15
CAPITVLVM VNDEQVADRAGESIMVM V Favonius Mare Zephyrus Inferum / tji , ' - Aeolia r . if ~ / Africa s. Libya/ KARTHAGO [ Ex Vergilii Aeneidis libro I, solutis versibus] Juno Urbs antiqua fuit, Karthago, in ora Africae contra lta- liam sita, dives atque bellicosa. Hane urbem luno magis aliis omnibus dilexisse dicitur, hoc regnum omnium s gentium esse volebat. Sed audiverat genus a Troiano sanguine ortum olim arcem Karthaginis expugnatiirum esse. Id metuens et memor veteris belli quod ad Troiam pro caris Argis gesserat (nondum oblita erat causam Irae ac doloris: iiidicium Paridis, qui Venerem deam pul- 10 cherrimam esse iudicaverat), Troianos per mare totum iactatos longe a Latio arcebat. ltaque fatis acti multos iam annos circum omnia maria errabant. CAP . XXXIX SEPTENTRIONES MERIDIES VentI Karthago -inisf bellicosus-a -um = belli studiosus d1ligere -lexisse-lectum genus= gens olim = aliquando post memor -oris = quI me- minit, reminiscens (-oblitus ) iudicium -In = sententia pulcherrimam: ex tri bus deabuslunone, Venere, Minerva iudicare = censere arcere = prohibere fata pl = fa turn 33 Tantae molis erat Romanam condere gentem! moles= labormolestus ac difficilis Vix e conspectii Siciliae in altum vela dabant laeti, venti s vela dabant 1s cum liino, aeternum vulnus sub pectore servans, haec vulnus: dolor 55

SEPTENTRIONES MERIDIES

  • Upload
    others

  • View
    1

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: SEPTENTRIONES MERIDIES

CAPITVLVM VNDEQVADRAGESIMVM

V Favonius Mare Zephyrus Inferum

/

tji, ' -Aeolia

r . if ~ ~ /

Africa s. Libya/

KARTHAGO

[ Ex Vergilii Aeneidis libro I, solutis versibus]

Juno

Urbs antiqua fuit, Karthago, in ora Africae contra lta­

liam sita, dives atque bellicosa. Hane urbem luno magis

aliis omnibus dilexisse dicitur, hoc regnum omnium

s gentium esse volebat. Sed audiverat genus a Troiano

sanguine ortum olim arcem Karthaginis expugnatiirum

esse. Id metuens et memor veteris belli quod ad Troiam

pro caris Argis gesserat (nondum oblita erat causam Irae

ac doloris: iiidicium Paridis, qui Venerem deam pul-

10 cherrimam esse iudicaverat), Troianos per mare totum

iactatos longe a Latio arcebat. ltaque fatis acti multos

iam annos circum omnia maria errabant.

CAP. XXXIX

SEPTENTRIONES

MERIDIES

VentI

Karthago -inisf

bellicosus-a -um = belli studiosus

d1ligere -lexisse-lectum

genus= gens

olim = aliquando post

memor -oris = quI me­minit, reminiscens (-oblitus)

iudicium -In = sententia pulcherrimam: ex tri bus

deabuslunone, Venere, Minerva

iudicare = censere arcere = prohibere fata pl = fa turn

33 Tantae molis erat Romanam condere gentem! moles= labormolestus ac difficilis

Vix e conspectii Siciliae in altum vela dabant laeti, ventis vela dabant

1s cum liino, aeternum vulnus sub pectore servans, haec vulnus: dolor

55

Page 2: SEPTENTRIONES MERIDIES

CAP.XXXIX

haec secum dixil me-ne non posse?= non­

ne egopossum? dis-icere-iecisse-iectum

= in varias partes iacere scelus: v. XXXVII.128

regina -ae f = regis con­iunx, femina regnans

Iovis soror: Saturnus est pater utriusque

sceptrum -In = baculum quo regis imperium sig­nificatur

Nympha-aef Nymphae sunt deae min ores quae silvas, montes, flumina incolunt

im-pellere -pulisse -pulsum = pulsare

Eurus -Im = ventus qui ab oriente flat

Afric_us -Im = ventus qui ab Africa flat

volvere = circum (in or­bem) agere/vertere

creber -bra -brum = frequens

rigere = flectI non posse

oc-cidere = cadere, interfki, morI

iliacus -a -um ( < ilium) =Troianus

procella -aef = ventus rapidus

56

secum: "Mene regem Teucrorum ab Italia avertere non

posse? Nonne Minerva classem Graecorum ventis dis­

icere atque submergere potuit ob iinius Aiacis scelus?

