15

Tekst 25.a De moord op Caesar...Tekst 25.a De moord op Caesar ‘Nostra res publica maximo in periculo est: non a magistratibus, sed ab uno viro regitur: a C. Iulio Caesare. Restituamus

  • Upload
    others

  • View
    23

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Tekst 25.a De moord op Caesar

‘Nostra res publica maximo in periculo est: non a magistratibus,

sed ab uno viro regitur: a C. Iulio Caesare. Restituamus ergo eam!

De medio tollamus Caesarem et urbem liberemus!’

Omnes assenserunt et coniuraverunt. Postquam Brutus deos his

5 verbis oravit ‘Dei, consilio nostro faveatis et nobis prositis’,

coniurati discesserunt.

Postero die Caesar curiam intravit et consedit. Statim coniurati

eum circumstiterunt. Dum alius Caesari quasi aliquid rogaturus

appropinquat et togam eius apprehendit, alius bracchium eius

10 arripuit. Caesar exclamans ‘ista quidem vis est’ undique vulneratus

est. Primo repugnare temptabat, sed videns se a multis peti toga

caput texit et moriens cecidit. Fama est eum agnoscentem

inter coniuratos Brutum dixisse: ‘tu quoque, Brute, mi fili?’

Postquam coniurati Caesarem plurimis plagis vulneraverunt,

15 eum iacentem reliquerunt et aufugerunt. Ceteri senatores iam

aufugerant. Ibi aliquamdiu iacuit exanimis, donec servi

corpus in lectica posuerunt et domum rettulerunt.

Tekst 25.b De dood van Cicero

Saepe enavigare temptabat, sed modo venti adversi navem ad litus

referebant, modo ipse iactationem navis ferre non poterat.

Tandem taedium et fugae et vitae eum cepit. Sibi dicebat:

‘Me miserum! Sine ventis adversis effugissem. Quid faciam?

5 Quid mihi restat? Ne fugiam, sed redeam in villam meam.

Moriar in patria, quam saepe servavi.’

Dum servi eum in lectica referunt, milites Antonii eum ceperunt.

Servi pugnare volebant, sed Cicero eos iussit lecticam deponere

et fortunam aequo animo ferre. Tum militibus cervicem immotam

10 obtulit et caput eius praecisum est. Neque id satis crudelitati

militum fuit: manus quoque absciderunt. Caput ad Antonium

relatum est, qui iussit id inter duas manus poni in rostris,

ubi Cicero eo ipso anno Antonium maxima eloquentia

condemnaverat. Quis non horreret, quis non lacrimaret

15 videns caput illius viri hoc modo ostentum?

Tekst 26.a De dood van Cleopatra

Post mortem Antonii et Cleopatra mori cupiebat.

Timuit enim, ne ab Octaviano Romam deduceretur, in triumpho

superbo traheretur populoque ostenderetur, deinde necaretur.

Iussit cenam ultimam sibi parari.

5 Post cenam Octaviano epistulam scripsit, qua consilium aperuit.

Ecce, accedit ad monumentum rusticus quidam cum sporta, in qua

multi fici sunt. Custodibus dicit se ad reginam ficos ferre velle

et eos invitat, ut partem sumant. Ridentes abnuunt illi et veniam

dant, ut intret et ficos ad Cleopatram ferat.

10 Illa, ut sportam recepit, omnes dimisit praeter duas ancillas

et aditus claudi iussit. Anguem inter ficos conspiciens clamavit:

‘Ecce’, ipsum, quod volui!’ et audax anguem ad venas admovit ...

Interea Octavianus milites miserat, qui mortem reginae impedirent.

Ut perveniunt ad monumentum, quam celerrime fores refringunt.

15 Frustra: cubiculum intrantes Cleopatram mortuam in lecto vident.

Altera ancilla ad pedes eius mortua iacet; altera crines dominae

comit, ut in morte etiam pulchra sit, donec et illa moriens cadit.

Tekst 26.b Julia verbannen

‘Nuper cognovi Iuliam filiam noctu per urbem errare et palam,

in foro, in rostris, quocumque loco stupra facere

et vos, nobilissimos Romanorum, participes esse.

