olympo,

55 ac thalamis reptare deum et sparsisse veneno.

56 Jam postes atroxque irrumpit limina Python,

57 sparsaque torpenti livescunt ostia tabo ;

58 jam manus anguipedum caeloque irata juventus

59 insultat portis, jamque ex adamante securim

60 Porphyrion quatit et postes diffringit apertos,

61 immittitque acies Briareus atque agmina densat."

62 Has voces fusaeque comae lacrimaeque sequuntur.

63 Attoniti fatis superi in discrimine tanto

64 diversas agitant variato pectore curas,

65 ac tandem e multis una haec sententia sedit :

66 curarent seniorque pater Saturnus ab aevo

67 jam sapiens Marsque armipotens, cui pectora bello

68 assuerant, nequid portis fraudumve malive

69 accideret, neque caelo vis externa obesset.

70 Custodes lecti foribus tentoria figunt,

71 castra locant, vigilemque suum in statione recensent ;

72 multa quoque inter se varia ratione volutant.

73 Dum senior custodem Erebi triplicemque latratum

74 commemorat, placuit caeli quoque limina monstro

75 horrifico armare et terrorem adjungere claustris ;

76 ac subito in Libyes fixerunt lumina terris.

77 Ecce vident Nomadum in campis, Tritonida ad undam

78 errantem, ac gemino cornu capita hirta ferentem,

79 squamosaque feram cauda atque horrentibus armis

80 sulcantemque arva, et pedibus juga celsa prementem.

81 Illicet accitam caelo flammisque micantem

82 praeficiunt foribus, radiisque ardentibus armant,

83 liminaque ignito vallant sibi credita monstro,

84 cui nares efflant candenti e sidere flammas

85 et caput et cervix geminatis ignibus ardent,

86 cornuaque hirsuta spargunt incendia fronte ;

87 cui pectus radiat flammis, venterque, pedesque,

88 et clara innumeris scintillant terga favillis,

89 accenditque globos flammarum in vulnera cauda.

90 Qua quondam Coeum implicitum deciesque rotatum,

91 ambustum flammis et tinctum membra veneno

92 in mare provolvit, Coeoque ruente favillas

93 contraxere aurae incensusque incanduit aer ;

94 unde hodie veteris remanent vestigia flammae

95 nubibus in mediis, quotiens aut fulgurat aer,

49

96 igneave aetherios percurrit linea tractus.

97 Nec vero non et pelagus, qua corruit ardens

98 anguipes, obstrepuit flammis strinxitque favillas,

99 intortumque hausit fumanti gurgite monstrum.

100 Horruit Oceanus visum obriguitque capillis,

101 spumeus eque humeris tremulo delapsus amictus.

102 Mox ira accensus fumantem aestusque vomentem

103 percussit saevo lacerum sub corda tridenti ;

104 vulnere quo (namque haec inerat vis insita telo)

105 in squamas abiit cutis, atque e corpore tanto

106 prodiit immanis scopuloso tergore pistris.

107 Ast umbra infelix Erebumque et opaca subivit

108 Tartara ferratasque domos. Ibi vincta catenis,

109 ambesoque trahens adamantina vincula collo,

110 fert montem fumantem humeris raptatque caminos.

111 Hinc igitur sol ipse vias orditur, et aequis

112 passibus incedens medio se temperat orbe,

113 non laevum dextrumve petens latus. Annuus inde

114 huc redit, assuetumque iter assuetosque labores

115 instaurat, portisque novus bipatentibus exit,

116 victricesque rotas clivo summittit anhelo.

117 Hoc igitur signo genitos curaeque laboresque

118 exercent cultusque soli terraeque domandae,

119 hos dulces verborum aurae tenerique lepores

120 delectant ; sed multa tamen mendacia vanos

121 efficiunt, neque enim dictis constantia perstat.

122 Quin etiam foedi mores urensque libido

123 sollicitat cupidas mentes, studiumque nocendi.

124 Nam quibus in primo surgens apparuit ortu,

125 his superat res ampla domi, sed sponte per orbem

126 visendi studio allecti peregreque vagantur.

127 His amor in teneras succendens corda puellas

128 subjicit imperiis dominae ; verum arida postquam

129 desaevit sitis, et longe exsatiata libido est,

130 sectanturque odiis et iniqua voce lacessunt.

131 Degener his animus, sed mens famulata deorum

132 obsequiis precibusque aras ac templa fatigat,

133 verum instructa dolis fraudemque in corde volutans ;

134 ingratisque operas ipsi et benefacta locabunt.

135 At famae pretium nobis et gloria crevit,

136 quod medio fulxit radians Capricornus Olympo.

137 Hinc etiam secreta poli atque occulta deorum

138 panduntur, variisque manent accommoda rebus

139 pectora, et ingenio quaesitum nomen ab ipso est.

140 Hinc multis alimenta damus, nostroque fovemus

141 praesidio et magnis primi quoque praesumus actis,

142 et primi veterum colimus monumenta virorum.

143 Pronus ab oceano mentis portendit acumen

144 ingeniumque capax et vestigantia longe

145 corda, sed occultos languenti in parte dolores

146 corporis, aut animi varios denuntiat aestus,

147 criminaque insidiasque gravique pericula damno,

148 e quibus emergit tandem placideque quiescit.

149 Sede jacens ima patrimonia vertit, opesque

150 alternat patrias, propriis quas viribus inde

151 colligit et diti peragit sua fata senecta,

50

152 ac sibi vel natos alienae stirpis adoptat,

153 aut prolem ignoto genitam de semine tollit ;

154 atque haec hiberno praestat Capricornus ab antro.

155 Hinc tener humentis resupinat Aquarius urnas,

156 ac (mirum dictu) rivos e sidere fundit.

157 Ipse puer (sic fama refert) gratusque Tonanti

158 marmorea miscet rorantia pocula dextra,

159 atque deos rara trahit ad spectacula forma

160 insignisque auro stellisque micantibus ardens.

161 Namque comam geminis circum caput implicat astris,

162 et latos humeros duplicato sidere et ambas

163 insignitque manus niveamque ad pectora mammam

164 atque utrumque genu cubitumque utrumque pedesque.

165 Nec non et lumbo, nec non et crure refulget

166 sidereus puer, et roseus per membra coruscat

167 fulgor, at auratis scintillant ignibus artus.

168 Quin dextra levaque hinc illinc stellifer amnis

169 labitur, et fulvo radiat fluor aureus imbri,

170 incensasque vehit sinuosum flumen arenas.

171 Cujus ad exortum primoque a fonte renidet

172 Stella micans, unde irriguus devolvitur amnis,

173 muscosumque patet pictae testudinis antrum,

174 Naiadum thalami dulcesque ad furta latebrae.

175 Imprimis habitat mollis Lascivia tectis

176 nuda genu, paetisque oculis invitat amantes,

177 et praefert niveas rosea cervice papillas.

178 Sic vobis, nymphae, aeternum sit ludere in antro,

179 Naiades nymphae, sic ipsa ad gaudia certus

180 assit amans, stetque intacto sub foedere lectus,

181 et primi semper maneant in amore calores ;

182 dicite (nam memorare juvat) quae sideris hujus

183 causa, quid aeterni manent de sidere fontes,

184 quo mecum vestri maneant cum carmine honores.

185 Hoc signo statuit portas natura secundas

186 aetheris, et caeli posuit simul altera claustra

187 adversus rapidum Pythona irasque Gigantum ;

188 praeficit his famulum egregium Saturnus, et ambas

189 servantem portas tuta statione locavit.

190 Ille, ut erat cura vigilanti et viribus amplis,

191 praemunit fossa vallos et flumina fossae

192 addit et immittit violenti gurgitis amnes.

193 Tentantes igitur muros, et moenia longo

194 ariete quassantes, et vi rapida arma moventes

195 anguipedes, caeloque faces inferre parantes

196 diluvio immersit juvenis. Namque, aggere rupto,

197 fossarum immisit rapido torrente fluentum

198 undivagum, quo late ingens sub vertice torto

199 absumpta est legio, et rutila natat agmen in unda.

200 Atque ibi tum, in geminos diducens se ipsa rotatus,

201 altera spumosum Alphestem fluctusque vomentem

202 aera per vacuum, nimbo comitante, per auras

203 praecipitat. Ruit ille, ruens atque imbribus auras

204 imbuit infectas pluviosum atque aera nimbis,

205 unde aeterna manent imo vestigia caelo

206 imbrisque et pluviae et torquentis fulmina nimbi ;

207 afflictus tandem scopulosis montibus ingens

51

208 ingentem late sonitum dedit. Inde liquescens

209 solvitur in latices, generosisque amnibus auctus

210 Eridanus flavis in pontum erumpit arenis,

211 Alphestisque Alpes traxere a nomine nomen.

212 Altera praecipitem Minanta per aera obustum

213 fulminibus jacit. Hic obliquo tramite raptus

214 concipit humentis Austros, quibus actus et ipse

215 Aethiopum per summa jugis inflixit acutis.

216 Qua jacuit, vomitis largos de pectore fluctus,

217 tabescunt et mox artus, ac margine longo

218 Nilus it ignotas noto vix fonte per urbes,

219 intrat et Ionium septeno gurgite pontum.

220 His actis, postquam caelo pax parta, Tonantem

221 admonuit decoris tanti, gratusque senatus

222 decrevit meritis factum illustrare trophaeis.

223 Effulxit stellis juvenis, diffulxit et amnis

224 conspicuus, facinusque manet regalibus astris

225 perpetuum, et magni celebratum est nomen Aquari.

226 Unde deum sibi praesidium discrimine in arcto,

227 quanquam nulla hominum superat spes, alite dextro

228 sentiet ac magnum divina sorte periclum

229 pervadet quicumque oriens orientis Aquari

230 felicis radios, et amicos viderit ignes.

231 Ille bonas artis sollers tractabit, opesque

232 inde parans, dabit et multis alimenta ministris,

233 et multos parto pascet, magnoque favore

234 junget amicitias primorum ex urbe virorum.

235 Munera quin etiam scriptis commissa tabellis,

236 sive deum in templis et sacra negotia curans,

237 sentiet invidiae vulnus, liventiaque arma.

238 Perdet opes, parta amittet, quae viribus usus

239 Ingeniique bonis facili ratione repenset.

240 Qui si de medio nascentem aspexerit orbe

241 fuderit et liquidos amnis de culmine summo,

242 divitiae undabunt illi, rerumque paratus,

243 affluet et multa quaesita pecunia curas,

244 publica dum tractat peragitque negotia sollers

245 propter aquam, studet aut rebus non segnis aquosis,

246 regibus aut placet, aut dominantum limina servat.

247 Sed nec certa fides undis, et flumina saepe

248 finitimos populantur agros, egressaque ripis

249 dant stragem, et miseri frustrantur vota coloni,

250 dum sata praecipitemque trahunt spem gentis et anni.

251 Fert et opes adimitque datas Atlantide ab unda,

252 lucraque damnaque mutato de sidere praebet.

253 Atque utinam quaecumque illi sua contigit uxor

254 seu vidua et primi thalamos defuncta mariti,

255 seu virgo furtim illecebras quae novit amantum,

256 sive anus, et penso quae dudum assuevit herili,

257 concordes agitet taedas servetque pudorem.

258 Nil illi gratum a sociis gratumve ab amicis

259 speretur ; sterilem ipse fidem frustraque dolebit,

260 siquem devexo nascentem vidit ab orbe

261 Idaeus puer et liventi infecerit amne.

262 Hinc fluvios et stagna timens, non aequora tentet,

263 Tyrrhenove ausit sese committere fluctu.

52

264 Invidia juvenem infecit Saturnus, ut olim

265 deformem se aevo atque effetum viribus, et jam

266 invalidumque artus et squalida membra rigentem,

267 ast illum facie insignem et florente juventa

268 ac vidit placidis aetatem ducere curis,

269 captantemque umbras et agentem ad plectra choreas.

270 Hinc signo mansit livor, quem pectora longe

271 natorum referunt ; manserunt otia, inersque

272 mollities, animusque ignava degener umbra,

273 quod signo Cytherea dedit. Nam, sedula crinem

274 dum lavat Eridanique caput depectit ad undam,

275 hanc gravior dictisque senex incensus amaris

276 accusat, quod nulla coli, quod sola decoris

277 cura sit, atque uni tantum placuisse laboret

278 pascenti niveas prope Nili flumina vaccas.

279 Tristius hoc Veneri nil unquam contigit, et se

280 surripiens irata comam dispersit, et amne

281 in medio jecit strophium et cum pectine gemmas,

282 aurea quis nitidum religabat fronte capillum ;

283 atque ait haec : "Quantum ille senex durusque rigensque,

284 quantum tristitiae simulato in pectore celat,

285 mollescant magis hoc illis sensusque animique,

286 inque viri speciem referant sine honore puellam,

287 quicumque hoc geniti signo se hoc amne lavabunt."

288 Dixit, et in geminos flexit vestigia pisces.

289 Excepere deam famuli, ac lenire dolentem

290 contendunt ; simo coepit sic alter ab ore :

291 "Tempore quo genita es conchaque imposta nitenti,

292 nos Paphon et carae provectam ad litora Cypri

293 detulimus, salsos et juncti enavimus amnes

294 caerula verrentes sinuatis aequora caudis.

295 Interea nos ipsa manu mulcere, jugalesque

296 appellare tuos, nobis et amaracon ipsa

297 porrigere et blandum ambrosiae instillare liquorem.

298 Quin etiam mutis voces et verba dedisti

299 reddere, et ingentem fando lenire laborem.

300 Ipsa loquebaris. Tumidi subsidere montes,

301 a tergo spirare aurae atque impellere fluctus.

302 Crispabat tibi tum molles levis aura capillos ;

303 illi perque humeros volitant perque ora recurrunt ;

304 colligis ipsa levi digito, ad frontemque reponis.

305 Tum passim laeti ex oculis spirantur honores,

306 scintillantque genis ignes, tremulumque per aequor

307 irradiat niveo fusus de pectore candor,

308 caerulaque undifluae ludunt sub stagna papillae.

309 Visendi studio incinctae funduntur ab antris

310 Nereides : stupet haec teretes mirata lacertos,

311 illa manum insignem digitis, pars oscula, at omnes

312 torpescunt, placidos flectis cum lenis ocellos.

313 Occurrunt hinc Tritonum chorus omnis et omnis

314 aequoreus grex, excultum dum sedula carmen

315 concinis, argutaeque favent concentibus aurae,

316 cantantem taciti excipiunt stupefacta juventus,

317 immotosque tenent modulata ad carmina vultus.

318 Mox incensa oculis, roseisque incensa labellis

319 concipiunt flammas venis, certantque canenti

53

320 oscula quis rapiat primus, quis pectora tractet.

321 Risisti, teneraque manu jaculata sagittam

322 certantes fixisti, atque ipso vulnere transfers

323 conceptum in nymphas juvenili ardore furorem.

324 Illicet invadunt socias, fusique per aequor

325 ille suam rapit, illa suum complexa per undas

326 ludit, et argutis resonant vada salsa cachinnis.

327 Ipsa inter medios veheris placidissima lusus."

328 Thracius haec ; udo Notius sic subdidit ore :

329 "Ipsa memor, dea, cum tenerum Nilotide in herba

330 pastorem ad lusus et munera grata petebas ;

331 nos te per proni devectam fluminis undas

332 tollimus, et nota laetantem sistimus umbra.

333 Ipsa memor, tibi cum ripa ulteriore lavanti

334 insperatum adeo juvenem totiensque vocatum

335 attulimus, jaculo insignem atque e caede madentem,

336 avulsumque apri caput a cervice ferentem.

337 Is te improvisam amplexu donavit et apro,

338 osculaque in roseis fixit malesana labellis.

339 Exanimis cadis. Exanimem fovet arctius, orique

340 ambrosiae inspirans auram et de pectore florem

341 Idalium revocat ; revocataque pectore blando

342 excipis, et, mollem amplexu dum nectis amantem,

343 huc illuc cupida ex oculis incendia jactas.

344 Quis passim toto caluerunt flumine pisces,

345 arsit et ipse imo septemplex gurgite Nilus,

346 ac nymphae insolitos antris sensere calores.

347 Mox et Acidalio lavisti rore madentem,

348 ac viola super instratum roseoque cubili

349 tecum sullata duxisti ad gaudia veste,

350 candidaque assueta nituerunt membra sub umbra,

351 murmuraque insonuere : sopor mox junxit amantes.

352 Nec non, ipsa animo repetens convivia magni

353 Oceani mensasque paratas litore Ibero,

354 scis, dea, caeruleas nobiscum nasse per undas

355 Tyrrheno in magno, et Tartessiaco secessu,

356 dum tecum divum accessit genitorque tuusque.

357 Ipsa etenim complexa patrem Piseide terra

358 (namque aderas, cum lecta domi Pelopeia juventus

359 certabat, plausuque Helis ripaeque sonabant

360 Alphei bimarisque Isthmos vicinaque ponti

361 litora), tum complexa patrem supplexque rogabas,

362 linqueret aerios tractus axemque tonantem,

363 et tecum bijugo sulcaret caerula pisce.

364 Annuit is, placidusque suae dedit oscula natae.

365 Ergo ubi ad Hesperios, superato marmore, portus

366 venimus, auriferique Tagi nos regia cepit,

367 Nereidum chorus hic omnis viridisque juventus

368 Oceani madidique amnes tacitusque senatus

369 astitit ; ipse parens undarum et rector aquarum

370 ter dominum veneratus. Ibi clamore salutant

371 certatim populi atque imo plebs acta profundo,

372 buccinaque insonuit rauco et tuba concava cantu.

373 Quo sonitu superi acciti, dum forte morantur,

374 approperant ; mensae appositae ; sedet auctor Olympi

375 in medio, accumbunt alii certo ordine reges,

54

376 luxuriantque dapes et vina liquentia rorant ;

377 Naides his centum incinctae totidemque ministrant

378 Nereides ; vacuis sunt muta silentia in antris.

379 At postquam summotae epulae, mensaque secunda

380 luditur, ipsa patri pomum et carchesia libas.

381 Libantis convivae oculos atque oscula et ipsos

382 candentis dextrae articulos limbumque fluentem

383 mirantur. Calices Marti cecidere remissi,

384 dum stupet inque genis haerentia lumina figit.

385 Inducis mox et choreas, mediisque choreis

386 aura levem tunicam surae subduxit. Ibi ille

387 enituit plantae decor atque argentea nudi

388 forma pedis, fulxitque genu pars prima nitentis,

389 qualis nocturna fulget tuus Hesper in umbra.

390 Dum tenuem plantae acclinans inducis amictum

391 ac femori pudibunda times, saliere papillae

392 pectore de niveo, ac rarum decus aera lustrans

393 praestrinxit spectantum oculos, texitque ruborem,

394 qui tibi per niveos furtim surrepserat artus.

395 Hic finis choreis. Citharam mox aurea sumis

396 insigne et plectrum gemmis, chordasque sonantis

397 ipsa levi digito sensim tangisque premisque,

398 ac vocem nervis, digitis quoque carmina nectis

399 emodulans. Siluere aurae, siluistis et undae,

400 venistique alias immotae ad carmina cautes.

401 Jam sopor inductus cantu compresserat ipsos

402 convivas. Tum docta lyram, tum fila recurris,

403 atque abigis volucres varianti pollice somnos.

404 Tum natam pater amplectens his vocibus infit :

405 consensu superum summo aequoreique senatus

406 debetur formae precium et decus omne, tibique

407 concedant et Nereides concedat et aequa

408 Pallas et ipsa, meo ponit quae membra cubili,

409 una interque deas et formosissima nymphas.

410 Ecce tibi citharaque potens duxque ipse choreis

411 concedit Phoebus, citharam quoque tradit habendam

412 intextamque auro et Daphneide fronde virentem.

413 Ecce tibi faciles cedunt in carmine Musae

414 et tua frondenti circumdant tempora myrto,

415 una et forma, una et choreis et carmine princeps,

416 et mihi felices inter carissima natas.

417 Laudantem plausu excepit Mars ; inde secuti

418 heroes : resono assensu vacua antra resultant,

419 ac nomen Veneris referunt ad sidera voces."

420 His tum mulcebat dominam Zephyritida piscis.

421 Hos igitur pater omnipotens, postquam aequora rursum

422 sulcavit stetit et Pisaeo in litore victor,

423 commotus precibus natae meritisque natantum,

424 immisit caelo, stellisque ardentibus aptos

425 jussit in aetherio geminos splendere recessu,

426 ludentisque polum obversis innare figuris.

427 Inde manet studium natis peregrina videndi

428 litoraque urbesque et longinquas noscere terras.

429 Hinc variat mens atque anceps in corde voluntas,

430 et non una quidem dubiis sententia rebus

431 assuetosque malo dulci post aura recessu

55

432 excipit, et placidi componunt pectora mores.

433 His generis fecundus amor stimulansque libido

434 ac resides animi mollesque ad pocula lusus

435 ingeminant, et laeta canens ad vina puella

436 excitat unanimes concordi foedere somnos.

437 Illi autem, dorso et pinnis et tergore toto

438 oreque caudaque inspersis simul ignibus, ardent :

439 sed sinuosa brevi diducit linea tractu,

440 alter ut in Boream surgat, cadat alter in Austrum ;

441 ipsa quidem triplici flexu triplicesque per ignes

442 fulget, et hinc claro nexum ligat aethera nodo.

443 Ille igitur, quem caeruleo de gurgite Pisces

444 nascentem aspiciunt caeloque tuentur Eoo,

445 multum urbes petet ignotas, longumque vagatus

446 notescet peregre externis novus advena terris.

447 Quin etiam ingenioque valens et pectore plenus

448 munera tractabit sollers ; quibus inde peractis,

449 ad majora gradu properabit munia certo,

450 certus amicitiis cognato et sanguine certus,

451 ulciscensque hostem facile atque ex ordine felix.

452 At cui de medio squamosis culmine nantes

453 alludent caudis, illum sua flumina noscent

454 vicinaeque urbes pelago ; censumque alienis

455 qui paret ex opibus multa et patrimonia gaza,

456 dives agri, dives pecoris, neque finibus unis

457 qui serat, ut duplici forsan dominetur in aula

458 imperitans, geminasque potens moderetur et urbes.

459 Ast hunc, pomicolae Hesperides si gurgite avito

460 accipiant udoque lavent simul aequore Pisces,

461 externae noscent urbes peregrinaque tecta

462 praestantem ingenio et facilem bene rebus agendis.

463 Quin etiam veneres et gratia magna sequetur,

464 obsequio ut multi passim famulentur amico,

465 nec vero non ille fuit accommodus actis,

466 civibus aut notus, aut fido pectore clarus,

467 aut cujus certae credantur munera curae,

468 quem celeres imo Pisces tueantur Olympo ;

469 nec non et thalamum aversans laesosque hymenaeos

470 accuset, meritoque illi damnabitur uxor,

471 ni felix placido faveat Saturnius astro,

472 spondeat et gratos blanda cum conjuge mores.

473 Hoc igitur te, nate, iterumque iterumque monebo,

474 observes semper signi qua parte tyrannus

475 felixve infelixve suo circumvolet axe,

476 stetne ruatne cadens, summo aut dominetur in orbe,

477 et quo quisque modo juvet adversetur et heros,

478 hospite quo laribusne sit ipse acceptus amicis.

479 His etenim variant vires et fata locorum,

480 certior aut certis perstat sententia dictis.

481 Atque haec te toto jubeo perquirere caelo,

482 quidquid agas, quaecumque tibi sint fata canenda.

483 Hoc signo solisque viarum atque ambitus anni

484 clauditur, idque suo testantur sidera nodo,

485 fulgentis clipei in morem, quo colchica frontem

486 exercet cornuque ferox insultat adunco

487 bellua, et aurati surgunt in praelia villi.

56

488 Hoc quondam clipeo divum se astante corona

489 quadrupedi Mars objecit, quo percitus ille

490 collegit sese in vires, mox terque quaterque

491 insiluit ; sonuere aurae ; tum fulgidus umbo

492 evomuit late flammam et lux ignea fulxit.

493 Octavo Mars excussus de verbere pallens

494 incumbitque genu, et vix pectore sistit anhelo.