At ego, deorum regina Iovisque et soror et coniunx, una

cum gente tot annos bellum gero!" Talia animo incenso 20

secum cogitans dea in Aeoliam, nimborum patriam, ve­

nit. Hie rex Aeolus in vast6 antro ventos tempestates­

que in vinculis tenet; ipse rex in celsa arce sedet scep­

trum tenens. Quern tum liin6 supplex oravit ut classem

Aeneae submergeret aut disiceret - et simul eI Nym- 25

pham suam forma pulcherrimam uxorem promisit!

Tempestiis

Aeolus, ubi haec audivit, cavum montem hasta im­

pellit, ac venti velut agmine facto ex antr6 ruunt: Eurus

Notusque et Africus terras mariaque turbant et vast6s 30

fliictiis ad litora volvunt. Subito nubes atrae caelum

occultant atque crebra fulgura cum tonitru in tenebris

micant. Omnia mortem praesentem nautis ostendunt.

Statim Aeneas manus frigore rigentes ad caelum ten­

dens exclamat: "6 viri beau, quibus in patria sub altis 35

Troiae moenibus licuit occidere! Utinam ego quoque in

campis iliacis animam pro patria effudissem!" Oum ta-

lia verba iactat, rapida procella vela scindit fluctflsque

ad caelum tollit. Franguntur remI, tum prora aversa

latus fluctibus pulsatur. Naves aliae summo fluctu tol- 40

luntur, aliae inter fluctus fundum attingunt! Tres in

Page 3: SEPTENTRIONES MERIDIES

saxa latentia abripiuntur, tres ab alto in vada· feruntur,

unam ante ipsius Aeneae oculos ingens fluctus in pup­

pim ferit atque ter circumagit, tum rapidus vertex earn

45 vorat.

CAP.XXXIX

ab-ripere < -rapere vadum -in= aqua humilis

(-altum) ferire = pulsare cucum-agere vertex-icism = aquaquae

vertitur, gurges

118 Apparent riiri nantes in gurgite viisto. . . nare = natare

lnterea Neptunus, cum pontum tanta tempestate pontus-im= mare

misceri sentTret, graviter commotus caput ex summa

unda extulit et prospiciens classem Aeneae per totum

so aequor disiectam vidit. Tum Eurum Zephyrumque ad

se vocavit et sic fatus est: "Iamne audetis, venti, sine

meo numine caelum terramque miscere et tantas tem­

pestates excitare? Ego vos ... ! Sed praestat motos fluctus

sedare. Properate domum regique vestro haec dicite:

ss non illi datum esse imperium ponti saevumque triden­

tem, sed mihi!" Sic ait, et dicto citius aequor tumidum

sedavit, nubes collectas dispulit solemque reduxit.

Fessi Aeneadae proxima litora petentes ad oras Afri­

cae cursum vertunt. Est in sinu longo locus ubi insula

60 portum tutum efficit inter duos scopulos quibus frangi­

tur omnis fluctus. Hue Aeneas naves septem quae ex

omni numero supersunt colligit, ac Troiani e navibus

egressi magno cum gaudio f essa corpora in lit ore ster­

nunt. Ac primum Achates ignem facit et socii cibo

65 egentes frumentum umidum flammis torrent.

Aeneas interea scopulum conscendit et late in mare

prospexit: navis in conspectu nulla erat, sed tres cervos

in litore errantes vidit, quos grex longo agmine seque-

ex-tulit = sustulit

E: tridens-entis m:

Neptun1 sceptrum

ego vos docebo ...

sedare = tranquillum facere ( - turbare)

dictocitius = citiusquam dictumest

col-ligere -legisse -lectum -spargere

dis-pellere -pulisse -pulsum = in varias partes pellere

Aeneadae-um m = Ae­neae sociI, Troiani

-im

57

Page 4: SEPTENTRIONES MERIDIES

CAP.XXXIX

sternere stravisse stratum

praeda -ae f = quod capitur vel rapitur

malorumignarisumus

vos qui graviora passi estis Scyllaeus -a -um rabies-eif = irasaeva

atqueamens accestis = accessistis Cyclopius -a -um expertI estis animus - timor forsan = fortasse

discrimen -inis n = tern-pus periculosum

tendere (in locum) = ire fas est regnum Troiae re­

surgere durare = diirus esse,

patiens esse vos-met = VOS

spem simulare = spem ostendere falsam

ex-plorare = inspicere

ropes -is/= saxum

58

batur. Celeriter arcum sagittasque mam1 corripuit, quae

tela gerebat fidus Achates, et primum ipsos duces gregis 70

stravit, tum omnem gregem in silvam egit, nee prius

destitit quam septem ingentia corpora humi iacebant.