Ideo vos huc convocavi, ut vos ipsos rogem utrum verum sit necne.’

5 Praeteriens eos singulos idem rogavit, num cum filia cubavissent.

Alius respondit ‘cum ea cubavi’, alius ‘semel tantum’, alius

‘breviter’, alius ‘ipse nolebam, sed ea me coegit’.

Augustus haec audiens magis magisque suscensuit, donec iratus

exclamavit: ‘Ullus vir Romae est, qui nón cum filia mea cubavit?’

10 Tanto dolore affectus erat, ut se in cubiculum reciperet,

ubi per quattuor dies lugebat: nec cibum capiebat, nec vinum

bibebat, nec dormiebat. Cubiculum relinquens modo dixit:

‘Relegetur neque mihi dicatur, quo.’

Lacrimans et supplicans Iulia frustra iram patris mitigare

15 temptabat. Relegata est in insulam minimam, ubi sola, sine luxu,

sine amicis, matre modo comitata, reliquam vitam egit.

Tekst 27.a Caligula’s militaire ‘successen’

Caligula, cum in Germania veram victoriam reportare non posset,

dolo usus est: iussit paucos Germanos custodes trans flumen

Rhenum traduci et in silva occultari et post prandium sibi

nuntiari hostes adesse. Hortatus amicos et partem equitum

5 ut se sequerentur, Caligula statim e castris profectus est

in proximam silvam. Postquam arbores truncavit et in modum

tropaeorum ornavit, in castra regressus est custodes Germanos

vinctos specie captivorum reducens.

Deinde senatui epistulam misit, qua iratus questus est se pro patria

10 pugnantem fatigare, dum senatores Romae convivia celebrant.

Post hunc ‘successum’ exercitum suum ad litus Oceani duxit.

Ibi, postquam aciem instruxit, militibus mirantibus imperavit,

ut conchas colligerent galeasque complerent, ‘spolia Oceani’ vocans.

Romam reversus conchas senatoribus ostendit et ita locutus est:

15 ‘Senatores, magna virtute functus redii. Nunc victoria fruamur.’

Tekst 27.b Claudius wordt keizer

Miles quidam per regiam currens pedes Claudii sub velis vidit

et eum metu trementem extraxit. Eum agnoscens ‘Ecce Claudius,

patruus Caesaris!’ exclamavit et eum imperatorem salutavit.

Deinde eum ad alios milites duxit, qui eum lectica in castra

5 detulerunt, ubi trepidus pernoctavit.

Interea ét senatores deliberabant, quid facerent, ét milites.

Claudius ipse a senatoribus in curiam accitus est, ut diceret,

quid sibi videretur. Respondit se venire non posse, quod vi

a militibus in castris teneri.

10 Postero die magna multitudo circum curiam stans unum rectorem

poscebat et Claudium nominatim citabat. Tum ille, ratus id melius

esse, se imperatorem creari passus est et ideo pollicitus est

se militibus pecuniam daturum esse. Deinde militibus comitatus

curiam ingressus est, ubi unus ex militibus locutus esse videtur:

15 ‘Ecce, imperator noster.’

Tekst 28.a Messalina gaat te ver

Quodam die Claudio Ostiam profecto Messalina nuptias non

diutius distulit et Romae Silio nupsit. Tum Narcissus,

qui audiverat id Romae fieri, omnia adulteria Messalinae Claudio

aperuit et monuit, ut statim Romam rediret: ‘Matrimonium Silii .

5 populus et senatus et milites viderunt. Nisi cito ages, Silius maritus .

urbem tenebit.’ His verbis auditis Claudius tanto pavore affectus

est, ut identidem rogaret, utrum ipse an Silius imperii potens

esset. Deinde imperium militum uno illo die Narcisso transtulit.

Dum convivae Romae nuptias celebrant, subito nuntiatum est

10 omnia Claudio nota esse et ipsum venire, ut ulcisceretur.

Convivis diffugientibus iam adfuerunt milites.

