Upload
others
View
12
Download
0
Embed Size (px)
Citation preview
THOMAE A KEMPIS
DE
IMITATIONE CHRISTILIBRI QUATUOR.
THOMAE A KEMPISDE
IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR.
TEXTUM EDIDIT,
CONSIDERATIONES
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEMTHOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH.
EDITIO TERTIA AUCTA ET EMENDATA.
CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS,
FRIBURGI BRISGOVIAE.SUMPTIBUS HERDER,
TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII.
ARGENTORATI, BEROLINI, CAROLSRUHAE, MONACHII,VINDOBONAE, S. LUDOVICI AMERICAE.
Imprimatur.
Friburgi Brisgoviae, die 22 Iulii 1909.
e. m.
Dr Rudolf, Canonicus.
Omnia iura reservantur.
Typis Herderianis, Friburgi Brisgoviae. 1909.
Ex praefationead editionem secundam.
homas Hemerken, aurei libelli «De imitatione Christi» praeclarus auctor, circa
annum 1:380 in Kempen, oppido Rheniinferioris, natus ac propterea a Kempiscognominatus, Canonicus regularis OrdinisSancti Augustini in monte Sanctae Agnetisprope Zwolle effectus, praeter laudatum istumlibrum, sicut declarat Chronicon dicti monasterii, «varios tractatulos in plano et simplicistilo composuit, sed praegrandesin sententiaet operis efficacia».
Brevi post eius obitum, qui die 25. Iuliianni salutis 1471, aetatis vero suae nonagesimo primo accidit, anonymus quidamauctor ex confratrum memoria, quae notatudigna erant de ipsius vita, diligenter collegitatque saltem anno 1480 in libello, cui titulus«Aliqua notabilia de conversationeFr. 1omae& Kempis», descripsit.
Hocin libello tituli triginta et octo tractatuum fratris Thomae, certe ex ipsius manu
VI EX PRAEFATIONE AD EDITIONEM SECUNDAM.
scriptis in monasterio montis Sanctae Agnetisconservatis desumpti, nominantur, qui sic sehabent:
1. Liber de tribus tabernaculis.2. De vera compunctione.3. De renuntiatione saeculi (— Sermones
novem ad fratres).4. Epistola de Maria et Martha (-- De
fideli dispensatore) cum aliis epistolis.s. De imitatione Christi (— lib. r).6. Secundus tractatus (— De imit. lib. 2).47.Tertius tractatus de sacramento (— De
imit. lib. 4).8. Quartus de interna Christi locutione
(- De imit. lib. 3).9. De disciplina claustralium.10. Epistola devota ad quendam regularem.II. Libellus spiritualis exercitii.12. De recognitione propriae fragilitatis.13. Derecommendatione humilitatis (—De
humilitate).I4. De mortificata vita.15. De bona et pacifica vita.16. De elevatione mentis.17. Brevis admonitio monachi!.18. Dialogus noviciorum in quatuor partes:
distinctus (— a) Dialogus noviciorum; b) Vita
! In editione Pohl: Brevis admonitio spiritualisexercitii.
EX PRAEFATIONE AD EDITIONEM SECUNDAM. VII
Gerardi Magni; c) Vita Florentii; d) Vitadiscipulorum Florentii.
19. Soliloquium animae. |20. Sermones de incarnatione Domini
(Meditatio de incarnatione Christi).21. Sermones devita et passione Domini.22. Orationes de passione Dominiet beata
virgine et aliis sanctis (— Aliquot orationespiae ac devotae, et Orationes admodumpiae).
23. Sermones ad novicios.24. Vita Lidewigis.25. Hortulus rosarum.26. Vallis liliorum.27. Alphabetum monachi.28. Consolatio pauperum.29. Epitaphium monachorum (- Enchi
ridion monachorum).3o. Vita boni monachi.31. Manuale parvulorum.32. Doctrinale iuvenum.33. Hospitale pauperum.34. Liber orationum de vita Domini.35. De resurrectione orationes.36. Chronica monasterii montis S. Agnetis.37. Liber cantualis maior.38. Liber cantualis minor !.
! Haec omnia desumptaex articulo, quem praeclare scripsit Ios. Pohl in tomo XI, pag. 1673 sqq
VIII EX PRAEFATIONE AD EDITIONEM SECUNDAM.
Saeculis insequentibus complures editionesomnium operum beati Thomae a variis paratae sunt; attamen nulla completior, nullaaccuratior, quam quae Antwerpiae anno 1607secunda vice ab Henrico Sommalio SocietatisIesu publicata est. «Quantum operae quantosque labores impenderim — ita ipse in praefatione dictae collectionis —, solus is novit,quem cupio in caelis habere mercedem locupletissimam ... tam saepe autographa vidi,legi, revolvi, adeo ut sperem me ad eamperfectionem omnino castigationem adduxisse, ut merito animo conquiescere debeam.»
Qua in editione Sommalii omnia supranominata opuscula invenies praeter Chronicam monasterii montis Sanctae Agnetis (n. 36);tituli vero aliquorum libellorum in eademnonnihil immutati exhibentur.
Hanc porro editionem Sommalii saepemanibus volvit ZZermannzus Gerlach, utriusque iuris doctor, atque ecclesiae cathedralisLimburgensis canonicus, cum dira adversusecclesiam lucta viginti quinque ab hinc annisexorta otium ipsi involuntarium paraverat.Quo in studiosimilitudinem animadvertens,quae intercedit inter praeclara dicta libri
libri «Kirchenlexikon» editionis secundae. Conferetiam conspectum operum omnium apud Ios. PohlVol. II, p. vut. /
EX PRAEFATIONE AD EDITIONEM SECUNDAM. IX
de Imitatione Christi aliaque opuscula beatiThomae,locis parallelis ex iisdem excerpendisatque in diversos fasciculos colligendis animum manumque admovit.
Iam in eo erat, ut novam editionem libriadmirabilis «De imitatione Christi» simulcum istis fasciculis sententiarum, quas subnomine «Considerationum» singulis capitulissubnexuerat, typis excudendampararet, cuminopinate die 31: Iuli anni r886 in Ischl,urbe Austriae superioris, e vivis eriperetur.
Quos moerentes reliquerat fratres opusinceptum mihi perficiendum commiserunt.Quamvis minime in operibus Fr. Thomaeversatus tamen eorum desiderio ea rationeobsecutus sum, ne labor solius Dei amoreet animarum zelo susceptus ac tot annis sinetaedio continuatus incassusremaneret.
Proinde anno 1889 editionem primamhuius collectionis in lucem emisi.
Permultis arrisit liber Imitationis hoc modonovis divitis ex ipsius Thomae thesaurolocupletatus. |
Quapropter primaeditione exhaustaiteratavice ipsum typis mandare placuit. Attamenpraeter externam formam nihil fere immutatum a meest, nisi forte citationum methodus,quae ad formam usitatam redacta in nonnullis etiam locis accuratior reddita fuit.
a **
X EX PRAEFATIONE AD EDITIONEM SECUNDAM.
Nullus propterea labor nihilque meriti exhoc opere complendo mihi succrevit, attamenhaud exiguus fructus ex perlegendis istissententis mira suavitate et unctione plenismihi effloruit. Quem fructum etiam bene:volo lectori ex gustando hoc opere totocorde exopto.
Praefatio ad editionem tertiam.
C hisce ultimis annis IosephusPohl,vir sapientissimus, novam pararet editionem operum omnium Thomae a Kempis,cui titulus est: Thomae Hemerken a KempisCanonici Regularis ordinis S. Augustini operaomnia [Friburgi Brisigavorum 1904, Sumptibus .Herder| necesse erat hanc praesentem editionem et praesertim loca, quae habentur inconsiderationibus e ceteris eiusdem Thomaea Kempis opusculis collecta, secundum illamnovam editionem corrigere multisque in locisetiam complere. — Constat enim inter omnes,qui versati sunt in operibus Thomae a Kempis,editorem illum doctissimum exhibere textumoptimum et accuratissimum. — Haec igiturtertia editio revera aucta et emendata dicipotest.
Sed quoniam huius novae editionis operumomnium a los. Pohl typis mandatae adhucsolum modo quatuor volumina in lucem editasunt, id est volumen II, III, V, VI, inveniesin hac tertia editione «Imitationis Christi»
XII PRAEFATIO AD EDITIONEM TERTIAM.
tum loca desumpta ex editione Pohl, necnonet alia loca, quae legi possunt in vetere illaeditione Sommali, quae sic inscribitur:'Thomae Malleoli à Kempis opera omnia adautographa eiusdem denuo emendata operaet studio Henrici Sommalii e Societate Iesu,Antwerpiae 1607. Porro locorum illorumcitationis modus, quae desumpta sunt exeditione Pohl is est, ut primo loco indiceturtitulus operis, deinde pars vel volumen, inquo invenitur, demum tertio loco pagina etlinea.
Notare demum velis vim notarum distinguendi eam esse, ut longissime, ubi punctumante grandemlitteram, paulo brevius, ubiflexa, etiam brevius, ubi colon, brevissime,ubi punctum ante minutam litteram positumsit, inter legendum subsistendum auctor iudicasse existimandussit !.
Sit Tibi, benevole lector, haec novaeditiolibelli aurei «De Imitatione Christi» novumamoris Dei incitamentum afferatque Tibifructum uberrimum.
Friburgi Brisgovsae, festo S. Aloysii 1909.
LAURENTIUS WERTHMANN,Consiliarius ecclesiasticus et S. S, cubicularius.
! Pohl: Pars (Volumen) 2, p. 447.
Index librorum et capitum.
Ex praefatione ad editionem secundam. Praefatio ad editionem tertiam
LIBER I.
Admonitiones ad spiritualemvitam utiles.
I. De Imitatione Christi et contemptuomnium vanitatum mundi
2. De humili sentire sui ipsius3. De doctrina veritatis4. De providentia in agendis5. De lectione Sanctarum Scripturarum6. De inordinatis affectionibus .
7. De vana spe et elatione fugienda8. De cavenda nimia familiaritate9. De oboedientia et subiectione
IO. De cavenda superfluitate verborumII. De pace acquirenda et zelo proficiendi12, De utilitate adversitatis
I3. De temptationibus resistendisI4. De temerario iudicio vitando15. De operibus ex caritate factis16. De sufferentia defectuum aliorum
Pag.V
XI
!5172022
252730333739464952
XIV
Cap.17.18.
19.20.21.22.
23.24.25.
M€ M-Oo
9oOuROUNHn
De
JNDEX LIBRORUM ET CAPITUM.
monastica vita .
exemplis sanctorum patrumexercitiis boni religiosiamore solitudinis et silentii .
compunctione cordis .consideratione humanae miseriae .meditatione mortisiudicio et poenis peccatoruinferventi emendatione totius vitae
nostrae
LIBER II.
Pag.5558647278838998
IO4
Admonitiones ad interna trahentes.DeDeDeDeDeDeDeDeDe
. De
. De
. De
. De
interna conversationehumili submissione
bono pacifico homine .pura mente et simplici intentionepropria consideratione .laetitia bonae conscientiaeamore lesu super omniafamiliarl amicitia Iesucarentia omnis solacii
gratitudine pro gratia Deipaucitate amatorum crucis lesuregia via sanctae crucis
LIBERIII.
De interna consolatione.interna Christi locutione ad animamfdelem .
II3I20123I26129133137I4I147154I59163
176
IO.II.
12.
13.
14.
16.
17.
18.
INDEX LIBRORUM ET CAPITUM.
. Quodveritas intus quitur sine strepituverborum . .
. Quod verba Dei cum humilitate suntaudienda, et quod multi ea nonponderant
. Quod. in veritate et humilitate |coramDeo conversandum est . . .
. De mirabili effectu divini amoris
. De probatione veri amatoris
. De occultanda gratia sub humilitatiscustodia
. Devili aestimatione sui ipsius in oculisDei
. Quod omnia ad Deum, sicut ad finemultimum, sunt referenda
Quodspreto mundo dulceest servire DeoQuod desideria cordis examinanda sunt
et moderandaDe informationepatientiae et luctamine
adversus concupiscentias .De oboedientia humilis subditi ad ex
emplum Iesu ChristiDe occultis Dei iudiciis considerandis,
ne extollamur in bonis .. Qualiter standum sit ac dicendum in
omni re desiderabiliQuod verum solacium in solo Deo est
: quaerendumQuod omnissollicitudo in Deo statuenda
sit . .
Quod temporales miseriae exemplo"Christi aequanimiter sunt ferendae
XV
Pag.
179
182
189193199
205
210
213216
221
224
229
234
237
240
243
246
XVI
Cap.
19.
20.
21.
22.
23.
24.
25.
26.
27.
28.
29.
30.
31.
32.
33
34
INDEX LIBRORUM ET CAPITUM.
De tolerantia iniuriarum, et quis veruspatiens probetur
De confessione propriae infirmitatis ethuius vitae miseriis
Quod in Deo super omnia bona etdona requiescendum est .
De recordatione multiplicium beneficiorum Dei . .
De quatuor magnam importantibuspacem . .
De evitatione curiosae inquisitionissuper alterius vita .In quibus firma pax cordis et verus
profectus consistit . . .De eminentià liberae mentis, quam
supplex oratio magis meretur, quamlectio . . . .
Quod privatus amor a summo bonomaxime retardat
Contra linguas obtrectatorum .Qualiter instante tribulatione Deus in
vocandus est et benedicendusDe divino petendo auxilio et confidentia
recuperandae gratiaeDe neglectu omnis creaturae, ut Creator
possit jnveniriDe abnegationesui et abdicatione omnis
cupiditatis .De instabilitate cordis et de intentione
finali ad Deum habendaQuod amanti sapit Deus super omnia
et in omnibus
Pag
250
255
260
266
272
277
279
283
287293
294
297
302
307
310
313
Cap.
| 35.
36.37.
38.
39.
40.
4I.42.43.44.45.
46.
47.
48.49.
50.
51.
52.
53.
INDEX LIBRORUM ET CAPITUM.
Quod non est securitas a temptationein hac vita
Contra vana hominum iudiciáDe pura et integra resignatione sui ad
obtinendam cordis libertatem .De bono regiminein externis et recursu
ad Deum in periculis .
Quod homo non:sit importunus innegotiis .Quod homo nihil boni ex se habet et
de nullo gloriari potest .De contemptu omnis temporalis honorisQuod pax non est ponenda in hominibusContra vanam et saecularem scientiamDe non attrahendo sibi res exterioresQuod omnibusnon est credendum, et
de facili lapsu verborumDe confidentia in Deo habenda, quando
insurgunt verborum iaculaQuod omnia gravià pro aeterna vita
sunt toleranda . . .
Dedie aeternitatis et huius vitae angustiisDe desiderio aeternae vitae, et quanta
sint certantibus bona promissaQualiter homo desolatus se debet in
manus Dei offerre . . .
Quod humilibus insistendum est operibus, cum deficitur a summis . .
Quod homonon reputet se consolationedignum, sed magis verberibus reum
Quod gratia Dei non miscetur terrenasapientibus
XVII
Pag.
318322
325
328
331
333338340343346
348
352
357361
367
373
379
381
385
XVIII INDEX LIBRORUM ET CAPITUM.
Cap.
54.55.
56.
57.
58.
59.
De diversis motibus naturae et gratiaeDe corruptione naturae et efficacia
gratiae divinaeQuod nos ipsos abnegare «et Christum
imitari debemus per crucemQuod homo non sit nimis delectus,
quando in aliquos labitur defectusDe altioribus rebus et occultis iudiciis
Dei non scrutandis .Quod omnis spes et fiducia in solo
Deo figenda .
LIBER IV.
De sacramento.
. Cum quanta reverentia Christus sitsuscipiendus .
. Quod magna bonitas et caritas Dei insacramento homini exhibetur
. Quod utile sit saepe communicare
. Quod multa bona praestantur devotecommunicantibus
. De dignitate sacramenti et statu sacerdotali
. Interrogatio de exercitio ante communionem . . . .
. De discussione propriae conscientiae etemendationis proposito .
. De oblatione Christi in cruce et propriaresignatione..
. Quod nos et omnia nostra Deo debemusofferre et pro omnibus orare
Pag.
388
396
402
407
419
425
435441
446
452
456
457
402
465
INDEX LIBRORUM ET CAPITUM.
Cap.
IO. Quod sacra communio de facili nonest relinquenda
. Quod Corpus Christi et Sacra Scriptura:maxime sint animae fideli necessaria
I2. Quod magna diligentia se debeat communicaturus Christo praeparare
I3. Quod toto corde anima devota Christiunionem in sacramento affectare debet
I4. De quorundam devotorum ardenti de.siderio ad Corpus Christi
I5. Quod gratia devotionis humilitate etsui ipsius abnegatione acquiritur
16. Quod necessitates nostras Christo aperireet eius gratiam postulare debemus
17. De ardenti amore et vebementi affectususciplendi Christum .
18. Quod homo nonsit curiosus scrutatorsacramenti, sed humilis imitatorChristi, subdendo sensum suum sacraefidei
XIX
Pag.
470
477
484
489
493
496
$OI
505
510
LIBER I.
ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES.
CAPUTI.
De Imitatione Christi et contemptuomnium vanitatum mundi.
I. Qui sequitur me, non ambulat intenebris, dicit Dominus. Haec sunt verbaChristi, quibus admonemur, quatenusvitam eius et mores imitemur, si velimusveraciter illuminari et ab omni caecitate cordis liberari. Summum igiturstudium nostrum sit, in vita lesu Christimeditari.
2. Doctrina Christi omnes doctrinasSanctorum praecellit; et qui spiritum haberet, absconditum ibi manna inveniret.
Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. I
2 LIBER I. CAPUT I.
Sed contingit, quod multi ex frequentiauditu Evangelii parvum desiderium sentiunt, quia spiritum Christi non habent,Qui autem vult plene et sapide Christiverba intellegere, oportet, ut totam vitamsuam illi studeat conformare.
3. Quid prodest tibi, alta de Trinitatedisputare, si careas humilitate, unde displiceas Trinitati? Vere, alta verba nonfaciunt sanctum et iustum, sed virtuosavita efficit Deo carum. Opto magissentire compunctionem, quam scire eiusdefinitionem. Si scires totam Bibliam exterius, et omnium philosophorum dicta:quid totum prodesset sine caritate Deiet gratia? Vanitas vanitatum, et omniavanitas, praeter amare Deumet illi soliservire. Ista est summa sapientia, percontemptum mundi tendere ad regnacaelestia.
4. Vanitas igitur est, divitias periturasquaerere et in illis sperare. Vanitas quoque est, honores ambire, et in altumstatum se extollere. Vanitas est, carnisdesideria sequi, et illud desiderare, undepostmodum graviter oportet puniri. Vanitas est, longam vitam optare, et de
-LIBER I. CAPUT I. 3
bona vita parum curare. Vanitas est,praesentem vitam solum attendere, etquae futura sunt, non praevidere. Vanitasest, diligere, quod cum omni celeritatetransit, et illic non festinare, ubi sempiternum gaudium manet.
5. Memento illius frequenter proverbii:Quia non satiatur oculus visu, nec aurisimpletur auditu. Stude ergo cor tuumab amore visibilium abstrahere et ad invisibilia te transferre. Nam sequentessuam sensualitatem maculant conscientiam et perdunt Dei gratiam.
Consideratio.
Ego, inquit Dominus, sum via; per me siintroleris, salvaberis. Ego lux mundi: Qusequitur me, mon ambulat im femebris, sedhabebit lumen vitae!.
Disce formam vitamque Jesu, in omni humihtate et simplicitate cordis zm/arz?. FVirmissima et tutissima vig ad perfectionemet mentis Z/uzznationem atque aeternae vitaeintroductionem: est cozformarz Filo Dei in
! De tribus tabernaculis c. 2, n. 4. — ? Libellusspiritualis exercitii c. 7, Pars 2, p. 345, linea 1.
l*
4 LIBER I. CAPUT I.
.omnibus virtutibus et moribus suis! Veniet disce in schola Dei viam humilitatis, mansuetudinis et patientiae: per quam possisChristo docente ad aeternae beatitudinisgloriam secure pervenire ?. Sequere Christumpassibus amoris in vita tua per fidem caritate ferventem, ut dignus fias, videre eumfacie ad faciem angelos beatificantem *.
Mihi Christus vivere est: et mori lucrum.Igitur ad Dominum meum lesum Christumoculi mei semper: quoniam ipse est regulamea et sapientia mea. Nam perfectio omnium virtutum relucet in eo tamquam inspeculo mundo; nec potest aliquid meliuset perfectius in omni libro et scientia inveniri et sciri et contemplari: quam in hoclibro vitae, et lumine vero omnem hominemiluminante, et praecipue pauperem spirituin amorem sui transferentef,
Mihi vivere Christus est et mori lucrum. .O dulce et salutare verbum, numquam. oblivioni tradendum. ... Vere vivit et beatevivit: cui Christus est omnia in omnibus et
d
! Dedisciplina claustralium c. 13, P. 2, p. 309sq,l. 26. — *?Parvum alphabetum monachi in scholaDei lect. 23, P.3, p.321, 1.27. — ? Hortulusrosarum c. I7, n. 4. — $*Sermones de vita etpassione Domini. 1r, P. 3, p. 136, 1.3. Cf. PhilI, .2I.
LIBER I. CAPUT I. 5
super omnia singulariter dilectus. . . . Sicvivere est Christo vivere: et hoc est sibiipsi mori et a se Ipso deficere et maximelucrari; quia hoc est mortem perdere etvitam aeternam invenire: in Christo IesuDomino nostro !.
Heu quantum delrat: qui ab hoc sanctissimo exemplari in mundo accenso, vel admomentum breve, cordis oculum deflectit ?.Quid prodest, hic carnem. delicate nutrire etpostea in inferno gravisszme lorqueri? Etquid iuvat, hic laudari et Aezerarz ab hominibus et in futuro confundi et condemnari cum impiis et daemonibus? Et qgzidfroderunt tunc. omnes. dzuzfiaeP?
Omnia vanztias: honor, dzvitiae et potestas-*,Quid stultius, quam vana dilgere et verarespuere? Quid perversius, quam Deumneglegere et hominem attendere? Quid amentius, quam mundum aspicere et caelumdespicere?? O oazzfas vanztatum, mundumdiligere, et quae Dei sunt, minus curare *.Totum vanum, lubricum et dolosum, 2zaezer
! De disciplina claustralium c. 13, P. 2, p. 311 sq,l. 15. — ? Sermones de vita et passione DominiII, P. 3, p. 135, l. 25. — ? Vallis liliorum c. 14,n. 3; €. 25, n. 3. — * Hortulus rosarum c. 2, n. 2. —5 Enchiridion monachorum c. 8, n. 2. — 9 Epistulaquarta, n. I.
6 LIBER I. CAPUT II.
amare Deum et facere semper bonum. Beatius ergo, contemnere fallacem mundum etsequi veritatem ?.
CAPUTII.
De humili sentire sui ipsius.
I. Omnis homo naturaliter scire desiderat; sed scientia sine timore Dei quidimportat? Melior est profecto humilisrusticus, qui Deo servit, quam superbusphilosophus, qui se neglecto cursum caeliconsiderat. Qui bene se ipsum cognoscit,sibi ipsi vilescit, nec laudibus delectaturhumanis. 5i scirem omnia, quae in mundosunt, et non essem in caritate: quid meiuvaret coram Deo, qui me iudicaturusest ex facto?
2. Quiesce a nimio sciendi desiderio,quia magna ibi invenitur distractio etdeceptio. Scientes libenter volunt videriet dici sapientes. Multa sunt, quae scireparum vel nihil animae prosunt. Et valdeinsipiens est, qui aliquibus intendit quamhis, quae saluti suae deserviunt. Multa
! Hortulus rosarum c. 2, n. 2. — ? Epistulaquarta, n. 5.
LIBER I. CAPUTII. 7
verba non satiant animam ; sed bonavitarefrigerat mentem, et pura conscientiamagnam ad Deum praestat confidentiam.
3. Ouanto plus et melius scis, tantogravius inde iudicaberis, nisi sanctiusvixeris. Noli ergo extolli de ulla artevel scientia, sed potius time de datatibi notitia. Si tibi videtur, quod multascis et satis bene intellegis: scito tamen,quia sunt multo plura, quae nescis. Nolialtum sapere, sed ignorantiam tuam magisfatere. Quid te vis alicui praeferre, cumplures doctiores te inveniantur, et magisin lege periti? Si vis utiliter aliquidscire et discere: amanesciri et pro nihiloreputari.
4. Haec est altissima et utilissimalectio: sui ipsius vera cognitio et despectio. De se ipso nihil tenere, et dealis semper bene et alte sentire, magnasapientia est et perfectio. Si videresalium aperte peccare, vel aliqua graviaperpetrare, non deberes te tamen meliorem aestimare; quia nescis, quam diupossis in bono stare. Omnes fragilessumus, sed tu neminem fragiliorem teipso tenebis.
8 LIBER I. CAPUT II.
Consideratio.
Si quaeris salvari, si optas beari et exaltari: sequere humilem Christum, et despicete ipsum. Non enim aliter poteris ascenderein caelum: nisi te humiliaveris ex toto cordepropter Deum. Non desideres esse in orehominum: qui vanis laudibus decipiunt fatuum temporalis gloriae amatorem. Inspicejn veritate cor tuum, quam multis passionibus sit obnoxium; et non gloriaberis inte ipso: nec proximum tuum despiciesquantumlibet pauper sit et infirmus. . Memoriter retine notabile verbum Christi; etcum te temptaverit vana gloria mundi: responde tibi ipsi quod Christus Iudaeis dixit.Si ego glorifico me ipsum: gloria mea nihilest. Recedat ergo vana gloria et laus humana de scemáa et afe acquisita; cessetstulta iactantia de opere bonoet sermoneperito: evellatur saecülaris astutia de cordereligioso; pereat falsa imaginatio de sanctitate foris ostensa !.
Tanto humiliores 1nomnibus simus: quantolongius a vera perfectione distamus *. Quaníolus homo sc, se distare a perfectione, famjropeestperfection.— [nifiumvanae.gloriae
! Sermones ad novicios c. 17, P. 6, p. 137 sq,l. 30. — ? Sermones de vita et passione Doinini35, P. 3, p. 316, l. 32.
LIBER I. CAPUT II. 9
eststbzzps?placere'.| Amamesci:ebpronihilo reputari. Hoc tibi salubrius est etutilius: quam laudari ab hominibus?. 4a465c2fi, disce mori, luge praeterita, spernepraesentia, meditare futura. Haec brevisregula remaneat in memoria tua, et docebitte vincere omnia terrena *.
Perversum namque gerit iudicium, quimagna de se sentit: et de alis peiora confingit*. Magna humilitas cordis: sezre dese ipso wika et de alus semper mehora?.Verus humilis non se reputat nec elevat debonis, quae facit: sed ommbus vihorem seaestzmat, et cunctzs znferzorem veraciter confitetur. Hic propria mala sua inspicit etplangit, et aliorum bona videns congaudet,pro quibus Deum laudat et benedicit: orans,ut sui misereatur et se a malis liberet *.
CAPUTIII.
Dedoctrina veritatis.I. Felix, quem veritas per se docet,
non per figuras et voces transeuntes, sed
! Vita Gerardi c. 18, n. 20. — ? Parvum alphabetum monachi in schola Dei lect. r, P. 3, p. 317,l. ro. — ? Dialogus novitiorum c. 4, n. 3. — * Recommendatio humilitatis P. 2, p. 379, l. 24. —* Vallis liliorum c. 18, n. 4. — 5. Manuale parvulorum c. 5.
IO LIBER I. CAPUT III.
sicuti se habet. Nostra opinio et nostersensus saepe nosfallit et modicum videt.Quid prodest magna cavillatio de occultis et obscuris rebus, de quibus necarguemur in iudicio, quia ignoravimus?Grandis insipientia, quod neglectis utilibuset necessariis ultro intendimus curiosis etdamnosis. Oculos habentes non videmus.
2. Et quid curae nobis de generibuset speciebus? Cui aeternum Verbum 1oquitur, a multis opinionibus expeditur.Ex uno verbo omnia, et unum loquunturomnia: et hoc est principium, quod etloquitur nobis. Nemosine illo intellegitaut recte iudicat. Cui omnia unum sunt,et omnia ad unum trahit, et omnia inuno videt, potest stabilis corde esse etin Deo. pacificus permanere. .O veritasDeus, fac me unum tecum in caritateperpetua. 'laedet me saepe, multa legere et audire: in te est totum, quodvolo et desidero. 'aceant omnes doctores, sileant universae creaturae in conspectu tuo: tu mihi loquere solus.
3. Quanto aliquis magis sibi unitus etinterius simplificatus fuerit, tanto pluraet altiora sine labore intellegit, quia de
LIBER I. CAPUT III. II
super lumen intellegentiae accipit. Purus,simplex et stabilis spiritus in multisoperibus non dissipatur, quia omnia adDei honorem operatur, et in se otiosusab omni propria exquisitione esse nititur.Quis te magis impedit et molestat quamtua immortificata affectio cordis? Bonuset devotus homo opera sua prius intusdisponit, quae foris agere debet. Necilla trahunt eum ad desideria vitiosaeinclinationis, sed ipse inflectit ea ad arbitrium rectae rationis. Quis habet fortius certamen, quam qui nititur vincerese ipsum? Et hoc deberet esse negotiumnostrum: vincere videlicet se ipsum, etcotidie se ipso fortiorem fieri atque inmelius aliquid proficere.
4. Omnis perfectio in hac vita quandam imperfectionem sibi habet annexam;et omnis speculatio nostra quadam caligine non caret. Humilis tui cognitiocertior via est ad Deum, quam profundascientiae inquisitio. Non est culpandascientia aut quaelibet simplex rei notitia,quae bona est in se considerata et aDeo ordinata; sed praeferenda est semper bona conscientia et virtuosa vita.
I2 LIBER I. CAPUT III.
Quia vero plures magis student scire,quam bene vivere: ideo saepe errant etpaene nullum vel modicum fructum ferunt.
5. O si tantam adhiberent diligentiamad exstirpanda vitia et virtutes inserendas, sicuti ad movendas quaestiones, nonfierent tanta mala et scandala in populo,nec tanta dissolutio in coenobiis. Certeadveniente die iudicii non quaeretur anobis, quid legimus, sed quid fecimus;nec quam bene diximus, sed quamreligiose viximus. Dic mihi: Ubi sunt modoomnes illi domini et magistri, quos benenovisti, dum adhuc viverent, et studiisflorerent? Iam eorum praebendas aliipossident; et nescio, utrum de iis recogitant. In vita sua aliquid esse videbantur, et modo de illis tacetur.
6. O quam cito transit gloria mundi!Utinam vita eorum scientiae ipsorumconcordasset! Tunc bene studuissent etlegissent. Quam multi pereunt per vanam scientiam in saeculo, qui parumcurant de Dei servitio! Et quia magiseligunt magni esse quam humiles, ideoevanescunt in cogitationibus suis. Veremagnusest, qui magnam habet caritatem.
LIBER I. CAPUT III. I3
Vere magnus est: qui in se parvus est etpro nihilo omne culmen honoris ducit.Vere prudens est, qui omnia terrena arbitratur ut stercora, ut Christum lucrifaciat.Et vere bene doctus est, qui Dei voluntatem facit, et suam voluntatem relinquit.
Consideratio.
Beatus homo, quem tu erudieris, Domine,et de lege tua docueris eum. Melior estauditio et eruditio doctrinae tuae negotiatione auri et argenti et cunctis opibus!. ODoctor Veritas, quam cito et perfecte imbuitur, cui te ipsum manifestas?. .Szleg?amieie omnzs creatura tua, Deus meus; Zwsolusml: loquaris, assis et ilumines?. Verbumtuum, Domine, lux mea et gaudium animaemeae; sine quo in tenebris sum et in maerore, cum quo gaudio perfungor et lumine *.Doce me /acere voluntatem tuam et relinqueremeam !. ;
Fortis, qui contemnit saeculum; fortior,qui vincit se ipsum *. Magna virtus, magnagratia, vincere se ipsum et mori omni hora.
! Doctrinale iuvenum c. 7, n. i. Cf. Ps 93, 12. —? Sermones de vita et passione Domini 3, P. 3,p.78, 1.30. — ? Vallis liliorum c. 29, n. 2. —* Deelevatione mentis P. 2, p. 403, l. 21. — 5 Libellus spiritualis exercitii c. 4, P. 2, p. 337, l. 3.
I4 -LIBER I. CAPUT III.
Dura pugna; sed gloriosa et aeterna praemia reddentur pro victoria consummata!.Ille fortis est viribus, qui fortiter resistit vitiis. Jagnus est dominus, qui dominaturpravis desideriis suis ?.
Magnus coram Deo est, qui se in verahumilitate spernit et substernit et omnibusbonis et beneficiis indignum se iudicat?. Sivis sg74$s esse in caelo, esto parvulus inmundo?. Esto vilis in oculis tuis, ut fias7ag7"4s coram oculis Dei, qui humiles respicit et altos a longe cognoscit et subitoprosternit ?.
Prudens est, qui scit se ipsum facere bonum et commendabilem in virtutibus *. Haecest via prudentiae: amare iustitiam et odire
- iniquitatem, benefacere et malum pro veritate sustinere, exteriora agere et interioranon oblivisci, curas ad tempus habere, alienum tamen esse ab omnium rerum blandimento, non sequi trahentem concupiscentiam, sed reluctari per virtutem magnam.JVon fu eas sequere, sed illae fe sequantur 5.
Fatuus et insanus, qui amat sibi nocivaet dimittit animae salubria. Lege et per
.! Consolatio pauperum et infirmorum n. 9. —? Hortulus rosarum c. 9, n. 2 3. — ? Vallis liliorumC. 5, n. 2; c. 31, n. 4. — * Hortulus rosarum c. 9,n. 3 4. — 5 De fideli dispensatore c. 1, 8 9.
LIBER I. CAPUT IV. 15
curre omnia, non est salus animae nisi inDeo et in bona vita!. Dilectio Dei et mandatorum eius honorabilis est sapientia. Haecest sapientia divina: quaerere bona sempiterna et despicere omnia transitoria ?, Citoigitur Zeciwserit et beatus, quisquis Christumfuerit humiliter imitatus?.
CAPUT IV.
De providentia in agendis.
I. Non est credendum omni verbonec instinctui; sed caute et longanimiterres est secundum Deum ponderanda.Pro dolor, saepe malum facilius quambonum de alio creditur et dicitur, itainfirmi sumus. Sed perfecti viri non facie credunt omni enarranti, quia sciuntinfirmitatem humanam ad malum proclvam et in verbis satis labilem.
2. Magna sapientia, non esse praecipitem in agendis, nec pertinaciter inpropris stare sensibus. Ad hanc etiampertinet, non quibuslibet hominum verbis
! Vallis liliorum c. 17, n. 1. — ? Hortulus rosarum c. 9, n. 3 4. — ? Recommendatio humilitatisP. 2, p. 378, 1. 6. |
16 LIBER I. CAPUT IV.
credere, nec audita vel credita mox adaliorum aures effundere. Cumsapienteet conscientioso viro consilium habe; etquaere potius a meliore instrui, quamtuas adinventiones sequi. Bona vita facithominem sapientem secundum Deum etexpertum in multis. Quanto quis in sehumilior fuerit et Deo subiectior, tantoin omnibus erit sapientior et pacatior.
Consideratio.
Quia saepe diversa percipis et nova tibiplerumque dicuntur, zoz face credas, difficilius ea consequenter a/zs das, et multosit melius, si omnino sileas. Quid ad te?lesum sequere et sine mortuos sepelire mortuos suos!.
Ad eruditionem tuam habe praemeditationem aliquam prudentem circa agenda.Aliqui sunt tardiores, aliqui quodammodojraecpiles in factis suis. "Tardi saepe bonaomittunt aut partem operis inchoantes nonperficiunt. Vivaciores vero, dum inconsiderate currunt, leviter impingunt. Unde inmedio semper virtus consistit ?.
Si non vis decipi, noli laudibus stultisdelectari. Novit Deus cor tuum: quam im
! De fideli dispensatore c. 1, $815. — ?Ib. 8 7.
LIBER I. CAPUT V. 17
purum sit et vanum. Ne credas adulanti;sed potius increpantem ausculta: qui beneconsulit, dum tua corripit errata !.
Eris prudens, si evitas videri prudens*.Qui nimis sibi confidit, periculo se exponit.Consultius agit, qui experto et doctiori acquiescit. Consilium quaerere humilitatis estindicium. Saepe Deus per alium loquitur:quod homini per se non revelat?.
CAPUT V.
De lectione Sanctarum Scripturarum.
I. Veritas est in Scripturis Sanctisquaerenda, non eloquentia. Omnis Scriptura Sacra eo spiritu debet legi, quofacta est. Quaerere potius debemusutilitatem in Scripturis, quam subtilitatemsermonis. lta libenter devotos et simplices libros legere debemus, sicut altoset profundos. Non te offendat auctoritasscribentis, utrum parvae vel magnae litteraturae fuerit; sed amor puraeveritatiste trahat ad legendum. Non quaeras,quis hoc dixerit; sed quid dicatur, attende.
! Libellus spiritualis exercitii c. 2, P. 2, p. 334,l. 17. — ? Defideli dispensatore c. 1, 8 8. — ? Recommendatio humilitatis P. 2, p. 381, l. 16.
''homae a Kempis Imit. Ed. 3. 2
IS LIBER I. CAPUT V.
2. Homines transeunt, sed veritas Domini manet in aeternum. Sine personarumacceptione, varii modis loquitur nobisDeus. Curiositas nostra saepe nos impeditin lectione Scripturarum, cum volumusintellegere et discutere, ubi simpliciteresset transeundum. 5i vis profectum haurire, lege humiliter, simpliciter et fideliter;nec umquam velis habere nomen scientiae. Interroga libenter et audi tacensverba sanctorum; nec displiceant tibiparabolae seniorum: sine causa enim nonproferuntur.
Consideratio.
Quaecumque in lege vetere et novascripta sunt, ad doctrinam animae nostraescripta sunt, ut Deo fidelter serviamus,odiendo malum et adhaerendo Deo, summobono, corde puro, integro et perfecto, hicet in futuro! Verbum Dei et doctrina Christilumen vitae, salus mundi, porta caeli, cibusanimae, iucunditas cordis Deum super omniaamantis?. Quanto saepius quis evangelicaverba audierit et legerit: atque attentius
! Vallis liliorum. c. 21, n. r. — ? Doctrinaleiuvenum C. I, n. I.
LIBER I. CAPUT V. I9
cogitaverit et ruminaverit; tanto in virtutibusplus proficiet: et domus animae suae frmius stabit pulchriusque fulgebit'. Namhominis verbum transit; verbum autem Deiaeternum et immutabile manet*.
Veritas non est aspernanda, a quocumque simplici proferatur. Stude primo humiliter discere et parva implere, et Deusdabit tibi maiora, si utile fuerit, citius intellegere. Qui multa scit et legit: si non facit, quae novit et didicit, vacuus et famelicus de bona mensa recedit *.
Pauper quaedam muliercula diligens quaeDei sunt, frequenter ecclesiam visitabat: etverbum Dei libenter praedicare audiebat.Quadam ergo vice de ecclesia veniens interrogata est: quid boni de sermoneretinuisset. Quae breviter respondens ait. Nesciovobis multa .dicere: sed hoc bene audivi etretinui, quod de cetero nolo peccare. Beneet prudenter respondit: quae fructum bonisermonis secum portavit, ne amplius peccaret. Unde Salvator noster in evangeliodevotae mulieri ait. Beati qui audiunt verbumDei: et custodiunt illud *.
! Sermones ad novicios 30, P. 6, p. 300, l. 24. —? Deevelatione mentis P. 2, p. 405, 1l.7. — ? Hortulus rosarum c. 6, n. 1; c. I2, n. 5. — * Sermonesad novicios 30, P. 6, p. 314, l. 1r.
2*9
20 LIBER I, CAPUT VI.
CAPUT VI.
De inordinatis affectionibus.
I. Quandocumque homo aliquid inordinate appetit, statim in se inquietusfit. Superbus et avarus numquam quiescunt; pauper et humilis spiritu in multitudine pacis conversantur. Homo quinecdum perfecte in se mortuus est, citotemptatur et vincitur in parvis et vilibusrebus. Infirmusin spiritu et quodammodoadhuc carnalis et ad sensibilia inclinatusdiffculter se potest a terrenis desideriisex toto abstrahere. Et ideo saepe habettristitiam, cum se subtrahit; leviter etiamindignatur, si quis ei resistit.
2. Si autem prosecutus fuerit, quodconcupiscit, statim ex reatu conscientiaegravatur: quia secutus est passionemsuam, quae nihil iuvat ad pacem, quamquaesivit. Resistendo igitur passionibusinvenitur pax vera cordis, non autem eisserviendo. Non est ergo pax in cordehominis carnalis, non in homine exterioribus dedito, sed in fervido et spirituali.
LIBER I. CAPUT VI. 2I
Consideratio.
Continua et domestica lis nostra haecest: quia caro nostra non est subiecta spiritui secundum rectam rationem bene vivendi;nec spiritus perfecte subditus est Deo: secundum omnem voluntatem suam sibi soliintime placendi hic et in aeternum!.
Virtutes semperlaetificant: passiones maestitiam generant?. (Omnis passionatus onussibi ipsi est et turbatio cordis: ubicumquefuerit sive solus sive cum alius multis?.Multasturbationum| materiasamputat:multos laqueos temptationumevadit et superat: qui propter Christum ab omnibus terrenis desiderüs perfecte se denudat et elongat. Hic ad caelestia nullo terrenorum pondere gravatus libere evolare potest; quotiensdilecti amatoris sul qui in caelis est recordatus fuerit: aut eius verba audierit vellegerit *.
Pax cum virtutibus bona est: cum vitiisvero numquam, sed semper mala. Ibi estbonus status et pax in domo: ubi defectusemendantur et vitia cito resecantur*. Pax
! Sermones ad novicios 19, P. 6, p. 174, 1. 8. —? Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 427,l. 1o. — ? Sermones ad novicios 19, P. 6, p. 174,l. 5. — * Ib. r3, P. 6, p. 94, l. 7. — ? Dedisciplina claustralium c. 11, P. 2, p. 307, l. 25.
22 LIBER I. CAPUT VII.
in terra erit hominibus bonae voluntatis,quia non est pax impiis, dicit Dominus!.
CAPUT VII.
De vana spe et elatione fugienda.
I. Vanus est, qui spem suam ponitin hominibus aut in creaturis. Non tepudeat aliis servire amore Iesu Christi,et pauperem in hoc saeculo videri. Nonstes super te ipsum, sed in Deo spemtuam constitue. Fac quod in te est, etDeus aderit bonae voluntati tuae. Nonconfidas in tua scientia vel astutia cuiuscumque viventis, sed magis in Dei gratia,qui adiuvat humiles, et de se praesumentes humiliat.
2. Ne glorieris in divitiis, si adsunt,nec in amicis, quia potentes sunt, sedin Deo, qui omnia praestat et se ipsumsuper omnia dare desiderat. Non teextollas de magnitudine vel pulchritudinecorporis, quae modica infirmitate corrumpitur et defoedatur. Non placeastibi ipsi de habilitate aut ingenio tuo,
! De tribus tabernaculis c. 3, n. 13.
LIBER I. CAPUT VII. 23
ne displiceas Deo, cuius est totum quidquid boni naturaliter habueris.
3. Non te reputes aliis meliorem, neforte coram Deo deterior habearis, quiscit, quid est in homine. Non superbiasde operibus bonis, quia aliter sunt iudiciaDei, quam hominum, cui saepe displicet,quod hominibus placet. Si aliquid bonihabueris, crede de aliis meliora, ut humilitatem conserves. Non nocet, si omnibus te supponas; nocet autem plurimum,si vel uni te praeponas. Iugis pax cumhumili; in corde autem superbi zelus etindignatio frequens.
Consideratio.
Spera in Domino semper, quantumcumque fueris tribulatus et desolatus vehementer!.Bene et firmiter stat, qui non in se, nec inhomine, sed zmDeo spem suam ponit ?. Vanuses? et instabilis, quz zm ereafuris spem onmiet Deum neglegit*. Sine Deo omnia vana,et cum Deo omnia bona *. |
Nemo de bonitate sua nimis confidat;neque de fortitudine sua inaniter praesumat:
! Hortulus rosarum c. I4, n. 2. — ? Ib. c. 5,n. 2. — ? Hospitale pauperum c.4, n. 2. — * Vallisliliorum c. 22, n. 2.
24 LIBER I. CAPUT VII.
nec etiam de nobilitate generis se extollat.Nemo de facultate scientiae infletur; nemode dignitate praelationis super alios glorietur: nemo de abundantia pecuniarum et redituum confidens divitem ac felicem se reputet, nec pauperes despiciat; quia nescit,quamdiu vivet et ista tenebit: nescit quidmolestiae sibi inde provenire possit, cumDeus hoc permiserit': Quid superbis, terraet cinis? "Terra es et in terram ibis ?.
Qui de bono superbit, non est gratus etfidelis Deo. Noli superbire, ne perdas donum, quod accepisti de caelo sine meritotuo*. Quidquid boni consideraset intellegisin te et in omnibus creaturis, totum Deopure et integre offer et adscribe* Sintomnia bona tua alis communia; sed malatibi soli imputa et ad ferventiorem emendationem converte?*, Curam habe de bononomine; sed noli meliorem te fingere, necsanctiorem alus credere ?.
Ubi levis suspicio, ibi /zequezs zzdzgnatzo$.Contra omnes malas suspiciones et indignationes tuas de alis cogita omnes culpas
1 Sermones ad novicios 17, P. 6, p. 139 sq,l. 25. — ? De tribus tabernaculis c. 2, n. 6. —$ Enchiridion monachorum c. 6, n. 2. — €*Vallisliliorum c. 30, n. 4. — ? Manuale parvulorum c. 6,n. I. — $ Hortulus rosarum c. 16, n. 2.
LIBER I. CAPUT VIII. 25
tuas, quas fecisti ab initio nativitatis tuaeusque modo, et desiste indignari !.
Vilescere possent forte opera pietatis apudnon intellegentes virtutum merita, nisi forenta beatissimis hominibus magna cum devotione continuata. Magnusquoque honorestet nulkus erubescentiae locus, quando procaelesti regno sponte quis se humiliat etseruum. fact, exemplo Iesu Christi et sanctorum eius incitatus ?.
CAPUT VIII.
De cavenda nimia familiaritate.
I. Non omni homini reveles cor tuum,sed cum sapiente et timente Deum agecausam tuam. Cum iuvenibus et extraneis rarus esto. Cum divitibus noliblandiri, et coram magnatibus non libenter appareas. Cum humilibus et simplicibus, cum devotis et morigeratis sociare, et quae aedificationis sunt, pertracta.Non sis familiaris alicui mulieri; sed incommuni omnes bonas mulieres Deo commenda. Soli Deo et angelis eius optafamiliarisesse, et hominum notitiam devita.
! Manuale parvulorum c. 6, n. 1. — ? De fidelidispensatore c. 3, n. I.
26 LIBER I. CAPUTVIII.
2. Caritas habenda est ad omnes, sedfamiliaritas non expedit. Quandoque accidit, ut persona ignota ex bona famalucescat; cuius tamen praesentia oculosintuentium offuscat. Putamus aliquandoalis placere ex coniunctione nostra, etincipimus magis displicere ex morumimprobitate in nobis considerata.
Consideratio.
Cum sancto sanctus eris et cum perversoperverteris. Exempla sunt plurima, tamnova quam vetera, quia prodest saluti animae societas bona et nocet conventio prava *.Cavefamiliaritatem eorum, qui imitandi nonsunt, quamvis in Christo diligendi. Nonpotest quis melius tollere fabulationes leviumhominum, quam ut ipse levis in verbis etmoribus suis non videatur ?.
Attende tibi, ut, quantum vales, omnibussis causa boni exempli, ut in te clarificeturnomen et vita Iesu Christi. Qui benevivit,bene docet. Si quis appetit a te doceri, viamhumilitatis ei ostende et exemplo praecede*.
! Hortulus rosarum c. I, n. 1 2. Cf. Ps 17,26 27. — ? De fideli dispensatore c. i, 8 13. —
Hortulus rosarum c. 6, n. 1; c. 9, n. 4.
LIBER I. CAPUT IX. 27
Humilis et mansuetus amabilem se facitomnibus'!.
Commenda omnes amicos tuos Deo, orans,ut se emendent et caveant a peccatis, neDeum offendant et pro terrenis caelestiaperdant?. Sic placeas hominibus, ut nondispliceas Deo et sanctis angelis eius ?.Stude cum sanctis et amicis Dei temporeincolatus tui amicitiam facere; et ad eosspecialem /famzliar:ztatemhabere: ef homznumzoe; et allocutiones inutiles ZecZzare*.Per contemptum mundanorum disce scandere ad societatem civium supernorum *.
CAPUT IX.
De oboedientia et subiectione.
ri. Valde magnumest, in oboedientiastare, sub praelato vivere, et sui iurisnon esse. Multo tutius est, stare insubiectione, quam in praelatura. Multisunt sub oboedientia magis ex necessitate, quam ex caritate; et illi poenamhabent et leviter murmurant. Nec libertatem mentis acquirent, nisi ex toto corde
! Tb. c. 9, n. 2. — ? Ib. c. 2, n. x. — ? Vallisliliorum c. 10, n. 3. — * Dedisciplina claustraliumc. I5, P. 314, l. 23. — ? Dialogus novitiorumC. 4; n. 4.
28 LIBER I. CAPUT IX.
propter Deum se subiciant. Curre hicvel ibi: non invenies quietem, nisi inhumili subiectione sub regimine praelati.Imaginatio locorum et mutatio multosfefellit.
2. Verum est, quod unusquisque libenter agit pro sensu suo, et inclinaturad eos magis, qui secum sentiunt. Sedsi Deus est inter nos, necesse est, utrelinquamus etiam quandoque nostrumsentire propter bonum pacis. Quis estita saplens, qui omnia plene scire potest?Ergo, noli nimis in sensu tuo confidere,sed velis etiam libenter aliorum sensumaudire. Si bonum est tuum sentire, ethoc ipsum propter Deum dimittis etalium sequetis, magis exinde proficies.
3. Audivi enim saepe, securius esseaudire et accipere consilium, quam dare.Potest etiam contingere, ut bonum situniuscuiusque sentire; sed nolle aliis acquiescere, cum id ratio aut causa postulat,signum est superbiae et pertinaciae.
Consideratio.
Non grave alicui sit, nec indignum videatur propter Deum oboedire homini in
LIBER I. CAPUT IX. 20
licits et honestis: quando Christus factusest oboediens usque ad ignominiam crucis!.Deus sufficiens est causa et ratio: ad oboediendum 2zae/a£zsnostris?. Homo oboedienshomini propter Deum maximum honoremDeo facit et ei placet. "Opera bona inoboedientia simpliciter facta Deo sunt gratissima et maxime meritoria. Cum humiliet prompta oboedientia etiam complacentDeo valde parva et vilia servitia ex caritatepro utilitate communi facta *.
Nemo tam quiete vivit, nemo tam securemoritur: sicut verus oboediens, et in omnibus Deo et hominibus subiectus *.
Magna et egregia virtus simplex et puraoboedientia nesciens tarda molimina necparans argumenta: sed implens iussa sinequerela. Ideoque magnaei debetur corona:et cum martyribus percipiet palmam ; quiacertavit fortiter et subegit naturam, oboediendo usque ad mortem. Quoniam quidem fortissimum vincendi genus est, semetipsum perfecte vincere et abnegare propteroboedientiam 5.
! Sermones ad novicios 7, P. 6, p. 55, 1. 8. —? Libellus spiritualis exercitii c. 12, P. 2, p. 354,l. 13. — *?Hospitale pauperum c. 5, n. r. — * Libellus spiritualis exercitii c. 12, P. 2, p.353, l. 9. —5 Dedisciplina claustralium c. 4, P. 2, p. 284, l. 12.
30 LIBER I. CAPUT X.
Quicunque non concordant cum spiritutuo, illis cede propter pacem tuamet 1psorum !, Hoc pro magna sapientia tene; side propria sapientia nihil habes?, Ubiprompta oboedientia, ibi laeta conscientia.Ubi humilitas, ibi sapientia. Ubi pax etconcordia, ibi Deus et omnia bona. Ubilis et dissensio, 1bi diabolus et omnia mala 3.
CAPUT X.
De cavenda superfluitate verborum.
I. Caveas tumultum hominum, quantum potes; multum enim impedit tractatus saecularium gestorum, etiam si simplici intentione proferantur. Cito enim inquinamur vanitate et captivamur. Vellemme pluries tacuisse et inter homines nonfuisse. Sed quare tam libenter loquimuret invicem fabulamur, cum tamen rarosine laesione conscientiae ad silentiumredimus? Ideo tam libenter loquimur:quia per mutuas locutiones ab invicemconsolari quaerimus; et cor diversis cogitationibus fatigatum optamus relevare.
! De fideli dispensatore c. i, 8.18. — ? Dedisciplina claustralium c. 4, P. 2, p. 283 sq, l. 31. —3 Hortulus rosarum c. 16, n. 2.
LIBER I. CAPUT X. 31
Et multum libenter de his, quae multumdiligimus vel cupimus, vel quae nobiscontraria sentimus, libet loqui et cogitare.
2. Sed pro dolor, saepe inaniter etfrustra. Nam haec exterior consolatiointerioris et divinae consolationis non modicum detrimentum est. Ideo vigilandumest et orandum, ne tempus otiose transeat. Si loqui licet et expedit, quaeaedificabilia sunt, loquere. Malus ususet neglegentia profectus nostri multumfacit ad incustodiam oris nostri. luvattamen non parum ad profectum spiritualem devota spiritualium rerum collatio;maxime ubi pares animo et spiritu inDeo sibi sociantur.
Consideratio.
Communiter omnes plus indigemussilerequam loquit. Tempus ad bene operandumdatum est non ad otiandum: neque ad fabulandum neque ad iocandum?. Saepe dicitur, quod statim (ut dictum est) poenitereincipit et numquam (si posset illaesum revocare) diceretur. Et utinam semel cadendo
! Desolitudine et silentio c. 2, n. 28. — ? Sermones ad novicios 7, P. 6, p. 53, l. t.
32 LIBER I. CAPUT X.
doceretur homo damno suo, ne iterum caderet! O utinam tot bona verba dicas etores, quot otiosa dixisti, et bona recogiteset rumines, quot mala et noxia cogitasti!*
Cum humilibus et simplicibus Deum diligentibus libenter loquere et consiste?. Cozfer? etiam oz modicam scientiae utilitatemstudiosa et unanimis duorum sibi bene consentientium| Zzzzzzcollatie.UndeSalvatornoster ait: «Ubi duo vel tres congregatifuerint in. nomine meo, ibi sum in medioeorum.» f
Parvam habemus zmferorem consolatzonem,quia tam facile et frequenter quaerimus ex&rioem. Et ideo non meremur divinamaccipere, quia libenter admittimus humanamet caducam. Si haberes lesum crucifixumin corde tuo fixum, non exiret cito de oretuo verbum vanum et otiosum. Sed quianon habes lesum firmiter in corde tuo clausum, ideo saepe quaeris solacium forinsecum,debile et frivolum, parum 1uvans intus a doloribus prementibus cor tuum. : Solus enimIesus praestat verum animae solacium etsanat omnes languores vitiorum. Cur audis
! De solitudine et silentio c. 2, n. 20. — ? Manuale parvulorum c. 6, n. 2. — ? Hospitale pauperum c. 3, n. 2. — * Defideli dispensatore c.1,S21. Cf. Mt 18, 20.
LIBERI. CAPUT XI. 33
vanos rumores saeculi, qui saepe te conturbant et distrahunt in corde? Quare negligisdulces sermones Christi, qui te consolaripossunt et confortare in omni tribulationetua die ac nocte?!
CAPUT XI.
De pace acquirenda et zelo proficiendi.
. I. Multam possemus pacem habere,si non vellemus nos cum aliorum dictiset factis, et quae ad nostram curam nonspectant, occupare. Quomodo potestille diu in pace manere, qui alienis curisse intermiscet? qui occasiones forinsecusquaerit? qui parum vel raro se intrinsecus colligit? Beati simplices, quoniammultam pacem habebunt.
2. Quare quidam sanctorum tam perfecti et contemplativi fuerunt? Quia omnino se ipsos mortificare ab omnibusterrenis desideriis studuerunt: et ideototis medullis cordis Deo inhaerere atque libere sibi vacare potuerunt. Nosnimium occupamur propris passionibus,
! Vallis liliorum c. 18, n. 5.Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. 3
34. LIBER I. CAPUT XI.
et de transitoriis nimis sollicitamur. Raroetiam unum vitium perfecte vincimus,et ad cotidianum profectum non accendimur: ideo frigidi et tepidi remanemus.
3. Si essemus nobis ipsis perfecte mortui, et interius minime implicati: tuncpossemus etiam divina sapere, et decaelesti contemplatione aliquid experiri.Totum et maximum impedimentum est,quia non sumus a passionibus et concupiscentüs liberi, nec perfectam sanctorum viam conamur ingredi. Quandoetiam modicum adversitatis occurrit, nimis cito deicimur, et ad humanas consolationes convertimur.
4. Si niteremur, sicut viri fortes, starein proelio: profecto auxilium Dominisuper nos videremus de caelo. Ipse enimcertantes et de sua gratia sperantes paratus est adiuvare: qui nobis certandioccasiones procurat, ut vincamus. Sitantum in istis exterioribus observantiisprofectum religionis ponimus, cito finemhabebit devotio nostra. Sed ad radicemsecurim ponamus, ut purgati a passionibus pacificam mentem possideamus.
5. 9] omni anno unum vitium exstirparemus, cito viri perfecti efficeremur.Sed modo e contrario saepe sentimus,ut meliores et puriores in initio conversionis nos fuisse inveniamus, quampost multos annos professionis. Fervoret profectus cotidie deberet crescere; sednunc pro magno videtur, si quis primifervoris partem posset retinere. Si modicam violentiam faceremus in principio,tunc postea cuncta possemus facere cumlevitate et gaudio.
6. Grave est, assueta dimittere: sedgravius est, contra propriam voluntatemire. Sed si non vincis parva et levia,quando superabis difficiliora? Resiste inprincipio inclinationi tuae, et malam dedisce consuetudinem, ne forte paulatimad maiorem te ducat difficultatem. .OSj adverteres, quantam tibi pacem etaliislaetitiam faceres, te ipsum bene habendo,puto, quodsollicitior esses ad spiritualemprofectum.
Consideratio.
Quaecumque ad 1e momperünent, de fusnon iudices, zec £e znfromillas: ut pacem
3*
36 LIBER I. CAPUT XI.
semper habeas!. Potes te ipsum inquietaretalibus et proficies nihil. Qui unum, quodsuper omnia est, solummodo quaerit, inace multzblicà erit. conscientia eius *.
Qui froficere vult, omni die incipere debet,nec ullum laborem abhorrere, nec aliquodtempus otiose praeterire*, Multorum est incipere, paucorum proficere, paucissimorumad perfectionem pervenire t. Hodie aliquidinchoare, et cras modicum addere et sicdiebus singulis virtutem virtuti, propositumproposito iungere, perficit hominem virtuosum, devotum, purum, sanctumet religiosum,Deo carum et hominibus gratiosum *. Quipropter Deum sibi aliquam violentiam facit,Deus ipsi maiorem gratiam dabit: et citoin gzrwmperfectum mutabitur $.
Heu raro hic invenitur, qui Deum purequaerat et se ipsum perfecte vincat et funditus relinquat. Utinam vel zzumvitzum perJecte superes aut aliquam alam consuetudznemdedzscas! Consuetudo mala per bonam consuetudinem vincitur; et bona consuetudo
! Parvum alphabetum monachi in schola Deilect. 16, P. 3, p. 319, 1. 29. — ? De fideli dispensatore c. 1, $ 27. — ? Dialogus novitiorum c. 3,n. 2. — *Hortulus rosarum c. 4, n. I. — *Epistula 1,n. IO. — € Brevis admonitio spiritualis exercitiiP. 2, p. 423, l. 3.
LIBER I. CAPUT XII. 37
tandem in naturamvertitur; ut quod zzzfuit Zz/ficzle, bostea videatur /eve ac facile !,
Disce in omnibus te vincere: tunc pacemintus habebis ?.
Nec prius vera interna pax invenitur;nisi homo sibi ipsi sit mortuus et mundo:atque cotidie de novo mor se disponat.Quoniam omni die oportet me proponere,velle mori propter Christum et de novo incipere vitam meam emendare; et ad patiendum et moriendum disponere: et meipsum vincere. Immo omni hora et tempore oportet me niti exire a me ipso et adfundum merelinquere propter Christum: atque in eius amore mei ipsius amorem abnegare et nihilare. Nam tantum lucror:quantum pro Christo dimitto; et tantum proficio: quantum a me exeo *.
CAPUT XII.
De utilitate adversitatis.
I. Bonum nobis est, quod aliquandohabeamus aliquas gravitates et contrarietates; quia saepe hominem ad corre
"1 TIb. l. 6. — *?De bona pacifica vita P. 2,p. 395, 1. 8. — ? De mortificata vita P. 2, p. 386,l. 16.
38 LIBER I. CAPUT XII.
vocant, quatinus se in exilio esse cognoscat, nec spem suam in aliqua remundi ponat. Bonum est, quod patiamur quandoquecontradictiones, et quodmale et imperfecte de nobis sentiatur,etiam si bene agimus et intendimus. Istasaepe iuvant ad humilitatem et a vanaglora nos defendunt. Tunc enim melius interiorem testem Deum quaerimus,quando foris vilipendimur ab hominibus,et non bene nobis creditur.
2. Ideo deberet se homo in Deo taliter-firmare, ut non esset ei necessemultas humanas consolationes quaerere.Quando homo bonae voluntatis tribulaturvel temptatur, aut malis cogitationibusaffligitur: tunc Deum sibi magis necessarium intellegit, sine quo nihil boni seposse deprehendit. Tunc etiam tristatur,gemit, et orat pro miseriis, quas patitur.Tunc taedet eum.diutius vivere, et mortem optat venire: ut possit dissolvi etcum Christo esse. Tunc etiam beneadvertit, perfectam securitatem et plenam pacem in mundo non posse constare.
LIBER I. CAPUT XIII. 39
Consideratio.
Patiens esto et adversa libenter suscipe!.Omnes electi adversis multis probati sunt,et cotidie probantur; ut in veritate humilati, et probati in praesenti: in futuro gloriosius exaltentur. Quandoin aliquo excedisnon concidat cor tuum: nec desperes consuetudine prava vel subita commotione devictus; sed agnosce reatum tuum, conftereque delictum: proponens firmiter emendareet cavere de cetero prout oportet?. Istisspinis et turbinibus retrahitur animus a delectationibus terrenis; excitatur cor ad amoremcaelestium: exercetur homo perpatientiam ;discit compati afflictis, humiliatur in doloribus: conformatur Christi passionibus; fitmagis compunctus, minus dissolutus: oaferventius, $e frequentius; Zagedetvzvere,cupit dissolui ef esse cum Christo: quia momest pax im hoc mundo?. |
CAPUT XIII.
De temptationibus resistendis.I. Quamdiu in mundo vivimus, sine
tribulatione et temptatione esse non pos
! Detribus tabernaculis c. 3, n. 4. — *Libellus
spiritualis exercitii c. 8,,P. 2, p. 345 sq, 1. 25. —* Sermones de vita et passione Domini 35, P. 3,p. 311, l1.6.
40 LIBER I. CAPUT XIII.
sumus. Undein Iob scriptum est: Temptatio est vita humana super terram. Ideounusquisque sollicitus esse deberet circatemptationes suas et vigilare in orationibus,ne diabolus locum inveniret decipiendi,qui numquamdormitat, sed circuit quaerens, quem devoret. Nemo tam perfectus est et sanctus, qui non habeataliquando temptationes; et plene eis carerenon possumus.
2.Sunttamen temptationes hominisaepevalde utiles, licet molestae sint et graves;quia in illis homo humiliatur, purgatur,et eruditur. Omnes sancti per multastribulationes et temptationes transierunt etprofecerunt. Et qui temptationessustinerenequiverunt, reprobi facti sunt et defecerunt. Non est aliquis ordo tam sanctus, nec locus tam secretus, ubi non sinttemptationes vel adversitates.
3. Non est homo securus a temptationibus totaliter, quamdiu vixerit: quiain nobis est, unde temptamur, ex quo inconcupiscentia nati sumus. Una temptatione seu tribulatione recedente, aliasupervenit,.et semper aliquid ad patiendum habebimus, nam bonum felicitatis
LIBER I. CAPUT XIII. 4I
nostrae perdidimus, Multi quaerunt temptationes fugere, et gravius incidunt ineas. Per solam fugam non possumusvincere; sed per patientiam et veramhumilitatem omnibus hostibus efficimurfortiores.
4. Qui tantummodo. exterius declinatnec radicem evellit, parum proficiet ;immo citius ad eum temptationes redientet peius sentiet. Paulatim, et per patientiam cum longanimitate Deo iuvantemelius superabis, quam cum duritia etimportunitate propria. Saepius accipeconsilium in temptatione, et cum temptatonoli duriter agere, sed consolationem ingere, sicut tibi optares fieri.
5. Initium omnium malarum temptationum inconstantia animi et parva ad Deumconfidentia. Quia sicut navis sine gubernaculo hinc inde a fluctibus impellitur:ita homo remissus et suum propositumdeserens varie temptatur. Ignis probatferrum, et temptatio hominem iustum. Nescimus saepe quid possumus; sed temptatio aperit quid sumus. Vigilandum esttamenpraecipue circa initiumtemptationis;quia tunc facilius hostis vincitur, si ostium
42 LIBER I. CAPUT XIII.
mentis nullatenus intrare sinitur; sed extra limen, statim ut pulsaverit, illi obviatur. Unde quidam dixit:
Principiis obsita, sero medicina paratur.
Nam primo occurrit menti simplexcogitatio, deinde fortis imaginatio, posteadelectatio et motus pravus, et assensio.Sicque paulatim ingreditur hostis malienus ex toto, dum illi non resistiturin principio. Et quanto diutius ad resistendum quis torpuerit, tanto in secotidie debilior fit, et hostis contra eumpotentior.
6. Quidam in principio conversionissuae graviores temptationes patiuntur, quidam autem in fine. Quidam vero quasiper totam vitam suam male habent. Nonnulli satis leniter temptantur, secundumdivinae ordinationis sapientiam et aequitatem, quae statum et merita hominumpensat, et cuncta ad electorum suorumsalutem praeordinat.
7. Ideo non debemus desperare, cumtemptamur, sed eo ferventius Deum exorare, quatinus nos in omni tribulationedignetur adiuvare; qui utique, secundum
LIBER I. CAPUT XIII. 43
dictum Pauli, talem faciet cum temptationeproventum, ut possimus sustinere. Fumiliemus ergo animas nostras sub manuDei in omni temptatione et tribulatione,quia humiles spiritu salvabit et exaltabit.
8. In temptationibus et tribulationibusprobatur homo, quantum profecit; et ibimaius meritum consistit, et virtus meliuspatescit. Nec magnum est, si homo devotus sit et fervidus, cum gravitatem nonsentit;. sed si tempore adversitatis patienter se sustinet, spes magni profectuserit. Quidam a magnis temptationibuscustodiuntur, et in parvis cotidianis saepevincuntur, ut humiliati numquam de.seipsis in magnis confidant, qui in tammodicis infirmantur.
Consideratio.
Heu heu fratres multa pericula circumdant nos undique: scilicet caro diabolus,et mundus totus in maligno positus ! Intestinum litigium ortum est inter carnemet spiritum; carne concupiscente contraspiritum ex poena peccati: et spiritu repugnante per rationem contra sensualitatem.
! Sermones ad novicios 15, P. 6, p. 116, l. 21.
44 LIBER I. CAPUT XIII.
Hanc rebellionem primus homo in statu innocentiae non senserat: quia spiritus Deosubiectus corporis vires rationis freno quieteregebat. Istud autem bellum intestinum durissimum est: et molestissirnum omnibus nobiszn carne corruptibila e£peccatrice generatis etzai. Quid namque durius et molestiusunicuique pacem desideranti; quam cotidiebellare contra se ipsum, niti contra naturam,restringere fomitem, vincere concupiscentiamintus prurientem? ! Quid quaeris, quid cupisvidere in mundo, ubi nihil est mundum? ?Nullibi securitas ab adversario maligno, quizon dormit nec quiescit a temptando, seZcreuit et quaerens, quem. decipiat et molestetet a bonis exercitiis impediat et ab orationecessare faciat ?.
Oportet hominem zz zzZo niti praecaveremalum: ne serpens lubricus foramen parvuminveniat, et tandem totum caput cum caudaviolenter infigat *. Si te sentis aliquo vitiomoveri adhibe tempestive remedium: ne diutius differendo passio cresca? et deterior faat 5.Cogita de fine sine fine, et cessabit temptatio $.
! Sermones ad novicios 19, P. 6, p. 163 sq,l. 30. — ? Hortulus rosarum c. 2, n. 2. — ? Vallisliliorum c. I0, n. r. — * Sermones ad novicios 8,P. 6, p. 60, 1l.1. — * Dedisciplina claustralium c. 5,P. 2, p. 289, l. 21. — $ Hortulus rosarum c. 2, n. I.
LIBER I. CAPUT XIII. 45
Non invenitur hic aliquod remedium, quoplene omnes vitiorum morbi sanentur, itaquod nullus motus concupiscentiae sentiatur;quia hoc futurae beatitudinis est. donumsanctis promissum. Sed tamen gratia Deiiuvante possunt mali motus refrenari et occasiones peccandi vitar1 atque maculaecontractae per singulos dies paenitendo lavari!. Non est vitium tam grave, quin curari possit, si vulnus aperiatur et spiritualismedici consilium requiratur. Sed aliud estscire remedium, aliud adhibere remedium.Multi sciunt, quid agendumsit quidve cavendum, sed nonadhibent diligentiam adcordis orisque custodiam, ideo ex levi occasione trahuntur ad consueta vitia. In hacv2, quae tota ZempiaZedicitur, oportetcotidie certare et firmiter proponere et gratiam divinam implorare, donec status huiuslubricae vitae et intestin! certaminis fueritfinitus.
Esto benzgnusin fratrem templatum, et orapro tribulato sicut pro temet ipso ?. Quare videsde lapsu alterius? Qui stas, vide ne cadas*.Cave superbiam, si non vis pati ruinam f.
! De disciplina claustralium c. 5, P. 2, p. 289,]l 21. — ? Hortulus rosarum c. 15, n. 3. — ? Ib.Cc.II, n. 3. — * De disciplina claustralium c. 2,P. 2, p. 277, l. 1.
46 LIBER I. CAPUT XIV.
Oportet omnino quod ZuzzLtas gloriam praecedat: e£ $aWenta victoribus coronam cummultis ictibus praeparet!.
Saepe valde 2a72a res, unde homo valdegraviter temptatur in se ipso. Hoc Deusiustepermittit contingere, ut veraciter cognoscas,quod, sz 2on potes parva vincere, non poterisgraviora superare?. Quid igitur restat facere? Ad Dominum confugere, ad lesumclamare, gemere et plorare; ut ipse tesemper adiuvet, confortet et custodiat, etpost multa pericula ad se, ubi vera et aeternapax est, benigne cum gratia perducat*.
CAPUTXIV.
De temerario iudicio vitando.
I. Ad te ipsum oculos reflecte, etaliorum facta caveas iudicare. In iudicando alios homo frustra laborat, saepius errat, et leviter peccat; se ipsumvero iudicando et discutiendo semperfructuose laborat. Sicut nobis res cordiest, sic de ea frequenter iudicamus; namverum iudicium propter privatum amoremfaciliter perdimus. 5i Deus semperesset
!1 Sermones ad novicios 10, P. 6, p. 71 sq,l. 30. — ? Hortulus rosarum c. 15, n. 2. — ? Hospitale pauperum €. 9, n. t.
LIBER I. CAPUT XIV. 47
pura intentio nostri desiderii, non tamfaciliter turbaremur pro resistentia sensus nostri.
2. Sed saepe aliquid ab intra latet,vel etiam ab extra concurrit, quod nosetiam pariter trahit. Multi occulte seipsos quaerunt in rebus quas agunt, etnesciunt. Videntur etiam in bona pacestare, quando res pro eorum velle fiuntet sentire; si autem aliter fit quam cupiunt, cito moventur et tristes fiunt.Propter diversitatem sensuum et opinionumsatis frequenter oriuntur dissensiones interamicoset cives, inter religiosos et devotos.
3. Antiqua consuetudo difficulter relinquitur, et ultra proprium videre nemolibenter ducitur. Si rationi tuae magisinniteris vel industriae, quam virtuti subiectivae lesu Christi, raro et tarde erishomo illuminatus; quia Deus vult nossibi perfecte subici, et omnem rationemper inflammatum amorem transcendere.
Consideratio.
51 videris gerinon recta: z Zemerezudicestamen facta tibi ignota !. Quidam dealio
! Libellus spiritualis exercitii c. 4, P. 2, p. 337, 1.9.
48 LIBER I. CAPUT XIV.
rum malis loquuntur: et suos defectus emendare neglegunt!. $1 recte iudicas et proximum emendare intendis, a te ipso incipe ?.Si proprios defectus caute consideres, aliorum facta parum ponderabis *.. Amor sui intestinum malum: qui rarovincitur nisi Deus perfecte diligatur *. Beatus,qui propter Deum et beneplacitum eiustotum opus suum facit ex caritate cum urazuentione ^. Qui Deum pure quaerit: facilecontentus eri. Qui se zpsum quaeri: seipsum inveniet*. "Totumnihil est, nisi desistas Je zpswzi in aliquo gzaerere.
Nullus hostis peior tibi, quam tu ipse tibigraviter commotus ?. Desine concupiscere,et desines indignari. Exterminat seminariumlitis, qui obicit vitium cupiditatis. Non estmagna ars et virtus, velle alios docere etcorripere; sed se ipsum beneregere et correptiones pie suscipere et ferventer se inistis emendare, haec est magna sapientiaapud Deum et homines*.
! Sermones ad novicios 19, P. 6, p. 172,]. 27. — ? Hortulus rosarum c. 15, n. 3. — ? Ib.C. IO, n. 3. — * Sermonesde vita et passione Domini14, P. 3, p. 157, l. 9. — ? Vallis liliorum c. 4,n. 2. — $ Libellus de recognitione propriae fragilitatis c. 4, P. 2, p. 366, 1l.20. — ? Vallis liliorumC. 24, n. 2.
LIBER I. CAPUT XV. 49
CAPUT XV.
De operibus ex caritate factis.