495 At quadrupes cedens seseque in vulnera firmans

496 consistit, totoque oculos umbone pererrat.

497 Sublatus mox et saltu super aera ducto

498 injecit sese totum in clipeumque deumque,

499 excutiturque genu deus atque, in terga reversus,

500 labitur et superas plantis diverberat auras,

501 prostratusque solo dolet, ac nova praelia damnat.

502 Riserunt superi, et plausum cava tecta dedere.

503 Mox clipeum illustrant astris, monumentaque laeto

504 affigunt caelo aeternam testantia pugnam.

505 Talibus atque aliis nitet intertexta figuris

506 zona Jovis, Zona aurato circumlita textu,

507 fataque fortunamque suis quae temperat astris.

508 Nunc agite o, faciles mecum quae rura Napaeae

509 incolitis, quae frondosis in collibus hortos

510 asseritis colitisque vagos per devia fontes,

511 nunc agite o, raram insigni de flore coronam

512 texamus, myrtoque novos jungamus honores,

513 quo tumulum et magni veneremur templa Maronis.

514 Sparge rosam, largaque manu fundamus odores,

515 placemusque viri manes umbramque silentem.

516 Salvete, o cineres sacri, longumque sub urna

517 ver spiret tepidaeque hiemes et mollior aestas,

518 increscant tumulo lauri ac bene consita myrtus,

519 sponte sua maris et rores nova mella ministrent,

520 et nymphae arguta carmen modulentur avena.

521 Vos, manes, mihi felices et adeste vocanti,

522 et mihi quod reliquum caeli quove orbe vagandum

523 pandite, fatorumque vias et oporta monete,

524 ac toto rerum seriem deducite caelo :

525 semper flore novo, semper venerabimur aris.

526 Audivit pater et tota se sustulit urna,

527 et mihi certa suo fulxerunt sidera mundo,

528 quaque Arctos riget et qua se tegit humidus Auster.

529 Ergo age, care puer, roseo primum aspice ab ortu :

530 Nox favet, oceanoque suo vaga sidera surgunt,

531 exertatque Aries caput et, fera cornua quassans,

532 incipit in gelidos sese objectare Triones.

533 Illinc aurata nitet olim texta figura

534 navis, et ipsa suo spumescunt caerula fluctu ;

535 aurea materies et clavo nexilis aureo.

536 Ipsa quidem memor avectae de Colchide pellis

537 quadrupedem observat, versaque in vellera puppi,

538 prora latet, maloque suis spectabilis astris

539 prospectat ditem felici vellere lanam.

540 Quam caelo pater impositam regnare per undas

541 jussit, et esse polo voluit, quo nostra moveret

542 pectora sulcandoque mari remisque agitandis,

543 mercibus et peregre per litora curva petendis.

57

544 Ergo cui primo Navis sese obtulit ortu

545 in lucem venienti, hunc aequora salsa magistrum

546 agnoscent. Reget ipse manu clavumque tenebit,

547 Tiphyn et insana referet speculator in unda.

548 Ipse gubernator sic se Palinurus agebat

549 explorans ventos, atque auribus aera captans ;

550 talis et a Capreis villoso intectus amictu

551 vela dat, obliquatque sinus, et colligit Euros.

552 Ast ubi se oceano immersat, si frigida cani

553 stella senis radios impegit forte nocentis,

554 illos Euboicae cautes dirusque Caphareus

555 exspectant, illos nigrantibus acta procellis

556 haurit hiems latus aut scopulo diffringit acuto.

557 Hoc te, nate, docens iterumque iterumque monebo :

558 vita tibi motusque animi quaerendus ab ortu,

559 unde etiam toto lux ipsa effunditur orbe ;

560 surgit ab occasu mors importuna maligno,

561 qua tenebrae, qua nox nigrantibus advolat alis.

562 Ergo animum quod constituit, quod continet artus

563 sidus ab exortu, mutato foedere rursum

564 perdit, ab occiduo si telum emiserit orbe.

565 Insequitur post Orion, quem rettulit astris

566 venandi studium atque actarum in tela ferarum.

567 Ipse ensem auratum incinctus venabula gestat,

568 sollicitusque animi mentem dubiusque fatigat,

569 et parat in saltus jam jam se inferre repostos,

570 genuaque brachiaque exsertans et pectore anhelus.

571 Unde et quem primo nascentem aspexit Eoo,

572 ille pedum cursu insignisque et corporis ipsa

573 mobilitate vigens, habiles se exercet in artus,

574 ille animi dubius et mentis percitus oestro

575 turbatis agitur stimulis, vexatque flagello

576 cura recens, mutatque locos inceptaque, et aeger

577 principis ipse aulas et limina nota frequentat,

578 discursatque foro, et populos rumoribus implet.

579 Pronus ab oceano vitreisque Atlantis ab undis

580 exercet mentem curis, versatque agitando

581 huc illuc, trepidos revocans in corda tumultus.

582 Munera quin etiam populi dum tractat, et absens

583 orator peragit magni mandata senatus,

584 infelix procul a patria carisque propinquis

585 decumbet moriens. Tamen haec solatia secum

586 haud ingrata feret, parvaque relatus in urna

587 condetur populi lacrimis, positusque sepulcro

588 ornatur titulis, nomenque refertur in actis.

589 Ante rogum flet maesta parens confecta senecta,

590 injicit et canos tonso de vertice crines.

591 At conjux contusa genas, discissa capillum,

592 infelix conjux caelum et crudelia damnat

593 sidera, seque rogos super injectura jugales

594 labitur exanimis ; vix fessi a morte parentes,

595 aut revocant gemini, qui flent circum ubera, nati.

596 Hinc fervens Auriga vago sese exerit axe,

597 nec sine re nomen traxit. Si fabula caelum

598 ornavit, tamen ipsa usum commenta sequuntur.

599 Huic currus, huic arma placent, junctique jugales,

58

600 quis Alphea secus labatur flumina victor.

601 Qualis Erichthonius currus et quatuor ausus

602 jungere equos, rapidisque rotis insistere victor,

603 qualis et Automedon currus moderatur Achilli,

604 quique etiam mediis domitor trux audet in arvis

605 sistere equum et gravibus cervicem onerare capistris,

606 cogere mox domitum et strictis agitare lupatis,

607 nunc curvo obliquans gyro, nunc verbere torto

608 impellens secat ille auras, atque aera campo

609 pervolitans. Dorso interea desultor equino

610 adstratus torquet celerem post terga sagittam,

611 mox hastam terrae acclivis levat et jacit ; inde

612 desilit alterius dorso levis, alteriusque

613 pressat equi costas et latos perforat armos ;

614 nunc humilis, nunc elato se pectore tollens,

615 nunc cervice super, duplici modo tergore fusus

616 huc illuc agitat cursum, et ciet agmina dextra.

617 At cum praecipiti occasu rapidisque sub undis

618 mergitur, incanamque videt per marmora Tethyn,

619 infelix tunc exitium meditatur, et axe

620 excusso rapit avulsos de corpore truncos ;

621 ac circum Iliacos lacerum trahit Hectora muros,

622 aut parat immani fatum crudele ruina

623 fulminis aerii, Capaneus ut turribus altis

624 igne Jovis ruit atque ustus descendit ad umbras ;

625 infami nunc supplicio suspendit, et arctis

626 faucibus elisos agitanti ventilat aura,

627 conjugis ut laqueo infelix sub nocte pependit

628 Andreas, quamquam Italicis rex magnus in oris.

629 Haec et deteriora ferox Auriga minatur,

630 cum male felici occumbens radiatur ab astro.

631 Hac etiam de parte astris fulgentibus Haedi

632 attollunt caput et caelo spatiantur aperto ;

633 tum mollis agitant lusus, fusique per herbas

634 insultant soliis, ac torva fronte minaces

635 praetentant pugnas : tamen illis mollia cordi,

636 imbellesque agitat tantum lascivia sensus.

637 Promittunt igitur duros a fronte Catones

638 nascentes Haedi ; turpis sed inertia mentem

639 occupat et molles languent in pectore curae.

640 Triste supercilium, molli sed degener umbra

641 est animus luxu languens et deside somno,

642 frons ficta, obsceni mores petulansque libido,

643 armorum et deses fuga nobiliumque laborum.

644 Hinc mortem sibi consciscunt, infamis et umbra

645 errat Lethaeos non trasmittenda per amnes ;

646 sic errant miseri manes atque umbra Neronis,

647 sic Otho, quique in se ferrum strinxere nefandum,

648 et mille errabunt annos sua corpora circum.

649 Nec vero non argutis in vallibus Haedos

650 fistula delectat vacui pastoris in umbra.

651 Agrestem hinc tenui musam meditatur avena

652 formosam resonare docens Amaryllida silvas

653 Tityrus, et siquem Olenio de sidere fratres

654 nascentem blando calami dignantur honore.

655 Ut quondam tereti Damon innixus olivae

59

656 conjugis indigno queritur deceptus amore,

657 quosque refert Siculus felici carmine pastor

658 mulcentis cantu pecudes et arundine silvas,

659 dum stupet et subitis caput exerit Aetna favillis.

660 His, cantu commota imoque Arethusa profundo

661 emergens udaque comam circumdata ab alga,

662 intexitque apio sertum ac viridante cypero.

663 Ast aliis malesanus amor nova crimina suasit,

664 jussit et e proprio dextram foedare cruore.

665 Substrinxit laqueo collum atque ad limen amatae

666 Iphis Anaxaretes immania fata peregit,

667 ac misera ante diem zona crudeliter usa

668 Phyllis ab intonso pendet Rhodopeia trunco :

669 tantum mollicies Haedorum et sidera possunt

670 in scelus. At positi oceano atque cadentibus astris,

671 Saturnus si forte minax aspexerit, ipso

672 infelix infans partu morietur, ut aegram

673 vix ope nixa sua servet Lucina parentem.

674 Caedetur miser ante aras, et victima cultrum

675 imbuet, et fuso placabit sanguine divos,

676 si Mars forte suum praesens vibraverit ensem,

677 nec Jovis aut Veneris felix eat obvius ignis.

678 Mox Hyadum chorus Eois emerget ab undis,

679 fratris Hyae quas perpetuus dolor indidit astris ;

680 unde illis nisi triste nihil ; non corda quietem,

681 non animi faciles somnos, non membra soporem

682 accipiunt, et cura novos parat usque dolores,

683 quis chorus hic ipso nascentibus astitit ortu.

684 Hos tumidos populi favor et plaudentia rostra

685 sollicitant. Serere arma inter plebemque patresque

686 est amor, et positos rursum instaurare tumultus,

687 civilesque manus armare et stringere ferrum :

688 tantum seditio placet, atque haec pascit aventes.

689 Quid Gracchos tibi commemorem aut civilia bella ?

690 Non derit populo luctus, forave ipsa quiescent

691 turbinibus, quotiens urbis moderentur habenas,

692 quos Hyades passo maestae videre capillo

693 nascentes. Ipsae oceano capita alta ferentes

694 dantque locum Tauro, vicinaque tempora miscent.

695 Inde gregis felix studium, atque armenta sequuntur

696 errantes ; laetus canit ad mulctralia pastor.

697 Illos exitium infelix violentaque fata

698 exspectant : raptos artus, laniataque membra,

699 avulsumque caput cervici, humerosque, manusque,

700 brachiaque, excisosque pedes in frustra, femurque,

701 cordaque, visceraque, atque ipsis cum pectora costis

702 differt armato plebes excita tumultu,

703 ut nulla miseri manes claudantur in urna,

704 nec certum volitet circum levis umbra sepulcrum ;

705 cum tristes amne Hesperio lavere sorores,

706 diffusasque comas sitienti et gutture collum

707 immersere undis, quis aut Mavortius heros

708 innatet, aut nigri inficiat cum tabe veneni

709 Saturnus liventi oculo, liventibus urnis.

710 Post hinc et pecus Olenium et Jovis inclyta nutrix

711 ipsa suos offert radios, nec longius Haedos

60

712 insultare solo patitur sine matre vagantis ;

713 sollicitae natorum amor ac nova cura recursat,

714 tum metus, et quae sunt timidae praesagia matri.

715 Hinc ingens formido et consternantia longe

716 consilia incursansque tremor per membra, per artus

717 occupat, et levibus mens ipsa exterrita causis

718 diffingitque, auditque gravis instare tumultus,

719 scitaturque novas res et sectatur easdem,

720 quem tenera Oleniae lactarint ubera Caprae.

721 Ast obiens et cum hesperio se gurgite tingit,

722 rustica nascenti dat praedia (rura capellae

723 namque colunt), dat opes atque ipso in litore partas

724 naufragiis, procul aut ripis fluvialibus actas.

725 Illa colit ripas, gaudent et flumina ripis,

726 religio sed spreta deum violataque templa

727 infamant aris pollutaque dextera sacris.

728 Hos Aries secum socios ad munera quondam

729 naturae ducebat, et una ad signa vocabat,

730 una etiam egressi castris in bella ruebant.

731 Post vero caeli ratio flexusque viarum

732 mutati, variant ortus spatiumque locorum

733 a dextra levaque, nec uno sidera tractu

734 vertuntur, semperque aliquid mutatur in annis.

735 Incerti fines, certus sed volvitur ordo ;

736 sic variant et fata, manet vis lubrica fati.

737 Hinc nunc Tyndaridis comes additus aequore tollit

738 sidereas Auriga rotas, quatit aureus ensem

739 Orion, praefertque Jovi stellantia nutrix

740 ubera, et Olenios carissima pignora fratres ;

741 quin et Carpathio monstro levis adnatat Argo,

742 suspiratque petitam Euris atque aequore praedam

743 Phasiaci senis, horrescitque incendia late,

744 quae Leo deque jubis ferus et de pectore fundit.

745 Jamque oculis nova lux offert se, nate, videndam.

746 Fallor, an illa parens magni Cyllenia partus,

747 nunc sidus, circumque aliae ex Atlante sorores

748 Pleioneque micant, quas et praestantia formae

749 et divorum amor et clari decora alta parentis

750 nobilitant caelo, referuntque in crinibus aurum

751 miratae viridi quondam splendescere ramo ;

752 oblectant et adhuc artes, studiumque colendi

753 oris et antiqui revocantur pectore sensus,

754 et curae molles, et gratae pocula mensae,

755 luxusque, illecebraeque, et olentia tempora sertis ?

756 Hos natis mores referunt, quibus aurea crinem

757 fibula subnectit, roseo quibus enitet ore

758 purpura quaesitusque decor, similisque puellae

759 cultus, et Assyriam redolent lita pectora myrram.

760 Nirea sic perhibent, et amatum a vate Batillum

761 pictum oculis fusumque coma roseumque labellis.

762 Vina placent hilaresque joci et petulantia linguae,

763 mordacesque sales, intinctaque verba veneno

764 semper amant, et cura novos exsuscitat ignes,

765 ac domito regnat victrix in corde libido,

766 nec minus ambitio tenet et certamen honorum.

767 Paeniteat generis tamen et se Caenea malint,

61

768 aut in femineam penitus transire figuram.

769 Haec loca custodesque Atlantidas arboris auri

770 Luna colit ; memor et fulvis pendentia ramis

771 fulgerent quae poma, quibusque e frondibus ardens

772 bractea perstreperet roseasque incenderet auras,

773 exoritur quotiens niveas complexa sorores,

774 illustris reddit natos, magnosque favore

775 nobilitat. Cui si felicibus incola montis

776 Tarpeii ac juga summa tenens Creteidos Idae

777 ignibus astiterit, mavortia signa secuti

778 implebunt validas numeroso milite turmas,

779 multaque felici committent proelia dextra

780 ductores auro insignes ostroque decori.

781 Multa mari quoque bella gerent, ac caede rubentem

782 Nerea spumantisque videbunt sanguine fluctus,

783 armaque, remigiumque, agitataque transtra per undas,

784 litoreque impositis statuent monumenta trophaeis.

785 Felices, si non irato principe tandem

786 accipiant jugulo gladium aut cervice securim,

787 umbraque lethaeos fleat indignata per amnis

788 deseruisse solo lacerum et sine nomine truncum.

789 Haec eadem exoriens densisque inserta choreis

790 Pleiadum si Saturni mala vulnera sensit,

791 ipsa quidem luce exhausta ac vix cornibus extans

792 (heu sortem miseram et non superabile fatum),

793 capti oculis lucem in tenebris sine lumine ducent,

794 ut Thamyrae invideant. Etenim solatia victo

795 Pierides ; quodque et vinci fuit usque decorum

796 pastorem a Musis, tamen illi fistula collo

797 semper adest, Thamyramque greges, Thamyramque sequuntur

798 pastores, Thamyram silvae collesque resultant,

799 et, sine qua nullum carmen sonat, Anthida reddunt ;

800 Anthida, qua non Idaeo sub vertice ad umbram

801 texuit aut calathos aut serta decentius ulla,

802 sive aris, sive haec cupido variaret amanti.

803 Siquis in occasu tristes caeloque cadenti

804 Pleiades videat, violataque poma querentis

805 Alcidae clava et spoliatos frugibus hortos,

806 infestetque malum sidus, radiique nocentes

807 percutiant, ille Ioniumve navita pontum,

808 Aegeumve secet, Tyrrheno aut lintea pandat ;

809 non ille Eridano velum Tiberique per aestum

810 explicet, aut fluvios remo petat impiger altos,

811 ne latus affligat scopulo, victusque procellis

812 naufraget et sparsa moriens tumuletur ab alga.

813 Sin felix simul infelixque aspexerit astrum,

814 ille inter cyathos positus pateramque coronans

815 decumbet leni somno vinoque sepultus,

816 purpureove toro recubans et virginis arcto

817 fusus in amplexu dum mollia gaudia carpit,

818 et venus ex imis stillat resoluta medullis,

819 illius in roseis linquet sua fata labellis :

820 et mors ipsa quidem placidae cognata quieti.

821 Nec vero non et caelo sata semina cernes

822 picturae variantis opusque, quod extulit olim

823 Praxiteles tabulisque suis insignis Apelles,

62

824 restituitque nova nuper quod Joctius arte,

825 Joctius illustrans Arnum florentiaque arva.

826 Nam cui nascenti sese exerit ungula Tauri

827 purpureo ex oriente, et candida fulxerit illi

828 Cynthia, Tarpeiusque pater facilisque Dione

829 addiderint socium conjuncta mente favorem,

830 hic Venerem nudam ac madidantem rore capillos

831 exprimet, et veros facibus succenderit ignes ;

832 hic Thetidem fluctus scindentem aurasque cientem

833 crinibus, et nunc subductis ex aequore mammis

834 extantem et sparsis rorantem pectora guttis,

835 nunc mento tenus intectam referentibus undis

836 candorem et vitreo fluitantia membra sub amne

837 pinxerit, ut vivi spirent in imagine sensus,

838 atque oculos vanae trahat ad spectacula formae :

839 tantum arte, tantum ingenio digitisque valebit.

840 At quando hostiles radios de parte nocenti

841 utraque stella nocens jaculabitur, omnis et inde

842 concessit favor, hic media gladiator arena

843 ad pugnam sese instituet felicibus armis,

844 victricesque manus gladio pugnator et hasta

845 cladibus in mediis alte exeret, applausuque

846 spectantis populi victor cava lumina condet,

847 et, populo plaudente, nigras descendet ad umbras

848 fulmineus ; trepidi fugient denso agmine manes

849 armatum et stricta minitantem vulnera dextra.

850 Haec tibi Pleiades praestent cavaque ungula Tauri.

851 Hinc Lepus attollens levibus vestigia plantis

852 Tyndaridas sequitur, celeratque per aethera cursum.

853 Quo surgente novas veniens in luminis oras,

854 ille pedum cursu insignis certaverit auris

855 praevertens ventos, qualis Privernia virgo,

856 quippe vel intactae segetis per summa volarit

857 culmina, nec teneras plantis curvarit aristas.

858 Hic stadio sese exercens, ubi Martius ardor

859 affulxit, vocet ipse pedum in certamine currus

860 Oenomai, volucremque vocet Caeneidos axem,

861 et pretium victor referet, plaudente theatro,

862 nobilis et disco, et totos quoque flexilis artus,

863 atque brevi facilis gyro concludere corpus ;

864 at, cum se socium addiderit Cyllenius heros,

865 perstringet ludens oculos, ut certa videnti

866 jam fiant incerta ; modo quod dextra gerebat,

867 ostentet jam laeva, fuit paulo ante quod aurum,

868 transeat in liquidum sub eodem corpore plumbum,

869 stuppa vomat tardum fumum, quae poma rubebant,

870 effluat et subitus nullo de vulnere sanguis,

871 in nihilumque abeat digitis quam strinxerat offam,

872 et mirum ipse suo de gutture ventilet ignes,

873 qua quondam deus ipse deum fur arte fefellit.

874 Ille pilam validis impellet viribus, ille

875 folliculum excusso jaciat per inane lacerto,

876 brachiaque assiduo quatiat sudantia ludo.

877 At quotiens Cytherea illum complexa fovebit,

878 non derit tibi qui saltet per pulpita, quique

879 mimum agat et molli teneat spectacula cantu,

63

880 personam quamcumque volet simulare paratus.

881 Sin Arcas, quaeque ambrosiam de vertice fundit

882 aspiciant, faveatque suo Saturnius astro,

883 ille novas artis sollers tractabit, et ipso

884 perficiet studio, ut mentem suus approbet usus.

885 At si liventis radios impegit iniqui

886 Stella senis fundatque atrum de sidere virus,

887 infelix qui sponte sua patriamque larisque

888 deserat, agnatumque solum cineresque parentum

889 posthabeat, tantumque illi fuga grata, nec ulli

890 insideant animo sensus aut cura suorum.

891 Pronus ubi Hesperiam petit et vagus aequora lambit,

892 quanquam illi faveat felicibus ignibus aether,

893 non nisi cum magno venient alimenta labore.

894 Quod si forte minax longe adversabitur astrum,

895 divulsus rabidi mandetur dentibus ursi,

896 aut Attaeonio veniet mala praeda Melampo,

897 aut catulos impasta trahens lea devoret artus.

898 Haec Leporem nam fata manent, hinc nomen et astro.

899 Nec vero leporem tantum capreasve fugaces,

900 aut timidos agitent praeclusa indagine damas,

901 quis Jugulae inspirent auras et amicus Orion,

902 Orion dextra jaculum ac venabula gestans,

903 insignis Balteo et longe radiantibus astris.

904 Quin ipsis in speluncis, in rupe cavata

905 excipiant rursum impavidi, et venabula contra

906 objectent, densisque actum de saltibus aprum

907 innixi exspectent hastis (it calle silenti

908 efferus ac fuso spumant virgulta veneno),

909 nec vasto timeant aut comminus ire leoni.

910 Venatus juvat audaces, agiturque juventa

911 in silvis interque canes et retia, nec jam

912 aut conjux placet, aut thalamis nox acta sub ipsis.

913 Hos animos magis atque magis Mavortius heros

914 accendet, rutilo si forte aspexit ab astro,

915 annuat et placido facilis quoque Jupiter ore.

916 Haud etiam siqua hoc ipso sub sidere virgo

917 lucem hausit, dubitet saevarum lustra ferarum

918 aut ferro petere, aut saltus intrare repostos,

919 ipsa horrens jaculo Tyriisque ad terga sagittis.

920 Qualis in Aetolum campis Meleagria virgo

921 stravit aprum, primamque manu stringente sagittam

922 intorquens ausa est spumanti occurrere monstro,

923 mox laeta et spoliis famosa et caede superba ;

924 qualis et Aethiopum quondam sitientibus arvis

925 in fulvum regina gregem sese armat, et audet

926 sola pedes sese irato objectare leoni

927 insignique arcu et duplici Zenobia telo.

928 Quin etiam monstra undisoni fluitantia ponti

929 sollicitent, violare imi et penetralia Nerei

930 haud timeant, dum ferratis per marmora contis

931 discursant pelagoque trahunt humentia lina,

932 aut alta scopuli e specula fixum aere tridentem

933 expediunt, ferroque gregem et pecuaria Protei

934 per costas, per terga forant. Fluit aequore foeda

935 illuvies, imo trepidatur ab usque profundo :

64

936 tantum adeo Jugularum ortus per tela cruoremque

937 in silvis, in speluncis et in aequore saevit,

938 praesertim si falce senex radiarit ahena

939 iratus pelago, iratus variantibus undis.