Hine portum repetivit et praedam omnibus sociis parti-

tus est. Vinum deinde, quod iis a litore Siciliae abeunti­

bus dederat bonus Acestes, divisit, et his dictis maestos 7S

consolatus est:

"O sociz - neque enim ignari sumus ante malornm - 198

o passi graviora, dabit deus his quoque finem.

Vos et S cyllaeam rabiem penitusque sonantes 200

accestis scopulos, vos et Cyclopia saxa 80

experti. Revocate animos maestumque timorem

mittite I Forsan et haec olim meminisse iuvabit!

Per varios casus, per tot discrimina rerum

tendimus in Latium, sedes ubi fata quietiis 20s

ostendunt: illic fas regna resurgere Troiae. 85

Durate, el vosmet rebus servate secundis!"

lta loquitur, et maximis curis aeger vultu spem simu­

lat. Illi autem, postquam cibo et vino vires restituerunt,

multum de sociis amissis loquunrur inter spem metum-

que dubii, utrum eos vivere credant an iam periisse. 90

¼nus genetrix

Postero die, ut primum lux orta est, p1us Aeneas

exire constituit et nova loca explorare atque quaerere

quI homines incolerent. Classem sub rupe in umbra

Page 5: SEPTENTRIONES MERIDIES

95 arborum oeeultat; ipse ii.no Aehate eomitatus graditur

duo tela manfl gerens. Cui mater Venus in media silva

obviam iit vestem et arma virginis venantis gerens, ae

prior "Heus" inquit "iuvenes! Vidistisne forte sororem

meam hie errantem aut vestigia apri fugientis sequen-

100 tern?" Ad haee Veneris filius "Sororem tuam" inquit

"neque audivi neque vidi, o ... - quam te appellem? -

6, dea eerte, nam vultus tibi baud mortalis est nee vox

hiimana sonat. Forsitan ipsa Diana sis, an flna e genere

Nympharum? Quaeeumque es, sis nobis felix et doeeas

105 nos quo sub eaelo et quibus in oris versemur; namque

ignari et hominum et locorum erramus, postquam ven­

to et fluetibus hue aeti sumus. Multas hostias ante aras

tibi immolabimus!"

Tum Venus "Equidem" inquit "tali honore me baud

110 dignam puto. Virgo Karthaginiensis sum; nobis mos est

areum sagittasque gestare et in silvis venari. In oram

Libyae venisti, in regnum Didonis reginae, quae Tyro,

ex urbe Phoeniees, hue profeeta est fratrem improbum

fugiens. Huie eoniiinx erat Syehaeus, divitissimus

115 Phoenieum. Regnum autem Tyri habebat frater Dido­

nis Pygmalion, rex impius atque seelestus. Ille auri eu­

pidus Syehaeum ante aram clam neeavit faetumque diii

eelavit et multa simulans viduam maestam falsa spe

elusit. Sed in somnis Didoni apparuit imago eoniugis

120 mortui, qui mirum in modum·os pallidum tollens aram

eruentam et peetus suum vulneratum niidavit et seelus

CAP. XXXIX

fmo comitatus = unum comitem habens

gradI( <gradus) = ambu­lare, progredi

ob-viam ire = occurrere venarI = feras persequi et

occidere

Diana-aef = Iovis filia, dea venantium

forsitan (sis) = fortasse (es)

felix = favens

ora = regio

hostia -ae f = bestia quae immolatur

honos -6ris m = signum laudis, gloria

Karthaginiensis -e <Karthag6

gestare = gerere

Libya -aef = Africa Tyrus-if Phoenice -es f regio Sy­

riac maritima; incolae: Phoenices -um m

fugere aliquem = fugere ab aliquo

Pygmalion -onis m im-pius -a -um~ pius

clam = occulte

celare = occultare ( ~ patefacere)

e-ludere -sisse -sum = fallere ac deridere

6s : vulms

nudare = nudum facere

59

Page 6: SEPTENTRIONES MERIDIES

CAP.XXXIX

thesaurus -i m = auri et argentI copia occulta

(fugam) parare = facere quod opus est (ad fugam)

onerare = onere implere

Tyrii -orum m < Tyrus de-venire = pervenire

tandem : dicite mihi, rogo

~~ ~ Syria

ap-pellere -pulisse -pulsum < ad-pellere

egens -entis = qui rebus necessariis caret, pauper

qui-cumque = quisquis

qui adveneris (conz) = quoniam advenistI

pergere = ire pergere

limen : domus

Aquilo -onis m = ventus qui a septentrionibus flat

60

regis omne patefecit; tum uxori suasit ut celeriter ex

patria excederet, et simul veteres thesauros occultos,

ignotum pondus auri et argenfi, monstravit. Hoc

somnio commota Dido fugam clam parare coepit una 125

cum iis qui tyrannum crudelem oderant aut metuebant.