I. Pro nulla re mundiet pro nulliushominis dilectione aliquod malum est faciendum ; sed pro utilitate tamen indigentis opus bonum libere aliquandointermittendum est, aut etiam pro meliori mutandum. Hoc enim facto opusbonum non destruitur, sed in meliuscommutatur. Sine caritate opus externumnihil prodest; quidquid autem ex caritateagitur, quantumcumque etiam parvumsit. et despectum, totum fructuosumefficitur. Magis siquidem Deus pensatex quanto quis agit, quam opus quodfacit.
2. Multum facit, qui multum diligit.Multum facit, qui rem bene facit. Benefacit, qui communitati magis quam suaevoluntati servit. Saepe videtur esse caritas, et est magis carnalitas; quia naturalis inclinatio, propria voluntas, spesretributionis, affectus commoditatis raroabesse volunt.
3. Qui veram et perfectam caritatemhabet, in nulla re se ipsum quaerit, sed
Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. 4
50 LIBER I. CAPUT XV.
Dei solummodo gloriam in omnibus fieridesiderat. Nulli etiam invidet, quia nullum privatum gaudium amat; nec in seipso vult gaudere, sed in Deo, superomnia bona, optat beatificari. Neminialiquid boni attribuit, sed totaliter adDeum refert, a quo fontaliter omnia procedunt, in quo finaliter omnes sanctifruibiliter requiescunt. .O qui scintillamhaberet verae caritatis, profecto omniaterrena sentiret plena fore vanitatis.
Consideratio.
Extra caritatem Dei et proximl. zulla. frosunt ofera ab hominibus laudata; sed suntsicut vasa vacua oleum non habentia: etsicut lucernae in tenebris non lucentes!.superbus et ambitiosus gloriae temporalislaboremszme/*ucu«habet| Omneopusbonum, propter. Deum factum, laetificatconscientiam, illuminat mentem et amplioremmeretur gratiam ?. Revera fratres si quisoboedierit aut servierit fratri propter Deum,hic exhibet Deo maximumin sua subiectionehonorem: et habebit in fine Christum suilaboris praemium ac sanctae servitutis re
/.1 Sermones ad novicios 8, p. 6, p. 57, l. 20. —? Vallis liliorum c. 3I, n. 3.
LIBERI. CAPUT XV. 5I
muneratorem ita dicentem. Quod uni dehis fratribus meis minimis fecistis: mihi fecistis.! Qui 2eze fact, bene habebit ?.
Cartas est bona voluntas in anima, quaenon desinit recta operari, quamvis debilitasvel necessitas quandoque non permittat agere.bonum, quod praetendit?*. Bona voluntastua perfecte potest implere in paucis, quodoptaveris facere in omnibus divitiis. Quiparatus est dare exiguum, cum habueritparum, non utique tardabit dare maiora,cum Domino largiente ditior fuerit. In modico disce, quod in magno aestimas tefacturum f,
Sicut aqua et ignis contrariantur: sic caritas Dei et amor mundi non sociantur *. Illevera; probatur habere cazzfazezm;qui funditus odit sundz vanztatem: et carnalem fugitfamiliaritatem. Sancta quippe caritas nonquaerit in hominibus solacium terrenum: sedspiritualem profectum. Nam animam potiuspensat ad Dei imaginem factam: carnemvero ad malum proclivam refugit ut sibinocivam 9. -—
! Sermones ad novicios 7, P. 6, p. 55, l. 13.Cf. Mt 25, 40. — ? Hortulus rosarum c. 6, n. 2. —? [b. c. 13, n. 2. — * Defideli dispensatore c. 1,8 6. — * De disciplina claustralium c. r1, P. 2,p. 306, 1. 16. — $ Ib. p. 307, 1. 13.
4*
52 LIBER I. CAPUT XVI.
Benevolus esto omnibus bonis et malis:et nulli onerosus. Neminem spernas, nullinoceas; afíflictocondoleas, egeno subvenias:et numquam te extollas . Congaude bonis,sustine malos, ignosce delinquentibus, orapro omnibus*.
CAPUT XVI.
De sufferentia defectuum aliorum.
I. Quae homoin se vel in aliis emendare non valet, debet patienter sustinere,donec Deus aliter ordinet. Cogita, quiasic forte melius est pro tua probationeet patientia, sine qua non sunt multumponderanda merita nostra. Debes tamenpro talibus impedimentis supplicare, utDeus tibi dignetur subvenire, et possisbenigne portare.
2. Si quis semel aut bis admonitusnon acquiescit, noli cum eo contendere;sed totum Deo committe, ut fiat voluntas eius et honor in omnibus servissuis, qui scit bene mala in bonum convertere. Stude patiens esse in tolerando
! Alphabetum monachi lect. 2 et 13, P. 3, p. 317319. — ? Hortulus rosarum c. 8, n. r.
LIBER I. CAPUT XVI. 53
aliorum defectus, et qualescumque infirmitates; quia et tu multa habes, quaeab alis oportet tolerari. Si non poteste talem facere, qualem vis, quomodopoteris alium ad tuum habere beneplacitum? Libenter habemus alios perfectos, et tamen proprios non emendamusdefectus.
3. Volumus, quod alii stricte corrigantur, et ipsi corrigi nolumus. Displicetlarga aliorum licentia, et tamen nobisnolumus negari quod petimus. Aliosrestringi per statuta volumus, -et ipsinullatenus patimur amplius cohiberi. Sicergo patet, quam raro proximum sicutnos ipsos pensamus. 5i essent omnesperfecti, quid tunc haberemus ab aliis
.pro Deo pati?4. Nunc autem Deus sic ordinavit, ut
discamus alter alterius onera portare;quia nemosine defectu, nemosine onere,nemo Sibi sufficiens, nemo sibi satissapiens; sed oportet nos invicem portare, invicem consolari, pariter adiuvare,instruere et admonere. Quantae autemvirtutis quisque fuerit, melius patet occasione adversitatis. Occasiones namque
54. LIBER I. CAPUT XVI.
hominemfragilem non faciunt, sed qualissit, ostendunt.
Consideratio.
Unus Deus nos omnes creavit, unus pascit et gubernat, unus ad unius beatitudinisfinem nos vocavit. Si ergo a Deo unanrmiter vocati sumus, uno pretio redempti,uno spiritu potati, studeamus mutuodiligere !.Quia in Christo fratres sumus, oremus proinvicem sicut fraterna caritas exigit; serviamus invicem, swpforiemus invicem, admoneamus invicem, eozsolemur inuicem: gaudeamusinvicem, tristemur invicem ?,
Sustine patienter et longanimiter aliorumdefectus: quos Deus omnia videnssustinet. ...Siquidem et tu in multis deficis: nec semperfacis, quod proponis aut dicis?*. Cogzz, quodDeus in multis te portavit et adhuc cotidieportat. Porta ergo fratrem tuum in paucis,sicut te Deus portat in multis*. Pudeat tenondum didicisse parvos /rafris defectusfolerare, qui cotidie infirmitatem propriamab alus desideras poríar:z. Cur ergo eandemmisericordiam non exhibes alteri, quam optes
! Hortulus rosarum c. I5, n. r. — ? Sermonesde vita et passione Domini 35, P. 3, p. 312,l. 24. — ? De recognitione propriae fragilitatis c. 4,P. 2, p. 365 sq, l. 26. — * Vallis iliorum c. 24, n. 2.
LIBER I. CAPUT XVII. 55
fieri tibi?! Quae emendare non vales, ferbono animo tacendo et converte te ad Deummagis orando. Qui pro alio sicut pro seipso orat, duplex bonum facit*. Qui in Deoconfidit: sustinet omnia patienter *.
Porta, et portaberis; excusa, et excusaberis. Compatere peccanti, et compatieturtibi. Sicut feceris alteri, sic fiet etiam tibi,Deo iuste iudicante et vindicante. Quidquid imperfectionis et ineptitudinis videmusvel audimus, hoc pie in bonum interpretaridebemus, sicut de nobis fieri optamus *. Illebene et prudenter docet, qui a se Ipso incipit et primo emendat, quod in aliis notatet reprehendit 5.
CAPUT XVII.
De monastica vita.
I. Oportet quod discas te ipsum inmultis frangere, si vis pacem et concordiam cum aliis tenere. Non est parvum in monasteriis vel in congregationehabitare, et inibi sine querela conversari,et usque ad mortem fidelis perseverare.
! Epistula 1, n. 9. — ? Hortulus rosarum c. I5,n. 3. — ? De recognitione propriae fragilitatis c. 4,P.2, p. 366, l. 19. — * Hortulus rosarum c. 15,n. 2, I, — ? Vallis liliorum c. 21, n. 5.
56 LIBER I. CAPUT XVII.
Beatus, qui ibidem bene vixerit et feliciter consummaverit. Si vis debite stareet proficere, teneas te tamquam exulemperegrinum super terram. Oportet testultum fieri propter Christum, si vis.religiosam ducere vitam.
2. Habitus et tonsura modicum confert; sed mutatio morum, et integramortificatio passionum verum faciunt religiosum. Qui aliud quaerit, quam pureDeum et animae suae salutem, non inveniet nisi tribulationem et dolorem. Nonpotest etiam diu stare pacificus, quinon nititur esse minimus et omnibussubiectus.
3. Ad serviendum venisti, non ad regendum; ad patiendum et laborandumscias te vocatum, non ad otiandumvelfabulandum.| Hicergoprobanturhomines, sicut aurum in fornace. Hic nemopotest stare, nisi ex toto corde se voluerit propter Deum humiliare.
Consideratio.
Non vestis pulchra, nec gradus excellentia, perfectum /aezt relzgzosum; sed perfectasaeculi abrenuntiatio, et vitiorum cotidiana
LIBER I. CAPUT XVII. 57
mortficafzo: et praecipue puritas cordis etamor virtutum tendens directe in Deum !.Ile vere religiosus est, qui saeculo sponterenuntiat, et corde ad saeculum non regyrat; qui perpetuo se Deo obligat: et omnesvoluntates suas propter Deum /raezgerestudet *.
Monache, ed quid vemiti? Quare mundum reliquisti, cur cappam istaminduisti etpompam mundi despexisti? Nonne, ut Deoservires et cor tuum custodires?? Maneasergo in medio sanctae congregationis: etmanebit tecum Dominus. Ipse enim ait.Ego in medio vestrum: sicut qui ministrat.Et ad discipulos inquit. Vos estis qui permansitis mecum in temptationibus meis. Sibonus es: mane et aedifica alios. Si peccator es et infirmus: mane, ut aedificeris abalis*. In cella, aut legens aut orans, autoperans inveniaris*. Sit tibi cella paradisus,chorus caelum, lectio sacra cibus. Sit tibisilentium amicus, labor socius, oratio auxiliarius$. Quamdiu ergo spiritus tuos rexeritartus; sit cella, requietionis tuae domus ac
! Sermones ad novicios 14, P. 6, p. 109, l. 26. —? [b. p. 11o, l. 7. — ? Vita boni monachi c. 1. —* Sermones ad novicios 2, P. 6, p. 17, l. 7. —* Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p 431,]. t. — $ Ib. p. 430, l. 24.
58 LIBER I. CAPUT XVIII.
tumulus: donec tibi aperiatur paradisus caelestis. Est enim via brevis de cella ad caelum: si in ea caelicam duxeris vitam !.
CAPUT XVIII.
De exemplis sanctorum patrum.I. Intuere sanctorum patrum vivida
exempla, in quibus vera perfectio refulsitet religio, et videbis, quam modicum sit,et paene nihil, quod nos agimus. Heu,quid est vita nostra, si illis fuerit comparata? Sancti et amici Christi Dominoservierunt in fame et siti, in frigore etnuditate, in labore et fatigatione, invigiliis et ieiuniis, in orationibus et meditationibus sanctis, in persecutionibuset opprobriis multis. |
2. O quam multas et graves tribulationes passi sunt apostoli, martyres,confessores, virgines, et reliqui omnes,qui Christi vestigia voluerunt sequi. Namanimas suas in hoc mundo oderunt, utin aeternam vitam eas possiderent. Oquam strictam et abdicatam vitam sanctipatres in eremo duxerunt! quam longas
! Libellus spiritualis exercitii c. 4, P. 2, p. 338,l.'22.
LIBER I. CAPUT XVIII. 59
et graves temptationes pertulerunt! quamfrequenter ab inimico vexati sunt! quamcrebras et fervidas orationes Deo obtulerunt! quam rigidas abstinentias peregerunt! quam magnum zeluni et fervoremadspiritualemprofectum. habuerunt!quam forte bellum adversus edomationem vitiorum gesserunt! quam puram etrectam intentionem ad Deum tenuerunt!Per diem laborabant, et noctibus orationidiutinae vacabant; quamquam laborandoab oratione mentali minime cessarent.
3. Omne.tempusutiliter expendebant;omnis hora ad vacandum Deo brevisvidebatur; et prae magna dulcedine contemplationis etiam oblivioni tradebaturnecessitas corporalis refectionis. Omnibusdivitiis, dignitatibus, honoribus, amiciset cognatis renuntiabant; nil de mundohabere cupiebant, vix necessaria vitaesumebant; corpori servire, etiam in necessitate, dolebant. Pauperes igitur erantrebus terrenis, sed divites valde ingratiaet virtutibus. Foris egebant, sed intusgratia et consolatione divina reficiebantur.
4. Mundo erant alieni, sed Deo proximi ac familiares amici. Sibi ipsis vide
60 LIBER I. CAPUT XVIII.
bantur tamquam nihili, et huic mundodespecti; sed erant in oculis Dei pretiosiet dilecti. In vera humilitate stabant,in simplici oboedientia vivebant, in caritate et patientia ambulabant: et ideocotidie in spiritu proficiebant, et magnam apud Deum gratiam obtinebant.Dati sunt in exemplum omnibus religiosis, et plus provocare nos debent adbene proficiendum, quam tepidorum numerus ad relaxandum.
5. O quantus fervor omnium religiosorum in principio suae sanctae institutionis fuit! O quanta devotio orationis!quanta aemulatio virtutis! quam magnadisciplina viguit! quanta reverentia etoboedientia sub regula magistri in omnibus effloruit! Testantur adhucvestigiaderelicta, quod vere viri sancti et perfecti fuerunt, qui tam strenue militantesmundum suppeditaverunt. lam magnusputatur, si quis transgressor non fuerit,si quis, quod accepit, cum patientiatolerare potuerit. |
6. Oh teporis et neglegentiae statusnostri, quod tam cito declinamus a pristino fervore, et iam taedet vivere prae
LIBER I. CAPUT XVIII. 61
lassitudine et tepore! Utinam in te penitusnon dormitet profectus virtutum, quimulta saepius exemplavidisti devotorum!
Consideratio.
Insbice viam sancorum, lege doctrinameorum; üt cumsanctis sanctus fias a sanctiserudiaris, per sanctos adiuveris a sanctisexaudiaris !.
Nemo coronabitur in caelo: nisi qui legitime certaverit contra passionessuas et vitiain hoc mundo?. Bellare ergo oportet cumadiutorio Dei instanter orando; a delicatisabstinendo, patienter adversa tolerando:sicut fecerunt omnes sez, et praecipuemaríyres Chrisü; qui fortissime certandovicerunt adversarios suos benigne patiendo:atque post multa improperia et tormenta,innocenter moriendo. Non attenderunt adamicos et parentes carnales: noh ad divitiaset honores temporales; sed ad aeterna praemia, ad caelestes thesauros, ad coronastriumphales et immarcescibiles glorias promerendas*.
Certaverunt etiam sancti coz/essores, sobrieiuste et ple vivendo; saepe ieiunando, vigi
! De disciplina claustralium c. 15, P. 2, p. 315,l. 26. — ? Sermones ad novicios 18, P. 6, p. 144,l. 3. — ? Ib. p. 145 sq, 1. 24.
62 LIBER I. CAPUT XVIII.
lando, orando, meditando, studendo: gemendo, plorando, pro suis et aliorum peccatissupplicando; oblocutiones detractiones, derisiones, murmurationes, minas, exactiones,damna et iniurias sustinendo: in fide recta,spe firma, et caritate perfecta usque ad mortem perseverando!.
Certaverunt etiam sazefi eremitae et monachi, et diversorum ordinum professores,saeculo renuntiantes: vanitates mundi et delicias carnis spernentes, gloriam et honoremtemporalem conculcantes; tumultus hominumfugientes, solitudinem diligentes; propria relinquentes, crucem suam tollentes; corpussuum per abstinentiam castigantes, linguam
'silentio refrenantes: evagationes et discursusdevitantes, violentiam sibi per singulos diesinferentes; iugo sanctae oboedientiae sesponte subicientes, in claustris sub regularibus disciplinis stricte viventes: apostolicamperfectionem imitantes et propter Christumcotidianae crucifixioni se tradentes*.
Certaverunt etiam fortiter contra hostessuos sacrae 7:77g726$et viduae continentes:quae saeculi vanitates et carnis voluptatesac diabolicas temptationes in aetate puellariet sexu fragili vicerunt amore Iesu Christi;
! Sermones ad novicios 18, P. 6, p. 146, 1l.11. —? [b. p. 147, l. 5.
LIBER I. CAPUT XVIII. 63
orationibus vigiliis et ieiuniis insistentes, mundana consortia et colloquia inutilia vitantes,corpora sua castigantes, ab omni ornatusuperfluo abstinentes: soli Deo sincera menteet casto corpore placere cupientes et adcaelestis et invisibilis sponsi praesentiam incessanter cum gemitu et ardenti amore anhelantes!.
Studium humilis circa humilia exemfpíasancdorum. Legit in scripturis sanctis et considerat, quam longe sit a sanctorum virtutibus. Miratur eorum exercitia, labores,temptationes, abstinentias; intuetur summamhumilitatem, fortissimam patientiam, perfectam oboedientiam et plenam omniumrerumsaeculariummortificationem.| Defletideo acriter et contristatur vehementer, quianon est in eo talis virtutum fervor nequepro acquirendis virtutibus consimilis labor.Ah pulvis, inquit, quid nos sumus? Caroet sanguis, in quibus nos involuti lacemus.Terra patria nostra, terrena cogitatio nostra,animalis conversatio nostra, lignum et lapidesoccupatio nostra. Esca et potus, somnusetotium in finibus nostris. O quantum in imosumus, qui vix vestigium pedis de virtutibussanctorum habemus?*?
! Ib. p. 150 sq, l. 30. — ? De tribus tabernaculisC. 2, n. I2 I3.
64 LIBER I. CAPUT XIX.
CAPUT XIX.
De exercitiis boni religiosi.
I. Vita boni religiosi omnibus virtutibus pollere debet: ut sit talis interius,qualis videtur hominibus exterius. Etmerito, multo plus debet esse intus, quamquod cernitur foris, quia inspector nosterest Deus, quem summopere revereri debemus, ubicumque fuerimus, et tamquamangeli in conspectu eius mundi incedere.Omni die renovare debemus propositumnostrum et ad fervorem nos excitare,quasi hodie primum ad conversionemvenissemus, atque dicere: Adiuva me,Domine Deus, in bono proposito etsancto servitio tuo, et da mihi nunchodie perfecte incipere, quia nihil estquod hactenus feci.
2. Secundum propositum nostrum, cursus profectus nostri; et multa diligentiaopus est bene proficere volenti. Quodsifortiter proponens saepe deficit; quidille, qui raro aut minus. fixe aliquid proponit? Variis tamen modis contingit desertio propositi nostri; et levis omissioexercitiorum vix sine aliquo dispendio
transit. lustorum propositum in gratiaDei potius, quam in propria sapientiapendet: in quo et semper confidunt,quidquid arripiunt. Nam homo proponit,sed Deus disponit, nec est in hominevia eius.
3. 5i pletatis causa aut fraternaeutilitatis proposito quandoque consuetumomittitur exercitium, facile postea poteritrecuperari. Si autem taedio animi autneglegentia faciliter relinquitur, satis culpabile est et nocivum sentietur. Conemurquantum possumus, adhuc leviter deficiemus in multis. Semper tamen aliquidcerti proponendum est, et contra illapraecipue, quae amplius nos impediunt.Exteriora nostra et interiora pariter nobis scrutanda sunt et ordinanda, quiautraque expediunt ad profectum.
4. 9i non continue te vales colligere,saltem interdum, et ad minus semel indie, mane videlicet, aut vespere. Manepropone, vespere discute mores tuos,qualis hodie fuisti in verbo, opere etcogitatione; quia in his saepius forsitanDeum offendisti et proximum. Accingete, sicut vir, contra diabolicas nequitias;
Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. 5
66 LIBER I. CAPUT XIX.
frena gulam, et omnem carnis inclinationem facilius frenabis. Numquam sisex toto otiosus, sed aut legens, autscribens, aut orans, aut meditans, autaliquid utilitatis pro communi laborans.Corporalia tamen exercitia discrete suntagenda, nec omnibus aequaliter assumenda.
5. Quae communia non sunt, non suntforis ostendenda; nam in secreto tutiusexercentur privata. Cavendum tamen, nepiger sis ad communia et ad singulariapromptior; sed expletis integre et fideliterdebitis et iniunctis, si jam ultra vacat,redde te tibi, prout devotio tua desiderat.Non possunt omnes habere unum exercitium, sed aliud isti, aliud illi magisdeservit. Etiam pro temporis congruentiadiversa placent exercitia, quia alia infestis, alia in feriatis magis sapiunt diebus.Aliis indigemus tempore temptationis, etalis tempore pacis et quietis. Alia, cumtristamur, libet cogitare, et alia, cum laetiin Domino fuerimus.
6. Circa principalia festa renovandasunt bona exercitia et sanctorum suffragiaferventius imploranda. De festo in festum
LIBER I. CAPUT XIX. 67
proponere debemus, quasi tunc de hocsaeculo migraturi et ad aeternum festumperventuri. Ideoque sollicite nos praeparare debemus in devotis temporibuset devotius conversari, atque omnem observantiamstrictius custodire, tamquamin brevi praemium laboris nostri a Deopercepturi.
7. Et si dilatum fuerit, credamus nosminus bene praeparatos atque indignostantae adhuc gloriae, quae revelabiturin nobis tempore praefinito: et studeamusnos melius ad exitum praeparare. Beatusservus, ait evangelista Lucas, quem, cumvenerit Dominus, invenerit vigilantem.Amen dico vobis, super omnia bona suaconstituet eum.
Consideratio.
Ab exterioribus pervenitur ad interiora;ab inferioribus ad superiora: acorporalibusad spiritualia. Paulatim proficit homo: ethoc per cotidiana exercitia. Et licet primomulta sint gravia: tamen in consuetudinemducta, fiunt levia et sapida!, Omniaexercitia
! Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2,p. 421, l. 3.
«68 LIBER I. CAPUT XIX.
ad hoc dirigenda sunt: ut passiones vincantur,ut propria voluntas mortificetur; ut munduscontemnatur et Deus diligatur: ut cave reJ*enetur, et spiritus ad caelestia elevetur;ut omnibus affectionibus mitigatis: puritascordis et tranquilla mens possideatur!.
Cum fuerit hora surgendi ne tardes inlecto; sed assuesce surgere cito: et signa tesanctae crucis signaculo trino?. Ante opusexternum: prius eleva cor ad Deum *. |,Ortoiam die benedic Creatorem caeli et terrae;qui tibi adhuc spatium bene vivendi concessit: et solem suum pro variis usibus superte fecit oriri *.
Omni mane proponendum est: quahlter praesens dies utilius expendatur*. [In specialifrogonendum est contra ila vitia. foríius, quaemagis molestant et frequentius adveniunt $.Habeas firmum propositum te emendandi;et si centum annis posses adhuc vivere, cogita, quod propter nihil aliud velis vivere,nisi ut Deo possis perfectius servire". Necpropositi tui hodierni obliviscaris: quod heu
! Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 427,l 17. — ? Libellus spiritualis exercitii c. 5, P. 2,p. 340, l. i2. — ? Ib. c. 3, P. 2, p. 334, 1. 28. —* Jb. c.2, P.2, p.334, l. 9. — ?*Ib. p. 333,l. 15. — € Epistula 2, n. 3. — "*Ib. 6, n. 2j2, n. 3.
LIBER I. CAPUT XIX. 69:
nimis cito per incuriam perit!. Custodi propositum, tempus neglegere noli: non redithora transacta*.
Ille veraciter quasi hodie natus vivere incipit, qui in spiritu ambulare proponit etomnia nociva vitat et spernit?. Et quandoquidem sic oret vel consimiliter :
Qbone Iesu, succurre mihi modo. EiaDomzne Deus, adiuva me. Quid ego miseragam sine te?* 4a7ve me lesu bone:et salva erit anima mea. Servus tuus sum
ego; da mihi auxilium gratiae tuae: etbene mihi cito erit 5.
Non pigeat te orare: si vis a vitiis liberari?. Ora pro gratia: et' dabitur tibi decaelo victoria sancta". 'Tepidus de maneràro fervescit in vespere 5.
Melius est orare quam legere: et in tempore suo utrumque est agendum?. Lectiosacra ignorantiam nostram erudit: ^dubiasolvit, errores corrigit, bonos moresinstruit;
! Libellus spiritualis exercitii c. 3, P. 2, p. 336,l.7. —?* Ib. c.2, P.2, p. 333, 1.23. — ? Enchiridion monachorum c. 6, n. 2. — * Epistula 6,n. 2; 2, n. 3. — * Brevis admonitio spiritualisexercitii P. 2, p. 428, 1l.12. — 8 Ib. p. 422, 1. 2. —? Libellus spiritualis exercitii c. 2, P. 2, p. 333,l. 25. — ? Hortulus rosarum c. I2, n. 7. — ? Brevisadmonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 422, 1. 7.
7o LIBER I. CAPUT XIX.
facit cognoscere vitia, hortatur ad virtutes,excitat ad fervorem, incutit timorem:recolligitmentem, recreat fastidiosum animum. Etquia non potes continuo orare vel legere:debes aliquid utile exterius operari. In quaoperatione oratio praeeat, oratio intercurrat:oratio totum finiat!.
Vade ad opus tuum, et labora in vineaDei pro denario aeternae vitae; ne tibl improperet pater familias, quid hic stas totadie otiosus? Laudat scriptura bene operantem; remunerat Christus servum fidelem:arguit pigrum et neglegentem; iubet ab eotoli gratiam concessam: et dari eam ferventius operanti. "Veniet namque tempusquando non poteris amplius operari: necunum quidem verbum loqui prae infirmitate.Hoc modo debes praecogitare; et semperde extrema hora pavere: ne vacuumte inveniat?.
Multi computant pecunias et expensasrerum: pauci conscientiam et neglegentiastemporum 4Zscuizuzi. Ideoque magis deficdaunt, quam proficiunt. Loquuntur bonaet non faciunt; detestantur mala in aliis:se ipsos autem neglegunt in multis. 'Tu vero
! Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2,p. 422, l. r1. — ? Dedisciplina claustralium c. 6,P. 2, p. 292 sq, 1. 20.
LIBER I. CAPUT XIX. 71
aliter institutus es. Et si vere proficere velis:omni vespere fe discutere non omittas. Quodsi feceris, renovaberis spiritu mentis: etpacem habebit tabernaculum tuum. Securedormies: et non erit qui exterreat quiescentem in Christo. Mirum valde et tremendum nimis; quod quis audeat ire dormitum,aliquo gravi delicto occupatus: non compunctus neque confessus. Pro dolor, plurespercepi in sua malitia et peccatorum faecibussubita morte exstinctos: et omnium amicorumsolacio destitutos!.
Sed ne propriis miseriis deiclamur et gravemur, et divinorum beneficiorum immemoresefhciamur: providit Dei sapientia, et sanctamater instituit ecclesia; quatenus in desiderioanimae singulis annis Christi et sanctorumeius agantur solemnia: ut devotio excitetur,fides incalescat, et caritas augeatur. Namtanto devotius quis festa celebrat, digniusquein sanctis suis Deum honorat: quanto inspiritu plus proficit, et ad amorem aeternitatis se latius extendit?. Ad illud igitur sollemne et aezermumfestum, quod pro sui magnitudine nec concipi potest nec dici; totusaffectus nostrae devotionis vehementer aspi
! Libellus spiritualis exercitii c. Io, P. 2, p. 349,]. 6. — ? Sermones de vita et passione Domini 3,P. 3, p. 82, l. 13.
72 LIBER I. CAPUT XX.
rari debet et incitari: quotienscumquein terrisfesta solemniter celebrantur. Unde omniafesta nostra potius sunt illius aeternae festivitatis quaedam praeambula: quam verafestadicenda. Hic tamen in lumine fidei inchoantur: sed illic in luce gloriae cuncta perficientur. Ibi est enim angelica laus et animarumsanctarum concentus suavissimus: ibiin praesentia Conditoris cuncti laetantur unanimes!.
CAPUT XX.
De amore solitudinis et silentii.
Quaere aptum tempus vacanditibi,et de beneficiis Dei frequenter cogita.Relinque curiosa. Tales perlege materias,quae compunctionem magis praestant,quam occupationem. 5i te subtraxerisa superfluis locutionibus et otiosis circuitionibus, nec non a novitatibus et rumoribus audiendis: invenies tempus sufficiens et aptum pro bonis meditationibusinsistendis. Maximi sanctorum humanaconsortia, ubi poterant, vitabant, et Deoin secreto servire eligebant.
! Sermones de vita et passione Domini 3, P. $;p. $05sq, 1. 22.
LIBER I. CAPUT XX. 73
2. Dixit quidam: Quotiens inter homines fui, minor homo redii. Hoc saepiusexperimur, quando diu confabulamur.Facilius est omnino tacere, quam verbonon excedere. Facilius est domi latere,quam foris se posse sufficienter custodire.Qui igitur intendit ad interiora et spiritualia pervenire, oportet eum cum Iesua turba declinare. Nemo secure apparet,nisi qui libenter latet. Nemo secure loquitur, nisi qui libenter tacet. Nemosecure praeest, nisi qui libenter subest.Nemo secure praecipit, nisi qui beneoboedire didicit.
3. Nemo secure gaudet, nisi bonaeconscientiae in se testimonium habeat.Semper tamen sanctorum securitas plenatimoris Dei exstitit. Nec eo minus.solliciti et humiles in se fuerunt, quia magnisvirtutibus et gratia emicuerunt. Pravorumautem securitas ex superbia et praesumptione oritur, et in fine in deceptionemsui ipsius vertitur. Numquam promittastibi securitatem in hac vita, quamvis bonusvidearis coenobita aut devotus eremita.
4. Saepe meliores in aestimatione hominum gravius periclitati sunt propter
74 LIBER I. CAPUT XX.
suam nimiamconfidentiam. Unde multisutilius est, ut non penitus temptationibuscareant, sed saepius impugnentur, nenimium securi sint, ne forte in superbiameleventur, ne etiam ad exteriores consolationes licentius declinent. .O, quinumquam transitoriam laetitiam quaereret,qui numquam cum mundose occuparet,quam bonam conscientiam servaret! O,qui omnem vanam sollicitudinem amputaret, et dumtaxat salutaria ac divinacogitaret, et totam spem suam in Deoconstitueret, quam magnam pacem etquietem possideret!
5. Nemo dignus est caelesti consolatione, nisi diligenter se exercueritin sancta compunctione. Si vis cordetenus compungi, intra cubile tuum,et exclude tumultus mundi, sicut scriptum est: In cubilibus vestris compungimini. In cella invenies, quod deforissaepius amittes. Cella continuata dulcescit, et male custodita taedium generat.Si in principio conversionis tuae beneeam incolueris et custodieris, erit tibipostea dilecta amica et gratissimumsolacium.
LIBER I. CAPUT XX. 75
6. In silentio et quiete proficit animadevota et discit abscondita scripturarum.Ibi invenit fluenta lacrimarum, quibussingulis noctibus se lavet et mundet, utConditori suo tanto familiarior fiat, quantolongius ab omni saeculari tumultu degit.Qui ergo se abstrahit a notis et amicis,approximabitilli Deus cum angelis sanctis.Melius est latere et sui curam agere,quam se neglecto signa facere. Laudabile est homini religioso, raro foras ire,fugere videri, nolle etiam homines videre.
7. Quid vis videre, quod non licethabere? Transit munduset concupiscentiaeius. Trahunt desideria sensualitatis adspatiandum; sed cum horatransierit, quidnisi gravitatem conscientiae et cordis dispersionem reportas? Laetus exitus tristemsaepe reditum parit, et laeta vigilia serotina triste mane facit. Sic omne carnalegaudium blande intrat, sed in fine mordetet perimit. Quid potes alibi videre, quodhic non vides? Ecce caelum et terra etomnia elementa; nam ex istis omnia suntfacta.
8. Quid potes alicubi videre, quod diupotest sub sole permanere? Credis te
76 LIBER I. CAPUT XX.
forsitan satiari, sed non poteris pertingere.Si cuncta videres praesentia, quid essetnisi visio vana? Leva oculos tuos adDeum in excelsis, et ora pro peccatistuis et neglegentiis. Dimitte vana vanis;tu autem intende illis, quae tibi praecepit Deus. Claude super te ostium tuum,et voca ad te lesum, dilectum tuum.Mane cum eo in cella, quia non inveniesalibi tantam pacem. Si non exisses necquicquam de rumoribus audisses, meliusin bona pace permansisses. Ex quo novadelectat aliquando audire, oportet teexinde turbationem cordis tolerare.
Consideratio.
Vere in solitudine aliquid magni laterevidetur, quae a plerisque sanctis tam ardenterest amplexata!,. Hanc Christus verbo etexemplo docuit, quando in nocte solus inoratione pernoctavit et orantibus cubiculumintrare iussit !, Solitudo, devotionis est mater:turba vero conturbat?. Qui appetit caelestiasecreta cognoscere: oportet eum ab hominibus elongari?. Quandote subtrahis a tumul
! Sermo 7 ad fratres, n. 2. — ? Libellus exercitii spiritualis c. 4, P. 2, p. 336, 1. 24. — ? Dedisciplina claustralium c. 7, P. 2, p. 396, l. 21.
LIBER I. CAPUT XX. 77
tibus hominum orando, studendo, tunc afjropinquas caelestibuschoris angelorum. Eritnobis /zz/o Christus famzEarzer cordibusquenostris ipsius amor suavior, gze4/o huiussaeculi aspectus atque affectus fuerit rarior *.Qui hanc intrat solitudinem, quamvis forislaboret, eius tamen mens intus orare noncessat. Etsi ad horam inde videturdistrahi,mox in id ipsum redirefestinat, quia intushabet, qui cotidie clamat: En, sto anteostium et pulso. Beata anima, quae ad-hancvocem semper vigilat! Idcirco enim voxdilecti hanc invitat ascendere, ne infimisrebuspossit indebito amore retineri *.
Silentium amica solitudinis est*. Priusdisce tacere quam loqui: potiusque velisinstrui quam docere: tutius est enimvellelatere, quam aparere?. "Tutiustacere, quaminsipienter loqui5. Melius est tacere: quamimprudenter loqui *. Pondera verba tua, antequam loquaris*. Multi multa loquuntur, sednon sine periculo linguae pronae ad malum *.
! Consolatio pauperum n. 9. — ? Sermo 7 adfratres, n. 4. — ? Sermo 9 ad fratres, n. 2 3. —* Sermo 8 ad fratres, n. 1. — ? Parvum alphabetummonachi in schola Dei lect. 15, P. 3, p. 319. —* Vallis liliorum c. 24, n. 2. — * Brevis admonitiospiritualis exercitii P. 2, p. 426, 1l.15. — 9?Hortulusrosarum c. I6, n. 2, — ? Vallis liliorum c. 18, n. 3.
78 LIBER I. CAPUT XXI.
Dominus noster Iesus Christus nos instruit,ut necessaria tantum et utilia loqui curemus,superflua vero et inutilia declinemus. Nonenim servus Dei silentium 1ta reputare debet,quasi loquendum numquam sit; sed suo tempore et loco verba sua, sicut dispensatorbonus, distribuere sciat! Qui cum multisvivit, non solum satis sibi, sed etiam aliissocialis esse debet. Quidam magnum aestimant, silentium continuum servare, sicuti est;sed silere et loqui, prout oportet, maius est ?.
CAPUT XXI.
. De compunctione cordis.
I. Si vis aliquid proficere, conservate in timore Dei, et noli esse nimis liber;sed sub disciplina cohibe omnes sensustuos, nec. ineptae te tradas laetitiae. Date ad cordis compunctionem, et invenies.devotionem.| Compunctiomultabonaaperit, quae dissolutio cito perdere consuevit. Mirum est, quod homo potestumquam perfecte in hac vita laetari, quisuum exilium et tam multa periculaanimae suae considerat et pensat.
1 Sermo 8 ad fratres, n. 1. — ? De solitudineet silentio c. 2, n. 9.
"LIBER I. CAPUT XXI. 79
2. Propter levitatem cordis et neglegentiam defectuum nostrorum non séntimus animae nostrae dolores; sed saepevane ridemus, quando merito flere deberemus. Non est vera libertas nec bonalaetitia, nisi in timore Dei cum bonaconscientia. Felix, qui abicere potestomne impedimentum distractionis, et adunionem se recolligere sanctae compunctionis. Felix, qui a se abdicat, quidquidconscientiam suam maculare potest vel gravare. Certa viriliter, consuetudo consuetudine vincitur. Si tu scis homines dimittere, ipsi bene te dimittent tua facta facere.
3. Non attrahas tibi res aliorum, necte implices causis maiorum. Habeassemper oculum super te primum, et admoneas te ipsum specialiter prae omnibustibi dilectis. Si non habes favorem hominum, noli ex hoc tristari; sed hoc sittibi grave, quia non habes te satis beneet circumspecte, sicut deceret Dei servumet devotum religiosum conversari. Utiliusest saepe et securius, quod homo nonhabeat multas consolationes in hac vita,secundum carnem praecipue. Tamen quod'divinas non habemus, aut rarius sentimus,
80 LIBER I. CAPUT XXI.
nos in culpa sumus, quia compunctionemcordis non quaerimus, nec vanas et externas omnino abicimus.
4. Cognosce te indignum divina consolatione, sed magis dignum multa tribulatione. Quando homo est perfectecompunctus, tunc gravis et amarus estei totus mundus. Bonus homo sufficientem invenit materiam dolendi etflendi. Sive enim se considerat, sive deproximo pensat, scit, quia nemo sinetribulatione hic vivit. Et quanto strictiussese considerat, tanto amplius dolet. Materiae iusti doloris et internae compunctionis sunt peccata et vitia nostra, quibus ita involuti iacemus, ut raro caelestia
contemplari valeamus.5. Si.frequentius de morte tua, quam
de longitudine vitae cogitares, non dubium, quin ferventius te emendares. Si
etiam futuras inferni sive purgatorii poenascordialiter perpenderes, credo, quod libenter laborem et dolorem sustineres,et nihil rigoris formidares. Sed quia adcor ista non transeunt, et blandimentaadhuc amamus, ideo frigidi et valde pigriremanemus. |
6. Saepe est inopia spiritus, unde tamleviter conqueritur miserum corpus. Oraigitur humiliter ad Dominum, ut dettibicompunctionis spiritum, et dic cum propheta: Ciba me, Domine, pane lacrimarum, et potum da mihi in lacrimisin mensura.
Consideratio.
Pius Dominus, quamvis offensus sit et contemptus, fletibus et precibus confitentium citoplacatur, sicut David sanctus paenitendotestatur: Cor contritum et humiliatum Deusnon despicies !.
Dole, quod tam longe es adhuc a verisvirtutibus; a profunda humilitate, a sanctapaupertate, a perfecta oboedientia, a purissimacastitate, a devotissima oratione, a ferventissima caritate?. Contristare satis de praeteritis neglegentiis tuis, et de defectibus nondum victis: quibus Deum et creaturas omnesoffendisti. Nequiter egisti in saeculo: tepideconversatus es in Christi servitio; ideoquetibi lugendum primo super /e z?se: dehincex caritate pro froxzme. Compatere itaquepericulis male viventium: quibus aeternusinstat cruciatus, nisi resipiscant a malis. Multi
! Dialogus novitiorum c. 3, n. 1. — ? Dedisciplina claustralium c. 14, P. 2, p. 313, 1l.15.
'Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. 6
82 LIBER I. CAPUT XXI.
male agunt et nesciunt; plures pravitates suascognoscunt: nec tamen emendant. Pro hisdolendum et orandum:ut det illis Deus compunctionis spiritum ad salutem !.
Totiens Deum oras, quotiens pro peccatistuis gemis et doles; et quia cotidie peccas,ideo cotidie etiam orare et gemere debesac veniam petere pro offensis. Multum oras,si multum doles; parum oras, si parum doles?.
Quia futura mala et znfernalia tormentararo aut $arum perpendzs, ideotorpescs etdormitas: et tamquam mortuus in sepulcrojaces et taces. Non est labor tam gravis,nec dolor tam acerbus: quin levior fiat comparatione ignis infernalis?. Melius est nuncparum et salubriter pungi, quam postea tamacerba luere tormenta furgalorzf.
Sicut peccando et in creaturis delectandohomo captivatur et a Deo separatur: sicpaenitendo ad eum revertitur et sanatur 5.Felix hora, quando nascitur mihi pro peccatis dolor. Beata lacrima, quae fluit excontritionis vehementia, circumspecta omnicordis macula *.
! Sermonesad novicios 24, P. 6, p. 227, 1l.18. —? Manuale parvulorum c. 14, n. 1 2. — ? Sermonesad novicios 6, P. 6, p. 47 sq, 1l. 26. — * Soli
loquiun animae c.3, n.2 3. — ? De disciplinaclaustralium c. 3, P. 2, p. 281, l. 9.
LIBER I. CAPUT XXII. 83
Sed haec bona quis mihi tribuet: orareet flere, sicut expedit? Unde mihi humilitaset tanta lacrimarum copia? Utique afud ze,JDominze,apud quem misericordia et copiosaredemptio. O Domine Deus, dator omnisgratiae, concede mihi digne flere etiam quantumcumque minima, et quae latent, et quaepatent, omnia simul sine excusatione castigare !.
CAPUT XXII.
De consideratione humanae miseriae.
I. Miser es, ubicumque fueris et quocumque te verteris, nisi ad Deum teconvertas. Quid turbaris, quia non succedit tibi, sicut vis et desideras? Quisest, qui habet omnia secundum suamvoluntatem? Nec ego,nec tu, nec aliquishominum super terram. Nemo est inmundo sine aliqua tribulatione vel angustia, quamvis rex sit vel papa. Quisest, qui melius habet? utique qui proDeo aliquid pati valet.
2. Dicunt multi imbecilles et infirmi:Ecce, quam bonam vitam ille homo habet,quam dives, quam magnus, quam potens
! Soliloquium animae c. 3, n. 2 3.
84 LIBER I. CAPUT XXII.
et excelsus! Sed attende ad caelestiabona, et videbis, quod omnia ista temporalia nulla sunt, sed valde incerta etmagis gravantia, quia numquam sinesollicitudine et timore possidentur. Nonest hominis felicitas, habere temporaliaad abundantiam, sed sufficit ei mediocritas. Vere miseria est vivere superterram. Quanto homovoluerit esse spiritualior, tanto praesens vita fit ei amarior,quia sentit melius et videt clarius humanae corruptionis defectus. Nam comedere, bibere, vigilare, dormire, quiescere,laborare et ceteris necessitatibus naturaesubiacere, vere magna miseria est etafflictio homini devoto, qui libenter essetabsolutus et liber ab omni peccato.
3. Valde enim gravatur interior homonecessitatibus corporalibus in hoc mundo.Unde propheta devote rogat, quatenusliber ab istis esse valeat, dicens: Denecessitatibus meis erue me, Domine.Sed vae non cognoscentibus suam miseriam; et amplius vae illis, qui diligunthanc miseram et corruptibilem vitam.Nam in tantum quidam hanc amplectuntur, licet etiam vix necessaria la
LIBER I. CAPUT XXII. 85
borando aut mendicando habeant, ut,si possent hic semper vivere, de regnoDei nihil curarent.
4. O insani et infideles corde, qui tamprofunde in terrenis iacent, ut nihil nisicarnalia sapiant. Sed miseri adhuc infine graviter sentient, quamvile et nihilumerat, quod amaverunt. Sancti autemDei et omnes devoti amici Christi nonattenderunt, quae carni placuerunt, necquae in hoc tempore floruerunt; sed totaspes eorum et intentio ad aeterna bonaanhelabat. Ferebatur totum desideriumeorumsursum ad mansura et invisibilia,ne amorevisibilium traherentur ad infima.Noli, frater, amittere confidentiam proficiendi ad spiritualia; adhuc habes tempus et horam.
$. Quare vis procrastinare propositumtuum? Surgeet in instanti incipe et dic:Nunc tempus est faciendi, nunc tempusest pugnandi, nunc aptum tempus estemendandi. Quando male habes et tribularis, tunc tempus est promerendi.Oportet te transire per ignem et aquam,antequamveniasinrefrigerium.— Nisitibi vim feceris, vitium non superabis.
86 LIBER I. CAPUT XXII.
Quamdiu istud fragile corpus gerimus,Sine peccato esse non possumus, necsine taedio et dolore vivere. Libenterhàberemus ab omni miseria quietem ;sed quia per peccatum perdidimus innocentiam, amisimus etiam veram beatitudinem. Ideo oportet nos tenere patientiam et Dei expectare misericordiam;donec transeat iniquitas haec et mortalitas absorbeatur a vita.
6. O quanta fragilitas humana, quaesemper prona est ad vitia! EHodie con
.fiteris. peccata tua, et cras iterum perpetras confessa. Nunc proponis cavete,et post horam agis quasi nihil proposuisses. Merito ergo nos ipsos humiliarepossumus nec umquam aliquid magnide nobis sentire; quia tam fragiles etinstabiles sumus. Cito etiam potest perdiper neglegentiam, quod multo labore vixtandem acquisitum est per gratiam.
7. Quid fiet de nobis adhuc in fine,qui tepescimus tam mane? Vae nobis,Si sic volumus declinare ad quietem,quasi iam pax sit et securitas, cum necdum appareat vestigium verae sanctitatisin conversatione nostra. Bene opusesset,
LIBER I. CAPUT XXII. 87
quod adhuc iterum instrueremur, tamquam boni novicii, ad mores optimos;si forte spes esset de aliqua futura emendatione et maiori spirituali profectu.
Consideratio.
Quocumque te vertere disponis (anima mea),dolores semper imoemieset taedia multa, szfueris iterum. ad. Creatorem. conversa; quiaipse est pax tua et requies secura.
ANullus sime labore et dolore sub caelo, unusquisque sibi ipsi onus est et passio!. Homobene a Deo conditus, et in optimo paradisiloco positus; per transgressionem sacri mandati, gerdidH zmnocentzacstatum. et maximaequietis locum: ob unius vilissimi pomi morsellum. Ideoque graviter Deum offendens,mortis incidit sententiam, et multam corporiset animae meruit miseriam ?. Sed quis potest omnia pericula huius vitae cognoscereet praedicere; quae possunt homini sub solein loco temptationis contingere? Nam iustoet impio: multa aeque similia eveniunt. Saepeetiam adversa plus contristant: quam bonaadepta laetificant. Si aliquis pauper est:sollicitudo urget eum de bonis acquirendis.
! Hospitale pauperum c. 10, n. 4. — ? Sermonesad novicios 19, P. 6, p. 159, l. 13.
88 LIBER I. CAPUT XXII.
Si dives fuerit: Zerem habet de perdendis!.JVec dives sec pauper, «ec sanus, zec aeger:sine onere est. Quilibet satis habet ad portandum; et qui dorsum suum ad hoc praeparat et incurvat: sapienter agit et leviusportabit?*. Quis est in bona pace? Ecce, quimelius scit se humiliare et PaZ $ropter Deum,hic zueZus est in pace. Huic omne opus fitleve propter Deum, quem habet in corde*.
Raro virtus perfecta: raro conscientia abomni macula pura. Et nisi adsit gratia divina et diligens cordis custodia: cito neglegens cadit in vitia et solita mala. Et undehoc accidit? Quia cum peccato nati sumus,et a iuventute ad delicias carnis inclinamur;tepide ad virtutes nos damus, invite a propriis conceptibus retrahimur: vanis implicamur, aliena scrutamur; ideo proniores suntsensus nostri etiam post conversionem etconfessionem peccatorum, ad terrenaet visibilia bona sibi nota redire; quam ad caelestiaet invisibilia desideranda assurgere. (Gravisdolor est vago homini abstrahere mentemab infimis bonis naturae suae assuetis: grandislabor attolere animam ad superna et aeternabona abscondita ab oculis humanis *.
- ! Sermones ad novicios 15, P. 6, p. 120, l. 5. —* Ib. 10, P. 6, p. 70sq, l. 29. — ? Vallis liliorum c. 8,n. I. — * Sermonesad novicios t5, P. 6, p. r19, l. 6;
LIBER I. CAPUT XXIII. 89
Est ergo amaritudo animae meae, zz Aocmundo degere, sub peccati sarcina incedere.Ideoque ad te cum gemitu clamare compellor et dico: Infelix ego homo, quis meliberabit de corpore mortis huius? Nonsentio gravius onus, quam diutius peregrinaria te in saeculo!, Felix, qui iam depositocorpore transit ex hoc mundo ad patrem,de exilio ad regnum, de carcere ad palatium, de tenebris ad lucem, de morte advitam, de periculis ad securitatem, de laboread requiem et de cunctis miserüs ad perpetuam beatitudinem *.
O Rex caeli! Quando adimplebis melaetitiacumvultutuo?X Quandosatiabisomne desiderium meum fonte perenni? Quamdiu in terris vivo et te nondum video, tristeest mihi omne, quod cerno. Quando veniamet apparebo ante faciem Dei mei??
CAPUT XXIII.
De meditatione mortis.
I. Valde cito erit tecum hic factum,vide aliter quomodo te habeas: hodiehomo est, et cras non comparet. Cumautem sublatus fuerit ab oculis, etiam
! Soliloquium animae c. 20, n. 2. — ? Ib. c. 7,n. I. — ? Ib. c. 20, n. 3.
9o LIBER I. CAPUT XXIII.
cito transit a mente. .O hebetudo etduritia cordis humani, quod solum praesentia meditatur, et futura non magispraevidet! Sic te in omni facto et cogitatu deberes tenere, quasi hodie essesmoriturus. Si bonam conscientiam haberes, non multum mortem timeres. Melius esset peccata cavere, quam mortemfugere. Si hodie non es paratus, quomodo cras eris? Cras est dies incerta,et quid scis, si crastinum habebis?
2. Quid prodest diu vivere, quandotam parum emendamur? Ah, longavitanon.semper emendat, sed saepe culpammagis auget. Utinam per unam diembene essemus conversati in hoc mundo!Multi annos computant conversionis, sedsaepe parvus est fructus emendationis.Si formidolosum est mori, forsitan periculosius erit diutius vivere. Beatus, quihoram mortis suae semper ante oculoshabet, et ad moriendum cotidie sedisponit. Si vidisti aliquando hominemmori, cogita, quia et tu per eandem viamtransibis.
3. Cum mane fuerit, puta te ad vesperum non perventurum. Vespere autem
LIBER I. CAPUT XXIII. 91
facto, mane non audeas tibi polliceri.Semper ergo paratus esto, et taliter vive,ut numquam te imparatum mors inveniat.Multi subito et improvise moriuntur. Namhora, qua non putatur, filius hominisventurus est. Quando illa extrema horavenerit, multum aliter sentire incipies detota vita tua praeterita; et valde dolebis,quia tam neglegens et remissus fuisti.
4. Quam felix et prudens, qui talisnunc nititur esse in vita, qualis optatinveniri in morte! Dabit namque magnam fiduciam feliciter moriendi perfectuscontemptus mundi, fervens desideriumin virtutibus proficiendi, amor disciplinae,labor paenitentiae, promptitudo oboedientiae, abnegatio sui et supportatiocuiuslibet adversitatis pro amore Christi.Multa bona potes operari, dum sanuses; sed infirmatus, nescio quid poteris.Pauci ex infirmitate meliorantur; sic etqui multum peregrinantur, raro sanctificantur.
5. Noli confidere super amicos etproximos, nec in futurum tuam differassalutem: quia citius obliviscentur tui homines, quam aestimas. Melius est nunc
92 LIBER I. CAPUT XXIII.
tempestive providere et aliquid boni praemittere, quam super aliorum auxiliosperare. , Si non es pro te ipso sollicitus modo, quis erit sollicitus pro te infuturo? Nunc tempus est valde pretiosum. Nunc sunt dies salutis: nunctempus acceptabile. Sed pro dolor,quod hoc utilius non expendis, in quopromereri vales, unde aeternaliter vivas!Veniet, quando unam diem seu horampro emendatione desiderabis, et nescio,an impetrabis.
6. Eia carissime, de quanto periculote poteris liberare, de quam magnotimore eripere, si modo semper timoratusfueris et suspectus de morte? Stude nunctaliter vivere, ut in hora mortis valeaspotius gaudere, quam timere. Disce nuncmori mundo; ut tunc incipias vivere cumChristo. Disce nunc omnia contemnere,ut tunc possis libere ad Christum pergere. Castiga nunc corpus tuum perpaenitentiam, ut tunc certam valeas habere confidentiam.
7. Ah stulte, quid cogitas te diu victurum, cum nulum diem habeas securum? Quam multi decepti: sunt, et
LIBER I. CAPUT XXIII. 93
insperate de corpore extracti? Quotiensaudisti a dicentibus, quia ille gladiocecidit, ille submersus est, ile ab altoruens cervicem fregit, ille manducandoobriguit, ille ludendo finem fecit? Aliusigne, alius ferro, alius peste, alius latrocinio interiit: et sic omnium finis morsest, et vita hominum tamquam umbrasubito pertransit.
8. Quis memorabitur tui post mortem?et quis orabit pro te? Age, age nunc,carissime, quidquid agere potes: quianescis, quando morieris, nescis etiam,quid tibi post mortem sequetur. Dumtempus habes, congrega divitias immortales. Praeter salutem tuam, nihilcogites; solum quae Dei sunt, cures.Fac nunc tibi amicos, venerando Deisanctos, et eorum actus imitando, ut,cum defeceris in hac vita, illi te recipiantin aeterna tabernacula.
9. Serva te tamquam peregrinum ethospitem super terram, ad quem nihilspectat de mundi negotiis. Serva corliberum et ad Deum sursum erectum,quia non habes hic manentem civitatem.Iluc preces et gemitus cotidianos cum
94 LIBER I. CAPUT XXIII.
lacrimis dirige, ut spiritus tuus mereaturad Dominum post mortem feliciter transire. Amen.
Consideratio.
Hodie hono est, ef cras non invenitur, Peritdives, perit pauper, perit iuvenis, perit senex.Perit dominus, perit servus, perit praelatus,perit subditus, Numera omnes ab originemundi usque nunc; dic, quaeso, ubi sunt?Et quos adhuc vides vel audis, quamdiuputas durabunt??
Transiens per ecclesiam vel coemeterium:recordare obitus tui diem tibi ignotum. Intuere quoque sepulcra mortuorum; quos sequeris in brevi humo simili operiendus: etoblivioni tamquam mortuus a corde tradendus. Terra es, et in terram ibis: hominumpedibus mox conculcandus*.
Quid habet homo amplius de omnibusbonis suis et divitiis terrenis, nisi victum etvestitun? Et cum obierit, omnia hic dimittet et nihil secum sumet nisi modicumoperculum ad tegendum corpusculum suumsepeliendum, postea a vermibus corrodendum.
! Manuale parvulorum c. 7, n. 1. — ? Soliloquiumanimae c. 5, n. I. — ? Libellus spiritualis exercitiic. 5, P. 2, p. 342, l. 20.
LIBER I. CAPUT XXIII. 95
Qui de omnibus praeteritis reddet rationemDeo, quibus usus est sive paucis sive multis!.
Ex quo eudzsti et legisti multos exstinctossubito casu et languore; cur non metuis similia tibi posse accidere??^ Multi iam insepulcris .foetent, qui diu se vivere existimabant?. Nemo quippe unius diei certitudinem vivendi habet. Decipitur valde eterrat tamquam insiplens corde, qui hic diuvivere appetit et multa agere proponit, etnescit, am crastinum Àabebit *. Forte ultimadies ista; forte novissima hora: forte craste non inveniet?, Qui Deo vult placere etproximum aedificare; debet omnia verba suaet moresforis et intus taliter ordinare: gzaszstaizm coram Deo et angelis eius deberetjraesentarz?. Sic se homo deberet tenere:quasi colzdze ifurus im sepulcrum T.
Ju vmereet vitam zoz emendare, poenamest accumulare?. Melius tibi mori est quammundo vivere?. Jor; mala censcientzafzmet,quia quid Deo respondeat, unum pro mille
! Hospitale pauperum c. 1, n. r. — ? Sermonesad novicios 6, P. 6, p. 48, 1l.19. — ? Epistula 4,n. 5. — * Vallis liliorum c. 25, n. 3 2. — * Libellus spiritualis exercitii c. 2, P. 2, p. 333, l. 21. —$ Sermones ad novicios 14, P. 6, p. 107, l1.18. —? De disciplina claustralium c. 7, P. 2, p. 294,1. 22. —5 Soliloquium animae c. 6, n. 2. — ? Sermo 1 adfratres, n. 6.
96 LIBER I. CAPUT XXIII.
non habetí, Antequam dies extrema etmortis horror veniat, lacrimis et precibusstudeas faciem pii conditoris reconciliare, ettuam vitam deinceps ex toto in melius mutareproponas?,
JModoest tempus gratiae; modo debemusquaerere, petere, et pulsare: et omni conatuad recipiendamDeigratiam nos aptare. /odopossumus omni die et in omni loco aeternumregnum promereri, et aeternas evaderepoenas: si per Dei gratiam veram agimuspaenitentiam. Nondumclausa est porta caeli;ianua patet: qui parati sunt intrent. Quinon sunt parati adhuc melius se studeantpraeparare, et vitam perfectius emendare:ut Chrsto veniente et vocante digni sintcum iustis laetanter intrare *.
In omni igitur opere, quod agis, et inquocumque loco fueris, quocumque pergis etquocumque transis, memor esto finis vitaetuae et ultimae horae, quam nescis*. Illahora tibi saepe pensanda est: quando nonpoteris amplius unum verbum loqui, necmembrum movere ?,
! Soliloquium animae c. 5, n. 2. — * Deelevatione mentis P. 2, p. 414, l. 1. — ? Sermonesad novicios 30, P. 6, p. 308, l. 27. — * Vallisliliorumc.25,n.5.—$3 Sermonesadnovicios13, P. 6, p. 93, l. 15.
LIBER I, CAPUT XXIII. 97
$1 Iesum in mente semper geris et verediligis et ad eum cotidie oras, tunc utiquefiduciam habebis de regno eius, qui ait: Volo,Pater, ut, ubi ego sum, illic sit et ministermeus!, Quanto ardentius Deumquis diligit,tanto minus mortem timet, et eo ampliusdissolvi concupiscit, ut cum Christo felicitervivat et in perpetuum cum angelis gaudeat ?.
Ubi sunt socii tui, cum quibus lusisti etrisisti? Nescio. Abierunt et me reliquerunt.Ecce, mortui sunt omnes. Non ultra revertentur ad me; ego magis sequar eos, Deovocante. FHospites fuerunt super terram ; etego. Omnia hic reliquerunt; et ego. Tamquam umbra subito transierunt; et ego ?.
Da Domine felicem mortis horam: etbeatam tecum invenire requiem *, Mementomei Deus in hora extremae necessitatis; etfac misericorditer cum servo tuo: qui nonin meritis meis, sed in tua miseratione etpietate confido*. Fac mecum signum inbono, ut videant oculi mei speciosum vultumtuum in caelo. Ad pedes tuos humiliter meprosterno, deprecans obnixe tuam clementiam
! Vallis liliorum c. 25, n. 5. Cf. Io i12, 26. —? Hortulus rosarum c. 7, n. 3. — ? Ib. c. 2, n. 3.—* Sermones de vita et passione Domini 21, P. 3,p. 187, 1l.25. — ? Dedisciplina claustralium c. 10,P. 2, p. 305, 1. 25.
98 LIBER I.; CAPUT XXIV,
cum lacrimis, quatenus mihi misericors essedigneris. Scribe nomen meum inlibro vitae,nec umquam illud deleatur, quod sanctamanus tua conscripsit !.
CAPUT XXIV.
De iudicio et poenis peccatorum.
I. In omnibus rebus respice finem, etqualiter ante districtum stabis iudicem,cui nihil est occultum; qui muneribusnon placatur nec excusationes recipit;sed, quod iustum est, iudicabit. O miserrime et insipiens peccator, quid respondebis Deo, omnia mala tua scienti, quiinterdum formidas vultum hominis irati?Utquid non praevides tibi in die iudicii,quando nemo poterit per alium excusarivel defendi, sed unusquisque sufficiensonus erit sibi ipsi? Nunclabor tuus estfructuosus, fletus acceptabilis, gemitusexaudibilis, dolor satisfactorius et purgativus.
2. Habet magnum et salubre purgatorium patiens homo, qui suscipiens iniurias, plus dolet de alterius malitia, quam
| Soliloquium animae c 22, n. 4.
LIBER I." CAPUT XXIV. 99
de sua iniuria; qui pro contrariantibussibi libenter orat et ex corde culpasindulget: qui veniam ab alis peterenon retardat; qui facilius miseretur, quamirascitur; qui sibi ipsi violentiam frequenter facit, et carnem omnino spirituisubiugare conatur. Melius est, modopurgare peccata et vitia resecare, quamin futuro purganda reservare. Vere nosipsos decipimus per inordinatum amorem,quem ad carnem habemus.
3. Quid aliud ignis ille devorabit, nisipeccata tua? (Quanto amplius tibi ipsinunc parcis et carnem sequeris, tantodurius postea lues et maiorem materiamcomburendi reservas. In quibus homopeccavit, in ilis gravius punietur. Ibiacediosi ardentibus stimulis perurgentur,et gulosi ingenti siti ac fame cruciabuntur.Ibi luxuriosi et voluptatum amatores ardenti pice et foetido sulphure perfundentur, et sicut furiosi canes prae doloreinvidiosi ululabunt.
4. Nullum vitium erit, quod suum proprium cruciatum non habebit. Ibi superbiomni confüsione replebuntur, et avarimiserrima egestate arctabuntur. [Ibi erit
J*
IOO LIBER I. CÁPUT XXIV.
una hora gravior in poena, quam hiccentum anni in gravissima paenitentia.Ibi nulla requies est, nulla consolatiodamnatis; hic tamen interdum cessatur alaboribus, atque amicorum fruitur solaciis.Esto modo sollicitus et dolens pro peccatis tuis, ut in dieiudicii securus siscum beatis. "Tunc enim iusti stabuntin magna constantia adversus eos, quise angustiaverunt et depresserunt. Tuncstabit ad iudicandum, qui modo se subicithumiliteriudiciishominum.— Tuncmagnam fiduciam habebit pauper et humilis, et pavebit undique superbus.
5$.Tuncvidebitur sapiens in hoc mundofuisse, qui pro Christo didicit stultus etdespectus esse. Tunc placebit omnistribulatio patienter perpessa, et omnisiniquitas oppilabit os suum. Tunc gaudebit omnis devotus, et maerebit omnisirreligiosus. Tunc plus exultabit caroafflicta, quam si in deliciis fuisset sempernutrita. Tunc splendebit habitus vilis,et obtenebrescet vestis subtilis: Tuncplus laudabitur pauperculum domicilium,quam deauratum palatium. Tunc iuvabitplus constans patientia, quam omnis
LIBER I. CAPUT XXIV.. IOI(
mundi potentia. Tunc amplius exaltabitur simplex oboedientia, quam omnissaecularis astutia.
6. Tunc plus laetificabit pura et bonaconscientia, quam docta philosophia.Tunc plus ponderabit contemptus divitiarum, quam totus thesaurus terrigenarum.Tunc magis consolaberis super devotaoratione, quam super delicata comestione.Tunc potius gaudebis de servato silentio,quam de longa fabulatione. Tunc plusvalebunt sancta opera, quam multa pulchra verba. "Tunc plus placebit strictavita et ardua paenitentia, quam omnisdelectatio terrena. Disce nunc in modicopati, ut tunc a gravioribus valeasliberari.Hic primo proba, quid possis postea.Si nunc tam parum vales sustinere, quomodo aeterna tormenta poteris sufferre?Si modo modica passio tam impatientemefficit, quid gehenna tunc faciet? Ecce,vere non potes duo gaudia habere, delectari hic in mundo, et postea regnarecum Christo.
. 7. Si usque in hodiernam diem semperin honoribus et voluptatibus vixisses:quid totum tibi profuisset, si iam mori
IO2 LIBER I. CAPUT XXIV.
ininstanticontingeret?| Omniaergovanitas, praeter amare Deum etilli soliservire. Qui enim Deum ex toto cordeamat, nec mortem, nec supplicium, neciudicium, nec infernum metuit; quia perfectus amor securum ad Deum accessumfacit. Quem autem adhuc peccare delectat, non mirum, si mortem et iudiciumtimeat. Bonum tamen est, ut, si necdumamor a malo te revocat, saltem timorgehennalis coérceat. Qui vero timoremDei postponit, diu stare in bono nonvalebit, sed diaboli laqueos citius incurret.
Consideratio.
Omnes s£abzmusaníe tribunal Chrisü, desingulis malis praeteritis rationem reddituri:accusantibus nos omnibus creaturis, circumstantibus angelis et daemonibus avide paratisad recipiendum secum in ignem damnatos!,Quzd tunc dZef superbus, inflatus scientiaac tumens potentia? Qwid respondebit, cumtuba novissima insonuerit, quando tu, Domine Deus noster, cum angelis et archangelisin maiestate apparueris? ZZzc certe obmutescent omnes iniqui illusores verbi tui;
! Sermones ad novicios 16, P. 6, p. 135, l. 5.
LIBER I. CAPUT XXIV. IO3
et conturbabuntur undique, qui non timueruntdevotos tuos insectarl. Zzz« solvent poenas,qui carni laxarunt habenas!. ZZzc praenimia confusione contremiscenta facie iudiciscaeli et terrae ab auditioneilla severissima :«Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius»? 7cululabunt et clamabunt: Vae, vae, quid umquam egimus? utquid nos ipsos in tam brevimomento perdidimus? Ah, ah, damnati sumus. Heu, quod umquam nati fuimus. Tarde,tarde iam paenitemus;frustra est clamoretdolor noster; quia sine mutatione manebitsententia, quam accepimus. Nulla suffragiasanctorum, nulla nos valebunt aa2zuvarebeneficia amicorum. Ecce, aeternae nocti et perpetuae oblivioni traditi sumus?.
Transit cito tamquam fumus omnis delectatio carnis, omnis honor et gloria temporalis; sed non cito transibit poena infernalis: immo in aeternum durabit ignis illesulphureus impiis praeparatus*. 727 nullaest redemptio, sed sempiternus horror inhabitat; zz animae quaerunt mortem et noninveniunt: ibi cruciantur die ad nocte in igneet sulphure; quia hic modicam agere paeni
! Soliloquium animaec. 2, n. 3. — * Mt 25, 41. —3 Sermo 6 ad fratres, n. 3. — * Sermones ad novicios 30, P. 6, p. 298, 1. 23.
IO4 LIBER I. CAPUT XXV.
tentiam noluerunt: et tempus suum tam vaneet infructuose expenderunt !.
O stulti et miseri, o vesanl et caeci amatores saeculi, quid agitis et praetenditis? Curad aeternos cruciatus festinatis pro modicavoluptate, quam amatis? Cur gehennam nonhorretis, qui parvam paenitentiam sic timetis?Et qui mortem carnis fugitis, quare aeternamanimae mortem non praecavetis? Nisi ergoconversi fueritis et paenitentiam egeritis, haechorrenda mala igneaque tormenta, Deo vindicante, non evadetis?.
Si Deus pro nobis, ait Paulus (Rom8, 31),quis contra nos? Vis non timere hostem?Ama Christum. Quanto enim plus in tecrescit amor Dei, tanto plus vilescit amormundi et perit timor mali. 4er Dei son/zmet, nec diabolum, zec zzferaum.
CAPUT XXV.
De ferventi emendatione totius vitaenostrae.
I. Esto vigilans et diligens in Deiservitio, et cogita frequenter: Ad quidvenisti, et cur saeculum reliquisti? Nonneut Deo viveres, et spiritualis homo fieres?
! Sermones ad novicios 5, P. 6, p. 37, 1l.15. —? Soliloquium animae c. 2, n.4.
LIBER I. CAPUT XXV. IOS
Igitur ad profectum ferveas, quia mercedem laborum tuorum in brevi recipies;nec erit tunc amplius timor aut dolor infinibus tuis. Modicum nunc laborabis,et magnam requiem, immo perpetuamlaetitiam invenies. Si tu permanserisfidelis et fervidus in agendo, Deus procul dubio erit fidelis et locuples in retribuendo. Spem bonam retinere debes,quod ad palmam pervenies; sed securitatem capere non oportet, ne torpeasaut elatus fias.
2. Cum quidam anxius inter metumet spem frequenter fluctuaret, et quadamvice maerore confectus, in ecclesia antequoddam altare se in oratione prostravisset, haec intra se revolvit, dicens: Osi scirem, quod adhuc perseveraturusessem! statimque audivit divinum intusresponsum: Quodsi hoc scires, quid facere velles? Fac nunc, quod tunc facerevelles, et bene securus eris. Moxqueconsolatus et confortatus, divinae secommisit voluntati, et cessavit anxiafluctuatio. Noluitque curiose investigare,ut sciret, quae sibi essent futura: sed magisstuduit inquirere, quae esset voluntas Dei
106 LIBER I. CAPUT XXV.
beneplacens et perfecta, ad omne opusbonum inchoandum et perficiendum.
3. Spera in Domino, et fac bonitatemait propheta, et inhabita terram, etpasceris in divitiis eius. Unum est, quodmultos a profectu et ferventi emendationeretrahit: horror difficultatis seu laborcertaminis. Enimvero illi maxime praeceteris in virtutibus proficiunt, qui ea,quae sibi magis gravia et contraria sunt,virilius vincere nituntur. Nam ibi homoplus proficit et gratiam meretur ampliorem, ubi magis se ipsum vincit et inspiritu mortificat.
4. Sed non omnes habent aeque multum ad vincendum et moriendum. Diligens tamen aemulator valentior erit adproficiendum, etiamsi plures habeat passiones, quam alius bene morigeratus,minus tamen fervens ad virtutes. Duospecialiter ad magnam emendationemiuvant: videlicet, subtrahere se violenter,ad quod natura vitiose inclinatur, et ferventer instare pro bono, quo ampliusquis indiget. Illa etiam studeas magiscavere et vincere, quae tibi frequentiusin aliis displicent.
LIBER I. CAPUT XXV. 107
5. Ubique profectum tuum capias, ut,si bona exempla videas vel audias, adimitandum accendaris. Si quid autemreprehensibile consideraveris, cave, neidem facias; aut si aliquando fecisti,citius emendare te studeas. Sicut oculustuus alios considerat, sic iterum ab aliisnotaris. Quam iucundum et dulce est,videre fervidos et devotos fratres, benemorigeratos et disciplinatos! Quam tristeest et grave, videre inordinate ambulantes,qui ea, ad quae vocati sunt, non exercent! Quam nocivum est, neglegerevocationis suae propositum, et ad noncommissa sensum inclinare!
6. Memor esto arrepti propositi, etimaginem tibi propone Crucifixi. Beneverecundari potes inspecta vita IesuChristi, quia necdum magis illi te conformate studuisti, licet diu in via Deifuisti. Religiosus, qui se intente et devotein sanctissima vita et passione Dominiexercet, omnia utilia et necessaria sibiabundanter ibi inveniet; nec opus est, utextra lesum aliquid melius quaerat. O siIesus crucifixus in cor nostrum veniret,quam cito et sufficienter docti essemus!
Io8 LIBER IJ. CAPUT XXV.
7. Religiosus fervidus omnia bene portat et capit, quae illi iubentur. Religiosusneglegens et tepidus habet tribulationemsuper tribulationem, et ex omni partepatitur angustiam; quia interiori consolationecaret, et exteriorem quaerere prohibetur. Religiosus extra disciplinam vivens gravi patet ruinae. Qui laxiora quaeritet remissiora, semper in angustiis erit:quia unum aut reliquum sibi displicebit.
8. Quomodo faciunt tam multi aliireligiosi, qui satis arctati sunt sub disciplina claustrali? Raro exeunt, abstractevivunt, pauperrime comedunt, grosse vestiuntur, multum laborant, parum loquuntur, diu vigilant, mature surgunt,orationes prolongant, frequenter legunt etse in omni disciplina custodiunt. AttendeCarthusienses, Cistercienses et diversaereligionis monachos ac moniales: qualiteromni nocte ad psallendum Domino assurgunt. Et ideo turpe esset, ut tu deberes in tam sancto opere pigritare, ubitanta multitudo religiosorum incipit Deoiubilare.
9. O si nihil aliud. faciendum incumberet, nisi Dominum Deum nostrum toto
LIBER I. CAPUT XXV. IOQ
corde et ore laudare! O si numquamindigeres comedere, nec bibere, necdormire, sed semper posses Deum laudare, et solummodo spiritualibus studiisvacare: tunc multo felicior esses quammodo, cum carni ex qualicumque necessitate servis. Utinam nonessent istaenecessitates, sed solum spirituales animaerefectiones, quas heu! satis raro degustamus!
IO. Quando homoad hoc pervenit,quod de nulla creatura consolationemsuam quaerit, tunc ei Deus primo perfecte sapere incipit; tunc etiam benecontentus de omni eventu rerum erit.Tunc nec pro magnolaetabitur, nec promodico contristabitur; sed ponit se integre et fiducialiter in Deo, qui est eiomnia in omnibus: cui nihil utique peritnec moritur, sed omnia ei vivunt et adnutum incunctanter deserviunt.
II. Memento semper finis, et quiaperditum non redit tempus. Sine sollicitudine et diligentia numquam acquiresvirtutes. Si incipis tepescere, incipiesmale habere. Si autem dederis te adfervorem, invenies magnam . pacem et
IIO LIBER I. CAPUTXXV.
senties leviorem laborem, propter Deigratiam et virtutis amorem. EHomofervidus et diligens ad omnia est paratus.Maior labor est resistere vitiis et passionibus, quam corporalibus insudare laboribus. Qui parvos non vitat defectus,paulatim labitur ad maiores. Gaudebissemper vespere, si diem expendas fructuose. Vigila super te ipsum, excita teipsum, admone te ipsum; et quidquidde aliis sit, non neglegas te ipsum. Tantum proficies, quantum tibi ipsi vimintuleris. Amen.
Consideratio.
Szne labore et certamine vz7/us non acquiariIur, nec sine cautione custoditur !. O quantoslabores faciunt homines pro terrenis lucrandis! Nauta petit mare, mercator circuit regiones, miles fert arma bellica, rusticus vomere scindit arva: et sine labore non queuntdivitias et honores obtinere. Utquid ergonos virtutes sine magnasollicitudine adipiscicredimus ? ?