940 Atque aliquis post multa tamen discrimina, somno

941 dum fruitur, capit et placidam per membra quietem,

942 accipiet jugulo gladium, et delatus ad umbras,

943 Lethaeas umbras rigidum ac Minoa, negabit

944 auctorem nosse, et certam deposcere poenam

945 incertae necis. Hoc Martis ferus efficit ignis,

946 siquando bijuges tenet ad praesepe ligatos,

947 et Cancri fera trega premens Atlanta fatigat

948 Oceano approperans. Derit jugulator et omne

949 telorum genus, ad manes tamen ille sopore

950 devictus veniet ; sopor illum ad funera ducet,

951 condet in aeternam languentia lumina noctem,

952 haec loca si pater Idaeus, si Cypria virgo

953 insideant, cum caeruleos it Cancer in amnis.

954 Namque soporiferam pariunt haec signa quietem,

955 aeternoque premunt mortalia pectora somno.

956 At cui natali Procyon sese extulit ortu,

957 ultima cum obversi curvant se brachia Cancri,

958 non ipse umbrosos saltus indagine cinget,

959 non canibus timidos aget arcta in retia damas,

960 spicula sed latoque parat venabula ferro

961 nodosasque plagas, pedibus quoque vincula nectit

962 insidians, acremve dolet saevire Melampum,

963 Umbronemque sequi rapidumque ad septa Lycarban ;

964 quin Isan catulosque Isae formabit ad artis

965 humanas, tacitum ad nutum Asteriona vocabit

966 blanditor, dignum et Musis praestabit alumnum.

967 Hunc olim Uraniae in gremio Cliusque per ulnas

968 ludentem persaepe aliae invidere sorores,

969 exceptumque suis furtim admovere labellis ;

970 saepe etiam Jovis ante pedes statuere, sinuque

971 accepit pater, et blando simul ore renidens

972 demulsitque manu, excivitque procacius iras.

973 Dum ludit, laetae plausere jocantibus aurae.

974 Elisiis nunc in campis per opaca vireta

975 ludit agens, nemorumque acer lascivit in umbra.

976 Conveniunt animae ad lusum. Ille impiger arctat

977 huc illuc cursum, hinc notas festinat ad umbras

978 dente ferus similisque irato et saltibus horrens,

979 mox blanda lambit lingua atque immurmurat ore

980 subsiliens, caudamque ciet gratator amicam.

981 Interea viridem ad pontum ac Sebethida ad undam

982 delicias misera amissas et luget ademptum

983 Melpomene ; Asteriona refert nemus, aequora reddunt

984 clamatum Asteriona, imoque e gurgite nymphae

985 accurrunt. Hic maesta iterat luctumque modosque

986 Aonis infelix, iterat chelys aemula cantum

987 funereum, atque genis plorant Nereides udis.

988 Ast ubi ad oceanum praeceps ruit Atlanteum

989 senserit et rabiem Martis, dum lustra ferarum,

990 dum latebras petit et venabula cornea jactat

991 incautus, per inerme latus perque ilia dentem

65

992 accipiet spumantis apri, tractusque per arva

993 praeda avibus, praeda ipse feris lanianda jacebit.

994 Vix conjux, quaeque una illi primisque sub annis

995 miscuit et curas et certos junxit amores,

996 vix mater dispersa locis invenerit ossa,

997 quae mandet terrae lacrimans condatque sepulcro.

998 Forsitan e morsu rabidi canis actaque venis

999 dira lues aget in furias illum ora liquenti

1000 admotantem amni, sitientem, undasque petentem.

1001 Excutiens torrem ambustum atque e gurgite Erinnys

1002 jam medio caput attollens fugat horrida, crinemque

1003 anguineum intendit. Revocat sitientia ab undis

1004 ora miser faciem avertens, similisque latranti

1005 dat sese retro et spumas ciet ater ad auras.

1006 Hinc rursum, stimulante siti, convertit ad amnem

1007 approperans, dubiusque gradu atque enectus ab aestu.

1008 Infestans rursum admota face turbat Erinnys

1009 attonitum, ac nigras vocat ex Acheronte sorores ;

1010 donec eum rabie absumptum vis tetra veneni

1011 vicerit, et miseros solvat cum corpore sensus,

1012 quos Procyon Martisque furens incenderit aestus.

1013 Si caelum, nate, aspiciens memor ipse Leonem

1014 agnoscis, quae stella novis micat ignea flammis,

1015 illa quidem Canis est, qua corniger uritur Ammon

1016 Assyriumque latus, cujus de sidere fervet

1017 Aegyptus totoque calent incendia mundo,

1018 cujus et afflatu tellus gravis et gravis aer

1019 corripiunt morbos, passimque cadentibus aegris

1020 strata jacent armenta. Furit vis effera in omnem

1021 continuo gentem, viduat quoque civibus urbes :

1022 usque hominum generi Canis has denuntiat iras.

1023 Sic nascentem aliquem primos inspecta per ortus

1024 incendit flammis, et pectora concitat aestu

1025 ira ingens, dolor atque ingens ingentibus ausis,

1026 ingentesque tument animi ; imperiosa cupido

1027 nil aequum patitur ; fervet sitis arida habendi,

1028 in facinusque vocat violentaque tela ministrat :

1029 non pietas movet, aut amor, aut reverentia divum.

1030 Praesertim si Threicius sese addidit heros

1031 ad facinus subditque faces, incendia vitet

1032 et silvas, dum tela feris immanibus audet

1033 ingerere et fulvo jam comminus ire leoni.

1034 Quod si perniciosa senis substrinxerit ensem

1035 dextra, nec ipsa suos illi subduxerit ignes

1036 Delia, nascetur mediis qui in saltibus ursum

1037 attentet, qui frondosis in vallibus apro

1038 congrediatur, et inclusa decertet arena,

1039 spectantesque trahat pugnaci robore dextrae.

1040 Ast ubi ab occasu rabido adlatraverit ore,

1041 Infelix nato exitium parat, unde ferarum

1042 dente lacer cadet in silvis ursive lupive

1043 praeda, vel audaci pereat laniatus ab umbro,

1044 si Mavors validam aspiciens concusserit hastam.

1045 Insequitur Crater Bacchi decus. Hujus in ortu,

1046 atque ubi caeruleis Virgo caput extulit undis,

1047 autumnus sese accingit, Vindemia cellas

66

1048 instruit, et gravibus cervicem implexa racemis

1049 ipsa lacus et labra novat, et dolia tergit.

1050 Inde meri genialis amor studiumque bibendi,

1051 hinc patera salit assurgens spumante Falernum,

1052 crateresque auri insignes undante Lyaeo ;

1053 hinc baccho laeti colles, flexaeque sub ulmis

1054 pendula textilibus nectunt umbracula vites,

1055 insitioque alios aliaque ex arbore ramos

1056 admiscens studiosa novum per germen adoptat,

1057 insitio fecunda novasque ingressa per artes.

1058 Hinc et nexilibus videas e frondibus hortos

1059 implexos late muros et moenia circum

1060 porrigere, et latis e ramis surgere turres,

1061 deflexam et myrtum in puppis atque aerea rostra,

1062 in buxisque undare fretum atque e rore rudentes.

1063 Parte alia frondere suis tentoria castris,

1064 scutaque, spiculaque, et jaculantia citria vallos.

1065 Nec minus irriguos fontis per opaca vireta

1066 instrepere, et ductos non una in brachia rivos,

1067 et properare cavis operosa canalibus undam

1068 saxa per et liquidos stillantia marmora fluctus,

1069 piscosas quoque sub tectis fluitare lacunas.

1070 Quin etiam arvorum cultus et cura serendi

1071 hos juvat, atque agri studium non segne novandi,

1072 horreaque annosae cereris. Juvat humida mercis

1073 mutandae species stagno seu vecta liquenti,

1074 quamve paludosis tellus alit humida campis.

1075 Haec Crater, quibus affuerit nascentibus, affert,

1076 qui tibi, nate, tuo aspirans non defuit ortu.

1077 At serus caelo occiduo ac refluentibus undis

1078 Oceani facilem laeta inter pocula mortem

1079 afferet, ac subito turbabit funere mensas.

1080 Defunctum lugent convivae. Ast ille, nigrantem

1081 ingressus cymbam ac sitientia labra relambens,

1082 suspirat bacchum atque undae Lenaeidos amnem.

1083 Cui si stella nocens inviderit, humida fata

1084 portendit, seu Lenaeo sub gurgite, sive

1085 flumine sub vitreo calidove in fonte lavantem,

1086 sive cavo putei gradientem absorbet hiatu,

1087 caerula seu versis findentem marmora tonsis.

1088 Euge, pater Lenaee, evan. Tibi carmina nostra

1089 assurgunt ; monumenta tuae nam conjugis assunt.

1090 Insignitum auro textum ac radiantibus astris

1091 et primo splendet caelo memorabile donum,

1092 quod dea tum rore Idalio ambrosiaeque liquore

1093 sparserat, et Cypria madefactum intinxerat unda,

1094 tum flore ornarat vario, intactumque hyacinthum

1095 miscuerat violamque rosae casiamque amarantho.

1096 Hinc natis studium tenerorum mansit odorum ;

1097 conficiunt unguenta et florea serta coronant.

1098 Mundities indigna viro comptusque puellae

1099 persimilis, quaeque et Veneris molle imperat astrum.

1100 Inde etiam occultus sub pectore pascitur ignis

1101 in vetitumque ruunt et Amor nova vincula nectit.

1102 Quocirca, nate, ardentis compesce furores,

1103 et leges meditare, et honesti concipe formam.

67

1104 Hic finis vitae felix, haec meta petatur.

1105 Mergentem sese oceano quicumque Coronam

1106 viderit, ipse oriens, primo sub flore juventae

1107 occidet expositusque feris, damnante senatu,

1108 pro tumulo faucesve canum aut rabida ora leonum

1109 accipient, tumulo Saturnus condet ubi ipse

1110 insedit loca, seu gravibus mala sidera signis

1111 adversos jaciant radios et fata minentur.

1112 Adversos mores et pectora dura per ortum

1113 spica dabit, frumenta seret, grave figet aratrum,

1114 mella favis expressa liquet, nihil usque remittens

1115 ad vitae varios usus. Maria alta secabit

1116 piscator, nunc casse cibum, nunc comparat hamo.

1117 Dat varios animis aestus, et pectora turbat

1118 occasum dum Spica petit, dat et usque labores,

1119 cui falcem si forte senex subjecit ahenam

1120 iratus, miseramque famem illuviemque minatur.

1121 At Mavors furti damnat, poculoque reposcens

1122 annonam, dictis et poena crimen acerbat.

1123 Illi nil Arcas, nil proderit aurea Virgo,

1124 quamvis Spica manum gravibus fecundet aristis,

1125 porrigat et plenas felix Pometia lances,

1126 quin pendat sacrum laniato corpore furtum,

1127 et, populo spectante, lacer det sanguine poenas.

1128 Non Teucrum Paridemve arcus, non Hectora telum

1129 stringentem, non Idaeum sub nube columbam

1130 figentem aut Lyciae jaculum mirabere dextrae,

1131 si, caelum aspiciens, oculo intueare Sagittam ;

1132 has etenim natis vires, haec dona ministrat ;

1133 exercens usus probat et mox vertit in artem.

1134 Ille igitur jaculo insignis celerique sagitta

1135 continget positum quocumque in limite signum,

1136 ille etiam speculantem alta de turre columbam

1137 dejicit aeriae contorto verbere fundae,

1138 squamosumque petit certo sub vulnere piscem,

1139 cui favet Eoo surgens de parte Sagitta,

1140 extremo Aegoceros cum se celer aequore tollit.

1141 Ille autem stragemque inter caedemque virorum

1142 deficiens cadet, ante actis ex hoste trophaeis,

1143 vulneribusque suis illata et caede superbus,

1144 quem procul occidua vidit de parte Sagitta,

1145 ipsa quidem radiis percussa nocentibus aeque,

1146 aeque praesidio nitens et fortis amico.

1147 Vendetur miser et foedabit sanguine arenam

1148 indigno pretio, si Mars, si pinniger Arcas

1149 haec loca conjuncta soli ditione tenebunt.

1150 Ast hunc damnatum caveae ad spectacula vulgo

1151 objiciet, gladiique dabit Saturnus ad usum,

1152 si male felici adversans minitabitur astro.

1153 Hoc etiam e caelo Chelisque micantibus Haedus

1154 exilit, et molles nascentibus imprimit artes.

1155 His interque epulas et serta madentia vino,

1156 scortaque et incestos thalamos, unguenta, rosamque

1157 vivitur, et vacuis mulcent proscenia ludis,

1158 deliciae inficiunt animos praecepsque cupido,

1159 consilium incertum ac varians sententia, et ipsa

68

1160 mens nunquam secura novas parit anxia curas.

1161 Concubitus fuge nocturnos summasque fenestras,

1162 tectorum ingentis lapsus, fossaeque profundum

1163 praecipitisque locos, impostaque rupibus antra,

1164 neu te sollicitent funambula ludicra, neu te

1165 intortis capiant agitata rudentibus arma,

1166 si Tartessiaco minitabitur Haedus ab orbe.

1167 Dicamus bona verba, deos veneremur. An illa est,

1168 quae surgit, quae conspicuis venerabilis astris,

1169 ara deum ? Date thura, facesque adolete Sabaeas.

1170 His genitrix Ariadna locis, hoc sidere lapsa est,

1171 implevitque uterum tenerae leve pondus Elisae :

1172 hinc illi cultusque deum et reverentia casti

1173 et tantus sacrorum honor, atque hinc ipsa per aras

1174 rite precata litat, simul et stata sacra frequentat.

1175 Tu matrem, puer, et castas arcesse sorores ;

1176 thura adsunt, caelum spectate, atque ore favete.

1177 Ara deum, unde est religio mortalibus orta,

1178 unde pium quodcumque et quod venerabile terris,

1179 salve, Ara, salve, innumeris ornata trophaeis,

1180 sive hominum gesta inspicias, seu facta deorum.

1181 Ipsi te reges templis et marmore donant

1182 Mygdonio, tibi purpurea sub veste sacerdos

1183 sacra facit, sedet et Tyrio spectabilis ostro

1184 antistes lituo insignis cultusque tiara

1185 exsolvens vota, et carmen praefatus, ibi omnem

1186 affatur turbam, et, divorum arcana retexens,

1187 justitiamque sequi monet, et non temnere divos.

1188 Te propter casti vates divina per orbem

1189 sparserunt praecepta sacrumque hausere furorem,

1190 per te casta placent, per te plebs templa salutat,

1191 antistesque chori princeps, venerabile nomen

1192 in populis, dat jura deum et nova carmina pandit.

1193 Exoriens haec ipsa tuum facis, Ara, per astrum,

1194 si faveat pater altitonans, si nata tonantis.

1195 Ast obiens, si Saturnus, si bellicus heros

1196 maluerit, tu sacrilegos, tu magna profanos

1197 affligis poena merita et mala crimina purgas ;

1198 adjicis aut templis, aut, voti vincula nectens,

1199 obstringis sacris, sacros aut sedula ritus

1200 ostendis, prohibet quotiens has Jupiter iras.

1201 Meme igitur, dea, me caeli decreta ferentem,

1202 pandentemque deum leges, et carmine vatem

1203 astra recensentem seu tu dux certa viarum

1204 praecede, aut specula residens sullimis in alta

1205 ostendas reliquum caeli, atque haec nomine signa.

1206 Vos, conjux, vos, defessi tria pignora patris,

1207 haec orate eadem divamque in vota vocate,

1208 det mentem studiosam aequi legumque verentem,

1209 detque animum et patrios retinentia pectora mores,

1210 sacraque solennisque deum servantia cultus.

1211 Ecce autem, qua parte ingens se Scorpius offert,

1212 atque aequa plus parte poli sua brachia jactat,

1213 Centaurus gressu incedens se tollit equino,

1214 mistus equo vir, quam natorum pectora formam

1215 artibus et referunt, et equis sua munera jungunt.

69

1216 His currus et frena juvant, quis flectere in arctum,

1217 quis et equos moderari et aperto immittere campo,

1218 et valeant celeri ad metam exagitare citatu

1219 instantes vocis clamore et verbere dextrae,

1220 ad pugnam sive instructis radiare sub armis.

1221 Quin etiam, si Mars stricto minitabitur ense

1222 bella ciens, bellum exercent, armisque decori

1223 pugnatoris equi costas et terga fatigant,

1224 hostilesque acies aut hasta aut ense lacessunt.

1225 Sin Arcas celer aspiciat, quaesita per artem

1226 auxilia aegroto pecori succumque medentes

1227 admiscent ; ipsi hoc morbos et vulnera curant.

1228 Infelix alto ruet, ac de culmine labens

1229 vix divum auxilium imploret, praecepsve quadriga

1230 excutitur, lacer ipse, ferae aut immanis hiatu,

1231 sive ferocis equi violento vulnere tardus

1232 Lethaeos maerens portus petet, attonitusque

1233 quadrupedes timeat jam (tum) properare citatos,

1234 horreat et saevos minitantia culmina lapsus,

1235 Hesperios quae Centaurus portendit ab orbe

1236 iratus, quotiens saevo adversabitur astro

1237 bellipotens, aut Saturni falx horrida saevit.

1238 At postquam oceano Chiron sese extulit, et jam

1239 antra memor videt et cultos, quos severat, hortos,

1240 Arcturi clarum aspicies super aequora signum

1241 Plaustra bovesque suas agere et se tollere in altum.

1242 Huic signo studium fidei et reverentia honesti

1243 certa subest, hinc illa fides nascentibus haeret,

1244 et veri non fictus amor, generosaque cura ;

1245 hinc illis et opes regum credentur et aera

1246 et Tyriae vestes, auri et pretiosa supellex ;

1247 hinc census patrii a populo custodia et omnis

1248 publica thesauri cura credetur et aeris.

1249 Adstabit foribus custos et ad hostia regum

1250 Janitor, aut trepidos vocet ad mandata Quirites,

1251 percutiant infelicis cum numinis astra.

1252 Oceano se praecipitans Arcturus, ubi ignis

1253 afflarit Tegeus Saturni et noxius ardor,

1254 supplicio infami afficiet, vinctumque catenis,

1255 confectumque prius squalore et carcere tetro.

1256 Proscindit tauro segetem, sua condit aratro

1257 seminaque et toto victum parat anxius anno

1258 Arcturus mundo exoriens. Idem aequora linquens,

1259 exoriensque homini, et primis natalibus astans,

1260 ipse fidem rectumque et honestas edocet artis.

1261 Cur, o cur, superi, tantum sors laeva locorum ?

1262 Cur tantum occasus cladis vehit ? Aequus ab ortis,

1263 Arcturus parat infelici carcere mortem

1264 saevus ab occasu. Surgens vagus aequore Cygnus

1265 insidias avium generi et cava retia tendit,

1266 aucupiumque docet, mollisque inflectere cantus

1267 in caveis, nostras varianti et gutture voces

1268 reddere, et humanam referentia murmura linguam.

1269 Hinc deploratus longe atque ad sidera passer

1270 lusitat in gremio dominae, facilemque Corinnam

1271 psittacus et blandos vatis testatur amores ;

70

1272 hinc mea non saevit rostro, non ungue columba.

1273 Ast obiens aliena quidem spoliare parentem,

1274 et praedas agitantem hostili carcere damnat,

1275 sive reum furti, fraudisve dolive ministrum

1276 plectit, et austeras praetoris concitat iras.

1277 Si Marsos domitosque anguis et carmina quaeris

1278 Colchidos, et victum somno verbisque draconem,

1279 haec tibi surgenti dat Serpentarius astro,

1280 Aegoceros cum caeruleo caput aequore tollit.

1281 Si quaeras forte Eurydicen per gramina laeta

1282 errantem, atque anguis de vulnere multa gementem,

1283 paulatimque udo claudentem lumina somno,

1284 labentemque artus et tempora nube tegentem,

1285 ac circum anguicomas pavitantem astare sorores,

1286 intortum dum crinem auri de vertice tondent,

1287 Serpentarius hanc obitu signabit iniquo

1288 occumbens, cum triste senis sese objicit astrum.

1289 Baiano si forte procul de litore cernes

1290 delphinum ludentem et terga accurva plicantem,

1291 nunc undis se attollentem, nunc gurgite toto

1292 mergentem sese et cauda maria alta rotantem,

1293 tum dices, referunt natorum pectora mores

1294 delphini exorientis : ubi malus usserit ignis

1295 falciferi senis hunc vitreo sub gurgite nantem,

1296 reptantemque cavis scopulis mirere, et ab imo

1297 vellentem rubros spinosae cautis echinos,

1298 nunc rapidos scindentem aestus et pectore nudo

1299 jactantem in summos rorantia brachia fluctus,

1300 Tauromenitanam nando et superare Charybdim.

1301 Sin Arcas cum Threicio duce faverit, illi

1302 exercent agili sudantia membra petauro,

1303 et cursu certant ventis, perque aequora currunt

1304 navibus, et curva sulcant vada salsa carina.

1305 At cui Atlanteo Delphin condetur ab orbe

1306 Saturnique malum sidus minitabitur, ille,

1307 ille mari ulvosove lacu, seu flumine in alto

1308 mersus in aeternam condet sua lumina noctem,

1309 umbraque nocturno errabit per litora gressu.

1310 Illa, vides, quae, nate, brevi Aegocerontis in ortu

1311 attollit sese pelago et procul aequora linquit,

1312 illa Lyra est. Sentis tremulis ut fluctibus udae

1313 ad numerum saliant Nereides ? Ut tulit aureo

1314 e thalamo formosa pedem Oceaneia conjux

1315 ad plectrum ? Ciet ecce novem cum pectine chordas

1316 emodulans, mulcetque novo vaga sidera cantu.

1317 Quo captae nascentum animae concordia ducunt

1318 pectora, concordisque animos ; sunt civica curae

1319 jura, placent leges ; pacto stant, aequa probantur ;

1320 torquentur sontes et duro crimina nexu

1321 plectuntur ; justumque foro dominatur in ipso.

1322 At si vergentem oceano atque Atlanta prementem

1323 falce Lyram, sive ense minax percusserit astrum,

1324 occidet infami leto, ac praetoria jussa

1325 exspectans tortusque diu tractusque catenis

1326 cum gemitu vitam effundet, forave ipsa cruore

1327 foedabit lacer, aut animam crepitantibus auris

71

1328 nigrantem fumo atque ambustam torribus atris

1329 efflabit. Flammantem illam fumosque vomentem

1330 portitor horrescet picea traducere cymba.

1331 Paulatim ast illa in scopulo tabescit inani,

1332 atque abit in tenuem cinerem, extinctaque favilla ;

1333 nil reliquum, non forma quidem, non corporis umbra.

1334 Tantum declivi praeceps Lyra saevit ab orbe.

1335 Qua quondam custodem Erebi, ac nigrantia Ditis

1336 atria crudelem et potuit placare tyrannum

1337 Threicius vates, superasque revertere ad auras

1338 conjuge cum cara, et Lethen remeare canendo.

1339 Illum et nigrantes manes turbaeque silentum,

1340 illum etiam heroesque Erebi et regina profundi

1341 attoniti venerantur. Eum Stymphalica monstra,

1342 et Lernae manus, et centumgeminus Ephialtes,

1343 inversansque rotam Ixion, Tityusque, Gigesque

1344 sectantur, positoque assunt ad plectra tumultu.

1345 Felix sorte sua. Sed amor, sed conjugis ardor

1346 frustrantur cantus et vota novissima vatis.

1347 At postquam stetit ad patrii vada fluminis amens,

1348 ac tandem dolor indignata silentia rupit,

1349 prima illi vox : "Eurydice, meaque optima conjux,

1350 Eurydice infelix. Quid enim fata aspera adivi

1351 nescius, immanemque canem per carmina vici

1352 imprudens, qui non animi quoque jussa furentis

1353 pervici ? Meme ferro, me absumite, matres

1354 Threiciae. Quantum heu fuerat, dum limina mundi

1355 ingressus fruerer thalamo complexus amato ?