Naves quae forte paratae erant corripiunt onerantque

auro, et avari Pygmalionis opes per mare avehuntur,

femina duce. In haec loca Tyril devenerunt, ubi nunc

ingentia moenia arcemque novae Karthaginis surgen- 130

tern cernes. - Sed vos qui tandem estis? aut quibus ab

oris venistis? quove iter facitis?"

Ad haec Aeneas respondit: "Odea, si a prima origine

repetens labores nostros narrem, ante vesperum imem

non faciam! Nos Troia antiqua - si forte ad aures 135

vestras Troiae nomen pervenit - per multa maria vec-

tos tandem in oram Libyae tempestas appulit. Sum pius

Aeneas, qui Penates ex hoste raptos mecum classe veho

Italiam novam patriam quaerens. Viginti navibus pro­

fectus sum, quarum vix septem e tempestate supersunt. 140

lpse ignotus, egens per Libyam erro ex Europa atque

Asia pulsus ... "

Hie eum querentem Venus interpellavit: "Quicum­

que es, dis caelestibus carus esse videris, qui ad urbem

Karthaginem adveneris. Perge modo atque hinc te con- 145

fer ad limen reginae! Namque tibi nuntio socios tuos

salvos esse classemque relatam et in tutum locum actam

versis Aquilonibus. Perge modo quote ducit via!"

Page 7: SEPTENTRIONES MERIDIES

Cum his verbis se avertens divino deeore fulsit. Ille

150 ubi matrem agnovit, fugientem talibus verbis ineflsat:

"O mater erudelis! Quid toties filium falsis eludis imagi­

nibus? Cur dextras iungere non lieet ae vere eolloqui?"

At Venus Aeneam et Aehaten gradientes nebula eir­

eumfudit, ne quis eos eernere neu eontingere posset.

155 lpsa Paphum in insulam Cyprum abiit, ubi templum illi

est, sedemque suam laeta revisit.

Dido regfna

Interea Aeneas et Aehates eeleriter progressi quo via

ducit iam magnum eollem seandunt qui urbi Karthagini

160 imminet. Inde despieiens Aeneas magnitudinem urbis

novae miratur atque civium industriam: quorum pars

mflros ducit, pars areem exstruit et manibus saxa volvit;

hie portum alii faeiunt , hie magni theatrI fundamenta

loeant alii ingentesque eolumnas e rflpibus effieiunt.

437 "O fortunati, quorum iam moenia surgunt!"

ait Aeneas aha urbis teeta suspieiens, ae nebula einetus

(mirabile dietu!) in urbem penetrat per medias homines

ambulans neque ab ullo eernitur.

In media urbe Dido regina magnifieum templum

110 Iunoni aedifieabat. Hie primum, nova re oblata, Ae­

neas salutem sperare ausus est et rebus suis melius eon­

fidere: nam reginam opperiens, dum in ingenti templo

singula opera lustrat, vidit imagines belli Troiani ordine

pietas.

CAP. XXXIX

decor -oris m ( < decere) = pulchritudo

fulgere -sisse 1n-cusare= accusare

nebula -ae f = nubes quae terram operit

circum-fundere

Paphus-if: oppidum Cy­pri cum templo Veneris

Cyprus-if

scandere = ascendere

(urbi) im-minere = emi­nere supra (urbem)

industria-aef < industrius

muros ducere = muros aedificare

fundamentum -in = in­fima pars aedificii (-culmen)

fortunatus -a -um = qui bona fortuna utitur, felix

nova res : res mira oblata : visa

lustrare (oculis) = inspicere

pingere pinxisse piclum = colore operire, ima­ginibus ornare

61

Page 8: SEPTENTRIONES MERIDIES

CAP.XXXIX

quis locus = quilocus Achates, voe -e

laudi : factis laudandis, gloriae

rerum: obres(malas) mortalia : fata monalium

(hominum) tangunt : afficiunt haec fama aliquam salu­

tem tibi feret

bellare = helium gerere, pugnare

premere = armis petere

in-stare = acriter pre­mere, oppugnare

Priamus corpus Hectoris filii sui ab Achille redemit

Amazones-umf = virgi­nes quae tamquam viri militant

in-cedere -cessisse = pro­cedere, grad:i

caterva-aef = multitiido hominum

solium -in = sedes regia magnifica

Poeni-orumm = Kartha­gimenses

62

Constitit el lacrimans "Quis iam locus" inquit, "Achate, 459

quae regio in terns nostri non plena laboris?