Contra irruentia vitia viriliter te oppone;quia tanto quisque in virtutibus proficit:
! Hortulus rosarum c. 11, n. 2. — ? Epistula rt,n. 1O.
LIBER I. CAPUT XXV; III
quanto acrius sua vitia odit ac vincit!Magnus profecto labor est certare cotidiecontra passioneset vitia: sed praemia maximavincentibus sunt promissa ?,
Non sufficit tantum bene velle, si deestmanus et opera. Oportet, quod laboretis,quod vim naturae faciatis, sicut dicit Dominus: «Regnum caelorum vim patitur etviolenti rapiunt illud.» Violentia opus est,et scitis, quod sancti non otio et somno promeruerunt regnum Dei. Usquequo tardatiset quare non armamini contra passiones; utobtineatis virtutes et diversas consolationessuscipere digni inveniamini? Quanto ampliustardaveritis, tanto peius semper fiet, et sinelabore et dolore optatam requiem non percipietis. Pigritia et neglegentia vos tenent,sed contra has primo accingimini, et bellateproelia Domini. Quid neglegitis propriumprofectum? Certe pro vobis est, et pro pacevestra erit labor vester*.
Sed forte respondebitis: Adversus vitiaet passiones certare, quis semper potest?Multae sunt, et paene insuperabiles, ut nobisvidetur. Quis tantam sustinere potest vexationem? Laborem attenditis, pugnam con
! Sermones de vita et passione Domini 20, P.3,p. 173, 1l.20. — ? Sermones ad novicios 11, P.6,p. 77, l. 9. — ? Epistula r, n.5.
II2 LIBER I. CAPUT XXV.
sideratis; sed de praemio et victoria, curnon cogitatis: Et quid est omnis labor adaeternam requiem? Et quid brevis exercitatioad bonae conscientiae consolationem? O siinciperetis, et fortiter ac integre proponeretis,ut aut vincere aut mori eligeretis, profectoleve (Dominoauxiliante) sentiretis, quod modoinsuperabile putatis. Vix aliquandoita vitiosusquis repertus est, cui diligentia cum perseverantia boni virtutes negavit. Non ergote conturbet, homo Dei, non te deiciat multitudo vitiorum. Crede Deo, et spera in eo,et eris melior victor, quam fuisti !.
Oportet, quod sibi ipsi moriatur, quiChristo vivere desiderat. Oportet, quodomnia caduca relinquat, cui Christus sapereet dulcescere debet. Labor est in relinquendo, dolor in moriendo, sed aeternasalus et vita cum Christo feliciter regnando *.
! Epistula 1, n. 5—7. — ? Hortulus rosarumC. 17, n. 4.
LIBER II.
ADMONITIONESAD INTERNA TRAHENTES.
CAPUT I.
De interna conversatione.
I. Regnum Dei intra vos est, dicitDominus. Converte te ex toto corde adDominum et relinque hunc miserum mundum, et inveniet anima tua requiem.Disce exteriora contemnere et ad interiora te dare, et videbis regnum Deiin te venire. Est enim regnum Dei paxet gaudium in Spiritu Sancto, quod nondatur impiis. Veniet ad te Christus,ostendens tibi consolationem suam, sidignam illi ab intus paraveris mansionem.Omnis gloria eius et decor ab intra est,et ibi complacet sibi. Frequens illi visitatio cum homine interno, dulcis sermo
Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. 8
IIA4 LIBER II. CAPUT I.
cinatio, grata consolatio, multa pax, familiaritas stupenda nimis.
2. Eia, anima fidelis, praepara huicsponso cor tuum, quatenus ad te venireet in te habitare dignetur. Sic enimdicit: Si quis diligit me, sermonem meumservabit, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Da ergoChristo locum, et ceteris omnibus negaintroitum. Cum Christum habueris, diveses, et sufficit tibi. Ipse erit provisortuus et fidelis procurator in omnibus, utnon sit opus in hominibus sperare. Homines enim cito mutantur et deficiuntvelociter; Christus autem manet in aeternum et astat usque in finem firmiter.
3. Non est magna fiducia ponenda inhomine fragili et mortali, etiam si utilissit et dilectus; neque tristitia multa exhoc capienda, si interdum adversetur etcontradicat. Qui hodie tecum sunt, crascontrariari possunt; et e converso saepeut aura vertuntur. Pone totam fiduciamtuam in Deo, et sit ipse timor tuus etamor tuus. lpse pro te respondebit etfaciet bene, sicut melius fuerit. Non habeshic manentem civitatem; et ubicumque
LIBER IIT, $dCAPUTI. 115
fueris, extraneus es et peregrinus; necrequiem aliquando habebis, nisi Christointime fueris unitus.
4. Quid hic circumspicis, cum iste nonsit locus tuae requietionis? In caelestibusdebet esse habitatio tua, et sicut intransitu cuncta terrena sunt aspicienda.lranseunt omnia et tu cum eis pariter.Vide, ut non inhaereas, ne capiaris etpereas. Apud Altissimum sit cogitatiotua, et deprecatio tua ad Christum sineintermissione dirigatur. Si nescis speculari alta et caelestia, requiesce in passioneChristi, et in sacris vulneribus eius libenter habita. Si enim ad vulnera etpretiosa stigmata lesu devote confugis,
magnam in tribulatione confortationemsenties; nec multum curabis hominumdespectiones, faciliterque verba detrahentia perferes.
5. Christus fuit etiam in mundo abhominibus despectus, et in maxima necessitate a notis et amicis inter opprobriaderelictus.— Christuspativoluitetdespicij et tu audes de aliquo conqueri?Christus habuit adversarios et oblocutores,et tu vis omnes habere amicos et bene
&"
116 LIBER II. CAPUT I.
factores? Unde coronabitur patientia tua,si nihil adversitatis occurrerit? Si nihilcontrarium vis pati, quomodo eris amicusChristi? Sustine te cum Christo et proChristo, si vis regnare cum Christo.
6. Si semel perfecte introisses in interiora lesu, et modicum de ardentiamore eius sapuisses, tunc de propriocommodo vel incommodo nihil curares,sed magis de opprobrio illato gauderes;quia amor Iesu facit hominem se ipsumcontemnere. Amator lesu et veritatis,et verus internus et liber ab affectionibusinordinatis potest se ad Deum libereconvertere et elevare supra se ipsum inspiritu ac fruitive quiescere.
7. Cui sapiunt omnia, prout sunt, nonut dicuntur aut aestimantur: hic veresapiens est et doctus magis a Deo, quamab hominibus. Qui ab intra scit ambulare et modicum ab extra res ponderare, non requirit loca nec expectattempora ad habenda devota exercitia.Homo internus cito se recolligit, quianumquam se totum ad exteriora effundit.Nonilli obest labor exterior aut occupatioad tempus necessaria, sed sicut res eve
LIBER II, CAPUT I. 117
niunt, sic se illis accommodat. Qui intusbene dispositus est et ordinatus, noncurat mirabiles et perversos hominumgestus. lantum homo impeditur et distrahitur, quantum sibi res attrahit.
8. Si recte tibi esset, et bene purgatusesses, omnia tibi in bonum cederent etprofectum. Ideo multa tibi displicent etsaepe conturbant, quia adhuc non esperfecte tibi ipsi mortuus nec segregatusabomnibusterrenis.| Nilsicmaculatet implicat cor hominis, sicut impurusamor in creaturis. Si renuis consolariexterius, poteris speculari caelestia etfrequenter iubilare interius.
Consideratio.
Kequiem non zmvemies,nisi ad cor tuumredeas et Deum super omnia bona quaeraset intime diligas. Ipse enim est requies tua etpax tua; ipse vita, salus et beatitudo tua!.Aperi cameram cordis tui Iesu Christo consolatori amantissimo ac tutori vitae tuaefidelissimo; z/ benedictus 7/eszs ante omniaet prae omnibus in caelo et in terra tibidilectus diu desideratus et expectatus: aZ
! Vallis liliorum c. 7, n. 2; c. 29, n. 1.
I18 LIBER II. CAPUT I.
e venire dignetur, et mansionem facere. Obsecra obnixe ut saegzus te vzszie?et illuminet:doceat ignorantiam tuam, confortet pusillanimitatem ; erigat spem, repellat difüdentiam:confirmet fidem, infundat amorem, augeatque fervorem !.
Disce ad eius amorem et honorem cunctaexercitia tua trahere et ordinare: et tamquampraesentem lesum in omni loco et temporeattendere: hoc est Christum per fidem etdilectionem habitare in corde tuo, oculosmentis ab eius imaginatione numquam avertere: ad eius beneplacitum semper tendere,et nihil eius amori praeponere; sed quidquid boni audieris vel legeris aut feceris inipsum totaliter reducere et finaliter referre:quia ipse fons vitae et sapientiae et disciplinae; apud quem non perit nec minimacogitatio de eius memoria habita: nec vacuaerit oratio ad eum cum gemitu fusa ?.
Consolavi te debet zz omni pressura etiribulatione tua pauper et humilis Iesus: quia Deo et hominibus fuit in maximanecessitate derelictus. Non es maior Domino tuoserve piger et inutilis: nec innocentior Christochristiane. Si ille tanta pro te pertulit; quid
! Sermones ad novicios 13, P. 6, p. 91sq,l. 31. — * De disciplina claustralium c. 13, P.2,p. 310, l. 2.
LIBER II. CAPUT I. IIO
pro te ipso facies, et quid illi digne referes?Si sic etiam derelictus est. et contemptui tradifus qui filius erat carissimus; quid gravarissi aliquando derelinqueris et 4Zesgicezis,quitam indignus es servus? Aspice exemplartuum caeleste, memoriale perpetuum !.
Amor mundanuscito deficit: et in necessitate vacuum relinquit. Time Deum: et iungetur tibi amicus fidelis. Serva nomen bonum:et invenies socium bonum. Et cum inveneris,utere sapienter: et dilge sicut te ipsum.Multi amici in prosperis: in adversitate vixunus adhaerebit. Non eris tamen desolatus:si Deum semper habes prae oculis. Si Deonon places: non proderunt amici mortales?.
Tu illus bonitate eges, ille nullius. Ideotu beatior ex ipso fieri potes; ille ex tuoprofectu non potest. Solus est, qui sibi sufficit; solus, cui nihil addi minuive potest.Eius gratia sunt, quaecumque vivunt, sentiuntet intellegunt?. Semper miser est et eget,quidquid habet, qui Deum amicum non habet.Ile Deum habet, qui eum amat et sermonemeius servatf,
l Sermones de vita et passione Domini 21,P. 3, p. 184, 1. 173. — ? De recognitione propriaefragilitatis c. 3, P. 2, p. 364, l|. 22. — ? Soliloquium animae. c. I9, n. 4. — * Vallis liliorumc. 7, n. I.
I20 LIBER 1I. CAPUTII.
Rumina saepe dulce verbum Christi quoddixit discipulis suis ante passionem, quiavado parare vobis locum: et recordare quianon abes Àic manentem ciuWaiem. Suspiraex intimo cordis, propter multa obstacularetrahéentia a caelestibus; et pete a malispraesentibus liberari: et ad Christum celeriuspervenire !, Felix peregrinus, qui habet hospitium in caelis ?.
CAPUT II.
De humili submissione.
I. Non magni pendas, quis pro te velcontra te sit; sed hoc age et cura, utDeus tecum sit in omni re, quam facis.Habeas conscientiam bonam, et Deusbene te defensabit. Quem enim Deusadiuvare voluerit, nullius perversitas nocere poterit. Si tu scis tacere et pati,videbis procul dubio auxilium Domini.Ipse novit tempus et modum liberandite, et ideo te debes illi resignare. Deiest adiuvare et ab omni confusioneliberare. Saepe valde prodest ad maiorem
! Sermones de vita et passione Domini 32,P.3, p.292, l. 17. Cf. Io 14,2. — ? Hortulusrosarum C. 4, n. 3.
LIBER ]I. CAPUT II. I2I
humilitatem servandam, quod defectusnostros alii sciunt et redarguunt.
2. Quando homo pro defectibus suisse humiliat, tunc faciliter alios placat etlevitersatisfacitsibiirascentibus.— Humilem Deus protegit et liberat, humilemdiligit et consolatur; humili homini seinclinat, humili largitur gratiam magnam,et post suam depressionem levat adgloriam. Humili sua secreta revelat etad se dulciter trahit et invitat. Humilisaccepta confusione satis bene est in pace:quia stat in Deo et non in mundo. Nonreputes, te aliquid profecisse, nisi omnibus inferiorem te esse sentias.
Consideratio.
Quis mihi persuadere poterit, quod humilitas est via regni caelestis, si ille nonvalet, qui de caelo venit? Quis sic veramhumilitatem ostendere et docere potuit, quemadmodum Deus homo factus? Et si aliudexemplum verae humilitatis non haberem,quam te, Dominum meum Iesum, nec aliamhumiliandi causam, omnino ipse solus sufficeres!.
! De tribus tabernaculis c 2, n. r.
I22 LIBER II, CAPUT II.
Cum humilitate ad summum scanditurbonum:sine ea de summoruitur in infernum.Testes sunt humilis publicanus: et pharisaeuselatus. Horre Luciferum de caelo cadentem;intuere Lazarum humiliter iacentem: et abangelis in sinum Abrahae laetanter elevatum.Unde humilis mater Iesu dixit in cantico suo.Deposuit potentes de sede: et exaltavit humiles!. Deus, licet dives sit in gratia, neminitamen nisi humili confert gratiam. Et quiahaec virtus prae omnibus in Maria abundavit,ideo et ipsa gratia plena fuit?,
Iam claret, quod humilitas est omniumsanctorum et fuit semper virtus maxima. Ipsameretur, quod meritis non debetur ; ipsa percipit, quod litera non docetur. Haec casumnescit, quia numquam de se magna praesumit?. Radix virtutum humilitas; pretiosumex se producit oboedientiae fructum: et maturescit in caritate *.
Beneveniat domina mea humilitas. Ingredere ad me, o virtus Christi, inventrixgratiae, singularis gloriatio virginis Mariae.Per te caeli aperti sunt et per te claustrainferni confracta. Per te erecti sumus et
J Recommendatio humilitatis P. 2, p. 378 sq,l. 27. Cf. Lc 1, 52. — ? De tribus tabernaculisc. 2, n. I4. — ? Recommendatio humilitatis P. 2,P. 380, 1l. 1.
LIBER II. CAPUT III. I23
per te ad patriam reducti. Tu de peccatoribus facis iustos et iustos angelis associas.Tu Christum de caelo vocasti et Mariamsuper choros angelorum exaltasti !.
CAPUT III.
De bono pacifico homine.
I. Tene te primo in pace, et tuncpoteris alios pacificare. Homo pacificusmagis prodest, quam bene doctus. Homopassionatus etiam bonum in malum trahitet faciliter malum credit. Bonus pacificrus homo omnia ad bonum convertit.Qui bene in pace est, de nullo suspicatur. Qui autem male contentus est etcommotus, variis suspicionibus agitatur,nec ipse quiescit, nec alios quiescerepermittit. Dicit saepe, quod dicere nondeberet, et omittit, quod sibi magis facere expediret. Considerat, quid aliifacere tenentur, et neglegit, quid ipsetenetur. Habe ergo primo zelum superte ipsum, et tunc iuste zelare poterisetiam proximum tuum. |
2. Tu bene scis facta tua excusare et
colorare, et aliorum excusationes non vis
! De tribus tabernaculis c. 2, n. 14.
I24 LIBER II. CAPUTIII.
recipere. [ustius esset, ut te accusares,et fratrem tuum excusares. Si portarivis, porta et alium. Vide, quam longees adhuc a vera caritate et humilitate,quae nulli novit irasci vel indignari, nisitantum sibi. Non est magnum, cumbonis et mansuetis conversari: hoc enimomnibusnaturaliter placet; et unusquisquelibenter pacem habet et secum sentientesmagis diligit. Sed cum duris et perversis aut indisciplinatis aut nobis contrariantibus pacifice posse vivere, magnagratia est et laudabile nimis virilequefactum.
3. Sunt, qui se ipsos in pace tenentet cum aliis etiam pacem habent. Etsunt, qui nec pacem habent, nec aliosin pace dimittunt; aliis sunt graves, sedsibi semper graviores. Et sunt, qui seipsos in pace retinent et ad pacem aliosreducere student. Est tamen tota paxnostra in hac misera vita potius in humili sufferentia ponenda, quam in nonsentiendo contraria. Qui melius scit pati,maiorem tenebit pacem. [ste est victorsui et dominus mundi, amicus Christi etheres caeli.
LIBER II. CAPUTIII. I25
Consideratio.
«Beati pacifici» (Mt 5, 9). In pace habitatChristus, super humilem et mitem requiescitSpiritus Sanctus. Cave offendere Deum,caveas scandalizare proximum ad imaginemDei factum !. Quidquid mali proximo ingeritur, lesus sibi factum conqueritur. Denullo magzs conqueri et indignari habes, quamde íe ipso?.
Non est aptus ad concordiam, nisi quirelinquit sus perversos mores: quibus offendere potest Deum et secum habitantes. $ivis habere caritatem Dei, et servare paceminter fratres; frange propriam voluntatem,et nihil age per elationem: sed in omnibushumilia temet ipsum. Via ad caritatem: estdescendere per humilitatem. Nam qui elatede se sentit: longe a caritate recedit*.
Pone cor tuum ad quod esse debet: tuncpacem habes ubique. Quz sei mekus patpro Deo ac potius semper minus desideratquam amplius: ille zazerem pacem. obtznebit,etaltiorem laetitiam apud Deum *.Qui regnum
! Manuale monachorum c. 1o. — ? Doctrinale
iuvenum c. 2, n. 2. — ? Dedisciplina claustraliumc. 1I, P. 2, p. 306 sq, 1. 24. — * De bonapacificavita P. 2, p. 395, 1.4. — ? De mortificata vitaP. 2, p. 391, l. 26.
126 LIBER II. CAPUT IV.
mundi et omnemornatum saeculi contemnit,hic est amucusDei cui caeli: et, domnusmusdi
CAPUT IV.
De pura mente et simplici intentione.
I. Duabus alis homo sublevatur a terrenis, simplicitate scilicet et puritate.simplicitas debet esse in intentione, puritasinaffectione.— SimplicitasintenditDeum, puritas apprehendit et gustat.Nulla bona actio te impediet, si liberintus ab inordinato affectu fueris. Si nihilaliud, quam Dei beneplacitum et proximi utilitatem intendis et quaeris, internalibertate perfrueris. Si rectum cor tuumesset, tunc omnis creatura speculum vitaeet liber sanctae doctrinae esset. Non estcreatura tam parva et vilis, quae Detbonitatem non repraesentet.
2. Si tu esses intus bonus et purus,tunc omnia sine impedimento videres etbene caperes. Cor purum penetrat caelum et infernum. Qualis unusquisqueintus est, taliter iudicat exterius. Si est
! Sermonesde vita et passione Domini 31, P. 3,p. 288, 1 1o.
LIBER II. CAPUT IV. 127
gáàudiumin'mundo, hoc utique possidetpuri cordis homo. Et si est alicubitribulatio et angustia, hoc melius novitmala conscientia. Sicut ferrum missumin ignem amittit rubiginem et totum candens efficitur: sic homo integre ad Deumse convertens a torpore exuitur, et innovum hominem transmutatur.
3. Quando homo incipit tepescere,tunc parvum metuit laborem et libenterexternamaccipitconsolationem.— Sedquando perfecte incipit se vincere etvirliter in via Dei ambulare, tunc minusea reputat, quae sibi prius gravia essesentiebat.
Consideratio.
Beati mundo corde: quoniam ipsi Deumvidebunt. Altum verbum: quia ab Altissimoprolatum. Magna promissio: sed a summaveritate firmata. Beati mundo corde. O dulcedictum: quod merito invitat animumad beatitudinis promissum; nam Deus est praemium:et nihil hic sonat terrenum. S1placet beatitudo promissa; placeat et cordis munditia !.
! Sermones de vita et passione Domini 15, P.3,p.153, 1 8 Cf. Mt 5, 8.
128 LIBER II. CAPUT I1V.
Munda itaque speculum cordis: si Deum intueri concupiscis!, Si vis Iesum videre: tuncoportet te 2zros et claros oculos habere *.Non possunt simil lance pensari caelum etterra: nec potest pariter frui Deus cum creatura. Qui creatis rebus innititur, Deo vacareimpeditur. Mundus a mundanis, et liber apassionibus:caelesti visione fit dignus. Quantoenim quis mundior: tanto Deo gratior. Deuslux est: et lucidos amat. Deus puritas est:et impuros reprobat?*. Dumque foris niltransitorium appetis: splendor lucis aeternaeclarius infulget*.
Debemus igitur quantum possibilitas admittit cor nostrum ab omnibus materialibuset visibilibus rebus avertere et ad invisibilem:conditoris nostri faciem contemplandam elevare et anhelare semper ad caelestia *. Adcor mundandumtota vigilet zz/ezZo: et crebrafervescat oratio $.
O pulcherrime Iesu, auctor omnis puritatisqui mundis corde aeterna promisisti gaudia;da mihi hanc electam et pretiosam virtutem
! Sermones de vita et passione Domini I5,P. 3, p. 154, l. 20. — ? Ib. 9, P. 3, p. 116, 1. 16. —.? Ib. 15, P.3, p. 153sq, 1.24. — * Ib. p. 154,l. 8. — * De disciplina claustralium c. 3, P. 2,p. 279, l. 12. — * Sermones de vita et passioneDomini 15, P. 3, p. 153, 1l.17.
LIBER 1I. CAPUT V. 129
gemmiset auro clariorem perpetuo possidere:ut omni peccati contagione remota, liberamente in fragili carne tibi grate deserviam;et quidquid puritatem impedire potest funditus abiciam: totisque desideriis tibi nitaradhaerere, quamdiu inter mundi turbines vivomisellus; donec me.iubeas aspectibus tuisassist!; tuncque secundum magnam misericordiam tuam propitius mihi esse digneris !'.
"CAPUT V.
De propria consideratione.
I. Non possumus nobis ipsis nimiscredere, quia saepe gratia nobis deestet sensus. Modicum lumen est in nobis,et hoc cito per neglegentiam amittimus.Saepe etiam non advertimus, quod tamcaeci intus sumus. Saepe male agimus,et peius excusamus. Passione interdummovemur, et zelum putamus. Parva inalis reprehendimus, et nostra maiorapertransimus. Satis cito sentimus et ponderamus, quid ab aliis sustinemus; sedquantum ali de nobis sustinent, nonadvertimus. Qui bene et recte sua pon
! Ib. p. 156, 1. ro.
Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. 9
130 LIBER Il. CAPUT v.
deraret, non esset, quod de alio graviteriudicaret.
2. Internus homo sui ipsius curamomnibus curis anteponit; et qui sibi ipsidiligenter intendit, faciliter de aliis tacet.Numquam eris internus et devotus, niside alienis silueris et ad te ipsum specialiter respexeris. Si tibi et Deo totaliterintendis, modicum te movebit, quod forispercipis. Ubi es, quando tibi ipsi praesens non es? Et quando omnia percurristi, quid te neglecto profecisti? Sidebes habere pacem et unionem veram:oportet, quod totum adhuc postponaset te solum prae oculis habeas.
3. Multum proinde proficies, si teferiatum ab omni temporali cura conserves. Valde deficies, si aliquid temporale reputaveris. Nil magnum, nil altum, nil gratum, nil acceptum tibi sit,nisi pure Deus aut de Deo sit. Totumvanum existima, quidquid consolationisoccurreritdealiquacreatura.| AmansDeu manima sub Deo despicit universa.»olus Deusaeternus et immensus, implensomnia, solacium animae et vera cordislaetitia.
LIBER II. CAPUT V. I3I
Consideratio.
Considera te ipsum, quid quaeris in operibus tuis, quid diligis et quid non diligis.Secundum desideria sua fit homo stabilis autvagus. Qui multum concupiscit et multumhabere vult, quomodo in se manebit? Dispergitur in omnem ventum caeli et capitur laqueo desiderii terreni *.
Cognitio vitiorum multum prodest adsuperandum vitia!. Humilis confessio meretur veniam ; f/7zvola excusatio aggravat culjam?. Qui conservos suos despicit et semeliorem reputat, Deum et omnes sanctosoffendit. Hic error maxime 1n nobis oritur,quia humiles non sumus nec proprios defectus attendimus, quos semperattendere etdeflere debemus*.
Nemo alios inspiciendo se neglegat: sedante omnia curam suzgerens, de reliquis taceat:qui ad eius commissionem non spectant?.Tanto minus potest unusquisque provideresibi, quanto pronior est ad considerandumalios'. Noli ergo de statu aliorum curiosequaerere, nisi quantum caritas Dei et fraterna compassio exigit . 3i ordinate pro
! Epistula 2, n. 4, 2. — ? Hortulus rosarumc. 8,n. 2; C. II, n. 3. — ? Sermones ad novicios 3,P. 6, p. 21, 1. 20. — * Vallis liliorum c. 17, n. t.
9*
132 LIDER II. CAPUT V.
cedis: a te ipso inchoabis. Propriae salutinil anteferendum est: ne tibi obiciatur,medice cura te ipsum. In te praedisce: quidalteri dicas *.
Nihil utilius et salubrius cupienti ad vitamaeternam pervenire, quam semper cogitarede animae suae salute *.
Noli evagari, anima mea, post vanitateset insanias falsas, sed convertere ad Dominum Deum tuum, quia ipse fons totius consolationis. Quidquid in hominibus quaesierisaut in creaturis, perdes et perditum senties,quia potest aliquid se/agcz in eis apparere,nihil autem permanere. Cur frustra decipieris?Stultum est mendicare a paupere, cum divessufücienter voluerit dare. Omnis creafurapauperest ad cozselandum, Deus autem divesest in gratia *.
Utinam unam saltem diem vel mediamfere horam: cum Deo integre expendas. Heunimis instabilis es et impurgatus: etiam ubidevotior esse deberes*. Cegzta Dewm et fesolum esse an mundo: et habebzs magnam vequiem zn corde fuo.
| De recognitione propriae fragilitatis c. 3, P. 2,p. 364, l. ro. — ? Vallis liliorum c. 17, n. 1. —* Soliloquiuum animae c. IO, n. I. — ^ Libellusspiritualis exercitii c. 3, P. 2, p. 335, 1. 3. — 5 Dedisciplina claustralium c. 7, P. 2, p. 296, 1. 17.
LIBER II. CAPUTVI. I33
CAPUT VI.
De laetitia bonae conscientiae.
I. Gloria boni hominis testimoniumbonae conscientiae. Habe bonam con.scientiam et habebis semper laetitiam.Bona conscientia valde multa potest portare et valde laeta est inter adversa.Mala conscientia semper timida est etinquieta. Suaviter requiesces, si cor tuumte non reprehenderit. Noli laetari, nisicum benefeceris. Mali numquam habentveram laetitiam, nec internam sentiuntpacem: quia non est pax impiis, dicitDominus. Etsi dixerint: In pace sumus,non venient super nos mala: et quisnobis nocere audebit? ne credas eis;quoniam repente exurget ira Dei, et innihilum redigenter actus eorum, et cogitationes eorum peribunt.
2. Gloriari in tribulatione non est graveamanti; sic enim gloriari est gloriari incruce Domini. Brevis gloria, quae abhominibus datur et accipitur. Mundigloriam semper comitatur tristitià. Bonorum gloria in conscientiis eorum etnon in ore hominum. ustorum laetitia
I34 LIBER II. CAPUTVI.
de Deo et in Deo est, et gaudium eorumde veritate. Qui veram et aeternamgloriam desiderat, temporalem non curat.Et qui temporalem requirit gloriam, autnon ex animo contemnit, minus amareconvincitur caelestem. Magnam habetcordis tranquillitatem, qui nec laudescurat nec vituperia.
3. Facile erit contentus et pacatus,cuius conscientia munda est. Non essanctior, si laudaris; nec vilior, si vituperaris. Quod es, hoc es; nec maiordici vales, quam Deo teste sis. Siattendis, quid apud te sis intus, noncurabis, quid de te loquantur homines.Homo videt in facie, Deus autem incorde. Homo considerat actus, Deusvero pensat intentiones. Bene semperagere et modicum de se tenere, humilisanimae indicium est. Nolle .consolariab aliqua creatura, magnae puritatis etinternae fiduciae signum est.
4. Qui nullum extrinsecus pro se testimonium quaerit, liquet, quod totaliterse Deo commisit. Non enim, qui seipsum commendat, ille probatus est aitbeatus Paulus: sed quem Deus commendat.
LIBER II. CAPUT VI. 135
Ambulare cum Deo intus, nec aliquaaffectione teneri foris, status est internihominis.
Consideratio.
Bona conscaentia parit gaudzum : mala conscientia. generat sibi Zermentum!.. Orietur tibigaudium intrinsecus: si fortiter vitiis reluctaris? Bona conversatio hominis fert laetitiamcordis secum et famam bonae laudis!. .Szudeassemper bene agere, et eris zn bona pace'. [mDeo vera /aefzza cordis: extra Deum nonest pax nec requies?. Quidquid Deo placet,fac cum alacritate *.
Primo semper quaere in opere tuo, anDeo placeat vel displiceat: nec timore necamore age contra conscientiam tuam ?. Stulteagit, qui contra conscientiam facit: et Deioffensam propter homines 1ncurrit 5. Attendeconscientiae tuae foeditatem magis, quamaestimationem humanam ; quia non sunt omniaita sana coram Deo et clara: sicut apparenthominibus esse pulchra. /Z7omovidet im face,
! Hortulus rosarum c. 8, n. t. — ? Sermonesde vita et passione Domini 15, P. 3, p. 154, l. 6. —* De recognitione propriae fragilitatis c. 4, P.2,p. 366, 1. 25. — * Dedisciplina claustraliumc. 1,P. 2, p. 270, l. 3. — ? Parvum alphabetum monachilect. 15, P. 3, p. 319, 1.20. — * De disciplinaclaustralium c. I, P. 2, p. 270, l. 6.
136 LIBER II. CAPUT VI.
Deus autem: in corde; qui etiam minutissimaconsiderat: quae tu non cognoscis, aut modicum ponderas!. Saepe lavas manus etfaciem, ne displiceas hominibus; multo magislava conscientiam tuam a vitiis, ut placeasDeo et angelis eius, qui vident absconditacordis *.
Noh longam optare vitam, sed bonam;quia melior est bona conscientia quam omnesthesauri mundi?. Melior est pauper latensin vili domuncula comedens olera et legumina cum bona conscientia; quam diveshabitans 1naula pulchra, bibensvina et edenspinguia cum laetitia et superbia: repletusmala conscientia*. |
Si cupis Zonoremperennem, despice gloriamLemporalem?. Qui caelestem gloriam attendit:omnemtemporalem honorem faciliter contemnit.Qui autem propriam gloriam quaerit, inveritate non stat: nec Deum perfecte superomnia amat. Ditabitur autem bonis aeternisin caelis: qui respuit delectari in laudibus.humanis *.
! Sermones ad novicios 14, P. 6, p. 108, 1. 2. —? Enchiridion monachorum c. 9, n. 2. — ? Vallisliliorum c. 14, n. I. — * Sermones ad novicios 17,P. 6, p. 139, 1l.14. — ? Hortulus rosarum c. 9, n. 2. —$ Recommendatio humilitatis P. 2, p. 380, 1l.20. —* Sermones ad novicios 9, P. 6, p. 67, 1. 3.
LIBER II. CAPUT VII. I37
Proice a te malignam tristitiam, quae importat acediam et rancorem. Assume dulcem et sanctam meditationem de vita etpassione Christi, et invenies veram consolationem contra omnem tristitiam et temptationem!, "Tristitiam facile vincit: qui nil terrenum novit amare. Fluctuat semper animus:quamdiu consolari quaerit in terrenis *.
CAPUTVII.
De amore Iesu super omnia.
I. Beatus, qui intellegit, quid sit amarelesum, et contemnere se ipsum propterlesum.. Oportetdilectumprodilectorelinquere, quia lesus vult solus superomnia amari. JDilectio creaturae fallaxet instabilis; dilectio Iesu fidelis et perseverabilis. Qui adhaeret creaturae, cadetcum labili; qui amplectitur Iesum, firmabitur in aevum. Illum dilige et amicumtibi retine, qui omnibus recedentibus tenon relinquet, nec patietur in fine perire.Ab omnibus oportet te aliquando separari, sive velis, sive nolis.
! Hortulus rosarum c. 8, n. 1. — ?*Derecognitione propriae fragilitatis c. 4, P. 2, p. 366,]. 8 24.
138 LIBER II. CAPUT VII.
2. Teneas te apud lesum vivens acmoriens, et illius fidelitati te committe,qui omnibus deficientibus solus te potestiuvare. Dilectus tuus talis est naturae,ut alienum non velit admittere, sed solusvult cor tuum habere et tamquam rexin proprio throno sedere. Si scires tebene ab omni creatura evacuare, lesusdeberet libenter tecum habitare. Paenetotum perditum invenies, quidquid extralesum in hominibus posueris. Non confidas, nec innitaris super calamum ventosum; quia omnis caro faenum, et omnisgloria eius ut flos faeni cadet.
3. Cito decipieris, si ad externam hominum apparentiam tantum aspexeris. 5ienim tuum in alüs quaeris solacium etlucrum, senties saepius detrimentum. Siquaeris in omnibus Iesum, invenies utiquelesum. Si autem quaeris te ipsum, invenies etiam te ipsum, sed ad tuamperniciem.. Plusenimhomonociviorsibi, si lesum non quaerit, quam totusmundus et omnes sui adversarii.
Consideratio.Amor Christi et amor mundi contrarii sunt
et nihil commune habent, nec simul com
LIBER II. CAPUTVII. 139
morari possunt!, Si vis plene purgari et inspiritu clarificari: comfemmefe zpsum et omniafropter Jesum. Omne magnum in mundo,nihilum tibi sit, omne iucundum amarescat:ut solus Deus et dulcis Iesus super omnia tibidulcescat. Quid est in veritate aer Zesu,nisi comfemftus iui zpsius et ommium Propteramorem suum? ? Quo purius et ardentius eumamaveris, eo viliora terrena omnia censebis *.
Iesus ergo semper invocandus est, semperquaerendus; semper desiderandus, sempermemorandus, semper laudandus: sempervenerandus, semper amandus, nec in aliquooffendendus; sed in omni sanctitate et puritate colendus et adorandus: qui est superomnia Deus benedictus in saecula 5. Quaereillum et znvemies: clama ne cesses; si moramfecerit, expecta eum: et non morabitur(Hab 2, 3). Dic ad eum. Veni Domine etnol tardare: Domine ad adiuvandum mefestina?. Multum quoque zw fime gaudebuqui Iesum intime diligit: et specialem gratiamab eo ob eius memoriam obtinebit 5.
! Hortulus rosarum c. 16, n. r. — ? Sermonesde vita et passione Domini 16, P. 3, p. 157, l. 19. —? Epistula 4, n. 2. — * Sermonesde vita et passioneDomini 10, P.3, p.130, l. 13. — P Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 428, 1. 8. —$6Sermones ad novicios 30, P. 6, p. 300, 1l.29.
I40 LIBER II. CAPUTVII.
Spes Aominum frustra; ipse autem eststabilimentum pacis!. Sive tristeris, sivegaudeas, ad ipsum habeas semper recursum.Ipse speculum vitae, ipse norma iustitiae.Ipse lux indeficiens animae, amor pudicitiaeet gaudium conscientiae. Propter ipsumfaciliter omnia delectabilia contemnes; propteripsum omnia amara et contraria tolerabiliaerunt et placebunt tolerata eiusamore. Denique ex ipso, et per ipsum, et in ipso suntomnia. Ad ipsum principaliter omnis intentio, omnis actio, sermo, lectio, oratio,meditatio et speculatio respicere debent. Peripsum tibi salus datur et praeparatur vitaaeterna. Propter ipsum non timebis mori,nec recusabis vivere ; quia ezusfidelitatz debes/e credere, nec eius honori vel amori quicquam praeponere'.
Domine Iesu, esto tu refugium meum: etunicum solacium meum. Esto tu specialisamicus meus: quia omnes amici mei mereliquerunt. Esto tu spes mea: quia vanaspes in hominibus. Esto tu gaudium. meumet laetitia cordis mel: quia omne gaudiummundi totum inane. Esto tu dux meus etnotus meus et socius meus in via qua ambulo: quia Aoemznescito defuient et auferentura me. In te cantatio mea in te consolatio
! Soliloquium animae c. 22, n. I 2.
:LIBER II. CAPUT VIII. I4I
mea: in te tota fiducia mea. Sis tu salusmea et honor meus: amor meus et dulcedomea. Da mihi amare crucem tuam: et imitari vestigla passionis tuae. Scribe vulneratua in corde meo; et da mihi ex desideriosustinere improperia et iniurias undecumqueilatas: et tibi configurari in vita et in morte.Tu mihi vivere sis: et mori pro te lucrummagnum videatur!. Dilectus meus es tu aquo nolo separan in aeternum *.
CAPUT VIII.
De familiari amicitia Iesu.
I. Quando lesus adest, totum bonumest, nec quicquam difficilevidetur; quandovero lesus non adest, totum durum est.Quando lesus intus non loquitur, consolatio vilis est; si autem lesus unumtantum verbum loquitur, magnaconsolatio
sentitur. Nonne Maria Magdalena statimsurrexit de loco, in quo flevit, quandoMartha illi dixit: Magister adest et vocatte? Felix hora, quando lesus vocat delacrimis ad gaudium spiritus! Quam
! Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2,p.429, l.2. — ? Sermones de vita et passioneDomini 7, P. 3, p. 104, l. 5$.
I42 LIBER IT. CAPUT VIII.
aridus et durus es sine lesu! Quam insipiens et vanus, si cupis aliquid extraIesum! Nonne hoc est maius damnum,quam si totum perderes mundum?
2. Quid potest tibi mundus conferresine lesu? Esse sine Iesu, gravis est infernus, et esse cum Iesu, dulcis paradisus.Si fuerit tecum Iesus, nullus poterit nocere inimicus. Qui invenit lesum, invenit thesaurum bonum, immo bonumsuper omne bonum. Et qui perdit Iesum,perdit nimis multum et plus quam totummundum. Pauperrimus est, qui vivit sineIesu, et ditissimus, qui bene est cumIesu. ,
3. Magna ars est, scire cum Iesu conversar], et scire lesum tenere, magnaprudentia. Esto humilis et pacificus, eterit tecum Iesus. Sis devotus et quietus, et manebit tecum Iesus. Potes citofugare lesum et gratiam eius perdere, sivolueris ad exteriora declinare. Etsi illumeffugaveris et perdideris, ad quem fugies,et quem tunc quaeres amicum? Sine amiconon potes bene vivere, et si Iesus nonfuerit tibi prae omnibus amicus, eris nimistristis et desolatus. Fatue igitur agis,
LIBER II. CAPUT VIII. I43
si in aliquo altero confidis aut laetaris.Eligendum est magis, totum mundumhabere contrarium quam Iesum offensum.Ex omnibus ergo caris sit Iesus solusdilectus specialis.
4. Diligantur omnes propter lesum,lesus autem propter se ipsum. Soluslesus Christus singulariter est amandus,qui solus bonus et fidelis prae omnibusinvenitur amicis. Propter ipsum et inipso tam amici quam inimici sint tibicari; et pro omnibus his exorandus est,ut omnes ipsum cognoscant et diligant.Numquam cupias singulariter laudari velamari, quia hoc solius Dei est, qui similem sibi non habet. Nec velis, quodaliquis tecum in corde suo occupetur,neque tu cum alicuius occuperis amore;sed sit lesus in te et in omni bonohomine.
5. Esto purus et liber ab intus sinealicuius creaturae implicamento. Oportette esse nudum, et purum cor ad Deumgerere, si vis vacare et videre, quamsuavis sit Dominus. Et revera ad hocnon pervenies, nisi gratia eius fuerispraeventus et intractus, ut omnibus eva
144 LIRER IL. CAPUT VIII.
'cuatis et licentiatis solus cum solo uniaris.Quando enim gratia Dei venit ad hominem, tunc potens fit ad omnia, etquando recedit, tunc pauper et infirmuserit, et quasi tantum ad flagella relictus.In his non debet deici nec desperare,sed ad voluntatem Dei aequanimiter stare,et cuncta supervenientia sibi ad laudemIesu Christi perpeti; quia post hiememsequitur aestas, post noctem redit dies,et post tempestatem magna serenitas.
Consideratio.
Sit Iesus in corde tuo in omni loco et tempore, in labore et quiete !. Christussit vita tua,lectio tua: meditatio tua, locutio tua. Ipsedesiderium. tuum, lucrum tuum: tota spestua et merces tua *. Qiuis te cozsolabzur, sinon ipse fuerit cozsolafor? Et tuam infirmitatem quis clementius feret, nisi qui cunctasine onere portat? Cui etiam tutius revelabis,si quid triste habueris, nisi omnia plenesclenti? Aut cui magis fidem dabis, nisi nonfallenti veritati ??
' Hospitale pauperum c. I4, n. I1. — ? Parvumalphabetum monachi lect. 21, P. 3, p. 321, 1l.4. —? Soliloquium animae c. I3, n. 7.
LIBER II. CAPUT VIII. I45
Libenter esto solus cum solo, habendoIesum tantum pro solacio; quia melior esttibi solus Iesus pro socio: quam totus angelorum chorus in caelo. Revera numquamest solus, nec totus derelictus: cum quo dulcissimus est Iesus !. /?so jraesente, quid iamdeesse folerit? Nullus locus tam solitariussit, in quo Iesus priorem locum non habeat.Sine illo omne secretum tumultus; cumilloomnis locus quietus et delectabilis. Zueusest, esse cum ilo zm cruce, quam sine do zmparadiso ?.
Gratiam eius et praesentiam summe caveas violare, quia z/e effemse quid pacishabebis?? Si perditusest lesus, quae tunclaetitia poterit esse in corde hominis? Qeenim perdida [esum: perdidi pius quam umiversum mundum. Nonne melius fuisset domiremansisse; quam lesum in via perdidisse?Heu, qualis est haec festivitas: quam obscurat tanta calamitas. Nam nulla maiorgravitas: quam ut perdita dicatur maerentiumiucunditas. .SzmeJesu: fotus mundus taediumest et onus *.
! Sermones de vita et passione Domini I2,P.3, p. 142, 1. 28. — ? Desolitudine et silentioc. I, n. IS. — ? Ib. n. 21. — * Sermonesde vitaet passione Domini 10, P. 3, p. 122, l. 13; 12,p. 143, l.2.
Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. IO
146 LIBER II. CAPUTVIII.
O dulcissime et amantissime puer Iesu:dignare mecum hodie parumper solaciari !.Tua praesentia gaudzum mihi facii: fua absentia luctum saepe parit?*. (O quam longamora, et zzolesía Aora mihl videtur, carereconsolatione divina!? O /feZx Aera quandopietatis tuae oculis me intueris: et gratiamdesideratam mihi ostendis *.
Oro te, Domine, mane apud me libere,ne deficiam relictus a te tamquam exul incarcere et peregrinus in itinere. Adiuva me,et salvus ero, et meditabor in omnibusviis,verbis et factis tuis die ac nocte. Zea4e, Domine, virtus mea, pure et perfectefropier fe et ommiaza te facta jfroprer te.Omnia autem infra te.et te solum superomnia bona in caelo et in terra ». Tu so/zsunicus et szzgularzs dzlecfusmeus, in omnibuset $rae omnibus fidelsszmust. Non timebomala, quaecumque mihi illata fuerint; necquaecumque de medici vel sentiri despectivepotuerint, dummodo tu mecum sis mecumque permanseris. Ego ero fidens in te: etin latere tuo die ac nocte morabor. Tu fidelior
1 Sermones de vita et passione Domini 8, P. 3,p. 1608,1. 12. — ? Ib. 7, P. 3, p. ror, 1. 6. — ? Ib. 1o,P. 3, p. 126, 1. 4. — * Ib. 8 P. 3, p. 109 1. r2. —* Doctrinale iuvenum c. 11, n. 3. — * Soliloquiumanimae c. 17, n. 7. |
LIBER II. CAPUT IX. I47
es amicus, quam totus hic mundus: tu fortiorad muniendum murus, quam omnis angelorumexercitus!,
CAPUTIX.
De carentia omnis solacii.
I. Non est grave, humanum contemnere solacium, cum adest divinum.Magnum est et valde magnum, tam humano quam divino posse carere solacio,et pro honore Dei libenter exilium cordis velle sustinere, et in nullo se ipsumquaerere, nec ad proprium meritum respicere. Quid magni est, si hilaris siset devotus adveniente gratia? optabiliscunctis haec hora. Satis suaviter equitat,quem gratia Dei portat. Et quid mirum,si onus non sentit, qui portatur ab omnipotente et ducitur a summo ductore?
2. Libenter habemusaliquid pro solacio,et difficulter homo exuitur a se ipso.Vicit sanctus martyr Laurentius saeculumcum suo sacerdote; quia omne, quod inmundo delectabile videbatur, despexit
! Sermones de vita et passione Domini 25,P. 3, p. 215, l. 5.
IO *
148 LIBER II. CAPUT IX.
et summum Dei sacerdotem Sixtum, quemmaximediligebat, pro amore Christi etiama se tolli clementer ferebat. Amore igiturcreatoris amorem hominis superavit, etpro humanosolacio divinum beneplacitummagis elegit. Ita et tu aliquem necessarium et dilectum amicum pro amoreDei disce relinquere. Nec graviter feras,cum ab amico derelictus fueris, sciens,quoniam oportet nos omnes tandem abinvicem separari.
3. Multum et diu oportet hominem inse Ipso certare, antequam discat se ipsumplene superare et totum affectum suumin Deum trahere. Quando homo statsuper se ipsum, facile labitur ad consolationes humanas. Sed verus amatorChristi et studiosus sectator virtutum noncadit super consolationes, nec quaerittales sensibiles dulcedines, sed magisfortes exercitationes, et pro Christo durossustinere labores.
4. Cum igitur spiritualis a Deo consolatio datur, cum gratiarum actione accipe eam; sed Dei munusintellege esse,non tuum meritum. Noli extolli, nolinimium gaudere, nec inaniter praesumere;
LIBER II. CAPUTIX. 149
sed esto magis humilior ex dono, cautiorquoque et timoratior in cunctis actibustuis; quoniam transibit hora illa, et sequetur temptatio. Cum ablata fuerit consolatio, non statim desperes: sed cumhumilitate et patientia expecta caelestemvisitationem, quoniam potens est Deus,ampliorem tibi redonare consolationem.Istud non est novum nec alienum viamDei expertis, quia in magnis sanctis etin antiquis prophetis fuit saepetalis alternationis modus.
5. Unde quidam, praesente iam gratia,dicebat: Ego dixi in abundantia mea:Non movebor in aeternum. Absentevero gratia, quid in se fuerit expertus,adiungit dicens: Avertisti faciem. tuama me, et factus sum conturbatus. Interhaec tamen nequaquam desperat, sed instantius Dominum rogat et dicit: Ad te,Domine, clamabo et ad Deum meumdeprecabor. Denique orationis suae fructum reportat et se exauditum testaturdicens: Audivit Dominus et misertusest mei; Dominus factus est adiutormeus. Sed in quo? Convertisti, inquit,planctum meum in gaudium mihi, et
I50 LIBER II. CAPUT IX.
circumdedisti me laetitia. Si sic actumest cum magnis sanctis, non est desperandum nobis infirmis et pauperibus,si interdum in fervore et interdum infrigiditate sumus: quoniam spiritus venitet recedit secundum suae beneplacitumvoluntatis. Unde beatus Iob ait: Visitas eum diluculo, et subito probasillum.
6. Super quid igitur sperare possum,aut in quo confidere debeo, nisi in solamagna misericordia Dei et in sola spegratiae caelestis? Sive enim assint homines boni, sive devoti fratres, vel amicifideles, sive libri sancti, vel tractatuspulchri, sive dulcis cantus et hymni:omnia haec modicum iuvant, modicumsapiunt, quando desertus sum a gratiaet in propria paupertate relictus. Tuncnon est melius remedium, quam patientiaet abnegatio mei in voluntate Dei.
7. Numquam inveni aliquem tam religiosum et devotum, qui non habueritinterdum gratiae subtractionem, aut nonsenserit fervoris diminutionem. Nullussanctus fuit tam alte raptus et illuminatus,qui prius vel postea non fuerit temptatus.
LIBER II. CAPUT IX. I5I
Non enim dignus est alta Dei contemplatione, qui pro Deo nonest exercitatusaliqua tribulatione. Solet enim sequentisconsolationis temptatio praecedens essesignum. Nam temptationibus probatiscaelestis promittitur consolatio. Quivicerit,inquit, dabo ei edere de ligno vitae.
8. Datur autem consolatio divina, uthomo fortior sit ad sustinendum adversa.Sequitur etiam temptatio, ne se elevet debono. Non dormit diabolus, nec caroadhuc mortua est: ideo non cesses tepraeparare ad certamen, quia a dextriset a sinistris hostes sunt, qui numquamquiescunt.
Consideratio.
Quando sentis te aridum, frigidumet tristem in orando, meditando bona de Deo,non debes propterea desperare, nec desistereIesum humiliter invocare, sed in paupertatespiritus tui Deum lauda et gratias age etistum versiculum libenter lege: «Pauper etinops laudabunt nomen tuum, Domine»(Ps73, 21). Multi enim saei et devoti fueruntquandoquearidi et per longum tempus a Deoderelicti, ut discerent patientiam et aliis compati per doloris et inopiae experientiam et
152 LIBER IT. CAPUT IX.
non praesumerent nimis de se ipsis in tempore devotionis et iubilationis!.
Adducam prophetas. Primus dicit: «Tri-bulationem et dolorem inveni et nomen Domini invocabo» (Ps rr4, 4). «Multae tribulationes iustorum, et de his omnibus liberabit eos Dominus» (Ps 33, 20). Propheta inse ipso semper invenit laborem et dolorem,sed consilium evadendi habuit, cum ad Deumin omni pressura cordis sui clamavit. Hiciterum dixit: «Ad Dominum, cum tribularer,clamavi, et exaudivit me» (Ps 119, xr). Secundus dicit: «Ego plorans ploravi et oculusmeus deducens aquam, quia longe factus esta me consolator, convertens animam meam.»Sed consolationem suam etiam invenit, cumiterum subdit: «Pars mea Dominus, dixitanima mea; propterea expectabo eum. Bonusest Dominus sperantibus in eum, animaequaerenti ilum, quia non in sempiternumrepellit Dominus» (Thren rz, 16; 3, 24 275).Tertius dicit: «Vae mihi, quia factus sumsicut qui colligit in autumno racemos vindemiae; non est botrus ad comedendum,immaturas ficusdesideravit anima mea.» Consolatur autem se ipsum dicens: «Ego autemad Dominum aspiciam et expectabo Deum,
! Vallis liliorum c. 2, n. r.
LIBER II. CAPUTIX. I53
salvàtorem meum. Audiat me Deus meus,Cum sedero in tenebris, Dominus lux meaest. Iram Domini portabo, quoniam peccaviel. Educet me in lucem, videbo iustitiameius» (Mich 7, 1 7—9). Ecce testimonia pro
phetarum, quomodo sunt compuncta cordaeorum et qualiter in Deo sunt consolati spiritus eorum *.
Novit Dominus: quid tibi sit utilius. Saepeobest saluti: quod tu vehementer affectas.Est etiam saepe pro te: quod tu aestimastibi adversari. Placita sibi cupit infirmus:sed medicus dat quod novit salubrius esse.Sanius iaces humi prostratus: quam stabasintus elatus. Liberior est pauper in modicis:quam dives in opibus multis. Nulla resprodest exterius: si interior gratia desit etvirtus ?
JVoli ergo praesumere, cum laetus fueris,nec te .deicere tristitia gravatus; sed sicutDomino placuerit in oculis suis, sic esto contentus in omnibus?. Cum senseris te caelestirore perfusum: totum Deo humiliter refunde.Si aridum inveneris cor tuum et obtenebratum; non cesses ad Dominum clamarepro lumine gratiae et oleo misericordiae: ne
! De tribus tabernaculis c. 3, n. 12. — ? Derecognitione propriae fragilitatis c. 5, P. 2, p. 367,]l. 1c. — ? Vallis liliorum c. 2, n. 2.
I54 LIBER II. CAPUT X.
deficias in via recta prae labore. Dabitenim Pater caelestis spiritum bonum animaequaerenti se !.
CAPUT X.
De gratitudine pro gratia Dei.
I. Cur quaeris quietem, cumnatussisad laborem? Pone te ad patientiam magis,quam ad consolationes, et ad crucemportandam magis, quam ad laetitiam.Quis enim saecularium non libenter consolationem et laetitiam spiritualem acciperet, si semper obtinere posset? Excedunt enim spirituales consolationes omnes mundi delicias et carnis voluptates.Nam omnes deliciae mundanae aut vanaesunt aut turpes. Spirituales vero deliciaesolae iucundae et honestae, ex virtutibusprogenitae et a Deo putris mentibus infusae. Sed istis divinis consolationibusnemo semper pro suo affectu frui valet,quia tempus temptationis non diu cessat.
2. Multum autem contrariatur supernaevisitationi falsa libertas animi et magnaconfidentia sui. Deus bene facit con
! De recognitione propriae fragilitatis c. 5, P. 2,p. 367 sq, 1l.28.
LIBER Ij. CAPUT X. 155
solationis gratiam dando, sed homo maleagit, non totum Deo cum gratiarum actione retribuendo. Et ideo non possuntin nobis dona gratiae fluere, quia ingratisumus auctori, nec totum refundimusfontali origini. Semper enim debeturgratia digne gratias referenti, et aufereturab elato, quod dari solet humili.
3. Nolo consolationem, quae mihiaufert compunctionem ; nec affecto contemplationem, quae ducit in elationem.Non enim omne altum sanctum, necomne dulce bonum, nec omne desideriumpurum, nec omne carum Deo gratum.Libenter accepto gratiam, unde semperhumilior et timoratior inveniar, atque adrelinquendum me paratior fiam. Doctusdono gratiae et eruditus subtractionisverbere non sibi audebit quicquam boniattribuere, sed potius se pauperem etnudum confitebitur. Da Deo, quod Deiest, et tibi ascribe, quod tuum est;hoc est: Deo gratias pro gratia tribue,tibi autem soli culpam et dignam poenam pro culpa deberi sentias.
4. Pone te semper ad infimum, etdabitur tibi summum; nam summum non
I56 LIBER IIl. CAPUT X.
stat sine infimo. Summi sancti apudDeum minimi sunt apud se, et quantogloriosiores, tanto in se humiliores. Pleniveritate et gloria caelesti non sunt vanaegloriae cupidi. In Deo fundati et confirmati nullo modo possunt esse elati.Et qui totum Deo ascribunt, quidquidboni acceperunt, gloriam ab invicem nonquaerunt, sed gloriam, quae a solo Deoest, volunt, et Deum in se et in omnibussanctis laudati super omnia cupiunt etsemper in id ipsum tendunt.
5. Esto igitur gratus pro minimo, eteris dignus maiora accipere. Sit tibiminimum etiam pro maximo, et magiscontemptibile pro speciali dono. 5idignitas datoris inspicitur, nullum datumparvum aut nimis vile videbitur. Nonenim parvum est, quod a summo Deodonatur. Etiam si poenas et verberadederit, gratum esse debet, quia semper pro salute nostra facit, quidquidnobis advenire permittit. Qui gratiamDei retinere desiderat, sit gratus progratia data, patiens pro sublata. Oret,ut redeat; cautus sit et humilis, neamittat.
LIBER II, CAPUT X. 157
Consideratio.
Quidquid boni homofacit, cogitare debet,quia donum Dei, et non se reputet inde.Tunc male uteris bono, si inde extolleris etvane gloriaris. 'Tunc bene uteris malo, siinde humiliaris et contristaris et per paenitentiam emendas, nec te superbe excusas!.
Magnumvitium est ingratitudo: et apudDeum et homines vituperabile nimis. 7zdignus esf enim beneficio dzvimo: qui gratusz20nag: Deo corde devoto. JVec amphorameretur acpere, qui se extollit in aliquo: autneglegenter operatur, uno tantum sibi talentoconcesso. Magnum utique est: quod Deusdignatur homini aliquid dare. Vec arvumdebet reputari, quod em ruagnus Dominuset excelsus super omnes dat homini pauperiet peccatori: qui nil dignum habet adretribuendum?. Ille magnifice Deum laudat, quide zmnznis etiam beneficuüsgratias maxzmasag;t, quia ile dat, qui sufer omnia maxzmusest. JVzAztibi parvum nec vile esse debet,quod asszmus tibi ex gratia libere praestat?.Minima dona pro magno reputa: et eris dzgrusmaiora accaiperet.
| Epistula 6, n. s. — ? Sermones de vita etpassione Domini 24, P. 3, p. 208, l. 7. — ? Vallisliliorum c. 5, n. I. — * Parvum alphabetum mo..nachi lect. 12, P. 3, p. 319, l. 6.
158 LIBER II. CAPUT X.
Cum fueris in horto vel in pomario, vidensdiversas species et arbores, flores et rosas,pyra, poma, herbarum virores et lilia odorifera, lauda et gratias age; quia ostendit tibiDeus multa mirabilia opera sua, in terragerminantia, quae omni anno renovat mirapotentia ac sapientia sua, pro magna suabonitate et hominum utilitate. In omni ergoloco et tempore lauda Deum et gratias age,quia plena est omnis terra maiestate eius etsuper caelos gloria eius !.
Laus mea, Deus meus, tu es; in te cantatio mea semper?*. (O si baberemaliquidin toto mundo, quod tibi darem et gratumforet oculis tuis! Quid vis habere, dilecteDomine? Bonorum meorum utique non eges.Cur ergo exigis à me datum? Nemoditiorte, et adhuc aliquid. postulas a me?
Volo, inquis, totum habere. Nam tibihoc expedit, si vis gratiam meam mereri.Ego Zabe gratam, et tu reddes gratzam, etsic tenebimus pariter iugem caritatem. Date mihi et totum dedisti.
O Iesu, fons omnis boni, fons vitae, fonsgratiae, fons dulcedinis, fons aeternae sapientiae, infunde nunc (piissime) donum caelestisgratiae et doce me tibi sempergratias agere
! Hortulus rosarum c. I8, n. 4. — ? Soliloquiumanimae C. 25, n. I.
LIBER II. CAPUT XI. I59
et me ipsum ante omnia tibi dare; quia hocest carissimum, quod possumtribuere. Accipeme; ecce, tuus sum totus, et omnia mea tuasunt. Unumest, quod non possum retribueretibi. Quid hoc? Peccatum meum, quodmihi proprium est et tibi imputandum nonest. Meum est peccatum et omnis defectusin me reperibilis mihi soli retribuendus; tibiautem gloria et gratiarum actio pro omnibusbeneficiis tuis!.
CAPUT XI.
De paucitate amatorum crucis Iesu.I. Habet Iesus nunc multos amatores
regni sui caelestis, sed paucos baiulatoressuae crucis. Multos habet desideratoresconsolationis, sed paucos tribulationis.Plures invenit socios mensae, sed paucosabstinentiae. Omnes cupiunt cum eogaudere, pauci volunt pro eo aliquidsustinere. Multi Iesum sequuntur usquead fractionem panis, sed pauci usque adbibendum calicem passionis. Multi miracula eius venerantur, pauci ignominiamcrucis sequuntur. Multi Iesum diligunt,quamdiu adversa non contingunt. Multi
! Soliloquium animae c. 25, n. 5.
I60 LIBER IT. CAPUTXI.
ilum laudant et benedicunt, quamdiuconsolationes aliquas ab ipso percipiunt.Si autem lesus se absconderit et modicum eos reliquerit, aut in querimoniamvel in deiectionem nimiam cadunt.
2. Qui autem Iesum propter lesum etnon propter suam propriam aliquam consolationem diligunt, ipsum in omnitribulatione et angustia cordis, sicut insumma consolatione, benedicunt. Et sinumquam eis consolationem dare vellet,ipsum tamen semper laudarent et sempergratias agere vellent.
3. O quantum potest amor Iesu purus,nullo proprio commodo vel amore permixtus! Nonne omnes mercenarii suntdicendi, qui consolationes semper quaerunt? Nonne amatores sui magis quamChristi probantur, qui sua commoda etlucra semper meditantur? Ubi invenieturtalis, qui velit Deo servire gratis?
4. Raro invenitur tam spiritualis aliquis,qui omnibus sit nudatus. Nam verum paüperem spiritu et ab omni creatura nudum,quis inveniet? Procul et de ultimis finibuspretium eius. Si dederit homo omnemsubstantiam suam, adhuc nihil est. Et
LIBER II, CAPUT XI. I6I
si fecerit paenitentiam magnam, adhucexiguum est. Et si apprehenderit omnemscientiam, adhuc longe est. Et si habuerit virtutem magnam et devotionemnimis ardentem, adhuc multum sibi deest:scilicet unum, quod summe sibi necessarium est. Quid illud? Ut omnibusrelictis se relinquat et a se totaliter exeat,nihilque de privato amore retineat. Cumque omnia fecerit, quae facienda noverit,nil se fecisse sentiat.
5. Non grande ponderet, quod grandeaestimari possit, sed in veritate servuminutilem se pronuntiet, sicut veritas ait:Cum feceritis omnia, quae praecepta suntvobis, dicite: Servi inutiles sumus. Tuncvere pauper et nudusspiritu esse poterit,et cum propheta dicere: Quia unicus etpauper sum ego. Nemotamen isto ditior,nemo potentior, nemo liberior, qui seet omnia relinquere scit et ad infimumse ponere.
Consideratio.
Christus multos habet amatores et. sodalesmensqe, sed paucos sectores abstinentiae '.
! Hortulus rosarum c. 7, n. 2.
162 LIBER II. CAPUT XI.
In hoc Christus cognoscit quis ad eumpertinet, et quis eum amplius diligit: si nonsola cogitatione, sed cotidiana mortificationepassioni eiusse nititur conformare.
Et ad haec quis idoneus? Putas zzvezzeturaLguis crucem tollere paratus? Magnum etprofundum mysterium verbum crucis, quodnon capiunt omnes; immo quamplures abhorrent et fugiunt crucem: ipsa tamen ducitin vitam aeternam!.
Quam laudabilis hic, cui Iesus placet nonminus in adversis, quam in prosperis. Quicum illo manducat et bibit, et iterum libenteresurit et sitit. Qui sequitur eum usque zzmontem visionis ef glorzge, et constanter nonformidat sequi eum zz2abulo, confiteturquein singulis istis, quoniam bonus, quoniamdulcis et amabilis atque laudabilis valde.Hinc ipse dicit: Beatus, qui non fuerit scandalizatus in me; quando videlicet adversacontingunt ?.
Dihge ergo eum, quando bona tribuit;dilige eum, quando eadem tollit; insuper etquando tribulationem mittens affligit. Nullaadversitas, nulla prosperitas cor penitus abeo separet?. /Vemo dior nemo Ubermr eo,
! Sermones de vita et passione Domini 23,P.3, p. 197, 1l.3. — ? De solitudine et silentioC. I, n. 20.
LIBER II. CAPUT XII. 163
qui seet omnia Deo dedit: et Christum amandoemit, qui mundum cruce redemit !.
Dominus (inquit): Potes calicem bibere,quem ego gustavi??* Quam plurimos servosego videor habere, sed avwm possunt suszzzere. Modica tribulatione franguntur, paucacontumelia irritantur, levi occasione scandalizantur, cito de illata iniuria conqueruntur,multa argumenta cogitant, quando arguuntur.Nonest ista via bona, sed mihi et omnibussanctis dissimilis valde *. Ostendi paenitentiaeviam: per quam itur ad aeternam gloriam.Sequere me per laborem et tribulationem:si vis habere requiem et consolationem *.Crux etenim mea salutis via *.
CAPUT XII.
De regia via sanctae crucis.I. Durus multis videtur hic sermo:
Abnega temet ipsum, tolle crucem tuamet sequere lesum. Sed multo duriuserit, audire illud extremum verbum:Discedite a me, maledicti, in ignem
! Parvum alphabetum monachi lect. 20, P. 3,p. 320sq, l. 31. — ? De tribus tabernaculis c. 3,n. 9 I3. — ? Sermonesde vita et passione Domini12, P. 3, p. 144, l. 5. — * Hospitale pauperumc. 6, n. I.
164 LIBER Il. CAPUT XII.
aeternum. Qui enim modo libenter audiunt et sequuntur verbum crucis, tuncnon timebunt ab auditione aeternae damnationis. Hoc signum crucis erit in caelo,cum Dominus ad iudicandum venerit.Tunc omnes servi crucis, qui se Crucifixo conformaverunt in vita, accedent adChristum iudicem cum magna fiducia.
2. Quid igitur times tollere crucem,per quam itur ad regnum? In cruce salus,in cruce vita, in cruce protectio ab hostibus; in cruce infusio supernae suavitatis,in cruce robur mentis, in cruce gaudiumspiritus; in cruce summavirtutis, in cruceperfectio sanctitatis. Non est salus animaenec spes aeternae vitae, nisi in cruce.Tolle ergo crucem tuam et sequere Iesurn,et ibis in vitam aeternam. Praecessitille baiulans sibi crucem et mortuus estpro te in cruce, ut et tu tuam portescrucem, et mori affectes in cruce. Quia,si commortuus fueris, etiam cum illopariter vives. Et si socius fueris poenae,eris et gloriae.
3. Ecce, in cruce totum constat, etin moriendo totum iacet; et non estaliavia ad vitam et ad veram internam pacem,
LIBER Il. CAPUT XII. I65
nisi via sanctae crucis et cotidianaemortificationis. Ambula, ubi vis; quaere,quodcumque volueris: et non inveniesaltiorem viam supra nec securiorem viaminfra, nisi viam sanctae crucis. Disponeet ordina omnia secundum tuum velleet videre: et non invenies, nisi semperaliquid pati debere aut sponte aut invite,et ita crucem semper invenies. Aut enimin corpore doloremsenties, aut in animaspiritus tribulationem sustinebis.
4. Interdum a Deorelinqueris, interduma proximo exercitaberis, et quod ampliusest, saepe tibimet ipsi gravis eris; nectamen aliquo remedio vel solacio liberariseu alleviari poteris, sed, donec Deusvoluerit, oportet, ut sustineas. Vult enimDeus, ut tribulationem sine consolationepati discas, et ut illi totaliter te subiciaset humilior ex tribulatione fias. Nemoita cordialiter sentit passionem Christi,sicut is, cui contigerit similia pati. Cruxergo semper parata est et ubique te exspectat. Non potes effugere, ubicumquecucurreris: quia, ubicumque veneris, teipsum tecum portas, et semper te ipsuminvenies. .Converte te supra, converte
166 LIBER II. CAPUT XII.
te infra: converte te extra, converte teintra: et in his omnibus invenies crucem,et necesse est, te ubique tenere patientiam, si internam vis habere pacem etperpetuam promereri coronam.
5. SI libenter crucem portas, portabitte et ducet ad desideratum finem, ubiscilicet finis patiendi erit, quamvis hicnon erit. Si invite portas, onus tibifacis, et te ipsum magis gravas; et tamenoportet, ut sustineas. Si abicis unamcrucem, aliam procul dubio invenies etforsitan graviorem.
6. Credis tu evadere, quod nullus mortalium potuit praeterire? Quis sanctorumin mundo sine cruce et tribulatione fuit?Nec enim Iesus Christus, Dominus noster,una hora sine dolore passionis fuit, quamdiu vixit. Oportebat, ait, Christum pati,et resurgere a mortuis, et ita intrare ingloriam suam. Et quomodo tu aliamviam quaeris, quam hanc regiam viam,quae est via sanctae crucis? |
7. Tota vita Christi crux fuit et martyrium; et tu tibi quaeris requiem etgaudium? Erras, erras, si aliud quaeris,quam pati tribulationes; quia tota ista
LIBER II. CAPUT XII. 167
vita mortalis plena est miseriis et circumsignata crucibus. Et quanto altius quisin spiritu profecerit, tanto graviores saepecruces invenerit: quia exili sui poenamagis ex amore crescit.
8. Sed tamen iste sic multipliciterafflictus non est sine levamine consolationis, quia fructum maximum sibi sentitaccrescere ex sufferentia suae crucis.Nam dum sponte se illi subicit, omneonus tribulationis in fiduciam divinaeconsolationis convertitur. Et quanto caromagis per afflictionem atteritur, tantospiritus amplius per internam gratiamroboratur. Et nonnumquam in tantumconfortatur ex affectu tribulationis et adversitatis, ob amoremconformitatis crucisChristi, ut se sine dolore et tribulationeesse non vellet; quoniam tanto se acceptiorem Deo credit, quanto plura. etgraviora pro eo perferre potuerit. Nonest istud hominis virtus, sed gratia Christi,quae tanta potest et agit in carne fragili, ut,quod naturaliter semperabhorret et fugit,hoc fervore spiritus aggrediatur et diligat.
9. Non est secundum hominem crucemportare, crucem amare, corpus castigare
168 LIBER II. CAPUT XII.
et servituti subicere, honores fugere, contumelias libenter sustinere, se ipsum despicere et despici optare, adversa quaeque cum damnis perpeti et nihil prosperitatis in hoc mundo desiderare. Siad te ipsumrespicis, nihil huiusmodi exte poteris. Sed si in Domino confidis,dabitur tibi fortitudo de caelo, et subicientur ditioni tuae mundus et caro.Sed nec inimicum diabolum timebis, sifueris fide armatus et cruce Christisignatus.
IO. Pone te ergo, sicut bonus et fidelisservus Christi, ad portandam virilitercrucem Domini tui, pro te ex amorecrucifixi. Praepara te ad toleranda multaadversa et varia incommodain hac miseravita; quia sic tecum erit, ubicumquefueris; et sic revera invenies, ubicumquelatueris. Oportet ita esse; et non estremedium evadendi a tribulatione malorum et dolore, quam ut te patiaris.Calicem Dominiaffectanter bibe, si amicuseius esse et partem cum eo habere desideras. Consolationes Deo .committe ;faciat ipse cum talibus, sicut sibi magisplacuerit. "Tu vero, pone te ad sus
LIBER II. CAPUT XII. 169
tinendum tribulationes, et reputa easmaximas consolationes, quia non suntcondignae passiones huius tempotis adfuturam gloriam promerendam, etiam sisolus omnes posses sustinere. |
II. Quando ad hoc veneris, quod tribulatio tibi dulcis est et sapit pro Christo :tunc bene tecum esse aestima, quia invenisti paradisum in terra. Quamdiu patigrave tibi est et fugere quaeris: tam diumale habebis, et sequetur te ubique fugatribulationis.
12. Si ponis te, ad quod esse debes,videlicet ad patiendum et moriendum,fiet cito melius, et pacem invenies. Etiamsi raptus fueris usque ad tertium caelumcum Paulo, non es propterea securatusde nullo contrario patiendo. Ego, inquitIesus, ostendam illi, quanta oporteat eumpro nomine meo pati. Pati ergo tibiremanet, si lesum diligere et perpetuoilli servire placet.
I3. Utinam dignus essesaliquid pronomine lesu pati; quam magna gloriaremaneret tibi, quanta exultatio omnibussanctis Dei, quanta quoque aedificatioesset proximi! Nam patientiam omnes
170 LIBER II. CAPUTXII.
recommendant, quamvis pauci tamen pativelint. Merito deberes libenter modicumpati pro Christo, cum multi graviorapatiuntur pro mundo.
I4. Scias pro certo, quia morientemteoportetducerevitam.| Etquantoquisque plus sibi moritur, tanto magisDeo vivere incipit. Nemo aptus est adcomprehendendum caelestia, nisi se submiserit ad portandum pro Christo adversa. Nihil Deo acceptius, nihil tibisalubrius in mundo isto, quam libenterpati pro Christo. Et si eligendum tibiesset, magis optare deberes pro Christoadversapati, quam multis consolationibusrecreari; quia Christo similior esses etomnibus sanctis magis conformior. Nonenim stat meritum nostrum et profectusstatus nostri in multis suavitatibus etconsolationibus, sed potius. in magnisgravitatibus et tribulationibus perferendis.
I5. Si quidem aliquid melius et utilius saluti hominum, quam pati, fuisset,Christus utique verbo et exemplo ostendisset. Nam et sequentes se discipulosomnesque eum sequi cupientes manifestead crucem portandam hortatur, et dicit:
LIBER II, CAPUT XII. I7!
Si quis vult venire post me, abnegetsemet ipsum, et tollat crucem suam, etsequatur me. Omnibus ergo perlectiset scrutatis, sit haec conclusio finalis:Quoniam per multas tribulationes oportetnos intrare in regnum Dei.
Consideratio.
Videtur infirmis mentibus via crucis amaraesse et gravis: sed finis eius laetus est etfructuosus, atque amantibus dulcis et salutarns!. Durus videtur carnalibus et saecularibus sezzo abnegationis, et perditionis vitaepraesentis; sed amantibus Christum supermel et favum sapit dulcius: quia aeternumpraeparat regnum,verax abnegatio suipropterDeum?, Beatus, qui Iesum in vita sua perpassionem et crucem sequitur, quia in extremis bene ipsi cum Iesu erit et aó audzizonemala zoz fimebzt?.
Quandoaliqua tribulatio tibi advenit, tuncChristus cum cruce tibi obviat: et iter adcaeleste regnum quo pergere debeas ostendit* Cum fueris in tribulatione et cordis
! Sermonesde vita et passione Domini 22, P.3,p. 193, 1. 25. — ? Ib. 16, P. 3, p. 157sq, !. 31. —* Vallis liliorum c. 33, n. t. — £*Sermones adnovicios 20, P. 6, p. 191, l. 16.
172 LIBER II. CAPUT XII.
maerore, tunc es cum lesu in cruce. Cumaudieris aliquem indigna et dura verba tibidicentem, tunc datur tibi Ze caZece.DomzazÓ6zbere,pro medicina animae tuae. "Tace etDzbesalutis pocula sine murmure, et Dominusrespondebit bro íe im vita et zm moríe. Nonobliviscetur tui Deus!.
Nemo est in mundo, cui non occurrit aliquid contrarium zz corpore vel im animo ?.Quocumque vadis et venis, non omnia prospera invenies: quia ubique occurrit aliquidad patiendum. Et si inde nescis gaudere;Oportet te tamen sustinere, et tandem adpacem te ponere: sicque in patientia omniasuperare ?.