Messalina tamen marito obviam ire constituit, ut eum sibi

conciliaret. Iam erat in conspectu clamabatque ‘Claudi, audi me,

matrem Octaviae et Brittannici!’, cum Narcissus animum Claudii

15 averteret et iuberet eam amoveri.

Tekst 28.b Claudius zoekt een vrouw

Libertis convocatis Claudius ita locutus est: ‘Uxore egeo

Messalina mortua. Mihi dicite: quem in matrimonium ducam?’

Pallas Agrippinam valde laudavit: ‘Agrippina callida est;

Pater eius Germanicus erat. Ideo certe matrimonio tuo digna est.

5 Bene facies eam in matrimonium ducendo.’

Agrippina a Pallade laudata Callistus dixit: ‘Ego Lolliae faveo:

pulchra est. Cur Pallas Agrippinam commendat? Patruus eius es!

Quis cupidus est filiam fratris ducendi? Dei enim id vetant!’

His verbis auditis Narcissus dixit: ‘Caesar, Lollia melior uxor erit

10 quam Agrippina, quod nullos liberos genuit. Agrippinae diffido,

quod filium habet. Tu quoque filium habes! Novercae filios suos

amant, privignos oderunt. Ego Aeliam commendo: ea tibi nota

est: pridem eam in matrimonio habuisti. Tibi filiam iam peperit.

Tunc divortium cum ea fecisti, quod Messalinam amavisti.

15 Messalina necata Aelia optima uxor tibi et mater filiis tuis erit.’

Tekst 29.a Nero wil van zijn moeder af

Tandem Neroni apparuit matrem interficiendam esse. Dubitabat

tamen, utrum veneno utendum esset, an ferro, an alia vi.

Primo venenum ei placuit: sed quando et per quem id daretur?

Si inter epulas daretur, ad casum referri non poterat,

5 cum Brittannicus in eo modo perisset; et difficile erat servos

Agrippinae corrumpere, ut darent, quod Agrippina ubique insidias

suspicata semper cavebat. Ferrone mater interficienda est?

Sed nemo sciebat, quo modo caedes celari posset.

Nerone dubitante Anicetus libertus et classi praefectus,

10 qui Agrippinam valde oderat, consilium obtulit: ‘Navis ita

componenda est, ut Agrippina parte navis collapsa in mare cadat

et mergatur. Si Caesar deinde templum et aras matri defunctae

condet, ut pietatem ostendat, omnes putabunt id naufragium fuisse.

Nihil enim tam pericolosum est quam mare.’

15 Id consilium placuit.

Tekst 29.b De dood van Agrippina

Tandem Seneca Burrum rogavit, num militibus caedem imperandam

esset. Qui respondit eos numquam filiam Germanici

necaturos esse; caedem Aniceto faciendam esse.

Anicetus propere ad villam profectus est, ut scelus perficeret.

5 Statim villam armatis circumdat et refracta ianua servos obviam

euntes abripit, donec ad cubiculum venit. Hic pauci servi

stabant, quod ceteri iam fugerant. In cubiculo modicum lumen

inerat et una ancillarum Agrippinae. Quae iam intellexerat fugam

et clamores servorum signa extremi mali esse. Ancilla abeunte

10 ‘tu quoque me deseris,’ Agrippina locuta est.

Tum respexit et Anicetum videns dixit: ‘Si venisti, ut me viserem,

filio nuntia mihi bene esse; sin scelus tibi perficiendum est,

non credo filium meum parricidium imperavisse.’

Stabant circum lectum milites et prior Anicetus fusti caput eius

15 afflixit. Dum centurio ferrum stringit, Agrippina offerens ventrem

ei exclamavit ‘uterum feri!’ et multis vulneribus confecta est.

Tekst 30.a De christenen gestraft

Nero populo territo et profugo subvenit exstruendis aedificiis

subitariis et pretio frumenti minuendo. His rebus faciendis tamen

iram in se non minuit. Fama enim erat eum Roma flagrante ceci-

nisse cladem Troiae. Multi praeterea credebant incendium iussu

5 Neronis inceptum esse, quod cupidus esset urbis novae condendae,

quam nomine suo Neropolim appellare cupivit.