1356 Cur non et retro redii ? Nigra flumina rursum

1357 tentavi, rursum et manes regemque superbum,

1358 quem mitem inveni, rursum placare paravi

1359 immemor ? Meme ferro, me absumite, matres

1360 Threiciae. Poteram infelix habitare sub umbris

1361 et dici felix, saltem o, saltem umbra fuisset

1362 solamen, mihi per tenebras lux ipsa vaganti

1363 fulxisset, laeta in vulgus mihi plectra moventi

1364 plausisset : noctem, heu, demens luctumque paravi,

1365 aeternam noctem et nullo cum fine dolorem.

1366 Me matres, meme ferro, me absumite, matres

1367 Threiciae. Canerem ad thiasos ; tum culta canenti

1368 astaret, semperque novos hauriret amores,

1369 favissentque mihi manes, interque canendum

1370 applausumque inter vulgi mihi brachia collo

1371 junxisset, teneroque sinu fovisset, et ore

1372 excepissem auras animae indulgentis. Ibi ingens

1373 applausus. Rursum ipse novos per carmen amores

1374 ordirer, totoque Erebo mea verba sonarent,

1375 mulcerem et veteres heroum carmine poenas.

1376 Meme igitur, meme ferro, me absumite, matres

1377 Threiciae, caput atque humeris avellite nostris,

1378 et linguam Eurydicen clamantem ac voce petentem

1379 Eurydicen vehat Aegeas vagus Hebrus ad undas."

72

LIBER IV

U_4 v.1 Ante aram statue heroi, floremque recentem

2 sparge super, nec parce arabo redolentia costo

3 fundere dona manu cypriosque inferre liquores

4 (his heros gaudet donis), laurique vagantem

5 per nemus hac solitam in sedem mercede vocabis.

6 En strepitant myrteta : Syros, age, nate, liquores

7 instaura, crepitentque novis altaria flammis.

8 Ter circum, nate, ora tegens (vetat umbra videri),

9 ter circum plena manes venerator acerra ;

10 mox supplex tumulo assistens sic voce precare :

11 "Magne parens, cui Calliope admodulata canenti

12 ipsa chori decus et princeps nova carmina dictat,

13 ipsa suo ferit ungue lyram moderataque plectrum

14 et raros meditata modos, cui serta Napaeae

15 intexunt, Dryadesque agitant per prata choreas,

16 cui Phoebus lauro densum nemus, aemula myrto

17 disposuit Cytherea, suos cui semper odores

18 dant violae et toto spirat rosa fertilis anno,

19 salve Pieridum, vates, decus. O mihi si quis

20 colle sub hoc variam per rara foramina buxum

21 det Corydon, videat spreto Sebethidos amne

22 Naiadas, videat, deserto Gauridis antro

23 rupis, Hamadryades choreas celebrare virenti

24 Pausilypi in saltu Antinianaeisque rosetis,

25 et casto flores legere ac variare Maroni.

26 Ipse merum niveoque tenens spumantia lacte

27 cymbia, placabo manes umbramque silentem

28 et tumulo condam, et tumulo sua munera fundam ;

29 et mea Pegasides venient ad sacra vocatae,

30 Pegasides comptae sertis et crinibus aureis,

31 et quibus Eoae radiant per cingula gemmae.

32 Jamque lyrae tenuem strepitum, jam pectinis auram

33 accipio ; ridet nymphis venientibus aer,

34 arrident silvae, et dulci flat odore recessus :

35 omine quo felix opus et nova carmina surgant,

36 et caelo spatiemur, et orsa immensa sequamur."

37 Jam sol Hesperidum silvas Erythraeaque arva

38 condidit, occiduoque dies se mersat Olympo ;

39 Nox caelum tenet et fuscis juga versat habenis.

40 Nate, vides primo surgentem Cephea caelo,

41 quaque Aries caput et Piscis caudam aequore tollit ;

42 regales illum vestes rutilantiaque auro

43 sceptra docent regem, ac genti imperitasse subactae.

44 Inde venit nato frontis sua ruga severae,

45 et dura imperia, et vultu mens aspera duro,

46 nec ficti mores ; qualem se Porcius olim

47 Romanoque foro et rostris popularibus egit ;

48 aut siquem nec vana juvant, juvat horrida virtus,

49 contemptorque animus, munitaque pectora recto,

50 et Manlii jussa et Bruti irrevocabile pectus.

51 Nec vero non et reges scelera improba lege

52 detestata notant. Igitur facta impia voce

73

53 et tragico exclamant per pulpita nota cothurno :

54 aversos solis currus, et prandia fratrum,

55 Tereaque absumpti revomentem viscera nati,

56 incoctumque senem flammis, et Phasida nubes

57 scindentem caeli, et rutilos per inane dracones,

58 textaque, Herculeamque pyram, et Priameia regna,

59 atque enses, Phoenissa, tuos, flammamque Creusae,

60 si quibus Eoo nascentibus astitit ortu

61 Cepheus, arridetque Venus, Cylleniaque astra

62 adjiciunt radios et candida lumina praestant.

63 Hinc acer Venusinus amaro sublita felle

64 verba jacit risu intingens, hinc rugat Aquinas

65 triste supercilium vomit et de pectore bilem,

66 cum videt archetypos pluteum servare Cleantas ;

67 nec non et juvenis mordax sale tinctus Etrusco

68 insequiturque hominum curas et gaudia vulgi

69 accurvasque in terram animas caelestium inanes ;

70 forsitan et populi mores describet et artes

71 liberiore joco ludens, risumque movebit

72 per scaenam, atque humili figet vestigia socco

73 personam simulans, teget et sub melle venenum,

74 spiculaque in salibus tinget derisor amaris.

75 Sic olim lusit senior, quem numine dextro

76 Pierides fovere, sacro cui lenis ab antro

77 Clitumnus certaque Aon fudisse liquores,

78 quem Romana suum veneratur lingua parentem,

79 ridentemque hominum mores et crimina et artes.

80 Haec Cepheus dabit exoriens. Sed, Atlantide ab unda

81 occumbens, fatum in scopulis crudele minatur,

82 aut primo saevus nascentem exstinguit in ortu,

83 aut unco incaestum trahit atque eviscerat artus

84 dilanians : miseranda quidem mors ipsa videnti.

85 Hinc ales Jovis et Phrygiae timor unicus Idae

86 praepetibus pennis caelo se credit aperto

87 venatrix, praedam et rostro meditatur adunco

88 alituum regina, et acutos exerit ungues.

89 Inde feras cursu exagitant silvisque fatigant

90 raptores, gaudent frenis domitare coactas,

91 et juvat hostili ferrum aspersisse cruore ;

92 Bella placent et praeda subacto ex hoste petita,

93 et spoliis vitam et violenta agitare rapina ;

94 nec dubitent etiam armatos incurrere in hostis

95 nudi armis, mortemque velint pro laude pacisci :

96 tantum animi feret Idaeus nascentibus ales.

97 Cui si felicis radios Jovis addidit ignis,

98 hi patriam decorent armis et ab hoste tuantur

99 victores, et opima Jovi in Capitolia figent,

100 auratumque bovem statuent, actoque triumpho

101 ornabuntque domum exuviis et templa trophaeis.

102 Sin Mavors, aut Saturni attestabitur astrum,

103 arma quidem pharetraeque placent, et fortibus ausis

104 laus aderit. Tamen aeratas ad signa tribuni

105 sub duce disponent turmas, aliena sequentes

106 auspicia, aut regum imperiis data jussa capessent ;

107 namque Jovi sacer accipiter sua tela ministrat.

108 At cum se oceano immersat, mersabit et undis

74

109 nascentem, fontisque suos sua flumina verset

110 Tros puer, et toto laticem diffundet ab amne ;

111 usque adeo occumbens saevit Jovis impiger ales,

112 assuetusque aurae pontum indignatur et undas.

113 Ecce autem nova lux caelo se fundit aperto,

114 cum se Aries, cum se Taurus super aequora tollit.

115 Collucent auro flammae, micat aureus aether,

116 bracteaque ipsa suo se ventilat aurea gyro

117 instrepitans. Lectas Eoo in litore conchas,

118 florere arboribus video atque inolescere gemmas

119 per ramos, purumque excoctis montibus aurum

120 in rivos fluere, ac tenui mox forcipe ductum

121 mollitumque manu et fuso leviore rotatum

122 regia textilibus percurrere tegmina filis,

123 quae dea nunc radio per serica vellera miscet

124 intexens, nunc pingit acu, variatque colores

125 alternans : nitet aurato nova purpura textu.

126 Ipsa, sedens solio insigni stellisque corusco,

127 seligit aut gemmas terra Gangetide vectas,

128 aut baccas forat in sertis, pingitve monile

129 multa docens. Nymphae instantis praecepta magistrae

130 dextra obeunt, tacito et studio data fila ministrant.

131 Salve, Cassiope ; nam te quoque sidera caelo

132 illustrant, caelique venis decus ipsa puellis ;

133 ornatus tu, diva, novos et serica templis

134 dona paras, solioque deos veneraris eburno ;

135 tu regum intexis trabeas, tua munera pictae

136 palmatae, sceptrumque auro gemmisque decorum,

137 baccatumque monile, sacerque in fronte tiaras.

138 Nec tibi non Hebe, tibi non chorus omnis amantum

139 assurgit, comptusque tuos tua dona requirit,

140 distinctas auro vestis et cingula bullis

141 aspra suis, cultaeque comae crinale decorum,

142 chrysolithon digito insignem atque in fronte smaragdum.

143 Imprimis matura viro florente juventa

144 nupta tuos laeta exspectans deposcit honores,

145 illusam baccis chlamydem illustremque coronam

146 caeruleo fulgore et purpureis hyacinthis,

147 ardet et in mediis quae pendula gemma papillis.

148 Ipsa manu ligat ad frontem studiosa capillos,

149 et suspendit acu tenui velamine vittam ;

150 illa volat, volitansque leves exsuscitat auras ;

151 ora nitent, ebur extersis in dentibus albet,

152 purpuraque in roseis effulget grata labellis,

153 perque genas lascivit Amor, qui, spicula torquens

154 incensum ferus ex oculis jaculatus et ignem,

155 vulnerat incautum insidians uritque maritum :

156 gaudia tum tacito volvit sub pectore virgo.

157 Qualis ad Eridani ripas fluvialibus herbis

158 stella novas agitat choreas : ruit excita pubes

159 ex agris mirata deam, ruit accola Mincii

160 Hadriacique sinus heros omnisque juventus

161 Aemiliae, spumant nymphis properantibus amnes,

162 non Satyris sunt arva satis, non prata Napaeis,

163 spectantum studiis desunt loca. Mater amorum

164 praecedit, molles virgo fert sedula gressus,

75

165 dextra Amor, a laeva Charites comitantur. At illa

166 ridet laeta dolosque oculis meditatur, et ignem

167 huc illuc jacit : uruntur juvenesque senesque,

168 deficiunt Satyri exanimes, ipso aestuat amne

169 Eridanus, tremulae ludunt per caerula flammae.

170 At vates nymphae carus sua pectore versat

171 gaudia sub tacito, atque immoto lumine perstat,

172 deliciasque animo repetens, memor ipse futuras,

173 invideat nec semideis et temnat amantes.

174 Exoriens haec Cassiope dat munera natis

175 ex auro gemmisque intertextisque figuris.

176 Atque utinam nunquam oceani se tinguat in amne

177 occumbens, nunquam telo, nunquam ense minetur

178 aut e praecipiti fatum crudele ruina,

179 esset nec caelo spectatior altera virgo,

180 nec quae plura suo peperisset commoda cultu.

181 At contra trux Andromede nova funera et atram

182 molitur mortem, ac saevis cruciatibus instans

183 supplicia exquirit ; neque enim aut lamenta parentum

184 conjugis aut moveant lacrimae, aut data munera flectant.

185 Mors illi pretium, et tormenta immania curae,

186 vinclaque carcerque et nodoso ex aere catenae.

187 Vindictam dea pro scopulis, quibus ipsa pependit,

188 deposcens, studia haec nascentibus improba monstrat,

189 carnificesque manus et acutam in colla securim,

190 divellitque artus truncos, et viscera mandit

191 saeva impasta fame ; vel cum minus improba saevit,

192 praeficit effossis gravida e tellure metallis.

193 Hos mores dabit exoriens Nepheleius, ut se

194 exerit e pelago, quadrupes, properatque citatum

195 Taurus et ipse gradum attollens ; sed Atlantide ab unda

196 saevior objicietque feris et, corpora truncis

197 affigens, animam extremis cruciatibus aufert.

198 Perpetuis etiam vinclis et carcere tetro

199 damnabit, si forte minax hinc inde benignum

200 stet sidus, dubio certans utrinque favore.

201 Hanc olim scopulo affixam et crudelia ponti

202 horrentem monstra, ac sine spe auxilioque parentum,

203 undoso erumpens pelago atque fluctibus imis

204 se tollens, laniare immani gutture pergit

205 bellua adacta fame, jussisque impulsa deorum.

206 Ter monstrum caput erecta cervice tetendit

207 huc illuc volvens oculos, ter pandit hiatum

208 immanem, terque et rictus, ter gutturis antrum

209 undivomum, spumantque rotati e pectore fluctus.

210 Hinc sinuosum undis pelagus secat ; aestuat aequor

211 fulmineo caudae tractu, spumantiaque acto

212 proscindens utero impellit rapida agmina aquarum ;

213 litora planguntur fluctu, et vagus intonat aer,

214 ac nigro circum horrescunt maria undique nimbo.

215 Illa ut primum oculis hausit venientia monstra,

216 tantum non extincta metu ; tamen ultima corde

217 haec agitans, vix ad vacuas ea protulit auras :

218 "Unde mihi, si me duri exposuere parentes,

219 auxilium deserta petam ? Mihi terra negatur

220 praesidiumque hominum : saevit vis effera ponti,

76

221 armaturque in me pelagi deus, ultimaque assunt

222 supplicia, et jam viva novo decreta sepulcro,

223 atque utinam defleta prius. Vos o precor, aurae

224 (namque hominum solitae ad superos deferre querelas),

225 accipite haec, poenam miseratae et virginis annos,

226 ac deferte Jovi. O si quae Jovis inclyta proles

227 haec adeat loca, atque utinam ferus ille Medusae

228 huc assit domitor, quem fama est, Gorgone caesa,

229 raptantem spolia et caput ostentare sororum,

230 Palladis auxilio fretum ac tectum aegidos armis."

231 Vix haec, quamquam plura parat. Ruit aequore monstrum,

232 impulsuque gravi litus tremit, assonat aether,

233 vicinaeque fremunt valles. Illi inter obortae

234 sunt oculis tenebrae atque ipsi sine sensibus artus.

235 Forte oram pelagi observans Danaeius heros,

236 qua quondam fama Inachiam tranasse juvencam,

237 advertit sese ut ponto raptabat ab alto

238 bellua, prospiciensque actos ad litora fluctus

239 tanta mole, ruit praeceps, et litore curvo

240 saxa petit, qua se cursu trahit illa citato ;

241 vidit ut exesa pendentem in rupe puellam

242 exanimem jam et singultu fera fata trahentem,

243 obstupuit visu, et sua mox conversus ad arma,

244 non jam ensem, neque enim ense opus. Illa ut candida vidit

245 pectora, subriguit faucem ac fera guttura pandit

246 spumescens. Ast Acrisio satus intulit actam

247 faucibus in mediis pinum, quae forte jacebat

248 litore trunca, maris quondam jactata procellis,

249 quantam vix paria hirta boum centena tulissent.

250 Ejectam rictu antennam curvamine caudae

251 sustulit, intorsitque inimicum in Persea pistris.

252 Declinat venientem heros, rursusque receptam

253 injicit in monstri latus. At fera bellua tergum

254 obvertens telum effugit, caudaque rotatum

255 infregit scopulo, dura quod caute repulsum

256 herois septem armigeros septenaque equorum

257 corpora prostravit trunco, galeaeque superbum

258 verrit humi conum, et lateri saevum abripit ensem.

259 Tum furiis acta in scopulum se gurgite tollit

260 dira lues, rostro infrendens et faucibus hiscens,

261 quadrupedum tabo atque hominum rabida ora cruentat.

262 Astitit attonito juveni dea, vimque ministrans

263 consilio juvat. Hic scopulo, qui forte revulsa

264 caute jacet, dextra objecto bipatentia condit

265 ora ferae ; tamen illa diu multumque reluctans

266 rejicit ore super, vacuasque eructat in auras.

267 Inde ruens scopulo scopulus conflixit, ut omne

268 intonet et litus, vicinaque saxa resultent,

269 extimeatque imo Nereus stupefactus in antro.

270 Nil ultra cunctandum heros ratus, aptat habendam

271 Aegida subnectitque humero, atque ita fertur in hostem.

272 Colligit in guttur sese fera, mox et in ipsum

273 Acrisioniaden hiscens ruit. Advocat ille

274 Palladis auxilium, clipeoque intectus aheno

275 stat nitens et tela ferox horrentia quassat,

276 siqua forte viam lateri invenit. Illa repente

77

277 obvertit sese in nymphen. Sed fervidus heros

278 antevenit, stetit et medius nymphaeque feraeque,

279 Aegidaque objiciens caput anguineosque Medusae

280 praetendit crines : sparsit coma tetra venenum

281 per fauces, tumuere ferae tum guttura. At ille

282 perstringitque oculos umbone, atque agmine denso

283 serpentum implicitans, pulsat cava tempora adacto

284 impavidus clipeo, ac mox lumine lumina condit.

285 Obriguit monstrum obtutu, ducitque repente

286 horrentis molem scopuli, atque e corpore tanto

287 stat rupes olim aequoreis pulsanda procellis.

288 Sacra Jovi nataeque Jovis parat orgia Perseus.

289 Virginis hinc teneris exsolvit vincula plantis,

290 exanimem prius effatus : "Me, candida virgo,

291 (pone metum) deus haec tibi demere vincula jussit ;

292 Jupiter est genitor, fert et sua nomina Perseus."

293 Illa diu cunctata silet ; sed, nomine Persei

294 audito, paulatim oculos ad verba loquentis

295 sustulit, et tacitus vigor ad praecordia serpit ;

296 quale sub aestivum solem, sitientibus herbis,

297 languescit moriens florum decus, acta repente

298 it caelo pluvia et largi de nubibus imbres

299 irrorant, redit ille vigor, redit ille colorum

300 mollis honos, spirant revocatis floribus arva,

301 et laetae cultis violae renovantur in hortis.

302 Ergo, ut primum oculis lucem hausit, per freta torquens

303 Lumina perquirit monstrum. Sed Abantius heros

304 pro monstro cautem ostendit. Tum candida virgo

305 porrexit juveni dextram, calidusque per ima

306 pectora respirat sanguis, totosque per artus

307 it tepor et niveos tingit nova purpura vultus.

308 Subrisit conjux, fixoque in lumine sensu,

309 scitatur quae causa mali, quove orta parente.

310 Nympha subit : "Non ulla, heros, mea culpa. Dearum

311 ira mihi, formaeque parens sibi conscia damno est,

312 ausa maris se virginibus praeferre, suumque

313 ostentans decus aequoreas armare sorores.

314 Hinc Nereus furit, hinc saevarum rector aquarum

315 Oceanus monstra ex imo ciet horrida fundo,

316 quae natam poenae exposcant ; nec te, impie Cepheu,

317 movit amor." Silet hic lacrimis miseranda coortis.

318 Concipit his flammam juvenis, mox talibus infit :

319 "Abstineas lacrimis, o jam mea, nec tibi mater

320 flenda ferusve parens, aut ira inimica dearum,

321 digna Jovis nurus et felix jam conjuge Perseo ; "

322 injecitque manum collo ac sua gaudia pandit.

323 Illi perque oculos furtim perque ora cucurrit

324 aura recens, quae sensum animi, quae gaudia mentis

325 explicet, et toto depellat tristia corde ;

326 qualis ubi deprensa dies sub nube maligna,

327 dum squalet caelum et nigra sol conditur umbra,

328 exsurgens lato oceano aut e montibus altis

329 aura movens, fugat et tenebras et nubila late

330 diffundit, redit ecce polo lux ipsa sereno.

331 Concinuit thalamos felix Hymenaeos, et arae

332 Corycios oluere crocos. Ruit undique ab ipso

78

333 Niloque Indoque ad taedas festina juventus,

334 Perseaque Andromedenque sonant et litora et amnes,

335 et Cassi juga, et ipsa Arabum non hospita saxa,

336 pulsatumque nemus serum, rupesque Promethei.

337 Ergo conjugium optatum dulcisque hymenaeos

338 concordemque torum atque unos coluere penatis,

339 imperiumque una sceptro tenuere superbo,

340 atque hinc translati ad superos fulgentibus astris

341 irradiant. Memor haec poenae fera vincula semper,

342 semper torturas agitat ; crudelia Perseus

343 funera ; sunt enses illi, sunt vulnera curae,

344 Gorgonei capitis semperque insignia praefert.

345 Quo surgente, aliquis veniens in luminis auras

346 si Phoebus quoque Gorgoneo sese extulit ortu,

347 si Mavors telo infelix rutilante lacessat,

348 quo sol, aut quo luna loco, dominumque locorum,

349 nec felix stella occurset, caelove cadenti

350 sese agat occasum versus regione secunda,

351 huic caput avulsum collo violenta bipennis

352 auferet, ut media truncus spectetur arena ;

353 aut etiam excisis manibus pedibusve queretur

354 crudelis Geminos, crudelia sidera Pisces ;

355 vulnere seu crudo illacrimans et corpore toto

356 saucius, incuset Phoebum Dictynniaque arma,

357 si media caeli e specula lunaverit arcum :

358 usque adeo Inachides in nostra pericula saevit.

359 Nec vero monumenta hominum intestata reliquit

360 Jupiter, at caelo illustrans vestigia famae,

361 virtutisque aperire viam ad nova nomina jussit.

362 Pegasus hinc caelo micat. Hic exordia fonti

363 clara dedit, de quo sacros fudere liquores

364 Pierides, quibus ora pii sitientia vates

365 admorunt, potusque sacer liquor Hippocrenes

366 implevit mentes Musis et Apolline dignas.

367 Tum famae quaesitus honos, sua reddita famae

368 praemia, Pieridum decus et Daphneia laurus.

369 Post autem emeritos, caelo exposcente, labores

370 Pegasus effulget stellis ; tamen ipse, laborum

371 ac famae memor, assuetas in pectore curas

372 nascentum ingeminat, quibus arma levesque sequantur

373 quadrijuges, versentque agiles in pulvere currus,

374 nunc hostem insectentur equis, nunc hostica castra

375 explorent, dubiisque locum speculentur in agris.

376 Nec vero pedibus tantum, sed et acribus alis

377 Pegasus insiliit campo et sese intulit auris.

378 Hinc his ingenium velox et rebus agendis

379 dexteritas ac cura vigil ; tum notior usus

380 herbarum medicaeque artis, quis aegra ferarum

381 corpora, quis hominum morbos et vulnera curent,

382 quandoquidem assuetus pratis, assuetus et herbis

383 illarum studia ingenerat, nec inutile succi

384 praesidium meditans et opem mortalibus aegris,

385 quorum opera illatus caelo inter sidera fulget

386 exoriens, cum Piscis aquis ruit, aureaque hudo

387 vellere per summos effert se bellua fluctus.

388 At contra oceani praeceps delapsus in undam,

79

389 Oceani senis undam atque antra liquentia Nerei,

390 excutit aut curru lacerum, aut e calce cruentum,

391 aut dorso ejectum Stygias deturbat ad undas

392 pallentem et vanos fundentem e pectore questus.

393 Hunc post exoritur juvenis, quem fessa trahentem

394 genua vides. Ne, ne Alciden hunc rere. Fugacis

395 ista viri species fraudumque instructa dolique,

396 praecepsque in facinus, non ut tela aspera contra,

397 luce palam, nixa amento jaculetur adacto ;

398 nocte quidem tenebrisque atra grassatur in umbra

399 insidians, saevisque inhiat simulata rapinis.