Tota viia Christi crux.fuit; sic et tua erit.Ipse enim dicit: Qui vult venire post me,tollat crucem meam, et sequatur me in regnummeum?. was quod fw sine cruce et doloread regnum caelorum intrabis fae ommbussanctis; quod Christus non potuit nec voluit,nec aliquis ex carissimis amicis et sanctiseius impetravit? Nam ipse dixit. O?orfebatgati Christum: et ita intrare zngloriam suam.Exrras plane in existimatione tua; nec attendis vestigia Christi tibi ostensa: qui per
! Hortulus rosarum c. 7, n. 1 2. — ? Hospitalepauperum c. IO, n. 4. — ? De bona pacifica vitaP. 2, p. 396, 1. 8.
LIBER II, CAPUT XII. 173
crucem ex hoc mundo transivit ad Patremsuum caelestem. Interroga quemlibet devictoribus et caelestis regni civibus: quomodo venerit ad hanc gloriam Dei perpetuepossidendam. Nonneper crucem et poenam?!
Haec est via et non alia; via recta, viasancta, via perfecta: via Christi, via iustorum,via electorum salvandorum ?. Et tanto magisanimus inardescat ad caelestia: quanto duriusaffligitur in hac vita; quia hoc est evidenssignum in electis pro adeptione perpetuaesalutis: si sustineant patienter tribulationeset labores pro nomine Christi. Nam oportebat pati Christum: et ita intrare in gloriamsuam. Ideoque per patientiam et laboremitur ad requiem: quia Pater nullum recipitin caelum, nisi per passionem et crucemsecutus fuerit Filium suum dilectissimum:quem tradidit pro peccatis nostris crucifgendum?. Nam sa/us, ubi crzx*. ExtracC'4c€t non. est sa/us; praeter crucem nonvenitur ad regnum Christi 5.
Esto ergo mitis, humilis et patiens in omnieventu et infirmitate, irruente super te, propter
! Sermones ad novicios 20, P. 6, p. 185 sq,l. 22. — ? Ib. p. 186, l. rz. — ? Sermones devita el passione Domini 32, P. 3, p. 293, 1l.9. —* De recognitione propriae fragilitatis c. 7, P. 2,p. 379, l. 12. — 5 Epistula 3, n. 4.
174 LIBER IL. CAPUT XII.
Deum, et porta crucem tuam patienter cumIesu, moriendo cotidie in cruce pro aeternasalute tua; quia omnis afflictio carnis patientertolerata medicina est animaeet satisfactio propeccatis et spes futurae beatitudinis et gloriae !.
Qui pati fugit, ipsum sequetur: quia istavita plena est defectibus et pressuris. Quamvis libenter esses liber a passionibus cunctis:tamen non esset semper profectus tuus. Patienter ergo sustine: si vis Deo placere etmultum promereri. Nam totum tibi cedetin bonum: si de manu Dei accipis omneinfortunium tamquam animae lucrum. Rectavia ad caelum: est pati propter Deum. Z4zhumilh suffereniia: cognoscitur vzrfuosa vitaet caelestis sapientia ?,
Dico tibi, quoniam maioris meriti est, adversa pati, quam bona operari?*. Non ergoaestimes Deum tibi adversari: si in hocmundomolestarisetdeprimeris.X Gaudepotius quia hic humiliaris et flagellaris: utpostea cum Christo in aeternum glorificeris.Saepe enim plus nocent prospera quam adversa: et citius decipiunt blandimenta quamamara vituperia *.
! Vallis liliorum c.6, n. 2. — ? De bonapacificavita P. 2, p. 396, l. 19. — ? De tribus tabernaculisc.3, n. I3. — * Sermones de vita et passioneDomini 26, P. 3, p. 232 sq, 1. 28.
LIBER IL. CAPUT XII. 175
Quidam frater interrogavit quendam peregrinum de longe venientem dicens. Dicmihi bone amice; quid boni in via audistiet vidisti? Respondit. JaZezfiazmpauperumaude: a multis satis laudari: sed a paucisvyudzznmiari'. Sapiens est: qui bene patiens est *,
Sustine fu bro Christe aliqua fib gravia,quando dam mult saeculares sustzuemt ro
mundo graviora sime numero. Noli perderemeritum tuum per impatientiam, qui omnidie et hora potes promereri per piamsufferentiam regnum Dei et aeternam gloriam. Intribulatione et dolore statue ante te passionemIesu Christi, et feres levius omne grave, quodte premit *.
Suscipe pro Christi amore onus sanctaecrücis, quae aperiet tibi portam regni caelestis. Quid amplius cupis? 77a regia veniendi ad Christum est vincere propriamvoluntatem, sustinere defectum, non quaererecarnis commodum *. Per crucem itur ad saiutez : per poenam pervenitur ad coronam *.
! Sermones ad novicios 19, P. 6, p. 176, 1l.10. —? De bona pacifica vita P. 2, p. 395. l. 12. —* Hospitale pauperum c. 10, n. 3..— * Hortulusrosarum c. I8, n. 2. — ? Sermones de vita etpassione Domini 22, P. 3, p. 191, l. 20.
LIBER III.
DE |INTERNA CONSOLATIONE.
CAPUTI.
De interna Christi locutione ad animamfidelem. .
I. Audiam, quid loquatur in me Dominus Deus. Beata anima, quae Dominumin se loquentem audit, et de ore eiusconsolationis verbum accipit. Beataeaures, quae venas divini susurri suscipiunt, et de mundi huius susurrationibusnihil advertunt, Beatae plane aures, quaenon vocem foris sonantem, sed intusauscultantveritatem| docentem.— Beatioculi, qui exterioribus clausi, interioribusautem sunt intenti. Beati, qui internapenetrant, et ad capienda arcana caelestiamagis ac magis per cotidiana exercitia
LIBER III, CAPUTI. 177
se student praeparare. Beati, qui Deovacare gestiunt, et ab omni impedimentosaeculi se excutiunt. Animadverte haec,anima mea, et claude sensualitatis tuaeostia, ut possis audire, quid in te loquaturDominus Deus tuus.
2. Haec dicit dilectus tuus: Salus tuaego sum, pax tua et vita tua. Serva teapud me, et pacem invenies. Dimitteomnia transitoria, quaere aeterna. Quidsunt omnia temporalia, nisi seductoria?Et quid iuvant omnes creaturae, si fuerisa creatore deserta? Omnibus ergo abdicatis creatori tuo te redde placitam acfidelem, ut veramvaleas apprehenderebeatitudinem.
Consideratio.
Ego sum lesus quem quaeris. Si ergome quaeris: sine omnia alia abire ! Nam in.me absconditi sunt omnes thesauri sapientiaeDei; et praeter me non est salus cuiquamviventi: nec spes aeternae vitae morienti.Sint ergo oculi tui semper ad me, et cortuum maneat apud me: et super omnia de
! Sermones de vita et passione Domini 9, P.3,p. 118, 1. 9.
Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. 12
178. LIBER III. CAPUT I.
siderabila requiescas in me. Ego enim sumDominus Deus tuus qui feci te: et naturamtuam assumpsi, ut traherem te ad me. Venisecure ad me: frater tuus sum, mori etiamparatus pro te. Quid moraris? Accedefestina; et dzze omnia akena abire: quaete possunt impedire. Si sic feceris, inveniesdilectum fuum, in quo felicissimé exultabis:et omnia onerosa facilius portabis!.
En «deliciae meae, esse cum filiis hominum»(Prv 8, 31). Qui sapientiam concupiscit,veniat ad doctrinam meam. Qui divitiasquaerit, veniat, ut accipiat aeternas et incorruptibiles. Qui honores ambit, veniat, uthaereditet nomen aeternumin caelo. Quifelicitatem desiderat, veniat, ut eam sinetimore et periculo possideat. Qui omniumbonorum abundantiam concupiscit, veniat adme, ut summum aeternum ac immensumbonumpercipiat. Ego sum, qui omnia tem
. poralia. bona praesto, et super temporalia,aeterna bona in caelestibus tribuo. Necpromissionimeae deero, cum adimpletafueritmandatorum meorum salutaris observantia.Coronabitur autem gloriose in caelo, quilegitime certaverit in hoc mundo*.
! Sermones de vita et passione Domini 9, P. 3,p. 120sq, l 20. — ? Soliloquium animae c. 18,n. 5.
LIBER III. CAPUT II. 179
CAPUT II.
Quodveritas intus loquitur sine strepituverborum.
I. Loquere, Domine, quia audit servustuus. Servus tuus sum ego; da mihiintellectum, ut sciam testimonia tua.Inclina cor meumin verba oris tui: fluatut ros eloquium tuum. Dicebant olimfilii Israel ad Moysen: Loquere tu nobis,et audiemus; non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Non sic, Domine, non sic oro, sed magis cum Samuelepropheta humiliter ac desideranter obsecro: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Non loquatur mihi Moysesaut aliquis ex prophetis: sed tu potiusloquere, Domine Deus, inspirator etiluminator omnium prophetarum; quiatu solus sine eis potes me perfecte imbuere; illi autem sine te nihil proficient.
2. Possunt quidem verba sonare, sedspiritum non conferunt. Pulchriter dicunt, sed te tacente cor non accendunt.Litteras tradunt, sed tu sensum aperis.Mysteria proferunt, sed tu reseras intellectum signatorum. Mandata edicunt,
ISO LIBER III, CAPUT II.
sed tu iuvas ad perficiendum. Viamostendunt, sed tu confortas ad ambulandum. Illi foris tantum agunt, sed tucorda instruis et illuminas. lli exteriusrigant, sed tu fecunditatem donas. llliclamant verbis, sed tu auditui intellegentiam tribuis.
3. Non ergo loquatur mihi Moyses,sed tu, Domine Deus meus, aeternaveritas, ne forte moriar et sine fructuefficiar, si fuero tantum foris admonituset intus non accensus; ne sit mihi adiudicium verbum auditum et non factum, cognitum nec amatum, creditum etnon servatum. Loquere igitur, Domine,quia audit servus tuus; verba enim vitaeaeternae habes. Loquere mihi ad qualemcumque animae meae consolationem etad totius vitae meae emendationem, tibiautem ad laudem et gloriam et perpetuum honorem.
Consideratio.
OdulcissimeDominelIesu!... Revela oculosmeos: et considerabo mirabilia de lege tua.Tu etenim conditor legis, ZZ zzsfzrafor ef2nstructorprophetarum : quorum oraculis miris
LIBER III. CAPUT IT. IS1
et multiplicibus modis praenuntiatus es etpraefiguratus; nunc aperte, nunc obscure!.Te agnus ile paschalis: qui singulis annisin memoriam priscae liberationis ex Aegypto,jussusest immolari,praesignavit.... Teetiampetra dulces aquas sitienti populo manans:te manna, pastum mirabilem esurientibuspraebens; te serpens aeneusexaltatus infectosa morsu sanans: te virga Aaron sacerdotisflorens, nucesque producens, pulchriter praemonstravit ?. Nec mirum si illi populo multaper Moysen servum tuum obscure, et nobisper te ipsum plura manifestius sis locutus:quia sic congruebat ordini iustitiae, sic legidenique et gratiae.... Ille eduxit filiosIsraelde terra Aegypti: tu electos tuos de vitaveteri, de captivitate diaboli, de claustrisinferni exemisti. llle per mare rubrum submerso Pharaone, eos fecit terram ingredipromissionis: tu fideles tuos per aquambaptismi extincto originali peccato, regnumfacis intrare supernae mansionis. llle inmonteSinai legem decalogi in tabulis lapideisexaratam suscepit, ac populo custodiendamtradidit; tu Novi Testamenti mediator effectus,legem gratiae discipulis in monte praedicasti:
1 Meditatio de incarnatione Christi P. 3, p. 5 sq,5g. — ? Ib. p. 135q, l. 14.
182 LIBER III. CAPUTIII.
quam et eorum mentibus per amoris spiritumarctius impressisti '.
Servus tuus ego sum, da mihi intellectum,Domine (Ps 118, 125). Quomodo possumintellegere, nisi aliquis docuerit me? Et quismelius docebit, quam tu, Domine, in omnibus?Tu doctor meus, tu liber meus, quia sinete indoctus sum et ad omnia inutilis ?.
CAPUT III.
Quod verba Dei cum humilitate suntaudienda, et quod multi ea non
ponderant.
I. Audi, fili, verba mea, verba suavissima, omnem philosophorum et sapientiumhuius mundi scientiam excedentia. Verbamea spiritus et vita sunt, nec humanosensu pensanda. Non sunt ad vanamcomplacentiam trahenda, sed in silentioaudienda, et cum omni humilitate atquemagno affectu suscipienda.
2. Et dixi: Beatus, quem tu erudieris,Domine, et de lege tua docueris eum,ut mitiges ei a diebus malis, et non desoletur in terra.
! Meditatio de incarnatione Christi P. 3, p. 10 sq,l. 22. — ? Doctrinale iuvenum c. 7, n. I.
LIBER III. CAPUTIII. 183
3. Ego, inquit Dominus, docui prophetas ab initio, et usque nunc non cessoomnibus loqui; sed multi ad vocemmeam surdi sunt et duri. Plures mundum libentius audiunt, quam Deum; facilius sequuntur carnis suae appetitum,quam Dei beneplacitum. Promittit mundus temporalia et parva, et servitur eiaviditate magna: ego promitto summaetaeterna, et torpescunt mortalium corda.Quis tanta cura mihi in omnibus servitet oboedit, sicut mundo et dominis eiusservitur? Erubesce, Sidon, ait mare, etsi causam quaeris, audi, quare. Pro modica xraebenda longa via curritur; proaeterna vita a multis vix pes semel aterra levatur. Vile pretium quaeritur;pro uno numismate interdum turpiterlitigatur; pro vana reet parva promissionedie noctuque fatigari non timetur.
4. Sed, pro pudor! pro bono incommutabili, pro praemio inaestimabili,pro summo honore et gloria interminabilivel ad modicum fatigari pigritatur. Lrubesce ergo, serve piger et querulose,quod illi paratiores inveniuntur ad perditionem, quam tu ad vitam. Gaudent
184 LIBER III. CAPUT III.
ili amplius ad vanitatem, quam tu adveritatem. Equidem a spe sua nonnumquam frustrantur, sed promissio mea.neminem fallit, nec confidentem mihidimittit inanem. Quod promisi, dabo;quod dixi, implebo; si tamen usque infinem fidelis in dilectione mea quis permanserit. Ego remunerator sum omniumbonorum, et fortis probator omnium devotorum.
5. Scribe verba mea in corde tuo, etpertracta diligenter; erunt enim in tempore temptationis valde necessaria. Quodnon intellegis, cum legis, cognosces indie visitationis. Dupliciter soleo electosmeos visitare, temptatione scilicet et consolatione. Et duas lectiones eis cotidielego: unam increpando eorum vitia,alteram exhortando ad virtutum incrementa. Qui habet verba mea et spernitea, habet, qui iudicet eum in novissimo die.
Oratio ad zmplorandam devotionsseratiam.
6. Domine Deus meus, omnia bonamea tu es. Et quis ego sum, ut audeamad te loqui? Ego sum pauperrimus ser
LIBER III. CAPUTIII. I8S
vulus tuus, et abiectus vermiculus, multopauperior et contemptibilior, quam scioet dicere audeo. Memento, tamen, Domine, quia nihil sum, nihil habeo, nihilquevaleo. Tu solus bonus, iustus et sanctus; tu omnia potes, omnia praestas,omnia imples, solum peccatorem inanemrelinquens.— Reminisceremiserationumtuarum, et implé cor meum gratia tua,qui non vis esse vacua opera tua.
7. Quomodo possum me tolerare inhac misera vita, nisi me confortaverismisericordia et gratia tua? Noli averterefaciem tuam a me; noli visitationemtuam prolongare; noli consolationem tuamabstrahere, ne fiat anima measicut terrasine aqua tibi. Domine, doce me facerevoluntatem tuam; doce me coram tedigne et humiliter conversari; quia sapientia mea tu es, qui in veritate mecognoscis, et cognovisti, antequam fieretmundus, et antequam natus essem inmundo.
Consideratio.
Cum sacralectio legitur, Deus tibi loquitur ;ideo «cun Aumzate verbum Dei audi gra
I86 LIBER III. CAPUTIII.
lanter *, Audi verbum aeternae sapientiae,super omnes sapientes mundi tibi magis utile ?.Audi, Israel, praecepta Domini et ea zz cordei40 quasi in libro sczbe. OOdulce verbumet utile consilium, cordi firmiter inserendumet piae memoriae iugiter commendandum! ?
Angelorum esca nutriendus es: verbum Deianimarum est cibus. Iste est panis vitaequem dabit tibi Dominus Iesus: ne in desertodeficias f |
Si sacra lesu verba capere desideras, adinteriora te converte: et disce in spirituambulare 5 Sed heu pie Deus quod filihuius saeculi prudentiores sunt et fervezízoresin terrenis acquirendis, augmentandis et conservandis: que; fili lucis et servi sanctaecrucis pro virtutibus colligendis et vitiis exstirpandis. .O utinam omnes saperent etintellegerent quam delectabile est devotisexercitiis intendere, scripturarum arcana perscrutari: verba Christi et opera meditari,saepe legere, saepe orare, lecta et auditamasticare; beneficia Dei cotidie recolere:pro omnibus bonis datis et creatis etiam prominimis Deo regratiari; ad meliora semper
! Hortulus rosarum c. 6, n. r. — ? Ib. c. 2,n. I. — ? Doctrinale iuvenum c. 4, n. 1r.— f Sermones de vita et passione Domini 17, P. 3, p. 162,1.9. — 5 Ib. 15, P. 3, p. 152, 1.29...
4
LIBER III. CAPUT III. I87
tendere, ad caelestia suspirare: et omniaterrena ex corde elongare!.
Oves meae vocem meam audiunt, aitDominus. Ille vocem Iesu audit, qui mundumspernit, carnem domat, diabolo resistit etvitia sua vincit et Iesum ex toto corde suodiligit et pro posse sequitur ?,
Verbum Dei scutum animae fidelis adprotegendum et iaculum acutum contra inimicum. Igitur si repentinus timor irruit superte, ora et lege: «Esto nobis, Domine, turrisfortitudinis a facie inimici» (Ps 6o, 4). Sicaro putrida stimulat, ora et lege: «Configetimore tuo carnes meas; a iudiciis enim tuistimui» (Ps 118, 120). Si vana gloria inflat,ora et lege: «Non nobis, Domine, non nobis,sed nomini tuo da gloriam»(Ps 113, 9). Sidesperatio molestat, ora et lege: «Spes mea,Domine, a iuventute mea; de ventre matrismeae tu es protector meus» (Ps 7o, 5 6).Si iracundia conturbat, ora et lege: Dapatientiam, Domine, et pacem servo tuo, neperdam coronam animae meae in caelo. Tuenim dixisti: «In patientia vestra possidebitisanimas véstras» (Lc 21r, 19) *.
1 Sermones ad novicios 20, P. 6, p. 184, l. 5. —? Doctrinale iuvenum c. 2, n. It. — ? Hospitalepauperum c. I8,
I88 LIBER III. CAPUTIII.
Oratzo ad zmplorandam devotzonzsgratiam.
Recordare mei fezferis mendici, Paterbone, per viscera misericordiae tuae et mittepanem de caelo verum, verbum bonum, consolatione et gratia plenum !. O consolatoroptime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium, qui imples omne animal benedictione,aperi manum tuam et effunde benedictionemde caelo super arentem terram meam. Expando ad te manus meas, qui sum Zerza szzueaqua fiib. Velociterr exaudi me, Domine,defecit enim spiritus meus. Et ego sine tequo ibo? Et ad quem confugiam? Tu es,Domine, Deus meus et ideo suscipe propitiuspreces meas. Levavi ad te animam meam,tu noli me despicere. Dixisti enim pertemet ipsum nos consolari cupiens: «Venitead me omnes, qui laboratis et onerati estis,et ego reficiam vos.» Et iterum: «Si quissitit, veniat ad me et bibat Sitivit in teanima mea, quam multipliciter tibi caro mea.In terra deserta, invia et inaquosa habitatiomea, Domine. Terram arentem dedisti mihi,Domine, da et irriguam superius ?.
! Soliloquium animae c. Io, n. 8. — ? De tribustabernaculis c. 3, n. 3.
LIBER III. CAPUT IV. 189
CAPUT IV.
Quod in veritate et humilitate coramDeo conversandum est.
I. Fili, ambula coram me in veritate,et in simplicitate cordis tui quaere mesemper. Qui ambulat coram me inveritate, tutabitur ab incursibus malis,et veritas liberabit eum a seductoribuset detractionibus iniquorum. Si veritaste liberaverit, vere liber eris, et noncurabis de vanis hominum verbis.
Domine, verum est, sicut dicis; ita,quaeso, mecum fiat. Veritas tua medoceat, ipsa me custodiat et usque adsalutarem finem conservet. [Ipsa meliberet ab omni affectione mala et inordinata dilectione; et ambulabo tecumin magna cordis libertate.
2. Ego te docebo, ait veritas, quaerecta sunt et placita coram me. Cogitapeccata tua cum displicentia magna etmaerore; et numquam reputes, te aliquidesse propter opera bona. Revera peccator es et multis passionibus obnoxiuset implicatus. Ex te semper ad nihiltendis; cito laberis, cito vinceris, cito
I9O LIBER III. CAPUT IV.
turbaris, cito dissolveris. Non habesquicquam, unde possis gloriari, sed multa,unde te debeas vilifcare; quia multoinfirmior es, quam vales comprehendere.
3. Nil ergo magnum tibi videatur exomnibus, quae agis. Nil grande, nilpretiosum et admirabile, nil reputationeappareat dignum; nil altum, nil verelaudabile et desiderabile, nisi quod aeternum est. Placeat tibi super omnia aeternaveritas, displiceat tibi semper tua maxima vilitas. Nilsic timeas, sic vitupereset fugias, sicut vitia et peccata tua, quaemagis displicere debent, quam quaelibetrerum damna. Quidamnonsincere coramme ambulant, sed quadam curiositate etarrogantia ducti volunt secreta mea scireet alta Dei intellegere, se et suam salutemneglegentes. Hi saepe in magnas temptationes et peccata propter suam supetbiam et curiositatem, me eis adversante,labuntur. |
4. lime iudicia Dei, expavesce iramomnipotentis. Noli autem discutere operaaltissimi, sed tuas iniquitates perscrutare,in quantis deliquisti, et quam multa bonaneglexisti. Quidam solum portant suam
LIBER III. CAPUT IV. IOI
devotionem in libris, quidam in imaginibus, quidàm autem in signis exterioribuset figuris. Quidam habent me in ore,sed modicum est in corde. Sunt alii,qui intellectu illuminati et affectu purgatiad aeterna semper anhelant, de terrenisgraviter audiunt, necessitatibus naturaedolenter inserviunt; et hi sentiunt, quidspiritus veritatis loquitur in eis. Quiadocet eos terrena despicere et amarecaelestia, mundum neglegere et caelumtota die ac nocte desiderare.
Consideratio.
Christus veritas est, et qui sequitur Christum, amator est veritatis et omnis virtutis.Qui loquitur veritatem et odit iniquitatem,hic magnus erit in regno caelorum. Quioperatur iniquitatem et odit veritatem, inaeternis poenis cruciabitur.
Sta in veritate, et vezzfas Lberabz te deomni zenzdaeco et imiquitate, de tua personafabulata. Mane in veritate et caritate, eteris acceptus Deo et angelis et hominibus.Nec timeas. Malus potest auferre aliquatransitoria, sed Deus reddet patienti multomaiora et aeterna !.
! Hortulus rosarum c. IO, n. 2 3.
192 LIBER [II. CAPUT IV.
Simpliciter credens et humiliter oboediensgratiam invenit, et sibi confidens perdit, quodhabet!, Frequens lapsus et facilis error tuusdocebunt te humiliter et viliter de te ipsosentire? Reduc ad memoriam mala praeterita: vitia praesentia, pericula futura; etnequaquam elate senties: sed magis timebis,et vilem atque inutilem te pronuntiabis. Nonindiget Deus servitio tuo, etiam si recte egeris;nec ei digne placebis: nisi te indignum etinutilem servum cognoveris. Cum feceritisinquit omnia quae praecepta sunt vobis:dicite servi inutiles sumus. Si hocdiceredebes omnibus mandatis expletis, nec iushabes in aliquo gloriandi; quam vilter etindigne sentiendum est tibi, cum in tammultis cotidie deficis et delinquis: et paenenihil ad perfectum ducis. Quando potuistiper unam diem vel horam, ita probe.etcustodite coram Deo et hominibus conversari ;ut nihil eorum neglegeres quae te facereoportuit et sicut decuit? Tanta est infirmitashumana: ut contagione non careant, etiamquae humanoiudicio tamquamiusta laudantur.Depone ergo omnem vanam complacentiam,et arrogantiam: atque propriae inutilitatisattende multitudinem. Discute cogitationumtuarum pravitatem et instabilitatem; et in
1 Vallis liliorum c. 21, n. 3. — ? Ib. c. 31, n. 3.
LIBER IlL CAPUT V. 193
venies te non solum inutilem ad bona: sedmultis malis obnoxium, dignumque contumelis et poenis !.
CAPUTV.
De mirabili effectu divini amoris.
I. Benedico te, Pater caelestis, PaterDomini mei Iesu Christi, quia mei pauperis dignatus es recordari. O Patermisericordiarum et Deus totius consolationis, gratias tibi, qui me indignum omniconsolatione quandoque tua recreas consolatione. Benedico te semper et glorifico, cum unigenito Filio tuo et SpirituSancto paraclito in saecula saeculorum.Eia, Domine Deus, amator sancte meus,cum tu veneris in cor meum, exultabuntomnia interiora mea. 'Tlu es gloria meaet exultatio cordis mei. Tu spes meaet refugium meum in die tribulationismeae.
2. Sed quia adhuc debilis sum inamore et imperfectus in virtute, ideo necesse habeo a te confortari et consolari;propterea visita me saepius et instrue
1 Sermones de vita et passione Domini 20, P. 3,p. 172 sq, 1. 14.
194 LIBER III. CAPUT V.
disciplinis sanctis. Libera me a passionibus malis, et sana cor meum abomnibusaffectionibus inordinatis, ut intussanatus et bene purgatus, aptus efficiarad amandum,fortis ad patiendum,stabilisad perseverandum.
3. Magna res est amor, magnum omnino bonum, quod solum levefacit omneonerosum et fert aequaliter omne inaequale. Nam onus sine onere portatet omne amarum dulce ac sapidum efficit.Amor lesu nobilis ad magna operandaimpellit et ad desideranda semper perfectiora excitat. Amor vult esse sursum,nec ullis infimis rebus retineri. Amorvult esse liber et ab omni mundanaaffectione alienus, ne internus eius impediatur aspectus; ne per aliquod commodum temporale implicationes sustineataut per incommodum succumbat. Nihildulcius est amore, nihil fortius, nihilaltius, nihil latius, nihil iucundius, nihilplenius nec melius in caelo et in terra:quia amor ex Deo natus est, nec potest,nisi in Deo, super omnia creata quiescere.
4. Amans volat, currit et laetatur;liber est et non tenetur. Dat omnia pro
LIBER III. CAPUT V. 195
omnibus, et habet omnia in omnibus;quia in uno summo super omnia quiescit, ex quo omne bonum fluit et procedit. Non respicit ad dona, sed addonantem se convertit super omnia bona.Amor modum saepe nescit, sed superomnem modum fervescit. Amor onusnon sentit, labores non reputat; plusaffectat, quam valet; de impossibilitatenon causatur, quia cuncta sibi posse etlicere arbitratur. Valet igitur ad omnia,et multa implet et effectui mancipat, ubinon amans deficit et iacet.
5. Amorvigilat et dormiens non dormitat. Fatigatus non lassatur, arctatusnon arctatur, territus non conturbatur;sed sicut vivax flamma et ardens faculasursum erumpit secureque pertransit. Siquis amat, novit, quid haec vox clamet.Magnus clamor in auribus Dei est ipseardens affectus animae, quae dicit: Deusmeus, amor meus, tu totus meus, et egototus tuus.
6. Dilatà me in amore, ut discam interiori cordis ore degustare, quam suavesit amare et in amore liquefieri et natare.Tenear amore. vadens supra me, prae
196 LIBER III. CAPUT V.
nimio fervore et stupore. Cantem amoriscanticum, sequar te dilectum meum inaltum, deficiat in laude tua anima mea,iubilans ex amore. Amem te plus quamme, nec me nisi propter te, et omnes inte, qui vere amant te, sicut iubet lexamoris lucens ex te.
7. Est amor velox, sincerus, pius,iucundus et amoenus; fortis, patiens,fidelis, prudens, longanimis, virilis et seipsum numquam quaerens. .Ubi enimse ipsum aliquis quaerit, ibi ab amorecadit. Est amor circumspectus, humiliset rectus, non mollis, non levis, nec vanisintendens rebus; sobrius, castus, stabilisquietus et in cunctis sensibus custoditus.Est amor subiectus et oboediens praelatis, sibi vilis et despectus, Deo devotuset gratificus, fidens et sperans semper ineo, etiam cum sibi non sapit Deus: quiasine dolore non vivitur in amore.
8. Qui non est paratus omnia pati, etad voluntatem stare dilecti, non est dignusamator appellari. Oportet amantem omniadura et amara propter dilectum libenteramplecti, nec ob contraria accidentia abeo deflecti.
LIBER III. CAPUTV. I97
Consideratio.
Per caritatem venit Deus in mundum. Percaritatem reduxit hominem ad caelum. Percaritatem Christus descendit ad hominempeccatorem. Per caritatem et crucis 1gnominiam ascendit ad Patris dexteram et dedithomini maximum honorem !,
Nobilis virtus est caritas, quae omnibusvirtutibus supereminet et scientiis et donis.Haec Deum amplectitur et angelos sociathominibus et de filiis hominum efficit filiosDei et amicos sanctorum. Eaec de peccatoribus facit iustos, de servis liberos, dehostibus amicos, de peregrinis cives, deignotis familiares, de superbis humiles, deperversis mites, de tepidis fervidos, detristibus laetos, de tenacibus largos, de terreniscaelestes et de indoctis sapientes. Haecomnia operatur caritas, diffusa in credentiumcordibus per Spiritum Sanctum datum eis decaelis ?.
Caritas ozu:, quae videt et audit 1n creaturis, ad jaudem et gloriam refert creatoris.Non enimest aliquid tam parvum et vile inrerum naturis, in quibus non luceat bonitasentis, opusartificis, potentia creantis, sapientiadisponentis et providentia omnia rectissimegubernantis?. Nullum studium elegantius,
1 Hortulus rosarum c. 13, n. 2. — * Ib. n. r.
198 LIBER III. CAPUTV.
nulum opus eminentius, quam amare etlaudare Deum, creatorem et redemptoremtuum, ex toto corde tuo, ex tota animatua,ex tota mente tua et ex omnibus viribustuis. Hoc age, quamdiu vivis, sentis et intellegis; hoc perfice opere et sermone, dieac nocte, mane, meridie, vespere, omni horaomnique momento. Ama, et amaberis. LaudaDeum, et laudaberis; glorifica Deum,et glorificaberis ab eo in corpore et in anima *.
Caritas numquamest otiosa; operatur enimmagnaet sublimia, inclinat se etiam libenterad humilia et abiecta. Non abhorret tangereinfirmorum vulnera, lavare pedes, sternerelectulos, purgare vestes, tergere sordes. Ipsapatienterfert aspera, laetatur inter opprobria *.Iugum Christi amantibus est suave. Dulcislesus omnia dulcia et levia facit *.
Sicut ignis consumit ligna, sic caritas vitiaextinguit. Cormundat per contritionem,lavat per confessionem, abstergit per orationem, illuminat per sacram lectionem, accenditper devotam meditationem, coniungit animamDeo per ferventem amorem *. Vis etenimamoris quiescere nescit; sed de suo amatoincessanter quaerit, nuntios emittit, preces
i! Vallis liliorum c. 26, n. 1 2. — ? Hortulus
rosarum C. I3, n. 3. — ? Ib. c. 8, n. 2. — * Ib.C. 13, n. 4.
LIBER III. CAPUT VI. 199
geminat, sed nec sic dimittit, quia amoromnino possidere vult, quod concupiscit !.Cito et libere ad Deum anima pura pergitet super omnia mundi condita evolat, quaein terris nil commodivel honoris concupiscit?.JVescit 3nodum tenere, sed super omnia caeliluminaria volitat, ut unicum dilectum suumet omnium rerum conditorem, omnibus praesidentem, inveniat, quatenus in eo felicissimegaudeat et secure quiescat*.
Amor Iesu aeternus et immensus faciethoc, ut te ipsum relinquas: et Iesum superomnia diligas 5 Amor Iesu dat totum quodest et habet: nec quaerit nisi quod novitDeo placere *. Da huic cor tuum: et peteut in.eo scribat dulcissimum nomen suum.Da ei totum quod habes: et esto eius totus,amodo et usque in sempiternum $5.
CAPUT VI.
De probatione veri amatoris.
I. Fili, non es adhucfortis et prudensamator.
Quare, Domine?
! Soliloquium animae c. 12, n. 7. — ? Hortulusrosarum C. I3, n. 5. — ? Ib. n. r. — * Sermonesde vita et passione Domini 6, P. 3, p. 92 sq, l. 30. —5 [b. 16, P. 3, p. 157, 1. 17. — *Ib. 6, P. 5, p. 92, 1.27.
200 LIBER III. CAPUT VI.
Quia propter modicam contrarietatemdeficis a coeptis, et nimis avide consolationem quaeris. Fortis amator statin temptationibus, nec callidis credit persuasionibus inimici. Sicut ei in prosperisplaceo, ita nec in adversis displiceo.
2. Prudens amator non tam donumamantis considerat, quam dantis amorem.Affectum potius attendit, quam censum,et infra dilectum omnia data ponit. Nobilis amator non quiescit in dono, sedin me super omne donum. Non estideo totum perditum, si quandoque minusbene de me, vel de sanctis meis sentis,quam velles. Affectus ille bonus et dulcis,quem interdum percipis, effectus gratiaepraesentis est, et quidam praegustus patriae caelestis, super quo non nimiuminnitendum, quia vadit et venit. Certareautem adversus incidentes malos motusanimi, suggestionemquespernere diaboli,insigne est virtutis et magni meriti,
3. Non ergote conturbentalienae phantasiae de quacumque materia ingestae.Forte serva propositum et intentionemrectam ad Deum. Nec est illusio, quodaliquando in excessum subito raperis et
LIBER III. CAPUT VI. 20I
statim ad solitas ineptias cordis reverteris.Illas enim invite magis pateris, quamagis; et quamdiu displicent et reniteris,meritum est et non perditio.
4. Scito, quod antiquus inimicus omninonititur impedire desiderium tuum in bonoet ab omni devoto exercitio evacuare:a sanctorum scilicet cultu, a pia passionismeae memoria, a peccatorum utili recordatione, a proprii cordis custodia eta firmo proposito proficiendi in virtute.Multas malas cogitationes ingerit, uttaedium tibi faciat et horrorem: ut aboratione revocet et sacra lectione. Displicet sibi humilis confessio, et, si posset,a communionecessare faceret. Non credasei, neque cures illum, licet saepius tibideceptionis tetenderit laqueos. Sibi imputa, cum mala inserit et immunda. Dicitoili: Vade, immunde spiritus, erubesce,miser, valde immundus es tu, qui taliainfers auribus meis. Discede a me, seductor pessime, non habebis in me partemulam; sed Iesus mecumerit, tamquambellator fortis, et tu stabis confusus. Malomori et omnem poenam subire, quamtibi consentire. Tace et obmutesce, non
202 LIBER III. CAPUT VI.
audiam te amplius, licet plures mihimoliaris molestias. Dominus illuminatiomea et salus mea, quem timebo? 5iconsistant adversum me castra, non timebitcor meum. Dominus adiutor meus etredemptor meus.
5. Certa tamquam miles bonus; et siinterdum ex fragilitate corruis, resumevires fortiores prioribus, confidens deampliori gratia mea, et multum praecavea vana complacentia et superbia. Propterhoc multi in errorem ducuntur, et incaecitatem paene incurabilem quandoquelabuntur. Sit tibi in cautelam et perpetuam humilitatem ruina haec superborum de se stulte praesumentium.
Consideratio.
In caelo semper est gaudium, in infernosemper est luctus; in mundo utrumque. adtempus ad 2robandum homines bonos et malos.In aestate sunt dies clariores et in hiemeObscuriores : sic est etiam cum anima devota.Quando gratia Dei venit et. eam illuminat,tunc multa abscondita cognoscit et intellegit,cantat et iubilat cum magna devotione, quamsentit. Sed in tempore temptationis, cum subtrahitur gratia devotionis, tunc est in hieme
LIBER III. CAPUT VI. 203
et frigore, in obscuritate intellectus et inpavore mentis. Tunc patientia est necessariaet Deo magis accepta, et crescunt virtutesper adversa, et augentur per patientiamaeterna praemia!,
Verusamator Dei amat pure Deum,scilicetDeum propter Deum et propter eum solumfruendum, et non propter lucrum ab ipso
. habendum, nec propter aliquod propriumcommodum nec solacium aut praemium indepromerendum,sed totaliter et finaliterproptersuam infinitam bonitatem et superexcellentemdignitatem ?. Qui Deum diligit, amara sicutdulcia aequaliter à Deo accipit et gratiasagit ?.
Quomodo cognoscetur dilectio tua, nisicum mansuete portaveris gravamina?* Ofelix munda anima, cui Deus est omnia, quaepraeter Deum nil sentit iucundum nec pretiosum, sed cuncta amara ei videntur etonerosa! Talem Deus requirit, talem diligit,qui se et omnia propter eius amorem spernitet relinquit, fortiter certat et cor suum inpuritate custodit 5.
Quamdiu in corpore peccati manes, nonsecuritatem a temptationibus, non requiem a
! Vallis liliorum c. 3, n. 1r.— ? Ib. c. 4, n. 1. —? Hortulus rosarum c. 5, n. 2. — € Soliloquiumanimae c. 17, n. 9. — ? Hortulus rosarum c. 13, n. S.
204 LIBER III. CAPUT VI.
laboribus tibi audeas polliceri, sed szezstrenuus mies cería contra vitia. Indue ergoarmaturam Deiet sta in praeparatione pugnae,quoniam multi bellantes adversum te, caro,mundus et diabolus, qui non cessant impugnare die ac nocte innocentes et Christoservire volentes. Sed ne timeas eos, ecaudias, neque credas eis, nec consentias suggestionibus eorum pulchris et fictis, quoniamin dolo tecum loquuntur, ut capiant et decipiant atque a Deo elongent et ad omnemalum finaliter perducant!. Vix est aliquidlam bonum, quod proponis facere, quin Zabolus miatur impedzre et ad malum sempertrahere et maculare. Noli ea attendere, nolireputare, sed omnia tamquam stercora respue?. Jade retro, Satana. O miles Christi,loquere haec verba contra omnia malaphantasmata diaboli! ?
Magna ergo ars, magna virtus est, beneuti bonis et malis. Benedic ergo, animamea, Domino in omni tempore; lauda Deumtuum, Sion, die ac nocte, et erit merces tuamagna utrobique coram Deo in caelo et interra, et omnia servient tibi prospera et ad
! Dialogus noviciorum c. 3, n. 3 4. — ? Hospitale pauperum c. 6, n. 2. — ? Manuale parvulorum c. 6, n. I.
LIBER III. CAPUT VII. 205
versa, bona et mala, laeta et tristia. Undeapostolus ait (Rom8, 28): »Diligentibus Deumomnia cooperantur in bonum.»!
CAPUT VII.
De occultanda gratia sub humilitatiscustodia.
I. Fili, utilius est tibi et securius, devotionis gratiam abscondere, nec in altumte efferre, nec multum inde loqui, necmultum ponderare;sed magis temet ipsumdespicere et tamquam indigno datamtimere. Non est huic affectioni tenaciusinhaerendum, quae citius potest mutariin contrarium. Cogita in gratia, quammiser et inops esse soles sine gratia. Necest in eo tantum spiritualis vitae profectus, cum consolationis habueris gratiam;sed cum humiliter et abnegate patienterque tuleris eius subtractionem: ita, quodtunc ab orationis studio non torpeas, necreliqua opera tua ex usu facienda omnino dilabi permittas, sed sicut meliuspotueris et intellexeris, libenter quod inte est, facias, nec propter ariditatem seu
1 Vallis liliorum c. 3, n. 2.
206 LIBER III. CAPUT VII.
anxietatem mentis, quam sentis, te totaliter neglegas.
2. Multi enim sunt, qui, cum non beneeis successerit, statim impatientes fiuntaut desides. Non enim semper est inpotestate hominis via eius, sed Dei estdare et consolari, quando vult et quantum vult et cui vult, sicut sibi placuerit,et non amplius. Quidam incauti propterdevotionis gratiam se ipsos destruxerunt,quia plus agere voluerunt, quam potuerunt, non pensantes suae patvitatis mensuram, sed magis cordis affectum sequentes, quam rationis iudicium. Et quiamaiora praesumpserunt, quam Deo placitumfuit, idcirco gratiam cito perdiderunt.Facti sunt inopes et viles relicti, qui incaelum posuerunt nidum sibi, ut humiliatiet depauperati discant non in alis suisvolare, sed sub pennis meis sperare. Quiadhuc novi sunt et imperiti in via Domini,nisi consilio discretorum se regant, faciliter decipi possunt et elidi.
3. Quodsi suum sentire magis sequi,quam aliis exercitatis credere volunt, eriteis periculosus exitus, si tamen retrahi aproprio conceptu noluerint. Raro sibi
LIBER III, CAPUT VII. 207
ipsis sapientes ab aliis regi humiliter patiuntur. Melius est, sapere modicum cumhumilitate et parva intellegentia, ..quammagniscientiarum thesauri cum vana complacentia. Melius est tibi minus habere,quam multum, unde posses superbire.Non satis discrete agit, qui se totumlaetitiae tradit, obliviscens pristinae inopiae Suae et casti timoris Domini, quitimet gratiam oblatam amittere. Nec etiamsatis virtuose sapit, qui tempore adversitatis et cuiusquegravitatis nimis desperatese gerit, et minus fidenter de me, quamoportet, recogitat ac sentit.
4. Qui tempore pacis nimis securusesse voluerit, saepe tempore belli nimisdeiectus et formidolosus reperietur. 5iscires semper humilis et modicus in tepermanere, nec non spiritum tuum benemoderare et regere, non incideres tamcito in periculumet offensam. Consiliumbonum est, ut fervoris spiritu conceptomediteris, quid futurum sit abscedentelumine. Quod dum contigerit, recogitaet denuo lucem posse reverti, quam adcautelam tibi, mihi autem ad gloriam, adtempus subtraxi.
208 LIBER III. CAPUT VII.
5. Utilior est saepe talis probatio, quamSi semper prospera pro tua haberes voluntate. Nam merita non sunt ex hocexistimanda, si quis plures visiones autconsolationes habeat, vel si peritus sitin scripturis, aut in altiori ponatur gradu:sed si vera fuerit humilitate fundatus etdivina caritate repletus; si Dei honorempure et integre semper quaerat; si seipsum nihil reputet et in veritate despiciat, atque ab alis etiam despici ethumiliari magis gaudeat, quam honorari.
Consideratio.Devotis mentibus omnis locus secretus
aptus et placidus et omne tempus breve adexercitia spiritualia. Forte aliter interdumexperiuntur, et eis quaelibet dulcia et leviain amaritudinem et taedium vertuntur. Cumergo talia superveniunt, zoz :zdereo pruwrabona postponere debent, nec putare, quod Deodispliceat propositum sanctum, sed cogz/are,quam utile sit, ut quandoque parum tribulentur et probentur a spiritibus maligniset sic per patientiam fructus bonosafferant.Admonentur per haec quoque de cetero fierisollicitiores ad tolerantiam adversitatum ; quianon tantum in quiete, seg eam zm tribulaonibus et temptationibus Deum diligere et
LIBER III. CAPUT VII. 200
laudare, e/orzeszer profecto via perfectioms estad aeternam vitam '.
Quod si speciali gratia fueris a Deo visitatus et inebriatus; hominemte noveris essenon angelum, carnis sarcinam adhuc gererenon animae stolam: datam gratiam recolenon innatam. Cave igitur xe vels saperef/«s quam oportet sapere: sed gaudiumtempera timore ; nec velis aZZerafraesumere:ne postea humiliatus desperatione frangaris ?.Cum gratia devotionis datur, sol de caelolucet et anima illuminatur et quasi in divitiisexultat. Sed miser 4ecferzs, si praesumiset inflars. Cum vero occulte szbfraAzturgratia et ab ingrato tollitur, tunc vere fauperes et infirmus et parum potes sustinere ettaedet orare. Sed hoc pro beneficio accipe,quod Deus te pauperem facit et humiliatcum electis suis et percutit dorsum tuumfilorum virga pro excessibus tuis occultis etneglegentiis multis cotidianis, ut tibi ipsivilescas et numquamalte de te sapias, sicutconsulit sanctus Paulus ad Romanos: «Noli»,inquit, «altum sapere, sed time.» Magnumlucrum animae, de se viliter sentire et Deoomne bonum funditus ascribere *.
! De solitudine et silentio c. I, n. I4 I5. —? De disciplina claustralium c. 9, P. 2, p. 302 sq,l. 30. — ? Vallis liliorum c. 2, n. 2.
Thomae a Kempis lmit. Ed. 3. I4
210 LIBER III. CAPUT VIII.
CAPUT VIII.
De vili aestimatione sui ipsius in oculisDei.
I. Loquar ad Dominum meum, cumsim pulvis et cinis. Si me amplius reputavero, ecce, tu stas contra me, etdicunt testimonium verum iniquitatesmeae, nec possum contradicere. Si autemme vilificavero et ad nihilum redegero,et ab omni propria reputatione defecero,atque, sicut sum, pulverizavero, erit mihipropitia gratia tua et vicina cordi meolux tua; et omnis aestimatio, quantulacumque minima, in valle nihileitatis meaesubmergetur et peribit in aeternum. Ibiostendis me mihi, quid sum, quid fui,et quo deveni: quia nihil sum, et nescivi.Si mihi ipsi relinquor, ecce nihil et totainfirmitas; si autem subito me respexeris,statim fortis efficior, et novo repleorgaudio. Et mirum valde, quod sic repente sublevor et tam benigne a te complector, qui proprio pondere semper adima feror.
2. Facit hoc amor tuus, gratis praeveniens me, et in tam multis subveniens
LIBER III. CAPUT VIII. 2II
necessitatibus, a gravibus quoque custodiens me periculis, et ab innumeris, utvere dicam, eripiens malis. Me siquidemmale amando me perdidi; et te solumquaerendo et pure amando me et tepariter inveni, atque ex amore profundiusad nihilum me redegi. Quia tu, o dulcissime, facis mecum supra meritum omne,et supra id, quam audeo sperare velrogare.
3. Benedictus sis, Deus meus, quia,licet ego omnibus bonis sim indignus,tua tamen nobilitas et infinita bonitasnumquam cessat benefacere etiam ingratiset longe a te aversis. Converte nos adte, ut simus grati, humiles et devoti,quia salus nostra tu es, virtus et fortitudo nostra.
Consideratio.
Heu quomodo potest hoc esse: quod utique volumus aliquid esse. J/Vz/ tamen inveritate sz/:4$: quamvis nobis ipsis aliquidesse videmur . «Discite a me», ait Iesus,«quia mitis sum et humilis corde.» O humilitas, virtus Christ, quantum confundis
! De bona pacifica vita P. 2, p. 396, l. 3.
212 LIBER III. CAPUT VIII.
superbiam vanitatis nostrae, qui de parvisbonis cupimus laudari et de multis malisnolumus vituperari. O bone Iesu, tu pronobis multa mala pertulisti, quae non fecisti,et innumera nobis bona contulisti, quae nonmeruimus nec digni sumus habere. Gratiassemper tibi, pie Deus; sed vae nobis ingratis, tepidis et superbis pro innumerisbeneficiis tuis et promissis l. Cozverfe nosad fe: quia valde cito avertimur a te. Citoobliviscimur magnae caritatis tuae: quamnobis in benedicta passione tua exhibuisti*.
Non vane glorieris, terra vilis et cinis, inte ipso, cum bene tibi fuerit; nescis enim,quid futura pariet dies, si stabis an corrues*.Propria fragilitate, qua tantum ad haec imapremitur, fidelis anima deprehendit, quodsine Christi gratia nequaquam stare, sedneque se elevare ad caelestia potest. Ideoqueindiget, ut a Christo Iesu per visitationemspiritualem et consolationem internam sustentetur frequentius, ne absorbeatur aliquadelectatione temporalium, aut fallaci suggestione diaboli avertatur a sancto proposito.Cum ergo per gratiam Christi visitatur, moxzova lae&íim in ea nascitur ac aeternorum
! Manuale parvulorum c. 2. — ? Sermones devita et passione Domini 21, P. 3, p. 181, 1. 3. —* Hospitale pauperumc. I2, n.I.
LIBER III. CAPUT IX. 213
spe erigitur; exultat quoque in desideriocordis sui omnique affectu virium internarumad hanc gustandam vertitur dulcedinem. Etut crassius per verbum internum reficiatur,in quo tanta dulcedo exuberat, aperit ossuum et attrahit spiritum dicens: Quam bonusIsrael Deus his, qui recto sunt corde. Deusmeus, Deus meus, dulcedo nonfallax, dulcedosola reficiens, virtus et decor animae meae,quam bene mihi in hocvisitationis tempore.Non meis meritis, non meis votis, sed tuaebonitati ascribo hanc horam, Domine, quies verus et unicus omnium maerentium ette diligentium consolator animarum !.
CAPUT IX.
Quod omnia ad Deum, sicut ad finemultimum, sunt referenda.
I. Fili, ego debeo esse finis tuus supremus et ultimatus, si vere desideras essebeatus. Ex hac intentione purificabituraffectus tuus, saepius ad se ipsum et adcreaturas male incurvatus. Nam si teipsum in aliquo quaeris, statim in te deficis et arescis. Omnia ergo ad meprin
! Sermo 3 ad fratres, n. 3 4.
214 LIBER III. CAPUT IX.
cipaliter referas, quia ego sum, qui omniadedi. Sic singula considera, sicut exsummo bono manantia; et ideo ad me,tamquam ad suam originem, cuncta suntreducenda.
2. Ex me pusillus et magnus, pauperet dives, tamquam ex fonte vivo, aquamvivam hauriunt; et qui mihi sponte etlibere deserviunt, gratiam pro gratia accipient. Qui autem extra me volueritgloriari, vel in aliquo privato bono delectari, non stabilietur in vero gaudioneque in corde suo dilatabitur, sed multipliciter impedietur et angustiabitur. Nihilergo tibi de bono ascribere debes, necalicui homini virtutem attribuas; sed totumda Deo, sine quo nihil habet homo. Egototum dedi, ego totum rehabere volo,et cum magnadistrictione gratiarum actiones requiro.
3. Haecest veritas, qua fugatur gloriaevanitas. Et si intraverit caelestis gratiaet vera caritas, non erit aliqua invidianec contractio cordis, neque privatusamor occupabit. Vincit enim omnia divina caritas et dilatat omnes animaevires.Si recte sapis, in me solo gaudebis, in
LIBER III. CAPUT IX. 215
me solo sperabis; quia nemo bonus, nisisolus Deus, qui est super omnia laudandus et in omnibus benedicendus.
Consideratio.
Seius Deus purus, seze/zs, aeternus, immensus et super omma laudabzzs n saecula.Sit ergo Zefa spes et laezztia fua in Deo!. Inomnicogitatione, locutione et operatione tuahabeas semper rectam et puram ZzzZentonemad Deum, ut omnia facias ad laudem etgloriam et honorem Dei et proximi aedificationem. Ipse est causa omnium bonorummeritorum atque largitor aeternorum praemiorum. Ipse principium et //zzs omniumoperum tuorum esse debet, ne perdas fructumlaborum tuorum ?, Totum vanum, lubricumet noxium, nisi oma firahas ad Deum, aquo omne bonum et in quo omnia vivuntet consistunt *. Omnia temporalia defectuosaet indurabilia sunt et praeter Deum nil estperfectum nec pro summo gaudio et optimobono habendum *. Quiescere non vales nisisummo adepto bono et z//s& invento Jie.Quo cognito et invento cessat motus tuus *.
! Hospitale pauperum c.4, n.r. — ? Vallisliliorum c. 31, n. i, — ? Ib. c. 30, n. 4. — * Ib.n. 3. — * Soliloquium animae c. I2, n. I.
216 LIBER III. CAPUT X.
«Quaerite Deum, et vivet anima vestra»(Ps 68, 33). Nihil melius, nil animaefelicius.Qui aliud quaerit, nihil in fine obtinebit !.S aliud quaeris quam. pure. Deum, damnum.gatieris: laborabis et requiem non invenies?.
Serviat tibi; Domine Deus, quidquid ago,lego, scribo, omne quod cogito, dico etintellego. A te incipiat et per te et in teomne opus meum finiatur?. O onum superomne bonum, o finis sine fine, quando fruarte sine modo et sine fine? Multa hic invenio bona, sed quae alterant, non quaesatiant. Porro unum est necessarium. Hocunum quaero, hoc unum desidero. Propterunum omnia et ex «zo omm. oc si habuero, contentus ero; et nisi potitus fuero,semper fluctuo *.
CAPUT X.
Quod spreto mundo dulce est servireDeo.
I. Nunc iterum loquar, Domine, etnon silebo; dicam in auribus Dei mei,Domini mei et Regis mei, qui est in excelso. O quam magna multitudo dul
! Vallis liliorum c. 33, n. t. — ? Parvum alphabetum monachi lect. 21, P. 3, p. 321, l. 7. —? Soliloquium animae c. 25, n. 1r.— * Ib. c. 12, n. 1.
LIBER III. CAPUT X, 217
cedinis tuae, Domine, quam abscondistitimentibus te! Sed quid es amantibus?quid toto corde tibi servientibus? Vereineffabilis dulcedo contemplationis tuae,quam largiris amantibus te. In hoc maxime ostendisti mihi dulcedinem caritatistuae, quia, cum non essem, fecisti me,et cum errarem longe a te, reduxisti me,ut servirem tibi, et praecepisti, ut diligam te.
2. O fons amoris perpetui, quid dicamde te? Quomodo potero tui oblivisci,qui mei dignatus es recordari, etiampostquam contabui et perii? Fecisti ultraomnem spem misericordiam cum servotuo, et ultra omne meritum gratiam etamicitiam exhibuisti. Quid retribuamtibi pro gratia ista? Non enim omnibusdatum est, ut omnibus abdicatis saeculorenuntient et monasticam vitam assumant.Numquid magnum est, ut tibi serviam,cui omnis creatura servire tenetur? Nonmagnum mihi videri debet servire tibi;sed hoc potius magnum mihi et mirandumapparet, quod tam pauperem et indignumdignaris in servum recipere et dilectisservis tuis adunare.
218 LIBER III. CAPUT X.
3. Ecce, omnia tua sunt, quae habeo,et unde tibi servio. Verumtamen viceversa, tu magis mihi servis, quam egotibi. Ecce, caelum et terra, quae inministerium hominis creasti, praesto suntet faciunt cotidie, quaecumque mandasti.Et hoc parum est, quin etiam angelosin ministerium hominis ordinasti. Transscendit autem haec omnia, quia tu ipsehomini servire dignatus es, et te ipsumdaturum ei promisisti.
4. Quid dabo tibi pro omnibus istismilibus bonis? Utinam possem tibi servire cunctis diebus vitae meae! Utinamvel uno die dignum servitium exhiberesufficerem! Vere tu es dignus omni servitio, omni honore et laude aeterna. VereDominus meus es, et ego pauper servustuus, qui totis viribus teneor tibi servire,nec umquam in laudibus tuis debeofastidire. Sic volo, sic desidero; et quidquid mihi deest, tu digneris supplere.
5. Magnus honor, magna gloria, tibiservire et omnia propter te contemnere.Habebunt enim gratiam magnam, quisponte se subiecerint tuae sanctissimaeservituti. Invenient suavissimam Spiritus
LIBER III. CAPUT X. 219
sancti consolationem, qui pro amore tuoomnem carnalem abiecerint delectationem.Consequentur magnam mentis libertatem,qui arctam pro nomine tuo ingrediunturviam et omnem mundanam neglexerintcuram.
6. O grata et iucunda Dei servitus,qua homoveraciter efficitur liber et sanctus! O sacer status religiosi famulatus,qui hominem àngelis reddit aequalem,Deo placabilem, daemonibus terribilem.et cunctis fidelibus commendabilem! Oamplectendum et semper optandum servitium, quo summum promeretur bonumet gaudium acquiritur sine fine mansurum!
Consideratio.
O quanta caritas summi Patris; quantadilectio unigeniti Filii Dei: quanta benignitasSpiritus Sancti superabundavit in omne genushumanum. Quid dicis ad haec anima mea?Numquid ingrata erzs; aut zmunemor essepoteris tantae caritatis? Quomodo poterisneglegere eum; a quo tam diligenter quaesita es? Quomodo non reamares eum; quite tam ardenter amavit? Ama amantem ettam valide te amantem; ut potius eligeret
220 LIBER III. CAPUT X.
mortem subire: quam te fezzre. Haec fuitcaritas qua nemo maiorem habuit!.
Magnam misericordiam, Domine, cumservo tuo fecisti, sed ego, pro dolor, nonretribuo grates, sicut digne meruisti. Ideoque me tenent poenae et dolores cordis,quia non possum respondere beneficiis tuis,tam multis et tam magnis. Una vel semeldigne et iniegre pro omnibus his queam Zbregra&arz/? Obsecro autem, ut pro gratiarumactione acceptes meum pauperculum servitium, quo tibi servire cupio et ex caritatedebeo, et ut debitum servitutis meae radicaliter procedat ac finaliter tendat ad tuumbeneplacitum et honorem, nec umquam cormeum a tua dilectione avertatur, sed animaet corpus meum pariter vigeant et perseverentin sanctissimo servitio tuo, quamdiu spiritusest in visceribus meis et compos mei ipsius sumet tui recordari possum ?. /VzAzlest servitzummeum, etiam si fecero omne, quod iussisti *.
O guam pius, quam dulcis es azzgenhzbus/£&,quam bene places gzs/asbus fe/ Quiexperti sunt suavitatem tuam, norunt indemelius cogitare et loqui. "Vincit enim tuadulcedo omnem dulcedinem et dulcorat
! Sermones de vita et passione Domini 21, P..3,p. 174 sq, l. 21. — ? Soliloquium animae c.25,n.4. — ? Ib. n. rx. — * Ib. n. 1.
LIBER III, CAPUT XI. 221I
omnem amaritudinem !, Ex amore tibl servire, iucundissimum est et laborum solamen*.
O quam dulcis res est amor tuus, Christe;quam bene sonat, quam suaviter intrat, quamfortiter tenet et stringit! Utinam meseruztutíuae perpetuae obliget, totaliter capiat, totaliter sibi subiciat et proprium tuum me tibifaciat. Z^c enum maxime hber sum, cum abamore fuo captus sum et omni proprietate privatus et alienatus. Tu tene amoris vinculum,et stabit meum pauperculum servitium *.
Nec ignoro, quia nihil tibi confert meumservitium, sed mihi tamen proficit, si ago,quod tibi gratum esse novi f. Qui Deoservit,omni bono non deficiet 5. Servire Deo beatitudo animae, sanitas corporis: prudentiaspiritus, vita caelestis*. Infelix est et miser,qui Deo nonservit *.
CAPUT XI.
Quod desideria cordis examinanda suntet moderanda.
I. Fili, oportet te adhuc multa addiscere, quae necdum benedidicisti.
! Tb. c. I1, n. 3. — ? Ib. eap». — 9 Tb.n. 3. — *]Ib. n. 4. — *?Hortulus rosarum c. 2,n. I. — $8Parvum alphabetum monachilect, 22, P. 3,p. 321, l. r9. — * Hospitale pauperum c. 4, n. 2.
222 LIBER III. CAPUT XI.
Quae sunt haec, Domine?Ut desiderium tuum ponas totaliter
secundum beneplacitum meum, et tuiipsius amator non sis, sed meae voluntatis. cupidus aemulator. Desideria tesaepe accendunt et vehementer impellunt ;sed considera, an propter honorem meum,an propter tuum commodum magis movearis. Si ego sum in causa, bene contentus eris, quomodocumqueordinavero;Si autem de proprio quaesitu aliquidlatet, ecce, hoc est, quod te impedit etgravat.
2. Cave ergo, ne nimium innitaris superdesiderio praeconcepto, me non consulto:ne forte postea paeniteat aut displiceat,quod primo placuit, et quasi pro meliorezelasti. Non enim omnis affectio, quaevidetur bona, statim est sequenda; sedneque omnis contraria affectio ad primumfugienda. Expedit interdum refrenationeuti, etiam in bonis studiis et desideriis,ne per importunitatem mentis distractionem incurras, ne aliis per indisciplinationem scandalum generes, vel etiamper resistentiam aliorum subito turberiset corruas.
LIBER III. CAPUT XI. 223
3. Interdum vero oportet violentia utiet viriliter appetitui sensitivo contraire,nec advertere, quid velit caro et quidnon velit; sed hoc magis satagere, utsubiecta sit etiam nolens spiritui. Et tamdiu castigari debet, et cogi servitutisubesse, donec parata sit ad omnia, paucisque contentari discat et simplicibus delectari, nec contra aliquod inconveniensmussitare.
Consideratio.
Scrutare abdita cordis: si ira, si invidia,
si concupiscentia,sl avaritia,si eneaut tristitia: te movit et superavit. S1denique honorem Dei simpliciter et purequaesivist!: si humanam laudem. strenuevitasti, s1 propriam voluntatem prompte abnegasti; si te nulli praetulisti: si patientercorrectiones accepisti '. In omni igitur refacienda intus vel foris, emeplactum Deiperquire: et eius honorem maiorem omnibusutilitatibus fuis braepone ?*. Qui honores nondesiderat, nec propria commoda quaerit:securus et gaudens pergit ubique. Angustiaspatietur: quisquis terrena sectatur *. Oportet
! Libellus spiritualis exercitii c. 10, P. 2, p. 351,l4. — ? Ib. c. 8, P.2, p.345, Ll16. — ?Ib.P. 346, l. 9.
224 LIBER III. CAPUT XII.
carnem castigare, ne intumescat et concupiscatcontra spiritum et ne decipiat et fraevaleatcontra animam, trahendo ipsam in gehennam'*.
Omnium exercitiorum primum et utilemagis ad purgationem mentis est, passionesvitiorum agnoscere: et remedia eorum a Deocum gemitu et lacrimis postulare. Nam pauperes aegroti et vulneribus corporis afflicti:luctuosis precibus opem curationis a transeuntibus sedulo petunt. Misericors autem etpius Dominus non despiciet orationem contriti spiritus: pro aeterna salute gementis *.
Qui parva non cavet, ad pelora corruet?.Qui abstinet a licitis, securior est ab illicitis *.Cupidi multi, pauci paucis contenti. Nemoperfecte contentatur, nisi summo bono plenefruatur 5,
CAPUT XII.
De informatione patientiae et luctamineadversus concupiscentias.
I. Domine Deus, ut video, patientiaest mihi valde necessaria; multa enim inhac vita accidunt contraria. Nam qualiter
! Vallis liliorum c. 14, n. 3. — ? Libellusspiritualis exercitii c. r, P. 2, p. 332, 1l.2. — ? Hortulusrosarum c. I2, n. 6. — * Ib. c. 4, n. i. — ? Enchiridion monachorum c. 4, n.2.
LIBER III. CAPUT XII. 229
cumque ordinavero de pace mea, nonpotest esse sine bello et dolore vita mea.
2. Ita est, fili. Sed volo te non talemquaerere pacem,quaetemptationibus careataut contraria non sentiat, sed tunc etiamaestimare te pacem invenisse, cum fuerisvariistribulationibus exercitatus et in multiscontrarietatibus probatus. Si dixeris tenon posse multa pati, quomodo tuncsustinebis ignem purgatorii? De duobusmalis minus est semper eligendum. Utergo aeterna futura supplicia possis evadere, mala praesentia studeas pro Deoaequanimiter tolerare. An putas, quodhomines saeculi huius nihil vel parumpatiantur? Nec hoc invenies, etiam sidelicatissimos quaesieris.
3. Sed habent, inquis, multas delectationes et proprias sequuntur voluntates; ideoque parum ponderant suastribulationes.
4. Esto, ita sit, ut habeant, quidquidvoluerint; sed quamdiu, putas, durabit?Ecce, quemadmodum fumus deficientabundantes in saeculo, et nulla erit recordatio praeteritorum gaudiorum. Sedet cum adhuc vivunt, non sine amari
226 LIBER III. CAPUT XII.
tudine et taedio ac timore in eis quiescunt. Ex eadem namque re, unde sibidelectationem concipiunt, inde. dolorispoenam frequenter recipiunt. Iusteillisfit, ut, quia inordinate delectationes quaerunt et sequuntur, non sine confusioneet amaritudine eas expleant. O quambreves, quam falsae, quam inordinataeet turpes omnes sunt! Verumtamen praeebrietate et caecitate non intellegunt,sedvelut muta animalia propter modicumcorruptibilis vitae delectamentum mortemanimae incurrunt. Tu ergo, fili, postconcupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Delectare in Domino,et dabit tibi petitiones cordis tui.
5. Etenim si veraciter vis delectari etabundantius. a me consolari, ecce, incontemptu omnium mundanorum et inabscissione omnium infimarum delectationum erit benedictio tua, et copiosatibi reddetur consolatio. Et quanto teplus ab omni creaturarum solaciosubtraxeris, tanto in me suaviores et potentiores consolationes invenies. Sed primonon sine quadam tristitia et labore certaminis ad has pertinges. Obsistet inolita
LIBER III. CAPUT XII. 227
consuetudo, sed meliori consuetudine devincetur. Remurmurabit caro, sed fervore spiritus frenabitur. Instigabit etexacerbabit te serpens antiquus, sed oratione fugabitur; insuper et labore utiliaditus ei magnus obstruetur.
Consideratio.
Fateor, valde mzAiopus esse multa fazzentza.Qualis est enim 2z/z mea, nisi quaedam /ozga"mise"ia a die nativitatis usque in diem sepulturae meae?! Vide, Domine, paupertatemet infirmitatem meam, attende, quae dico;tibi enim revelavi causam meam. En, desidero requiem, et tu iniungis mihi laborem.Anhelo ad sublimia, tu autem proponishumilia. Quaero deliciarum copiam, sed tusuades paupertatis inopiam. Estne, DomineDeus meus, istud consilium et verbum tuum?
Utique. .Et quomodo coarctor, ut perficiatur 1nme?Dilige (inquit Dominus) me, et non an
gustiaberis in te. Leve est omne onus, quodcaritas tolerare iubet. Nec erit cuique labordurus, qui caritatis pane fuerit confortatus *.
!Detribustabernaculisc.3,n.r.—^? Ib.C. I, n. I 2.
228 LIBER III. CAPUT XII.
Et si rezurmurat caro inhrma: s$zrztusfamendebet esse promptus ad omnia ferendat.
Bene locutus es, Domine; fiat, quaeso,sicut dixisti. Qui dedisti consilium, fer etauxilium. Efficiatur totum suave, quidquidvidetur carni grave, et onus leve, quod iamante videbatur importabile ?.
Qui nihil amat in mundo, levius adversatolerat. Decipiuntur omnes amatoreseius, innihilo confidentes?*. Omnis deecatze carasfoenamsibi habet annexam *..Attende de damnatione malorum, quanta erunt cruciamentaeorum. S2 iam farum modo vales sustznere,quid fie? de inextinguibli 2eeza zmfernali?Infer digitum tuum in flammam ignis etforsitan vix tolerare sufficis. Quid ergo erit,si totum corpus mittatur in gehennamignis?Noli proinde timere eum, qui occidit carnem,nec indigneris ei, qui flagellat miserumcorpus; sedtime eum, qui, postquam occiderit, potestatem habet, et corpus et animamperdere in gehennam. Istud, dico, time,istud pondera, istud frequenter cogita, etvidebis, quod nihil est omnis tribulatio. tua.Memento in tribulatione tua, quia omnis
! De recognitione propriae fragilitatis c. 7, P. 2,p. 370, l.19. — ? De tribus tabernaculis c. 1,n.2. — * [b. c. 3, n 14 15. — * Hospitale pauperum c. 4, n. I.
LTBER III. CAPUT XIII. 229
labor ef dolor fimetur brevi tempore, sedmerces erit aeterna et copiosa apud me incaelis!.
Quid dignius; quam esse amicum Dei?Quid felicius; quam computari inter filiosDei? Quid ditius; quam habere partem inregno Christi? Quid iucundius; quaminteresse gaudiis angelorum? Quid nobilius ; quamperpetuo coronari in praesentia Dei et aspectuomnium sanctorum? ?
CAPUT XIII.
De oboedientia humilis subditiad exemplum Iesu Christi.
I. Fili, qui se subtrahere nititur aboboedientia, ipse se subtrahit a gratia;et qui quaerit habere privata, amittitcommunia. Qui non libenter et spontesuo superiori se subdit, signum est, quodcaro sua necdum perfecte sibi oboedit,sed saepe recalcitrat et remurmurat.Disce ergo celeriter superiori tuo te submittere, si carnem propriam optas subiugare. Citius namque exterior vincitur
! De tribus tabernaculis c. 3, n. 14. — ? Sermones ad novicios I9, P. 6, p. 168 sq, l. 30.
230 LIBER III. CAPUTXIII.
inimicus, si interior homo non fuerit devastatus. Non est molestior et peioranimae hostis, quam tu ipse tibi, nonbene concordans spiritui. Oportet omninoverum te assumere tui ipsius contemptum,si vis praevalere adversus carnem et sanguinem. Quia adhuc nimis inordinate tediligis, ideo plene te resignare aliorumvoluntati trepidas.
2. Sed quid magnum,si tu, qui pulvises et nihil, propter Deum te hominisubdis, quando ego, omnipotenset altissimus, qui cuncta creavi ex nihilo, mehomini propter te humiliter subieci? Factus sum omnium humillimus et infimus,ut tuam superbiam mea humilitate vinceres. Disce obtemperare, pulvis. Discete humiliare, terra et limus, et sub omnium pedibus incurvare. Disce voluntatestuas frangere et ad omnem subiectionemte dare.
3. Exardesce contra te, nec patiaristumorem in te vivere, sed ita subiectumet parvulum te exhibe, ut omnes superte ambulare possint et sicut lutum platearum conculcare. Quid habes, homoinanis, conqueri? Quid, sordide peccator,
LIBER III. CAPUT XIII. 23I
potes contradicere exprobrantibus tibi,qui totiens Deum offendisti et infernummultotiens meruisti? Sed pepercit tibioculus meus, quia pretiosa fuit animatua in conspectu meo: ut cognosceresdilectionem meam et gratus semper beneficiis meis existeres, et ut ad veramsubiectionem et humilitatem te iugiterdares, patienterque proprium contemptumferres.—'
Consideratio.
Tam diu erit lis in homine: quam diumanserit in propria voluntate !. Qui vultsummaeperfectioni cito propinquare : studeatante omnia oboedientiam servare ?. Securissima via ad caelum est stare in oboedientia ;et vivere sub disciplina: nec propria utilibertate. Qui pezfede se subit hominipropter Deum; dabit ei Dominus raZamspecialem in praesenti: et exaltabit eum ingloria sanctorum *. |
Quod tibi semel 4nhibetur: sic studeasdimittere, ut non sit opus secundo. Quod
! Libellus spiritualis exercitii c. 12, P. 2, p. 354,l. 12. — ? De disciplina claustralium c. 4, "P. 2,p. 284, l. 10. — ? Libellus spiritualis exercitii c. 12,P. 2, p. 354, l. 6.
232 LIBER III. CAPUT XIII.
tibi pro bono dicitur, pro bono accipe: eteris semper inde melior'. Qmouitempestivefacit quod debet: laetior postea ent?. Quicommunia sectatur, et szzguwlaia vitat, magisdiligetur et citius ad bonum finem perveniet ?,
Sine oboedientia et fraterna caritate: autparva, aut nulla sunt opera nostra. Cumhumili vero oboedientia: placent Deo etiamvilia et parva obsequia fratribus impensa €*.
O quam stupendum signum fecit Iesus:cum se ipsum praebuit omnibus exemplumverae humilitatis! O mirum super omnemirum; quod ewum sancdorumsanctissimuset ommum. domznorum altzssimus fit omnium
servorum suorum servüwsznfimus: quod summamaiestas inchnav:t se sponte zazfra Aomznmessimplices et pauperes suos commensalesdicens. Ego in medio vestri sicut qui ministrat (Lc 22, 27); non enim veni ministrari :sed ministrare (Mt 20, 28). Si ego dominuset magister vester vestros lavi pedes: et vosdebetisalter alterius lavare pedes (Io 13, 14) 5.Deus, ecce, hominum:servus factus est et
! Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 427,l 3. — ? Parvum alphabetum monachi lect. 16,P.3, p.320, 1.3. — ? Ib. p. 319 sq, 1.31. —* Sermones ad novicios 7, P. 6, p. 55, 1. 20. —$ Ib. 27, P. 6, p. 265 sq, 1. 27.
LIBER IIl. CAPUTXIII. 233
omo adhuc Aemzaz,aut potius Deo, subzectusnon est !,
Adiuva me, Iesu bone: et salva erit animamea. Servus tuus sum ego ?*.Carnis desideriadespicio, omnes actus et nefaria consiliamaligni spiritus abicio, tuo servitio me despondeo, tibi adhaerere cunctis diebus vitaemeae concupisco, iam iamque devote idagere instituo. Adhuc vero ut plenius perfidam voluntatem tuam, en meam frangereparatus sum per veram oboedientiam, quamtibl in praelato meo teneor exhibere. Eiusenim voci cum oboedio, tibi veraciteroboedio .
S1 secundum iustitiam mecum agere voluisses, zem deputatus essem cum emn, qui imznferuo sumi. Sed pepercit mihi pietas tua,Domine, atque locum tribuisti indulgentiae,ne similis fierem filio perditionis aeternae *.Servus tuus ego sum, Domine, tuus, inquam,quia emisti me. Libenter sum tuus, et nonpudet me proprium tuum esse. Nolo meiipsius esse; tu iuva, ut possim ab omniproprietate liberari *.
! De tribus tabernaculis c. 2, n. 2. — ? Brevisadmonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 428, l. 12. —? Orationes de passione Domini 1, P. 3, p. 338 sq,l. 25. — $*Soliloquium animae c.25, n. II. —* [b. n. 3.
234 LIBER IIT. CAPUT XIV.
CAPUT XIV.
De occultis Dei iudiciis considerandis,ne extolamur in bonis.
I. Intonas super me iudicia tua, Domine, et timore ac tremore concutisomnia ossa mea, et expavescit animamea valde. Sto attonitus et considero,quia caeli non sunt mundi in conspectutuo. Si in angelis repperisti pravitatem,
nec tamen pepercisti, quid fiet de me?Cecideruntstellae de caelo, et ego pulvis,quid praesumo? Quorum opera videbantur laudabilia, ceciderunt ad infima,et qui comedebant panem angelorum,vidi siliquis delectari porcorum.