Roma incendenda spatium huius urbis aedificandae adeptus esset.

Igitur, ut rumorem aboleret, Christianos, qui omnes odio erant, rumorem

accusavit, quod urbem incendissent. Primum comprehensi sunt ei,

10 qui se Christianos esse fatebantur; deinde ei multos alios

prodiderunt. Itaque multitudo ingens interfecta est: alii canibus

laniati sunt, alii crucibus affixi, alii vivi combusti.

Christianis accusandis et interficiendis Nero speravit, ut animos

populi sibi conciliaret. Multi tamen eum vituperabant, quod propter

15 saevitiam eius tot homines perirent.

Tekst 30.b De dood van Nero

Ibi in proximam cellam decubuit super modicum lectum.

Tum scrobem tantum, quantus ipse erat, sibi fieri iussit,

flens et identidem dicens ‘Qualis artifex pereo!’

Interea arripuit litteras, Phaoni perlatas, legitque se hostem

5 a senatu iudicatum esse et quaeri, ut puniatur more maiorum;

interrogavit, quale id genus esset poenae. Cum cognovisset

corpus hominis nudi virgis ad necem verberari, perterritus

se necare temptabat pugione in iugulum adigendo. Sed eum

rursus deposuit dicens ‘Nondum Neroni hora est vitae finiendae’.

10 Modo libertos hortabatur lamentari, modo orabat,

ut aliquis se exemplo dando iuvaret in morte obeundo.

Iam equites appropinquabant, ut eum vivum Romam adtraherent.

Quod ut sensit, Nero se necavit liberto iuvante.

Semianimis respondit centurioni, irrumpenti et simulanti se

15 in auxilium venisse, nihil aliud quam: ‘Sero’ et ‘Haec est fides’.

Tekst 31.a Vermijd de massa

Seneca Lucilio suo s.d.

Ex me quaeris, mi Lucili, quid tibi maxime vitandum sit; turba.

Nihil tam damnosum est bonis moribus quam in aliquo spectaculo

desidere. Nuper casu in meridianum spectaculum incidi exspectans

5 aliquid laxamenti. Contra est! Mane homines leonibus et ursis

obiciuntur, meridie quasi spectatoribus suis. Pugnantes nihil

habent, quo tegantur. Nec galea, nec scuto se protegere possunt.

Totis corporibus ad ictum expositi sunt. Nemini parcitur: exitus

pugnantium mors est.

10 Aliquis dicet: ‘Scelesti sunt: alius fur est, alius hominem occidit.

Meruerunt, ut moriantur.’ Num meruerunt, ut hoc modo moriantur?

Si quis pugnantium timet et nolit pugnare, turba exclamat:

‘Occide et verbera eos, qui pugnare nolunt! Quare iste timet?

Quare parum libenter moritur?’

15 Quid plura dicam? Crudelior et inhumanior e spectaculo redii, quia

inter homines fui. Ideo turba et tibi, Lucili, et cuique vitanda est. Vale.

Tekst 31.b Slaven zijn ook mensen

Seneca Lucilio suo s.d.

Libenter cognovi ab eis, qui a te veniunt, te familiariter cum servis

tuis vivere. Hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet.

Aliquis dicet: ‘Servi sunt.’ Ego dico: immo homines sunt.

5 ‘Servi sunt.’ Immo humiles amici sunt. ‘Servi sunt.’ Immo conservi.

Nonne omnes alicuius rei servimus? Alii ambitioni, alii cupidini,

alii libidinibus serviunt!

Praeterea: qui hodie dominus multis servis imperat, cras ipse

servus esse poterit. Tot splendidissimi viri, in pugna victi,

10 servi nunc vivunt! Alius nunc pastor, alius casae custos est.

Sapiens solus non servus, sed liber est.

Ideo hoc meum praeceptum est: sic cum inferiore vivas, ut velis

superiorem tecum vivere. Vive cum servo clementer, comiter quoque,

et illum in sermonem admitte et in consilium et in convictum.

15 Servi te colant potius quam timeant. Vale.