400 Hos animos curva effigies nascentibus indit,

401 corporaque extento jactent pendentia fune,

402 in gyrum cogant artus et cerea membra,

403 perque enses moveant nudis vestigia plantis,

404 si Mars et Dictynna suis speculentur ab astris.

405 Saevus ab occasu ferrum insidiasque minatur,

406 sin Mavors quoque fulmineam contorserit hastam ;

407 illos flamma furens ventoque agitata favilla

408 ustulet, et picei tosto de viscere fumi

409 agglomerent, serpat succensis ossibus ignis

410 fervidus atque imis crepitent incendia venis.

411 Ast ubi caeruleo tingit sese aequore Pistris

412 occumbens, si tunc hastam quoque Sithonius dux

413 torserit, externi fugiant vaga flumina Nili

414 Tyrrhenique maris fluctus et litora Calpes,

415 ne turpis pascant phocas, armentaque Protei

416 viscere pasta suo saturent et hiantia condant

417 guttura, sed rursum Ioniis in fluctibus ipsi

418 Aegeoque sinu magnoque in gurgite Ponti

419 venentur vastos foetus maris undique clausos

420 aggeribus. Quotiens Eoo e litore surgens

421 Cetus et ipse suo faveat nascentibus ortu,

422 cernere erit late pelago volitantia lina,

423 et circum triplici cinctos indagine saltus

424 aequoreos, monstra inductis trepidantia septis

425 nec posse aut reperire viam, aut prorumpere claustris.

426 Ipsi de rate turrigera aut e puppibus altis

427 ferratis instant hastis, jaciuntque tridentes

428 pinnigeros. Imo referunt sese icta profundo,

429 infixosque trahunt squamosa ad tergora contos ;

430 viribus hinc defecta suis et victa dolore

431 vulneris, albentes rursum tolluntur in undas,

432 seminecesque trahunt artus. At nautica pubes

433 retibus invigilans funes agit, aut fera contis

434 agmina perturbat ; videasque indagine in una

435 urgeri armentum vasti aequoris. Ille trucidat

436 ense ferox, hic sublata secat ossa securi,

437 hic unco trahit ad litus, praedaque superbus

438 ingentis media tauros resupinat arena ;

439 pars laniat cultro insultans et viscera nudat,

440 in praedamque vocat socium ; pars agmine longo

441 per remos per transtra levi volat incita saltu,

442 retiaque inclusasque feras ad litora raptat,

443 ipsa suis diffisa humeris ; sed lecta juventus

444 auxilio venit, ac vicino e margine tortis

80

445 restibus innitens et vectibus aemula ductis

446 oceanum secum oceani et vivaria tractat,

447 et versa pelagi exuviae exponuntur in alga.

448 Nec mora, cum rapidis in equis vectantur ad urbes

449 finitimas rostro et caudis minitantia monstra ;

450 hic latis strata in tabulis suffixave ad uncos

451 ferratos, duplici horrescunt pendentia dorso,

452 et squamosa rigent duris ad tergora pinnis ;

453 urbs ipsa armentum ad Nerei et spolia effera currit,

454 ac montana ruit longe ad spectacula pubes.

455 Saepe etiam solem ad rapidum fumosve volucres

456 suspendunt, sale sicca prius, perque oppida late

457 exportant. It salsa maris fora per vaga merces

458 in frustis concisa et lancibus acta repandis.

459 Forsitan et salis arentes durare lacunas

460 cura sit, et laticum sensus convertere amaros

461 in salsum. Medio purgantur litore campi,

462 strataque arenosis includitur area septis ;

463 huc sapor ille gravis tristisque inducitur humor.

464 Inclusus lata cavea et circum aggere septus

465 paulatim sub sole liquens exsudat, humique

466 lentescit, donec sitiens rapideque coactus

467 in salem, variosque hominum concrevit in usus.

468 Haec Pistris. Sed quo caeli sub sidere natum,

469 quave poli sub parte Colan rear ? Alta Pelori

470 saxa virum genuere, aluit quoque Sicilis Aetna,

471 et puer humanos hausit de matre liquores,

472 instructusque hominum curis et ab arte magistra.

473 Sed tamen, ut paulatim aetas tulit, avia montis

474 nulla petit, nulla ipse feris venabula torquet :

475 litoribus tantum assistit, Neptuniaque antra

476 sola placent, solis gaudet piscator arenis.

477 Saepe pater sinuantem hamos plumboque onerantem

478 retia, nexilibus mater persaepe sagenis

479 intentum increpuit dictisque exarsit amaris.

480 Ille autem irato sese committere ponto

481 audet, Nereidum et thalamos intrare repostos,

482 Tritonum penetrare domos Glaucique recessus,

483 et tentare imi pulsans clausa hostia Nerei.

484 Saepe illum Galatea, cavo dum prodit ab antro,

485 mirata est, stupuitque viri per caerula gressum ;

486 saepe suas Arethusa comas dum siccat, euntem

487 obstupuit simul et vitreo caput abdidit amne.

488 Nec vero maris occultos invadere saltus

489 addubitat, ferro aut latebras violare ferarum

490 ense canes, ense et tauros, ense horrida cete,

491 et totas sese ante acies agit unus, et antris

492 includit. Natat elato per Nerea telo,

493 Reginoque mari, Sicula et regnator in unda.

494 Namque etiam quo Scylla cavo fremit abdita in antro,

495 cui latrant centum ora canum, centum ora luporum

496 exululant, ferro irrupit. Siluere remisso

497 ore canes, siluit rabidorum turba luporum

498 victa metu. Scylla immanis dum pandit hiatus,

499 perforat hic gladio assurgens cava guttura : ibi illa

500 in latebras fugit et ponti procul abdita quaerit.

81

501 Ingressusque antrum juvenis Catinensis adesa

502 ossa hominum attritosque artus et pabula cernit

503 dira canum, truncasque manus et pectora et armos ;

504 tum puppes videt effractas, divulsaque transtra

505 saxa super, rostra aerata squalentia truncis.

506 Et jam tertia lux roseo surgebat ab ortu,

507 cum juvenis laetus spoliis tantoque labore

508 summa petit ; summae nanti famulantur et undae,

509 et pelagus posito praestat se ad jussa tumultu.

510 Occurrit laeta ad litus Messenia turba,

511 gratantur matres reduci, innuptaeque puellae

512 mirantur, stupet effusum per litora vulgus.

513 Ille suos peragit cursus, aestuque secundo

514 et portum petit et cursu portum intrat amico.

515 Victorem pelagi e muris urbs laeta salutat,

516 praedaque per scopulos strataque exponitur alga ;

517 alga Colan, litusque Colan, Colan antra sonabant.

518 Hinc omnem pelago vitam atque in fluctibus egit

519 Nereidum choreis mixtus, quem caerula Protei

520 jam norant armenta, vagique per aequora circum

521 adnabant delphines, et Ionio in toto

522 mulcebat vario Tritonum buccina cantu.

523 Saepe etiam mediis sub fluctibus alta secantem

524 obstupuere virum nautae, quibus ipse, reposto

525 mox scopulo madidum exsiccans sub sole capillum,

526 horrentem caeco signat sub marmore cautem,

527 declinent qua arte et cumulos variantis arenae ;

528 quin etiam maris occultos instare tumultus,

529 incumbant quibus aut caeli de partibus Euri,

530 quaque die cogant atro se turbine nubes,

531 immineantque hiemes pelago, et nox horreat umbra,

532 Neptunnique minas inceptaque tristia monstrat.

533 Hinc illi vela in portum expediuntque rudentes,

534 ac juveni ingentem baccho cratera coronant.

535 Ille autem, gratam ut cepit per membra quietem

536 stratus humi, pelagoque atrox desaevit et Auster,

537 non mora, spumantem in laticem se dejicit alto

538 e saxo relegens pontum, vadaque invia tentat.

539 Sola illi intacta et fatum exitiale Charybdis ;

540 hanc timet, huic ausus numquam contendere monstro.

541 Forte diem sollemnem urbi Federicus agebat,

542 et promissa aderant celeris spectacula cymbae ;

543 victori meritum chlamys ac super aurea torquis.

544 Hinc certant, quibus est et vis et gloria nandi :

545 praemia caelatus crater atque insuber ensis.

546 Ingentem tum rex pateram capit atque ita fatur :

547 "Victorem maris ista Colan manet" et jacit illam

548 in pontum, qua saepe ferox latrare Charybdis

549 assuevit, cum caeruleo sese extulit antro.

550 Insonuere undae jactu, ac lux candida fulsit

551 sole repercussa et flammis radiantis aheni.

552 Cunctatur juvenis fatoque exterritus haeret.

553 At rex, ni pateram ex imo ferat ille profundo,

554 vinciri jubet astututum, expediuntque catenas.

555 "Vincant fata, inquit, fato et rex durior ; haud me

556 degenerem aspiciet tellus mea" seque sub undas

82

557 demisit. Quantumque acer per inane columbam

558 delapsus caelo accipiter sequiturque feritque,

559 jamque alis, jamque ungue petens, tantum ille rotatam

560 per fluctus, per saxa secans, imum usque profundum

561 sectatur pateram, atque illam tenet impiger. Ecce

562 de latebris fera proripiens latrantia contra

563 objecit rabida ora canem, quibus ille nitentem

564 pro clipeo objecit pateram, seque ense tuetur.

565 Dumque aciem huc illuc ferri jacit, et micat acer

566 perque lupos perque ora canum versatus, et agmen

567 datque locum rursusque locum tenet, ilia monstri

568 incumbens telo strinxit. Dedit icta fragorem

569 alta cutis ; squama horrisonas natat acta per undas.

570 Stridorem hic illa ingentem de faucibus imis

571 sustulit, infremuit quo aequor, cava rupibus Aetna

572 assultat, tremit aeratis sub postibus antrum

573 Vulcani, Siculae nutant cum moenibus urbes,

574 horrescitque novos procul Ausonis ora tumultus.

575 Tum caudam explicitans totoque illata Charybdis

576 corpore, ter pavidum assultu, ter verbere torto

577 excussitque solo, caudaeque volumine cinctum

578 illisit tandem scopulo, traxitque sub antrum,

579 impastosque canes et hiantia guttura pavit.

580 Ille igitur caelo impulsus, tellure relicta,

581 in ponto degit vitam, et fatum aequore clausit.

582 Hactenus haec. Nunc illa, puer, mihi suspice plaustra,

583 quae numquam oceano tingunt, sed cardine summo

584 volvuntur, parvoque ferunt sese incita gyro,

585 ut numquam occasu, numquam rapiantur ab ortu ;

586 atque illam metire oculis, quae vertice in ipso

587 tanquam fixa micat noctu, tamen usque vagatur,

588 observatque polum atque axi vix mobilis haeret,

589 stella Lycaoniae referens monumenta puellae.

590 Ursa etenim quondam in silvis erravit, et antris

591 delituit ; sed victa fame, memor ipsa parentum

592 saepe domos ac rura petit, commixtaque vaccis

593 decubuit stabulo et stetit ad fenilia vincta.

594 Illam pastores, dum pabula nota frequentant,

595 saepe greges inter duxere ad pascua, et inter

596 erravit pastos fera nonacrina juvencos.

597 Sensisset vacua modulantem carmen in umbra

598 Damonem, vacuam saltu properabat ad umbram,

599 et tantum immota suspendit arundinis aure,

600 blanditurque oculis, ac singula verba canentis

601 observans lambitque manus, sequiturque vocantem ;

602 gaudet et ipsa sui laudari voce magistri.

603 Hinc, quibus affulxit nascentibus Arcadis Ursae

604 sidus et e summo prospexit cardine Virgo,

605 his captos domitare ursos, immania corda,

606 his saevum genus indomitos frenare leones

607 cura sit, et socios canibus conjungere pardos

608 per nemus, infrenemque manu tractare elephantum,

609 tum verbis formare, acrem ut tolerare magistrum

610 assuescat, socium armato dignoscere ab hoste.

611 Hic illis amor, hoc studium sic imperat astrum

612 exoriens. At, si occasum declinet ad ipsum,

83

613 impastus leo, seu violentis unguibus ursus

614 dilaniet ; seu victa fame fera dente cruentet,

615 si grave Threicii minitetur stella tyranni.

616 Quid, qui per geminas Anguis convertitur Arctos

617 et trahit ingenti sinuosa volumina cauda ?

618 Hic Marsos dabit exoriens, qui vulnera cantu,

619 qui sanent morsus, nigro qui sorte veneno,

620 unguine Paeonio et succis medicentur et herbis,

621 qui ferro atque igni, referantque Machaona dextra.

622 Ast, ubi ad occasum flexu leviore rotatus

623 in spiram petit Hesperii vada lubrica ponti,

624 letalis passim morbos et vulnera dente

625 tabifico meditatur, et atro felle sagittas

626 intingens miscetque malum per pocula virus,

627 regalisque epulas tabo inficit, aut boleto

628 promittit certam dubio sub funere mortem.

629 Haec Coluber fata occumbens mortalibus addit.

630 Talibus atque aliis seu declinantia in Austrum,

631 sive ad Hyperboreum surgunt quae sidera tractum,

632 exercent hominem fatis, mentesque orientum

633 sensibus afficiunt variis, variosque agitatus

634 dant animis, unde et varios formantur ad usus,

635 estque suum cunctis studium et sua cuique voluptas.

636 Saepe tamen vis firma animi, resque extera, lexve

637 alternant fata, aut genio adversatur egestas.

638 Stat fatum tamen, et fato vis insita perstat.

639 Nec natura suas unquam infitiabitur artes

640 in rectum, pravumve vocet ; vestigia servat

641 usque sua et facilis per munera nota recursat,

642 siqua forte locum dedit adversata potestas.

643 Multum opis, obliquo septem quae lumina cursu

644 labuntur, dant sideribus conjuncta repostis ;

645 divitias tamen ingentis inopinaque regna

646 dant ipsa, imperiumque ima de plebe togatis,

647 et servos solio statuunt sceptrisque decorant ;

648 sed nec fida manent, certo nec foedere perstant.

649 Nam quantum caelo tolluntur et ipsa reposto,

650 quoque loco majore aliquem statuere, magisque

651 evexere atque ex imo ad convexa tulere,

652 hoc magis affligunt solo calcantque jacentem,

653 et miseris statuunt hominum spectacula rebus.

654 Nunc iterum Jovis ad Zonam bissenaque monstra,

655 nate, redi, patrisque memor praecepta capesse ;

656 regia namque etiam regalibus ignibus astra

657 quattuor e caeli signis regalia jura

658 exercent. Ardet Libyci ad praecordia monstri

659 stella ingens, stella auratis circum ignea flammis,

660 stella Jovis decus egregium et mavortia cura ;

661 cujus in exortu, seu cum tenet ardua mundi

662 sidera, curvato sese illi junxerit arcu

663 silvipotens dea, silvicolis dea cognita nymphis,

664 divitias illi immensas fascesque superbos

665 fata parant : ille e castris peditemque equitemque

666 educens bello domitas quassabit et urbes,

667 et populos late victor ditione tenebit.

668 Illum etiam ingentemque animis ingentibus orsis

84

669 ornabunt regem sceptra, et trabea aurea quondam

670 insignem dabit et solio illustrabit eburno,

671 si cui ab hoc ipso nascenti arriserit astro

672 Delia, et auricomae turgescant cornua fronti.

673 Bella tamen, bellique aestum, durosque labores,

674 irarumque graves causas portendet iniqui

675 stella senis, rutiloque furens Mars saeviet igni,

676 cum vastum Nemees olim properantibus annis

677 divertent antrum et spelaea horrenda revisent.

678 Tunc etenim fraudemque senis, violentaque tela

679 Threicii juvenis, suspectaque comminus arma

680 indignans fera, sese in cervicemque jubasque

681 colligit, obscuroque fremens se proripit antro,

682 mugituque auras et caelum territat ore

683 horrificans. Pavet ipse senex ; at ferrea Mavors

684 objectat scuta et tortam ferus excutit hastam,

685 seque cava condit galea et saevum exerit ensem.

686 Fulmineus quatit horrisonis Leo dentibus ora,

687 et parat assultu jam jam se inferre citato

688 quadrupedans. Ruit excitum ad spectacula caelum,

689 assensuque deum vario fremit assonus aether.

690 Haec eadem adversa e parte atque fluentibus undis,

691 sidereis undis et fonte liquentis Aquarii,

692 qua regale nitet villis radiantibus ostrum,

693 nascenti evenient, ubi Delia culmine summo

694 aut caelo exoriente suo adstipulabitur ore.

695 Si quaeras Siculi mores geniumque tyranni,

696 et regnum crudele, aulamque cruore madentem,

697 sparsaque per duras hominum praecordia sentis,

698 Martius horrenti feret haec tibi Scorpius astro

699 exoriens, seu cum medio dominatur Olympo,

700 et vicina micat crescenti lumine Phoebe ;

701 non toto quisquam caelo crudelior ignis

702 vel saevit face, vel flamma violentius astrum.

703 Hinc et opes summae, summo et cum jure potestas

704 insidiis armata et caedibus usa nefandis,

705 grassatorque animus, et sparsa cruore libido ;

706 hinc Acragas tremit, et clausus bove mugit aheno

707 infelix faber, et populis gemit Aetna subactis.

708 At contra oppositis Tauri de sedibus ardent

709 felices stellae, non una in parte locatae.

710 De quarum radiis cum se et sua cornua Phoebe

711 illustrans medio incedit pulcherrima caelo,

712 aut thalamos, Aurora, tuos somno excita linquit,

713 hinc auri venas fluitare Hermumque, Tagumque

714 undantem, cumulos et opum perque atria verri,

715 perque aulas fulgere suis aulaea Britannis,

716 luxuriare dapes mensis, fulvoque metallo

717 tecta super radiare, ipsis penetralibus hortos

718 frondentisque umbras aestivum excludere solem,

719 et videas tabulata novis fulgentia signis ;

720 hinc populi favor, hinc indulgentissima cura

721 in populum et data per plebem sua dona viritim,

722 hinc etiam templa Idaeis innixa columnis

723 conduntur, splendentque ebore ac testudine postes

724 aurati, radiantque adytis donaria sacris

85

725 Ex auro argentoque et Phidiaco caelatu,

726 ac fama externas circum vaga labitur oras.

727 Si cui felicis ortus Latonia dextro

728 de cornu Bovis atque e sidere fecerit aureo,

729 aut regale decus medio ostentarit Olympo

730 Jupiter, et laeto placidus respexerit ore,

731 illum urbes moderantem, illum maria alta trahentemque

732 armatas in bella rates, illum arma virique

733 horrebunt et equis volitantem et signa ferentem,

734 Italaque imperium tremet hoc sub vindice tellus.

735 Nec vero reliquis obliqui in partibus orbis

736 sidera non multa fulgent radiantia luce,

737 et claro illustrant tenebrosam lumine noctem,

738 illustrisque viros et facta illustria reddunt.

739 Nam cui nascenti generoso effulxerit astro

740 Ellaeus quadrupes, primo dum cardine surgit,

741 ille potens opibus regum notescet in aula,

742 et multo terram dives proscindet aratro ;

743 ille reget populos, et magna potentibus armis

744 dux geret, et factis famam sibi quaeret ab ipsis.

745 Decumbens fato placido, insignisque feretro

746 effertur lacrimas interque atque ultima dona,

747 si facilis placida annuerit quoque Jupiter ore.

748 Nec non horrentis Scorpii de tergore fulgens

749 stella micat late ardenti spectabilis igne,

750 e cujus radiis et opes et larga supellex

751 funditur et multo comitata potentia fastu.

752 Quod si felicis radios Jovis aureus ardor

753 adjiciat, longe summi cumulentur honores,

754 et longe primis ornentur fascibus aedes,

755 primi etiam longe procerum extollentur in aula,

756 et primi regum soliis loca juncta tenebunt ;

757 sed mors saeva manet offensi principis ira.

758 Semiferi quoque tecta senis fulgentibus astris

759 clara micant, nitet et facibus radiantibus aula.

760 Hinc illustre virum genus, hinc generosa propago

761 exsurgit magnisque potens sese asserit actis.

762 Imperio subiget populos, nova moenia condet,

763 diruet hostiles urbes, et classe profundum

764 instructa leget et foedabit sanguine pontum,

765 strage virum insultans et multa caede superbus,

766 victricesque manus, terraque marique potenti

767 imperio reget et, domito tandem hoste, cruentus

768 occumbet leto insigni atque ante agmina victor,

769 Tarpeius cui forte pater Chironio ab antro

770 fulxerit, ac nitidis sese conjunxerit astris

771 exoriens, placido et moveat sua tempora nutu.

772 Aegoceros quoque nigranti sub nocte per umbram

773 illustres effert radios, quis pectora nati

774 ignescunt, mentique suum tenuatur acumen,

775 et fortuna domus multa clarescet opum vi.

776 Cujus in exortu si se Latonia, si se

777 addiderit socium belli deus, ensifer heros,

778 nascentur qui caede hominum, qui sanguine fuso

779 laetentur, quis bella animo et crudelia curae

780 proelia, sub quorum imperio peditumque equitumque

86

781 incedit legio et campis gradietur apertis,

782 et quos fata manent ipsi quoque debita bello.

783 Irradiat post sub Phrygii momenta ministri

784 Stella nitens, quae justum animis rectumque probumque

785 suadeat, et magnos olim promittat honores,

786 quae populos late subdat, quae regna merenti

787 decernat soliique decus sullime superbi ;

788 si Saturnius hanc radiis pater aspicit aequis,

789 si nato adjungat vires Saturnus amicas,

790 et patri proprios et avo Latois honores

791 conjungens, laeto ostentat sese aurea vultu,

792 culta comam variisque caput circumdata gemmis,

793 quaeque soror Phoebi et possit Jove nata videri.

794 Nec vero non et Veneri sua cura, ducumque,

795 bellorumque nec arma timet generosa virago,

796 quae Martem clipeo galeaque adamantideque harpe

797 instruxit, dum prima Gyges in claustra tonantis

798 intorsit saxa et ferratum in limina vectem ;

799 quae face ter jaculo immanem gladioque Ophialten

800 ambussit, dum mento illi riget horrida barba

801 illuvie foeda et squalenti emarcida caeno,

802 quanta nec hirsutis tercentum pendeat hircis,

803 nidorem incensa et saevam dedit usta mephitim ;

804 qua somno superi exciti rapido arma tumultu

805 expediunt ; ciet ardenti Venus agmina torre.

806 Forte etenim Cytherea toro surrexerat et se

807 Martis ab amplexu, nocturnis usa tenebris,

808 surpuerat, roseoque diem properabat ab ortu,

809 quo furta et longe celaret gaudia noctis.

810 Prima igitur venientem hostem dea sensit opemque

811 prima tulit ; sed longe illi laus maxima, quod jam

812 terribilem galeam tractare atque aere rigentem

813 coniferam ingentem atque ignes flammasque vomentem

814 ausa, quod, iratum comitata ad moenia Martem,

815 ante illum jaculata facem atque e turribus ignes,

816 nobilis et facie et generosis nobilis ausis.

817 Ergo ubi candenti sese dea junxerit astro

818 exoriens, fulget notus quo sidere Piscis,

819 et Phoebe nitido felix decurrat Olympo,

820 nascentur, quos religio, quos aequa piumque

821 oblectent cultusque deum et reverentia casti ;

822 nascentur, qui classe maris vada caerula verrant,

823 qui terrarum obeant varios vario ordine tractus.

824 Illi etiam ingentis animos ingentibus actis

825 adjungunt, et bella animis ingentibus audent

826 et pelago et terris gerere, ac fera proelia miscent

827 victores. Sed Amor media inter tela recursat,

828 victoremque hominum subigit dea virginis armis.

829 Atque utinam non regum odiis, non saeva per iram

830 contingat mors et fato rapiantur iniquo.

831 Talem olim rapidas Phrygii Simoentis ad undas

832 Aeneam dea progenuit, quem fortibus armis

833 insignemque animi juvenem tot adire labores

834 impulerint et fata novas exquirere sedes.

835 Hinc humeris patrem, inde deos et sacra ferentem,

836 jactatumque mari magno Libycosque per aestus

87

837 accepit virgo hospitio, junxitque hymenaeos.