En Priamus. Sunt hie etiam sua praemia laudi,

sunt lacrimae rernm et menr,em mortalia tangunt.

Solve metus: ferer haec aliquam tibi Jama saluwm!"

Sic ait atque oculos imaginibus pictis pascebat ge- 180

mens lacrimisque vultum perfudit. Namque videbat

Graecos et Troianos bellantes, hie Graecos fugientes,

cum a Troianis premerentur, hlc Troianos, cum saevus

Achilles instaret curru; in alia parte videbatur Troilus,

Priami filius infelix, armis amissis ab Achille fugiens, in 185

alia parte Achilles qui corpus Hectoris mortuum auro

vendebat; tum vero magnum gemitum dat ut conspexit

arma, currum atque ipsum corpus amicI Priamumque

manus inermes tendentem. Se quoque cum principibus

Graecis pugnantem agnovit, atque Penthesileam, virgi- 190

nem bellantem, quae agmen Amazonum ducebat.

Haec miranda dum Aeneas intuetur, dum stupet et

fixus in loco haeret, Dido regina, forma pulcherrima,

ad templum incessit magna iuvenum caterva comitata.

Qualis Diana, cum in ripis aut per montes mille Nym- 195

phas ducit ipsa super omnes eminens, talis erat Dido,

talis laeta inter cives gradiebatur. Tum ante fores templI

in solio alto consedit. Leges Poenis dabat atque opera

facienda aeque partiebatur - cum subito Aeneas quos­

dam socios suos accedere vidit, quos tempestas dispule- 200

rat et in alias oras avexerat!

Page 9: SEPTENTRIONES MERIDIES

Qui postquam ad reginam adducti sunt, ilioneus,

maximus eorum, sic orsus est: "O regina! Miseri Tro­

iani, ventis per omnia maria vecti, te oramus ne nos ab

205 oris Africae arceas. Non venimus ut praedam faciamus

- non tanta vis nee tanta superbia victis est. Troia

profugi Hesperiam sive Italiam, terram antiquam, pete­

bamus, cum turbidus Auster nos disiecit atque paucos

nostrum hue ad vestras oras compulit. Rex nobis erat

210 Aeneas, quo nemo iustior fuit nee magis pius nee hello

fortior; quern si di vivum servant, certe pro beneficiis

gratiam tibi referet, nee te paenitebit nobis auxilium

tulisse. Hoc tantum oramus ut nobis liceat classem sub­

ducere et naves fractas reficere. Si regem et socios sal-

215 vos invenerimus, laeti ltaliam petemus; sin ille fluctibus

CAP.XXXIX

ad-diicere - ab-diicere

ordiri orsum = (loqui) mc1pere

praedam facere = praedam rapere

superbia-aef < superbus

Auster -trim= Notus com-pellere -pulisse

-pulsum = in eundem locum pellere ( - dis­pellere)

quonemoiustiorest = qui omni um iustissimus est

pius, comp magis p.

paenitere: me(acc)paeni­tet ita fecisse = doleo quoditafeci

periit, at in Siciliam saltem, unde hue advecti sum us, ad saltem = tantum (si

regem Acesten nos dimitte!"

Tum breviter Dido vultu demisso fatur:

565 "Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem

220 virtutesque virosque aut tanti incendia belli?

Non obtunsa adeo gestamus peaora Poeni.

569 Seu vos Hesperiam magnam Saturnia,que arva

sive Erycis fines regemque optatis Acesten,

auxilio tutos dimittam opibusque iuvabo.

225 Vultis et his mecum pariter considere regnis?

Urbem quam statuii, vestra est. Subducite naves!