2. Nulla est ergo sanctitas, si manumtuam, Domine, subtrahas. Nulla prodestsapientia, si gubernare desistas. Nullaiuvat fortitudo, si conservaredesinas.Nulla secura castitas, si eam non protegas. Nulla propria prodest custodia,S) non assit tua sacra vigilantia. Namrelicti mergimur et perimus, visitati veroerigimur et vivimus. Instabiles quippesumus, sed per te confirmamur; tepescimus, sed a te accendimur.
LIBER III. CAPUT XIV. 235
3. O quam humiliter et abiecte mihide me ipso sentiendum est! quam nihilipendendum, si quid boni videar habere!O quam profunde submittere me debeosub abyssalibus iudiciis tuis, Domine, ubinihil aliud me esse invenio, quam nihilet nihil! O pondus immensum! o pelagusintransnatabile, ubi nihil de me reperio,quam in toto nihil! Ubi est ergo latebragloriae?ubi confidentia devirtute concepta?Absorpta est omnis gloriatio vana in profunditate iudiciorum tuorum super me.
4. Quid est omnis caro in conspectutuo? "Numquid gloriabitur lutum contraformantem se? Quomodo potest erigivaniloquio, cuius cor in veritate subiectum est Deo? Non eum totus munduseriget, quem veritas sibi subiecit; necomnium laudantium ore movebitur, quitotam spem suam in Deo firmavit. Namet ipsi, qui loquuntur, ecce, omnesnihil;deficient enim cum sonitu verborum.Veritas autem Domini manet in aeternum.
Consideratio.
Multi fortes. ceciderunt, quia nimis de seipsis praesumpserunt. Multi infini con
236 LIBER III. CAPUT XIV.
valuerunt, quia in Deo speraverunt et euminvocaverunt . Quis ergo gloriabitur cas£uzzse habere cor inter homines, ut vivat abomni malitia purus? Vere zz//zs?. Fragilessumus et instabzes. Et nisi Deus sua gratianos semper adiuvet, stare et perseverare nonvalemus, nec hostibus nec vitiis resistere *,
O Deus, tu so/zs sazucius,tu solus Dominus,tu solus altissimus, Iesu Christe; tu anteomneset inter omnes, tu super omnes angeloset sanctos, benedictus es in saecula. Oroitaque, Domine Deus, sana animam meam,quia peccavi tibi. Cor mundum crea in meet omnes iniquitates meas dele, ut sim totuspurus, totus tuus, tibi placitus et acceptus,mihi autem vilis et abiectus in oculis meis,ut inveniam gratiam et misericordiam coramte et omnibus sanctis tuis nunc et semper,pie Iesu Christe *.
Jremens facfus sum ego et fzmeo, quiaDeus zecangelis nec hominibus superbientibusfepercit. Vae mihi, si sic ascendero; et vaeiterum mihi, si non descendero * Zremensfactus sum ego, dum extremum penso diemet horam; quoniam tunc Deus non flecteturprecibus, sed erit iustus iudex omnibus.
! Hortulus rosarum c. 9, n. 2. — ? Hospitalepauperum c. I2, n. 2. — ? Ib. c. 8, n. 2. — * Ib.c. I2, n. 2. — P?Detribus tabernaculis c. 2, n. 3.
LIBER III. CAPUT XV. 237
Sancte Deus, sancte fortis, sancte et misericorssalvator, amarae morti ne tradas me; sedda locum paenitentiae, ut digne queampeccata mea deflere, priusquam defungarhac luce!.
CAPUT XV.
Qualiter standum sit ac dicendumin omni re desiderabili.
I. Fili, sic dicas in omni re: Domine,si tibi placitum fuerit, fiat hoc ita. Domine, si fuerit honor tuus, fiat hoc innomine tuo.. Domine, si mihi viderisexpedire, et utile esse probaveris, tuncdona mihi hoc uti ad honorem tuum.Sed si mihi nocivum fore cognoveris,nec animae meae saluti prodesse, aufera me tale desiderium. Non enim omnedesiderium est a Spiritu Sancto, etiamsi homini videatur rectum et. bonum.Difficile est pro vero iudicare, utrumspiritus bonus an alienus te impellat addesiderandum hoc vel illdd, an etiamex proprio movearis spiritu. Multi in
! Soliloquium animae c. 2, n.4.
238 LIBER III. CAPUT XV.
fine sunt decepti, qui primo bonospirituvidebantur inducti.
2. Igitur semper cum timore Dei etcordis humilitate desiderandum est etpetendum, quidquid desiderabile mentioccurrit, maximeque cum propria resignatione, mihi totum committendum est,atque dicendum: Domine, tu scis, qualiter melius est; fiat hoc vel illud, sicutvolueris. Da, quod vis et quantum viset quando vis. Fac mecum, sicut sciset sicut tibi magis placuerit et maiorhonor tuus fuerit. Pone me, ubi vis, etlibere age mecum in omnibus. In manutua sum, gyra et reversa me per circuitum.En, servus tuus ego, paratus ad omnia,quoniam non desidero mihi vivere, sedtibi: utinam digne et perfecte.
Oratio jro beneplacito Dei. perficiendo.
3. Concede mihi, benignissime Iesu,gratiam tuam, ut mecum sit et mecumlaboret, mecumque usque in finem perseveret. Da mihi hoc semperdesiderareet velle, quod tibi magis acceptum estet carius placet. Tua voluntas mea sit,et mea voluntas tuam semper sequatur
LIBER III. CAPUT XV. 239
et optime ei concordet. Sit mihi unumvelle et nolle tecum, nec aliud possevelle aut nolle, nisi quod tu vis et nolis.
4. Da mihi omnibus mori, quae inmundo sunt, et propter te amare contemni et nesciri in hoc saeculo. Da mihisuper omnia desiderata .in te requiescereet cor meum in te pacificare. Tu verapax cordis, tu sola requies: extra tedura sunt omnia etinquieta. In hac pacein id ipsum, hoc est, in te uno summoaeterno bono, dormiam et requiescam.Amen.
Consideratio.
S1vis esse bonus et perfectus servus Dei,non tuam, sed Dei opta in omnibus voluntatem. Eius sequere animo humili ordinationem, et omnia tibi parebunt. Noli inisto vel illo tuam velle impleri voluntatemvel electionem, quae saepe proprietaria estet iniusta, sed dic: .Szeu£Domnus voluerzt,Za fat; nam ita fieri melius est !. Pater,non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Pater,fat voluntas tua bona, et non mea mala*.
! De fideli dispensatore c. 1, 8 27. — ? Hospitale pauperum c. 20, n.I.
240 LIBER III. CAPUT XVI.
Oratio pro beneplacito Dei perficiendo.O Domine, doce me semper sequi et
facere. voluntatem tuam et relinquere meam,quia hoc Zeneplacitumest tib; et utile mihi prosalute animae meae. Domine, numquammihicontingat, aliquid cogitare vel desiderare autoperari, guod dzsplzcetfzbzaut alteri noceat!.
Domine, tu omnia nosti; tu scis, quidexpediat mihi. cce, servus fuus ego sum;fiatmihisecundumverbum.fuum?.| Utinaminveniam gratiam in oculis tuis et tibi placeatpauperculum servitium meum. Nil quippesic carum esse poterit servulo tuo, sicuthabere gratiam in conspectu tuo, et agnosciinter filios tuos, qui nec dignus sum vocariservus tuus. Domine, quidquid dico, quidquidaliud desidero, ecce, totus zz »anzbus fuis sum,Jac mihi secundum verbum tuum, secundumbeneplacitum tuum ; secundum ordinationemtuam et secundum omnem voluntatem. tuam9;
CAPUT XVI.
Quod verum solacium in solo Deo estquaerendum.
I. Quidquid desiderare possumvelcogitare ad solacium meum, nonhic
! Vallis liliorum c. 9, n. 2. — ? De tribustabernaculis c. 3, n. 15. — ? De fideli dispensatorec3, 87.
LIBER III. CAPUT XVI. 24I
expecto, sed in posterum. Quodsi omniasolacia mundi solus haberem, et ommnibus deliciis frui possem, certum est, quoddiu durare non possent. Unde nonpoteris,anima mea, plene consolari nec perfecterecreari, nisi in Deo, consolatore pauperum ac susceptore humilium. Expectamodicum, anima mea, expecta divinumpromissum, et habebis abundantiam omnium bonorum in caelo. 5i nimis inordinateista appetis praesentia, perdes aeterna etcaelestia. Sint temporalia in usu, aeterna indesiderio. Non potes aliquo bono temporalisatiari, quia ad haec fruendanon es creata.
2. Etiam si omnia creata bona haberes,non posses esse felix et beata; sed inDeo, qui cuncta creavit, tota beatitudotua et felicitas consistit, non qualis videtur et laudatur a stultis mundi amatoribus, sed qualem expectant boni Christifideles, et praegustant interdum spirituales ac mundicordes, quorum conversatio est in caelis. Vanumest et breveomne humanum solacium. Beatum etverum solacium, quod intus a veritatepercipitur. Devotus homo ubique secumfert consolatorem suum lesum, et dicit
242 LIBER III. CAPUT XVI.
ad eum: Adesto mihi, Domine lesu, inomni loco et tempore. Haec mihi sitconsolatio, libenter velle carere omnihumano solacio. Et si tua defuerit consolatio, sit mihi tua voluntas et iustaprobatio pro summo solacio. Non enimin perpetuum irasceris, neque in aeternumcomminaberis.
Consideratio.
Quid potest boni conferre homini reve e£znameforissolacium?| Autquid,postpositocreatore, capletur de creatura iucunditatis ?Nis] per creaturam quaerat ascendere adconditorem, laborabit nec satiabitur animaeius *. /VZ quippe ewzmaefamem satiat, misisolus Zezs, qui eam creavit. Extra Deumomnis delectatio prava, omnis laetitia vana,omnis copia rerum inopia est *.
Qui nihil terreni solacii foris quaerit:nihil in creaturis inordinate diligit; cito internam quietem et Christi amorem sentiet:et cunctas gravitates undecumquevenientes,Christo zz£usconfortante et iuvante, facillimetolerabit?. Gloria et divitiae servorum DeiChristus, rex caelorum *?. .
! Desolitudine et silentio c. I, n. 16. — ? Hortulus rosarum c. 8, n. 3. — ? Sermones ad novicios 13, P. 6, p. 94, l. 1
LIBER III. CAPUT XVII. 243
Domine Deus salutis meae, da finembonum vitae meae. Quamdiu hic sum, pauperperegrinus sum. Non possum dicere: Satisest mihi, quia satietas zu/Eus bom: est zmraesent, sed bonum meum, quod expecto, tues, in quem credo. Cum ergo apparueritgloria tua et me impleverit, tunc confitebortibi, quia omnino mihi iam sufficit !. Quandoreplebis os meum laude perpetua, et exultabitcor meum et azz;m ec cum sanctis tuisin gloria tua?
Sustine tempus ad modicum, et videbismirabilia magna, cum sonuerit tuba novissima.Tunc dabo sanctis meis pro omni laboreetdolore requiem. et vitam aeternam. Quidvis amplius?
Prorsus nihil. Tu solus sufficis mihi, Deusmeus, qui das vitam aeternam amatoribuset laudatoribus tuis, pro parvis immensa, proinfimis summa, pro perituris aeterna ?.
CAPUT XVII.
Quod omnis sollicitudo in Deostatuenda sit.
I. Fili, sine me tecum agere, quodvolo; ego scio, quid expedit tibi. Tu
! Soliloquium animae c. 5, n. 3. — ? Vallisliliorum c. 26, n. 3.
16*
244 LIBER III. CAPUT XVII.
cogitas, sicut homo, tu sentis in multis,sicut humanus suadet affectus.
2. Domine, verum est, quod dicis.Maior est sollicitudo tua pro me, quamomnis cura, quam ego gerere possumpro me. Nimis enim casualiter stat, quinon proicit omnem sollicitudinem suamin te. Domine, dummodo voluntas mearecta et firma ad te permaneat, fac deme, quidquid tibi placuerit. Non enimpotest esse nisi bonum, quidquid de mefeceris. Si me vis esse in tenebris, sisbenedictus, et si me vis esse in luce, sisiterum benedictus. Si me dignaris consolari, sis benedictus, et si me vis tribulari, sis aeque semper benedictus.
3. Fili, sic oportet te stare, si mecumdesideras ambulare. Ita promptus essedebes ad patiendum,sicut ad gaudendum.Ita libenter debes esse inops et pauper,sicut plenus et dives.
4. Domine, libenter patiar pro te, quidquid volueris venire super me. Indifferentervolo de manu tua bonum et malum, dulceet amarum, laetum ettriste suscipere, etpro omnibus mihi contingentibus gratiasagere. Custodi me ab omni peccato, et
LIBER III. CAPUT XVII. 245
non timebo mortem nec infernum. Dummodo in aeternum me non proicias, necdeleas de libro vitae, non mihi nocebit,quidquid venerit tribulationis super me.
Consideratio.
Depone omnem inutilem soeZ£ezudznemrerum temporalium, de futuris proventibuspenitus te exoccupando: zac/a autem cogztatutmiuum zn Domino caelestia meditando. Necpro necessariis vitae avare labores: ut abundesin posterum. Potius labora pro anima tua,et pro gratia acquirenda: quam ut caro benepascatur, vermibus corrodenda. "Vide nenimium pro temporalibus desudes: et inspiritualibus exercitiis te neglegas. Bonumest quaerere commune bonum:sedspiritalemagis quam terrenum. Bonum est in sudorevultus edere panem: sed noli oblivisci paniscaelestis!.
Totum te Deo committe; et quod tibi estgrave: fiet cito portabile?, Gratias age Deosemper corde et ore: qualitercumque tibisuccedit in gravamine et dolore. Nam Deusomnia provide dispensat in mundo: veroetrecto iudicio ab aeterno *.
! Sermones de vita et passione Domini 17, P. 3,p. 161,1. 5. — ? Parvum alphabetum monachilect. 19,P. 5, p. 320, l. 25. — ? Ib. lect. 7, P. 3, p. 318, l. 7.
246 LIBER III, CAPUT XVIII.
Pater, fiat voluntas tua. Pater, non sicutego volo, sed sicut tu vis. Omnia iudiciatua vera sunt et recta; hunc humilias et huncexaltas. Iustus es, Domine, et rectum iudiciumtuum; fidelis et sanctus in omnibus operibustuis. In voluntate tua cuncta sunt posita,et non est, qui possit resistere tibi. "Tuenimfecisti caelum et terram, maria et omnia,quae caeli ambitu continentur. Dominusuniversorum tu es; propterea in manus tuascommendo spiritum meum, quia redemptormeus es tu. Cum aezfer fuero, laudabo£e; cum Zrzs£s fuero, laudabo fe. Cum /aetusfuero, /audabo fe; ubicumque fuero, semperlaudabo te ?.
CAPUT XVIII.
Quod temporales miseriae. exemploChristi aequanimiter sunt ferendae.
I. Fili, ego descendi de caelo pro tuasalute; suscepi tuas miserias, non necessitate, sed caritate trahente, ut patientiamdisceres et temporales miserias non indignanter ferres. Nam ab hora ortus meiusque ad exitumin cruce non defuit mihi
! De tribus tabernaculis c. 3, n. I5.
LIBER IIT. CAPUT XVIIT. 247
tolerantia doloris. Defectum rerum temporalium magnumhabui, multas querimonias de me frequenter audivi, confusiones et obprobria benigne sustinui,pro beneficiis ingratitudinem recepi, promiraculis blasphemias, pro doctrina reprehensiones.
2. Domine, quia tu patiens fuisti invita tua, in hoc maxime implendo praeceptum Patris tui: dignum est, ut ego,misellus peccator, secundum voluntatemtuam patienter me sustineam; et donecipse volueris, onus corruptibilis vitae prosalute mea portem. Nam et si onerosasentitur praesens vita, facta est tameniam per gratiam tuam valde meritoria,atque exemplo tuo et sanctorum tuorumvestigiis infirmis tolerabilior et clarior.Sed et multo magis consolatoria, quamolim in lege veteri fuerat, cum portacaeli clausa persisteret, et obscurior etiamvia ad caelum videbatur, quando tampauci regnum caelorum quaerere curabant. Sed neque qui tunciusti erantet salvandi, ante passionem tuam etsacrae mortis debitum caeleste regnumpoterant introire.
248 LIBER IIl. CAPUT XVIII.
3. O quantas tibi gratias teneor referre,quod viam rectam et bonam dignatuses mihi et cunctis fidelibus ad aeternumregnum tuum ostendere? Namvita tuavia nostra: et per sanctam patientiamambulamus ad te, qui es corona nostra.Nisi tu nos praecessisses et docuisses,quis sequi curaret? Heu, quanti longeretroque manerent, nisi tua praeclaraexempla inspicerent! Ecce, adhuc tepescimus, auditis tot signis tuis et doctrinis:quid fieret, si tantum lumen ad sequendumte non haberemus?
Consideratio.
Videte manus meas et pedes meos, quiacrucifixus sum pro vobis. Mittite manusvestras, et cognoscite loca clavorum meorum.Palpate vulnera mea et videte, quia fluuntsanguis et aqua de latere meo, Aperuiianuam cordis mei; intrate in ilud. Latuslancea perforari feci ; abscondite vosin illo !.Libenter sz/ferte aliquid pro mes egosustinuijam mulia pro vobis. Feci leve et orzabzeexemplo :eo, ne formidetis crucem, quamcernitis ?.
1 De tribus tabernaculis c. 3, n. 9. — ? Ib. n. ro.
LIBER III. CAPUT XVIII. 249
Domine Iesu Christe, qui pro nostra salutepati, crucifigi ac mori venisti, da mihi passionem tuam doloroso corde saepius percogitare et eam constanter posse imitari !.Te ipsum mihi proposuisti in exemfiumvivendi, ut si quemplam sanctorum imitaritaederet, saltem te Deum mecum sequi nonpigeat. Et ne hoc impossibileiudicarem,multa mihi milia exempla sanctorum reliquisti, qui tua vestigia ardenter sunt secuti ?.Da mihi patienter fraesemíes viae sarcinamquoadusque iusseris et meae vocationis terminus venerit fer/erre: corpus quoque etanimam tibi creatori meo fideliter commendare*,
Esto fidelis usque ad mortem, et dabiturtibi corona vitae *. Quid melius et digniuspro nostra imaginatione per hanc ceremaz.intellegere possumus ; quam ipsum Dominumnostrum Zeswm CArzsíum aeternae gloriaedonatorem? Ipse est enim essentiale praemium et corona omnium sanctorum: principium et finis omnium bonorum. Ipse summafelicitas, summa iucunditas: summa pulchri
! Orationes de passione Domini 2, P. 3, p. 339,l. 25. — ? Meditatio de incarnatione Christi P. 3,p. 56, 1.2. — ? De disciplina claustralium c. 10,P. 2, p. 305, 1. 20. — * Dialogus noviciorum c. 4,n. 9.
250 LIBER III. CAPUT XIX.
tudo, summa suavitas. Ipse aeterna veritas,aeterna sapientia: aeterna bonitas, aeternamalestas. Ipse fons vitae amoenissimus ; quiomnes caeli cives sua praesentia laetificatet inebriat: in misericordia salvat et coronat;per gratiamiustificat et illuminat ; per gloriambeatificat et satiat. Ipse omnia ad se trahit,omnia per se implet, super omnia exaltat, etsupereffluenter remunerat; tribuens singulisaureum denarium pro laboribus paucis: etpro brevi certamine auream coronam invitaaeterna cum angelis potissime possidendam.Pro hac corona habenda omnes laboraredebemuset certare ut vincamus ; sicut omnessancti ante nos fecerunt et vicerunt; quimodo cum Christo regnant!.
CAPUT XIX.
De tolerantia iniuriarum, et quis veruspatiens probetur.
I. Quid est, quod loqueris, fili? Cessaconqueri, considerata mea et aliorumsanctorum passione. Nondum usque adsanguinem restitisti. Parum est, quodtu pateris, in comparatione eorum, qui
.1 Sermones ad novicios 27, P. 6, p. 249 sq,l. 21.
LIBER III. CAPUT XIX. 25I
tam multa passi sunt, tam fortiter temptati, tam graviter tribulati, tam multipliciter probati et exercitati. Oportet teigitur aliorum graviora ad mentem reducere, ut levius feras tua minima. Et sitibi minima non videntur, vide, ne ethoc tua faciat impatientia, Sive tamenpatva sive magna sint, stude cunctapatienter sufferre.
2. Quanto melius ad patiendum tedisponis, tanto sapientius agis et ampliuspromereris; feres quoque levius animoet usu ad hoc non segniter paratis. Necdicas: Non valeo haec ab homine talipati, nec huiuscemodi mihi patienda sunt;grave enim intulit damnum, et improperat mihi, quae numquam cogitaveram ;sed ab alio libenter patiar, et sicut patienda videro. Insipiens est talis cogitatio, quae virtutem patientiae non considerat, nec a quo coronanda erit, sedmagis personas et offensas sibi illatasperpendit.
3. Non est verus patiens, qui pati nonvult, nisi quantum sibi visum fuerit, eta quo sibi placuerit. Verus autem patiensnon attendit, a quo homine, utrum a
252 LIBER III. CAPUT XIX.
praelato suo an ab aliquo aequali autinferiori, utrum a bono et sancto viro,vel a perverso et indigno exerceatur. Sedindifferenter ab omni creatura, quantumcumque et quotienscumque ei aliquidadversi acciderit, totum hoc de manuDei gratanter accipit et ingens lucrumreputat, quia nil apud Deum, quamlibetparvum, pro Deo tamen passum, poteritsine merito transire.
4. Esto itaque expeditus ad pugnam,si vis habere victoriam. Sine certaminenon potes venire ad patientiae coronam.Si pati non vis, recusas coronati Siautem coronari desideras, certa viriliter,sustine patienter. Sine labore non tenditur ad requiem, nec sine pugna pervenitur ad victoriam.
5. Fiat, Domine, mihi possibile pergratiam, quod mihi impossibile videturper naturam. lu scis, quod modicumpossum pati, et quod cito deicior, leviexurgente adversitate. —Efficiaturmihiquaelibet exercitatio tribulationis pronomine tuo amabilis et optabilis: nampati et vexari pro te valde salubre estanimae meae.
LIBER III. CAPUT XIX. 2953
Consideratio.
Optima doctrina: patientia in angustia !.Displiceat semper malum: placeat tolerantiamali*. Quamdiu hic vixeris: contra te ipsumcertare habes: et adversarium sustinere. Inhoc crescit meritum tuum si propter Deumsustines quod tibi est molestum *. .Swszzzefatzenter tibi molestum propter Christum prote crucifxum €f
Quid nunc eezquereris, anima mea? Dic,ubi sit patientia tua? "Tu rea es, et lesuspro te in poena est. 'Tu peccasti, et illeflagellatur. Quid retribues illi pro omnibus,quae tribuit tibi! * O frater paupercule, infime et despecte, noli deficere in tribulationeet dolore, quia probaris cum Christo in cruceet cum martyribus in clausura et carcere.Sustine ergo modicum patienter et libenter,qui non potes multa ferre gaudenter, szew"mult sancii fecerunt 9. Nihil est, quod tufacis et pateris pro Christo in servitio Dei,comparationesanctorumet aliorum devotorum *.
! Derecognitione propriae fragilitatis c. 4, P. 2,p. 365, 1. 21. — ? Ib. p. 366, 1l.7. — ? De bonapacifica vita P. 2, p. 396, l1.15. — * Vallis liliorumc. I8, n. 2. — ? De tribus tabernaculis c. 3, n. 8. —$ Hospitale pauperum c. 10, n. 3. — ^"Vallis liliorum C. 33, n. 8.
254 LIBER III. CAPUT XIX,
Praeponegraviora portare: tunc mora faclus supportabis !*.
Noli laudes hominumappetere, quae vanaesunt, nec vituperia expavescere, quae nonobsunt, sed animam purgant et humiliant ?.Carissimos reputa amicos et patronos: quite premunt et vituperant. S1 enim rectesapis et consideras: Zzerwminde acquires*.
Quis tibi nocere poterit, si bonus aemulatorvirtutis fueris? Ecce, omnes gemitus tuinumerati sunt, et tam parvum nihil gzerzzs,pro quo non ceorenzaberzs. In tribulationepositus memento, quod haec est via sanctorum, per quam transitur ad regnum caelorumf.
Nonne, si bene perpenditis, nemo dignuserit coroza7:,qui non legitime videtur cerae.Etenim in certamine probatur bonus miles.Deponite certamina temptationum et conflictustribulationum, e£ zul/e erzt vidoria. Et snulla vzceriz, recte nulli debetur mercediscorona *.
Nemo dignus est a Deo sublimari, nisiqui scit pro Deo vituperia pati. Sicut enimtu, Domine Deus, passus es pro me, ita etego debeo pati pro te et te sequi pro posse.
! De bona pacifica vita P. 2, p. 395, !. 6. —? Vallis liliorum c. 17, n. 2. — ? Parvum alphabetum monachi lect. Io, P.3, p. 318, 1. 22. —* De tribus tabernaculis c. 3, n. 12.
LIBER IH. CAPUT XX. 255
Tu enim sancto Petro dixisti: Sequere me.Sed heu mihi, Domine, guia iam parumjossum paf; pro te. Saepe propono et dedecem vix unum perficio. Multa sunt verba,sed opera pauca. "Totum est culpa mea etexcusatio nulla. Quid ergo restat ad istadicere et cogitare, nis] veniam petere etorare: Peccavi, Domine, miserere mei!Omnes sancti et amici Dei, orate pro me,quia infirmus sum !,
CAPUT XX.
De confessione propriae infirmitatiset huius vitae miseriis.
I. Confitebor adversum meiniustitiammeam, confitebor tibi, Domine, infirmitatem meam. Saepe parva res est, quaeme deicit et contristat. Propono mefortiter acturum; sed cum modica temptatio venerit, magna mihi angustia fit.Valde vilis quandoque res est, undegravis temptatio provenit. Et dum putome aliquantulum tutum, cum nonsentio,invenio me nonnumquam paene devictumex levi flatu.
! Vallis liliorum c. 17, n. 2.
2956 LIBER III. CAPUT XX.
2. Vide ergo, Domine, humilitatemmeam et fragilitatem tibi undique notam.Miserere et eripe me de luto, ut noninfipar, ne permaneam deiectus usquequaque. EHocest, quod me frequenterreverberat, et coram te confundit, quodtam labilis sum, et infirmus ad resistendumpassionibus. Et si non omnino ad consensionem, tamen mihi etiam molesta etgravis est earum insectatio, et taedetvalde sic cotidie vivere in lite. Ex hincnota mihi fit infirmitas mea, quia multofaciliusirruunt abominandae semperphantasiae, quam discedunt.
3. Utinam,fortissime DeusIsrael, zelatoranimarum fidelium, respicias servi tui laborem et dolorem,assistasqueilliin omnibus, ad quaecumqueperrexerit. Roborame caelesti fortitudine, ne vetus homo,misera caro spiritui necdum plene subacta,praevaleat dominari, adversus quam certare oportebit, quamdiu spiratur in hacvita miserrima. Heu, qualis est haecvita, ubi non desunt tribulationes et miseriae, ubi plena laqueis et hostibus suntomnia! Nam una tribulatione seu temptatione recedente, alia accedit; sed et
LIBER III. CAPUT XX. 297
priore adhuc durante conflictu, alii pluressuperveniunt, et insperate.
4. Et quomodopotest amari vita, tantashabens amaritudines, tot subiecta calamitatibus et miseriis? Quomodoetiam diciturvita, tot generans mortes et pestes? Ettamen amatur, et delectari in ea a multisquaeritur. Reprehenditurfrequenter mundus, quod fallax sit et vanus, nec tamenfacile relinquitur, quia concupiscentiaecarnis nimis dominantur. Sed alia trahuntad amandum,alia ad contemnendum. Trahunt ad amorem mundidesiderium carnis,desiderium oculorum et superbia vitae;sed poenae ac miseriae iuste sequentesea odium mundi pariunt et taedium.
5. Sed vincit, pro dolor, delectatioprava mentem mundo deditam, et essesub sentibus delicias reputat, quia Deisuavitatem et internam virtutis amoenitatem nec vidit, nec gustavit. Qui autemmundum perfecte contemnunt, et Deovivere sub sancta disciplina student, istidivinam dulcedinem, veris abrenuntiatoribus promissam, non ignorant; et quamgraviter mundus errat et varie fallitur,clarius vident.
258 LIBER III. CAPUT XX.
Consideratio.
Parva res estsaepe,propter quam adipiscendam generatur homini perplexitas magna!.Magna zmfirmitasea, ut stare sit difficile,proclivumautem vitiis et mentis calamitatibussuccumbere?.
Ila, quae supra me sunt, peto, ut veniant,et non semper praesto sunt; haec, quaeinfra Deus posuit, opto, ut ZzsceZaz/, et ipsamanere iuxta me non vocata volunt. Veniuntcatervatim ad me et cum iis cogitationesdiversae, quaedam ex saeculo, aliquae excarne, plures ex diabolo, et circumdantesme undique dicunt: Os tuum et caro tuasumus. Maneamus paululum apud te. Consenti nobiscum. Amicus esto noster et sedehic etiam apud nos. Blandimentis suis etpromissionibus magnisastute mihi insidiantur.Ego autem, quoniam mortalis sum homoetzmbecillzsad reszstendum, horum persuasionibuset importunitatibus, ut oportet, non satiscontradico. Et tamen si ita, ut suadent,fecero, actum est, quod fallor, quoniam indolo mecum loquuntur et non ex Deo istapassio, sed ex maligno. Qui in Deo sapientessunt, non credunt omni spiritui, sed probant
! Epistula 2, n. 4. — ? De vera compunctionen. 10.
LIBER III. CAPUT XX. 259
omnia, utrum ex Deo sit spiritus an ex mundo.Audiunt quidem, sed non consentiunt, dicentes: Nescimus, unde sitis. JDiscedite,quoniam ex patre diabolo estis et veritas invobis non est !.
Talis est conflictus piorum; et quis sitlabor temptationum omnium, zou:£Domznus,
qui universa respicit. Vita ista doloribus etpressuris plena est, sicut optime norunt, quide amarztudzmiseius calice biberunt. Zaedeanimam meqm viae eae, et dolor meusrenovatur cotidie? O lutum, lutum, usquequo adhaerebis mihi? O tenebrae et lubricum,quamdiu involvar a vobis??
Certe errafzs et vos ipsos decipitis, quibusmundus adhuc dulcis est et iucunda vitapraesens. Nihil enim est in hac vita itaiucundum, quin habeat aliquid amaritudinisannexum; nil in creaturis tam pretiosum etbonum et delectabile, quod possit animamhominis satiare et beatifcare, ab omni maloeripere et omni bono replere et semperlaetificare *.
Quando ad contemptumpraesentium Christservus non nititur, parum de 4/zza comsolatzezepercipere meretur. Ergo ibi solaciumquaerat, ubi solius veritatis et aeternitatis
1 Tb. n. 11 12. — ? Ib. n. 16. — ? Ib. n. ro. —
* Vallis liliorum c. 34, n. 2.17 *
260 LIBER III. CAPUT XXI.
plenitudo est. Et ex indeficiente fonte adrefrigerandum seu consolandum animam suamhaustum aquae vivae petat, quia nobilior estguttula una 4z7:zae dulcedzmzs, quam puteusplenus voluptatibus terrenis '.
CAPUT XXI.
Quod in Deo super omnia bona et donarequiescendum est.
I. Super omnia et in omnibus requiesces,anima mea, in Domino semper, quia ipsesanctorum aeterna requies. Da mihi,dulcissime et amantissime lesu, in tesuper omnem creaturam requiescere:super omnem salutem et pulchritudinem,super omnem gloriam et honorem, superomnem potentiam et dignitatem, superomnem scientiam et subtilitatem, superomnes divitias et artes, super omnemlaetitiam et exultationem, super omnemfamam et laudem, super omnem suavitatem et consolationem, super omnemspem et promissionem, super omnemeritum et desiderium, super omnia dona etmunera, quae potes dare et infundere,
1 Sermo I ad fratres n. 2.
LIBER III. CAPUT XXI. 261
super omne gaudium et iubilationem,quam potest mens capere et sentire,denique super angelos et archangelos,et super omnem exercitum caeli, superomnia visibilia et invisibilia, et superomne, quod tu, Deus meus, non es.
2. Quia tu, Domine Deus meus, superomnia optimus es, tu solus altissimus,tu solus potentissimus, tu solus sufficientissimus et plenissimus, tu solussuavissimus et solaciosissimus, tu soluspulcherrimus et amantissimus, tu solusnobilissimuset gloriosissimus super omnia,in quo cuncta bona simul et perfecte sunt,et semper fuerunt, et erunt: atque ideominus est et insufficiens, quidquid praeterte ipsum mihi donas, aut de te ipsorevelas, vel promittis, te non viso, necplene adepto: quoniam quidem.non potestcor meum veraciter requiescere, nec totaliter contentari,.nisi in te requiescat, etomnia dona omnemque creaturam transcendat.
3. O mi dilectissime sponse, Iesu Christe,amator purissime, dominator universaecreaturae, quis mihi det pennas veraelibertatis, ad volandum et pausandum in
262 LIBER III. CAPUT XXI.
te? O quando ad plenum dabitur mihvacare et videre, quam suavis es, DomineDeus meus? Quando ad plenum merecolligam in te, ut prae amore tuo nonsentiam me, sed te solum, supra omnemsensum et modum, in modo non omnibus noto? Nunc autem frequenter gemo,et infelicitatem meam cum dolore porto.Quia multa mala inhac valle miseriarumoccurrunt, quae me saepius conturbant,contristant et obnubilant; saepius impediunt et distrahunt, alliciunt et implicant,ne liberum habeam accessum ad te, et
me iucundis fruar amplexibus, praestosemper beatis spiritibus. Moveat te suspirium. meum et desolatio multiplex interra.
4. O Iesu, splendor aeternae gloriae,solamen peregrinantis animae, apud teest os meum sine voce, et silentium meumloquitur tibi. Usquequo tardat veniredominus meus? Veniat ad me pauperculum suum, et laetum faciat. Mittatmanum suam, et miserum eripiat de omniangustia.. Veni, veni: quia sine te nullaerit laeta dies aut hora, quia tu laetitiamea, et sine te vacua est mensa mea.
LIBER IIl, CAPUT XXI. 263
Miser sum et quodammodo incarceratuset compedibus gravatus, donec luce praesentiae tuae me reficias ac libertati dones,vultumque amicabilem demonstres.
5. Quaerant alii pro te aliud, quodcumque libuerit: mihi aliud interim nilplacet nec placebit, nisi tu Deus meus,spes mea, salus aeterna. Non reticebo,nec deprecari cessabo, donec gratia tuarevertatur, mihique tu intus loquaris.
6. Ecce, assum, ecce, ego ad te, quiainvocasti me. Lacrimae tuae et desideriumanimae tuae, humiliatio tua et contritiocordis inclinaverunt me et adduxeruntad te.
7. Et dixi: Domine, vocavi te et desideravi frui te, paratus omnia respuerepropter te. Tu enim prior excitasti me,ut quaererem te. Sis ergo benedictus,Domine, qui fecisti hanc bonitatem cumservo tuo, secundum multitudinem misericordiae tuae. Quid habet ultra dicereservus tuus coram te, nisi ut humilietse valde ante te, memor semper propriaeiniquitatis et vilitatis? Non enim estsimilis tui in cunctis mirabilibus caeliet terrae. Sunt opera tua bona valde,
264 LIBER III. CAPUTXXI.
iudicia vera, et providentia tua regunturuniversa. Laus ergo tibi et gloria, oPatris sapientia: te laudet et benedicatos meum, anima mea et cuncta creatasimul.
Consideratio.
Inest animae Deum amanti incessabilisaestus ad eius visionem perfruendam, quiavisio Dei beatitudo summa et felicitas perfecta est. Appetit ergo hanc beatitudinem,quatenus totus eius appetitus, suo coniunctusfini, satietur et quietetur, quoniam 7l/o $raesenti bono poterit umquam contentari. Namet crebra experientia didicit, quod, quantolongius a caelesti beatitudine erraverit, tantoinfelicior est et inquietior, cum nihil in creaturis stabile appareat aut durabile, quo eiusaffectus possit mitigari. Quoniam qui creavitanimam, ipse est, qui satiat in bonis desiderium eius. Nam talem affectum éi indidit, ut eo dempío nullum sit bomum, quoconteniefur, nulum gaudium, quo securefruatur. Noli ergo hic stare, anima mea,quia non est iste locus reguzetzomistuae, sedperge sursum, ascende ad eum, qui te fecit !.
Dilectus iste talis ac tantus est, ut sermonenon possit explicari, cum sit ineffabilis. 7a
! Soliloquium animae c. I9, n. I 2.
LIBER III. CAPUT XXI. 265
altus ef superexaltiatus est. omnibus creaturis,ut sit semper incomprehensibilis. Virtus eiuset magnificentia eius interminabilis.
Interrogemus: Domine, si tu es ipse, dequo cecinere vir et cui omnia deserviuntper tempora?
Utique ego sum, qui sum, et praeter menon est alter. Ego primus et novissimus,omnia creans et gubernans!. Talem azzmamquaero quae zze videre Zeszderat: et de mefrequenter cogitat. ... Qui mundo deditusest: me desiderare non potest. Qui veroomne mundi salacium spernit, ac distractionescordis fugiens, se in intimis recolligit, aeternadesiderans, praesentia fastidiens: ipse diemvisitationis meae et horam adventus Sanctisanctorum, caelestis quoque Regis gloriosampraesentam accelerare deprecatur dicens:Veni Domzne visitare me in pace: ut /aeezercoram te corde perfecto. JPezzdesideriumcordis mei: lumen oculorum meorum et pax.Tu spes mea, expectatio Israel. In te speravi,ne confundas me ab expectatione mea: quiaad te animam meam cum desiderio levavi.Tali azzmae sic deszderagmt, et me de die indiem quaerenti cito apparebo: et me ipsummanifestabo. Ego enim sum Dominus Deuseius: qui locutus sum in prophetis. Et usque
! Tb. c. I, n. IO II.
266 LIBER III. CAPUT XXII.
nunc loquor omnibus: sed specialius. tamenamicis meis fidelibus; singulariter autemei,qui prae ceteris me magis affectat: atquereverentius suscipere et ad se introducereconcupiscit. Et nunc prope sum dicit Dominus; iam tempus meum impletumest: ultranon morabor. Implebo verbum meum quoddixi; satisfaciam promissionil meae: nondifferam deszderzumanzmae; erit quod petivit:fiet quod optavit: quia ego ipse qui loquebarecce. assum t.
«Mihi autem adhaerere Deo bonum est»(Ps 72, 28). O breve et dulce verbum, Deumamplectens et mundum excludens universum.O Deus meus, tu unicum bonum meum,solus bonus et dulcis. De te loqui dulce estamanti, de te cogitare suave est devoto,cuius cor non est in mundo, sed tecumabsconditum in caelo, ut tu sis ei sola verarequies ?. . |
CAPUT XXII.
De recordatione multiplicium beneficiorum Dei.
I, Aperi, Domine, cor meum in legetua, et in praeceptis tuis doce me am
! Sermones de vita et passione Domini 2, P. 3,p. 675sqq, 1. 18. — ? Soliloquium animaec. 1, n. 1.
LIBER III. CAPUT XXII. 267
bulare. Da mihi intellegere voluntatemtuam, et cum magna reverentia ac diligenti consideratione beneficia tua tam ingenerali quam in speciali memorari, utdigne tibi ex hinc valeam gratias referre.Verum scio et confiteor, nec pro minimopuncto me posse debitas gratiarum laudespersolvere. Minorego sum omnibus bonismihi praestitis; et cum tuam nobilitatemattendo, deficit prae magnitudine spiritusmeus.
2. Omnia, quae in anima habemus etcorpore, et quaecumque exterius vel.interius, naturaliter et supernaturaliter possidemus, tua sunt beneficia et te benefieum, pium ac bonum commendant, aquo bona cuncta accepimus. Et si aliusplura, alius pauciora accepit, omnia tamentua sunt, et sine te nec minimum potesthaberi. llle, qui maiora accepit, nonpotest merito suo gloriari, neque superalios extolli, nec minori insultare; quiaille maior et melior, qui sibi minusascribitet in regratiando humilior est atque devotior. Et qui omnibus viliorem se existimat et indigniorem se iudicat, aptiorest ad percipienda maiora.
268 LIBER III. CAPUT XXII.
3. Qui autem pauciora accepit, contristari non debet, nec indignanter ferre,neque ditiori invidere, sed te potius attendere et tuam bonitatem maxime laudare, quod tam affluenter, tam gratis etlibenter, sine personarum acceptione tuamunera largiris. Omnia ex te, et ideoin omnibus es laudandus. Tu scis, quidunicuque donari expediat; et cur isteminus, et ille amplius habeat, non nostrum, sed tuum est hoc discernere,apud quem singulorum definita suntmerita.
4. Unde, Domine Deus, pro magnoetiam reputo beneficio, non multa habere,unde exterius et secundum homines lauset gloria apparet: ita ut considerata quispaupertate et vilitate personae suae, nonmodo gravitatem aut tristitiam vel deiectionem inde concipiat, sed potius consolationem et hilaritatem magnam; quiatu, Deus, pauperes et humiles atque huicmundo despectostibi elegisti in familiareset domesticos. "Testes sunt ipsi apostolitul, quos principes super omnem terramconstituisti. Fuerunt tamen sine querelaconversati in mundo, tam humiles et sim
LIBER III. CAPUT XXII. 269
plices, sine omni malitia et dolo, ut etiampati contumelias gauderent pro nominetuo; et quae mundus abhorret, ipsi amplecterentur affectu magno.
5. Nihil ergo amatorem tuum et cognitorem beneficiorum tuorum ita laetificaredebet, sicut voluntas tua in eo, et beneplacitum aeternae dispositionis tuae: dequa tantum contentari debet et consolari,ut ita libenter velit esse minimus, sicutaliquis optaret esse maximus, et ita pacificus et contentus in novissimo, sicut inloco primo, atque ita libenter despicabilis et abiectus, nullius quoque nominiset famae, sicut ceteris honorabilior etmaior in mundo. Nam voluntas tua etamor honoris tui omnia excedere debet,et plus eum consolari magisque placere,quam omnia beneficia sibi data vel danda.
Consideratio.
Tanta sunt Zezefica2Dei in caelo et interra, ut nemo explicare vel numerare easufficiat. Ideo omnia Deo retribuenda suntet ab omnibus /azs semper solvenda !.
! Hospitale pauperum c. 20, n.3.
270 LIBER III. CAPUT XXII.
Sicut lutum in manu figuli, ita nos inmanibus eius. Sive fecerit nos parvos et contemptibiles et extremos inter fratres nostros,non multum hoc curemus, dummodo aequeilli mereamur placere. Ideo 4e zmaeguadtatemerilorum et distributione officiorum nulla. expedit enzustecogitare aduersus aliquem quantumlibet despectum et inferiorem ceteris hominibus in hoc mundo !. Magnum Z4oezwmDezest pauperem esse in hoc mundo propterChristum: et zefeum fenere locum?.
Ecce, iste dulcissimus sponsuset dilectissimus amicus meus, Dominus meus lesusChristus, amator animarum sanctarum, examorecessare non valens, attraxit me miseramad se. Et cum)«on essez, dedit mihi esse,vivere, sapere et communi hac frui luce.Contulit et nasci et renasci per gratiambaptismi et summorum me vestivit gloriameritorum.|. Dehinc,cummultispeccatisme deformassem et inepta ad redamandumessem, non aspexit ad meam foeditatem,sed ad sinum miserationum suarum. Etenimadhuc longius me vagante, vocavit pergratiam suam, non sinens me perire in hocsaeculo *.
! Desolitudine etsilentio c. r, n. 3. — ? Parvumalphabetum monachi lect. 12, P. 3, p. 318 sq, l. 30. —3 Soliloquium animae c. I5, n. 3.
LIBER III. CAPUT XXII. 271
Et dixit mihi: Si volueris et audieris me,videbis omne bonum. Si feceris, quae dico,eris amica mea. Si me elegeris et superomnia amaveris, fiet tibi a Patre meo, quodcumque petieris. 5i autem me dimiseris, erittibi hoc in offendiculum. Et cum quaesierisalterum, non tibi diu placebit, sed in taediumet amaritudinem convertetur, quia ego saluset vità sum animae!.
Et quomodo, putas, portavit me in humeris? Fecit hoc, quotienscumque infirmitatem meamaspexit, nec tamen abiecit nequedespexit, sed patienter et longanimiter mesustinuit. Portavit etiam me in humeris suis,quando alis inspiravit et virtutem deditpatiendi infirmitates meas et quidquid in mereprehensibile erat. Portavit adhuc multocarius me in humeris suis, quando baiulanssibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae, locum, ubi et crucifixus est. Egoenim ibi portabar ab ipso magis, quam cruxipsa. Et erant onera graviora humeris eiuspeccata mea, quam hoc lignum crucis?. Oquantum mihi super omnia amandus est etvenerandus, cuius merito et gratia sic quaesita sum et redempta!? Benedictus ergosemper Deus meus *:.
! Tb. n. 4. — ? Ib. n. 7. — ? Ib. n. 8. —* Vallis liliorum c. 27, n. 4.
272 LIBER III, CAPUT XXIII.
CAPUT XXIII.
De quatuor magnam importantibuspacem.
I. Fili, nunc docebo te viam pacis etverae libertatis.
2. Fac, Domine, quod dicis, quia hocmihi gratum est audire.
3. Stude, fili, alterius potius facerevoluntatem, quam tuam. Elige, semperminus, quam plus habere. Quaere semperinferiorem locum et omnibus subesse.Opta semper et ora, ut voluntas Dei integre in te fiat. Ecce, talis homo ingreditur fines pacis et quietis.
4. Domine, sermo tuus iste brevismultum in se continet perfectionis. Parvusest dictu, sed plenus sensu et uber infructu. Nam si posset a me fidelitercustodiri, non deberet tam facilis in meturbatio oriri. Nam quotiens me impacatum sentio et gravatum, ab hac doctrina me recessisse invenio. Sed tu, quiomnia potes et animae profectum semperdiligis, adauge maiorem gratiam, ut possim tuum complere sermonem et meamperficere salutem.
LIBER III. CAPUT XXIII. 273
Oratio contra cogitationes malas.
5. Domine Deus meus, ne elongerisa me; Deus meus, in auxilium meumrespice: quoniam insurrexerunt in mevariae cogitationes et timores magni, affligentes animam meam. Quomodo pertransibo illaesus?quomodoperfringam eas!
6. Ego, inquit, ante te ibo, et gloriososterrae humiliabo. Aperiam ianuas carceris, et arcana secretorum revelabo tibi.
7. Fac, Domine, ut loqueris, et fugianta facie tua omnes iniquae cogitationes.Haec spes et unica consolatio mea, adte in omni tribulatione confugere, tibiconfidere, ex intimo invocare et patienterconsolationem tuam expectare.
Oratio bro zdumzinatione mentis.
8. ClarifíÍca me, Iesu bone, claritateinterni luminis, et educ de habitaculocordis meitenebras universas. Cohibeevagationes multas, et vim facientes elidetemptationes. Pugna fortiter pro me, etexpugna malas bestias, concupiscentiasdico illecebrosas: ut fiat pax in virtutetua, et abundantia laudis tuae resonetin aula sancta, hoc est in conscientia
274 LIBER III. CAPUT XXIII.
pura. Impera ventis et tempestatibus;dic mari: Quiesce; et aquiloni: Ne flaveris; et erit tranquillitas magna.
9. Emitte lucem tuam et veritatem, utluceant super terram; quia terra suminanis et vacua, donec illumines me. .Effunde gratiam desuper; perfunde cormeum rore caelesti; ministra devotionisaquas ad irrigandam faciem terrae, adproducendumfructum bonum et optimum.Eleva mentem pressam mole peccatorum,et ad caelestia totum desiderium meumsuspende, ut gustata suavitate supernaefelicitatis pigeat de terrenis cogitare.
IO. Rape me et eripe ab omni creaturarum indurabili consolatione, quia nullares creata appetitum meum valet plenariequietare et consolari. lIunge me tibi inseparabili dilectionis vinculo, quoniam tusolus sufficis amanti, et absquete frivolasunt universa.
Consideratio.
Qui multa habet, multam curam ex iispatietur. Quz zmodzesseu contentari, pacatiorerit', Cave turbationes: atque turbationum
! Hospitale pauperumc. 4, n. r.
LIBER III. CAPUT XXIII. 275
reseca materias. ZVz]a/fum, mi delicatum,nil curiosum, nil transitorium cozcufzscas: etmaximas inquietudines amputasti!. Deponeex corde placet et displicet: et nihil teurgebit?. Claude ostium domus tuae, et erisin pace *?.
Non est pax bona, nisl in Deo et cumvirtuoso, qui omnia beneagit propter Deum,quem diligit. Munda cor tuum ab omnimalitia, et eris in bona pace*. Pax magnabene agenti, bona loquenti, nemini nocenti,ab omni via mala et iniqua cogitatione secustodienti *.
Orat&o conira cogitationes malas.
Deus, tu scis cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Ps 93, r1). Ecce, firmitermihi propono in corde meo, tamquam signumfoederis inter me et te faciendo, quod nullamcreaturam amare volo propter amorem tuumnobilem ac pretiosum, sed omnia contemnereet me et omnia mea pariter relinquere. Posthaec autem ascendunt cogitationes huiusmundi, carnis peccatricis cognatae et vicinae,tam suaviter ad cor meum, quasi in ipsisesset aliqua felicitas et quasi amissurus essem
! Sermones de vita et passione Domini I5,p. 1545sq, 1l.31. — ? De bona pacifica vita P. 2,p. 395, 1. 17. — ? Hortulus rosarum c. 11, n. I. —* Vallis liliorum c. 8, n. 2.
I8 *
276 LIBER III. CAPUT XXIII.
quid magni boni, si eas contemnerem ; sicque abducunt me saepe a proposito meo ettandem omnino seducunt. O quantum inhoc deliqui, quod non omnibus postpositistibi soli adhaesil!
Confide fih et noli timere: quia tecum.sum dicit Dominus, ut eruam te. Confortareet esto robustus: quia plures nobiscum suntquam contra nos. .£eo inquit Dominus az/e7€ ibo et pugnabo pro te: eroque tecum adquaecumque perrexeris?.
Oratio pro iliuminatione mentis.
Domine Iesu Christe, lumen verum, aeternum et incommutabile, qui ad z//fumznandashumanae ignorantiae Zezebrasin huius mundicarcerem descendere dignatus es, ut viamnobis ostenderesad patriam claritatis aeternae,ubi sanctis angelis semper praesens sinedefectu luces, exaudi preces humilitatis meaeet deificum illud /zzez, quod mundo praedicasti et cunctis per orbem gentibus praedicari iussisti, co7dzseo gratiosa largitate zzJ"nde, ut cognoscam in terra peregrinationismeae viam tuam, quatenus saeculi vanitaterelicta et curis carnis abiectis te creatoremmeum ac redemptorem passibus sequar amoris
1 Soliloquium animae c. 6, n. 1 2 3. — ? Brevisadmonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 430, l. 14.
LIBER III. CAPUT XXIV. 277
usque ad exitum vitae meae, in omni paupertate et humilitate, in patientia et longanimitate, in fide, spe et caritate, in sobrietate, incastitate et oboedientia perfecta !.
Deus meus, lumen verum, tu potes omnescordis mei Zexebras illustrare, et omnesmaculas eius in spiritu ardoris et iudiciiconcremare ?. Longos annos diesque paupertatis uno simplici illapsu abunde consolaris.O veri solis ardor immensus, quot in amanteparturis aestus?. En aestuat cor meum addeszderzum| aeteraztatis;atquememorandoaeterna et deszderamdo caelesiza grave estpondus propriae actionis: /aegzesu?»fit nimisquidquid video zz Zerremzs. Duisplicet omnehumanum solacium; nec.invenio doloris meiremedium: nisi coz;eumfuerit Zecumperfecteunztum.
CAPUT XXIV.
De evitatione curiosae inquisitionissuper alterius vita.
I. Fili, noli esse curiosus nec vacuasgerere sollicitudines. Qüuid hoc vel illudad te? Tu me sequere. Quid enim adte, utrum ille sit talis vel talis, aut iste
! De elevatione mentis c. II, n. I. — ? Soliloquium animae c. 3, n. 3. — ? Ib. c. 19, n. 3. —* De evelatione mentis P. 2, p. 408, l. 15.
278 LIBER III. CAPUT XXIV.
sic et sic agit vel loquitur? Tu non indiges respondere pro aliis, sed pro teipso rationem reddes. Quid ergo te implicas? Ecce, ego omnes cognosco, etcuncta, quae sub sole fiunt, video; etscio, qualiter cum unoquoque sit, quidcogitet, quid velit, et ad quem finemtendat eius intentio. Mihi igitur omniacommittenda sunt: tu vero serva te inbona pace, et dimitte agitantem agitare,quantum voluerit. Veniet super eum,quidquid fecerit vel dixerit, quia mefallere nón potest.
2. Non sit tibi curae de magni nominisumbra, non de multorum familiaritate,nec de privata hominum dilectione. Istaenim generant distractiones et magnas incorde obscuritates. Libenter loquerertibiverbum meum et abscondita revelarem,si adventum meum diligenter observareset ostium cordis mihi aperires. Esto providus, et vigila in orationibus, et humiliate in omnibus.
Consideratio.
Unusquisque sufficiens onus sibi ipsi est.Quid ergo prodest, quod alienis factiste ingeris et plus tollis, quam portare
LIBER III. CAPUT XXV. 279
vales?! Quanto quis latius foris extenditur:tanto intus minoratur?, Si non vis distrahiet laedi: noli alienis rebus zmpizazz. Quod .tibi non est commissum: taceat super hocos tuum. Nimis insipiens est qui proprianeglegit: et alienis rebus se zzmplLcat*.
Quapropter magnopere satagendum et adinteriora tempestive revertendum ; quatenusChristo veniente et osZu»; pulsante statimszb aperzasíur?. Eris frequenter cum Iesu,si amaveris secretum. Inibi gaudebis in Domino et confabulaberis ei, et ille zesgozdebu fb. Appropinquabit cordi tuo lux eius,et veritas zuazzfestabitur tzb amplzus. Christoveniente illustrabitur interior domus tua.Emundaberis lumine novo, et in fulgore eiuspersultabunt omnia interiora tua $.
CAPUT XXV.
In quibus firma pax cordis et verusprofectus consistit.
I. Fili, ego locutus sum: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non
! Hortulus rosarum c. r1, n. 3. — ? Sermonesad novicios 3, P. 6, p. 21, 1. 18. — ? Libellusspiritualis exercitii c. 4, P. 2, p. 337, 1.6. — * Dedisciplina claustralium c. 1, P. 2, p. 269, 1l.30. —* Sermones ad novicios 30, P. 6, p. 303, l1.14. —$ De solitudine et silentio c. I, n. 5.
280 LIBER III. CAPUT XXV.
quomodo mundus dat, ego do vobis.Pacem omnes desiderant: sed quae adveram pacem pertinent, non omnes curant Pax mea cum humilibus et mansuetis corde. Pax tua erit in multa patientia. Si me audieris et vocem meamsecutus fueris, poteris multa pace frui.
2. Quid igitur faciam?3. In omni re attende tibi, quid facias
et quid dicas, et omnem intentionemtuam ad hoc dirige, ut mihi soli placeaset extra me nihil cupias vel quaeras. Sedet de aliorum dictisvel factis nil temereiudices, nec cum rebus tibi non commissis te implices; et poterit fieri, utparum velraro turberis. Numquam autemsentire aliquam turbationem, nec aliquampati cordis vel corporis molestiam, non estpraesentis temporis, sed status aeternaequietis. Non ergo aestimes, te verampacem invenisse, si nullam senseris gravitatem, nec tunc totum esse bonum, sineminem pateris adversarium; nec, hocesse perfectum, si cuncta fiant secundum tuum affectum. Neque tuncaliquidmagni te reputes aut specialiter dilectumexistimes, si in magna fueris devotione
LIBER III. CAPUT XXV. 281
atque dulcedine: quia in istis non cognoscitur verus amator virtutis; nec in istisconsistit profectus et perfectio hominis.
4. In quo ergo, Domine?5. In offerendo te ex toto corde tuo
voluntati divinae, non quaerendo, quaetua sunt, nec in parvo nec in magno,nec in tempore nec in aeternitate; ita utuna aequali facie in gratiarum actionepermaneas inter prospera et contraria,omnia aequa lance pensando. Si fueristam fortis et longanimus in spe, ut subtracta interiori consolatione etiam ad ampliora sustinenda cor tuum praeparaveris,nec te iustificaveris, quasi haec tantaquepati non deberes, sed me in omnibusdispositionibus iustificaveris et sanctumlaudaveris; tunc in vera et recta via pacisambulas, et spes indubitata erit, quodrursus in iubilo faciem meam sis visurus.Quodsi ad. plenum tui ipsius contemptumperveneris, scito, quod tunc abundantiapacis perfrueris, secundum possibilitatemtui incolatus.
Consideratio.
Si vis habere pacem et bonam conscientiam, serva Aumikiatem, patientiam et ob
282 LIBER IH. CAPUT XXV.
oedientiam !. Fax mea zn patzentia multa, nmalorumtolerantia, in contemptu saeculariumgaudiorum. Quanto quis patientior fuerit,tanto maiore pace perfruetur?. Semper ingaudio et pace est, qui se ipsum vincit, abnegat, spoliat et vilicat et ad oboediendumpropter Deum Deo et eius vicario, corde etanimo, omni hora, sponte se resignat *.
Pax animae fidelis in hac vita, ferre multaadversa pro amore Dei et nomine Christi.Decipitur et errat, qui aliter sentit et cogitat *.Stude ergo viam sanctae crucis tenere; etdolorosam imaginem crucifixi Iesu in cordeportare: atque in fragili corpore pro posseviriliter imitari. Libenter temet ipsum resigna, atque dZuzwae voluntati ommia fuafidenter committe*, Omnibus rebus mundiet cunctis gaudiis caeli: praeponenda estvoluntas Dez.
In omnibus temporalibus variationibus,sive per nos sive per alios contingunt, supernam ordinationem considerare debemuset tali orZzmafiom;nos humiliter Deo $rosternere, atque petere, ut 1pse nobis donet,
! Hortulus rosarum c. IO, n. 3. — ? Detribustabernaculis c. 3, n. 13. — ? Hospitale pauperumc. 5, n. 2. — * Vallis liliorum c. 30, n. 1. — ? Sermones de vita et passione Domini 22,P. 3, p. 194,l. 14. — 5 De mortificata vita P. 2, p. 392, l. 5.
LIBER III. CAPUT XXVI. 283
quod saluti nostrae plus viderit prodesse!.Inde lucet servus Dei bonus, quoniam omniain bonum accipit, sciens, quia cozsumatzo perfectionis est alienatio omnispropriae voluntatis *.
CAPUT XXVI.
De eminentia liberae mentis, quamsupplex oratio magis meretur, quam
lectio.
I. Domine, hoc opus est perfecti viri,numquam ab intentione caelestium animum relaxare, et inter multas curas quasisine cura transire, non more torpentis,sed praerogativa quadam liberae mentis,null creaturae inordinata affectione adhaerendo.
2. Obsecro te, piissime Deus meus,praeserva me a curis huius vitae, ne nimisimplicer; a multis necessitatibus corporis,ne voluptate capiar; ab universis animaeobstaculis, ne molestiis fractus deiciar.Non dico: ab his rebus, quas toto affectu ambit vanitas mundana, sed ab hismiseriis, quae animam servi tui communi
! De solitudine et silentio c. 1, n. 3. — ? Defideli dispensatore c. 1, 8 27.
284 LIBER III, CAPUT XXVI.
maledicto mortalitatis poenaliter gravantet retardant, ne in libertatem spiritus,quotiens libuerit, valeat introire.
3. O Deus meus, dulcedo ineffabilis,verte mihi in amaritudinem omnem consolationem carnalem, ab aeternorum amoreme abstrahentem et ad se intuitu cuiusdam boni delectabilis praesentis maleallicientem. Non me vincat, Deus meus,non vincat caro et sanguis, non me decipiat mundus et brevis gloria eius, nonme supplantet diabolus et astutia illius.Da mihi fortitudinem resistendi, patientiam tolerandi, constantiam perseverandi.Da pro omnibus mundi consolationibussuavissimam spiritus tui unctionem, etpro carnali amore tui nominis infundeamorem.
4. Ecce, cibus, potus, vestis ac ceterautensilia ad corporis sustentaculum pertinentia ferventi spiritui sunt onerosa.Tribue, talibus fomentis temperate uti,non desiderio nimio implicari. Abicereomnia non licet, quia natura sustentandaest; requirere autem superflua et quaemagis delectant, lex sancta prohibet: namalias caro adversus spiritum insolesceret.
LIBER III. CAPUT XXVI. 285
Inter haec, quaeso, manus tua meregatet doceat, ne quid nimium fiat.
Consideratio.
Stude viam regiam tenere; ut «eque nJmzslaxus ad carnem: nec mimis rigidus per fervU0*€7-,corruas ante finem. Si vis stabilembene vivendi ordinem servare: zmer duoexirema per medium iter incede; z/ nihilper arrogantiam ultra vires attemptes: etquae commodeagere praevales per inertiamnon omittas !,
Cum exterius laboraveris et necessarianegotia tractaveris; non totus in visibilibusdefluas: sed frequenti meditatione te sursumad Deum erigas. Pensa ad quid exterioraista fiunt et exercentur; quia servum Deiiuvare debent, non impedire: quatenus terrenis bene moderatis ad aeterna et invisibilha facilius tendatur. Ut autem virtutemdiscretionis in operando et donum sapientiaepossideas in vacando; wwelLushoc zmfetrabisdevote erazdo et humiliter a Deo petendo:quam propriae industriae vel labori confidendo ?.
Oro te Domine Pater sanctissime, quiomnia in numero et pondere et mensura
! De disciplina claustralium c. 9, P. 2,, p. 301,1. 8. — ? Ib. p. 303, 1. 8.
286 LIBER III. CAPUT XXVI.
fecisti; qui famulatum tibi debitum ab omnicreatura rationali vis exhiberi: et praecipuein servis tuis spontaneum servitium diligiset exquiris; dirige actus meos spontaneosin beneplacito tuo, et ad imperium aeternaedispositionis tuae rebelles motus carnis meaereflecte: propriasque voluntates ex integrofrangere mihi concede. Sic ordina cunctasaffectiones meas ut malas statim ab initiorespuam; bonas fortiter teneam, puros drligam: teque sine corporea imaginationecontemplari discam. Sic temperavires measet operationes exterius, ut non totus inhaeream infimis; sed semper pofems sim meconuertere ad inierna: etisine gravi lardationeascendam ad caelestia. Sic me conserva inaeternorum desiderio, in amore sanctarumvirtutum, in fruitione caelestium: ut tu DomineDeus ampliorem inde habeas honorem:et ego salubriorem profectum suscipiam. Nonmihi veniat ex tua visitatione pes superbiae:nec me vexet pestis vanae gloriae. Non mesinas Satanae decipi ilusione, neque falsarapi dulcedine nec privata devotione extracommunitatem recedere, neque immoderatafrangi exercitatione; sed da mihi cuncta cumdiscretione agere, sine sollerti consilio nilpraetendere: cum timore et teverentia maiestatis tuae in conspectu tuo munde ac eresime omni passione et corruptibilum rerum
LIBER III. CAPUT XXVII. 287
affectione incedere. Da humilem et quietumspiritum possidere ; effusum et immoderatumnumquam esse: zz// quoque creafurae vitzosoaffedu inhaerere, sed tibi soli cor meummundum et tranquillum conservare; ut seziperad caelum mente erectus, et tibi Deo meosecrete intentus, a nulla re visibili czgzaz:sed verus mundi contemptor permaneam.Sic exteriora pro loco et tempore da congruenter perficere: ut nullum interioribusmeis sint detrimentum; sed omnis labor etactio pro te assumpta: ad Zerzus postmodum vacandum iuvamen mihi praestentet ducatum !.
CAPUT XXVII.
Quod privatus amor a summo bonomaxime retardat.
I. Fili, oportet te dare totum pro toto,et nihil tui ipsius esse. Scito, quod amortui ipsius magis nocet tibi, quam aliquares mundi. Secundum amorem et affectum, quem geris, quaelibet res plusvel minus adhaeret. Si fuerit amor tuuspurus, simplex et bene ordinatus, eris
! De disciplina claustralium c. 10, P. 2, p. 303 sqq,l. 24.
288 LIBER III. CAPUT XXVII.
sine captivitate rerum. Noli concupiscere,quod non licet habere; noli habere, quodte potest impedire et libertate interioriprivare. Mirum, quod nonex toto fundocordis te ipsum mihi committis cum omnibus, quae desiderare potes vel habere.
2. Quare vano maerore consumeris?Cur superfluis curis fatigaris? Sta adbeneplacitum meum, et nullum patierisdetrimentum. Si quaeris hoc vel illud,et volueris esse ibi vel ibi propter tuumcommodum et proprium beneplacitummagis habendum: numquam eris in quietudine, nec liber a sollicitudine, quia inomni re reperietur aliquis defectus, et inomni loco erit, qui adversetur.
3. Iuvat igitur non quaelibet res adeptavel multiplicata exterius, sed potius contempta et decisa ex corde radicitus. Quodnon tantum de censu aeris et divitiarumintellegas, sed de honoris etiam ambituac vanae laudationis desiderio, quae omniatranseunt cum mundo. Munit parumlocus, si deest spiritus fervoris; nec diustabit pax illa quaesita forinsecus, si vacata vero fundamento status cordis, hoc est,nisi steteris in me; permutare te potes,
LIBER IIl. CAPUT XXVII. 289
sed non melioráre. Nam occasione ortaet accepta, invenies, quod fugisti, etamplius.
Oratio pro purgatione cordiset caelestisapientia.
4. Confirma me, Deus, per gratiamSancti Spiritus. Da virtutem corroborariin interiori homine, et cor meum ab omniinutili sollicitudine et angore evacuare,nec variis desideriis trahi cuiuscumquerei, vilis aut pretiosae; sed omnia inspicere sicut transeuntia, et me paritercum illis transiturum: quia nihil permanens sub sole, ubi omnia vanitas etafflictio spiritus. O quam sapiens, quiita considerat!
5. Da mihi, Domine, caelestem sapientiam,. ut discam te super omnia quaerere et invenire, super omnia sapere etdiligere, et cetera secundum ordinemsapientiae tuae, prout sunt, intellegere.Da prudenter declinare blandientem etpatienter ferre adversantem, quia haecmagna sapientia, non moveri omni ventoverborum, nec aurem male blandientipraebere Sirenae; sic enim incepta pergiturviasecure.
Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. I9
290 LIBER III. CAPUT XXVII.
Consideratio.
JVoliintuta desiderare. Nam desiderio numquam satis erit: nec extinguitur cupido pretiorerum *. Pro dolor multi tempora sua, cassasollacitudine consumunt; parum vel raro adinteriora se convertunt: et valde insensibilesintus fiunt. Erige cor sursum: noli cumbestiis inhaerere terrenis. . . . Bonus et piusDominus qui promisit aeterna: non negabittemporalia. 'u quaere caelestia: et ipseabsque dubio adiciet necessaria quamdiu esin hac vita *?. ;
Quaerant alii multa et varia ad extra; tuquaere unum internum bonum, et sufficittibi. Ecce, alius villam quaerit, alius innegotiationem suam vadit. Alius argentumet aurum multum congregat, alius voluptatesambit et honores. Pauci unum et propterunum pure et simpliciter quaerunt. Ideoquenec stabilem ?acez inveniunt, nec internamgratiam sapiunt *.
Quaere ergo nunc, anima mea, tam singulare et supereminens bonum. Quamdiuin carne vivis, quaerere ne cesses, quia necsatis inveniri potest, quod ad plenum com
! Sermones de vita et passione Domini 17, P.3,p. 161 sq,. 1. 29. — ? Ib. p. 162, 1. 4. — ? Soliloquium animae c. I2, n. 2.
LIBER III. CAPUT XXVII. 291
prehendi non potest. Erit autem finis quaerendi, cum venerit hora fruendi. Tunc enimerit omnia in omnibus, ipse solus unus, sufficiens omnibus et singulis !.
Quam felix et sancta anima, quae soliusDei pascitur amore et sanctarum virtutumtrahitur amore, cuius tantum propositum est,ut visibllla contemnendo invisibilibus et divinis saginetur. "Talis multum sazezs esseliquido demonstratur, quia pro modicis immensa, pro transitoriis perpetua, pro vilibuspretiosa, pro deformibus pulchra, pro miserisiucunda, pro amaris suavia, et (quod sublimius est et verius) pro nihilo universa mercatur *., |
Oratio de lacrzmosa contritione peccatorum.
O misericordissime Deus cuius naturabonitas et opus misericordia est, da mihi secundum multitudinem misericordiarum tuarumperfectam peccatorum meorum habere contritionem, ut dolore cordis intrinsece compunctus. amarissime flere valeam, et sceleramea atque delicta universa, digna castigatione extorquere, eaque sacro paenitentiaelavacro abluere possim et purgare *.
! Jb. n. 4. — ? Sermo 1 ad fratres n. 3. —3 De elevatione mentis P. 2, p. A414, l. 6.
292 LIBER III. CAPUT XXVII.
Visita me frequenter, clementissime Iesu,et in amore tuo vehementer accende; utdiscaz omnia inferiora et creata despicere:et te solum aeternum et increatum bonumpure quaerere, et super omia fe propter teveraciter azre'. Da fastidium omniumterrenorum desiderium aeternorum, amoremomnis boni assecutionem omnis virtutis,cognitionem summae veritatis fruitionemaeternae felicitatis. ... vacua cor meumab omni creatura et ab omni quod meimpedire potest et obtenebrare. Sim simplexpurus et totus in te fixus ac suspensus. Daveram internam et divinam pacem, et sineomni perturbatione mentem possidere tranquillam. Da ad aliquid temporale vitiosenon affici, nec ab hominibus velle agnoscinec curar nec stulte amari quia omnesseducunt et seducuntur, qui aliquid extrate zuordinate cupiunt vel Zzeuzi.. Nullum adme hominem, per blandimenta aut obsequiafac me trahere, sed omnes a me sapienterremovere ad te vero salubriter dirigere, nilque in homine aut aliqua creatura respicereet amare nisi quod tuum est et propter quodfacti sunt *.
! De elevatione mentis P. 2, p. 403, 1..6. .—? [b. p. 416 sq, l. !3.
LIBER III. CAPUT XXVIII. 203
CAPUT XXVIII.
Contra linguas obtrectatorum.I. Fili, non aegre feras, si quidam de
te male senserint et dixerint, quod nonlibenter audias. Tu deteriora de te ipsosentire debes, et neminem infirmiorem tecredere. Si ambulas ab intra, non multumponderabis volantia verba. Est non parvaprudentia, silere in tempore malo et introrsus ad me converti, nec humanoiudicio disturbari.
2. Non sit pax tua in ore hominum;sive enim bene sive male interpretatifuerint, non es ideo alter homo. Ubiest vera pax et vera gloria? Nonne inme? Et qui non appetit hominibus placere, nec timet displicere, multa perfruetur pace. Ex inordinato amore etvano timore oritur omnis inquietudo cordiset distractio sensuum.
Consideratio.
«In patientia vestra possidebitis animasvestras» (Lc 21, 19). Quando ergo aliquisdure tibi loquitur aut te iniuste increpat,non statim irascaris nec dure respondeas;sed /«ce aut humilhter loquere et sustine
294 LIBER III. CAPUT XXIX.
patienter, sicut fecit Iesus. Nam accusatusa multis tacuit et flagellatus non murmuravit.Aut si opus est loqui et prosit, tunc respondebenigne et doce prudenter, sicut Christusdura alapa percussus respondit servo pontificis verbis rectis et mansuetis. Sic enimalios magis aedificas et te ipsum a confusioneliberas!. |
Ile amplius placet Deo, qui profundiusse humiliat et ferventer ipsum amat. Beatus,qui se vizorem omnibus repuiat et cavetomne, quod Deo displicere cognoscit? Nonest sine laude et honore, qui propter Deum:spernit laudes et honores. Nec est sinesolacio divino, qui omnia huius mundi gaudiareputat pro nihilo et omnia sibi contrariasustinet libenter pro Christo et cotidie anhelat esse cum eo in caelo *.
CAPUT XXIX.
Qualiter instante tribulatione Deus invocandus est et benedicendus.
I. Sit nomen tuum, Domine, benedictum in saecula, qui voluisti hanc temptationem et tribulationem venire super me.Non possum eam effugere, sed. necesse
! Vallis liliorum c. 22, n. i. — ? Ib. c. 4, n. 2. —3 [b. c. 31, n. 4.
LIBER III. CAPUT XXIX. 295
habeo ad te confugere, ut me adiuveset in bonum mihi convertas. Domine,modo sum in tribulatione, et non estcordi meo bene, sed multum vexor apraesenti passione. Et nunc, pater dilecte, quid dicam? Deprehensus sum interangustias. Salvifica me ex hora hac. Sedpropterea veni in hanc horam, uttu clarificeris, cum fuero valide humiliatus etper te liberatus. Complaceat tibi, Domine, ut eruas me: nam ego pauper quidagere possum, et quo ibo sine te? Dapatientiam, Domine, etiam hac vice. Adjiuva me, Deus meus, et non timebo,quantumcumque gravatus fuero.
2. Et nunc inter haec quid dicam?Domine, fiat voluntas tua. Ego benemerui tribulari et gravari. Oportet utique, ut sustineam, et utinam patienter,donec transeat tempestas et melius fiat!Potens est autem omnipotens manustua,etiam hanc temptationem a meauferre eteius impetum mitigare, ne penitus succumbam, quemadmodum et prius saepiusegisti mecum, Deus meus, misericordiamea. Et quanto mihi difficilius, tanto tibifacilior est haec mutatio dexterae excelsi.
296 LIBER IIT. CAPUT XXIX.
Consideratio.