838 Mox fines quaerentem atavum, Thybridisque recessus

839 intrantem regna excipiunt dotaliaque arva.

840 Hinc atrox bellum exoritur pro conjuge, certat

841 hinc Rutulum manus, hinc fulgentibus Arcades armis.

842 Ac tandem victor potitur regnoque toroque ;

843 sed fato cadit infelix cava ad antra Numici.

844 Hunc Libyae quondam errantem per devia mater

845 tutata est, hunc turbatis Aquilonibus actum

846 eripuit mediis e fluctibus, hunc et in arcto

847 bellorum casu, Simois cum et Xanthus et Ilii

848 sanguine manarent campi, et mare caedibus horrens

849 scuta virum galeasque et fortia corpora versat,

850 ipsa enses ac tela inter flexusque rotarum

851 astitit, et grave pro nato fert saucia vulnus ;

852 non potuit tamen immitis placare fluenti

853 crudelis latices praefixaque saxa sub undis :

854 usque adeo nec fata deum mutare potest vis.

855 Digrediens haec ante, puer, non dicta docebo ;

856 tu memori mea verba animo ac sub pectore conde.

857 Omnia clauduntur caelo, caelum omnia secum

858 mole sua rapit et celeri vertigine torquet,

859 immotumque nihil patitur ; tamen intima tellus

860 stat semper, medium quoniam concessit in orbem ;

861 Stant axes, quibus super versatur Olympus.

862 Ipsa quidem oceani circumque intraque sonanti

863 alluitur tellus fluctu, ac velut insula toto

864 insurgit ponto, et mediis stans prominet undis ;

865 quas cursu vaga et alterna sub luce refulgens

866 luna ciet, luna aestiferos motura tumultus.

867 Jam terras pontumque una complectitur aer,

868 huc illuc ventis agitatus, et aequore aperto

869 raptans imbriferos piceo cum turbine nimbos.

870 Quicquid enim tellure ima ac rorantibus undis

871 exhalat, passim huc, sullato corpore, fertur

872 evectum solisque rotis lunaeque quadriga ;

873 densatum mox in nubes pluviamque liquescit.

874 Ipsa autem luna imprimis fluitantibus auris

875 imperat, et caelo citimos cum torqueat axes

876 ac spatio breviore rotas agat, usque deorum

877 consilia explorans et opes et castra, serenos

878 nunc praefert vultus, rutilo nunc velat amictu,

879 aut feruginea procedit nubila palla.

880 Multum etiam quibus in signis digressa feratur

881 adjuvat, et peragret signi qua parte tyrannus.

882 Ignea vis pecori Phryxeo et cornibus aureis,

883 igneus et Libyco vigor est rabiesque Leoni,

884 candentique senex jaculatur ab igne sagittas

885 Phillyridos ; nam terrestris vis insita Tauro,

886 insita virgineae Spicae Aegocerontis et astris ;

887 nam Geminis placet aer aeriique recessus,

888 hos puer Idaeus probat, hos Pometia virgo ;

889 at Cancro fluviorum amor aequoraeque lacunae

890 permansit, juvat unda, juvant stagnantia claustra ;

891 Piscibus idem amor est, eadem quoque cura Nepai.

892 Hinc variant lunae vires, pugnantque vicissim

88

893 signa simul, nec certa fides variantibus auris ;

894 hinc tempestates atque inconstantia caeli,

895 succeditque Auster Boreae pluviumque sereno,

896 ac mediis persaepe caloribus horruit aer,

897 cum grando in solidis percrebruit horrida tectis.

898 Quin etiam variant solis viresque vicesque,

899 quod caeli situs et signorum praestitit ordo

900 obliquans, unde alternant noctesque diesque,

901 ac tempus circum spatiis se versat iniquis.

902 Quattuor in partis quamquam diducitur annus,

903 aequa sed a mediis ducuntur tempora signis,

904 quis medium luci atque umbris sol dividit orbem ;

905 praecipiti loca celsa gradu, quaeque ima dehiscunt ;

906 dum certant inter sese, fugiuntque, fugantque,

907 nunc nocti cedunt luces, nunc solibus umbrae,

908 adversisque vagantur equis et frigus et aestas.

909 Omnia principio properant medioque morantur,

910 at finis neutrum retinens moderatur utrumque.

911 Temporis hinc verni quadrupes Nepheleius auctor

912 it properans, semperque suas festinat ad herbas.

913 Nec mora, nec requies : manet ad praesepia Taurus,

914 ver manet, insistit bos indefessus aratro

915 incumbens operi, incumbit quoque purpureum ver

916 per silva, per prata, et coepto perstat in ipso.

917 At Geminis modus est, dum ver declinat, et ardens

918 procedit caelo indomitis fervoribus aestas.

919 Hinc Pecori aurato vis mobilis ; at sua Tauro

920 vis constans, solidum robur stabilisque potestas ;

921 vis media est Geminis utroque a sidere ducta,

922 communisque vigor ; quae caetera signa sequuntur,

923 ordine nexa suo servant hunc certa tenorem.

924 Nec vero quae signa Austro digressa feruntur

925 in Boream, non ipsa obliquis curribus ortum

926 accelerant, raptantque habiles ad frena jugales.

927 Hinc ortus brevius spatium obliquantibus astris,

928 hinc properans Aurora rubentibus advolat alis,

929 ingeminat lux, ingeminant opera atque labores.

930 At contra quae de Boreae regione recursant

931 in Libyen, ea declivi properantia cursu

932 Oceano immersant sese, obliquantque sub aequor

933 Aethiopum ; inde, ubi Gangeos referuntur ad ortus,

934 insudant clivo, ac sursum recto axe supinis

935 vix referuntur equis. Subit hinc mora longior aequo,

936 augenturque ortus spatia et nox crescit in umbra,

937 decrescit labor, accrescit requiesque soporque.

938 Ventorum quoque vis variat variantibus astris.

939 Ignea praecipitem Boream, minitantia claustris

940 Arctois signa emittunt glaciemque nivemque.

941 Saepe tamen vicino Aries de tramite Cauros

942 immistum Zephyro ac Boreae genus evocat antris.

943 Quis credat, gelidos flatus Jovis excitet astrum ?

944 Excitet humentis Mars atque Atlantis ab undis ?

945 Signa etenim maris humectos referentia fluctus,

946 Oceani occiduos aestus auramque Favonii

947 sollicitant ; tamen et Libycis procul excita arenis

948 flabra cient, Zephyro cognata frequenter et Austro.

89

949 Hunc prono e caeli tractu atque hiemalibus oris

950 educit dea, caeruleo quondam edita ponto,

951 educunt astra auripedi consortia Tauro.

952 Quin Eurumque Notumque una Capricornus, utrimque

953 commistum genus, excipit bicoloribus alis ;

954 ast Eurumque Eurique domos Nabataeaque claustra

955 Saturnus tenet, et Gangetide regnat in aula ;

956 nonnumquam solis radiis calefactus et igni,

957 suscitat horrisonas stridenti Aquilone procellas.

958 Tu vero terraeque situs et flumina et ipsos

959 aspice arenosi tractus maris, aspice montes

960 montibus impositos, et declinantia in imas

961 convallis loca, et aeriis super indita saxis

962 oppida. Non idem obtutus posituraque mundi

963 omnibus est eadem, nec sol vagus omnibus idem,

964 non similis natura soli, non aeris aura.

965 Hinc variat caeli vis et natura locorum,

966 diversaeque vices rerum atque eventa per orbem ;

967 astrorum quoque dissimiles viresque vicesque

968 temporaque inconstansque dies, variantibus umbris.

969 Sidereis nocturna umbris Latonia gaudet,

970 gaudet nocturnis tenebris Erycina, suumque

971 illecebris trahit haec nocturna ad gaudia amantem.

972 Ille, dolo laetus furtisque accommoda captans

973 otia, per tenebras graditur speculator opacas ;

974 lucem odit, memor et Vulcania vincula et artes

975 Phoebeas cavet, et caeca insidiatur in umbra.

976 At lucem currusque Aurorae et lampada solis

977 miratus pater altitonans, miratus et ipse

978 falcitenens deus, occultas odere tenebras,

979 exsultantque die, gaudentque patentibus auris.

980 Miretur nigrum Aethiopem crispante capillo

981 Albis et algenti Germania subdita caelo,

982 miretur longamque comam candentiaque ora

983 Germani Nomas et lati niger accola Nili.

984 Illum sicca siti saevoque exusta calore,

985 torridaque assiduo vicinia solis ab aestu

986 urit, et incocto tingit nigra corpora fumo,

987 contrahit et teretem per adusta foramina crinem ;

988 huic concreta gelu nivibusque oppressa malignis,

989 quae regio riget arctois subjecta pruinis,

990 vicinum e glacie candorem aspergine cana

991 illinit, et niveum diffundit in ora colorem,

992 ac multo irrorat madefactum sanguine corpus.

993 Inde fluit coma longa, et opacant ora capilli ;

994 hinc variat gens ipsa inter flammamque nivesque,

995 atque alios referunt alia in regione colores,

996 quos caeli miscent ignes errantiaque astra ;

997 hinc Phoeben niveae laetari vellere lanae,

998 Saturnumque atro rursum squalescere amictu

999 dixere, ac rutilo Martem exsultare capillo.

1000 Nec tantum color, ora etiam effigiesque virorum

1001 dissimiles inter sese prolisque patrumque,

1002 nec matri sua nata, nec uno e germine creti

1003 assimiles, nec neptis avo, aut soror ipsa sorori :

1004 usque adeo caelique situs et sidera et ipsi

90

1005 Dii variant ac signa, quibus sua plaustra revolvunt.

1006 Quin variant etiam mores, et pectora sensus

1007 diversos agitant, studia et non una sequuntur.

1008 Hinc animi secreta alto sub pectore condit

1009 consilio gravis, et casus timet usque futuros,

1010 et parcit parto, et provisa negocia differt

1011 cunctator, quoniam Saturni hoc imperat astrum.

1012 Ille fidem, testisque deos, conceptaque verba

1013 posthabet, et rabidos irarum concitat aestus

1014 immitis, promptusque manu, violentus et exlex,

1015 hos mores quoniam Martis ferus indidit ardor.

1016 Ast alium insignemque animi et praestantibus ausis

1017 nobilitat sol, et generoso corde superbum

1018 invitat studio imperii, atque extollit in altum

1019 placantemque aras divum, et pia vota ferentem.

1020 Sunt quos et splendor juvet atque exculta supellex,

1021 ornatusque domi fulgens, laqueariaque aurea,

1022 et Tyriae vestes, villoso et purpura limbo.

1023 Hos populis longe acceptos Latonia luna

1024 commendat, favor hinc et amicae gratia plebis,

1025 ingeniumque habile, et rebus vis apta gerundis.

1026 E stellis mite ingenium et sibi pectora recti

1027 conscia, sunt animi praeclara ad munera nati,

1028 justitiamque colunt, et inest reverentia veri,

1029 et sincerus amor, pensi quoque sedula cura,

1030 nil praeceps ; etenim Jovis hos sic temperat astrum.

1031 Temperat ast alium Veneris nitor ; hinc nitet illi

1032 cultus, et aurato fulgens nova purpura textu ;

1033 luxuriat domus, ac lucos flant tecta Sabaeos,

1034 et passim nitida Charites dominantur in aula.

1035 Scitatur rerum causas et suscitat artis

1036 ignotas sollers, facundaque pectora versat

1037 Mercurius, veterum repetens monumenta virorum ;

1038 dum linguae pretium, dum famae affectat honorem,

1039 ignotum et patitur nihil, et contemnit inertes.

1040 Hos mores nascentum animis errantia septem

1041 sidera dant, sed longe alios immista vicissim.

1042 Ingentes hinc virtutes, ingentia rursum

1043 ducuntur vitia, et nusquam mortalibus unum est,

1044 ipse idem sibi dissimilis juvenisque senexque.

1045 Signa quoque adverso sibi dissidentia nisu

1046 dant varias animorum artis. Nam praedita motu

1047 signa cito celeres sensus agitataque longe

1048 ingenerant studia, et penetrabile mentis acumen,

1049 atque habiles ad laudem animos, civiliaque acta

1050 accendunt ; hos cura deum et sollertia caeli

1051 rimantes rerum causas juvat, his furor ille

1052 faticinus mentes agitat, panditque futura.

1053 At curas animi tacitas frontemque severam,

1054 et pectus grave consiliis rigidumque tenaxque,

1055 judiciumque immotum, et verba sonantia verum

1056 fixa dabunt ; eadem argentique, eadem aemula honorum

1057 fomenta adjiciunt animis. Hinc densa clientum

1058 agmina delectat, hinc et certamine in omni

1059 pervicisse volunt, commentaque pectoris acri

1060 contendunt studio atque opera peragenda tenaci.

91

1061 Signa bicorporeis rursum variata figuris

1062 instabilis reddunt animos, sensusque vagantis

1063 alternant ; nil certum umquam, variantia corda

1064 insequitur non firma quidem sententia ; verum

1065 mens habilis, resque ad varias versatile pectus.

1066 Hos amor imbellesque lyrae, somnusque, venusque,

1067 otiaque ignavos reddunt, et Salmacis, et fons,

1068 quaeque tegunt nitidum frondosa umbracula fontem.

1069 Quin etiam Leo getulus Nepheleiaque astra,

1070 Haemonio cum heroe sagittiferisque pharetris,

1071 exercentque maris animos, et mascula jura

1072 tutantur, gaudentque die ducibusque diurnis.

1073 Hinc lucis pater, horarum pater, aetherius sol,

1074 Tarpeiaeque arcis custos, qui nubila versat,

1075 ductores aciem hanc violenta in proelia raptant.

1076 Illi ductorumque animos et proelia et artis

1077 imperio assueti referunt, gentemque virosque

1078 his animis, his et studiis, his pectora curis

1079 instituunt. At femineae Cytherea cohorti,

1080 quaeque soporiferis vehitur dea Cynthia bigis

1081 dant signum. Sed nox tacitas juvat, imperioque

1082 utuntur leviore duces, segnisque capessit

1083 jussa phalanx, ferturque animis muliebribus haerens.

1084 Inde suos populis mores animosque ducumque

1085 praescribit leges, decretaque munera sancit.

1086 Hinc legio Geminorum Argivaque robora fratres

1087 ingentis tollunt animos, ingentiaque audent

1088 luce palam tenebras odere atque abdita facta.

1089 Hos animis, hos consiliis, hos pectore et armis

1090 hortantur Latii deus atque Atlantide cretus,

1091 communemque aciem concordi foedere curant,

1092 et scribunt sua jura urbi, plebique, patrique.

1093 Agmen agit quartum belli deus : arma tubaeque

1094 circumstant, Cytherea illi comes haeret ; et alto

1095 quae Cyntho dea fert rigidos venabula in ursos.

1096 Hae Martem comitatae, his agminis altera cura,

1097 nocturnisque dolis in castra inimica feruntur.

1098 Quaenam, quae, rogo, causa, deus ? Mortalia ubi arma

1099 obversans inter rapidas agis ense catervas

1100 impellens, cuneosque virum, feraque agmina equorum,

1101 immanem nunc te tigrim dente, ungue cruentum

1102 cernere erit rutilos foedantem sanguine campos,

1103 nunc latos referentem armos cavaque ora leonum,

1104 ipsam aciem densosque globos, ipsa agmina ferro

1105 sternentem, simul ense equites peditesque metentem ?

1106 At caelo divum ante oculos muliebria sectans

1107 consilia, illarum obsequiis tua munera et artes

1108 bellorum, bellorum artes crepitantiaque arma

1109 ascribis. Quantum illecebrae, quantum aurea possunt

1110 Cypridis ora tuae ? Quantum nox, illaque noctis

1111 gaudia ? Quin etiam in tenebris, in nube maligna

1112 aspirans, Phoebes, thalamis, furtiva per umbras

1113 oscula et attactus tentasti ad pectora molles.

1114 Hinc frater, quem nulla hominum res, nulla deorum

1115 prudentem latet, haec stolido maledicta tyranno

1116 objectare ausus, dictisque adjungere pondus.

92

1117 Furtis te natum illecebrisque dolisque dearum

1118 castra juvent nocturna et feminei comitatus.

1119 Cede die. Jactantem te et tua facta sonantem

1120 cristato capite, in tenebris, tibi nocte, tibi umbris

1121 plaudentem, spolia e thalamis sine caede parantem

1122 miretur Charitum chorus et Vulcania conjux.

1123 Cede polo, fucosque genarum unguentaque amantis,

1124 i, sequere, atque alium silvis meditator Adonim.

LIBER V

U_5 v.1 Nunc mihi quae virides colles rorantiaque arva,

2 quae juga gratorum nemorum ac viridantia ripis

3 flumina, quaeque vagos colitis per devia fontis,

4 aeriae aspirate aurae, atque favete vocanti,

5 Tethyos aeternae clarum genus, inclyta solis

6 progenies, quas Oceani bipatentibus antris

7 enisa est, decepta dolis et Apollinis arte

8 dum Tethys miserum totiens excludit amantem.

9 Namque quiescebat clauso dea nuda sub antro,

10 cum deus ad postes tacitus rimatur, et omnem

11 exploratque adytum, fraudemque in pectore versat

12 igne calens, spectat simul et timet ipse videri ;

13 mox abit in tenuis radios, rimamque per arctam

14 ingressus, fruitur thalamo et nova gaudia carpit.

15 Intumuit dea compressu, atque, absente marito,

16 celat onus, decimo Oceanus dum sidere Calpen

17 diffringit, pontum et terris immittit apertis

18 Victor et extremam pergit tentare Maeotim,

19 commotus fama et generosae virginis annis ;

20 prodistisque utero tacitae et latuistis in umbra,

21 Oceano redeunte. Etenim pater ipse videri

22 vos vetuit, tenues animas vix sensibus auctas ;

23 nocte quidem latitare antris, at luce vagari

24 et pelago et terris, atque aera currere apertum,

25 solarique aestus hominum, et mulcere laborem,

26 longarum et voluit curas lenire viarum.

27 Ergo agite, o mihi cultae aurae, Oceanitides aurae,

28 et Tethy proles et Apolline dignae parente,

29 este mihi comites terris pelagoque vaganti,

30 mecum iter inceptum terite, et spirate canenti.

31 Vos ego Benaci ad ripam atque ad flumina Mantus

32 sistam audax. Hic Andiadum selecta sororum

33 carmina et Aonios laetae excipietis honores,

34 quos olim memores divum referetis ad aures.

35 Ipse Meleteum ad fluvium Smyrnetidaque undam

36 populeo statuam thalamo atque umbrante salicto.

37 Hic Dryadum teneris juvet indulgere susurris,

38 cernere et errantis per mollia prata Napaeas ;

39 hic plectro resonantem aureo, testudine et aurea

40 Calliopen, caput ad vitrei et cava cornua fontis,

93

41 atque amnis veteres referentem carmine curas

42 et vacet audisse, et vacua repetisse sub umbra.

43 Namque suo et gelidus arsit quondam igne Meletes,

44 Pierius dum saepe chorus sese abluit amni

45 et mersat liquidis argentea corpora lymphis :

46 concipit hic deus ardentis sub pectore flammas,

47 maeret, amat, soloque amens tabescit in antro.

48 Virginibus facies eadem, atque eadem omnibus aetas,

49 idem habitus, par et vox et variantia cantus,

50 par amor in cunctas. Unam sequiturque, cupitque ;

51 una tamen quae sit, dubium, et sententia differt.

52 Quae Clio fuit est Erato, quaeque ante Thalia

53 Melpomene est ; errant flammae, furit ardor in una,

54 illa quidem incerta est ; urit vagus ignis amantem.

55 E latebris parat insidias, ut nulla dearum

56 non fuerit tentata : huic oscula rapta per amnem

57 abstulit ; hanc silvis fugientem aggressus in altis

58 implicitatque manu cervicem, oneratque lacertis

59 jam jam, sed durae remorantur brachia sentes ;

60 illam spelunca in media, aut viridante sub umbra

61 vitantemque aestus, et curas voce levantem,

62 ni pastor ruat auxilio clamoribus actus,

63 comprimat, et primae potiatur flore juventae.

64 Tandem sive ea Calliope (sic fama putavit),

65 sive Erato, aut longo decepta Polymnia somno

66 vim passa est. Tumuere uteri. Ast ubi prodiit infans,

67 quo factum commune chorus celaret, in altum

68 it properans Helicona ; Chion mox, hinc Colophonem,

69 inde Rhodon, repetitque tuos post, Smyrna, recessus,

70 hinc ad centiforem Nili subit ostia Theben.

71 Indicat Aegyptus partum. At memor ipse sororum,

72 et famae memor, et quodvis in crimine tantum est,

73 Musarum nequis prolem putet, auctor Apollo

74 eripuit puero lucem et cava lumina condit ;

75 unde oculis capto nomen permansit Homero,

76 et patria incerta est, dubioque auctore parentes.

77 Hunc vos, o mihi cultae aurae, Oceanitides aurae,

78 implentemque tubas cuneosque in bella vocantem

79 miratae, Xanthum ad rapidum aut Simoentida ad undam

80 et sistetis iter, gelido et refovebitis amne.

81 Ipse sedens viridi in ripa ac variante sub alno

82 nunc divos, nunc heroas vocet acer in arma,

83 nunc deses vina et choreas et pocula cantet,

84 aut Venerem, et blandos recinat lascivus amores,

85 Vulcanique dolos, et caelo cognita furta,

86 quaeque olim longo memores repetatis in aevo,

87 dum placido sermone viam ingratosque labores

88 et juvat hausisse, et gressus mollisse canendo :

89 fando etenim levat, et labor et via fallit euntis.

90 Hoc nos, hoc, nate, auspicium dataque orsa sequamur ;

91 cantantes iter ingredimur, comitantur et aurae.

92 Te vero, mihi certa viae dux, inclyta cantu

93 Uranie, dum longum iter et spatia ardua circum,

94 dum tantum maris et vastae telluris obimus,

95 perque locos cultu vacuos squalentiaque arva

96 erramus (superanda etenim juga frigida Tauri,

94

97 tranandaeque Alpes promotaque culmina caelo

98 Caucasia, et superis jam jam calcandus Imaus,

99 qua Gangem large undantem Gangeticaque antra

100 emittens hinc, inde per horrida saxa rotatum

101 devolvitque Indum, collectisque amnibus auctum

102 in mare Patalium septena per ostia fundit),

103 interea canere insuetum juvet, et juvet ipsis

104 digredientem orsis et carmina culta sequentem

105 terrasque aequoraque mulcere atque aera cantu,

106 et fandi decus extremis adjungere rebus.

107 Sic tibi Sebethi crescit quae ad flumina laurus

108 non Austrum urentem, non saevos sentiat imbris,

109 sed gelidi foveant rores, sed mitior aura,

110 et passim riguis inolescant lilia pratis.

111 Ipse quoque ignotos referam per carmina lusus,

112 digrediens saepe, et coeptis dilabar ab ipsis,

113 quo labor, insudatum iter et via iniqua levetur.

114 Nam tibi terrarumque situm, et cui subdita monstro

115 quae regio, et sibi quemque locum quod vendicet astrum,

116 expediam. Jacet extremis in partibus orbis

117 Oceano cincta et pelagi resonantibus undis

118 gens Orco sata, gens Ditem commenta parentem,

119 caeruleis quondam tellus habitata Britannis.

120 Hanc contra jacet algenti Germania campo

121 dives aquis, dives nemorum viridantibus umbris,

122 saevarumque parens fecunda altrixque ferarum.

123 Martius hanc quadrupes gentem atque haec litora servat,

124 bellator quadrupes, fulvis qui cornibus horrens

125 ad pugnam vocat et torva ciet agmina fronte,

126 insignis villo, sed longe insignior ausis

127 pugnarum, ipse e caelo, ipse et de limine Olympi

128 jam quassans caput et tereti cervice coruscans,

129 jam frontem ferus excutiens, jam cornua jactans,

130 sidereosque deum campos rutilantiaque arva

131 prosubigens pede, et aurato sub vellere crispans.

132 Hinc Gallos, saevum genus atque immania corda,

133 quos Rhodanus secat atque Liger refluentibus undis ;

134 hinc gentem indomitam et gaudentia pectora caede

135 Bastarnas ciet ad pugnam et fera suscitat arma,

136 armaque, pilaque, amentataque tela cateias.