575 Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem

afforet Aeneas! Equidem per litora certos

alterum non datur)

nesciat : nescire potest

obtiinsus -a -um~ acutus; (animus) o. = qui nihil sentit

Saturnius -a -um < Saturnus

fines= terra, regio

vos dimittam

his regnis : in hoc regno

: urbs quam sratuo ( = constituo)

af-foret = ad-esset cenos : fidos

63

Page 10: SEPTENTRIONES MERIDIES

CAP.XXXIX

extrema loca

si in (ali)quibus silvis aut urbibus

e-rigere(animum) = nova spe afficere

appellare = alloqui

Aeneas, voe -a

re-srare -stitisse similis -e = qui idem esse

videtur; deo (dat) s. = dei formam gerens

coramadv= anteoculos, praesens

Libycus -a -um < Libya

miserari = miser esse ob ( alicuius malam fortfl­nam)

sidus -eris n = stella

ob-stupescere -puisse = stupereincipere, stupens fieri

gignere genuisse geni­tum: mater liberos parit, pater gignit /parentesgignunr

(tecto) suc-cedere = (tectum) sub-ire

per multos labores me . . . inhacterracon­

sistere voluit

suc-currere = auxilium ferre

64

dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,

si quibus eiectus silvis aut urbibus errat. " 230

His dictis erecti Aeneas et Achates e nu.be circumfusa

erumpere cupiebant. Prior Aeneam appellat Achates:

"Quid nunc sentis, Aenea? Videsne omnia tu.ta esse et

classem sociosque servatos, ut dixit mater tua?"

Vix ea locutus erat, cum repente scinditur nu.bes et in 235

aera effunditur. Restitit Aeneas in clara luce fulgens,

de6 similis: namque ipsa Venus filio suo decorem mira­

bilem donaverat. Tum sic reginam alloquitur: "Coram

adsum quern quaeritis, Aeneas Troianus, ab undis Li­

bycis ereptus. 0 regina, quae sola infandos Troiae labo- 240

res miserata es, quae nos domo profugos atque omnium

rerum egentes in urbem tua1n socios recipis, gratias dig-

nas tibi agere non possumus - di tibi praemia digna

ferant! Dum fluvii in maria current, dum sidera in cae­

lum surgent, semper honos tuus laudesque manebunt, 245

quaecumque terrae me vocant." Sic fatus ilioneo aliis­

que amicis dextram dedit.

Dido cum Aeneam ipsum coram aspiceret, primum

obstupuit, deinde sic locuta est: "Thne ille Aeneas

quern Anchises et Venus genuerunt? lam pridem mihi 250

notus est casus urbis Troiae nomenque tuum.

Quare agite, o tectis, iuvenes, succedite nostris!

Me quoque per multos similis fortuna labores

iactatam hiic demum voluit consistere terra.

Non ignara mal'i miseris succurrere disco."

627

255

Page 11: SEPTENTRIONES MERIDIES

Haec memorans Aeneam in regiam diicit. Interea ad

socios in litore relictos mfinera ampla mittit: viginti

tauros, centum sues totidemque agnos cum matribus.

At in regia magnificum convivium apparatur: tricli-

260 nium splendide ornatur, veste picta purpuraque Tyria

sternuntur lecti, mensae vasis argenteis atque aureis te­

guntur.

Aeneas autem ad naves praemittit Achaten, qui As­

canio haec nfintiet eumque in urbem ducat. Praeterea

265 mfinera pretiosissima afferri iubet: vestem signis auro­

que rigentem, quam Helena secum culerat, acque oma­

menta pulcherrima, quae olim gesserat filia Priami

maxima.

Cupido

210 At Venus nova consilia in animo versat: ut Cupido,

facie miitata, pro Ascanio veniat atque reginam amore

incendat! Ille dicta carae genetricis paret et in faciem

Ascanii mfitatus laetus incedit regia dona portans. Cum

in aedes venit, regina iam in lecto media accubuit, iam

275 pater Aeneas et iuvenes Troiani super toros purpura

stratas discumbunt. Centum ministri totidemque

ministrae mensas onerant dapibus et pocula ponunt.

Etiam Tyrii frequentes conveniunt et in toris pictis

iubentur discumbere; mirantur dona Aeneae et falsi Iuli

280 decorem divinum. Praecipue infelix Phoenissa puero

tuendo incenditur. Ille ubi Aeneam complexus est, regi-

CAP.XXXIX

sus suis m!f = porcus

ap-parare = parare

purpura -ae f = color ru-ber pretiosus

prae-mittere qui nuntiet/ducac = ut

nuntiet/ducat

ct!5;£'?£'ef~~---t\ ((~ f -~~ fl--, \.~..:r· , V

'-- . ,,

vestis picta

versare = hue illuc ver­tere; in animo v. = ex­cogitare

facies = forma dictum : imperium

ac-cumbere -cubuisse

torus -i m = lectus

minister -trim= servus; ministra-aef = ancilla

dapes -umf = cibus optimus, cena

Phoenissa -aef ex Phoe­nice femina (: Dido)