Disce Dominum laudare in tribulationequam pateris: et fac de necessitate virtutem ;ut meritum tuum augescat: et poena minuaturpeccatorum. Vis murmurare contra Deum;quia te flagellat et probat? Hoc tibi nonexpedit: sed magis ora ut malis tuis nonparcat. Confitere ergo Domino quia bonusin donis suis: confitere etiam, quia iustusin flagellis tuis. Bonitas sua sine meritistuis contulit tibi bona; iniquitas autem tuaquid meruit nisi flagella? Dic igitur ei inoratione prostratus. Domine Deus, ego:nilaliud ex me fremeruz, quam$aet ffagellar:;nec dignus sum vel minimam a te consolationem recipere: quoniam in multis te offendi.Szs zeziur 1n omnibus Zezedzus: in quibus meaffligis et uris. Si minus est: addes amplius.Modicum est totum secundum quod merui.Afflictio mea, laus tua sit et gloria. Gloriarienim me oportet hoc modo in cruce Domini mel lesu Christi. Duret etvaleat dolormeus: quantum tibi placuerit. Laudem tuamimple in me: scio enim quod nihil iniusteagere potes!.
! De recognitione propriae fragilitatis c. 7, P. 2.p. 369 sq, 1. to.
LIBER III. CAPUT XXx. 297
Dae patientam pie Domzne, et sit mihiomnis tribulatio et angustia super omnemconsolationem desiderabilis et beneventa!.Confirma me in verbis tuis, ne deficiam invia. Redde mihi laetitiam salutaris tui*?.Potens es, omnipotens et misericors Domine,qui me de nihilo creasti quique hominisinfirmitatem et casum ab initio praenosti,omnia commissa mea benignissime dimittereac instaurare omissa, perdita restituere, lividacurare ac totum statum mentis meae in meliuscommütare, ita ut lam nil desit de prioriproposito, sed etiam omnis occasio malicooperetur mihi in melius, tibi humiliterprostrato. Haec est wmato dexierae excelsi,haec est visitatio caelestis, haec est multiplexcollatio divinae pietatis*.
CAPUT XXX.
De divino petendo auxilio et confidentiarecuperandae gratiae.
I. Fili, ego Dominus, confortans in dietribulationis. Venias ad me, cum tibinon fuerit bene. Loc est, quod maxime
' De elevatione mentis P. 2, p. 417 sq, l. 29. —* Hospitale pauperum c. I8, n. 2, 1. — * Soliloquium animae c. 25, n. II.
298 LIBER III. CAPUT XXX.
consolationem impedit caelestem, quiatardius te convertis ad orationem. Namantequam me intente roges, multa interimsolacia quaeris, et recreas te in externis.Ideoque fit, ut parum omnia prosint,donec advertas, quia ego sum, qui eruosperantes in me, nec est extra me valensauxilium, neque utile consilium, sed neque durabile remedium. Sed iam resumpto spiritu post tempestatem reconvalesce in luce miserationum mearum;quia prope sum, dicit Dominus, ut restaurem universa, non solum integre, sedet abundanter ac cumulate.
2. Numquid mihi quicquam est difficile? aut ero similis dicenti et non faclenti? Ubi est fides tua? Sta firmiteret perseveranter. Esto longanimis etvirfortis; veniet tibi consolatio in temporesuo. Expecta me, expecta; veniam etcurabo te. Temptatio est, quae te vexat,et formido vana, quae te exterret. Quidimportat sollicitudo de futuris contingentibus, nisi ut tristitiam super tristitiamhabeas? Sufficiat diei malitia sua. Vanumest et inutile, de futuris conturbari velgratulari, quae forte numquam evenient.
LIBER III. CAPUT XXX. 299
3. Sed humanumest, huiusmodi imaginationibus iludi, et parvi adhuc animisignum, tam leviter trahi ad suggestioneminimici. Ipse enim non curat, utrum verisan falsis illudat et decipiat, utrum praesentium. amore, aut futurorum formidineprosternat. . Non ergo turbetur cor tuum,neque formidet. Crede in me, et in misericordia mea habeto fiduciam. Quandotu putas te elongatum a me, saepe sumpropinquior. Quando tu aestimas paenetotum perditum, tunc saepe maius merendi instat lucrum. Non est totum perditum, quando res accidit in contrarium.Non debes iudicare secundum praesenssentire, nec sic gravitati alicui, undecumque venienti, inhaerere et accipere,tamquam omnis spes sit ablata emergendi.
4. Noli putare te relictum ex toto,quamvis ad tempus tibi miserim aliquamtribulationem vel etiam optatam subtraxerim consolationem: sic enim transitur ad regnum caelorum. Et hoc sinedubio magis expedit tibi et ceteris servismeis, ut exerciteminl adversis, quam sicuncta ad libitum haberetis. Ego novi
300 LIBER III. CAPUT XXX.
cogitationes absconditas, quia multum expedit pro salute tua, ut interdum sinesapore relinquaris, ne forte eleveris inbono successu, et tibi ipsi placere velisin eo, quod non es. Quod dedi, auferrepossum, et restituere, cum mihi placuerit.
5. Cum dedero, meum est, cum retraxero, tuum non tuli, quia meum estomne datum bonum et omne donum perfectum. Sitibi admisero gravitatem autquamlibet contrarietatem, ne indigneris,neque concidat cor tuum: ego cito sublevare possum et omne onus in gaudiumtransmutare. Verumtamen iustus sum etrecommendabilis multum, cum sic faciotecum.
6. Si recte sapis et in veritate aspicis,numquam debes propter adversa tam deiecte contristari, sed magis gaudere etgratias agere, immo hoc unicum reputaregaudium, quod affligens te doloribus nonparco tibi. Sicut dilexit me Pater, etego vos diligo, dixi dilectis discipulismeis, quos utique non misi ad gaudiatemporalia, sed ad magna certamina, nonad honores, sed ad despectiones, non adotium, sed ad labores, non ad requiem,
LIBER III. CAPUT XXX. 3OI
sed ad afferendum fructum multum inpatientia. Horum memento, fili mi, verborum.
Consideratio.
Ego sum fons vitae, qui non potest exhaurirl. Qui sitit, zezza? ad zze et bibat. Quimorbidusest, vezzgz, ut sanetur. Qui tepidusest, veziat, ut accendatur. Qi timidus est,veniat, ut conforíefur. Qwuitrnistsest, vezat,ut consoletur. Qui aridus est, vezzgz, utadipe et pinguedine spiritus repleatur. Quitaedio afficitur, vezzaez,ut gaudio recreetur !.
Cura est mihi de te, zZ/Pene Aabeas; noloergo, ut de me haereas. Scio quidem, quantum pati valeas; et ideo tempero vices meas,ne supra id, quod possis sustinere, tenteriset deficias. Nec ignoro, quia interim inmaerore existis; sed tam subito infirmariet ab omni spe deficere, quasi non essemrediturus, non placet utique mihi. UBeszfides iua? Magna fide opus est tibi in hacparte maxime; quia, etsi me non vides,videris tamen a me, cui te et omnia tuacredere deberes. Licet namque iudicia meaignores, dicit tamen firma fides: Bonum est,quidquid disponit et operatur Deus.
Joli contrisiari, quasi a Deo derelictus.Noli timere, quasi ab inimicis vallatus. Non
! Soliloquium animae c. 18, n. 5.
302 LIBER IIT. CAPUT XXXI.
te deserui nec deseram. Sed in multis teprobabo et per varias temptationes te ducamet quasi aurum igne examinabote et purgabo.Et in tempore tribulationis apparebo tibi etconsolabor te praesentia mea, devotionisgratiam infundendo, vino compunctionisprimo te potando, deinde oleo laetitiaeungendo. Non desperes, quacumque adversitate imminente et omni humana consolatione recedente. Nonsoleo tristem praeterire nec orantem spernere, sed ad meclamantem cum gemitu clementer exaudire.Probo certantem, coronabo perseverantem.Permitto ad modicum tribulari mihi dilectum,et dum minus aestimat aut indignum sereputat aliquo solacio, 5427/0appareo et illuminoignorantem. Tu ergo haec audiendo praepara te ad devotionis gratiam; exped faHenfer, donec veniam et iterum visitem cortuum, ab omni molestia te. liberando et innovae exultationis statum producendo!.
CAPUT XXXI.
De neglectu omnis creaturae, ut creatorpossit inveniri.
. Domine, bene indigeo adhuc maiorigratia, si debeam illuc pervenire, ubi me
! Soliloquium animae c. 17. n. 4 5.
LIBER III. CAPUT XXXI. 303
nemo poterit neculla creatura impedire.Nam quamdiu res aliqua me retinet, nonpossum libere ad te volare. Cupiebatlibere volare, qui dicebat: Quis dabitmihi pennas sicut columbae, et volaboet requiescam? Quid simplici oculo quietius? Et quid liberius nil desiderantein terris? Oportet igitur omnem supertransire creaturam, et se ipsum perfectedeserere, ac in excessu mentis stare, etvidere, te omnium conditorem cum creaturis nil simile habere. Et nisi quis abomnibus creaturis fuerit expeditus, nonpoterit libere intendere divinis. Ideo enimpauci inveniuntur contemplativi, quia paucisciunt se a perituris et creaturis ad plenum sequestrari.
2. Ad hoc magna requiritur gratia,quae animam levet et supra semet ipsamrapiat. Et nisi homo sit in spiritu elevatus et ab omnibus creaturis liberatusac Deo totus unitus, quidquid scit, quidquid etiam habet, non est magni ponderis.Diu parvus erit et infra iacebit, qui aliquid magnum aestimat, nisi solum unumimmensum, aeternum bonum. Et quidquid Deus non est, nihil est et pro nihilo
304 LIBER IIl. CAPUT XXXI.
computari debet. Est magnadifferentia,sapientia illuminati et devoti viri et scientialitterati atque studiosi clerici. Multo nobilior est illa doctrina, quae de sursumex divina influentia manat, quam quaelaboriose humano acquiritur ingenio.
3. Plures reperiuntur contemplationemdesiderare; sed quae ad eam requiruntur,non student exercere. Est magnum impedimentum, quia in signis et sensibilibusrebus statur, et parum de perfecta mortificatione habetur. Nescio quid est, quospiritu ducimur, et quid praetendimus,qui spirituales dici videmur, quod tantumlaborem et ampliorem sollicitudinem protransitoriis et vilibus rebus agimus, et deinterioribus nostris vix raro plene recollectis sensibus cogitamus.
4. Pro dolor! statim post modicamrecollectionem foras erumpimus, nec operanostra districta exáàminatione trutinamus.Ubi iacent affectus nostri, non attendimus, et quam impura sint omnia, nondeploramus. Omnis quippe caro corruperat viam suam, et ideo sequebaturdiluvium magnum. Cum ergo interioraffectus noster multum corruptus sit,
LIBER III. CAPUT XXXI. 305
necesse est, ut actio sequens, indexcarentiae interioris vigoris, corrumpatur.Ex puro corde procedit fructus bonaevitae.
5. Quantum quis fecerit, quaeritur; sedex quanta virtute agit, non tam studiosepensatur. Si fuerit fortis, dives, pulcher,habilis, vel bonus scriptor, bonus cantor;bonus laborator, investigatur; quam paupersit spiritu, quam patiens et mitis, quamdevotus et internus, a multis tacetur.Natura exteriora hominis respicit, gratiaad interiora se convertit. Illa frequenterfallitur; ista in Deo sperat, ut non decipiatur. |
Consideratio.
Amor mundi perditio: amor Iesu animaeredemptio. Amor carnis stultitia: amor Iesusapientia. Amor creaturae minuit Creatorisamorem: amor Creatoris dat omnibus creaturis abeundilicentiam!. /7agza Ebertasanimi,na concupiscere, quae sunt mundi?. Quis estverus lesu discipulus? Qui omnibus terrenisperfecte renuntiat: et propriam voluntatem
! Sermones devita et passione Domini 16, P. 3,p. 157, l. r. — ?*Hortulus rosarum c. 8, n. 3.
Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. 20
306 LIBER III, CAPUT XXXI.
suam relinquit!. Sperne igitur mundum:etobtinebiscaelum.— .AeZnquecreaturas:etZmyeniesCreatorem. Desine temporalia: etdabuntur tibi sempiterna*.
Ile ambulat cum Deo in luce, qui nilcupit de hoc mundo habere, sed habet corsuum fium ad Deum in caelo. Namibiest thesaurus animae absconditus, DominusIesus Christus, in quo omnia bona con.tinentur?, Nil quippe animae famem satiat,nisisolusDeus,quieamcreavit*— Omnequod de Deo mom esí vanitas est: et vonio reputandums.
Libenter sequor te, amandeIesu, in terris,sed multo libentius sequerer te in caelos.Thesaurus meus tu es, carior omnicreatura,qui es ad dexteram Patris *. Tu es dilectusille: quem cupio videre. Caelum terra mareet omnia quaein eis sunt, non curo aspicere:ut te vel semel possim inspicere. OmniaJnihi angusta sunt et parva comparationetui: donec te merear videre ac frui *.
! Sermones de vita et passione Domini 31, P. 3,p.288, l4. — ? Ib. 15, P.3, p. 153, l21. —$ Vallis liliorum c. 7, n. i. — * Hortulus rosarumc. 8, n. 3. — ? Sermonesde vita et passione Domini26, P. 3, p. 219, 1.25. — $ Soliloquium animaec. I2, n. 7. — * Sermones de vita et passioneDomini 9, P. 3, p. 117, l. 24.
LIBER III. CAPUT XXXII. 307
CAPUT XXXII.
De abnegatione sui et abdicationeomnis cupiditatis.
I. Fili, non potes perfectam possiderelibertatem, nisi totaliter abneges temetipsum. Compediti sunt omnes proprietarii et sui ipsius amatores cupidi, curiosi,gyrovagi, quaerentes semper mollia, nonquae Iesu Christi, sed hoc saepe fingenteset componentes, quod non stabit. Peribitenim totum, quod non est ex Deo ortum.lene breve et consummatum verbum:Dimitte omnia, et invenies omnia; relinque cupidinem, et reperies requiem.Hoc mente pertracta; et cum impleveris,intelleges omnia.
2. Domine, hoc non est opus uniusdiei, nec ludus parvulorum; immoin hocbrevi includitur omnis perfectio religiosorum.
3. Fili, non debes averti, nec statim.deici, audita via perfectorum; sed magisad sublimiora provocari, et ad minus adhaec ex desiderio suspirare. Utinam sictecum esset, et ad hoc pervenisses, uttui ipsius amator non esses, sed ad nutum
20 *
308 LIBER III. CAPUT XXXII.
meum pure stares, et eius, quem tibipraeposui, Patris: tunc mihi valde placeres, et tota vita tua in gaudio et pacetransiret. Adhuc multa habes ad relinquendum: quae nisi mihi ex integro resignaveris, non acquires, quod postulas.Suadeo tibi emere a me aurum ignitum,ut locuples fias, id est, caelestem sapientiam omnia infima conculcantem. Postpone terrenam sapientiam, omnem humanam et propriam complacentiam.
4. Dixi, viliora tibi emenda pro pretiosis et altis in rebus humanis. Namvalde vilis et parva ac paene oblivionitradita videtur vera caelestis sapientia;non sapiens alta de se, nec magnificariquaerens in terra: quam multi ore tenuspraedicant, sed vita longe dissentiunt:ipsa tamen est pretiosa margarita a multisabscondita.
Consideratio.
Amor sul, plenus timore et angore: a4negatio sui, ineffabils Ziberías. Amor sulintestinum malum: qui raro vincitur nisiDeus perfecte diligatur. Contemptus suisalutis indicium; et quia a contemptu in
LIBER III. CAPUT XXXII. 309
cipit: in amore Iesu perficietur !. Cum aliquisad tantam pervenerit aézegatiomisprofunditatem, ut neque in magnis neque in parvis,nec in adversis nec in prosperis suam exquisierit voluntatem, iure etiam de se dicerepotest: Consummatum est. Hoc est: Quidquid virtutis, quidquid 2ezfeciezzs, quidquidspiritualis est conversationis, in hoc unomunere adimplevi, videlicet in plenaria meiabnegatione *.
Omne gaudium, quod de caelo mom est,cito $e", maculat et laedit?. Qui amatanimam suam: perdet eam (Io r2, 25).Haec loquitur amantissimus lesus: volenste separare a mundi curis et illecebris. Ecceamor et perditio. Aeternum Patris Verbumid dicit; non te fallit, sed saluti tuae consulit*, Salvare vis animam tuam: contemnenunc vitam praesentem 5. Si vis lucrarithesaurum caelestem, proice a te terraemolem 5. Omnia eniminfima caduca; omniamundana vana, quantumcumquesint decora.In solo Deo omnia bona plena, sine fine.
! Sermones devita et passione Domini 16, P. 3,p. 157, l. 7. — ?*De fideli dispensatore c. 3, 8 2. —? Hortulus rosarum c. 5, n. 2. — * Sermones devita et passione Domini 16, P. 3, p. 156 sq,l. 26. — *]Ib. p. 157, 1. 28. — $ Hortulus rosarumCc. 9, n. 2.
310 LIBER III. CAPUT XXXIII.
Si lesum sequeris et omnibus rezuntiaveris,omnia in eo possidebis!.
Eia dilecte Domine fac me participemgratiae tuae; et ne derelinquas me in necessitatibus meis: quia adhuc plura habeoad superandum. J/Veedum ad fundum merelqui; neque totaliter mihi ipsi sum mortuus: nec ab omnibus creatis rebus et affectionibus adhaesivis solutus et evacuatus; sednatura adhuc fortiter in me vivit, et operaturpartem suam: et dat mihi intellegere quodIebusaeus adhuc in terra mea moratur. Benefac dilecte Domine propter gratiam tuam:quia in virtute tua mox ad nihilum caduntomnes inimici mei?,
CAPUT XXXIII.
De instabilitate cordis et de intentionefinali ad Deum habenda.
I. Fili, noli credere affectui tuo; quinunc est, cito mutabitur in aliud. Quamdiu vixeris, mutabilitati subiectus es, etiamnolens: ut modo laetus, modo tristis,modo pacatus, modo turbatus, nunc devotus, nunc indevotus, nunc studiosus,
! Hospitale pauperum c. 18, n. 3. — ? De mortificata vita P. 2, p. 390, 1. 19.
LIBER IIT. CAPUT XXXIII. 31I
nunc acediosus, nunc gravis, nunc levisinveniaris. Sed stat super haec mutabiliasapiens et bene doctus in spiritu, nonattendens, quid in se sentiat, vel quaparte flet ventus instabilitatis, sed ut totaintentio mentis eius ad debitum et optatum proficiat finem. Nam sic potetitunus et idem inconcussusque permanere,simplici intentionis oculo per tot varioseventus ad me impraetermisse directo.
2. Quanto autem purior fuerit intentionis oculus, tanto constantius inter diversas itur procellas. Sed in multis caligat oculus purae intentionis; respiciturenim cito in aliquod delectabile, quodoccurrit. Nam et raro totus liber quisinvenitur a naevo propriae exquisitionis.Sic Iudaei olim venerant in Bethaniamad Martham et Mariam, non propterlesum tantum, sed et ut Lazarum viderent. Mundandus est ergo intentionisoculus, ut sit simplex et rectus, atqueultra omnia varia media ad me dirigendus.
Consideratio.
Cor non potest diu quiescere; aut enimbona aut mala imaginatur, aut tristia pensat
312 LIBER III. CAPUT XXXIII.
aut laeta revolvit, sicut molendinum, quoda vento movetur'. Quando cor hominis asummo bono abstrahitur; tunc in infimisquaerit delectari: et variis desiderüs hincinde movetur. Et qui tempestive nonresistit:captivatur et superatur. Nil laboriosius quamcor custodire ab evagatione et vitiosis imaginibus, ex sensibilibus rebus acquisitis. Pravumet inscrutabile est cor hominis: et ad malumproclivum ab adulescentia sua *.
Ne ergo mala subito irruant et maculent,sacra verba tamquam grana cordi tuo insereet ea dihgenter revolvendo in cibum converte! Dic ergo cum David in psalmo,neglecto omni bono terreno, intime orando:«Mihi autem adhaerere Deo bonum est,ponere in Domino spem meam»(Ps 72, 27).Sicut fuerit voluntas in caelo, sic fiat. Nilaliud volo, nil cupio,. nisi te solum, Domine,pro omni labore meo et praemio in caelo *.
In vanum laborat, qui Deum in omnifacto suo et cogitatu non praeponit, necipsum pure quaerit et cupit. Beatus, quiomnia bona opera sua facit cum pura zzlenlione simplzater ad laudem Dei. Beatus,qui omni tempore suo cor suum ad bene
! Manuale parvulorum c. 6, n. 2. — ? Sermonesad novicios 13, P. 6, p. 89, l1.17. —? Manualeparvulorumc.11.—^' Vallisliliorumc.30,n.1.
LIBER III. CAPUT XXXIV. 313
placitum Dei dirigit et nullum propriumcommodum fimahter quaerit. Beatus, quiomnia immunda. idola antiqui hostis a selonge proicit et ad arma Christi crucifixihumiliter in angustiis confugit et orat. Hicbene procedit et cum Iesu ubique per mareet aridum pergit, donec ad patriam cum eoperveniat!. |
CAPUT XXXIV.
Quod amanti sapit Deus super omniaet in omnibus.
I. Ecce, Deus meus et omnia. Quidvolo amplius, et quid felicius desiderarepossum? .O sapidum et dulce verbum!sed amanti Verbum, non mundum, necea, quae in mundo sunt. Deus meus etomnia. Intellegenti satis dictum est, etsaepe repetere iucundum est amanti. Tesiquidem praesente iucunda sunt omnia;te autem absente fastidiunt cuncta. Tufacis cor tranquillum et pacem magnamlaetitiamque festivam. Tu facis bene sentire de omnibus et in omnibus te laudare,nec potest aliquid sine te diu placere;
' Manuale parvulorum c. I2, n. 1.
3I4 LIBER III. CAPUT XXXIV.
sed si debet gratum esse et bene sapere,oportet gratiam tuam adesse et condimento tuae sapientiae condiri.
2. Cui tu sapis, quid ei recte non sapiet? Et cui tu non sapis, quid ei adiucunditatem esse poterit? Sed deficiuntin sapientia tua mundi sapientes, et quicarnem sapiunt: quia ibi plurima vanitas,et hic mors invenitur. Qui autem te percontemptum mundanorum et carnis mortificationem sequuntur, vere sapientes essecognoscuntur: quia de vanitate ad veritatem, de carne ad spiritum transferuntur.Istis sapit Deus: et quidquid boni invenitur in creaturis, totum ad laudemreferunt sui conditoris. JDissimilistamen,et multum dissimilis sapor Creatoris etcreaturae, aeternitatis et temporis, lucisincreatae et lucis illuminatae.
3. O lux perpetua, cuncta creata transcendens lumina, fulgura coruscationemde sublimi penetrantem omnia cordis meiintima. Purifica, laetifica, clarifica etvivifica spiritum meum, cum suis potentiisad inhaerendum tibi iubilosis excessibus.O quando veniet haec beata et desiderabilis hora, ut tua me saties praesentia et
LIBER III. CAPUT XXXIV. 315
sis mihi omnia in omnibus? Quamdiuhoc datum non fuerit, nec plenum gaudium erit. Adhuc, pro dolor, vivit inme vetus homo, non est totus crucifixus,non est perfecte mortuus. Adhuc concupiscit fortiter contra spiritum, bellamovet intestina, nec regnum animaepatitur esse quietum.
4. Sed tu, qui dominaris potestati mariset motum fluctuum eius mitigas, exurge,adiuva me. Dissipa gentes, quae bellavolunt; contere eas in virtute tua. Ostende, quaeso, magnalia tua, et glorificetur dextera tua: quia non est spesalia nec refugium mihi, nisi in te, DomineDeus meus.
Consideratio.
«Omnia ossa mea dicent: Domine, quissimilis tibi?» (Ps 34, ro. Unus est, etsimilis illi non est; Deus meus est, et omne,comparatum ei, nihil est. Dilectus intimuset amicus fidelissimus, qui amantem se numquam deserit, sed cumamante se libentérsociat!, Ideo in laudem Dei psalmista frequenter dicit et repetit: «Confitemini Do
! Soliloquium animae c. II, n. I.
316 LIBER III. CAPUT XXXIV.
mino, quoniam bonus»; e Aec dzcere dulceest. amant *.
Pulcher es, dilecte mi, et amabilis valde,non carni, sed menti, non oculo aut sensuialicui, sed animae credenti, mundumcorhabenti et ad invisibilia atque spiritualia setransferenti. Qui ergo tibi per devotionisaffectum unir] desiderat, necesse est, utomnem carnalem affectum in se mortificetet puritatem conscientiae maxime custodiat.Displicet enim tibi, si quis graditur adfragiles creaturas pro mendicando solacio.Propterea introrsus me vocas, ut amem te,et iubes, ut expectem te, quoniam tunc inveniam, quotienscumque me postpono et,sicut tu vis, ita et ego volo.
Ego autem longe a te proiectus saepeeo per aliam viam amando rés perituras,non sicut oportet, nec ad quem finem decet ?,Quapropter planctum saepe gemino procantu, et «dum dicitur mihi» per singulosdies, «ubi est Deus tuus?» (Ps 4r, 4), magiscompungitur spiritus meus. Penso enimsuspense: Ubi est bonum meumet perfectum gaudzum cordzs mei? Ubi ax etrequies vera? Ubi haec omnia ineffabiliabona nisi in Deo meo? Ubi est ergo Deus
! Vallis liliorum c. 4, n. 1 (cf. Ps 105, 1; 106, t;117, 1; 135, 1). — ? Soliloquium animaec. I !, n. I.
LIBER III. CAPUT XXXIV. 317
metus, quem sic amo et nondum video, cuiusamor me totiens vulnerat, a?sezfia contrzstat,sed et zZsz/af;ononnumquam recreat? Ubiest Deus meus, pro quo tot sustineo laboreset dolores, cuius memoria dulcis, sed 7aesena carior omnem repellit de corde maestitiam? "Ubiest spes mea et gloriatio mea?!
Nondum perfecte mortuus sum mundo,sed veu adhuc im me vetus homo, susciamnszn me varias rixas et desideria multorummalorum, faciens noctes amaras et diestaediosos?. Oportet cor esse liberum et abomni inordinata affectione purgatum ; oportetmentem esse inoccupatam ab omnistrepituet imaginatione corporum: si debeat aliquidcomprehendere de aefermo zmercumserzbtojumine idluminante totum mundum. Da mihiDomine, ut in lumine tuo videam lumen;non lumen caeli non lumen terrae, nonangelicum non humanum lumen: sed /zzezaeternum increatum Zmmensumineffabile incomprehensibile superessentiale et incommutabile lumen. (O quam gravis est mihisarcina carnis, quam onerosa lex peccatiin membris meis: quae impedit et retrahitab aspectu caelestis luminis; a vultu gloriaeDei, a gustu felicitatis aeternae, ab introitu
! Ib. c. 20, n. 6. — ? Ib. c. 8, n. r.
318 .LIBER III. CAPUT XXXV.
civium supernorum: quos laetitia sempiternacircumdat et implet.... Visita me frequenterclementissime Iesu, et in amore tuo vehementer accende; ut discam omnia inferioraet creata despicere: et te solum aeternumet increatum bonum pure quaerere, et superomnia te propter te veraciter amare !.
CAPUT XXXV.
Quod non est securitas a temptationein hac vita.
I. Filii numquam securus es in hacvita, sed quoad vixeris, semper armaspiritualia tibi sunt necessaria. Inter hostesversaris, et a dextris et a sinistris impugnaris. Si ergo non uteris undiquescuto patientiae, non eris diu sine vulnere.Insuper, si non ponis cor tuum fixe inme, cum mera voluntate cuncta patiendipropter me, non poteris ardorem istumsustinere, nec ad palmam pertingere beatorum. Oportet te ergo viriliter omniapertransire et potenti manu uti adversusobiecta. Nam vincenti datur manna, ettorpenti relinquitur multa miseria.
! De elevatione mentis P. 2, p. 402 sq, l. 13.
LIBER IIl. CAPUT XXXV. 319
2. Si quaeris in hac vita requiem, quomodotunc pervenies ad aeternam requem? Non ponas te ad multam requiem, sed ad magnam patientiam. Quaereveram pacem, non in terris, sed in caelis,non in hominibus nec in ceteris creaturis,sed in Deo solo. Pro amore Dei debesomnia libenter subire, labores scilicet etdolores, temptationes, vexationes, anxietates, necessitates, infirmitates, iniurias,oblocutiones, reprehensiones, Mhumiliationes, confusiones, correctiones et despectiones. Haec iuvant ad virtutem, haecprobant Christi tironem, haec fabricantcaelestem coronam. Ego reddammercedem aeternam pro brevi labore, etinfnitam gloriam pro transitoria confusione.
3. Putas tu, quod semper habebis protua voluntate consolationes spirituales?
Sancti mei non semper habuerunt tales,sed multas gravitates et temptationesvarias magnasque desolationes. Sed patienter sustinuerunt se. in omnibus, etmagis confisi sunt Deo, quam sibi, scientes,quia non sunt condignae passiones huiustemporis ad futuram gloriam promeren
320 LIBER III. CAPUT XXXV.
dam. Vis tu statim habere, quod multipost multas lacrimas et magnos laboresvixobtinuerunt?| ExpectaDominum,viriliter age, et confortare; noli diffidere,noli discedere, sed corpus et animam expone constanter pro gloria Dei. Egoreddam plenissime, ego tecumero inomni tribulatione.
Consideratio.
In hac vita zwfer Aostes versamur: et exomni parte bellum nobis instat contra vitiagerendum. Cotidie temptamur et impugnamur; nunc quidem molliter, nunc acriter,semper autem periculose et nequiter: diabolonobis ubique insidiante et infestante. Nullusquippe vivens a temptationibus et turbationibus totahter liber est quamdiu spiritusin corpore manet: sed quilibet cogitur etiaminvitus portare pondus diei et aestus. Nemoergo otio torpeat; nemoa castris Dei vecederecogitet: nemo ante finem belli arma sua deponat!. 4774 militiae nostrae non carnalia,ab extra, sed s?zz/uake dona, ab intra ?.Accingatur novus miles ense novo in fervorespiritus contra nequitias diaboli pugnaturus ;
! Sermones ad novicios 18, P. 6, p. 143, l. 12. —? Hospitale pauperum c. 16, n. 2.
LIBER III. CAPUT XXXV. 321
pugnet fortiter in gladio bis acuto: timoremet amorem Dei in mente habendo ..
Per fortia certamina itur sine dubio adgaudia sempiterna, vincentibus in extremisreddenda. Hinc Christus per beatum Iohannem in Apocalypsi loquens adhortatur strenuefdelem militem suum certare: et contradiaboli nequitias per orationes et sacrastudia vigilare. Esto, inquit, fidelis usquead mortem: et dabo tibi coronam vitae(Apc 2, 1o). Et iterum in eodem: Vincentidabo manna absconditum (Apc 2, 17)*.
Non ergo fugiamus labores et angustiaspro salute nostra in religione subortas, dequibus antea nesciebamus; sed stemusfirmiter,certemus vzrilier, oboediamus festinanter:oremus frequenter, laboremus diligenter,taceamus libenter. Sustineamus nos propterChristum patienter sicut omnes sazc fecerunt: qui graviora perpessi, nunc gaudentin caelis et dicunt. Transivimus per ignemet aquam: et eduxisti nos in refrigerium(Ps 65, 12) sempiternum. ... Igitur surgentibus ventis duris non retrocedamus, sedmanus ad remos ponamus; a774a spiritualiaarripiamus, animum tristem erigamus, denovo incipiamus: et multo fortius quam
! Sermonesad novicios 18, P. 6, p. 143 sq, 1.26. —? [b. 15, P. 6, p. 121 sq, l. 29.
Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. 2I
322 LIBER HI. CAPUT XXXVI.
fecimus contra carnem, contra mundum, etcontra diabolum certare studeamus. Quantoenim durior pugna: tanto gloriosior corona!.
CAPUT XXXVI.
Contra vana hominum iudicia.
I. Fili, iacta cor tuum firmiter in Domino, et humanum ne metuas iudicium,ubi te conscientia pium reddit et insontem.Bonum est et beatum taliter pati, nechoc erit grave humili cordi et Deo magisquam sibi ipsi confidenti. Multi multaloquuntur, et ideo parva fides est adhibenda. Sed et omnibus satis esse, nonest possibile. Etsi Paulus omnibus studuitin Domino placere et omnibus omniafactus est, tamen etiam pro minimo duxit,quod ab humano die iudicatus fuit.
2. Egit satis pro aliorum aedificationeet salute, quantum in se erat et poterat;sed ne ab aliis aliquando iudicaretur, velnon despiceretur, cohibere non potuit.Ideo totum Deo commisit, qui totumnoverat; et patientia ac humilitate contraora loquentium iniqua aut etiam vana ac
1 Sermones ad novicios 5, P. 6, p. 38 sq, 1. 27.
LIBER III. CAPUT XXXVI. 323
mendosa cogitantium atque pro libitu suoquaeque iactantium se defendit. Respondit tameninterdum, ne infirmis exsua taciturnitate generaretur scandalum.
3. Quis tu, ut timeas a mortali homine?Hodie est, et cras non comparet. Deumtime, et hominumterrores non expavesces.Quid potest aliquis in te verbis aut iniuris? Sibi potius nocet, quam tibi; necpoterit iudicium Dei effugere, quicumqueest ille. Tu habe Deum prae oculis, etnoli contendere verbisquerulosis. Quodsiad praesens tu videris succumbi et confusionem pati, quam non meruisti: neindigneris ex hoc, neque per impatientiamminuas coronam tuam, sed ad me potiusrespice in caelum, qui potens sum eripereab omni confusione et iniuria, et unicuique reddere secundum opera sua.
Consideratio.
Si quando insurrexerit contrarius tibi edixerit, quod non libenter audis: esto patienset tace; ilatis malis Dominus respondebit.Quid tibi nocere potest alterius malitia, sicontra te inflatur, si detrahit, s! obiurgat?Se zpsum magis prodit, quia bonus non est.
21*
324 LIBER III. CAPUT XXXVI.
Nam si tu bonus fueris et in patientiamanseris, nil mali tibi intulit, sed potiusmeritum tuum auxit. Vemzmi mocetpravitasalterzus, neminem laedit verbum contumeliosum, quamdiu ipse pius et immotus fuerit.Omnis homo, qualis interius est, talis eiexterior. adversitas erit; quia, si tu bonus,simplex ac rectus ac.Deum timens probaris,nemotibi bonitatem, iustitiam et pacem tuampotest auferre, nisi eam voluntarie reliqueris !.
Non est magna patientia, quam parva resperturbat. Disce saltem tacere ad iniuriam,quia prudentis est tacere in tempore malo.Cogita de corona, non de iniuria, et quomodo possis alium sanare, non quid possise contrario, quasi zelo iustitiae motus, respondere. $i ille non ignoscit, tu ignosce; quiafrequenter maiorem habet culpam, quialteriirascitur, quam qui iratum patitur. Miserorumproprium est, conqueri, et impatientium,citius commoveri et causas aliis imponere.Tu ergo esto libenter reus, ut fias anteDeum innocens*.
Nempe et ipse apostolus Zzw/us vas electionis, ad caeli secreta frequenter raptus,temptationes habuit; vexationes hominumpassus est: atque in multis laboribusfatigatus,detractiones et gmurmurationes contra se inzustas
! Epistula 1, n. 7. — ? Ib. n. 8.
LIBER III. CAPUT XXXVII. 325
saepius audivit et sustinuit. Nec tamen propteradversa affligentia a Christi servitio et amorediscessit, nec refriguit: sed magis viriliterad tolerandum omnia se exposuit; et aliossecum ad certamen propter coronam gloriaeconfortavit: quam Christus servis suis multacontraria pro se sustinentibus promisit. Etfactus est beatus Paulus tanto laetior etsecurior ad percipienda praemia futura incaelo: quanto duriora pertulit a notis etignotis tamquam homo Zes?zcabzEisyn mundo '.
Esto diligens in operando bona, patiensin tolerando mala, et beatus eris in vita tua,Deum laudando omni hora ?,
CAPUT XXXVIT.
De pura et integra resignatione sui adobtinendam cordis libertatem.
I. Fili, relinque te, et invenies me.Sta sine electione et omni proprietate,et lucraberis semper. Nam et adicieturtibi amplior gratia, statim ut te resignaveris nec resumpsetis.
2. Domine, quotiens me resignabo, etin quibus me relinquam?
! Sermones ad novicios 15, P. 6, p. 114 sq,l. 16. — ? Hortulus rosarum c. 5, n. 2.
326 LIBER III. CAPUT XXXVII.
3. Semperet omni hora: sicut in parvo,sic et in magno. Nihil excipio, sed inomnibus te nudatuin inveniri volo. Alioquin, quomodo poteris esse meus et egotuus, nisi fueris ab omni propria voluntateintus et foris spoliatus? Quanto celeriushoc agis, tanto melius habebis, et quantoplenius et sincerius, tanto mihi plus placebis, et amplius lucraberis.
4. Quidam se resignant, sed cum aliquaexceptione: non enim plene Deo confidunt, ideo sibi providere satagunt. Quidam etiam primo totum offerunt, sedpostea temptatione pulsati ad propriaredeunt, ideo minime in virtute proficiunt.Hi ad veram puri cordis libertatem etiucundae familiaritatis meae gratiamnonpertingent, nisi integra resignatione etcotidiana sui immolatione prius facta;sine qua non stat nec stabit unio fruitiva.
5. Dixi tibi saepissime, et nunc iterumdico: Relinque te, resigna te, et fruerismagna interna pace. Da totum pro toto;nil exquire, nil repete; sta pure et inhaesitanter in me, et habebis me. Erisliber in corde, et tenebrae non conculcabunt te. Ad hoc conare, hoc ora, hoc
LIBER III. CAPUT XXXVII. 327
desidera, ut ab omni proprietate possisexpoliari, et nudus nudum Iesum sequi,tibi mori et mihi aeternaliter vivere. Tuncdeficient omnes vanae phantasiae, conturbationes iniquae et curae superfluae.Tunc etiam recedet immoderatus timor,et inordinatus amor morietur.
Consideratio.
«Qui non renuntiaverit omnibus, quaepossidet, non potest meus esse discipulus»(Lc 14, 33).
Domine Deus, durus videtur hic sermotuus, et quis potest eum implere?
Audi, f£mi, et docebo te, et non eritgrave et impossibile facere, quod dixi:Dihge me et reque de, et zmveniesme imomni loco et tempore. Ego summum bonumet summe desiderabile animae tuae. En,sto ante ostium cordis tui et pulso; aperimihi, et introibo ad te, quia ego salus etvita tua. Ego omnia in omnibus et superomnia amandus et laudandus. Ego totustuus, hic et ubique praesens; sed caecusme non videt et surdus non audit et stultusnon intellegit haec. Tu ergo esto totus meuset in nullo te quaerens, et sapiet tibi stiavissime prae omnibus Deus tuus.
328 LIBER II. CAPUT XXXVIII.
Domine, verumest, quod loqueris; placetmihi omne, quod dicis. Igitur zeZ£uguam76 cito propter te, ne tarde zwvemiamfe.Tu in me eb ego zm je per amorem, quemaccendis in me. 'Tu solus mihi sufficis pleneet perfecte; ideo nil volo nec cupionisite,qui es ante omnia et supra omnia et inomnibus Deus benedictus in saecula. Amen *.
CAPUT XXXVII.
De bono regimine in externis et recursuad Deum in periculis.
I. Fili, ad istud diligenter tenderedebes, ut in omni loco et actione seuoccupatione externa sis intimus liber ettui ipsius potens, et sint omnia sub te,et tu non sub eis: ut sis dominus actionum tuarum et rector, non servus, necemptitius, sed magis exemptus verusqueHebraeus, in sortem ac libertatem transiens filiorum Dei: qui stant super praesentia et speculantur aeterna, qui transitoria sinistro intuentur oculo et dextrocaelestia: quos temporalia non trahuntad inhaerendum, sed trahunt ipsi magis
1 Doctrinale iuvenum c. II, n. I 2.
LIBER III. CAPUT XXXVIII. 329
ea ad bene serviendum, prout ordinatasunt a Deo et instituta a summo opifice, qui nil inordinatum in sua reliquitcreatura.
2. Sj etiam in omni eventu stas nonin apparentia externa, nec oculo carnalilustras visa vel audita, sed mox in qualibet causa intras cum Moysein tabernaculum ad consulendum Dominum: audiesnonnumquam divinum responsum,et redies instructus de multis praesentibus etfuturis: Semper enim Moyses recursumhabuit ad tabernaculum pro dubiis etquaestionibus solvendis, fugitque ad orationis adiutorium, pro periculis et improbitatibus hominum sublevandis. Sicet tu confugere debes in cordis tui secretarium, divinum intentius implorandosuffragium. Propterea namque losue etfilii Israel a Gabaonitis leguntur decepti:quia os Domini prius non interrogaverunt,sed nimium creduli dulcibus sermonibus,falsa pietate delusi sunt.
Consideratio.
Multum valet pro pace et custodia cordis.si exferivra tua discrete ordzzaverzs, et quae
330 LIBER III. CAPUT XXXVIII.
dam exercitia spiritualia apud te conservaveris; ut scias quando legere, quando orare,quando operari, quando meditari: quandotacere, quando loqui, quando solus, quandocum alis esse debeas; ut omnia in temporesuo, cum bonadeliberatione facias: et nullotempore a sancto opere et pio exercitiovaces!.
Hoc tuum est, digne Deo conversari etuu. externis mnegolus menfem a supernis monavertere, sed ad ill gustanda secreta denovo semper aspirare?, Quis est verus Heéraeus, qui mare rubrum transit? Qui desensu carnis ad suavitatem spiritus pergit: etea quae retro sunt obliviscens, ad anteriora:se extendit. Quis est verus Abrahae filius?Qui de timore servih zemZberlatem filiorumDei profeu.... Quis est idoneus contemplar faciem Christi, et penetrare secretacaeli? Qui mundus est corde, fervidus inoratione: ac totus internis deditus*.
In omni tribulatione et temptatione a4orationem. recurre, sicut ad portum animaetutum, Zzvznmumzmplorando auxilzum. Quantocitius, tanto melius; quanto tardius, tanto
! De disciplina claustralium c. 5, P. 2, p. 288,l. 5. — ? De fideli dispensatore c. 3, 8 7. —5 Sermones de vita et passione Domini 31, P. 3,p. 287 sq, |. 28.
LIBER III. CAPUT XXXIX. 331
peius. Quanto saepius, tanto utilius; quantoferventius, tanto Deo acceptius. Pius etmisericors Deus vult rogari, causas datorandi, spem promittit exaudiendi, dicens:«Petite et dabitur vobis» (Mt 7, 7) '.
Si non potes semper ore clamare, oraspintu et mente, ora desiderio et pia intentione. Qui non orat, non pugnat; etqui non pugnat et resistit, cito vincitur etcoronam perdit ?.
CAPUT XXXIX.
Quod homo non sit importunusin negotiis.
I. Fili, committe mihi semper causamtuam, ego bene disponam in temporesuo. Expecta ordinationem meam, etsenties inde profectum.
2. Domine, satis libenter tibi omnesres committo, quia parum potest cogitatiomea proficere. Utinam non multum adhaererem futuris eventibus, sed ad beneplacitum tuum incunctanter me offerrem!
3. Fili, saepe homo rem aliquam vehementer agitat, quam desiderat; sed cum
! Hortulus rosarum c. 12, n. 3. — ? Ib. n. r.
332 LIBER IIT. CAPUT XXXIX.
ad eam pervenerit, aliter sentire incipit:quia affectiones circa idem non sunt durabiles, sed magis de uno ad aliud impellunt. Non est ergo minimum, etiamin minimis se ipsum relinquere.
4. Verus profectus hominis est abnegatio sui ipsius, et homo abnegatusvalde liber est et securus. Sed antiquushostis, omnibus bonisadversans, a temptatione non cessat; sed die noctuquegraves molitur insidias, si forte in laqueum deceptionis possit praecipitare incautum. Vigilate et orate, dicit Dominus,ut nonintretis in temptationem.
Consideratio.
Non sis zziporíuzus: sed omnia fac cumtranquillitate. Quidquid modumexcedit etdiscretionem non tenet: nec Deo placet,nec diu durare solet?^. Qui zwiporiume etinconsiderate agit facile offendit: et dolebitipse offensus*.
Praecave tibi, ut, quantum minus vales,zmporiune aliquid postules; et dum sentis
! Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 431,l. 13. — ? De disciplina claustralium c. 9, P. 2,p. 302, l. 16. — ? Libellus spiritualis exercitii c. 1,P. 2, p. 3335, |l. 4.
LIBER III. CAPUT XL. 333
parum proficere petitionem tuam, noli vexarete per aliquam impatientiam, sed recordare:O felix patria, sanctorum replens desideriaet miserorum nesciens gravamina!.
Amorsui cor obscurat, parit rixas, tollitqueprofectum.| Qz;autempropterIesumseabnegat: liber fit et pacatus*.
Humanaefragilitatis est, nimium sollicitaride fu£uris. Deficientibus opibus terrenis non
, deficiat fides tua; quinimmo confidas magnifice de Dei providentia. Qui promisit caelesa et aeterna, non negabit temporalia.Non tamen semper donat pro nostro libitu,ne simus abundantes in saeculo et minusidcirco desideremus, quae sursum sunt incaelo?. Beatus qui erdznatzonemDei expectat:et omnia de manueius accipit *.
CAPUT XL.
Quod homo nihil boni ex se habetet de nullo gloriari potest.
I. Domine, quid est homo, quod memores eius, aut filius hominis, quia visitaseum? Quid promeruit homo, ut dares
! De fideli dispensatore c. 1, 8 23. — ? Sermonesde vita et passione Domini 16, P. 3, p. 157, l. 13. —? De fideli dispensatore c. i, 8 6. — * Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 431, l. 24.
334 LIBER III. CAPUT XL.
illi gratiam tuam? Domine, quid possumconqueri, si me deseris; aut quid iusteobtendere possum, si, quod peto, nónfeceris? Certe hoc in veritate cogitarepossum et dicere: Domine, nihil sum,nihil possum, nihil boni ex me habeo;sed in omnibus deficio et ad nihil semper.tendo. Et nisi a te fuero adiutus et interius informatus, totus efficior tepiduset dissolutus.
2. Tu autem, Domine, semper ideniipse es, et permanes in aeternum semperbonus, iustus et sanctus, bene, iuste ácsancte agens omnia, et disponens in sapientia. Sed ego, qui ad defectum summagis pronus quam ad profectum, nonsum semper in uno statu perdurans, quiasemper tempora mutantur super me.Verumtamen cito melius fit, cum tibiplacuerit, et manum porrexeris adiutricem,quia tu solus sine humanosuffragio poterisauxiliari et in tantum confirmare, ut vultusmeus amplius in diversa non mutetur, sedin te uno cor meum convertatur et quiescat.
3. Unde, si bene scirem omnem. humanam consolationem abicere, sive propterdevotionem adipiscendam, sive propter
LIBER IIl. CAPUT XL. 335
necessitatem, qua compellor te quaerere,quia non est homo, qui me consoletur,tunc possem merito de gratia tua sperareet de dono novae consolationis exultare.
4. Gratias tibi, unde totum venit, quotienscumque mihi bene succedit. Egoautem vanitas et nihilum ante te, inconstans homo et infirmus. Unde ergopossum gloriari, aut cur appeto reputari?Numquid de nihilo? et hoc vanissimumest. Vere inanis gloria mala pestis, vanitasmaxima: quia a vera trahit gloria etcaelesti spoliat gratia. Dum enim homocomplacet sibi, displicet tibi: dum inhiatlaudibus humanis, privatur veris virtutibus.
5. Est autem vera gloria et exultatiosancta, gloriari in te et non in se, gauderein nomine tuo, non in propria virtute,nec in aliqua creatura delectari, nisipropter te. Laudetur nomen tuum, nonmeum; magnificetur opus tuum, nonmeum; benedicatur nomen sanctum tuum,nihil mihi autem attribuatur de laudibushominum. Tu gloria mea, tu exultatiocordis mei. In te gloriabor et exultabotota die; pro me autem nihil, nisi in infirmitatibus meis.
336 LIBER IIi. CAPUT XL.
6. Quaerant Iudaei gloriam, quae abinvicem est; ego hanc requiram, quaea solo Deo est. Omnis quidem gloriahumana, omnis honor temporalis, omnisaltitudo mundana, aeternae gloriae tuaecomparata, vanitas est et stultitia. .Overitas mea et misericordia mea, Deusmeus, Trinitas beata, tibi soli laus, honor,virtus, gloria, per infinita saeculorumsaecula.
Consideratio.
De bonis naturae quid gloriaris, cumsismortalis, a vermibus mox rodendus?! Quigloriatur: in Domino glorietur?. Igitur cautussis et sollicitus, ut omnia bona ad laudemDei referas et zzAz/zb vane azfribuas. NamDei dona sunt omnia, quae habes, scilicetesse, vivere, intellegere, cogitare, loqui etoperari?. Exulta et lauda Deum tuum, quite fecit et redemit; quia debitor Dei es invalde multis et magnis beneficiis et cotidianis bonis tibi benigne collatis, pro quibusomnibus plene et digne Deo regratiari numquam sufficis, etiam si angelus sanctusesses *.
! Vallis liliorum c. 7, n. 2. — ? Sermones adnovicios 17, P. 6, p. 136, 1. 5. 2 Cor 10, 17. —? Hospitale pauperum c. 7, n. 2. — * Vallis liliorumc. 26, n. 2.
LIBER III, CAPUT XL. 337
Cum fueris laetus et bene tibi successerit,lauda et gratias age; quia pius Dominus teconsolari dignatus est, ne in via deficias.Cumfueris tristis aut debilis, lauda et gratiasage, quia Deus te visitat, probat et purgat,ne superbias et de te praesumas. Cum fuerissanus et fortis, lauda et gratias age, quia Deusdedit tibi vires, ut labores et aliis servias!.
Noli extolli de aliquo bono coram hominibus; quia habes multos defectus intus, quosnovit Deus, et tu non vides nec ponderas,sicut debes?. Qui malasua praeterita, etpraesentia pericula vigilanter attendit, etstricte ponderat: numquam de operibussuisvane gloriari potest. Quis nostrum scit qualiter Deus singula verba, cogitationes et operadie et nocte pensat et iudicat: utrum eaacceptat vel reprobat? Nescit etiam homoquamvis modo bonus et devotus sit, quamdiusic manebit: utrum melior an deterior adhucfiet?. "Vani sunt et stulti: qui laudibus delectantur humanis. ZLaeudefurDeus: non homofragilis Quz autem sziz fJace?, stulto placetet Deo displicet 5.
! Hortulus rosarum c. 18, n. 4. — ? Enchiridionmonachorum c. 8, n. 1. — ? Sermones ad novicios17, P. 6, p. 136, l. 13. — * De recognitione propriae fragilitatis c. 2, P. 2, p. 362, l. 28. — * Vallisliliorum c. 7, n. 2.
Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. 22
338 LIBER III. CAPUT XLI,
CAPUT XLI.
De contemptu omnis temporalis honoris.
I. Fili, noli tibi attrahere, si videasalios honorari et elevari, te autem despiciet humilian. Erige cor tuum ad me incaelum, et non contristabit te contemptushominum in terris.
2. Domine, in caecitate sumus, et vanitate cito seducimur. Si recte me inspicio,numquam mihi facta est iniuria ab aliquacreatura, unde nec iuste habeo conqueriadversus te. Quia autem frequenter etgraviter peccavi tibi, merito armatur contrame omnis creatura. Mihi igitur iustedebetur confusioet contemptus; tibi autemlaus, honor et gloria. Et nisi me ad hócpraeparavero, quod velimlibenter ab omnicreatura despici et relinqui, atque penitusnihil videri, non possum interius pacificari et stabiliri, nec spiritualiter illuminari, neque plene tibi uniri.
Consideratio.
Si ab hominibus Zesgzerzs et ali tibipraeponuntur, ne ZzZs/erisnimis; quia meliuset securius est, humiliari cum muitibus et
LIBER III. CAPUT XLI. 339
simplicibus, quam a Deo reprobari cumdivitibus et elatis!.
Si ponis vitam tuam 1n ore hominum;eris modo aliquid, modo nihil: numquamtamen liber et quietus. lustus verbis nonmovetur ornatis: sed quod Deoplacet attendit.Saepe homines laudant: quod improbat Deus.Multotiens Deus acceptat: quod hominesvituperant et spernunt. Ille ergo digne laudatur: quem Deus omnia sciens commendat ?.Igitur humanas laudes non affectes; nec vanealiquem extollas: nescis enim quid futurapariet dies. Saepe novissimi sunt primi, etprimi novissimi?. Ille bene stat et recteambulat, qui in humilitate se fundat etomnes mundi honores pro nihilo taxat *.
51 iniuria tibi fit: pensa quia bene zneruzstz*.Scito te infirmum esse et peccatorem: atquecito moriturum. Siquidem in mortis articulopatebit, quam fallax fuit omnis gratia mundi:quam stulta laetitia, laus ab hominibus quaesita, Omnia supplebit Dominus: et multomelius quam tu poteris cogitare *.
! Vallis liliorum c. 31, n. 4. — ? De recognitionepropriae fragilitatis c. 2, P. 2, p. 363, l. 5. — ? Ib.p. 362, l. 22. — * Hortulus rosarum Cc.I2, n. 7. —* Libellus spiritualis exercitii c. 8, P. 2, p. 346,l. 17. — $ Derecognitione propriae fragilitatis c. 2,P. 2, p. 363, 1. 20. — "*Libellus spiritualis exercitiic. 8, P. 2, p. 346, l. 15.
22 *
340 LIBER III, CAPUT XLII.
"CAPUT XLII.
Quod pax non est ponenda in hominibus.
I. Fili, si ponis pacem tuam cum aliquapersona, propter tuum sentire et convivere, instabilis eris et implicatus. Sedsi recursum habes ad semper viventemet manentem veritatem, non contristabitamicus recedens aut moriens. In medebet amici dilectio stare, et propter mediligendus est, quisquis tibi bonus visusest et multum carus in hac vita. Sineme non valet nec durabit amicitia, necest vera et munda dilectio, quam egonon copulo. (ta mortuus debes essetalibus affectionibus dilectorum hominum,ut, quantum ad te pertinet, sine omnihumano optares esse consortio. Tantohomo Deo magis appropinquat, quantoab omni solacio terreno longius recedit.Tanto etiam altius ad Deum ascendit,quanto profundius in se descendit et. plussibi ipsi vilescit.
2. Qui autem sibi aliquid boniattribuit,gratiam Dei in se venire impedit, quiagratia Spiritus Sancti cor humile semperquaerit. Si scires te perfecte adnihilare
LIBER III. CAPUT XLII. 341
atque ab omni creato amore evacuare,tunc deberem in te cum magna gratiaemanare. Quando tu respicis ad creaturas, subtrahitur tibi aspectus Creatoris.Disce te in omnibus propter Creatoremvincere, tunc ad divinam valebis cognitionem pertingere. Quantumcumque modicum sit, si inordinate diligitur et respicitur, retardat a summo et vitiat.
Consideratio.
Non ponas spem tuam et 2acezzm homine,nec in aliqua creatura caeli et terrae, sinon vis errare, fall et turbari. Salus insolo Deo vivo, vero, aeterno et summebono, qui omnia creavit ex nihilo et regitrecto iudicio !.
Non est fidus amicus nisi in Deo....Amor Dei amicum fidelem constituit: szzeDeo nulla amica stabit?. Amicus tuus estqui in Deo te amat: et propter Deum tetolerat. Vere ille amicus tibi est, qui salutemanimae tuae diligit: non qui foris blandituret applaudit. Ille tibi dilectus est, qui promalis tuis dolet et orat; qui profectul tuocongaudet: et corripit in caritate *.
! Hospitale pauperum c. 13. — ? Derecognitionepropriae fragilitatis c. 3, P. 2, p. 364, l. 5. — ? Ib.p. 363, 1. 27.
342 LIBER III. CAPUT XLII.
Sed ubi talis, qui in omnibus fideliteragit? O quam pretiosus talis: qui amoreDei sit plenus. Amor mundanuscito defcit:et in necessitate vacuum relinquit. "TimeDeum: et iungetur tibl amicus fidelis. Servanomen bonum: et invenies socium bonum.Et cum inveneris, utere sapienter: et diligesicut te ipsum. Multi amici in prosperis:in adversitate vix unus adhaerebit. Noneris tamen desolatus: si Deum habes semperprae oculis. S1Deo non places: non proderunt amici mortales. Si inveneris iustumac Deum timentem: magis dilige quampotentem. Sustine verbum amici; et mementoquia homo est sicut et tu, quoniam solusDeus qui non errat: et in quem peccatumnon cadit!,
JDdsce sime umano solacio vivere: etiamcum copia adsit consolatorum. Fragile etindurabile est solacium in hominibus confidere, aut nimis de eorum praesentia gaudere;vel de absentia contristari. Nec enim tu diuhic eris: nec ilh etiam diu tecum permanebunt?. Nonestparvusfructusspiritualis gratiae, quando se homo a£ ommifemperat propter Christum amzeoruminclina
! De recognitione propriae fragilitatis c. 3, P. 2,p. 364 sq, l. 20. — ? Brevis admonitio spiritualisexercitii P. 2, p. 431 sq, 1l.26.
LIBER lll. CAPUT XLIII. 343
foze et eius appetit solummodo gratiam,qui confortat pauperem et exulem consolatur in abscondito !,
CAPUT XLIII.
Contra vanam et saecularem scientiam.
I. Fili, non te moveant pulchra etsubtilia hominum dicta. Non enim estregnum Dei in sermone, sed in virtute.Attende verba mea, quae corda accenduntet mentes illuminant, inducunt compunctionem et variam ingerunt consolationem.Numquam ad hoc legas verbum, ut doctior aut sapientior possis videri. Studemortificationi vitiorum, quia hoc ampliustibi proderit, quam notitia multarum difficiium quaestionum.
2. Cum multa legeris et cognoveris,ad unum semper oportet redire principium. Ego sum, qui doceo hominemscientiam, et clariorem intellegentiam parvulis tribuo, quam ab homine possit doceri.Cui ego loquor,cito sapiens erit et multumin spiritu proficiet. "Vae eis, qui multacuriosa ab hominibus inquirunt, et de via
! De fideli dispensatore n. t, $825.
344 LIBER III. CAPUT XLIII.
mihi serviendi parum curant. Veniet tempus, quando apparebit magister magistrorum Christus, dominus angelorum, cunc:torum auditurus lectiones, hoc est singulorum examinaturus conscientias. Ettunc scrutabitur Ierusalem in lucernis, etmanifesta erunt abscondita tenebrarum,tacebuntque argumenta linguarum. '
3. Ego sum, qui humilem in punctoelevo mentem, ut plures aeternae veritatiscapiat rationes, quam si quis decem annisstuduisset in scholis. Ego doceo sinestrepitu verborum, sine confusione opinionum, sine fastu honoris, sine pugnationeargumentorum. Ego sum, qui doceoterrena despicere, praesentia fastidire,aeterna quaerere, aeterna sapere, honoresfugere, scandala sufferre, omnem spemin me ponere, extra me nil cupere, etsuper omnia me ardenter amare.
4. Nam quidam, amando me intime,didicit divina et loquebatur mirabilia. Plusprofecit in relinquendo omnia, quam instudendo subtilia. Sed aliis loquor communia, aliis specialia; aliquibus in signiset figuris dulciter appareo, quibusdamvero in multo lumine revelo mysteria..
LIBER III. CAPUT XLIII. 345
Una vox librorum, sed non omnes aequeinformat: quia intus sum doctorveritatis,scrutator cordis, cogitationum intellector,actionum promotor, distribuens singulis,sicut dignum iudicavero.
Consideratio.
Sapiens plus facta ponderat quam verba.Res bene gesta se ipsam laudat. Qui verbatantum sectatur: nihil inveniet. Virtus inDeo facta: a Deo gloriam recipiet i. Sapientia mundi vanitas est et stultitia reputaturapud Deum?. Cito vilescet sapientia terrenaamanti caelestem sapientiam *.
Quaere veram sapientiam, quam Christusdocuit et exemplo suo ostendit. Trahiturvera sapientia de occultis verbis et sacrisactibus Christi, qui suadet spernere mundum,Jf"gere delicias, domare carnem,pati dolores,subire labores, azsaere virtutes 5. Cito igiturdoctus erit et beatus, quisquis Christum fuerithumiliter imitatus *. Amor carnis stultitia :amor Iesu sapientia *.
! De recognitione propriae fragilitatis c. 2, P. 2,p. 363, l. 1. — ? Hortulus rosarum c. 3, n. 2. —5 Desolitudine et silentio c. I, n. 4. — * Hortulusrosarum c. 3, n. I 2. — ? Recommendatio humilitatis P. 2, p. 378, 1. 6. — $ Sermones de vita epassione Domini 16, P. 3, p. 157, 1. 2.
346 LIBER III, CAPUT XLIV.
Verus sapiens odit iniquitatem, loquiturveritatem et operaturiustitiam. Qui sobrie,caste, pie, humiliter et devote vivit, . etpericula temptationum cavet, sapiens est etDeo placet. Hic bonam famam habet, bonamconscientiam servat et cordis laetitiam frequenter a Deo accipit, quam mundusignoratnec sapit!,
Potest et aliis multis modis pro desiderioamantis animae dilectus Iesus se mirabiliterrevelare: et de sanctissima vita sua et pretiosa morte ac resurrectionis gloria pleniusinformare; ut quae sacra evangelia docentet pandunt verbis exterius: adveniente spirituIesu spiritualiter et sagaciter ipse aperiatznius szue sirepitu verborum, cum multa illuminatione summae veritatis, ad capiendumetiam gloriam deitatis; prout potiri concediturpurgatis mentibus quandoque per excessumspiritus?,
CAPUT XLIV.
De non attrahendo sibi res exteriores.
r. Fili, in multis oportet te esse inscium, et aestimare te tamquam mortuumsuper terram, et cui totus munduscruci
! Hortulus rosarum c. 3, n. r. — ? Sermonesde vita et passione Domini 1r, P. 3, p. 137, l. 7.
LIBER lII. CAPUT XLIV. 347
fixus sit. Multa etiam oportet surda aurepertransire, et quae tuae pacis sunt, magiscogitare. Utilius est oculos a rebus displicentibus avertere et unicuique suumsentire relinquere, quam contentiosis sermonibus deservire. Si bene steteris cumDeo et eius iudicium aspexeris, faciliuste victum portabis.
2. O Domine, quousque venimus? Ecce,damnum defletur temporale, pro modicoquaestu laboratur et curritur, et spiritualedetrimentum in oblivionem transit, et vixsero reditur. Quod parum vel nihil prodest, attenditur; et quod summe necessarium est, neglegenter praeteritur: quiatotus homo ad externa defluit; et nisicito resipiscat, libens in exterioribus iacet.
Consideratio.Noli cor tuum effundere ad exzerzera:
sed disce manibus operari et corde orare!.Magno conamine ad interiora te extendeet quae retro sunt et huius mundi obliviscere,nec ad remissos et infirmiores respice, sedad quid venisti et quid te agere oportet,attende?. Beatus servus super pauca fidelis
! Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2,p. 426, l. 21. — ? Dialogus noviciorum c. 3, n. 2.
348 LIBER III. CAPUT XLV.
et prudens, qui omnia tempora sua utiliterexpendit. et de ex/ranmezssrebus ad se nonpertinentibus tacet, sed tamquam surdus étmutus propter Deum factus pacifice tumultussaeculi Per/razns;i et animam suam ante sein manibus suis semper portat *.
O Deus aeterne, summe et immense,Creator omnium et Rector. Ad amandumte factus sum et modo volo amare te, etnon possum, quantum volo. Ligatus sumvano amore et viscoso affectu rerum labentium, a quibus dum me excutere conor, vixaut nullatenus sine gravi dolore possum *.Converte me ad te et noli me in terrenisrelinquere, qui caelestia te sequentibus dignatus es promittere?. (O Iesu, vita vera, vitamori nescia, tribue mihi ex amore mori,ne caro mihi possit dominari. O quandofiet, ut cum fiducia dicam: Ego autemaestimabam me /amquam mortuum superterram *.
CAPUT XLV.
Quod omnibus non est credendum, etde facili lapsu verborum.
I. Da mihi auxilium, Domine, de tribulatione, quia vana salus hominis. Quam
! Vallis liliorum c. 17, n. r. — ? Soliloquiumanimae c. 9, n. 2. — ?]b. n. 4. — * Ib. c. 8, n. r.
LIBER III. CAPUT XLV. 349
saepe ibi non inveni fidem, ubi mehabereputavi? Quotiens etiam ibi repperi, ubiminus praesumpsi? Vana ergo spes inhominibus, salus autem iustorum in te,Deus. Benedictus sis, Domine Deus meus,in omnibus, quae accidunt nobis. Infirmisumus et instabiles, cito fallimur et permutamur.
2. Quis est homo, qui ita caute etcircumspecte in omnibus se custodirevalet, ut aliquando in aliquam deceptionem vel perplexitatem non veniat? Sedqui in te, Domine, confidit, ac simpliciex corde quaerit, non tam facile labitur.Et si inciderit aliquam tribulationem, quocumque modo fuerit etiam implicatus,citius per te eruetur, aut a te consolabitur: quia tu non deseres in te sperantemusque in finem. Rarus fidus amicus, incunctis amici perseverans pressuris. Tu,Domine, tu. solus es fidelissimus in omnibus, et praeter te non est alter talis.
3. O quam bene sapuit sancta illaanima, quae dixit: Mens measolidata estet in Christo fundata. Si ita mecum
foret, non tam facile timor hgmanus mesollicitaret, nec verborum iacula moverent.
350 LIBER III. CAPUT XLV.
Quis omnia praevidere, quis praecaverefutura mala sufficit? Si praevisa saepeetiam laedunt, quid improvisa nisi graviter feriunt? Sed quare mihi misero nonmelius providi? Cur etiam tam facilealiis credidi? Sed homines sumus, necaliud quam fragiles homines sumus, etiamsi angeli a multis aestimamur et dicimur.Cui credam, Domine? cul, nisi tibi? Veritas es, quae non fallis, nec falli potes.Et rursum: Omnis homo mendax, infirmus, instabilis et labilis maxime inverbis, ita ut statim vix credi debeat,quod rectum in facie sonare videtur.
4. Quam prudenter praemonuisti, cavendum ab hominibus, et quia inimicihominis domestici eius; nec credendum,si quis dixerit: Ecce hic, aut: Ecceillic.Doctus sum damno meo, et utinam adcautelam maiorem, et non ad insipientiammihi. Cautus esto, ait quidam, cautusesto, serva apud te, quod dico. Et dumego sileo et absconditum credo, necillesilere potest, quod silendum .petiit, sedstatim prodit me et se, et abiit. Abhuiusmodj fabulis et incautis hominibusprotege me, Domine, ne in manus eorum
LIBER III. CAPUT XLV. 35I
incidam, nec umquam talia committam.Verbum verum et stabile da in os meum,et linguam callidam longe fac a me.Quod pati nolo, omnimode cavere debeo.
5. O quam bonum et pacificum dealiis silere, nec indifferenter omnia credere,neque de facili ulterius effari, paucis seipsum revelare, te semper inspectoremcordis quaerere, nec omni vento verborumcircumferri, sed omnia intima et externasecundum placitum tuae voluntatis optareperfici! Quam tutum pro conservationecaelestis gratiae humanam fugere apparentiam, nec appetere, quae foris admirationem videnter praebere, sed ea totasedulitate sectari, quae vitae emendationemdantetfervorem!| Quammultisnocuit virtus scita ac praepropere laudata!Quam sane profuit gratia silentio servatain hac fragili vita, quae tota temptatiofertur et militia!
Consideratio.
Inspice te recte et interne et noli /egzzercredere [nguae alienae et famae ventosae.Vidi laudantem socium suum in facie etpost tergum detrahentem pessime. Consideravi arguentem amicum in caritate seriose
352 LIBER III. CAPUT XLVI.
et excusantem eum publice, ipso nesciente !,Homines agunt et saepe obloquuntur sicuthomines; nec semper verum est quod dicunt:nec multum curandum si laudant vel vituperant. Cave omni tempore et loco a malefactoet scandalo: et Deus liberabit te a verboiniquo de te mendaciter dicto ?.
Quod non vis sciri: dicito nulli. Arduumet rarum, celare verbum. Sic refer secretum:ut non erubescas cum fuerit detectum. Quinescit tacere: non diu servabit amicum.Quando multa audisti et perlegisti; sic hocposses retinere ut scires quando deberesloqui et quando tacere: bene didicisses.Det Deus hoc magnum bonum, quia vereegregium donum, quod pauci habent: scireloqui, quando et quomodoet quibus oportet?.
CAPUT XLVI.
De confidentia in Deo habenda, quandoinsurgunt verborum iacula.
I. Fil, sta firmiter et spera in me.Quid enim sunt verba, nisi verba? Peraérem volant, sed lapidem non laedunt.
! Enchiridion monachorum c. 9, n. 1. — ? Sermones ad novicios 14, P. 6, p. 106,1. 25. — ? Derecognitione propriae fragilitatis c. 3, P. 2, p. 365, 1.6.
LIBER III. CAPUT XLVI. 353
S1 reus es, cogita, quod libenter emendarete velis; si nihil tibi conscius es, pensa,quód velis libenter pro Deo hocsustinere.Parum satis est, ut vel verba interdumsustineas, qui necdumfortia verbera tolerare vales. Et quare tam parva tibi adcor transeunt, nisi quia adhuc carnalises, et homines magis, quam oportet, attendis? Nam quia despici metuis, reprehendi pro excessibus non vis, et excusationum umbracula quaeris.
2. Sed inspice te melius, et agnosces,quia vivit adhuc in te mundus et vanusamor placendi hominibus. Cum enimbassari refugis et confundi pro defectibus,constat utique, quod nec verus humilisSis, nec vere mundo mortuus, nec mundustibi crucifixus. Sed audi verbum meum,et non curabis decem milia verba hominum. Ecce, si cuncta contra te dicerentur, quae fingi malitiosissime possent;quid tibi nocerent, si: omnino transirepermitteres, nec plus quam festucam perpenderes? Numquid vel unum capillumtibi extrahere possent?
3. Sed qui cor intus non habet, necDeum prae oculis, faciliter verbo movetur
354 LIBER Ill. CAPUT XLVI.
vituperationis. Qui autem in me confidit,nec proprio iudicio stare appetit, absquehumano terrore erit. Ego enim sumiudex, et cognitor omnium secretorum;ego scio, qualiter res acta est; ego iniuriantem novi et sustinentem. A meexit verbum istud, me permittente hocaccidit, ut revelentur ex multis cordibuscogitationes. Ego reum et innocentemiudicabo, sed occulto iudicio utrumqueante probare volui.. 4. Testimonium hominum saepefallit;meum iudicium verum est, stabit, et nonsubvertetur. Latet plerumque et paucisad singula patet; numquam tamenerrat,nec errare potest, etiam si oculis insipientium' non rectum videatur. Ad me ergocurrendum est in omni iudicio, nec proprio innitendum arbitrio. Iustus enimnon conturbabitur, quidquid a Deo eiacciderit. Etiam si iniuste aliquid contraeum prolatum fuerit, non multum curabit.Sed nec vane exultabit, si per alios rationabiliter excusetur. Pensat namque, quiaego sum scrutans corda et renes, qui noniudico secundum faciem et humanamapparentiam. Nam saepe in oculis meis
LIBER III. CAPUT XLVI. 355
reperitur culpabile, quod hominum iudiciocreditur laudabile.
5. Domine Deus, iudex iuste, fortis etpatiens, qui hominum nosti fragilitatemet pravitatem, esto robur meum et totafiducia mea: non enim mihi sufficit conscientia mea. Tu nosti, quod ego nonnovi; et ideo in omni reprehensione humiliare me debui et mansuete sustinere.Ignosce quoque mihi propitius, quotienssic non egi, et dona iterum gratiam amplioris sufferentiae. Melior est enim mihitua copiosa misericordia, ad consecutionem indulgentiae, quam mea opinataiustitia, pro defensione latentis conscientiae. Et si nihil mihi conscius sum, tamenin hoc iustificare me non possum: quiaremota misericordia tua, non iustificabiturin conspectu tuo omnis vivens.
Consideratio.
Libenter iniurias remitte a quocumqueinflictas: ut Deus iterum tibi cunctas dimittatoffensas !, Cumaudieris aliquem tibi duriusloqui: nol contendere verbis austeris; sed
! Libellus spiritualis exercitii c. 8, P. 2, p. 346,l. 18.
23*
356 LIBER IIl. CAPUT XLVI.
patienter fer fratris infirma: et indisciplinatumdoce ratione prudenti '. Qui alium verbo velfacto laedit, Christum offendit? Melius esttibi rem tuam perdere, quam offendereDeum et laedere fratrem ac frangere caritatem ?.
Certissime constat quod in comparationedolorum. et obprobriorum Christi: nulliusponderis sunt angustiae tuae quas pateris.Bonum est ergo tibi, hic oculum frequenterhabere; et in dolorosa passione Christi solacium quaerere , O mira Dei clementia; oinaestimabilis Christi patientia: quae tantisiniuriis commoveri non potuit nec poenissuperari. Exemplum enim optimum et fortissimum solacium, omnibus iniuriam patientibus in hoc articulo dedit; wz sa/fem paucaverba volantia sustineant: quz dura verberanequeunt adhuc sustznere *.
Iustus Dominus inultum nonpatietur abirequodcumque nocivum verbum *. Deusveritasest et mendaces nonsinit diu latere *. Quidergo facies et in quo cozfides et sperabis?Non in te nec in homine, sed in solo
! Libellus spiritualis exercitii c. 8, P. 2, p. 346,l. 20. — ? Hortulus rosarum c. 15, n. r1. — ? Ib.C. 0, n. I, — * Sermonesde vita et passione Domini26, P. 3, p. 219, l. ro. — 5?Ib. p. 223, l. 19. —$ Epistula 1r,n. 7. — * Hortulus rosarum c. IO, n. 2.
LIBER IIT. CAPUT XLVII. 357
Creatore Deo tuo, qui fecit te et habet teet omnia creata simul in manu et potestatesua. Dic ergo et ora cum David in psalmo(24, 15): Oculi mei semper ad Dominum,quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos !.
CAPUT XLVII.
Quod omnia gravia pro aeterna vitasunt toleranda.
I. Fili, non te frangant labores, quosassumpsisti propter me, nectribulationeste deiciant usquequaque; sed mea promissio in omni eventu te roboret et consoletur. Ego sufficienssum ad reddendumsupra omnem modum et mensuram. Nondiu hic laborabis, nec semper gravaberisdoloribus. Expecta paulisper, et videbiscelerem finem malorum. Veniet una hora,quando cessabit omnis labor et tumultus.Modicum est et breve omne, quodtransitcum tempore.
2. Age, quod agis; fideliter labora invinea mea, ego ero merces tua. Scribe,lege, canta, geme, tace, ora, sustine viriliter contraria: digna est his omnibuset
! Vallis liliorum c. 31, n. 1.