137 Tum deus armipotens, secum nova gaudia versans,

138 inspectatque ferum et pugnacia cornua laudat.

139 Mox hastam dextra excutiens et vertice conum

140 flammantem ac longe jaculantem incendia cristam,

141 erigit in pedibus seseque et concutit arma

142 horrisonans. Ecce hic geminae de vertice flammae

143 scintillant : hae agitatae Euris per inane feruntur

144 incensae, facibusque auras atque aera signant,

145 Teutonicosque petunt saltus vadaque invia Rheni.

146 At circum populi longe lateque colentes

147 ignescunt calido afflatu, et fax Martia saevit.

148 Scintillis etenim alterius temerarius ardor

149 incensus furit et truculentia fortibus ausis

150 effera, at alterius effert calefacta favillis

151 indomitum caput ac violenta superbia voce

152 intonat, et nigro rabies armata veneno,

95

153 foeda ungues, impexa comas et dente cruento ;

154 qua gressum movet et saltu se tollit Erinnys,

155 crine minax ; hac erranti discordia passu,

156 iraque, vesanusque furor comes additur, et lis

157 ipsa quidem ardenti spargens incendia dextra

158 evocat e latebris bellum, ac sese instruit armis.

159 Sic ubi spinosis in saepibus horridus ignem

160 injicit agricola, et flammas agit Eurus euntis,

161 omnia candescunt circum loca, candet et aer

162 ignibus, insolita fervent sola subdita flamma ;

163 hic antro excitus coluber, minitantiaque ora

164 attollens, oculis ignem vomit, et ruit alto

165 pectore caeruleus, squamosaque tegmina verrens

166 pulvereum sulcat spiris iter, aestuat ira,

167 ingeminat calor et rabies nigrescit eundo,

168 atque illi collo atque elato pectore livet

169 virus, et erranti maculantur terga veneno ;

170 nunc caudam explicitans, sinuosaque tergora vertens,

171 labitur, et toto capite exsilit, ac volat acer

172 per frondes, per saxa ruens ; nunc pectore toto

173 eminet ac tergo sese exerit, et micat ore

174 torva tuens, linguisque ferus jacit atra trisulcis

175 vulnera ; livescunt sparso nigra pabula felle.

176 Ergo incomposito confestim in bella tumultu

177 currit ab arctois scopulis furialis Iberne,

178 exerit e ripis Tamesis caput, exerit ingens

179 Albis, et incertas volvens Garienus arenas,

180 Vistulaque et summo decurrens monte Suevus.

181 Ecce vident Senonum populos, lateque vagantes

182 Vangiones trahere armatas in proelia turmas,

183 Lugosque, Creonasque, et certo Elveonas arcu,

184 et Cimbros gladio insignes, et Saxones hasta,

185 ac falcata truces qui raptant esseda Congi ;

186 tum Cattas, Tagratosque, habilemque ad tela Sicambrum,

187 quique fremunt Chauci praeter vada nota Visurgi,

188 jamque Alpes metire oculis jugaque edita caelo

189 subjectosque jugis campos glacialiaque arva,

190 ac primum nemora illa ingentibus obsita silvis.

191 His Belgas ense invictos, Morinosque, Batavosque,

192 Arvernosque, ferum genus, his Venetosque, Remosque

193 sustulit in campis Caesar belli deus, atro

194 sanguine cum rubuit Liger, intepuitque cruore

195 Mosa virum, et capiunt vix ipsa cadavera ripae,

196 Oceano indignante comam et mersante sub amnem.

197 Ast illis (manet aeternum decus) interiit gens

198 et silvis prognata et Rheno educta parente,

199 gens ferro atque hosti primis assueta sub annis,

200 Helvetii, Usipetesque, atque effera corda Suevi,

201 quis unum praedae studium, ac durare sub ipsis

202 corpora fluminibus, teloque assuescere dextram.

203 Non urbis, non cura domus agrive colendi ;

204 venatu ducunt vitam atque e lacte liquenti,

205 et quod Marte sibi spoliato ex hoste pararint ;

206 bella placent fususque hostili e corpore sanguis.

207 Hos motus animosque atque haec certamina summo

208 Gradivus caelo inspectans, crepitantiaque arma

96

209 conflictu pugnantum, et equis decora alta parantum

210 hastaque et gladio et sparso super arva cruore,

211 miratur simul ipse equites, peditesque, ducesque,

212 tantarum et molem rerum ac conamina tanta.

213 Mox flammantem hastam et calvi tela horrida Iuli :

214 "Cedo, inquit, simul arma, simul mea signa nepoti,"

215 delapsusque polo pugnanti atque ense furenti

216 astat. Adesse deum sentit deus. Illicet hostes

217 vertuntur, volat acer equoque insignis et ostro,

218 per mediasque acies exsultat victor Iulus

219 caede madens ; natat in medio Mars ante cruore.

220 Hos lusus tibi, nate, viae coeptique laboris

221 esse vides comites, quibus et vada summa Lemanni,

222 nimbiferasque Alpes, quibus et fera regna Brigantum,

223 Rhaetorum et celsas hilares penetravimus arces.

224 En Drusi monumenta, tuique, Auguste, labores,

225 en fontes auro gravidi ; fluit aggere ab alto

226 labens Vindelicos qui dividit Aenus agros,

227 hoc effert antro Rhenus caput, evomit illo

228 undarum rapidos insano murmore fluctus

229 Danubius, spumosa Padum specus altera versat,

230 mons partu felix tanto totque amnibus auctus.

231 His sociis dum aurae spirant, dum ridet et aer,

232 nec fessis placidos negat Aonis unda liquores,

233 coeptum iter ignotasque citi pergamus ad oras.

234 Namque etiam Solymorum arces, lateque fluentem

235 Jordanem (loca nota deo), Syriaeque recessus

236 finitimos, palmaeque feracem germine Idumen,

237 Carmelique apices, quin et Libanitida cedrum,

238 quaeque fluentisono cursu ferit aequora Corseus,

239 et quam Chrysoroas lento subit amne paludem,

240 cornupetens Aries rutilanti vellere servat,

241 et Mars ipse suo gaudens prospectat ab astro.

242 At Nemeae fera tutatur Samnitida terram,

243 et Latium, Tetricaeque domos, atque Itala regna,

244 et dites Umbrorum agros, opulentaque tecta

245 Aemiliae, quaeque arva secat quasque irrigat urbes

246 Mincius. Huic nymphae Andiades lectaeque sorores

247 Benaci miscent violas, maestumque hyacinthum

248 intexunt. Ille incedit per prata superbus,

249 invitans faciles latebrosa ad furta Napaeas ;

250 quem vel Maeonii cantus Ascraeaque plectra,

251 vel Sibaritis avena Peloriadesque cicutae

252 inflarint, notum et choreis et amore Melissae.

253 Tutatur quoque quos labens de montibus altis

254 dividit Eridanus populos, et territat urbes

255 abruptis ferus aggeribus digressus et alveo,

256 secum agros, secum agricolas, secum obvia raptat

257 armenta, ipsarum fastigia celsa domorum,

258 evertitque imo fundo, excussatque sub undis

259 vasta fremens. Videt infelix sua pignora mater

260 immersantem amnem, videt et deserta parentem

261 nata senem involvi rapidarum gurgite aquarum.

262 Pignoribus dum sera parens, dum nata parenti

263 auxilium parat, hic ambas circumacta vorago

264 absorbet cumuloque ingenti vallat arenae.

97

265 Parte alia spumans albenti aspergine pastor

266 dum pecudem pelago avertit, dumque arcet ab amne

267 inclamans, fidusque illi comes astat aluta,

268 obliquo rapitur torrente et hiantibus undis,

269 sullatus mox aeria suffigitur alno.

270 Grex justa natat. Hic fessus socia agmina aluta

271 circuit. Ast illum abrumpens magno agmine vortex

272 caeruleus, truncumque trahens vorat, et vorat una

273 lanigerum armentum, truncoque involvit alutam

274 latrantemque etiam ac domino pecorique timentem.

275 Tum miserae e summis luctum Phaethontides alnis

276 ingeminant, miserae Phaetontia turba sorores

277 abrumpunt lamenta ; vident electra suarum

278 relliquias lacrimarum, acris monumenta doloris

279 amne rapi, rapi et avulsis sua munera ripis ;

280 ac nova dum veteres revocant dispendia luctus,

281 ipsae iterum Phaetonta, iterum Phaetonta requirunt.

282 Finitimae trepidant urbes foraque omnia circum,

283 diffugiunt errantque greges custode relicti.

284 At lacrimans at fusa comas ac pectora plangens,

285 desperans homines et opem Ferraria, et ipsos

286 urgenti vix posse deos obstare tumultu,

287 praediaque oppidaque urbesque evertentibus undis,

288 indomitis undis summum haud satis esse tonantem,

289 excidium pavet attonita, atque immania fata

290 diluviem exspectat ; ceu cum miserabilis ales,

291 vincta pedem laqueo pennasque interlita visco,

292 accipitrisque famem truculentique aucupis iram

293 horrescit trepidans. Tum candida turribus altis,

294 purpureosque sinus niveasque intecta papillas

295 albenti strophio, formae sibi conscia amorumque

296 Eridani, sese ostentat, sua lumina in amnem

297 defigit Stella arridens, ac flumina molli

298 obtutu irradiat. Sentit sua gaudia et antro

299 proripiens, cinctumque alno caput exerit undis

300 Eridanus. Tunc nympha oculis jacit aurea in illum

301 tres veneres, tres illecebras, quibus excitet ignem,

302 excitumque sua succendens ventilet aura.

303 Hic videas flammantem amnem longeque agitantem

304 scintillas vomere et rapidos incendia fluctus.

305 Illa iterum illecebras, iterum veneresque liquoremque

306 afflat Acidalium, quis saevos temperat ignis ;

307 mox risum spirantem auram ambrosiaeque fluorem

308 laeta movet. Leni flammae incenduntur ab aura,

309 post liquido ambrosiae sparsae de rore madescunt :

310 hinc juveni in mediis liquuntur pectora flammis.

311 Ut magnes ferrum in sese versatque trahitque,

312 sic virgo trahit Eridanum versatque tuendo,

313 deque sinu jaculata faces succendit amantem.

314 Corripit ipse novam flammam, atque ignescit in amne.

315 Ecce ingens post terga fragor sonat, intonat aer,

316 dissultant ripae, et fluctus se tollit ab imo ;

317 agnoscit deus instantem a cervice ruinam,

318 attonitaeque timens dominae atque incensus amore,

319 cessantem fluitare amnem jubet ocius. Ipse

320 attollit dextra elatum triplici aere tridentem,

98

321 concutiensque caput properanti elabitur unda

322 insignis curru et terno cava tempora cornu ;

323 prospiciensque undantem alte descendere nimbum,

324 vellentem arbusta, et secum vacua arva trahentem,

325 armatam attollit dextram et ferus imperat ore :

326 "Nil ultra temptandum, undae, atque absistite ripis,

327 parcite agris, vimque aggeribus cohibete sub ipsis."

328 Haec ait : illae spumantes tumido aequore fluctus

329 includunt alto alveo, et placido agmine cursum

330 maturant, pontum et tacitae ingrediuntur apertum.

331 Ipse locum celer optatosque revisit amores,

332 et celsa dominam laetus de rupe salutat ;

333 libera sidereae plaudit Ferraria nymphae

334 dona ferens, mox et placido gratatur amanti.

335 Haec vos haud ingrata viae solatia, nymphae

336 aeriae, dum Flaminiae tranamus et amnes,

337 et colles Piceni, et non vada tuta Truenti,

338 dum praecutinas cautis, cavaque hostia Aterni,

339 pelignumque solum, celebrataque flumina Musis,

340 dum Marrucinos colles, sitientiaque arva

341 Gargani peragramus et arenti Aufidon ora,

342 et mecum cecinisse et iter lenisse canendo

343 ac durum juvet accentu mollisse laborem.

344 Sic vobis, nymphae, aeternum sit ludere, sic vos

345 et gelidae accipiant valles et flumina fessas.

346 Ipsa etiam ardenti gaudet defensa Leone

347 usta siti et latis fundens se Daunia campis,

348 quaeque nitet pigro tellus madefacta Galeso ;

349 et tellus late ingenti circumdata Silae

350 dives agris, dives pecoris, longe optima nutrix

351 Lenaeae vitis, ditique argentea gleba,

352 clarorum inventrix studiorum, atque aemula divis,

353 magna viris, magna ingeniis atque urbibus ingens ;

354 ac parvo distincta freto, oblatrante Charybdi,

355 insula terrificis Aetnae celebrata caminis,

356 Cyclopum domus, et cupido loca pervia Diti.

357 Dum ferrugineo rapitur Proserpina curru,

358 ad manesque iter ingrediens nova subruit antra,

359 atque ea, quaesitam post natam Ereboque repertam

360 monstratam et segetem mortalibus, horrea genti

361 constituit dea, quae Siculis dominatur in arvis ;

362 deque fame quotiens hominum genus omne laborat,

363 antraque horreaque et cerealia claustra relaxat

364 ac saturat laetas renovatis frugibus urbes.

365 Has gentes Leo, siderea dum spectat ab arce,

366 florentisque manus videt, exsultatque videndo,

367 ingentes illos animos ingentia ad acta

368 suscitat, imperiique animos accendit ad arma

369 horrificus. Sentit tacito nova gaudia corde

370 Delius, admiransque armos et pectora saevi

371 quadrupedis, laeto fulgentia lumina vultu

372 figit in Italiam, et genti gratatur et urbi,

373 quae quondam Euro praescripsit Zephyroque Notoque,

374 et Boreae imposuit leges, suaque intulit arma

375 Oceano, nunc templa deum et sollemnia curat,

376 sacra colens, magno et ritus jam praeficit orbi.

99

377 Mox terram altricemque virum imperiique parentem,

378 et leges condentem, et diis pia sacra ferentem

379 commendatque Jovi, atque Italum fovet auctor honores.

380 Annuit his precibus divum pater. Inde fluit sors

381 imperii magnarum et opum, et reverentia legum.

382 Phoenissas etiam gentes Chaldaeaque regna,

383 antiquum genus, irradiant fulgentia monstri

384 vellera Phoebei. Nam quos de rupibus altis

385 Pyrene spectat populos, quaeque aurea findit

386 unda Tagi, quaeque arva secat Sicorisque vagique

387 fontis Anas multoque trahens se gurgite Iberus,

388 qua vasto circum pugnax Hispania ponto

389 alluitur, quaque ora maris se Celtica Tuscae

390 porrigit in portum Lunae, ac Tyrrhenia cultos

391 ostentat colles, atque in mare solvitur Arnus

392 clarus opum felixque operum atque insignis honorum,

393 aurea quem gemino jungit Florentia ponte ;

394 parte alia solem ad rapidum Clymeneiaque astra

395 laudatos Arabum campos, pinguemque Sabaeum,

396 Eudaemon qua felici nitet inclyta gleba

397 (Betius hanc Zamete fluens lavit herbiger amnis,

398 et qui thura Laris fecundis miscet arenis

399 stillantem evolvens in Persica litora myrram,

400 hanc ripa frondente vagus sinuantibus undis

401 Hormanus fecundat, et in vada caeca Priones

402 sese agitans, dum caeruleo provectus ab alveo

403 intrat Erythraeum per pascua laeta profundum),

404 Haemonius sibi jura senex haec vindicat. Inde

405 Jupiter hos populos placido fovet anxius astro,

406 ac terram myrrae matrem stirpisque parentem,

407 thuriferae miratur opimo germine laetam,

408 bis ferat ut segetes anno, bis poma ministret.

409 At Parthos, genus acre, propinquaque Persidos arva,

410 et latos Medorum agros Taurina tuentur

411 cornua, quaque Asiae litus se porrigit, et qua

412 Cyclades insanum tundunt mare, notaque Cypros

413 ostentat Paphias candenti marmore turres,

414 ac sedis, Erycina, tuas, quibus aurea quondam

415 fulgebas. Hinc ipsa urbes, hinc oppida gentemque

416 invisens et blanda foves, et amica tueris,

417 et fontis memor et nemorum, quis sedula natum

418 formabas docilem hamatae se aptare pharetrae,

419 tendere mox arcum, et celeres tentare sagittas

420 in volucres prima expertum. Illae ut amabile telum

421 senserunt, placida Idalium implevere querela,

422 murmuraque ingemuere leves. Strepit incitus ales

423 in venerem. Certos iterat puer impiger ictus,

424 inde feras pecudesque petens graviore sagitta.

425 Ipsa, faces jaculata, novum post vulnera vulnus

426 infligis : caluere ferae, grexque omnis in ignem

427 incensus furit. Hic audax puer aptat in ipsos

428 pastores ramum, quem stirpe Athamantide vulsum

429 mater Acidalio continxerat amne. Ibi vulgus

430 pastorum pecudesque interque armenta ferasque

431 ingemuit : silvae insolita sonuere querela.

432 Tum Charites fudere novos e fonte liquores,

100

433 vulnera quis gemitusque et acuti in corde dolores

434 sedantur ; tunc ipsa, sinum nudata, papillas

435 exeris : effulxit jubar, ac de pectore eburno

436 afflarunt gelidae Zephyris felicibus aurae,

437 quis aestus recreas juvenum lenisque dolorem.

438 Hic videas amnem ad rapidum viridante sub alno

439 pastores miscere novas per prata choreas ;

440 hic primum cecinit teneros nova fistula amores,

441 insuetumque suae carmen modulatur amicae

442 Upilio ; assuevere choris Dryadesque Napaeaeque,

443 et Panes socii, et nemorum montana propago.

444 Tum primum nymphae heroem, heros heroinen

445 arsit ; amant heroes, amat pastoria turba.

446 Ipsa inter medios juvenes mediasque puellas

447 compta canis, silvasque moves et flumina sistis,

448 et circum pictae variant sua rostra volucres.

449 Has artes Cypros atque haec incunabula nato

450 prima dedit, primosque tibi monstravit amores.

451 Namque in Acidalii frondoso margine fontis

452 ducebas nitidum properanti pollice plectrum ;

453 conveniunt nymphae ad cantum properatque juventus

454 pastorum, simul heroes, simul heroinae,

455 et Panes montanicolae, quosque acer in ignem

456 egit Amor. Coeptae choreae. Vox omnis amantum

457 una fuit : "Mihi parce puer, mihi parce puella,

458 o niveo candore puer, roseo ore puella."

459 Ecce autem Phario veniens de litore pastor,

460 commotus fama chorearum et honore canendi.

461 Astitit, obstupuitque una : obstupuere puellae

462 miratae pastorem. Etenim coma mollis, et illi

463 qui caelo possent superos deducere ocelli,

464 quis ignem, dea, quis sensus instinguis amandi

465 fixa tuens. Arsit Dryas, hinc arsere Napaeae

466 indignantem animis et tristi corde rigentem.

467 Hic Amor ipse duas gutta ex amathuside tinctas

468 selegitque arcu innitens strinxitque sagittas,

469 quo victor duplici geminaret vulnera telo.

470 Hae validis agitatae Euris et viribus actae

471 confligunt simul, et celeres strinxere favillas

472 incensae illisu rapido, et fax ignea fulxit

473 aucta Noto. At tacitos intus calor urit amantes.

474 Altera Niligenam puerum ad praecordia fixit :

475 obriguere gelu venae, sed flamma medullas

476 urit agens, correptum adolent incendia pectus.

477 Ignorat tamen, unde faces, unde acta sagitta ;

478 nunc pallor, nunc purpureus color ore recursat,

479 ac multa e vario volitant suspiria corde.

480 Altera detorsitque iter, ac vestigia ab ictu

481 laeva petit : laeva sensisti e parte sagittam

482 errantis mater pueri ; longe ingemis. Ille

483 ridet, et implicitus collo blanditur amanti,

484 admotusque sinu nudato atque oscula fingens

485 ignotum matri diffudit in ossa venenum.

486 Cujus ubi tibi vis est cognita, tingis et illo

487 docta faces, quis corda afflas mentesque deorum,

488 cogis et humanis superos pallescere curis,

101

489 inque bovem mugire patrem et freta longa secare.

490 Te nati telum, patria tellure relicta,

491 pastoremque sequi jubet et pastoria jussa,

492 te Memphis dolet errantem prope flumina Nili,

493 te Nilus miseratur ad herbida prata gementem,

494 cum tenerum exanimata fovens lacrimaris Adonim,

495 et Marti praefers pastorem, et flumina caelo.

496 Hos numeros celebrate, aurae, Oceanitides aurae,

497 et Cypron cantate et fontem Amathusidis undae,

498 unde meos et fovi aestus et vulnera lavi,

499 cum valles : "Ariadna", nemusque : "Ariadna" referrent,

500 et miserata graves iterarent litora questus.

501 Non Babylon, non quae ora inter Tigrimque vagumque

502 Euphraten, non quae Assyrio riget ora calore,

503 non Crete quondam Jovis incunabula magni,

504 nec veteres Graiorum urbes, nec Achaica regna

505 Virginis ingentes alas et brachia vultu

506 non laeto aspiciunt, non Virginis inclyta dextra

507 protegit has, non Mercurii variabile sidus,

508 ingeniique bonis et linguae laudibus ornat.

509 Scilicet hic patriam antiquam dulcisque recessus

510 Cyllenen meminit, lususque in montibus actos,

511 dum pueris puer immixtus per gramen ad umbram

512 et choreas agit, et dulcem modulatur avenam,

513 et primus nudae meditatur dona palestrae.

514 Saepe illum genitrix, silva dum quaerit in alta,

515 hirsuta committentem agnum in proelia fronte

516 invenit et cauta revocantem in verbera dextra ;

517 saepe suas levi curas in cortice fagi

518 testantem, et scripto signantem carmina trunco :

519 "Quid fugis, o formosa Dryas ? Qui te puer optat,

520 lilia cana novem dono dat, datque hyacinthos

521 Florenti intextos amarantho, et cypride fronde.

522 Haec puer ; ast olim cupidas quoque pectoris auras,

523 osculaque intactis servat tibi roscida labris."

524 Finitimos vero Thraces, Rhodopeiaque arva,

525 Haemumque, Hebrumque, et Macedum quondam inclyta regna,

526 Illyricos etiam tractus, vagaque ora Timavi,

527 et Gangem late undantem, et Gangetida terram,

528 Gangaridumque domos dites, adamantidaque oram,

529 quaque Arius stagnante vado fluit et ruit inde

530 gemmiferos volvens latices atque aurea saxa

531 Aegoceros imo ascendens prospectat ab orbe,

532 falciferoque seni et populos commendat et urbes.

533 Non Mariam, non longiflui lata ostia Nili,

534 aut campos, Aegypte, tuos, aut pinguia culta

535 Cyrenes, non Marmaridum loca torrida ab aestu,

536 Hyrcanive sinum maris, aut quos aspera saltus

537 Armeniae Tigris colit et vagus ambit Araxes

538 aut Arcas puer, aut Geminorum cura Laconum

539 negligit ; aut laetos felici vellere Seras

540 deserit alma Venus, justae aut trutina aurea Librae.

541 Haec quos Gardamonis populos, quos et Zariaspes

542 alluit et ripis Ochus insignitus opacis,

543 et quae turrigeris insurgunt moenia Bactris ;

544 haec quos e Scyticis delabens montibus Indus,

102

545 Sandabalisque rigant campos, Casperiaque arva,

546 Indus aquis, Indus populis, auro effluus Indus,

547 regnatorque hominum Eoi et rex maximus orbis,

548 atque alio sub sole nigrantis Oasidis oras,

549 qua Libyco subjecta jugo squalescit et atris

550 stagnat Muris aquis, vasta et mons surgit arena,

551 atque abit in celebrem Mareotis lympha paludem,

552 quaque vetus Thebe centum stetit inclyta portis,

553 imperitans moderatur et usta caloribus antra ;

554 quis passim nudi juvenes nudaeque puellae

555 optatos agitant lusus et, pectore nudo

556 complexi, socio ducunt sua gaudia nexu ;

557 quis et pauperies comes est, comes alma voluptas,

558 et solem odere, et tenebris laetantur opacis.