65

Page 12: SEPTENTRIONES MERIDIES

CAP.XXXIX

in-sci us -a -um= ne­sciens, ignarus

paulatim = paulum ac paulum ( +-+ subito)

ab-olere = delere temptare = conari

fax facisf

libare = sacrificii causa effundere

lopas-aem

(tempus) trahere = pro­ducere

a prima origine insidiae-arumf = dolus

occultus error -oris m < errare

nam petit; quae puerum osculatur et in gremium suum

accipit, inscia quantus deus in gremio sedeat! At Cu­

pido paulatim Sychaeum e memoria Didonis abolere

incipit et animum eius vivo amore accendere temptat. 285

Postquam mensae remotae sunt, optima vina appo­

nuntur. Fit strepitus et voces per ampla atria resonant.

Lucemae accensae de tecto aurato pendent et faces ar­

dentes noctem flammis vincunt. Hie regina pateram

auream gemmatam poposcit implevitque mero, tum si- 290

lentio in regia facto Iovem precata est ut ille dies Tyriis

Troianisque felix esset, itemque Bacchum et liinonem

invocavit. Quo facto vinum in mensam libavit et prima

ex patera bibit, deinde ex ordine aliis dedit. Interea

lopas, fidicen nobilissimus, cantfI suo mirabili Tyrios 295

Troianosque pariter delectabat.

Sed infelix Dido noctem vario sermone trahebat,

multa super Priamo rogitiins, super H ectore multa: 750

"lmmo, age, et ii prima die, hospes, origine nobis

insidiiis" inquit "Danaum ciisusque tuornm

753

300

iam septima aestas te por- erroresque tuos. Nam te iam septima portat tat errantem : iam septi-mum annum erras omnibus errantem terns et fiuctibus aestas."

in omnibus terris

con-ticescere -cuisse = tacitus fier"i

-ere = -en.me intentus = attentus sic ors us esr ab alto toro

si tantus amor ribi esr cognoscere : si tarn cupis cognoscere

66

[Hine incipit Aeneidis liber //:]

Conticuere omnes intentique ora tenebant.

/nde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:

"inf andum, retina, iubes renoviire dolorem ...

S ed si tantus amor casus cognoscere nostros

305

IO

Page 13: SEPTENTRIONES MERIDIES

et breviter Troiae supremum audire laborem,

quamquam animus meminisse horret luctuque refugit,

31 o incipiam."

Tum intentis omnibus narravit quae ipse viderat: ut

Graeci Troiam insidiis cepissent atque incendissent, ut

ipse cum patre et filio ex urbe flagrantI fugisset et fato

pulsus per maria erravisset. Postquam funus patri in

315 Sicilia factum memoravit, conticuit tandem atque hie

fine facto quieti se dedit.

PENSVMA De ciisu acciisiitivo Troiani mult- iam ann- per omn- mar- errabant. Neptfi.nus, ut class- disiect- vidit, fluct- sedavit, nub- collect- dispulit sol--que rediixit. Aeneas !tali- nov- patri- quaerens in Afric­delatus est. Venus fili- su- certior- fecit 'soci- salv- esse class-que in tiit- loc- act-.' Aene- paenitebat Creiis- uxor­Troiae reliquisse. Aeneas: "Heu m- miser- ! Numquam dom- redibo!" Venus Cupidin- pro Ascanio ad Didon- ire iussit. Ille, ubi Aen~- complexus est, rcgin- petivit; quae

puer- osculata est et in gremi- accepit. Multae viae Rom- ferunt. Circus Maximus trecent- pass­

longus est. Pompeius liili- , fili- liilii Caesaris, uxor- duxit. Senatus C. Octavian- 'August-' nominavit. Augustus urb-­Rom- in XIV region-divisit. Nerva ann- tantum et IV mens­imperavit. Nero, qu- populus tyrann- appellabat, dom­aure- aedificavit. Romul- reg- non pudebat in casa habitare. Romani Briit- consul- fecerunt.

Graeci Roman- litter- et art- poetic- docuerunt.