358 LIBER III. CAPUT XLVII.
maioribus proeliis vita aeterna. Venietpax in die una, quae nota est Domino;et erit non dies neque nox huiusscilicettemporis, sed lux perpetua, claritas infinita, pax firma, et requies secura. Nondices tunc: Quis me liberabit de corporemortis huius? Neque clamabis: Heu mihi,quia incolatus meus prolongatusest! quoniam praecipitabitur mors, et salus eritindefectiva, anxietas nulla, iucunditasbeata, societas dulcis et decora.
3. O si vidisses sanctorum in caelocoronas perpetuas, quanta quoque nuncexultant gloria, qui huic mundo olim contemptibiles et quasi vita ipsa indigni putabantur; profecto te statim humiliaresusque ad terram, et affectares potius omnibus subesse, quam uni praeesse; nechuius vitae laetos dies concupisceres, sedmagis pro Deo tribulari gauderes, et pronihilo inter homines computari, maximumlucrum duceres.
4. O si tibi haec saperent, et profundead cor transirent, quomodo auderes velsemel conqueri? Nonne provita aeternacuncta laboriosa sunt toleranda? Nonest parvum quid, perdere aut lucrari
LIBER III. CAPUT XLVII. 359
regnum Dei. Leva igitur faciem tuam incaelo. Ecce, ego et omnes sancti meimecum, qui in hoc saeculo magnum habuere certamen, modo gaudent, modoconsolantur, modo securi sunt, modorequiescunt, et sine fine mecum in regnopatris mei permanebunt.
Consideratio.
Certa fortiter, ora ferventer, labora diligenter, stude frequenter, tace libenter, szs£zzepanenter. Esto fidelis in modico, et lucraberis decem milia talenta in regno superno!.Habebis certe aeternam requiem pro parvolabore, aeternum honorem pro humili statuet infimo loco *.
O pauper et infirme, sustine per modicumtempus dolores corporis et penuriamin cibiset vestimentis, quia z0z dz Ac eris et do/ebis?.Gaude in Domino, frater Lazare, qui multisvulneribus modo repleris; quia tibi praeparatur aeterna requies pro modico et vilicibo maleque parato et pro brevidolore incorpore sustentato. Pro micis tibi negatishabebis splendidas epulas in convivio caelestis
! Hortulus rosarum c. 14, n. 2. -——? Ib. c. i8,n. 2. .—? Vallis liliorum c. 20, n. r.
360 LIBER III. CAPUT XLVII.
regis et comedes semper panem caeli demensa lesu Christi in regno Patris sui!,Siquidem omnis praesens labor parvus est,et brevis haec vita: sed merces sequensgrandis est et requies infinita ?.
«Ego sum pauper et dolens» (Ps 68, 30);Deus, adiuva me. EKHaecvox pauperis etinfirmi, ad Deum suspirantis pro regno Dei *.Veni, Domine Iesu, veni et noli tardare;relaxa facinora mea, solve vincula, educvinctum de domocarceris, de lacu miseriaeet de luto faecis. Noli me apud saeculumdiutius relinquere. Ostende mihi faciem tuam,quam angeli semper vident. Sonet vox tuain auribus meis, quam illi sine intermissioneaudiunt. Veni, Domine Iesu, et tolle me deterra aliena; revoca abiectum ad patriam etin pristinum gradum lapsum restitue. Veni,Redemptor bone, fac me participem aeternaetuae gloriae. 'Taedet me vitae temporalis;sola dies me delectat aeternae claritatis. lesubone, dulcis, optime, redde mihi laetitiamvultus tui et noli me reprobare a dilectissanctis tuis, sed retracta seu recordare, o filiDei, quod pretioso sanguine tuo ab inimico
! Consolatio pauperum et infirmorum n. 4. —? Sermones de vita et passione Domini 26, P. 3,p. 232, 1l.23. — ? Vallis liliorum c. 20, n. r1.
LIBER III. CAPUT XLVIII. 361
me redemisti. Sit tibi laus et gloria, qui esvità viventium, spes morientium, salus etrequies omnium ad te pervenientium !.
CAPUT XLVIII.
De die aeternitatis et huius vitaeangustiis.
I. O supernae civitatis mansio beatissima!| Odiesaeternitatisclarissima,quam nox non obscurat, sed summaveritas semper irradiat; dies semper laeta,semper secura, et numquam statum mutans in contraria! ^O utinam dies illailluxisset, et cuncta haec temporalia finemaccepissent! Lucet quidem sanctis perpetua claritate splendida, sed non nisi alonge et per speculum peregrinantibusin terra.
2. Norunt caeli cives, quam gaudiosasit illa; gemunt exules filii Evae, quodamara et taediosa sit ista. Dies huiustemporis parvi et mali, pleni doloribuset angustiis; ubi homo multis peccatisinquinatur, multis passionibus irretitur,multis timoribus stringitur, multis curis
! Soliloquium animae c. 7, n. 3.
362 LIBER III. CAPUT XLVIII.
distenditur, multis curiositatibus distrahitur, multis vanitatibus implicatur, multiserroribus circumfunditur, multis laboribusatteritur, temptationibus gravatur, deliciisenervatur, egestate cruciatur.
3. O quando finis horum malorum?quando liberabor a misera servitute vitiorum? quando memorabor, Domine, tuisolius? quando ad plenum laetaborin te?Quando ero sine omni impedimento invera libertate, sine omni gravamine mentiset corporis? Quandoerit pax solida, paximperturbabilis et secura, pax intus etforis, pax ex omni parte firma? lesubone, quando stabo ad videndum te?quando contemplabor gloriam regni tui?quando eris mihi omnia in omnibus? Oquando ero tecum in regno tuo, quodpraeparasti dilectis tuis ab aeterno! Relictus sum pauperet exul in terra hostili,ubi bella cotidiana et infortunia maxima.
4. Consolare exilium meum, mitigadolorem meum, quia ad te suspirat omnedesiderium meum. Nam onus mihi totumest, quidquid hic mundus offert ad solacium. Desidero te intime frui, sednequeo apprehendere. Optoinhaerere
LIBER III. CAPUT XLVIII. 363
caelestibus, sed deprimunt res temporaleset immortificatae passiones. Mente omnibus rebus superesse volo, carne auteminvite subesse cogor. Sic ego homo infelix mecum pugno,et factus sum mihimetipsi gravis, dum spiritus sursum et catoquaerit esse deorsum.
5. O quid intus patior, dum mentecaelestia tracto, et mox carnalium turbaoccurrit oranti! Deus meus, ne elongerisa4 me, neque declines in ira a servo tuo.Fulgura coruscationem tuam et dissipaeas; emitte sagittas tuas, et conturbenturomnes phantasiae inimici. Recollige sensusmeos ad te; fac me oblivisci omniummundanorum; da cito abicere et contemnere phantasmata vitiorum. Succurremihi, aeterna veritas, ut nulla me moveatvanitas, Adveni, caelestis suavitas, etfugiat a facie tua omnis impuritas. Ignoscequoque mihi et misericorditer indulge,quotiens praeter te aliud in oratione revolvo. Confiteor etenim vere, quia valdedistracte me habere consuevi. Nam ibimultotiens non sum, ubi corporaliter stoaut sedeo; sed ibi magis sum, quo cogitationibus feror. Ibi sum, ubi cogitatio
364 LIBER IIl. CAPUT XLVIII.
mea est. Ibi est frequenter cogitatiomea, ubi est, quod amo. Hoc mihi citooccurrit, quod naturaliter delectat aut exusu placet.
6. Undetu, veritas, aperte dixisti: Ubienim est thesaurus tuus, ibi est et cortuum. Si caelum diligo, libenter de caelestibus penso. Si mundum amo, mundifelicitatibus congaudeo et de adversitatibuseius tristor. Si carnem diligo, quae carnissunt, saepe imaginor. Si spiritum amo,de spiritualibus cogitare delector. Quaecumqueenim diligo, de his libenter loquoret audio, atque talium imagines mecumad domum reporto. Sed beatus ille homo,qui propter te, Domine, omnibus creaturis licentiam abeundi tribuit, qui naturaevim facit et concupiscentias carnis fervorespiritus crucifigit, ut serenata conscientiapuram tibi orationem offerat, dignusquesit angelicis interesse choris, omnibusterrenis foris et intus exclusis.
Consideratio.
O beata patria, ubi perpetua laetitia, paxsumma, clara Dei notitia: caritas perfectaet beatitudo consummata. Ibi melior est
LIBER III. CAPUT XLVIII. 365
dies una quam hic mille milia; quia ibipenuria nulla: hic miseria multa, pax rara,cognitio parva'. AOquando veniet dies illa€Hu2"ox non succedzi: quae temporum vicesnescit, sed semper lucet et diescit??
O si dies ila iuxisset, qua caeli gaudiame rapuissent! Quam laetus tunc essem,et quam felicem me putarem, quam tuncutique in stabili pace beatus essem! Sedin nocte vita mea versatur et ideo nonmirandum, si caligat oculus meus inter nebulas gloriae. Attamen levabo oculos meos,& [longe prospectans et salutans sacazam cuatem lerusalem, quae construiturin caelis vivis ex lapidibus, angelis videlicetet hominibus sanctis, plena semperexistensin laude et canoro iubilo, Deum sine finelaudando ?.
Jbi videtur Deus facie ad faciem, clareet sine aenigmate, non raptim, nec horarie,sed sine fine limpide. 727cognoscitur beataet gloriosa trinitas et inseparabilis unitas,quae ab omnibus caeli civibus adoratur etlaudatur et benedicitur. 2; est ille unicusdilectus singularis, pretiosior cunctis opibus,
! De disciplina claustralium. P. 2, p. 318, 'l. 23. — *?Sermones de vita et passione Domini 7,P. 3, p. 99, 1. 26. — ? Soliloquium animae c. 21,n. 2.
366 LIBER III. CAPUTXLVIII.
thesaurus desiderabilis, Dominus meus IesusChristus, ecclesiae sponsus, immortalis, in quosunt omnes thesauri sapientiae et scientiaeDei a saeculo absconditi, sed ipsis beatismanifesti !,
O quam iucundi sunt omnes sancti antefaciem sancti sanctorum, qui est causa etorigo salutis eorum. Ibiiam sequuntur agnum,quocumque ierit; quia nulla separatio ab ipsoerit, sed in aeternum gaudentes in Dominogaudebunt. "Vere locus iste sanctus est, etDominus est in ipso. Fic semper pax etgaudium redundant; hic omnium bonorumaffluentia, omnium malorum perpetua carentia ?,
Quid miseri loqui possunt de felicitatesuperna, quid mortales capere sciunt deaeternitate vera et vita sempiterna; nisi subquadam caligine et scripturarum velaminetecta? Gemat ergo anima fidelis mundicircumfusa tenebris, ad gaudia lucis aeternae,ad societatem patriae caelestis; indesinenteroculos mentis sursum elevans: ubiChristusest in gloria Patris, per aeterna saecularegnans *.
! Soliloquium animae c. 21, n. 3. — ^ Ib. n. 35 6. — ? De disciplina claustralium c.16, P. 2,P. 318 sq, l. 29.
LIBER IIl, CAPUT XLIX. 367
CAPUT XLIX.
De desiderio aeternae vitae, et quantasint certantibus bona promissa.
I. Fili, cum tibi desiderium aeternaébeatitudinis desuper infundi sentis, et detabernaculo corporis exire concupiscis, utclaritatem meam sine vicissitudinis umbracontemplari possis: dilata cor tuum etomnidesiderio hanc sanctam inspirationemsuscipe.| Reddeamplissimassupernaebonitati gratias, quae tecum sic dignanteragit, clementer visitat, ardenter excitat,potenter sublevat, ne proprio ponderead terrena labaris. Neque enim hoc cogitatu tuo aut conatu accipis, sed soladignatione supernae gratiae et divini respectus: quatenus in virtutibus et maiorihumilitate proficias, et ad futura certamina te praepares, mihique toto cordisaffectu adhaerere ac ferventi voluntatestudeas deservire.
2. Fili, saepe ignis ardet, sed sine fumoflamma non ascendit. Sic et aliquorumdesideria ad caelestia flagrant, et tamena temptatione carnalis affectus liberi nonsunt. Idcirco nec omnino pure pro ho
368 LIBER III. CAPUTXLIX.
nore Dei agunt, quod tam desideranterab eo petunt. Tale est et tuum saepedesiderium, quod insinuasti fore tam importunum. Non enim est hoc purum etperfectum, quod propria commoditate estinfectum.
3. Pete, non quod tibi est delectabileet commodum, sed quod mihi est acceptabile atque honorificum: quia, si recteiudicas, meam ordinationem tuo desiderioet omni desiderato praeferre debes acsequi. Novi desiderium tuum, 'et frequentes gemitus audivi. Iam velles essein libertate gloriae filiorum Dei; iam tedelectat domus aeterna et caelestis patriagaudio plena, sed nondum venit horaista: sed est adhuc aliud tempus, scilicettempus belli, tempus laboris et probationis. Optas summorepleri bono, sed nonpotes hoc assequi modo. Ego sum: ex:pecta me, dicit Dominus, donec veniatregnum Dei. ,
4. Probandus es adhuc in terris et inmultis exercitandus. Consolatio tibi interdum dabitur, sed copiosa satietas nonconceditur. Confortare igitur, et estorobustus, tam in agendo quam in patiendo
LIBER III. CAPUT XLIX. 369
naturae contraria. Oportet te novum induere hominem et in alterum virum mutari. Oportet te saepe agere, quod nonvis; et quod vis, oportet relinquere. Quodalis placet, processum habebit; quod tibiplacet, ultra non proficiet. Quod aliidicunt, audietur; quod tu dicis, pro nihilocomputabitur. Petent alii, et accipient;tu petes, nec impetrabis.
5. Erunt alii magni in ore hominum,de te autem tacebitur. Alis hoc velillud committetur, tu autem ad nihil utilisiudicaberis. Propter hoc natura quandoque contristabitur; et magnum, si silensportaveris. In his et similibus multis probari solet fidelis Domini servus, qualiterse abnegare, et in omnibus frangerequiverit. Vix est aliquid tale, in quotantundem mori indiges, sicut videre etpati, quae voluntati tuae adversa sunt;maxime autem, cum disconvenientia etquae minus utilia tibi apparent, feriiubentur. Et quia non audes resisterealtiori potestati, sub dominio constitutus:ideo durum tibi videtur ad nutum alteriusambulare et omne proprium sentireomittere.
Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. 24
370 LIBER IIl. CAPUT XLIX.
6. Sed pensa, fili, horum fructum ]laborum, celerem finem atque praemiumnimis magnum; et non habebis inde gravamen, sed fortissimum patientiae tuaesolamen. Nam et pro modica hac voluntate, quam nunc sponte deseris, habebissemper voluntatem tuam in caelis. Ibiquippe invenies omne, quod volueris,omne, quod desiderare poteris. Ibi aderittibi totius facultas boni sine timore amittendi. Ibi voluntas tua una semper mecum, nil cupiet extraneum vel privatum.Ibi nullus resistet tibi; nemo de te conqueretur, nemo impediet, nihil obviabit;sed cuncta desiderata simul erunt praesentia, totumque affectum tuumreficientet adimplebunt usque ad summum. Ibireddam gloriam pro contumelia perpessa,pallium laudis pro maerore, pro loco no:vissimo sedem regni in saecula. Ibi apparebit fructus oboedientiae, gaudebitlabor. paenitentiae, et humilis subiectiocoronabitur gloriose.
7. Nunc ergo inclina te humiliter subomnium manibus; nec sit tibi curae, quishocdixerit vel iusserit. Sed hoc magnoperecurato, ut sive praelatus seu iunior aut
LIBER III. CAPUT XLIX. 371
aequalis aliquid a te exposcerit vel innuerit, pro bono totum accipias, et sincera voluntate studeas adimplere. Quaeratalius hoc, alius illud, glorieturille in illo,et iste in isto, laudeturque millies mille:tu autem nec in isto, nec in illo, sed intui ipsius gaude contemptu, et in meisolius beneplacito ac honore. Hoc optandum est tibi, ut sive per vitam, siveper mortem Deus semper in te glorificetur, |
Consideratio.
Unicum et singulare Zeszdeziuzsanctorumin hac vita fuit, nihil commune habere cumhoc saeculo: sed per contemptum terrenorumtendere semper ad praesentiam Christi etconsortium angelorum. Undeet beatus Paulusvehemens amator Christi omnia terrena perfecte despiciebat: et ad caelestia exaestuans,dicebat. Cupio dissolvi: et esse cum Christo(Phil z, 23).
Non est omnium /a/e deszderzum: sed perfectorum qui dicere possunt, nostra conversatio in caelis est. Nam valde pauci itanudati inveniuntur, qui totum affectum suumad aeterna erigunt: et de terrenis divitiiset honoribus nihil ambiunt. . .. Felix animacui Za/edesiderzum inest, et per singulos dies
24 *
37? LIBER III. CAPUT XLIX.
fervorem addit fervori; non desistens orareet clamitare ad Chrnstum donec aperiatursibi porta caeli: et ingrediatur regnum Deicunctis fidelibus promissum !.
O rex altissime, Deus summe laudabilis,Creator omnium rerum, angelorum et hominum, quamdiu moraborin terris et elongabora te et ab omnibus sanctis angelis tuis incaelis? Heu me pauperem et infelicem,quamdiu manducabo cum hominibus panemterrenum, panem laboris et doloris et privabor pane angelorum, continente , omnissaporissuavitatem?| ODomine,quandoaudiam vocem laudis tuae ex ore angelorumtuorum in caelo, sicut beatus Ioannesapostolus relegatus in exilium audivit vocemmultorum angelorum psallentium in unum:Sanctus, Sanctus, Sanctus ?.
O Domine Deus, salutare vultus mei etDeus meus, quando laetificabis me in regnotuo clarissimo vultu tuo? O quando 1illuminabis omnes tenebras meas splendore lucisaeternae? quando auferes omnia obstaculamea de intimo cordis mei, pax vera, beatitudosumma et felicitas perfecta? O quando sineimpedimento contrariorum sequar te secureet libere, quocumqueieris, Domine? O quando
À De disciplina claustralium c. 16, P. 2, p. 317 sq,]l. 18. — ? Vallis liliorum c. 27, n. I 2.
LIBER III. CAPUT L.- 373
oculis meis clare te videbo sine speculo,sine aenigmate, sine parabolis, sine figuris,sine quaestionibus, sine dubiis, sine opinionibus, sine interrogationibus a magistris?O quando omnia sciam, quae credo inscripturis sanctis et lego in libris variis etaudio auribus meis a lectoribus in multislocis de Deo meo, de angelis et omnibusangelorum choris, de gloria et beatitudinecaelestis patriae, de pace et ineffabili gaudiocivium supernorum? .O quando ibi ero?quando veniam et apparebo in conspectutuo et contemplabor laetam faciem tuametgloriam regni tui cum Cherubim et Seraphimet omnibus sanctis? .SeZ zondum venit horaZ2; clausa est adhuc ante me caeli porta.Ideo gemo corde et ore, quamdiu hic fuero,donec veniam adte, Deus meus!.
CAPUT L.
Qualiter homo desolatus se debet inmanus Dei offerre.
I. Domine Deus, sancte Pater, sis nuncet in aeternum benedictus, quia, sicut vis,sic factum est, et quod facis, bonum est.Laetetur in te servus tuus, non in se,
! Ib. c. 26, n. 4.
374 LIBER IIL CAPUT L.
nec in aliquo alio; quia tu solus laetitiavera, tu spes mea et corona mea, tugaudium meum et honor meus, Domine.Quid habet servus tuus, nisi quod a teaccepit, etiam sine merito suo? "Tuasuntomnia, quae dedisti et quae fecisti. Paupersum et in laboribus meis a iuventutemea: et contristatur anima mea nonnumquam usque ad lacrimas, quandoqueetiam conturbatur ad se propter imminentes passiones.
2. Desidero pacis gaudium, pacemfiliorum tuorum flagito, qui in lumineconsolationis a te pascuntur. Si daspacem, si gaudium sanctum infundis, eritanima servi tui plena modulatione, etdevota in laude tua. Sed si te subtraxeris, sicut saepissime soles, non poteritcurrere viam mandatorum tuorum, sedmagis ad tundendum pectus genua eiusincurvantur:. quia non est illi sicut heriet nudius tertius, quando splendebat lucerna tua super caput eius, et sub umbraalarum tuarum protegebatur a temptationibus irruentibus.
3. Pater iuste et semper laudande, venithora, ut probetur servus tuus. Pater
LIBER IIl; CAPUT L. 375.
amande, dignum est, ut hac hora patiaturpro te aliquid servus tuus. Pater perpetuo venerande, venit hora, quam abaeterno praesciebas affuturam, ut admodicum tempus succumbat foris servustuus, vivat vero semper apud te intus.Paululum vilipendatur, humilietur et deficiat coram :hominibus, passionibus conteratur et languoribus: ut iterum tecumin aurora novae lucis resurgat et in caelestibus clarificetur. Pater sancte, tusicordinasti et sic voluisti; et hoc factumest, quod ipse praecepisti.
4. Haec est enim gratia ad amicumtuum, pati et tribulari in mundo pro amoretuo, quotienscumque et a quocumqueidpermiseris fieri. Sine consilio et providentia tua et sine causa nihil fit in terra.Bonum mihi, Domine, quod humiliastime, ut discam iustificationes tuas, etomneselationes cordis atque praesumptiones abiciam. Utile mihi, quod confusiocooperuit faciem meam; ut te potius,quam homines ad consolandum requiram.Didici etiam ex hoc inscrutabile iudiciumtuum expavescere: qui affligisiustum cumimpio, sed non sine aequitate et iustitia.
376 LIBER III. CAPUT L.
5. Gratias tibi ago, quia non pepercistimalis meis, sed attrivisti' me verberibusamaris, infligens dolores et immittensangustias foris et intus. Non est, qui meconsoletur ex omnibus, quae sub caelosunt, nisi tu, Domine Deus meus,caelestismedicus animarum: qui percutis et sanas,deducis ad inferos et reducis. Disciplinatua super me, et virga tua ipsa medocebit.
6. Ecce, Pater dilecte, in manibustuissum ego, sub virga correctionis tuae meinclino. Percute dorsum meum et collummeum, ut incurvem ad voluntatem tuamtortuositatem meam. Fac me pium ethumilem discipulum, sicut bene facereconsuevisti, ut ambulem ad omnem nutumtuum. Tibi me et omnia mea ad corrigendum commendo; melius est hic corrip, quam in futuro. Tu scis omnia etsingula, et nil te latet in humana conscientia. Antequam fiant, nosti ventura:et non opus est tibi, ut quis te doceataut admoneat de his, quae geruntur interra. Tu scis, quid expedit ad profectummeum, et quantum deservit tribulatioad rubiginem vitiorum purgandam. Fac
LIBER IIL. CAPUT L. 377
mecum desideratum beneplacitum tuum,et ne despicias peccaminosam vitam meam,nulli melius nec clarius, quam tibi soli,notam.
7. Da mihi, Domine, scire, quod sciendum est, hoc amare, quod amandumest,hoc laudare, quod tibi summe placet;hoc reputare, quod tibi pretiosum apparet,hoc vituperare, quod oculis tuis sordescit.Non me sinas secundum visionem oculorum exteriorum iudicare, neque secundum auditum aurium hominum imperitorum sententiare; sed in iudicio vero devisibilibus et spiritualibus discernere, atque super omnia voluntatembeneplacititui semper inquirere.
8. Falluntur saepe hominum sensus iniudicando; falluntur et amatores saeculi,visibilia tantummodo amando. Quid esthomo inde melior, quia reputatur abhomine maior? Fallax fallacem, vanusvanum, caecus caecum,infirmus infirmumdecipit, dum exaltat; et veraciter magisconfundit, dum inaniter laudat. Namquantum unusquisque est in oculis tuis,tantum est, et non amplius, ait humilissanctus Franciscus.
378 LIBER Il. CAPUT L.
Consideratio.
O sancte sanctorum, Domine Deus meus,inclina aurem tuam ad precem Pauperzs seraz/uj. Adiuva me, et salvus ero *.
O Domine Deus, qui omnia provides aciuste disponis in caelo et in terra cum angeliset hominibus et omnibus creaturis tuis, accipepro magnis laudibus et gratificationibus tibi .debitis omnestribulationes et angustias cordismei, in vera contritione peccatorum meorumtibi modo oblatas. Converte mihi omnemalum in bonum et bonum semperin melius,pro gloria nominis tui et animae meaeaeterna salute?. JBezedztus Deus, ego benepromerui pati: et recte ad me pertinettribulari et contemni *.
O dilecte Iesu iuva me portare onus meum:quia sine te nihil possum. "Tu es fidelissimusamicus et auxiliator optimus: quando necessitas rei incumbit *Fac sicut tibi meliusvidetur: quia ad profundum non intellegome ipsum. Tibi soli notum est, quid mihiutilius sit. go committome fibi: fac mecumsecundum praecariorem voluntatem tuam 5.
Libenter Domine portabo vzrgam tuamper gratiam tuam: et quidquid patiendum
! Vallis liliorum c. 17, n. 3. — ? Ib. c. 32, n. 1, —?*De mortificata vita P. 2, p.389, l. r. — * Ib.p. 388, 1. 8. — ? Ib. p. 390, 1. 2.
LIBER III. CAPUT LI. 379
est pro salute mea aeterna. Multo enimmelius ac leuius est s»odo cum bonis et electisaffhgz: quam fosíea cum malis aeterno ignecremari!,
CAPUT LI.
Quod humilibus insistendum estoperibus, cum deficitur a summis.
I. Fili, non vales semper inferventioridesiderio virtutum stare, nec in altiorigradu contemplationis consistere: sed necesse habes interdum oboriginalem corruptelam ad inferiora descendere, et onuscorruptibilis vitae etiam invite et cumtaedio portare. Quamdiu mortale corpusgeris, taedium senties et gravamencordis.Oportet ergo saepe in carne de carnisonere gemere, eo quod nonvales spiritualibus studiis et divinae contemplationiindesinenter inhaerere.
2. Tunc expedit tibi ad humilia et exteriora opera confugere, et in bonis actibus te recreare, adventum meum et:supernam visitationem firma confidentiaexpectare, exilium tuumet ariditatem
! De recognitione propriae fragilitatis c. 7, P. 2,p. 370, 1l.21.
380 LIBER III. CAPUT LI.
mentis patienter sufferre, donec iterum ame visiteris et ab omnibus anxietatibuslibereris: Nam faciam te laborum oblivisciet interna quiete perfrui. Expandamcoram te prata scripturarum, ut, dilatatocorde, currere incipias viam mandatorummeorum. Et dices: Non sunt condignaepassiones huius temporis ad futuram gloram, quae revelabitur in nobis.
Consideratio.
S1 9/av:0v2 non potes agere: fac libentissime 2a7v2!. S1 non potes cum IohanneEvangelista subizmia et diuzma contemplari,frocide cum Maria Magdalena ad pedesIesu,Aumtlier veniam petendo et pro peccatislacrimando, ut dimittantur tibi etiam peccatamulta, quibus Deum saepe offendisti. Si nonvales cum sancto Paulo ad tertium caelumevolare, maneas cum eo apud Iesum crucifixum, non in carne gloriando, sed carnemcumvitiis et concupiscentiis suis crucifigendo.Si non habes alas aquilae volantis ad caelisidera, habeas pennas simplicis columbaenidificantis in petra, meditando cotidie sacrosancta Iesu vulnera*.
! Libellus spiritualis exercitii c. 7, P. 2, p. 345,l]l.7. — ? Sermo 28 ad fratres, n. 8.
LIBER IIl, CAPUTLII. 381
Maneas in silentio et cogita de Deo prosolacio habendo, et ZPeraberis de taedio bonioperis, te perseverante in bono incepto!.Omne opus bonum in Deo factum gratiammaiorem meretur, laetificat mentem et delectat operantem *.
O quam magnam dat fideli servo fiduciamnunc in tempore isto et dabit maiorem inextremo examine sermo Domini, quem locutusest, dicens: «Euge, serve bone et fidelis,quia in modicofuisti fidelis, intra in gaudiumDomini tui» (Mt 25, 23). Pius Dominus, quiremunerare semper solet famulantes sibi, nonidcirco denegabit tibi abscondita dulcedinissuae, quia te promptum exZermzsez serazlibusoperibus mancipasti.
CAPUT LII.
Quod homo non reputet se consolationedignum, sed magis verberibus reum.
I. Domine, non sum dignus consolatione tua nec aliqua spirituali visitatione;et ideo iuste mecum agis, quando meinopem et desolatum relinquis. Si enim
! Hortulus rosarum c. 14, n. i. — ? Epistula 6,n. S.
382 LTBER III. CAPUTLII.
ad instar maris lacrimas funderepossem,adhuc consolatione tua dignus non essem.Unde nihil dignus sum, quam flagellariet puniri, quia graviter et saepe te offendi et in multis valde deliqui. Ergovera pensata ratione, nec minima sumdignus consolatione. Sed tu, clemens etmisericors Deus, qui non vis perire operatua, ad ostendendum divitias bonitatistuae in vasa misericordiae, etiam praeteromne proprium meritum dignaris consolari servum tuum supra humanum modum. "Tuae enim consolationes non suntsicut humanae confabulationes.
2. Quid egi, Domine, ut mihi conferresaliquam caelestem consolationem? Egonihil boni me egisse recolo, sed semperad vitia pronum et ad emendationempigrum fuisse. Verum est, et negare nonpossum. Si aliter dicerem, tu starescontra me, et non esset, qui defenderet.Quid merui pro peccatis meis, nisi infernum et ignem aeternum? In veritateconfiteor, quoniam dignus sum omniludibrio et contemptu, nec decet me intertuos devotos commemorari. Et licet hocaegre audiam, tamen adversum me pro
LIBER III. CAPUT LII. 383
veritate peccata mea arguam, ut faciliusmisericordiam tuam merear impetrare.
3. Quid dicam reus et omni confusioneplenus?. Non habeo os loquendi, nisi hoctantum verbum: Peccavi, Domine, peccavi; miserere mei, ignosce mihi. Sineme paululum, ut plangam dolorem meum,antequam vadam ad terram tenebrosamet opertam mortis caligine. Quid tammaxime a reo et misero peccatore requiris, nisi ut conteratur et humiliet sepro delictis suis? In vera contritione etcordis humiliatione nascitur spes veniae,reconciliatur perturbata conscientia, reparatur gratia perdita, tuetur homo afutura ira, et occurrunt sibi mutuo, inosculo sancto, Deus et paenitens anima.
4. Humilis peccatorum contritio acceptabile tibi est, Domine, sacrificium,longe suavius odorans in conspectu tuo,quam turis incensum. FHaec est gratumetiam unguentum, quod sacris pedibustuis infundi voluisti: quia cor contritumet humiliatum numquam despexisti. Ibiest locus refugii a facie irae inimici. Ibiemendatur et abluitur, quidquid aliundecontractum est et inquinatum.
384 LIBER III. CAPUT LII.
Consideratio.
Audivi consolatoriam vocem loquentemad eos, qui in tristitia et luctu sunt. «Beati,qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur»(Mt 5, 5). Et iterum: «Paenitentiam agite;appropinquabit enim regnum caelorum» (Mt4, 17). Eleva igitur te, anima mea, in confidentiam bonam, quia Dominus locutus est.Optimum consilium et forte auxilium datumest tibi de caelo. Consilium tale est, utdigne paeniteaset flendo peccata tua vindiceset sic reconciliata pacem habeas ad Deum *.
JDemzneDeus dilecte sancte Pater meusnon sum dignus à (e consolari et visitari, sedduris verberibus caszzga7zef ffagellarz. Egomerui gravitates multas, et varias tribulationeshabere gzze vaíde feccavz, et innumeris beneficiis tuis ingratus extiti?. Prosterno me inoratione ante te et clamo ex toto corde meo:Domine Deus, sanctePater, peccavi in caelumet contra te, et non sum dignus vocari filiustuus. Sed, Pater mi, fac me sicut unum exmercenariis tuis. luste agis, s! proicis mea facie tua ; sed misericorditer facis, indignumomni beneficio reciplendo. In hac confisusmisericordia procido ad pedes tuos, lacrimasfundo, vestigia tua adoro et osculor devote,
/!! De vera compunctione n. 3 4. — ? De elevatione mentis P. 2, p. 417, l. 9.
LIBER III. CAPUTLIII. 385
te deprecans AZwmukeft comtrito corde. Repropitiare mihi, sicut beatissimae MariaeMagdalenae, quondam peccatrici, veziam adfedes fuos tam co promerenti. Dimitte, obSecro, omnemnoxam servo tuo, et ne deleasnomen meum de libro viventium, sed inelectorum tuorum numero me scribere digneris, ut inveniar in laude et gloria sanctinominis tui!.
CAPUT LIII.
Quod gratia Dei non miscetur terrenasapientibus.
I. Fili, pretiosa est gratia mea, nonpatitur se misceri extraneis rebus nec consolationibus terrenis. Abicere ergo oportetomnia impedimenta gratiae, si optas eiusinfusionem suscipere. Pete secretum tibi,ama. solus habitare tecum, nullius requireconfabulationem: sed magis ad Deumdevotam effunde precem, ut compunctamteneas mentem et puram conscientiam.Totum mundum nihil aestima; Dei vacationem omnibus exterioribus antepone.Non enim poteris mihi vacare et in transitoriis pariter delectari. ^A notis et a
! De vera compunctione n. 5 6.
386 LIBEK III. CAPUT LLII.
caris oportet elongari, et ab omni temporali solacio mentem tenere privatam.Sic obsecrat beatus apostolus Petrus, uttamquam advenas et peregrinos in hocmundo se contineant Christi fideles.
2. O quanta fiducia erit morituro, quemnullius rei affectus detinet in mundo. Sedsic segregatum cor habere ab omnibus,aeger necdum capit animus, nec animalishomo novit interni hominis libertatem.Attamen si vere velit esse spiritualis,oportet eum renuntiare tam remotis quampropinquis, et a nemine magis cavere,quam a se ipso. Si temet ipsum perfecte viceris, cetera facilius subiugabis.Perfecta victoria est de semet ipso triumphare. Qui enim semet ipsum subiectumtenet, ut sensualitas rationi, et ratio incunctis oboediat mihi, hic vere victor estsui et dominus mundi.
3. Si ad hunc apicem scandere gliscis,oportet viriliter incipere, et securim adradicem ponere, ut evellas et destruasoccultam inordinataminclinationem ad teipsum et ad omne privatum et materialebonum. Ex hoc vitio, quod homo semetipsum nimis inordinate diligit, paene totum
LIBER III. CAPUTLiII. 387
pendet, quidquid radicaliter vincendumest: quo devicto et subacto malo paxmagna et tranquillitas erit continuo. Sedquia pauci sibi ipsis perfecte mori laborant,nec plene extra se tendunt, propterea inse implicati remanent, nec supra se inspiritu elevari possunt. Qui autem liberemecum ambulare desiderat, necesse est,ut omnes pravas et inordinatasaffectionessuas mortificet, atque nulli creaturae privato amore concupiscenter inhaereat.
Consideratio.
Quia multi vanas cozsolatzozgesquaerunt etad exterzora se convertunt, idcirco devotionisgratiam non sentiunt nec caelestem illuminationem accipere merentur! Oportet namque te omnibus infimis funditus rezuziare,si Spiritus Sancti consolatione desideras recreari; si eius vis virtute firmari: si eiuscupis amore accendi?. Si vis consolari caelitus: fuge homines et saeculi rumores. Estolibenter cuz Domzzosolus: et quaere solaciumintus in devotis precibus et meditationibussanctis 5.
! Dialogus noviciorum c. 2, n. 3. — ? Sermonesde vita et passione Domini 34, P. 3, p. 301, 1.27. —$ Sermones ad novicios 28, P. 6, p. 288, 1l.ro.
25*
388 LIBER IIl. CAPUT LIV.
Devotus et internus homo seecre£umdiligit :ut Zee liberius zace?!.. Quidquid scitur velhabetur: nihil est, nisi Deus ad votum habeatur?. Illi Deus est ad votum: qui sereliquit ex toto?. Si vis Deo digne vivere:debes te ipsum illi resignare f.
Forfisszmus iriumphus hominis, vincere,quod delectat, aggredi, quod terret, sufferreleniter, quod graviter dolet *. Va/de magnam"vemfaci: qui propter Deum se reszgzat, etin omnibus vinci. Nam qui vzcer est sui:dominus est mundi, et haeres caeli. Qui seipsum non vincit in parvis; quando maiorasuperabit? 9.
CAPUT LIV.:
De diversis motibus naturae et gratiae.
I. Fili, diligenter adverte motus naturaeet gratiae, quia valde contrarie et subtiliter moventur, et vix, nisi a spiritualiet intimo illuminato homine, discernuntur.Omnes quidem bonum appetunt, etali
! Recommendatio humilitatis P. 2, p. 380, 1.30. —? De bonapacifica vita P. 2, p. 395, 1. 23. — ? Derecognitione propriae fragilitatis c. 6, P. 2, p. 369,]l. 5. — * De bonapacifica vita P. 2, p. 395, l. 3. —5 Hortulus rosarum c. 8, n. 4. — De recognitionepropriae fragilitatis c. 6, P. 2, p. 368 sq, l. 29.
LIBER III. CAPUT LIV. 389
quid boni in suis dictis vel factis praetendunt; ideo sub specie boni multifalluntur.
2. Natura callida est, et multos trahit,illaqueat et decipit, et se semper pro finehabet: sed gratia simpliciter ambulat, abomni specie mala declinat, fallacias nonpraetendit, et omnia pure propter Deumagit, in quo et finaliter requiescit.
3. Natura invite vult mori, nec premi,nec superari, nec subesse, nec spontesubiugari: gratia vero studet mortificationi propriae, resistit sensualitati, quaeritsubici, appetit vinci, nec propria vultlibertate fungi; sub disciplina amat teneri,nec alicui cupit dominari, sed sub Deosemper vivere, stare et esse; atque propterDeum omni humanae creaturae humiliterparata est inclinari.
4. Natura pro suo commodo laborat,et quid lucri ex alio sibi proveniat, attendit: gratia autem, non quid sibiutileet commodosum sit, sed quod multisproficiat, magis considerat.
5. Natura libenter honorem et reverentiam accipit: gratia vero omnem honorem et gloriam Deo fideliter attribuit.
390 LIBER III. CAPUT LIV.
6. Natura confusionem timet et contemptum: gratia autem gaudet pro nomine lesu pati contumeliam.
7. Natura otium amat et quietem corporalem: gratia vero vacua esse nonpotest, sed libenter amplectitur laborem.
8. Natura quaerit habere curiosa etpulchra, abhorret vilia et grossa: gratiavero simplicibus delectatur et humilibus,aspera non aspernatur, nec vetustis refugit indui pannis.
9. Natura respicit temporalia, gaudetad lucra terrena, tristatur de. damno,irritatur levi iniuriae verbo: sed gratiaattendit aeterna, non inhaeret temporalibus, nec in perditione rerum turbatur,neque verbis durioribus acerbatur; quiathesaurum suum et gaudium in caelo,ubi nil perit, constituit.
IO. Natura cupida est, et libentius accipit quam donat, amat propria et privata: gratia autem pia est et communis,vitat singularia, contentatur paucis, beatius dare iudicat quam accipere.
II. Natura inclinat ad creaturas, adcarnem propriam, advanitates et discursus: sed gratia trahit ad Deum et
LIBER III. CAPUT LIV. 30l
ad virtutes, renuntiat creaturis, fugitmundum, odit carnis desideria, restringitevagationes, erubescit in publico apparere.
12. Natura libenter aliquod solaciumhabet externum, in quo delectetur adsensum: sed gratia in solo Deo quaeritconsolari, et in summo bono super. omniavisibilia delectari.
I3. Natura totum agit propter lucrumet commodumproprium, nihil gratis facerepotest, sed aut aequale, aut melius, autlaudem vel favorem pro benefactis consequi sperat, et multum ponderari suagesta et dona concupiscit: gratia veroni temporale quaerit, nec aliud praemium, quam Deum solum pro mercedepostulat; nec amplius de temporalibusnecessariis desiderat, nisi quantum haecsibi ad assecutionem aeternorum valeantdeservire.
I4. Natura gaudet de amicis multis etpropinquis, gloriatur de nobili loco etortu generis; arridet potentibus, blanditurdivitibus, applaudit sibi similibus: gratiaautem et inimicos diligit, nec de amicorum turba extollitur, nec locum nec
392 LIBER III. CAPUT LIV.
ortum natalium reputat, nisi virtus maioribi fuerit; favet magis pauperi quam diviti, compatitur plus innocenti quam potenti; congaudet veraci, non fallaci; exhortatur semper bonos meliora charismataaemulari, et Filio Dei per virtutes assimilari.
15. Natura de defectu et molestia citoconqueritur: gratia constanter fert inopiam.
16. Natura omnia ad se reflectit, prose certat et arguit: gratia autem ad Deumcuncta reducit, unde originaliter emanant;nihil boni sibi ascribit, nec arroganterpraesumit; non contendit, nec suam sententiam aliis praefert; sed in omni sensuet intellectu aeternae sapientiaeac divinoexamini se submittit. Natura appetit sciresecreta et nova audire; vult exterius apparere et multa per sensus experiri; desiderat agnosci et agere, unde laus etadmiratio procedit: sed gratia non curatnova nec curiosa percipere; quia totumhoc de vetustate corruptionis est ortum,cum nihil novum et durabile sit superterram. Docet itaque sensusrestringere,vanam complacentiam et ostentationem
LIBER III. CAPUT LIV. 393
devitare, laudanda et digne miranda humiliter abscondere, et de omni re et inomni scientia utilitatis fructum atque Deilaudem et honorem quaerere. Non vultse nec sua praedicari, sed Deum in donissuis optat benedici, qui cuncta ex meracaritate largitur.
17. Haec gratia supernaturale lumenet quoddam Dei speciale donumest, etproprie electorum signaculum et pignussalutis aeternae: quae hominem deterrenisad caelestia amanda sustollit, et de carnali spiritualem efficit. Quanto igiturnatura amplius premituret vincitur, tantomaior gratia infunditur; et cotidie novisvisitationibus interior homo secundumimaginem Dei reformatur.
Consideratio.
Non invenitur hic aliquod remedium, quoplene omnes vitiorum morbi sanentur; itaquod nullus motus concupiscentiae sentiatur:quia hoc futurae beatitudinis est donumsanctis promissum. Sed tamen gratia Deijuvante possunt mali motus refrenari; etOccasiones peccandi vitari: atque maculaecontractae per singulos dies paenitendo
394 LIBER III. CAPUT LIV.
lavari. Saepe diabolus instinctu maligno:devotos etiam suó spece bomi decifet ?,
Caro trahit deorsum, spiritus trahit sursum.Caro quaerit mollia et blandas spzrztuscontrasuadet Zure e? aspera?. Sensualitas quaeritexteriora, cupit delectabilia, aspicit praesentia, neglegit futura, fugit,ubicumquepotest,amara et aspera, quae tamen spiritul saepesunt salubria. Unde non sinit spiritum insilentio et quiete agere, sed diversa ei adducit phantasmata, quae vix sunt dicenda,pro nihilo tamen in veritate curanda. Quiautem habet gratiam spiritualis fortitudinis,potest citius subiugare insolentes carnis motus,psallens in verbo divinae virtutis: «Dominusmihi adiutor, non timebo, quid faciat mihicaro» (Ps 117, 6). Quamvis igitur illi sensualitas bellum incitet et vox carnis submurmuret, non tamen facile consentit, quiamaior est vis amoris Del, quae interiusconfortat*.
JNatura semper quwaesua sumit quaerit,diversis modis foris et intus, in magnis etparvis: et valde zmvzevult sor: et se zpsam
! De disciplina claustralium c. 5, P. 2, p. 290,]. 6. — ? Sermones ad novicios 17, P. 6, p. 141,l. 3. — ? Hospitale pauperum c. 3. n. 1r. — * Soliloquium animae c. 8, n. I 2.
LIBER III. CAPUT LI!V. 395
abdicare. Verumtamen oportet ipsam moriet devinci: si spiritus debet quietari et cumDeo uniri !.
Vere caeleste est verbum: mori peccato,et vim facere naturae. Nec prius vera interna pax invenitur; nisi homosibi ipsi sitmortuus et mundo: atque cotidie de novomori se disponat. ... Omnihora et temporeoportet meniti exire a me ipso et ad fundumme relinquere propter Christum: atque ineius amore mel ipsius amorem abnegare etnihilare. Nam tantum lucror: quantum proChristo dimitto; et tantum proficio: quantuma me exeo. Ubi merelinquo ibi me invenio:et ubi me ipsum quaero ibi me perdo. Ubime ipsum praetendo ad commodum:ibi melaedo. Adhuc in multis habeo mihi ipsi mori:non est mihi cum una morte faciendum.Volo autem libenter mori secundum spiritum:quamvis caro sit infirma et rebellis. Oportetme saepius agere quod invite facerem: autsaepe dimittere quod libenter agere vellem.Et in istis tota pugna mea et victoria meaconsistit. Beatus, qui in omnibusse relinquere scit et frangere: quia coronam aeternaevitae a Deo accipiet ?.
! De mortificata vita P. 2, p. 390, l. 12. —? [b. p. 386 sq, l. 14.
396 LIBER III. CAPUT LV.
CAPUT LV.
De corruptione naturae et efficaciagratiae divinae.
I. Domine Deus meus, qui mecreastiad imaginem et similitudinem tuam, concede mihi hanc gratiam, quam ostendistitam magnam et necessariam ad salutem,ut vincam pessimam naturam meam, trahentem ad peccata et in perditionem.sentio enim in carne mea legem peccati,contradicentem legi mentis meae, et captivum me ducentem ad oboediendum sensualitati in multis; nec possum resisterepassionibus eius, nisi assistat tua sanctissima gratia, cordi meo ardenter infusa.
2. Opus est gratia tua, et magna gratia,ut vincatur natura ad malum semper pronaab adulescentia sua. Nam per primumhominem Adam lapsa, et vitiata .per peccatum, in omnes homines poena huiusmaculae descendit: ut ipsa natura, quaebene et recta a te condita fuit, pro vitioiam et infirmitate corruptae naturae ponatur, eo quod motus eius, sibi relictus,ad malum et inferiora trahit. Nam modicavis, quae remansit, est tamquam scintilla
LIBER III. CAPUT LV. 397
quaedam latens in cinere. EHaecest ipsaratio naturalis, circumfusa magnacaligine,adhuc iudicium habens boni et mali, verifalsique distantiam; licet impotens sit adimplere omne, quod approbat, nec plenoiam lumine veritatis, nec sanitate affectionum suarumpotiatur.
3. Hinc est, Deus meus, quod condelector legi tuae secundum interioremhominem, sciens, mandatum tuum forebonum, iustum et sanctum, arguens etiamomne malum, et peccatum fugiendum.Carne autem servio legi peccati, dummagis sensualitati oboedio, quam rationi.Hinc est, quod velle bonum mihi adiacet,perficere autem non invenio. EKHincsaepemulta bona propono, sed quia gratiadeest ad iuvandum infirmitatem meam,ex levi resistentia resilio et deficio. Lincaccidit, quod viam perfectionis agnosco,et qualiter agere debeam,clare satis video:sed propriae corruptionis pondere pressusad perfectiora non assurgo.
4. O quam maximeest mihi necessaria,Domine, tua gratia, ad inchoandumbonum, ad proficiendum et ad perficiendum!Nam. sine ea nihil possum facere: omnia
398 LIBER III. CAPUT LV.
autem possumin te, confortante megratia.O vere caelestis gratia, sine qua nullasunt propria merita, nulla quoque donanaturae ponderanda! Nihil artes, nihildivitiae, nihil pulchritudo vel fortitudo,nihil ingenium vel eloquentia valent apudte, Domine, sine gratia. Nam dona naturae bonis et malis sunt communia:electorum autem proprium donum estgratia sive dilectio; qua insigniti dignihabentur vita aeterna. lantum eminethaec gratia, ut nec donum prophetiae,nec signorum operatio, nec quantalibetalta speculatio aliquid. aestimentur sineea. Sed neque fides, neque spes, nequealiae virtutes tibi acceptae suntsine caritate et gratia.
5. O beatissima gratia, quae pauperemspiritu virtutibus divitem facis, et divitemmultis bonis humilem corde reddis! Veni,descende ad me, reple me mane consolatione tua, ne deficiat prae lassitudineet ariditate mentis anima mea. Obsecro,Domine, ut inveniam gratiam in oculistuis: sufficit enim mihi gratia tua, ceterisnon obtentis, quae desiderat natura. Sifuero temptatus et vexatus tribulationibus
LIBER III. CAPUTLV. 399
multis, non timebo mala, dum mecumfuerit gratia tua. Ipsa fortitudo mea,ipsa consilium confert et auxilium. Cunctishostibus potentior est, et sapientior universis sapientibus.
6. Magistra est veritatis, doctrix disciplinae, lumen cordis, solamen pressurae,fugatrix tristitiae, ablatrix timoris, nutrixdevotionis,productrixlacrimarum.| Quidsum sine ea, nisi aridum lignum, et stipesinutilis ad eiciendum? Tua ergo me,Domine, gratia semper et praeveniat etsequatur, ac bonis operibus iugiter praestetesse intentum, per lesum Christum, filiumtuum. Amen.
Consideratio.
Sine Deo et era eius nil £emipotesjerficere, nec indpere, nec bene, recte etvirtuose «consummare. Oratio semper estAzecessariasicut et egraZa: sine qua viverespiritualiter non possumus. Orare debemuspro gratia: quia gratia est, qua tantumindigemus*.
! Hospitale pauperum c. 1!, n. r. — ? Brevisadmonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 422, l. 3.
400 LIBER IIT. CAPUT LV.
Oro te Deus meus et precor teex totisintimis meis: libera me et eripe distractumet captivum animum ab omnibus mundiconcupiscentiis. et corporalibus imaginibus;ut te ipsum in me ipso illuminata rationeinveniam: quz me ad tuam pretiosam ei incorruptibilem fecista imagznem. Non enim inaliqua mundi creatura tanta relucet sapientiaetuae pulchritudo et similitudo ; sicut in hominis anima, quam tui capacem fecisti: etomnibuscreaturis per rationem intellectualemexcellentissimepraefecisti. Eleva ergo mentemmeamab omnibusterrenis, et purifica cordismei affectiones: renova me secuzdum imferiorem hominem, et reforma imaginem tuamper septifornem Spiritus Sancti gratiam;quam immortalem invisibilem et incorpoream,omnibus virtutibus habilem aeternae veritatiscapacem, sui Intellegibilem, rationis :compotem, bestiis eminentem: omnibus sensibilibus et visibilibus digniorem eZ zmagznuemetszmilitudinemiuam creas, Repelle a me etexpelle quidquid potest imaginem tuam maculare et obfuscare; ne indigna conspectui tuofiat et oculos maiestatis tuae offendat. Dignarehanc pretiosam et nobilissimam imaginemtuam caritate informare; intellegentia illuminare, et sine intermissione visitare: quamsine medio intueris et in esse conservas.Recordare quam alto consilio ipsam prius
LIBER III. CAPUT LV. 40I
de nihilo sed non pro nihilo condidisti:quam magno sacroque commercio de peccativinculo ipsam rursus redemisti; et tantaedignitatis creaturam ne sinas substerni mortali vitio: sed ab omni defende malo acdia per gratam. Multiplca in ea donalargitatis tuae; et quod minus valet ex infectione cozrupiae naturae: suppleatur exsupervenienti dono eraZae!.
Solummodo eget adiutorio tuo, gui $*aefedstur pondere suo. Nec valet per se abiceresarcinam peccatorum, donec /« de caelofraestes gratiam, valentem solvere dura vincula passionum. Quam peto donari mihi,quia sine gratia non potest esse bona vita,«necsene ea peragitur aeterna via*.
Ave Maria, gratia plena. Quid meliusquidve utilius et quid tam necessarium mihiindigno peccatori, nisi ut inveniam gratiamcoram te et dilectissimo Filio tuo? Petoergo gratiam Dei, te interveniente et intercedente, quae (teste angelo) apud Deurnplenitudinem gratiae invenisti. Nulla cariorpetitio est, zec w/a re plus zndzgeo, quamgratia. et. misericordia Dei, | Sufficit. miligratia Dei, celeris nom obtenízsS. Quid estenim omnis conatus meus sine illa? Quid
! De elevatione mentis P. 2, p. 400 sq, l. 14. —? Soliloquium animae c. 6, n. 2.
Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. 26
402 LIBER III. CAPUT LVI,
item impossibile ee asszsfemfe et iuvante?Habeo multas et diversas animi aegritudines,sed divina gratia efficacissima medicina estcontra omnes passiones, et si dignanter advenerit, mitigabit universas. Habeo quoqueinopiam spiritualis sapientiae et scientiae,sed divina gratia swmma magistra est etdoecdrix caelestis azsclmae, quae repentein cunctis necessarüs me sufficit instruere.Hanc igitur mihi impetra gratiam, clemensvirgo Maria, quae tam nobilis est et pretiosa,ut merito aliud nihil desiderare debeamautpetere, quam gratiam pro gratia !.
CAPUT LVI.
Quod nos ipsos abnegare et Christumimitari debemus per crucem.
I. Fili, quantum a te vales exire, tantum in me poteris transire. Sicut nihilforis concupiscere internam pacem facit,sic se interius relinquere Deo coniungit.Volo te addiscere perfectamabnegationem tui in voluntate mea sine contradictione et querela. Sequere me: Egosum via, veritas et vita. Sine via non
! Soliloquium animae c. 23, n 6 &8.
LIBER III, CAPUT LVI. 403
itur, sine veritate non cognoscitur, sinevita non vivitur. Ego sum via, quamsequi debes; veritas, cui credere debes;vita, quam sperare debes. Ego sum viainviolabilis, veritas infallibilis, vita interminabiliss Ego sum via rectissima, veritassuprema, vita vera, vita beata, vita increata. Si manseris in via mea, cognoscesveritatem, et veritas liberabit te, et apprehendes vitam aeternam.
2. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Si vis veritatem cognoscere, credemihi. Si vis perfectus esse, vende omnia.Si vis esse discipulus meus, abnega temetipsum. Si vis beatam vitam possidere,praesentem vitam contemne. Si vis exaltari in caelo, humilia te in mundo. Sivis regnare mecum, porta crucem mecum.soli enim servi crucis inveniunt viambeatitudinis et verae lucis.
3. Domine Iesu, quia arcta erat vitatua et mundo despecta, dona mihi tecum mundi despectu imitari. Non enimmaior est servus domino suo, nec discipulus supra magistrum. Exerceatur servus tuus in vita tua, quia ibi est salusmea et sanctitas vera. Quidquid extra
26 *
404 LIBER III. CAPUTLVI.
eam lego vel audio, non me recreat necdelectat plene.
4. Fili, quia haec scis et legisti omnia,beatus eris, si feceris ea. Qui habetmandata mea et servat ea, ipse est, quidiligit me: et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum, et faciam eum consedere mecum in regno Patris mei.
5. Domine lesu, sicut dixisti et promisisti, sic utique fiat, et mihi promerericontingat. Suscepi, suscepi de manu tuacrucem; portabo, et portabo eam usquead mortem, sicut imposuisti mihi. Verevita boni monachi crux est, sed duxparadisi. Inceptum est, retro abire nonlicet, nec relinquere oportet.
6. Eia fratres, pergamus simul, lesuserit nobiscum. Propter Iesum suscepimus hanc crucem: propter lesum perseveremus in cruce. Erit adiutor noster,qui est dux noster et praecessor. En,rex noster ingreditur ante nos, quipugnabit pro. nobis. Sequamur viriliter, nemo metuat terrores; simus parati mori fortiter in bello, nec inferamuscrimen gloriae nostrae, ut fugiamus acruce.
LIBER III. CAPUTLVI. 405
Consideratio.
Dominus noster Iesus Christus non misitapostolos suos ad quaerendumhonores temporales et commoda carnis, sed ad crucemportandam et propriae voluntatis libertatemabnegandam. Unde sequaces suos hortaturdicens: Si quis vult venire post me, abnegetsemet ipsum et tollat crucem suam et sequaturme!, Quia ergo vita Christi crux fuit, debetvita christiani etiam crux esse; et multomagis vita monachorum, clericorum et omnium religiosorum in cruce erit?. Vz/a bomi"monachi crux est, sed dux paradzsi; portatDortantem, salvat sua vulnera flentem *.
Via crucis via nostra, vila electorum, viapaucorum; via amara, via vitae et salutis, viabrevis, via dzrecía; via laboris, via perfectionis.Via, mquam, crucis est, sed ducit ad gloriam".
Ecce, humilitas via est et alia non est.Ego(inquit) sz via, veritas ef vita. Humiliate, inclina te, quaeso, anima mea, et eritChristus vita tua *. Si tenueris modoasperamviam: ibis in vitam aeternam *. Aeca viaad caelum: est pati propter Deum *.
! Dialogus noviciorum c. 3, n. 3. — ? Epistula 3,n. 4. — ? Canticum 7. Versus de sancta cruce. —* De tribus tabernaculis c. 2, n. 2. — ? Sermonesde vita et passione Domini 16, P. 5, p. 157, 1.30. —$ De bona pacifica vita P. 2, p. 396, l. 27.
406 LIBER lIl. CAPUTLVI.
Erige sursum oculos cordis; intuere iterquo praecessit lesus salutare vultus tui:sequere eum passibus amoris usque ad introitum caeli. Habes enim ante te speculumomnis sanctitatis, et lumen vitae caelestis ;secure gradere post lesum aeternae beatitudinis largitorem: caeli et terrae Dominatorem. Nemo sanctior illo, nemo purior:nemo praeclarior, nemo ditior, nemo potentior. Data est mihi inquit omnis potestasin caelo et in terra (Mt 28, 18)!'. IesusChristus, v2, verzias ef vifa, salus, virtus,sapientia, aderit tibi a dextris tuis et sinistrisin omnibus, quae agis. Ipse ae4zwierfuus,custos et protector fortis ab omnibus hostibus malignis ?.
S1prospera appetis et iucunda: ne formidesadversa. Sequere peccator iustum; homoDeum, creatura Creatorem: exul Redemptorem. à fimoremderrenumindue fortitudinem: certa ut bonus miles vincendonaturam. . . . Levius namque fert miles:quod regem facere cernit?. Sub tali igiturrege tutum est militare, sub tali pastoreiucundum est stare, pasci et informari,
! Sermones de vita et passione Domini 30, P. 3p. 281, l. 13. — ? Hospitale pauperum c. 10, n. r. —3 Sermones de vita et passione Domini 22, P. 3,p. 191 sq, l. 15.
LIBER !!Il. CAPUT LVII. 407
subici et gubernari: qui nullius indiget, etomnibus bonis abundat!.
Si tu, Domine Deus noster, pro nobis,quis contra nos? Sequar ergo te, Domine,quocumque ieris, dummodo mihi dux in viatu fueris. Si ambulavero in medio umbraemortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es?.
CAPUT LVII.
Quod homo non sit nimis deiectus,quando in aliquos labitur defectus.
I. Fili, magis placent mihi patientia ethumilitas in adversis, quam multa consolatio et devotio in prosperis. Ut quidte contristat parvum factum contra tedictum? 5i amplius fuisset, commoverinon debuisses. Sed nunc permitte transire;non est primum, nec novum, nec ultimumerit, si diu vixeris. Satis virilis es, quamdiu nil obviat adversi. Bene etiam consulis, et alios nosti roborare verbis; sedcum ad ianuam tuam venit repentinatribulatio, deficis consilio et robore. Attendemagnam fragilitatem tuam, quam saepius
! Jb. 30, P.3, p.282, l.4. — ? De tribustabernaculis c. I, n. 1.
408 LIBER II. CAPUT Lvit.
experiris in modicis obiectis; tamen prosalute tua ista fiunt, cum haecet similiacontingunt.
2. Pone, ut melius nosti, ex corde;et si te tetigit, non tamen deiciat necdiu implicet. Ad minussustine patienter,si non potes gaudenter. Etiam si minuslibenter audis, et indignationem sentis:reprime te, nec patiaris aliquid inordinatum ex ore tuo exire, unde parvuliscandalizentur. Cito conquiescet commotio excitata, et dolor internus revertente dulcorabitur gratia. Adhuc vivoego, dicit Dominus, iuvare te paratus, etsolito amplius consolari, si confisus fuerismihi, et devote invocaveris.
3. Animaequior esto, et ad maioremsustinentiam accingere. Non est totumfrustratum, si te saepius percipis tribulatum vel graviter temptatum. Homoes, et non Deus; caro es, non angelus.Quomodo tu posses semper in eodemstatu virtutis permanere, quando hocdefuit angelo in caelo, et primo hominiin paradiso? Ego sum, qui maerenteserigo sospitate, et suam cognoscentesinfirmitatem ad meam provehodivinitatem.
LIBER III. CAPUTLVII. 409
4. Domine, benedictum sit verbumtuum, dulce super mel et favum ori meo.Quid facerem in tantis tribulationibus etangustiis meis, nisi me confortares tuissanctis sermonibus? Dummodo tandemad portum salutis perveniam, quid curaeest, quae et quanta passus fuero? Dafinem bonum, da felicem ex hoc mundotransitum. Memento mei, Deus meus, etdirige me recto itinere in regnum tuum.Amen.
Consideratio.
Inter multa pericula versamur; et quitemptant nos et vexant non dormiunt necquiescunt: sed quaerunt nos decipere et abono incepto impedire. Non tamen desperemus.... Vita nostra in cotidiano certamineconsistit. .. . Ideo non mirum, si interdumlabimur et vulneramur: si leviter offendimuset offendimur, in verbis, in factis propriisvel alienis. ZZemnmessumus nom angelz; mortales sumus et fragiles peccatores: exulessumus et peregrini, non civescaeli ; instabileset proni ad vitia: nondum perfecti in gratia,nec beati in gloria. Ista consideratio humilare nos debet, non elevare in superbiammentis; sed per propriam fragilitatem inducere ad spem divinae misericordiae et
41IO LIBER !II, CAPUTLVITI.
pietatis: sine qua nihil boni incipere valemusnec perficere, Domino attestante qui aitQuia sine menihil potestis facere (Io r5, 5).Propria namque fragilitas nos maxime premit:sed divina inspiratio ac caelestis visitatiodeficzentes Yerum. e7zgzzZ,et ad bene operandum confortat; atque ad sustinendum quaecumque improvisa super nos veniunt, benignepro utilitate salutis nostrae ordinat: et iustooccultoque iudicio omnia dispensat. Ipsienim cura est de omnibus nobis: ab initiovitae usque ad finem mortis. Qui enimfecit nos non derelinquet nos si eum nonrelinquimus: sed faciet cum temptationeproventum ut possimus resistere, et molestiaseius sustinere. Dicamus ergo cum sancto inpsalmo: quando impugnamur ab inimicomaligno. Adiuva me Domine Deus: nederelinquas me (Ps 26, 9)'.
Da mihi odium vitiorum meorum,victoriampassionum, mortificationem concupiscentiarum et superborummotuumsuppressionem....Concede beatam et felicem. mortis horam znvenire et m timore tuo et caritate semperambulare?. Non despero nec desperabo devenia et misericordia tua, quamvis saepiuscado et gravor in me ipso ex infirmitate |
1 Sermonesad novicios 5, P. 6, p. 39sqq, l. 7. —? De elevatione mentis P. 2, p. 415 sq, l. 29.
LIBER II!. CAPUT LVIII., 4 T1
mea. Nec cesso nec cessabo a laude tuain via mea; sed laudabo et magnificabote,donec ad te perveniat, o Deus, anima mea!.
CAPUT LVIII.
De altioribus rebus et occultis iudiciisDei non scrutandis.
I. Fili, caveas disputare de altis materis et de occultis Dei iudiciis: cur istesic relinquitur et ille ad tantam gratiamassumitur, cur etiam iste tantum affligituret ille tam eximie exaltatur. Ista omnemhumanam facultatem excedunt, nec adinvestigandum iudicium divinum ulla ratiopraevalet, vel disputatio. Quando ergohaec tibi suggerit inimicus, vel etiam quidam curiosi inquirunt homines, respondeillud prophetae: Iustus es, Domine, etrectum iudicium tuum. Et illud: IudiciaDomini vera, iustificata in semet ipsa.Iudicia mea metuenda sunt, non discutienda; quia humano intellectui suntincomprehensibilia.
2. Noli etiam inquirere nec disputarede meritis sanctorum,quis alio sit sanctior,
! Vallis liliorum c. 32, n. 2.
412 LIBER III. CAPUT LVIII.
aut quis maior fuerit in regno caelorum.Talia generant saepe lites et contentionesinutiles, nutriunt quoque superbiam etvanam gloriam: unde oriuntur invidiaeet dissensiones, dumiste illum sanctum,et alius alium conatur superbe praeferre.Talia autem velle scire et investigarenullum fructum afferunt, sed magis sanctisdisplicent: quia non sum Deusdissensionis,sed pacis; quae pax magis in humilitatevera, quam in propria exaltatione consistit.
3. Quidam zelo dilectionis trahunturad hos vel ad illos ampliori affectu, sedhumano potius quam divino. Ego sum,qui cunctos condidi sanctos; ego donavigratiam, ego praestiti gloriam. Ego novisingulorum merita; ego praeveni eos inbenedictionibus dulcedinis meae. Egopraescivi dilectos ante saecula; ego eoselegi de mundo, non ipsi me praeelegerunt. Ego vocavi per gratiam, attraxiper misericordiam; ego perduxi eos pertemptationes varias. Ego infudi consolationes magnificas, ego dedi perseverantiam, ego coronavi eorum patientiam.
4. Ego primum et novissimum agnosco,ego omnes inaestimabili dilectione am
LIBER IJI. CAPUT LVIII. 413
plector. Ego laudandus sum in omnibussanctis. meis; ego super omnia benedicendus sum, et honorandusin singulis,quos sic gloriose magnificavi et praedestinavi, sineullis praecedentibus proprüs meritis. Qui ergo unum de minimismeis contempserit, nec magnum honorat;quia pusillum et magnum ego feci. Etqui derogat alicui sanctorum, derogat etmihi, et ceteris omnibus in regno caelorum. Omnes unum sunt per caritatisvinculum; idem sentiunt, idem volunt,et omnes in unum se diligunt.
5. Adhuc autem, quod multo altiusest, plus me, quam se et sua meritadiligunt. Nam supra se rapti, et extrapropriam dilectionem tracti, toti in amorem mei pergunt, in quo fruitive quiescunt. Nihil est, quod eosavertere possitaut deprimere: quippe qui aeterna veritate pleni, igne ardescunt inextinguibiliscaritatis. Taceant igitur carnales et animales homines de sanctorum statu disserere, qui non norunt nisi privata gaudiadiligere. Demunt et addunt pro suainclinatione, non prout placet aeternaeveritati.
414 LIBER III. CAPUT LVIII.
6. In multis est ignorantia, eorummaxime, qui parum illuminati, raro aliquem perfecta dilectione spirituali diligerenorunt. Multum adhuc naturali affectuet humana amicitia ad hos vel ad illostrahuntur, et sicut in inferioribus se habent, ita et de caelestibus imaginantur.Sed est distantia incomparabilis, quaeimperfecti cogitant, et quae illuminati viriper revelationem supernam speculantur.
7. Cave ergo, fili, de istis curiosetractare, quae tuam scientiam excedunt;sed hoc magis satage et intende, ut velminimus in regno Dei queas inveniri.Et si quispiam sciret, quis alio sanctioresset, vel maior haberetur in regno caelorum: quid ei haec notitia prodesset,nisi se ex hac cognitione coram mehumiliaret, et in maiorern nominis meilaudem exurgeret? Multo acceptius Deofacit, qui de peccatorum suorum magnitudine et virtutum suarum parvitate cogitat, et quam longe a perfectione sanctorum distat, quam is, qui de eorummaioritate vel patrvitate disputat. Meliusest sanctos devotis precibus et lacrimisexorare, et eorum gloriosa suffragia
LIBER jII. "CAPUT LVIII. 415
humili mente implorare, quam eorum secreta vana inquisitione perscrutari.
8. Illi bene et optime contentantur, sihomines scirent contentari et vaniloquiasua compescere. Non gloriantur de propris meritis, quippe qui sibi nihil bonitatis ascribunt, sed totum mihi, quoniamipsis cuncta ex infinita caritate mea donavi. Tanto amore divinitátis et gaudiosupereffluenti replentur, ut nihil eis desitgloriae, nihilque possit deesse felicitatis.Omnes sancti, quanto altiores in gloria,tanto humiliores in se ipsis, et mihi viciniores et dilectiores existunt. Ideoquehabes scriptum, quia mittebant coronassuas ante Deum, et ceciderunt in faciessuas coram Agno, et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum.. 9. Multi quaerunt, quis maiorsit in regno
Dei; qui ignorant, an cum minimis eruntdigni computari. Magnum est vel minimumesse in caelo, ubi omnes magni sunt: quiaomnesfilii Dei vocabuntur et erunt. Minimus erit in mille, et peccator centum annorum morietur. Cum enim quaererentdiscipuli, quis maior esset in regno caelorum,tale audierunt responsum: Nisi conversi
416 LIBER III, CAPUT LVIII.
fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. Quicumqueergo humiliaverit se, sicut parvulus iste,hic maior est in regno caelorum.
IO. Vaeeis, qui cum parvulis humiliarese sponte dedignantur, quoniam humilisianua regni caelestis eos non admittetintrare. Vae etiam divitibus, qui habenthic consolationes suas, quia pauperibusintrantibus in regnum Dei ipsi stabuntforis eiulantes. Gaudete humiles, et exultate pauperes, quia vestrum est regnumDei, si tamen in veritate ambulatis.
Consideratio.
Reddet pius Dominus mercedem congruam,immo ultra condignum bonis servis suls, proparvo labore aeternam requiem, pro brevitristitia aeterna gaudia, pro omni contumeliaet iniuria pro se passa aeternam gloriam etcoronam. Dat etiam nunc unicuique donasua, quantum sibi placuerit secundum occultazudicia sua iusta et recta, in omni loco ettempore sine errore. Nam bonis omnia adbonum ordinat et malis ad poenam convertit! Nemo de Deo iuste conqueri habet;
! Hospitale pauperum c. I, n. I 2.
LIBER III. CAPUT LVIII. 417
quia omnia iuste sapienter et provide disponit: licet homo vias iustitiae eius noncomprehendat! Non potest quis dicereDeo cur me ia affi etd arudlumrehmnquis;et aizum sic promoves et plures voluntateshabere permittis? Stulta et vana est huiusmodi cogitatio: vel in minima re dubitareaut conqueri de Dei providentia et bonitate.Infitmorum et insipientium mos est reprehendere et male interpretari facta prudentium quae non intellegunt ; qui mirantur etscandalizantur plerumque in se ipsis: quareDeus ista vel illa, tam aperta mala feripermittit. Quibus psalmista ita respondet(Ps 144, 175; 118, 137). Justus Domznus inomnibus vis suis: et sancus zm ommibusoperibus suis. Et iterum. Zwsfus es Domzne:etvectum.2udzczumfuum?.| Bonumestergode frivolis rebus et incertis eventibus tacere;et Deo omnia occulta iudicia sua committere:sine cuius providentia nec folium arboriscadit 1n terram ?,
Quicumque voluerit in spiritu proficere:det se saepius ad orationem et silentii secretum; caveat multas quaestiones et fabulationes longas texere: sed potius cum sancto
! Sermonesad novicios 19, P. 6, p. 173, l. 15. —? Ib. 14, P. 6, p. 102 sq, 1. 27. — ? Ib. 19, P. 6,p. 173, 1l.9.
Thomae a Kempis [mit, Ed. 3. 27
418 LIBER III, CAPUT LVIII.
David (Ps 142, 9: 10) devote oret. Dominead te confugi: doce me facere voluntatemtuam. $1 quaeritis quae sit voluntas Dei:respondet beatus Paulus (1 Thess 4, 3).planeet. lucide omnibus nobis. Haec est voluntasDei sanctificatio vestra. Quae est sanctificatio ista; nisi abstinere a malo, et exercerese cotidie in bono?! Igitur ecw//a super tezudica Dei mefue, omnia opera tua districtediscute, altiora noli quaerere nec curiosarimari, sed quae tibi praecepit Deus, cogitasemper?. "Tempus breve est: et incertamortis hora. Qui ergo modo non paenitetnec se emendat; fos! causam ianuam forissZabitet misericordiam non impetrabit: cazabit .dolens nec exaudietur .plorans*.
Insuper sanctorum exempla. intuere eteorum suffragia iugiter quaere. Memento,quantumsancti pro vita aeterna laboraverunt,in qua nunc cum Christo sine fine regnantesgaudent. Quwvazioin mundo despectiores etpauperiores fuerunt, Zaz/o.nunc glorzsiereset nobiliores in caelo refulgent *. Qui tamenszbzvictoriam de hostibus mom ascribumt; sedcum omni reverentia et gratitudine coronas
! Sermonesad novicios 3, P. 6, p. 21 sq, 1l.27. —? Dialogus noviciorum c. 3, n. 3. — ? Sermonesad noyicios 28, P. 6, p. 284, l. 20. — *Epistula3, n. 6.
LIBER III. CAPUT LIX. 419
suas ante sedem Dei coram Agno deponunt:et cum ingenti exultatione et consona vocepsallunt et dicunt. Benedictio claritas sapientia, laus honor gloria, salus virtus victoria,Deo nostro in saecula: quz sos per multasiribulatzones| perduxitadhancgloriosamcoronam feliciter obtinendam !.
O si merear, zwmiersanctorum mumerumunus de minimis zmvueniri,ut locum inveniamin domo tua?
CAPUT LIX.
Quod omnis spes et fiducia in solo Deoest figenda.
I. Domine, quaeest fiducia mea, quamin hac vita habeo? aut quod maius solacium meum ex omnibus apparentibussub caelo? Nonne tu, Domine Deusmeus, cuius misericordiae non est numerus? Ubi mihi bene fuit sine te? Autquando male esse potuit praesente te?Malo pauper esse propter te, quam divessine te. Eligo potius tecum in terraperegrinari, quam sine te caelum possidere. Ubi tu, ibi caelum; atque ibi
1 Sermones ad novicios 27, P. 6, p. 250, 1. 17. —? De tribus tabernaculis c. I, n.4.
27*
420 LIBER III, CAPUT LIX.
mors et infernus, ubi tu non es. Tumihi in desiderio es; et ideo post tegemere, clamare et exorare necesse est.In nullo denique possum plene confidere,qui in necessitatibus auxilietur opportunis,nisi in te solo Deo meo. Tu es spesmea, tu fiducia mea, tu consolator meuset fidelissimus in omnibus.