559 Nec Phrygio juveni studium aut sua cura recessit

560 terrarum. Namque hinc gelidos regit axe propinquo

561 Sauromatas arcu insignes et acinace curvo,

562 et quos Oxa palus, quos et vada longa secutus

563 percurrit, varias miscens secum Oxus arenas ;

564 illinc Aethiopum campos sitientiaque arva,

565 et vastos Arabum fines, immania tesqua,

566 immitesque elephantum oras, Azania regna

567 qua se barbaricum in pelagus spumante fragore

568 Rhaptus agit, secat et rapidi fera litora ponti

569 ac tractus secat, humano quis sanguine pasta

570 gens errat nemorosa, ferunt cui pabula caedes,

571 et potum cruor expressaeque ex osse medullae.

572 Parte alia rursum in pelagus se proripit ingens

573 Zingis, et immanes pascuntur justa elephanti.

574 Post Coloa stagnante vagus fluit aequore aperto

575 Astapus, et socio jungit sua flumina Nilo,

576 jungit et Astaborae, et Blemium hinc populatur arenas,

577 illinc Memnonios cursu secat improbus agros.

578 Hos fovet Idaeus puer, ut nec frigus iniquae

579 Sarmatidos, nec saeva senex incendia vitet

580 Aethiopum extremo aspiciens Saturnus ab orbe.

581 Ast Tingin, Bochique domos, habitataque Mauris

582 tecta, deosque humeris caelumque Atlanta ferentem,

583 insignisque auro et pomis radiantibus hortos

584 Hesperidum, ac deserta siti Getula leonumque

585 arva fame Mars omnipotens et Scorpius ardens

586 inspectant laeti caelo, et sua jura tuentur ;

587 hic cheles, ille ense potens, quis culta Syrorum,

588 Cappadocumque agros, quis Commagenia rura

589 defensant, moresque viris et munera monstrant.

590 Finitimam Cilicum gentem, jugaque edita Tauri

591 et flexus, vage Cydne, tuos, saltusque malignos

592 Pamphiliae, et fulvas rapidi Eurymedontis arenas,

593 felicesque Hermi ripas, rutilantiaque auro

594 litora Pactoli, et florentis Maeonas armis

595 cura Jovis fovet, insignitaque Piscibus astra

596 irradiant. Colit hos Garamas desertaque tellus

597 Aethiopum, colit exustis Nasamonius arvis,

598 Tuspique, Arcagorique, incensaque solibus ora,

599 quique tenent vacua arva et sole incocta Anagombri,

600 quique aestu sitientem agrum vicinaque Syrti

103

601 litora Fazani, desertaque inhospita versant.

602 At Cancer noctisque decus Latonia Virgo

603 Lotophagum sedes tenet, et quos Bagrada saltus

604 infidusque secat Cynips et Punica late

605 litora, quaque vagus se tollit in aequora triton,

606 et formidatas olim Carthaginis arces

607 ac latebras, Masinissa, tuas cavaque antra leonum,

608 Aetaeos etiam fines, squalentiaque arva

609 Colchidos et saevae non hospita litora Ponti,

610 quasque oras Phasis rigat et quas spectat ab alto

611 vertice piniferis Ide circumdata silvis,

612 Ide altrix silvarum, Ide fecunda ferarum,

613 irriguos Ide fundens de rupibus amnes.

614 Quos justa Phrygiae per opaca umbracula nymphae

615 aestatem prohibent, nudataque corpora lymphis

616 praecipitant ; nitet in mediis argenteus undis

617 candor, et ex imo fulget vaga purpura fonte

618 et roseus color. Hic tremulae per caerula flammae

619 scintillant, quas illae oculis jaculantur ; ibi acer

620 observans Amor, acer ibi sua tela sagittas

621 ustulat igne novo flammisque recentibus armat,

622 ac nova per Phrygios meditatur proelia campos

623 insultans. Calet omnis ager, calet Asia et ipse

624 extremo volvens incendia fonte Caicus.

625 Bithynos etiam colles jugaque alta Cytori,

626 et freta Cyaneas inter currentia cautis

627 Luna tenet summoque nitens in cardine Cancer,

628 quaeque olim Pegasea ratis loca legit ; ubi ingens

629 Alcides actus furiis victusque dolore,

630 immemor ipse sui, clavaeque oblitus et amens

631 erravit, cum ripae illum ac resonantia saxa,

632 illum amnes, illum antra procul vallesque referrent,

633 clamantem : "Mihi reddite Hylan" totiensque gementem,

634 tundentemque Hyla nemus, aequor Hyla replentem.

635 Has illi poenas Cytherea irata paravit,

636 quodque apio insignire comam, quod tempora myrto

637 abnuerat, cum laeta illum ad carchesia victor

638 Oenides omnemque una Calydona vocasset,

639 gaudentemque apri spoliis et virginis actis.

640 Sit mihi fas, nymphae Aonides, dum litora curro,

641 quae quondam cithara modulans percurrerat Orpheus,

642 sit fas Alcidae luctum puerique rapinam

643 et canere, et longum cantu mulcere laborem.

644 Dum vocem valles referunt, dumque ipsa canentum

645 murmura responsant et ripae, et litora, et ipse

646 conscius erroris fons, et loca conscia questus,

647 (vestrum opus) ut fessae reparentur carmine vires,

648 assit et extremis decor et sua gratia dictis.

649 Appulerat Mysorum agris Magnetias Argo,

650 cum tenero comitatus Hyla petit impiger alti

651 Alcides juga per densum frondentia montis.

652 Hic septem capit errantis per devia cervos,

653 septem arcu pedibus binos et robore plantae

654 insignes maculis primoque ad tempora cornu.

655 Hos puer attrectare manu palmisque fovere

656 incipit, et tereti subnectit vincula collo

104

657 exsultans praeda et maculosis pelle gemellis.

658 Hic heros fessus cursu per gramen ad undam

659 ingentis artus sternit, clavamque trinodem

660 suspendit trunco, et pharetrae caput aptat onustae ;

661 invitat somnos labor et vicinia fontis,

662 umbraque textilibus circum variata corymbis.

663 Ipse autem fons perspicuis argenteus undis.

664 Albescunt imo sparsi rutilantque lapilli,

665 quos huc illuc subsiliens vomit unda ; quiescunt

666 mox illi, pictaque solum variatur arena.

667 Laetantur vitreis errantia lumina in undis ;

668 in summo natat umbra, natant ramique comaeque

669 frondentes, sol per tenuis vaga lumina rimas

670 irradiat, variant umbrae variantibus auris ;

671 pendula per nitidum currunt umbracula fontem,

672 murmuraque in solis strepitant resonantia silvis,

673 quae lenis movet aura, movet recinentia ramis

674 ora avium et vario resonant cava guttura cantu.

675 At circum atque ipso crepitantis margine rivi

676 ver halat, roseusque decor se fundit ad auras,

677 liliaque in viridi spirant canentia thyrso,

678 et memor ingratam maeret narcissus ad undam ;

679 tum violae e patulis redolentia munera ramis

680 praetendunt laetos flores implexaque serta

681 spirantis rarum veris decus. Enitet inter

682 illustris passim floris monumentaque divum

683 flos rarus, flos ipse hominum vix cognitus ulli ;

684 heroes norunt et semideique deique,

685 Jupiter hoc thalamos jubet, hoc jubet aurea conjux

686 rorari genialem aulam, cum laetus uterque

687 laeta agitat sociosque parant conjungere somnos.

688 Hos inter gratam Alcidae per membra quietem

689 stillarat sopor, et fessos recreaverat artus.

690 Ipse autem somno gravior victusque sopore

691 horrentemque animam late de pectore anhelus

692 efflabat. Nymphae, insolito de fonte fragore

693 excitae, liquidis caput exeruere sub undis ;

694 utque virum videre per herbida prata jacentem,

695 tendentemque artus, mento setisque rigentem,

696 claudentemque superciliis cava lumina, risum

697 ingeminant : laetis interstrepit unda cachinnis.

698 Ridebant aliae stertentem heroa ; sed haerens

699 in puero non ipsa oculos, non lumina torquet

700 blanda Earis, sentitque deae Zephyritidis arcum

701 tabificum ultricesque manus. Ea, colle propinquo

702 insidians, telum Idalium, immedicabile telum

703 perstrinxit, sublatum alte intinctumque veneno

704 fontis Acidalii. Hoc etenim dea Cypria telo

705 utitur in nymphas, quotiens mortalia nymphis

706 objicit ora, hominumque deas pertentat amore.

707 Interea, catulis puer ad praesaepe ligatis,

708 ludebat, pexosque manu mulcebat, et herbas

709 selectas dabat, et mixto inter cornua flore

710 intexens viridi caput insignibat acantho.

711 Mox ipso infelix puer, ipso in margine laetos

712 infelix lavat, et vitream depectit ad undam

105

713 rorantis udo latice atque aspergine cana.

714 Senserunt catuli fontem notum. Ah puer, ah sors

715 dira deum. Saliere feri, puerumque sub undas

716 traxerunt. Terque ipse manu pedibusque humerisque

717 obnitens clamavit herum : ter candida Nais

718 ora manu pressans liquidum vi traxit in amnem,

719 atque amplexa suis pavitantem condit in antris

720 fulgentem tamen ora, oculisque comaque decentem.

721 Illa quidem puero fruitur. Sed flava Nychia,

722 et nigris Eunice oculis petulansque procaxque,

723 atque umbrae Melis consueta, Adranea recessu

724 picta genas tortisque comis et nuda papillas,

725 ac nunc multa suo fundens suspiria corde,

726 tabescunt miserae invidia latitantque sub antris.

727 Septem Earis malesana dies, septem anxia noctis

728 cum puero insomnes agit, ut neque parcat amanti,

729 nec parcat rursum ipsa sibi, sed perdita et amens

730 deperit illum oculis, amenti et deperit ore

731 perdita ; mox clauso exanimis collabitur antro.

732 Ast heros somno excitus pavitansque dolensque

733 quaerit Hylan, repetitque et Hylan. Nemora avia longe

734 responsant, iterantque et Hylan. Puer abditus antro

735 ipse quidem responsa refert ; sed nympha, sed antri,

736 occlusaeque fores, molesque immanis aquarum

737 adversans prohibent superas attingere ad auras.

738 Luctatur sed vox, intusque offensa resultat,

739 atque obscura procul revolutaque bombit imago.

740 Errabat miser Alcides gemitu obvia complens :

741 praecipitem nunc ardor agit, nunc victa dolore

742 genua labant, nunc mugitus per saxa resultans

743 inventum promittit Hylan, modo lusus et exspes

744 arcumque clavamque veneficamque pharetram

745 turbat humi ; mox amisso praefertur amante.

746 Jamque oculi, jam vox defecerat. Ecce per amnem

747 visus Hylas. Vocem ingentem dedit excitus heros,

748 in mediosque salit fluctus et brachia tendit.

749 Exili tum voce puer : "Mihi gloria in amne est,

750 care parens, absiste queri, sat terra, sat aequor,

751 satque tui socium me jam novere labores ;

752 sat sit Hylan sudasse tuae sub pondere clavae.

753 Jam requies mihi parta et hymen et numen in unda :

754 vive memor, nostrosque animo servabis amores."

755 Hic lacrimas dedit atque extendit ad oscula vultus

756 purpureos ; vani rapuere sed oscula venti.

757 Sectatur properantem heros, sed caerula conjux

758 sectantisque oculis nubem objicit, et vetat antro

759 indugredi. Tales reddit de pectore voces

760 Alcides : "Mihi care puer, tua gloria laudi

761 atque undis jam parta quies et numen in amne,

762 invidiae conjux et amante et conjuge felix ;

763 in clava mihi nomen Hylae Libycaque pharetra ;

764 pulchcer Hylas, regnabit Hylas in pectore nostro :

765 sis facilis, nostrosque juves in parte labores."

766 Dixit, et ingentem viridi de caespite collem

767 erigit attollitque manu : componitur ara

768 in medio, lecti flores et olentia serta

106

769 sparguntur ; gestati arcus gravidaeque pharetrae

770 stant super, et rutilas volvunt incendia flammas.

771 Ipse aram novies lustrans bona verba precatur

772 cum gemitu, novies et Hylan de more salutat.

773 Visus Hylas media flores quoque sumere ab ara.

774 Hinc iter ad Phasim ingeminat, minuitque dolorem

775 ipsa dies, desiderio vis addita crescit,

776 mensque resurgentis renovat sub pectore curas,

777 quae fossum excipiunt variae et comitantur euntem,

778 litora dum properans legit et cava flumina tranat ;

779 solantur tamen in tenebris insomnia et umbra

780 obversans oculis et Hylae amplexantis imago.

781 Forsitan et quos quisque deus per pectora sensus

782 excitet et quales nascenti sidera mores

783 portendant, canerem, diversaque fata, virorum

784 quae facies, vigor aut membris, quae robora cuique,

785 quod studium, quodque ingenium visque insita cordi,

786 ut rerum series et coepti carminis ordo

787 postulat, et toto passim ferremur Olympo,

788 scitantes quae vis superum ac fortuna locorum,

789 astra deum quid juncta simul, quid, ab orbe remoto

790 dum certant, quid, cum radio intueantur amico,

791 promittant, qua parte favor, quave ira deorum

792 eveniat, mors unde repens, aut tempora vitae,

793 quaeque hominum generi caelo ducuntur ab ipso ;

794 verum ingens dolor et fatum insolabile magni

795 Herculis, ac totum lamenta audita per orbem

796 crescentem natae luctum immedicataque duro

797 vulnera retractant ferro, ac nova robora sumit

798 cura recens, semperque novos dolor incutit ictus.

799 Non potuit famulantem heros, socia arma ferentem

800 victor apri excisorque hydrae domitorque ferarum,

801 non valuit pueri casum nymphaeque rapinas

802 ferre deus. Mihi nata seni, mihi filia patri

803 eripitur. Crescat dolor et nova cura resurgat.

804 Parcite, Pierides, nostroque absistite luctu.

805 Vos laetos agitare choros juvet ; ite, puellae,

806 ite, deae. Tuque, o toto dux praevia caelo

807 Uranie, proprios repetens age, diva, recessus :

808 ipsa tibi dulcem in thalamis meditabere cantum.

809 Funera nos lacrimaeque decent. Procul este, Napaeae,

810 este procul, Dryades, cultaeque in carmine nymphae,

811 liquentisque amnes colite et colite otia silvis.

812 Forsitan et te, Aurora, juvet, dum Memnona luges,

813 et nostras audire tuasque iterare querelas.

814 Sed dolor et lamenta nigro comitentur amictu,

815 quaeque aerumna meos non deserit anxia questus ;

816 sed comites estote, aurae, atque favete querenti

817 et voces geminate et luctum intendite nostrum,

818 fidae aurae, comites saevi testesque doloris.

819 Certo ego felicis taedas dulcisque hymenaeos,

820 nata, tibi carosque parabam e stirpe nepotes,

821 fingebamque et avi lusus, numerosaque verba

822 ad cunas, cantusque senex meditabar aniles.

823 En miserae patris taedae ? Hosne senex hymenaeos

824 aspicio ? Sunt haec solatia grata nepotum ?

107

825 Nata, jaces, nec blanda senem, nec filia patrem

826 alloqueris, sed muta siles, sed lumina condis.

827 Hoc meruit pater infelix ? Age, nata, reclusos

828 et sustolle oculos et me solare querentem.

829 O vanum desiderium et spes patris inanes :

830 En tabes. Decor ille tuus quo, nata, recessit,

831 deliciae matris miserae ? Tibi dona parabat

832 et lusus dignos hymenaeo et conjuge vestes :

833 pro donis lusuque et pro laetis hymenaeis

834 liquisti luctum et lacrimas atque aera nigrum.

835 Ornabam tibi serta domi, Syriumque liquorem

836 ad thalamos geminae, geminae tua cura sorores

837 fundebant. Quid pro sertis Syrioque liquore

838 liquisti ? Sine sole dies, sine sidere noctes,

839 insomnis noctes. Fesso tibi vagit ab ore

840 frater, et in cunis questus exercet amaros :

841 has illi illecebras, haec ludicra blanda relinquis.

842 At patri vetus ulcus et insanabile vulnus

843 liquisti, aeternos luctus, miseramque parenti

844 canitiem. O qui me patrem, qui forte parentem

845 Syrtibus in mediis statuat, saxisve Promethei,

846 qui rapidas instiget aves et vulturis ungues ?

847 Non mihi te belli rabies, non aspera ponti

848 tempestas, non missa polo flagrante ruina

849 eripuit, tellusve gravi concussa tremore,

850 aut quae sunt miseris discrimina plurima terris :

851 ipse mihi flos aetatis speciesque pudorque,

852 et gravitas generosa, oculisque afflata venustas

853 (heu, quod, juncta simul dum sunt, bona plurima certant)

854 eripuit tete. Ipsa sibi probitasque decorumque

855 injecere manum, et fato sua jura dedere.

856 Quae, superi, quae saevities. Molitur ab ortu

857 Sol cursum, pergitque iter, et spatia ardua lustrans

858 conficit, occiduum dum progrediatur ad orbem ;

859 at vitae spatium incertum, et persaepe senectus

860 ingruit in medio cursu vellitque juventae

861 languentem florem, et spoliat spe divite ramos.

862 Anne mihi ante oculos grata obversatur imago,

863 qua mihi te quondam, mea Lucia, qua mihi tete

864 laeta oculis, blanda aspectu, pulcherrima cultu

865 consueras offerre ? En aspicio ora decusque

866 egregium formae et tot honestae frontis honores ?

867 Laetantem amplexu excipio et patria oscula jungo ;

868 affaris jam blanda senem, officiosa parentem ;

869 excutiunt mihi jam lacrimas nova gaudia. Demens,

870 ac demens pater infelixque parensque senexque,

871 funde novas lacrimas, ne te jam ludat imago

872 et sensus memor et mentis spes credula vanae.

873 Nil, heu, nil reliquum jam Lucia. Cessit in auras,

874 vel somno similis, vel inani corporis umbrae ;

875 aut jacet in parva tantum cinis abditus urna.

876 Num caelo forsanque recens nitet aurea sidus ?

877 Illam caelicolae inspectant ? Illam heroinae

878 mirantur ? Clarum nota inter sidera lumen

879 ipsa micat nova lux, caelo decus addita et astris ?

880 Nata, queror. Reptantem auris caeloque vagantem,

108

881 astra recensentem numerosque et signa notantem,

882 heu fallax natarum amor, heu male grata, nec ore

883 appellans, nec voce petens patrem ipsa vocasti.

884 Saltem, o saltem oculos ad lumina nostra reflexes.

885 Ah diras patrum spes et solatia dira ;

886 ne caelo, ne diis pietas. An forte nec ipso

887 splendescis caelo, tenebrisque adoperta profundis

888 caligas nigricans ? Pereat lux, omnia noctem

889 ingeminent, tenebraeque cavo dominentur Olympo.

890 Sed jam o sed desiste, dolor. Mihi roscida flavo

891 exsurgens Aurora novum jubar aequore tollit ;

892 praeradiat caput auricomum, roseusque per auras

893 it decor, eque genis stillat ros fusus eburnis.

894 Nunc axem, dea, nunc currus, age, pelle volantis,

895 funde diem, sparge Eoam dux pravia lucem,

896 pande sinus : natam aspicio. Tecum aurea curru

897 Lucifero et sociis tecum secat aethera bigis,

898 blanditurque oculis, lacrimas quoque laeta parentis

899 aspectu ciet, et blando mea Lucia ab ore

900 appellatque patrem, summo et sua brachia curru

901 exerit invitatque senem. Jam, filia, fulges

902 insuetum jubar, ardescunt jam tempora, jam jam

903 in radios abeunt crines ; en fulgidus ora

904 accendit splendor, micat en lux ignea circum

905 perque genas, totoque nitor se fundit Olympo.

906 Exoritur jam sol. Radiis en Lucia solis

907 excipitur, roseoque sinu complexa nitentem

908 illustratque diem, et super aethera fulget apertum,

909 atque novum caelo decus et nova lumina terris

910 diffundit : lucem inde aurae sensere recentem,

911 clarior et solito diffulxit ab aethere Titan.

912 Ergo ubi postremum in cinerem squalentiaque ossa

913 solverit, et longo tempus me absumpserit aevo,

914 quaeque levis tumulos circum obversabitur umbra,

915 abscondet nox, et nube obdensarit opaca,

916 forsitan e caelo aspiciens, nec passa parentem

917 obduci tenebris, nigrantia nubila late

918 differet, et patrium longe indignata sepulcrum

919 nocte premi et densa manes caligine condi,

920 effundet rutilantem alto de culmine lucem,

921 et totum in radios clara inflammabit Olympum,

922 illustrans monumenta patris decora inclyta fama.

923 Fama ipsa assistens tumulo cum vestibus aureis,

924 ore ingens, ac voce ingens, ingentibus alis

925 per populos late ingenti mea nomina plausu

926 vulgabit, titulosque feret per secula nostros,

927 plaudentesque meis resonabunt laudibus aurae ;

928 vivet et extento celeber Jovianus in aevo.

929 Nec derunt, mutum ad cinerem qui grata locuti

930 oblectent manes cantu, atque haec pectore versent :

931 "Huic puero quantum Aonides tribuere puellae,

932 Castalii quem fontis aquis lavere, et opaca

933 tempora cinxerunt lauru, fovere et in antris

934 assuetum choreis Musarum. Hinc pectore anhelo

935 lustrantem Idalium nemus et loca consita Amorum

936 et Charites docuere viam, voluere et amantem,

109

937 atque faces tractare deae atque Cupidinis arcus,

938 mox Paphiam canere ad citharam. Procul antra canenti

939 assultant, resonat virides formosa per umbras

940 Fannia, perque suas strepitant suspiria myrtos,

941 et percussa graves iterant juga frondea curas.

942 Post juveni patuere adytis manifesta reclusis

943 templa, quibus secreta deum sapientia pandit,

944 naturaeque artes docet et praecepta recludit

945 vivendi. Hic illa e media testudine templi

946 hortaturque monetque viros, foribusque adapertis

947 admittit meritos, excludit inutile vulgus

948 detestans. Inde ipse animum formavit, et omnes

949 explicuit vitae mores, monstravit et artis

950 ingenuas, totumque audax Helicona pererrans

951 nil intentatum ingenio dimisit inertem.

952 Is digito increpuitque lyram, lusitque canendo

953 ad cyathos, idem ad thalamos Hymenaeon amatos

954 pellexit cantu, cecinitque admota cubili

955 Antiniana sales notos, nec defuit illi

956 rustica quae tenerum modulata est fistula carmen.

957 Ingemuit simul ad tumulos, lacrimosaque amantum

958 funera, dum e solis violae afflavere sepulcris ;

959 instruxitque alas equitum, ac sertoria signa

960 extulit Hesperiae in campis, tinxitque cruore

961 arva super ; tumuitque amnis, dum gurgite mersat

962 arma, viros, phalerasque, et corpora quadrupedantum.

963 Idem ausus maris undisonos invadere campos,

964 rettulit austerae salsus sapor unde lacunae,

965 rettulit unde cadant imbres, unde intonet aether,

966 prodeat unde comata, cavo quove Iris ab antro,

967 ausus in emotos aurarum irrumpere tractus.

968 Macte animo, macte ingenio, cui limina caeli

969 stellatae et patuere fores, quem cardine laxo

970 fataque, fortunasque virum, ac decreta deorum

971 nosse fuit, superumque adytus intrare repostos

972 rimantem, et caecas reserantem in fata latebras.

973 Ergo agedum, nymphae Sebethides, eia age, nymphae,

974 et myrto tumulum ornate atque incingite lauru,

975 purpureamque adhibete rosam atque effundite nardum.

976 Canentem, dea, frondentem, dea, junge et olivam,

977 quae pacem dea concilias. Hic otia pacemque

978 Italiae peperit fessae, violentaque bella

979 sustulit immersitque chao, atque in valle maligna

980 abdidit, et duplici religavit vincta catena,

981 proscripsitque Erebo, portisque inclusit ahenis,

982 otiaque Hesperias jussit regnare per urbes."