CAP.XXXIX

re-fugere ii luctii refugit

ut= quomodo

funus -eris n: f. facere (patri) = ossa (patris) sepelire

quies-ecisf = tempus quietum, somnus

Vocabula nova: iudicium regina sceptrum Eurus Africus procella vadum vertex

67

Page 14: SEPTENTRIONES MERIDIES

CAP.XXXIX

pontus tridens cervus praeda rabies di scrim en riipes aper hostia honos thesaurus Aquilo decor nebula industria fundamentum caterva solium superbia Auster sidus siis purpura torus ministra dapes fax insidiae error filnus quies bellicosus memor creber impius egens fortiinatus obtiinsus inscius intentus iudicare arcere disicere impellere volvere rigere abripere ferire circumagere nare sedare colligere dispellere

68

PENSVMB

liino irata erat ob - Paridis, qui Venerem deam pulcherri­mam esse - [ = censuerat]; eius rei- [ = reminiscens] Tro­ianos ab Italia - [ = prohibebat]. Tempestas classem Aeneae -, sed Neptiinus, cum videret - [ = mare] - [ = ventis

rapidis] turbari, motos tliictiis - et niibes -. In litore Ae­neas septem - occidit; hanc - sociis desperantibus divisit, dum ipse laeto vultii spem -. Postero die, dum nova loca -, Venus ei - iit arcum sagittasque - [ = gerens] Dia.nae deae

-, quae in silv'is - solet.

Pygmalion, rex - [ +-4 pius] et avarus, cum Sychaeum -[ = occulte] necavisset, scelus diu - et Didonem viduam falsa spe -. Sed ei in somnis apparuit vir mortuus, qu1 pectus vulneratum - et regis - occultos monstravit. Dido naves auro - [ < onus] et in Africam fiigit, nee postea earn - ex patria fiigisse.

Despiciens ex colle qui Karthagini - Aeneas vidit cives qui magna - [< industrius] nova.rum aedium - locabant. Dido regina magna - comitata - [ = processit] et in alto -

consedit. Quae cum Aeneam coram aspiceret, primum -, tum sic - est [ = loqui coepit]: "lune ille Aeneas quern

Anchises et Venus -?" In regia convivium - [= paratur]: - [= lecti] Tyria -

sternuntur, ministr1 mensas - [= cibo] onerant. Lucernae de tecto - et multae - ardent. Omnibus - [ = attentis] Aeneas

narrabat de - [ = dolo] Graecorum et de - [ < errare] suis. Postquam - patri factum memoravit, - tandem atque -

se dedit. Karthaginienses, homines - [ = belli studiosi], saepe cum

Romanis - [ = pugnaverunt]. Tridens est - Neptiini. - est bestia quae immolatur, ut - [ = porcus], ovis, taurus. - est

siis ferus. Niibes quae terram operit - dicitur. Troiani, si in Italiam ire non possunt, in Siciliam - ire cupiunt.

Synonyma: gurges et -; saxum et -; pulchritiido et -; gloria et-; Notus et-; stella et-; frequens et-; nesciens

Page 15: SEPTENTRIONES MERIDIES

et-; felix et-; pulsare et - et-; circumagere et-; natare et -; ambulare et-; acciisare et-; subire et-; ascendere et -; auxilium f erre et -; delere et -; conari et -.

Contraria: altum et -; Auster et -; acutus et -; spargere et-; abducere et-; dispellere et-; subito et-.

PENSVMC Ubi sita est Karthago? Quae est luno? Cur Iuno Troia.nos oderat? Quid est Aeoli officium? Quid fecit Neptunus cum mare turbari sentiret? Quo Troiani tempestate delati sunt? Quid Aeneas sociis suis partitus est? Quomodo socii vires restituenmt? Quae dea in silva Aeneae obviam iit? Cur Aeneas matrem suam primo non agnovit? Quid Venus filio suo narravit? Quid vidit Aeneas ex colle despiciens? Cur nemo Aeneam Karthaginem intrantem vidit? Quae imagines in novo templo pictae erant? Quid ilioneus a Didone petivit? Num urbs Troia Didoni ignota erat? Quomodo Dido Aeneam et socios eius recepit? Quod consilium Venus excogitavit? Quid Cupido effecit in gremio Didonis sedens? Quid Dido Aeneam hortata est?

CAP.XXXIX

resurgere durare simulare explorare grad'i venari gestare celare eludere nfidare onerare devenire appellere mcfisare circumfundere scandere imminere lfistrare pmgere bellare Instare incedere adducere ordir'i compellere paenitere miserar'i obstupescere g1gnere succedere succurrere apparare praemittere versare abolere temptare pendere l'ibare conticescere forsan vosmet obviam clam saltem paulatim

69