2. Omnes, quae sua sunt, quaerunt:tu salutem meam et profectum meumsolummodopraetendis, et omnia in bonummihi convertis. Etiamsi variis temptationibus et adversitatibus exponas me, hoctotum ad utilitatem meam ordinas, quimile modis dilectos tuos probare consuevisti. In qua probatione non minusdiligi debes et laudari, quam.si caelestibusconsolationibus me repleres.
3. In te ergo, Domine Deus, ponototam spem meam et refugium, in teomnem tribulationem et angustiam meamconstituo; quia totum infirmum et instabile invenio, quidquid extra te conspicio. Non enim proderunt multi amici,neque fortes auxiliarii adiuvare poterunt,nec prudentes consiliarii responsumutiledare, neque libri doctorum consolari, nec
LIBER III, CAPUTLIX. 421
aliqua pretiosa substantia liberare, neclocus aliquis secretus et amoenus contutari: si tu ipse non assistas, iuves, confortes, consoleris, instruas et custodias.
4. Omnia namque, quae ad pacemvidentur esse et felicitatem habendam,te absente nihil sunt, nihilque felicitatisin veritate conferunt. Finis ergo omniumbonorum et altitudo vitae et profunditaseloquiorum tu es; et in te super omniasperare fortissimum solacium servorumtuorum. Ad te sunt oculi mei, in te confido, Deus meus, misericordiarum pater.Benedic et sanctifica animam meam benedictione caelesti, ut fiat habitatio sanctatua, et sedes aeternae gloriae tuae, nihilque in templo tuae dignitatis inveniatur,quod oculos tuae maiestatis offendat.secundum magnitudinem bonitatis tuaeetmultitudinem| miserationumtuarumrespice in me, et exaudi orationem pauperis servi tui, longe exulantis in regione
umbrae mortis. Protege et conservaanimamservuli tui inter tot discrimina vitaecorruptibilis, ac comitante gratia tua,dirige per viam pacis ad patriam perpetuae claritatis. Amen.
422 LIBER III. CAPUT LIX.
Consideratio.
Solacium est miseris, socium habere inpoenis. Quis est iste socius tam bonus etpius, qui scit compati miseris et infirmis?Iste est Dominus noster lesus Christus, pronobis passus et crucifixus, qui in evangeliodicit, se medicum et pastorem esse animarumet consolatorem tribulatorum, pauperum etinfirmorum, lapsorum et vulneratorum. Nonest, inquit (Mt 9, 17), opus sanis medicus,sed male habentibus !. In ipso summesZezaredebes, quia ipse est dator vitae et destructormortis. Noli timere *.
Super nullo sapore nec commodo necsolacio cezfidere possum: sed tantummodosuper gratia tua o dulcis misericors Domine.Szze fe sum mihi ipsi onus et impedimentum:sed /ecu» et in te efficior ffzmus et liberet potens mei ipsius. JVoz fossum ponerecor 18€umsuper aliquem locum quantumcumquefulcher. ie fuerit; quia totum transitoriumest quidquid hic quaeritur extrinsecus: totumest zeslabze et zmsecurum , 2n Ahomimibus, zm
rebus, im domibus?*. Quad prodest omme solacum hominum, quando tu me deseris? Autquid me impedirepotest; cum tu mili assistis?*
! Vallis liliorum c. 16, n. 1. — ? Soliloquiumanimae c. 24, n. 3. — ? De mortificata vita P. 2,p. 391, 1. 6. — * Ib. p. 389, 1. ro.
LIBER IIT. CAPUT LIX. 423
Iesu bone, dulce est Zecw essein cruce,quod :;zagzsopio habere, qua .omnes solationes naturae. MeZus est mhi fecum essein magnis doloribus, guaszue fe in summismundi honoribus!.
Domine lesu Christe spes mea et totumrefugium meum;...te hodie eligo mihi inDeum protectorem meum, in gubernatoremvitae meae, in provisorem omnium necessitatum| mearum,incoezsolatorem|omniumdolorum et angustiarum ac temptationümomniumque laborum meorum, quibus laborare me necesse est numero dieruni vitaemeae pro amore tuo et animae meaesalute.Tu refugium meum, tu domus mea, tu civitasmea, tu habitatio mea, tu cibus meus,tupotus meus, tu requies et refectio, tu sociusdilectus, tu intimus amicus, tu cognatus etproximus, tu frater et soror, tu pater etpatronus, tu pastor et custos totius vitaemeae, cui me et omnia mea fideliter commendo, quia non est salus ex/ra /e, nectuta vita aósgue fe?.
O Iesu, dulce nomen super omnia nominasanctorum in caelo et in terra, cui omnegenu flectitur caelestium, terrestrium et in
! Orationes de passione Domini 4, P. 3, p. 346,l. 23. — * De elevatione mentis P. 2, p. 409 sq,l. 20.
424 LIBER III. CAPUT LIX.
fernorum, angelorum et hominum! Estomihi adzwfor et jfrotector 2n omni mecessitatepropter nomen sanctum tuum, benedictumin saecula!, Quotienscumque tristis fuero,aspice inmme et miserere mei: et consolabituranima mea?, Fiat ergo misericordia tuaDomine super me, gratia tua in omnibuscomitetur mecum, sitque oculus tuus superme die ac nocte, et manus tua protegat mesemper a dextris et a sinistris, ac recto zfinereme digneris perducere im domum habitationisgloriae tuae, ubi te merear laudare et benedicere sine fine. men?.
! Manuale parvulorum c. 12, n. 2. -— ? Sermonesde vita et passione Domini 8, P. 3, p. 108, 1. 3. —3 De elevatione mentis P. 2, p. 411, l. r.
LIBER IV.
DE SACRAMENTO.
Devota exhortatio ad sacramcommunionem.
Vox Chrzisü.
Venite ad me, omnes, qui laboratiset onerati estis, et ego reficiam vos, dicitDominus. Panis, quem ego dabo, caromea est, pro mundi vita. Accipite etcomedite, hoc est Corpus meum, quodpro vobis tradetur: hoc facite in meamcommemorationem. Qui manducat meamcarnem, ét bibit meum sanguinem, in memanet, et ego in illo. Verba, quae egolocutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
CAPUTI.
(Cum quanta reverentia Christus sitsuscipiendus.Fox discpul.
I. Haec sunt verba tua, Christe, veritasaeterna, quamvis non uno tempore pro
426 LIBER IV. CAPUTI.
lata, nec uno in loco conscripta. Quiaergo tua sunt et vera, gratanter mihi etfideliter cuncta sunt accipienda. Tuasunt, et tu ea protulisti; et mea quoquesunt, quia pro salute mea ea edidisti.Libenter suscipio ea ex ore tuo, ut arctiusinserantur cordi meo. Excitant me verbatantae pietatis, plena dulcedinis et dilectionis; sed terrent me delicta propria, etad capienda tanta mysteria me reverberatimpura conscientia. Provocat me dulcedoverborum tuorum, sed onerat multitudovitiorum meorum.
2. Tubes, ut fiducialiter ad te accedam,Si tecum velim habere partem, et ut immortalitatis accipiam alimoniam,si aeternam cupiam obtinere vitam et gloriam.Venite, inquis, ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.O dulce et amicabile verbumin aurepeccatoris, quod tu, Domine Deus meus,egenum et pauperem invitas ad communionem tui sanctissimi Corporis. Sedquis ego sum, Domine, ut ad te praesumam accedere? Ecce, caeli caelorumte non capiunt; et tu dicis: Venite adme omnes.
LIBERIV. CAPUT I. 427
3. Quid sibi vult ista piissima dignatioet tam amicabilis invitatio? Quomodoausus ero venire, qui nihil boni mihiconscius sum, unde possim praesumere?Quomodote introducam in domum meam,qui saepius offendi benignissimamfaciemtuam? Reverentur angeli et archangeli,metuunt sancti et iusti; et tu dicis: Venite ad me omnes? Nisi tu, Domine, hocdiceres, quis verum esse crederet? Et nisitu iuberes, quis accedere attemptaret?
4. Ecce, Noé, vir iustus, in arcaefabrica centum annis loboravit, ut cumpaucis salvaretur: et ego quomodo mepotero una hora praeparare, ut mundifabricatorem cum reverentia. sumàm?Moyses, famulus tuus magnus et specialis amicus tuus, arcam ex lignis imputribilibus fecit, quam et mundissimovestivit auro, ut tabulas legis in ea reponeret: et ego, putrida creatura, audebote, conditorem legis ac vitae datorem,tam facile suscipere? Salomon, sapientissimus regum Israel, templum magnificumseptem annis in laudem nominis tui aedificavit, et octo diebus festum dedicationiseius celebravit, mille hostias pacificas ob
428 LIBER 1V. CAPUT I.
tulit et arcam foederis in clangore buccinae et iubilo in locum sibi praeparatumsollemniter collocavit. Et ego infelix etpauperrimus hominum, quomodo te indomum meam introducam, qui vix mediam expendere devote novi horam etutinam vel semel digne fere mediam?
5. O mi Deus, quantum illi ad placendum tibi agere studuerunt! Heu, quampusillum est, quod ago: quam breveexpleo tempus, cum me ad communicandum dispono! Raro totus collectus, rarissime ab omni distractione purgatus.Et certe in tua salutari deitatis praesentianulla deberet occurrere indecens cogitatio,nulla etiam occupare creatura: quia nonangelum, sed angelorum dominum suscepturus sum hospitio.
6. Est tamen valde magna distantiainter arcam foederis cum suis reliquiiset mundissimum corpus tuum cum suisineffabilibus virtutibus; inter legalia illasacrificia futurorum praefigurativa et veram corporis tui hostiam, omnium antiquorum sacrificiorum completivam.
7. Quare igitur non magis ad tuamvenerabilem inardesco praesentiam? Cur
LIBER IV. CAPUT I. 429
non maiori me praeparo sollicitudine adtua sancta sumenda, quando illi antiquisancti patriarchae et prophetae, regesquoque et principes, cum universo populo, tantum devotionis demonstraruntaffectum erga cultum divinum?
8. Saltavit devotissimus rex Davidcoram arca Dei totis viribus, recolensbeneficia olim indulta patribus; fecitdiversi generis organa, psalmos edidit,et cantari instituit cum laetitia, .cecinitet ipse frequenter in cithara, SpiritusSancti afflatus gratia; docuit populumIsrael toto corde Deum laudare, et oreconsono diebus singulis benedicere etpraedicare. Si tanta agebatur tunc devotio, ac divinae laudis extitit recordatiocoram arca testamenti: quanta nunc mihiet omni populo christiano habenda estreverentia et devotio in praesentia sacramenti, in sumptione excellentissimi corporis Christi?
9. Currunt multi ad diversa loca provisitandis reliquiis sanctorum, et miranturauditis gestis eorum, ampla aedificia templorum inspiciunt, et osculantur sericis etauro involuta sacra ossa ipsorum. Et
430 LIBER IV. CAPUTI.
ecce, tu praesens es hic apud me inaltari, Deus meus, Sanctus sanctorum,Creator hominum, et Dominus angelorum.Saepe in talibus videndis curiositas esthominum et novitas invisorum, et modicusreportatur emendationis fructus, maximeubi est tam levis sine vera contritionediscursus. Hic autem in sacramento altaris totus praesenses, Deus meus, homoChristus Iesus: ubi et copiosuspercipituraeternae salutis fructus, quotienscumquefueris digne ac devote susceptus. Adistud vero non trahit levitas aliqua, neccuriositas aut sensualitas, sed firmafides,devota spes et Sincera caritas.
IO. O invisibilis conditor mundi Deus,quàm mirabiliter agis nobiscum; quamsuaviter et gratiose cum electis tuis disponis, quibus temet ipsum in sacramentosumendum proponis! Hoc namque omnemintellectum superat; hoc specialiter devotorum corda trahit et accendit affectum.Ipsi enim veri fideles tui, qui totam vitamsuam ad emendationem disponunt, ex hocdignissimo sacramento magnam devotionisgratiam et virtutis amorem frequenterrecipiunt.
LIBER IV. CAPUT I. 431
II. O admirabilis et abscondita gratiasacramenti, quam norunt tantum Christifideles, infideles autem et peccatis servientes experiri non possunt! In hocsacramento confertur spiritualis gratia,et reparatur in anima virtus amissa, etper peccatum deformata redit pulchritudo. Tanta est aliquando haec gratia,ut ex plenitudine collatae devotionisnon tantum mens, sed et debile corpus vires sibi praestitas sentiat ampliores.
12. Dolendum tamenvalde et miserandum supertepiditate et neglegentia nostra,quod non maiori affectione trahimur adChristum sumendum, in quo tota spessalvandorum consistit et meritum. Ipseenim est sanctificatio nostra et redemptio;ipse consolatio viatorum, et sanctorumaeterna fruitio. Dolendum itaque valde,quod multi tam parum hoc salutare mysterium advertunt, quod caelum laetificat,etmundumconservatuniversum.. Heucaecitas et duritia cordis humani, tamineffabile donum non magis attendere, etex cotidiano usu etiam ad inadvertentiamdefluere!
432 LIBER IV. CAPUT I.
I3. Si enim hoc sanctissimum sacramentum in uno tantum celebraretur loco,et ab uno tantum consecraretur sacerdotein mundo: quanto putas desiderio adillum locum et ad talem Dei sacerdotemhomines afficerentur, ut divina mysteriacelebrari viderent? Nunc autem multifacti sunt sacerdotes, et in multis locisoffertur Christus, ut tanto maior appareatgratia et dilectio Dei ad hominem, quantolatius est sacra communio diffusa perorbem. Gratias tibi, Iesu bone, pastoraeterne, qui nos paupereset exules dignatus es pretioso corpore et sanguine tuoreficere, et ad haec mysteria percipiendaetiam proprii oris tui alloquio invitare,dicendo: Venite ad me omnes, qui laboratiset onerati estis, et ego reficiam vos.
Consideratio.
Ego sum panis vivus de caelo descendens:qui praesto vitam mundo. Ego sum pastorbonus qui pasco oves meas simplices etoboedientes: voluntatem propriam relinquentes, et meam in omnibus sequentes. Egosum manna absconditum gaudium angelorum,pascha christianorum, felicitas sanctorum;
LIBER IV. CAPUT I 433
angelos aperta visione laetificans: et hominesin terra sacramento meo communicans!,Veniant ad me humiles et devoti: procedantsacerdotes et ministrl albis induti; accedantad mensam meam cum summa reverentiasinguli christiani ?.
Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venittibi mansuetus? (Mt 21, 5). Ecce Rex tuus,venit tibi. Ecce Rex tuus; non terrenusnon temporalis, nec mortalis: sed caelestisaeternus et immortalis: Ecce venit nonregnare in mundo: sed salvare: mundumsanguine suo. Ecce Rex non rex Romanorumaut Francorum: sed Rex regum et Dominusomnium dominorum. . . . Ecce Rex tuusquem desideras quem amas: in quem credis,et in quo speras.... Ab ipso dependetcaelum et terra: et eius imperio regituromnis creatura. Euius potentiae nemo resistere potest: eius sapientia disponunturuniversa.... Ecce venit. Venit non in auroet argento, nec indutus purpura et bysso;non in equis phaleratis, aut armis splendentibus, non in clangore buccinae et citharae:sed in humilitate et paupertate, in mansuetudine et caritate; ut amaretur potius
! Sermones de vita et passione Domini 29, P.3,p.274, l. 13. — ? Ib. 1. 7. — ? Ib. 2, P. 3; p. 67,l. 6.
Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. 28
434 LIBER IV. CAPUT I.
quam timeretur: ut attraheret magis ad sepeccatores quam fugaret. ... Venit infirmitatem tuam adiuvare: et tolerantiam in adversis docere. Venit a terrenorum appetiturevocare: et ad caelestia amandasustollere.Venit virtutes praedicare: et finem vitiisimponere. Venit gratiam infundere: et caelestium consolationum dulcedine laetificare.Venit omnibus bonis te replere: et ab omnibus malis eripere. ... Venit omnia suatibi conferre: et super omnia bona se ipsumtibi in perpetuum fruendum praebere. Venitad errantem via; ad ignorantem veritas, admortuum vita: ad caecum lumen, ad infirmummedicus; ad desolatum consolator!.
O si bene intellegeresac diligenter animadverteres qualis ac quantae maiestatis sit isteRex gloriae; attolleres utique portas cordistui affectuosissime, et introduceres ad teRegem perennis gloriae: quia cum summaexultatione, cum ingenti honore, et sollemnipraeparatione, decet talem ac tantum Regemsuscipere. Si enim mandassettibi rex aliquisterrenus, aut unus ex principibus elus, crasveniam ad te, para mihi hospitium, voloapud.te mansionem facere; qualem putas
! Sermones de vita et passione Domini 2, P. 3,p. 71 sqq, 1l.29.
LIBER IV. CAPUT II. 435
haberes sollicitudinem, quantamque duceresadmirationem? Nunc ecce mandat tibi Rexde caelo loquens per prophetam (Am 4, 12),praeparare in occursum Dei tui Israel: quiaego veniam et habitabo in medio tui. Idcircoad hunc suscipiendum hospitem, cordis tuiadorna thalamum; quia non solum ad tevenire, sed etiam in te habitare desiderat:et tamquam in thalamo suaviter requiescere'.
Tu es ipse Rex meus et Deus meus (PsA3, S). Terret me impuriztas mea, sed iterumme trahi et allicit ad te maxima humilitaset 2zas fua. Ad te confugio, quia nihilboni in meinvenio ?.
CAPUTII.
Quod magna bonitas et caritas Deiin sacramento homini exhibetur.
Vox dicpud.
I. Super bonitate tua et magna misericordia tua, Domine,confisus, accedo aegerad Salvatorem, esuriens et sitiens ad fontem vitae, egenus ad Regem caeli, servusad Dominum, creatura ad Creatorem, de
! Ib. p. 75, 1. 3. — *?Soliloquium animae c. 22,n. I 5.
| 28 *
436 LIBER IV. CAPUTII.
solatus ad meum pium Consolatorem. Sedunde hoc mihi, ut venias ad me? Quisego sum, ut praestes mihi te ipsum?Quomodo audet peccator coram te apparere? et tu quomodo dignaris ad peccatoremvenire? Tu nosti servum tuum,et scis, quia nil boni in se habet, undehoc illi praestes. Confiteor igitur vilitatemmeam, agnosco tuam bonitatem, laudopietatem, et gratias ago propter nimiamcaritatem. Propter temet ipsum enim hocfacis, non propter mea merita; ut bonitastua mihi magis innotescat, caritas amplioringeratur, et humilitas perfectius commendetur. Quia ergo tibi hoc placet,et tu sic fieri iussisti, placet et mihi dignatio tua; et utinam iniquitas mea nonobsistat !
2. O dulcissime et benignissime Iesu,quanta tibi reverentia et gratiarum actiocum perpetua laude pro susceptione sacricorporis tui debetur, cuius dignitatemnullus hominum explicare potens invenitur! Sed quid cogitabo in hac communione, in accessu ad Dominum meum,quem debite venerari nequeo, et tamendevote. suscipere desidero? Quid cogitabo
LIBER IV. CAPUTII. 437
melius et salubrius, nisi me ipsum totaliterhumiliando coram te, et tuam infinitambonitatem exaltando supra me? Laudote, Deus meus, et exalto in aeternum.Despicio me, et subicio tibi in profundumvilitatis meae. |
3. Ecce, tu Sanctus sanctorum, et egosordes peccatorum. Ecce, tu inclinas tead me, qui non sum dignusad te respicere.Ecce, tu venis ad me, tu vis esse mecum,tu invitas ad convivium tuum. Tu mihidare vis caelestem cibum et panem angelorum ad manducandum: non aliumsane quam te ipsum, panem vivum,qui de caelo descendisti, et das vitammundo.
4. Ecce, unde dilectio procedit, qualisdignatio illucescit! quam magnaegratiarum actiones et laudes tibi pro his debentur! O quam salutare et utile consiliumtuum, cum istud instituisti! quam suaveet iucundum convivium, cum te ipsumin cibum donasti! O quam admirabilisoperatio tua, Domine! quam potensvirtustua! quam infallibilis veritas tua! Dixistienim, et facta sunt omnia: et hoc factumest, quod ipse iussisti.
438 LIBER lV. CAPUTII.
5. Mira res, et fide digna, ac humanumvincens intellectum: quod tu, DomineDeus meus, verus Deus et homo, submodica specie panis et vini integer contineris, et sine consumptione a sumentemanducaris. Tu, Domine universorum,qui nullius habes indigentiam, voluistiper sacramentum tuum habitare in nobis;conserva cor meum et corpus immaculatum ; ut laeta et pura conscientia saepiustua valeam celebrare mysteria, et ad meamperpetuam accipere salutem, quae ad tuumpraecipue honorem et memoriale perennesanxisti et instituisti.
6. Laetare, anima mea, et gratias ageDeo pro tam nobili munere et solaciosingulan in hac lacrimarum valle tibirelicto. Nam quotiens hoc mysteriumrecolis et Christi Corpus accipis, totienstuae redemptionis opus agis et particepsomnium meritorum Christi efficeris. Caritas etenim Christi numquam minuitur,et magnitudo propitiationis eius numquamexhauritur. Ideo nova semper mentisrenovatione ad hoc disponere te debes,et magnum salutis mysterium attenta consideratione pensare. Ita magnum, novum
LIBER 1V. CAPUTII. 439
et iucundum tibi videri debet, cum celebras aut missam audis, ac si eodem dieChristus primum in uterum virginis descendens homofactus esset, aut in cruce pendens pro salute hominum pateretur etmoreretur.
Consideratio.
Quotzens missa celebratur, et hostia verboDei consecratur; Zo£egssDeus noster ad Aemines venit: pro hominibus de caelo Zescendit;cum hominibus manere desiderat, quos creavitet redemit: ac in aeternum beatificare intendit. O guzaz magna mzrabilia agit Deusin sacramento; eusz zmpossibzleest facerequodcumquevoluerit in caelo et in terra: prosancti nominis sui gloria et aezerza memorza?.O quam suavis est, Domine, spiritus tuus(Sap 12, 1), qui, ut dulcedinem tuam in filiosgratiae demonstrares, pane suavissimo decaelo praestito esurlentes animas replestibonis internis, fastidiosos divites dimittensinanes?*. Tu es salutare vultus mei et Deusmeus: vere super omnia mihi amandus. Nemote pulchrior, nemo amabilior: nemo te no
! Sermonesad novicios 30, P. 6, p. 310, l. 4. —? Jb. p. 309, l. 20. —? De tribus tabernaculisC. 3, n. 6.
440 LIBER 1V. CAPUT Il.
bilior, nemo te sanctior. Tu omnibus sapientibus sapientior: omnibus ditior, omnibusmaior. "Tui sunt caeli et tua est terra(Ps 88, 12): mare et omnia quaein eis sunt!,
Vide exzguzfafez* et indigentiam meam,clementissime Iesu; attende affectum cordismei, quem ad te gero et habeo; non quiaego dignus sum, sed quia tu Zemzgsus es,qui ab indignis zez dedzgnar:istangi et amari ?.Infirmus sum et ulcerosus, saza animammeam. Caecus sum et nudus; illumina tenebras meas: et orna me virtutibus veris *.
Sedadhucquidagam n memoriam etlaudemsanctissimi nominis tui? Multa deberem agere;multis teneor et obligor et vix ad minimasufficio. Exultabo in te, laudabo te, magnificabo te, glorificabo te. Digne adorabote,quia Deus meus es tu, in quem credidi,quem amavi, quem quaesivi, quem semperoptavi. O dulcissime et super omnia amabilissime Iesu, sis devotissime salutatus, altissime laudatus et nunc et aeternaliter ab omnicreatura benedictus. Dicant et pro me laudesimmensas omnes angelorum chori, tibi semperassistentes *.
1 Sermones de vita et passione Domini 5, P.3,p. 90, l. 7. — ? Soliloquium animaec. 22, n. 5. —3 Sermones de vita et passione Domini 5, P. 3,p. 89, 1. 29. — * Soliloquium animae c. 22, n. 4
LIBER lV. CAPUTIII. 441
CAPUTIII.
Quod utile sit saepe communicare.
Vox discibui.
I. Ecce, ego ad te venio, Domine, utbene mihi sit ex munere tuo, et laetificerin convivio sancto tuo, quod parasti indulcedine tua pauperi, Deus. Ecce, inte est totum, quod desiderare possumet debeo; tu salus mea et redemptio,spes et fortitudo, decus et gloria. Laetifica ergo hodie animam servi tui, quoniam ad te, Domine Iesu, animam meamlevavi. Desidero te nunc devote ac reverenter suscipere; cupio te in domummeam inducere, quatenus cum Zachaeomerear a te benedici ac inter filios Abrahae computari. Anima mea corpus tuumconcupiscit, cor meum tecum uniri desiderat.
2. Trade te mihi, et sufficit. Nampraeter te nulla consolatio valet. Sinete esse nequeo, et sine visitatione tuavivere non valeo. Ideoque oportet mefrequenter ad te accedere, et in remediumsalutis meae recipere; ne forte deficiam
442 LIBER 1V. CAPUT III.
in via, si fuero caelesti fraudatus alimonia.Sic enim tu, misericordissime lesu, praedicans populis et varios curans languores,aliquando dixisti: Nolo eos ieiunos dimittere in domum suam, ne deficiant invia. Age igitur hoc mecum modo, quite pro fidelium consolatione in sacramentoreliquisti. Tu es enim suavis refectioanimae: et qui te digne manducaverit,particeps et heres erit aeternae gloriae.Necessarium quidem mihi est, qui tamsaepe labor et pecco, tam cito torpescoet deficio, ut per frequentesorationes etconfessiones ad sacram corporis tui perceptionem me renovem, mundem et accendam; ne forte diutius abstinendo asancto proposito defluam.
3. Proni enim sunt sensus hominis admalum ab adulescentia sua; et nisi succurrat divina medicina, labitur homo moxad peiora. Retrahit ergo sancta communio a malo et confortat in bono. Sienim modo tamsaepe neglegens sum ettepidus, quando communico aut celebro;quid fieret, si medelam non sumerem,et tam grande iuvamen non quaererem?Et licet omni die non simaptus, nec
LIBER IV. CAPUT III. 443
ad celebrandum bene dispositus; dabotamen operam, congruis temporibusdivinapercipere mysteria, ac tantae gratiae participem me praebere. Nam haec est unaprincipalis fidelis animae consolatio, quamdiu peregrinatur a te in mortali corpore,ut saepius memor Deisui dilectum suumdevota suscipiat mente.
4. O mira circa nos tuae pietatis dignatio, quod tu, Domine Deus, Creatoret Vivificator omnium spirituum, ad pauperculam dignaris venire animam, et cumtota divinitate tua ac humanitate eiusimpinguare esuriem! O felix mens, et:beata anima, quae te, Dominum Deumsuum, meretur devote suscipere, et intua susceptione spiritali gaudio repleri!O quam magnum suscipit Dominum,quam dilectum inducit hospitem, quamiucundum recipit socium, quam fidelemacceptat amicum, quam speciosum etnobilem amplectitur sponsum prae omnibus dilectis, et super omnia desiderabilia amandum! Sileant a facie tua, dulcissime dilecte meus, caelum et terra etomnis ornatus eorum; quoniam quidquid laudis habent ac decoris, ex digna
444 LIBER 1V. CAPUTIII.
tione tuae est largitatis, nec ad decoremtui pervenient nominis, cuius sapientiaenon est numerus.
Consideratio.
Quaere spiritualem azzmae refectionemquam Christus praeparavit accedentibus adpretios] corporis sui mensam:. omnibus corporahbus epulis dulciorem |. ,Sa/us anzmaesaepe confieri saepe communicare?. Beatuspauper et mendicus, qui cotidie transit propane cael et, donec accipiat unam micam,non cessat supplicare humiliter ante mensamDei. .Beafws, qui vocatur ad coenam Agniet, donec pervemat ad convivium supernum,accipit ezus. sacramentum?. |
Studeas, fidelis anima, talem te exhibereChristo, caelesti sponso, ut eius gratia etconsolatione digna semper existas, quiaper ipsum et in ipso copiosissime reperies,quod te in quavis anxietate positam consoletur. Quanto frequentius ad zbsumaccesseriseiusque lateri vicinius et tuum applicueris,tanto tibi dulcior et iucundior apparebit *.
1 Sermones de vita et passione Domini 30, P.3,p. 282, 1. 27. ——? Sermones ad novicios 30, P.6,p. 308, 1. 19. — ? Vallis liliorum c. 13, n. 3. —* Soliloquium animae c. I9, n. 4.
LIBER IV. CAPUT III, 445
Ipse est, qui te fecit et redemit; ipse prote laboravit, certavit et vicit. Ipse est advocatus tuus et propitiatio pro peccatis tuis.Ipse est cozsolafor tuus, provisor tuus etgubernator tuus. Ipse est ueeuws ef smmgularis dilecíus tuus, qui pascitur inter liliaet intra ubera tua optat commorari. Quisumquam tibi tanta bona fecit? Quis tantacaritate te dilexit? 4 Aueacaccede, huzc tejraebe 1.
O venerande et summe amande Iesu!Vere tu es manna absconditum, omne habensin se delectamentum: et omnem vincensalienam suavitatem. Tu paradisus voluptatis,tu hortus deliciarum ; tu fons sapientiae, soliustitiae, lux mundi, gaudium caeli, paxcordis, solacium anzmae: spes in tribulatione,refugium in temptatione, auxilium in omninecessitate ?. 7» fe omua invenio et habeo,te donante et miserante; et gquzdgwidextra/£e quaero et Zesidero , parum vel nihilmihi prodesse sentio?. /z 47esolo /ef£umbonum meum. .Da 7e zpsum mil, et suffuaanimae meae, Domine Deus salutis meae.Amenf,
! Ib. c. 22, n. 1. — ? Sermonesde vita et passione Domini 7, P. 3, p. 100sq, l. 7 29. — ? Vallisliliorum c. 28, n. 3. — * Ib. c. 34, n. 4
446 LIBER IV. CAPUT IV.
CAPUT IV.
Quod multa bona praestantur devotecommunicantibus.
Vox dicapu.
I. Domine Deus meus, praeveni servumtuum in benedictionibus dulcedinis tuae,ut ad tuum magnificum sacramentumdigne ac devote merear accedere. Excita cor meum in te, et a gravi torporeexue me. Visita me in salutari tuo adgustandam in spiritu suavitatem tuam,quae in hoc sacramento tamquam infonte plenarie latet. Illumina quoqueoculos meos ad intuendum tantum mysterium, et ad credendum illud indubitatafide me robora. Est enim operatio tua,non humana potentia; tua sacra institutio,non hominis adinventio. Non enim adhaec capiendaet intellegendaaliquis idoneus per se reperitur, quae angelicametiam subtilitatem transcendunt. Quidergo ego peccator indignus, terra et cinis,de tam alto sacro secreto potero investicare et capere?
2. Domine, in simplicitate cordis mei,in bona firma fide et in tua iussione ad
LIBER IV. CAPUTIV. 447
te cum spe ac reverentia accedo ; et verecredo, quia tu praesens es hic in sacramento, Deus et homo. Vis ergo, ut tesuscipiam, et me ipsum tibi in caritateuniam. Unde tuam precor clementiam,et specialem ad hoc imploro mihi donarigratiam, ut totus in te liquefiam et amorepereffuam, atque de nulla aliena consolatione amplius me intromittam. Estenim hoc altissimum et dignissimum sacramentum, salus animae et corporis, medicina omnis spiritalis languoris, in quovitia mea curantur, passiones frenantur,temptationes vincuntur aut minuuntur,gratia maior infunditur, virtus inceptaaugetur, firmatur fides, spes roboratur,et caritas ignescit ac dilatatur.
3. Multa namque bona largitus es, etadhuc saepius largiris in sacramento dilectis tuis devote communicantibus, Deusmeus, susceptor animae meae, reparatorinfirmitatis humanae, et totius dator consolationis internae. Nam multam ipsis consolationem adversus variamtribulationeminfundis, et de imo deiectionis propriaead spem tuae protectionis erigis, atquenova quadam gratia eos intus recreas et
448 LIBER IV. CAPUT IV,
ilustras, ut, qui anxii primum, et sineaffectione se ante communionem senserant, postea refecti cibo potuque caelesti in melius se mutatos inveniant. Quodidcirco cum electis tuis dispensanter agis,ut veraciter agnoscant et patenter experiantur, quantum infirmitatis ex se ipsishabeant, et quid bonitatis ac gratiae exte consequantur. Quia ex semetipsis frigidi, duri et indevoti, ex te autem ferventes, alacres et devoti esse merentur.Quis enim ad fontem suavitatis humiliteraccedens, non modicum suavitatis indereportat? Aut quis iuxta copiosum ignemstans, non parum caloris inde percipit?Et tu fons es semper plenus et superabundans, ignis iugiter ardens et numquam deficiens.
4. Unde si mihi non licet haurire deplenitudine fontis, nec usque ad satietatempotare, apponam tamen os meum adforamen caelestis fistulae, ut saltem modicam inde guttulam capiamad refocillandam sitim meam, et non penitus exarescam. Et si necdum totuscaelestis ettam ignitus, ut Cherubim et Seraphim,esse possum, conabor tamen devotioni
LIBER IV. CAPUT IV. 449
insistere et cor meum praeparare, ut velmodicam divini incendii flammam exhumili sumptione vivifici sacramenti conquiram. Quidquid autem mihi deest,lesu bone, salvator sanctissime, tu prome supple benigne ac gratiose, qui omnesad te dignatus es vocare, dicens: Venitead me omnes, qui laboratis et oneratiestis, et ego reficiam vos.
5. Ego quidem laboro in sudore vultusmei, dolore cordis torqueor, peccatisoneror, temptationibus inquietor, multismalis passionibus implicor et premor; etnon est qui adiuvet, non est qui liberetet salvum faciat, nisi tu, Domine Deus,salvator meus: cui committo me et omniamea, ut me custodias et perducas invitam aeternam. Suscipe me in laudemet gloriam nominis tui, qui corpus tuumet sanguinem in cibum et potum mihiparasti. Praesta, Domine Deus salutarismeus, ut cum frequentatione mysterii tuicrescat meae devótionis affectus.
Consideratio.
Debet omnis sacer locus a nobis in reverentia semper haberi: propter multa Zeze
Thomae a Kempis Imit. Ed. 3. 29
450 LIBER IV. CAPUT IV.
fca quae ibidem orantibus solent devoti:praestari. . .. bi sacerdos celebrans offertDeum sacrifcium omni sacrificio dignius:ibi communicansrecipit sanctissimum corpusDominicum angelorum cibum omni donodignissimum !. In quo quidem loco humanaiunguntur divinis, ima summis, terrena caelestibus: per sacramenta Christi quae ibidemtractantur et celebrantur a sacerdotibus inmissis *.
Iesus est salvator mundi. Ipse est sespiorum, consolatio devotorum, pax mansuetorum, divitiae pauperum, gloria humilium,fortitudo debilium, via errantium, lumencaecorum, baculus claudorum, unctio aridorum, levamen oppressorum, iuvamen.tribulatorum et omnium bonorum singularerefugium ?. Per ipsum habebis accessum adPatrem, et ab ipso omes eratza tib donaturet zzius amplior znfundstur *. Qui de hocfonte biberit, non sitiet umquam. Habetenim /onfem omnium cozsolatiomnum;habetet paradisum omnis voluptatis 5.
Vere, Domine, non est similis tibi inpulchritudine et in gloria, in divitiis et po
! Sermonesad novicios 30, P. 6, p. 307, l1.4. —? Ib. 28, P. 6, p.286, l1.12. — ? Soliloquiumanimae c. 24, n. 5. — * Ib. c. 22, n. r. — 5 Desolitudine et silentio c. 2, n. 34.
LIBER IV. CAPUT IV. 451I
tentia, neque talis in caelo et in terra. Tues enim solus altissimus super omnem creaturam. Multum est, quod creaturis donasti,ex quibus magna pulchritudo, sapientia etbonitas tua relucet; sed nihil in comparationebeatae et gloriosae praesentiae!. Adhaerettibi anima mea et super omnia data te diligit,quamvis pulchrum sit et dulce, quod mihiex caritate miseris. Tu namque solus sponsuses, cetera donaria sunt et indicia amoris.Non diligam ea pro te, nec credam sineteomnia mihi posse sufficere, ne forte cumilis amittam et te ?,
Aperi cor meum in lege tua sancta, reddemihi laetitiam salutaris tui, dilata cor meumad .currendam viam tuam, confirma me inverbis tuis; quia zoz est, qui ad?wvet, monest, qui praeter. fe salvum faaat, ad vitamaeternam perducat?. Tu supple pro me, quodminus valet vis mea perfcere*. Exaudi me,Deus, cum deprecor, cum tribulor, cumlaetor, cum sanus sum. In owzzbus me &bcommendo, et te in aeternum benedico?*. Daergo feliciter te frui et in fruibili unioneuna tecum perpetuo beatificari 5.
! Soliloquium animae c. 17, n. 7. — ? Ib. c. 16,n. 8. — ? Vallis liliorum c. 28, n. 3. ——* Soliloquium animae c 22, n. 5. — ? Ib. c. 16, n. 8.
29*
452 LIBER l1V. CAPUT V.
CAPUT V.
De dignitate sacramenti et statusacerdotali.
Vox dzech.
I. Si haberes angelicam puritatem etsancti Iohannis baptistae sanctitatem, nonesses dignus hoc sacramentum acciperenec tractare. Non enim hoc meritis debetur hominum, quod homo consecretet tractet Christi sacramentum, et sumatin cibum panem angelorum. Grande ministerium 'et magna dignitas sacerdotum,quibus datum est, quod angelis non estconcessum. Soli namque sacerdotes ritein ecclesia ordinati potestatem habentcelebrandi et corpus Christi consecrandi.Sacerdos quidem minister est Dei, utensverbo Dei, per iussionem et institutionemDei; Deus autem ibiprincipalis est auctoret invisibilis operator, cui subest omne,quod voluerit, et paret omne, quodiusserit.
2. Plus ergo credere debes Deo omnipotenti in hoc excellentissimo sacramento,quam proprio sensui aut alicuisigno visibili. Ideoque cum timore et reverentiaad hoc opus est accedendum. Attende
LIBER IV. CAPUT V. 453
tibi et vide, cuius ministerium tibi traditum est per impositionem manus epiScOopi. Ecce, sacerdos factus es, et adcelebrandum consecratus; vide nunc, utfideliter et devote in suo tempore Deosacrificium offeras, et te ipsum irreprehensibilem exhibeas. Non alleviasti onus tuum,sed arctiori iam alligatus es vinculo disciplinae, et ad maiorem teneris perfectionemsanctitatis. Sacerdos omnibus virtutibusdebet esse ornatus, et aliis bonae vitaeexemplum praebere. Eiusconversatio noncum popularibus et communibus hominumviis, sed cum angelis in caelo aut cumperfectis viris in terra.
3. Sacerdos sacris vestibus indutusChristi vices gerit, ut Deum prose etpro omni populo suppliciter et humiliterroget. Habet ante se et retro Dominicaecrucis signum, ad memorandam iugiterChristi passionem. Ante se crucem incasula portat, ut Christi vestigia diligenterinspiciat, et sequi ferventer studeat. Postse cruce signatus est, ut adversa quaelibet ab alis illata clementer pro Deotoleret. Ante se crucem gerit, ut propriapeccata lugeat; post se, ut aliorum etiam
454 LIBER IV. CAPUT V.
commissa per compassionem defleat, etse medium inter Deum et peccatoremconstitutum esse sciat, nec ab orationeet oblatione sancta torpescat, doneceratiam et misericordiam impetrare mereatur. Quando sacerdos celebrat, Deumhonorat, angeloslaetificat, ecclesiam aedificat, vivos adiuvat, defunctis requiempraestat, et sese omnium bonorum participem efficit.
Consideratio.
Inter cetera divini cultus obsequia emicat,et domum orationis illustrat: atque ingredientes ecclesiam ad orandum excitat, et in divinoamore corda fidelium accendit; cum sacerdof£essacris vestibus zndufi ad altare reverenteraccedunt, missas devote celebrant: et prose et communipopulo sacrificium Deo summeplacitum offerunt, et pie intercedunt!. Ubicumque ergoin ecclesia ista devota et sanctaofficia debitis temporibus reverenter et diligenter fiunt; ibi Deus habitat, ibi praesidet,docet et gubernat: sicut in Apocalypsi beatusIohannesait (Apc 21, 3). Ecce tabernaculumDei cum hominibus: et habitabit cum illis?,
! Sermones ad novicios 28, P. 6, p. 282, 1.20. —? Ib. p. 285, l. 16.
LIBER IV. CAPUT V. 455
Quando sacra hostia in altari sacerdotismanibus levatur et hominibus adoranda ostenditur; tunc CZ7zsfus pro nobis passus etcrucifixus sub mystico velamine praesentatur:vere adoratur, devote invocatur, digne Zezoeratur. In iMlahora, dum Christus in altariinter manus sacerdotis Deo Patri pro salutevUzvorumet defunctorum offertur, te ipsumcura cum omnibus tibi in orationibus commendatis offerre, in acquisitionem et possessionem perpetuae salutis et ut omnessintparties huius pretiosissimi sacrificii, quodimmolatum semel in cruce sufficiens estpretium pro peccatis totius saeculi ?.
O felix mater ecclesia vere apud te estDeus absconditus; thesaurus infinitus, copiosaredemptio: et salus aeterna!? O dulcissimumamicum, prae omnibus dilectis gratiosissimohonore suscipiendum! Quiet tantae dignitatisest et nobilitatis, ut nulla persona, nullacreatura tam valens et elegans sit, quae eipraesentari debeat vel assimilari; et iterumtantae humilitatis et bonitatis existit, ut adhominem inopem et infirmum venire atquesub tectum eius intrare non dedignetur *.
! Ib. 30, P. 6, p. 310, 1. 18, — ? Epistula 5,n. 3. — ? Sermones ad novicios 30, P. 6, p. 309,l. 12. — * Desolitudine et silentio c. 2, n. 32 33.
456 LIBER IV. CAPUTVI.
CAPUT VI.
Interrogatio de exercitio antecommunionem.
Vox dzscui.
I. Cum tuam dignitatem, Domine, etmeam vilitatem penso, valde contremiscoet in me ipso confundor. Si enim nonaccedo, vitam fugio; et si indigne meingessero, offensam incurro. Quid ergofaciam, Deus meus, auxiliator meus etconsiliator in necessitatibus?
2. Tu doce me viam rectam; proponebreve aliquod exercitium sacrae communioni congruum. Utile est enim scire,qualiter scilicet devote ac reverenter tibipraeparare debeam cor meum, ad recipiendum salubriter tuum sacramentum,seu etiam celebrandum tam magnum etdivinum sacrificium.
Consideratio.
Bene illi animae, quae huic sponso etamico dulcisimo ad se venienti Zemummentis semper arat, parandoque cotidiemundiorem efficere curat! Ipse utique libenshanc intrabit, qui, antequam mundari in
LIBER IV. CAPUT VII. 457
cepisset, ad hoc venit, ut eiceret tenebraseius et mundaret eam sibi.
Veni, Domine Iesu, et munda me; lavaet exterge me; ut merear puro corde etcasto corpore szscpere ie, quia non estmihi bonum esse sine te !.
CAPUT VII.
De discussione propriae conscientiaeet emendationis proposito.
Vox ddecti.
I. Super omnia cum summahumilitatecordis et supplici reverentia, cum plenafide et pia intentione honoris Dei, adhoc sacramentum celebrandum, tractandum et sumendum oportet Dei accederesacerdotem.— Diligenterexaminaconscientiam tuam et pro posse tuo veracontritione et humili confessione eammunda et clarifca: ita ut nil grave
.habeas aut scias, quod te remordeat etliberum accessum impediat. Habeas displicentiam omnium peccatorum tuorumin generali, et pro cotidianis excessibusmagis in speciali doleas et gemas. Et
! De solitudine et silentio c. 2, n. 34.
458 LIBER IV. CAPUT VII.
si tempus patitur, Deo in secreto cordiscunctas confitere passionum tuarum miserias.
2. Ingemisce et dole, quod adhuc itacarnalis sis et mundanus; tam immortificatus a passionibus, tam plenus concupiscentiarum motibus; tam incustoditusin sensibus exterioribus, tam saepe multisvanis phantasiis implicatus; tam multuminclinatus ad exteriora, tam neglegensad interiora; tam levis ad risum et dissolutionem, tam durus ad fletum et compunctionem; tam promptus ad laxiora etcarnis commoda, tam segnis ad rigorem etfervorem ; tam curiosus ad nova audiendaet pulchra intuenda, tam remissus adhumilia et abiecta amplectenda; tam cupidus ad multa habenda, tam parcus addandum, tam tenax ad retinendum; taminconsideratus in loquendo, tam incontinens in tacendo; tam incompositus inmoribus, tam importunus in actibus; tameffusus super cibum, tam surdus ad Deiverbum; tam velox ad quietem, tamtardus ad laborem; tamvigilans ad fabulas, tam somnolentus advigilias sacras;tam festinus ad finem, tam vagus ad
LIBER IV. CAPUT VII. 459
attendendum; tam neglegens in horispersolvendis, tam tepidus in celebrando,tam aridus in communicando; tam citodistractus, tam raro plene tibi collectus;tam subito commotus ad iram, tam facilisad alterius displicentiam; tam pronus adiudicandum, tam rigidus ad arguendum;tam laetus ad prospera, tam debilis inadversis; tam saepe multa bona proponens,et modicum ad effectum perducens.
3. His et aliis defectibus tuis, cumdolore et magna displicentia propriaeinfirmitatis confessis ac deploratis, frmum statue propositum semper emendandivitam tuam et in melius proficiendi. Deindecum plena resignatione et integra voluntate offer te ipsum in honorem nominismei in ara cordis tui holocaustum perpetuum, corpus tuum scilicet et animammihi fideliter committendo: quatenus etsic digne merearis ad offerendum Deosacrificium accedere, et sacramentumcorporis mei salubriter suscipere.
4. Non est enim oblatio dignior etsatisfactio maior pro peccatis diluendis,
quam se ipsum pure et integre cumoblatione corporis Christi in missa et in
460 LIBER IV. CAPUT VII.
communione Deo offerre. Si fecerit homo,quod in se est, et vere paenituerit, quotienscumque pro venia et gratia ad meaccesserit: Vivo ego, dicit Dominus, quinolo mortem peccatoris, sed magis, utconvertatur et vivat: quoniam pecca
torum suorum non recordabor amplius,sed cuncta sibi indulta erunt.
Consideratio.
Misereri potius eligo quam irasci, parceremalens quam punire. Tam pius et misericorssum, ut semper paratior sim ad indulgendum,quam tu ad paenitendum, promptior addandum, quam tu ad rogandum. Quid igiturtimes, quid trepidas, ad sinum tantae pietatisaccedere? Et cur te alienares a gratia meatam sponte oblata? Quid dicit propheta deme? «Accedite», inquit, «ad eum, et illuminaminiet faciesvestrae non confundentur»(Ps33,6). Ego magis accuso raritatem accessustui, quam frequentem accessum, et plus timidam verecundiam, quam promptam veniaepraesumptionem. De mea bonitate confidere,rectae humilitatis et magnae fidei est indicium. Haec dico, ut non pecces; quodsipeccaveris, non desperes, sed cito resurgas ..
! Soliloquium animae c. 18, n. 4 5.
LIBER 1V. CAPUT VII. 461
Cum /umzbtaíe et cordis comfrionme ad comfessionis remedium celeriter recurrendum est !.Cito namque veniam a Deo obtinebit: quisquis de peccatis suis veraciter Ze/ezs, decetero freier se emendareproponi*.
Deus meus, vitam meam maculavi peccatismultis; sed vide lacrimas meas, quas fundoin conspectu tuo pro eis. Scio enim, quianon habitat in me bonum, et quamdiumortale gero corpus, non sum liber apeccatis. Facio igitur malum et pecco cotidie, et quod gravius est, multa patior abiresine gemitu et dignacontritione. Nam exterioribus rebus et vanis curiositatibus saepiusintentus et implexus, non possum tam celeriter reverti ad salutares fletus. Ideo tamfortiter multiplicantur in me peccatorumtenebrae, fontes obstruentes gratiae et venasdivinae consolationis,non admittentes. Parcemihi, Domine, parce mihi. Tuumest darecor novum, creare cor mundum et praeparare ibi secretum habitaculum, ut fiat locus
requietionis tuae et tabernaculum noministui, qui es amator munditiae et hospesbonaeconscientiae?,
! Sermones ad novicios 8, P. 6, P. 59, 1. 27. —? Sermones de vita et passione Domini 26, P. 35,p. 239, 1. 2. — ? Soliloquium animae c. 3, n. I 3.
462 LIBER IV. CAPUT VIII.
CAPUT VIII.
De oblatione Christi in cruce et propriaresignatione.
Vox düecti.
I. Sicut ego me ipsum, expansis incruce manibus et nudo corpore, propeccatis tuis Deo Patr sponte obtuli,ita ut nihil in me remaneret, quin totumin sacrificium divinae placationis transiret:ita debes et tu temet ipsum mihi voluntarie in oblationem puram et sanctam,cotidie in missa, cum omnibus viribuset affectibus tuis, quanto intimius vales,offerre. Quid magis a te requiro, quamut te studeas mihi exintegro resignare?Quidquid praeter te ipsum das, nihilcuro: quia non quaero datum tuum,sed te.
2. Sicut non sufficeret tibi omnibushabitis, praeter me: ita nec mihi placerepoterit, quidquid dederis, te non oblato.Offer te mihi, et da te totum pro Deo,et erit accepta oblatio. Ecce, ego metotum obtuli Patri pro te; dedi etiamtotum corpus meum et sanguinem in
^
LIBER IV. CAPUT VIII. 463
cibum, ut totus tuus essem, et tu meuspermaneres. Si autem in te ipso steteris,nec sponte te ad voluntatem meam obtuleris, non est plena oblatio, nec integraerit inter nos unio. Igitur omnia operatua praecedere debet spontanea tui ipsiusin manus Dei oblatio, si libertatem consequi vis et gratiam. Ideo enim tampauci illuminati et liberi intus efficiuntur,quia se ipsos ex toto abnegare nesciunt.Est firma sententia mea: Nisi quis renuntiaverit omnibus, non potest meus essediscipulus. Tu ergo si optas meus essediscipulus, offer te ipsum mihi cum omnibus affectibus tuis.
Consideratio.
Quis est, qui vel in modico me imitarigestit? Quisquis ille est, dilectus est mihi.Si diligis, sequere me. En, pauperet zudustandem zz cruce sum suspensus!.
Tunc te amplector; cum ores affectionescordis fui ad me traho: ita ut nil in creaturissit, quod te abstrahere aut allicere possit. ...Ettuncmeamplecteris;quandozz/zzo cordzs
! De tribus tabernaculis c. I, n. 9.
464 LIBER IV. CAPUT VIII.
affectu te mihi unitum sentis, et tam ardenterastringls: v4 fofus eus esse webs, et nihiltibl de privato amore reservas. Tunc poteriscum sponsa in Canticis dicere. Dilectusmeus mihi et ego ili: qui pascitur interlilia (Ct 2, 16). Si te sponte relinqueres,et omnia terrena vilipenderes; ego te inmeum familiarem reciperem: et in virtutibusdivitem facerem. Qui enim mihi devotusfuerit, et totus deditus: ego ero illi rursumtotus ex toto apertus; quia ideo sum Deushomo incarnatus: ut homo in meesset perpetue beatus. .Deaszme fotum homini:Romo fofus esset. dedztus mii. Nam deliciaemeae esse cumfilis hominum (Prv 8, 31);quibus veni dare etiam regnum caelorum:et per contemptum mundi perducere adaeternum consortium angelorum !.
Da fe ipsum Deoet fotum, quod habes;da ei, quidquid agis, scis et vales, et erisditior et carior Deo, quam fuisti? OfferJDeo cor tuum plene et ora: Obsecro, salvifica, benedic et sanctihca me, Domine, quihabitas in caelis; fiat voluntas tua in meomni tempore*.
! Sermones de vita et passione Domini 8, P. 3,p. 113 sq, l. 22. — * Vallis liliorum c. 26, n. 3. —* Hospitale pauperum c. 17, n. 1.
LIBER IV. CAPUT IX, 465
CAPUT IX.
Quod nos et omnia nostra Deo debemusofferre et pro omnibusorare.
Vox discpui.
i. Domine, omnia tua sunt, quae incaelo sunt, et quae in terra. Desiderome ipsum tibi in spontaneam oblationemofferre, et tuus perpetue permanere. Domine, in simplicitate cordis mei offerome ipsum tibi hodie in servum sempiternum, in obsequium et in sacrificiumlaudis perpetuae. Suscipe me cum hacsancta oblatione tui pretiosi corporis;quam tibi hodie in praesentia angelorum,invisibiliter assistentium , offero, ut sitpro me et pro cuncto populo tuo insalutem.
2. Domine, offero tibi omnia peccataet delicta mea, quae commisi coram teet sanctis angelis tuis a die, quo primumpeccare potui, usque ad horam hanc,super placabili altari tuo: ut tu omniapariter incendas et comburas igne caritatis tuae, et deleas universas maculas
"peccatorum meorum, et conscientiammeam ab omni delicto emundes, et re
466 LIBER 1V. CAPUT IX.
stituas mihi gratiam tuam, quam peccandoamisi, omnia mihi plene indulgendo etin osculum pacis me misericorditer assumendo.
3. Quid possum agere pro peccatismeis, nisi humiliter ea confitendo etlamentando, et tuam propitiationem incessanter deprecando? Deprecor te, exaudi me propitius, ubi asto coram te,Deus meus. Omnia peccata mea mihimaxime displicent, nolo ea umquamamplius perpetrare; sed pro eis doleoet dolebo, ' quamdiu vixero, paratuspaenitentiam agere et pro posse satisfacere. Dimitte mihi, Deus, dimitte mihipeccata mea, propter nomen sanctumtuum, salva animam meam, quam pretioso sanguine tuo redemisti. Ecce committo me misericordiae tuae, resigno memanibus tuis. Age mecum secundumbonitatem tuam, non secundum meammalitiam et iniquitatem.
4. Offero etiam tibi omnia bona mea,quamvis valde pauca et imperfecta; uttu ea emendeset sanctifices; ut ea gratahabeas et accepta tibi facias, et semperad meliora trahas; nec non ad beatum
LIBER IV. CAPUT IX. 467
ac laudabilem finem me pigrum et inutilem homuncionem perducas.
5. Offero quoque tibi omnia pia desideria devotorum, necessitates parentum,amicorum, fratrum, sororum, omniumquecarorum meorum, et eorum, qui mihivel alis propter amorem tuum benefecerunt, et qui orationes et missas prose suisque omnibus dici a me desideraverunt et petierunt; sive in carne adhucvivant, sive jam saeculo defuncti sint;ut omnes sibi auxilium gratiae tuae,opemconsolationis,protectionema periculis, liberationem a poenis adveniresentiant, et ut ab omnibus malis erepti,gratias tibi magnificas laeti persolvant.
6. Offero etiam tibi preces et hostiasplacationis, pro illis specialiter, qui mein aliquo laeserunt, contristaverunt, autvituperaverunt, vel aliquod damnum velgravamen intulerunt; pro his quoqueomnibus, quos aliquando contristavi, conturbavi, gravavi et scandalizavi, verbis,factis, scienter vel ignoranter, ut nobisomnibus pariter indulgeas peccata nostraet mutuas offensiones. Aufer, Domine,a cordibus nostris omnem suspicionem,
468 LIBER IV. CAPUT IX.
indignationem, iram et disceptationem,et quidquid potest caritatem laedere etfraternam dilectionem minuere. Miserere,miserere, Domine, misericordiam tuam.poscentibus, da gratiam indigentibus; etfac nos tales existere, ut simus dignigratia tua perfrui, et ad vitam proficiamus aeternam. Amen.
Consideratio.
Respice, clementissime Pater, de sanctuariotuo et dé excelso caelorumhabitaculo supersacrificium acceptabile tibi. Intuere sacosandam RAostamumugenii Pili fui, quamOffert vultui tuo pro nobis. Ipse est enimsummus sacerdos et verus pontifex, qui nonalienam hostiam, sed propriam carnem deditad immolandum in ara crucis pro vita saeculi. Z*opitiare ergo zi peccatori hodieper. hanc salutarem victimam. Esto exorabilismihi infirmo homini, multum labili et vitioso:qui non sum dignus respicere caelum nequecalcare terram, quoniam te Creatorem meumoffendi saepissime, saepius agendo, loquendo,cogitando contra praecepta tua irreverenteret insensate!, Sed, omi Pater fidelissime,quid agam, quia nil dignum in mereperio
' Orationes de passione Domini 1, P. 3, p. 333, l. 6.
LIBER l1V. CAPUT IX. 469
aptum dono gratiae tuae. Verumtamen, bonePater, cuius sunt omnia dona bonorum,scio,quia nullius indiges, et tamen te parva nostradelectant, si ea devote et spontaneetibi viderisofferri. Daboigitur aliquid et modicum, quodmihi relictum deperire potest, amori tuo sacrificabo. Nam tibi oblatum melius mihi manet,et tamen mercesfutura nondeerit tam libereofferenti. Si auderet quis inhaesitanter sedonaretibi, tu te utique redderes illi... Nuncergo si digneris accipere, ecce voluntarie"mezbsum offero et tuae dispositioni animammeam et corpus meum fidenter derelinquo.Voluntatem quoque propriam, qua pinguiusnil tibi offertur, ex hac hora et deincepspromptissimo corde resigno, quemadmodumdilectus filius tuus, Christus Dominus nostersuam tibi commisit voluntatem, ut nostramin sua abnegatione obtineret salutem, formampraebens sequentibus se fidelibus brevi etpleno sermone, quem dixit. Pater mi, nonsicut ego volo, sed sicut tu, fiat voluntas tua!.
Suscipe me hodie in sameta oblatione , quanulla sanctior est et praestantior, quae tibivenerabiliter offertur per manus sacerdotumtuorum diebus singulis pro vivis et mortuisac pro cunctis necessitatibus nostris. Proficiathaec mihi et omnibus orationibus meis com
! Ib. p. 337 sq, 1. 25.
470 LIBER IV. CAPUT X.
mendatis, quorum necessitas et fides tibinota est, szve zam praesentes szye absentesAuic sollemni celebrationi existant. Perveniantad te preces eorum et devotio, coopereturilis ad salutem ineffabilis virtus et efficaciasacramenti, quod divinitus est institutum,non humanitus investigandum, sed pie colendum, fideliter adorandum, firmiter credendüm et usque ad consummationem saeculicontinuandum !.
Conserva, quaeso, per orbem famulostuos, longe lateque dispersos, tuo tamenservitio specialiter deputatos. Fac eos enarrare laudes tuas et voce consonaubiquegloriam tuam praedicare. Excita corda eorumvalenter.in amore tui et dona eis omnia operasua sancto fine consummare*,
CAPUT X.
Quod sacra communio de facili non estrelinquenda. |
Vox delecti.
I. Frequenter recurrendum est ad fontemgratiae et divinae misericordiae, ad fontembonitatis et totius puritatis: quatenus a
! Orationes de passione Domini 1, P. 3, p. 336,l. i3. — ? Soliloquium animae c. II, n. 2.
LIBER 1V. CAPUT X. 471
passionibus tuis et vitiis curari valeas, etcontra universas temptationes et fallaciasdiaboli fortior atque vigilantior efficimerearis. Inimicus sciensfructum et remedium maximum in sacra communionepositum, omni modo et occasionenititurfideles et devotos, quantum praevalet,retrahere et impedire.
2. Cum enim quidam. sacrae communioni se aptare disponunt, peioressatanae immissiones patiuntur. Ipse nequam spiritus, ut in Iob scribitur, venitinter filios Dei, ut solita illos nequitiasua perturbet, aut timidos nimium reddatet perplexos: quatenus affectum eorumminuat vel fidem impugnando auferat:si forte aut omnino communionemrelinquant, aut cum tepore accedant. Sednon est quidquam curandum deversutiiset phantasiis illius, quantumlibet turpibuset horridis; .sed cuncta phantasmata incaput eius sunt retorquenda. Contemnendus est miser et deridendus; necpropter insultus eius et commotiones, quassuscitat, sacra est omittenda communio.
3. Saepe etiam impedit nimia sollicitudo pro devotione habenda, et anxietas
472 LIBER ]V. CAPUTX.
quaedam de confessione facienda. Agesecundum consilium sapientum, et deponeanxietatem et scrupulum; quia gratiamDei impedit et devotionem mentis destruit.Propter aliquam parvam turbationem velgravitatem sacram ne dimittas communionem; sed vade citius confiteri, etomnes offensiones aliis libenter indulge.Si vero tu aliquem offendisti, veniambumiliter precare, et Deus libenter indulgebit tibi.
4. Quid prodest diu tardare confessionem, aut sacram differre communionem?Expurga te cumprimis, expue velocitervenenum, festina accipere remedium, etsenties melius, quam si diu distuleris.Si hodie propter istud dimittis, crasforsitan aliud maius eveniet: et sic diuposses a communione impediri et magisineptus fieri. Quanto citius vales, a praesenti gravitate et inertia te excutias: quianihil importat diu anxiari, diu cum turbatione transire, et ob cotidiana obstaculase a divinis sequestrare. Immo plurimumnocet diu communionem protelare; namet gravem torporem consuevit inducere.Pro dolor! quidam tepidi et dissoluti
LIBER IV. CAPUTX. 473
moras confitendi libenter accipiunt, etcommunionem sacram idcirco differri cupiunt, ne ad maiorem sui custodiam sedare teneantur.
5. Heu, quam modicam caritatem etdebilem devotionem habent, qui sacramcommunionem tam faciliter postponunt!Quam felix ille et Deo acceptus habetur,qui sic vivit, et in tali puritate conscientiam suam custodit, ut etiam omni diecommunicare paratus, et bene affectatusesset, si ei liceret, et sine nota agereposset. 5i quis interdum abstinet humilitatis gratia, aut legitima impediente causa,laudandus est de reverentia. Si autemtorpor obrepserit, se ipsum excitare debet,et facere, quod in se est; et Dominusaderit desiderio suo pro bona voluntate,quam specialiter respicit.
6. Cum vero legitime praepeditusest,habebit semper bonam voluntatem, etpiam intentionem communicandi, et sicnon carebit fructu sacramenti. Potestenim quilibet devotus, omni die et omnihora, ad spiritualem Christi communionemsalubriter et sine prohibitione accedere;et tamen certis diebus et statuto tempore
474 LIBER IV. CAPUT X.
corpus sui Redemptoris cum affectuosareverentia sacramentaliter debet suscipere,et magis laudem Dei et honorem praetendere, quam suam consolationem quaerere. Nam totiens mystice communicat,et invisibiliter reficitur, quotiens incarnationis Christi mysterium passionemquedevote recolit, et in amore eius accenditur.
7. Qui aliter se non praeparat, nisiinstante festo, vel consuetudine compellente, saepius imparatus erit. Deatus,qui se Domino in holocaustum offert,quotiens celebrat aut communicat. Nonsis in celebrando nimis prolixus aut festinus, sed serva bonum communemmodum, cum quibus vivis. Non debesalis generare molestiamet taedium, sedcommunem servare viam secundum maiorum institutionem, et potius aliorum servire utilitati, quam propriae devotionivel affectui.
Consideratio.
Qui caelum inhabitat et omnem caelestemcuriam sua deifica praesentia laetificat, adhuccum pauperibus hominibus esse eorumquehospitia mendicare et ingredi, quotienscumquedesideraverint et sibi aperuerint, non despicit.
LIBER IV. CAPUT x. 475
Unde sic ait: «Ecce, ego sto ante ostiumet pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo adilum et cenabo cum illo et ipse mecum»(Apc 3, 20).
Fit autem ista cena, quandocumque CZzzsfus spirituali menie vel etiam communionesacramentali devote et suscpiur et manducatur!.
Tam pius et misericors est lesus: tamdulcis et mitis est Christus; ut si quis ellocum in corde praeparaverit, absque dubiolumen gratiae suae libenter illi ostendet: etcum eo cenabit *.
Est maxima consolatio animae, despicientisjam cuncta praesentia, soli Deo et sibi insilentio vacare, ut Christum, consolatoremanimarum omnium, saepius ad suam sumatconsolationem et profectum. Non est illimateria externae laetitiae, non aegra speslongioris vitae; sed habet intus in animaChrstum, propter quem omnia terrena solacia aestimat detrimenta, loquens cum beatissima Agatha. Mens mea solidata est et inChristo fundata, ideo non curo haec ima.Tantum mihi consortium suum Christus donetamicabiliterque confabuletur, et satis dulciter
«
! Desolitudine et silentio c. 2, n. 33. — ? Sermones ad novicios 4, P. 6, p. 35, 1. 27.
476 LIBER 1V. CAPUT X.
consolabor. Excedunt quippe eius colloquiaomnium consolatorum verba!.
Sed omnium bonorum aemulator, 2zao/us,tantam considerans hominis cum Deo pactionem, non patitur eum sine molestia temptationis in sancto proposito consistere. Cu,randum ergo summopere est et vigilandumcontra zequifiasezus. Nam saepe gravitristitiasaepetaedio affligit bene conversantem, etcuncta quae possunt eum angustiare, admemoriam ducit?. Lapsum tepidum hostiscallidus decipit; quatenus parum paeniteat,tarde ad confessionem eat: communicaredifferat?. ;,Segquisquis firmiter in Deo confidit eiusque amori nihil anteponit, sedmundum et omnia,: quae mundi sunt, calcare appetit, se ipsumque volenti animo adomnes perferendas tristitias, amaritudines etgravedines exponit, nullumque aliud solaciumquam Christum, unicum omnium bonorumsolacium, concupiscit, profecto non tantumtristitiae et acediae, sed omnium temptantiumvitiorum victor et expulsor erit. Eleganterpersuadet S. Antonius dicens. Unicaratiovincendi inimicum laetitia spiritualia. Namqui virilis est et alacer in Domino, quamvis
! De solitudine et silentio*c 2, n. 36. — *?Ib.n. 37. — ? Sermones ad novicios 15, P. 6, p. 117,l. 10.
LIBER 1V. CAPUT XI. 477
fuerit impetitus temptationibus, potens eritadversarium suum expugnare. E contrariotristitiae et acediae morbo languens, etiamsiarmamenta resistendi habet, nulla utitur potentia. Deficit enim corde et formidine, acpusillanimitate propria saepe ante prosternitur, quam labor eum proelii tangat. Quapropter, o miles Christi, indue animam virilemet ne paveas ad sonitum folii volantis; sedresumptis viribus sta constanter adversusmultiplices diaboli conatus nec credas mendacio eius. Dominus omnipotens ipse eritprotector tuus et merces tua magna nimis '.
CAPUT XI.
Quod corpus Christi et sacra scripturamaxime sint animae fideli necessaria.
Vox discipuli.
I. O dulcissime Domine Iesu, quantaest dulcedo devotae animae, tecum epulantis in convivio tuo, ubi ei non aliuscibus manducandus proponitur, nisi tu,unicus dilectus eius, super omnia desideriacordis eius desiderabilis. Et mihi quidemdulce foret in praesentia tua ex intimo
' De solitudine et silentio c. 2, n. 37 33 39.
478 LIBER IV. CAPUT XI.
affectu lacrimas fundere, et cum piaMagdalena pedes tuos lacrimis irrigare.Sed ubi est haec devotio? ubi lacrimarumsanctarum copiosa effusio? Certe in conspectu tuo et sanctorum angelorum tuorum totum cor meum ardere deberet etex gaudio flere. ITabeo enim te in sacramento vere praesentem, quamvis alienaspecie occultatum.
2. Nam in propria et divina claritatete conspicere, oculi mei ferre non possent,sed neque totus mundusin fulgore gloriaemaiestatis tuae subsisteret. In hoc ergoimbecillitati meae consulis, quod te subsacramento abscondis. Habeo vere etadoro, quem angeli adorant in caelo;sed ego adhuc interim in fide, illi autemin specie et sine velamine. Me oportetcontentum esse in lumine verae fidei, etin ea ambulare, donec aspiret dies aeternaeclaritatis, et umbrae figurarum inclinentur.Cum autem venerit, quod perfectum est,cessabit usus sacramentorum; quia beatiin gloria caelesti non egent medicaminesacramentali; gaudent enim sine fine inpraesentia Dei, facie ad faciem gloriameius speculantes; et de claritate in clari
LIBER IV. CAPUT XI. 479
tatem abyssalis Deitatis transformati, gustant verbum Dei caro factum, sicut fuitab initio et manet in aeternum.
3. Memor horum mirabilium, gravemihi fit taedium etiam quodlibet spirituale solacium: quia quamdiu Dominummeum aperte in sua gloria non video,pro nihilo duco omne, quod in mundoconspicio et audio. Testis es tu mihi,Deus, quod nulla res me potest consolari, nulla creatura quietare, nisi tu, Deusmeus, quem desidero aeternaliter contemplari. Sed non est hoc possibile,durante me in hac mortalitate. Ideooportet, ut me ponam ad magnam patientiam, et me ipsum in omnidesideriotibi submittam. Nam et sancti tui, Domine, qui tecum iam in regno caelorumexultant, in fide et patientia magna, dumviverent, adventum gloriae tuae expectabant. Quod illi crediderunt, ego credo;quod illi speraverunt, ego spero; quoili pervenerunt, per gratiam tuam meventurumconfido.^ Ambulabointerimin fide, exemplis confortatus sanctorum.Habebo etiam libros sanctos pro solacioet vitae speculo; atque super haec omnia
480 LIBER IV. CAPUT XI.
sanctissimum corpus tuum pro singulariremedio et refugio.
4. Duo namque mihi necessaria permaxime sentio in hac vita, sine quibusmihi importabilis foret ista miserabilisvita. In carcere corporis huius detentus,duobus me egere fateor, cibo scilicet etlumine. Dedisti itaque mihi infirmo sacrumcorpus tuum ad refectionem mentis etcorporis, et posuisti lucernam pedibusmeis verbumtuum. Sine his duobus benevivere non possem ; nam verbum Dei luxanimae meae, et sacramentum tuum panisvitae. Haec possunt etiam dici mensaeduae, hinc et inde in gazophylacio sanctaeEcclesiae positae. Una mensa est sacrialtaris, habens panem sanctum, id est,corpus Christi pretiosum; altera est divinaelegis, continens doctrinam sanctam, erudiens fidem rectam, et firmiter usque adinteriora velaminis, ubi sunt sancta sanctorum, perducens.
5. Gratias tibi, Domine Iesu, lux lucisaeternae, pro doctrinae sacrae mensa,quam nobis per servos tuos prophetaset apostolos aliosque doctores ministrasti.Gratias tibi, Creator ac Redemptor ho
LIBER IV. CAPUTXI. 481
minum, qui ad declarandam toti mundocaritatem tuam, cenam parasti magnam,in qua non agnum typicum, sed tuumsanctissimum corpus et sanguinem proposuisti manducandum: laetificans omnesfideles convivio sacro, et calice inebrianssalutari, in quo sunt omnesdeliciae paradisi, et epulantur nobiscum angeli sancti,sed suavitate feliciori.
6. O quam magnum et honorabile estofficium sacerdotum, quibus datum estDominum maiestatis verbis sacris cohsecrare, labiis benedicere, manibus tenere,ore proprio sumere, et ceteris ministrare!O quam mundae debent esse manusillae,quam purum os, quam sanctum corpus,quam immaculatum cor erit sacerdotis,ad .quem totiens ingreditur auctor puritatis! Ex ore sacerdotis nihil nisi sanctum,nihil nisi honestum et utile procedere
debet verbum, qui tam saepe Christiaccipit sacramentum.
7. Oculi eius simplices et pudici, quiChristi corpus solent intueri. Manus puraeet in caelum elevatae, quae Creatoremcaeli et terrae solent contrectare. Sacerdotibus specialiter in lege dicitur: Sancti
482 LIBER IV. CAPUT XI.
estote, quoniam ego sanctus sum, DominusDeus vester.
8. Adiuvet nos gratia tua, omnipotensDeus, ut, qui officium sacerdotale suscepimus, digne ac devote tibi in omnipuritate et conscientia bona famularivaleamus. Et si non possumus in tantainnocentia vitae conversari, ut debemus:concede nobis tamen digne flere mala,quae.gessimus, et in spiritu humilitatisac bonae voluntatis proposito tibi ferventius de cetero deservire.
Consideratio.
Intolerabile ihi prorsus feret zm Aocmundo wiere, nisi spem haberem in te,Domine.JDeszderz&m| animaemeaeestesse lecum in regno caelorum; sed quia tempus meum nondum est paratum, exfecíabote usque ad vesperam. Interim haec mihisit consolatio in loco peregrinationis meae,quod memor sum nominis tui et maximaecaritatis tuae, et quod raesentem ie habeozn fide et sacramentzs ecclesiae !. O benignissimeDomine Iesu Christe, misericordia meaet refugium meum in omni tribulatione et
! Soliloquium animae c. 22, n. 6.
LIBER IV. CAPUT XI. 483
angustia mea; o utinam digneris quandoquecum caelesti lumine comitantibus angelis indomum animae meae intrare: et cum aureoturibulo aromatibus pleno omnia interioramea turificare, et cor meum in templumSancti Spiritus consecrare; cruce sanctasignare, oleo gratiae inungere: aureamurnam cum manna ibi reponere, et Zórumlegzs tuae lateri meo fixe applicare; ut ineo studeam caelestia ac divina mandata tuadie ac nocte: quamdiu dego exulin terra !.
O salutaris hostia quae caeli pandis ostium;quam mirabilia dicuntur de te, quam ineffabilia sunt omnia quae latent in te: quampie et veraciter creduntur de te, et invisibiliter operantur per te. Haec nobisproponuntur fideliter credenda, reverenter.celebranda: desideranter sumenda, suavitergustanda; incessanter recolenda, ardenteramplectenda: et cotidie pro omnium salutegratissime DeoPatri offerenda. Nam quotiensmissa celebratur, et hostia verbo Dei con
'secratur; totiens Deus noster ad hominesvenit: pro hominibus de caelo descendit;cum hominibus manere desiderat, quos creavitet redemit: ac in aeternum beatificare intenditsicut promisit dicens: Ecce ego vobiscum sumomnibus diebus: usque ad consummationem
! Sermonesad novicios 30, P. 6, p. 303 sq, l. 22.
484 LIBER IV. CAPUT XII.
saeculi (Mt 28, 20). O solatiosum verbum,o pium et fidele testimonium, o magnum etindubitabile divinümque promissum: DeumAabere secum zz sacramento praesentem; quemangeli habent et adorant zn caeloregnantem !.
CAPUT XII.
Quod magna diligentia se debeatcommunicaturus Christo praeparare.
Voxdeci.
I. Ego sum puritatis amator et datoromnis sanctitatis. Ego cor purum quaero,et ibi est locus requietionis meae. Paramihi cenaculum grandestratum, et faciamapud te pascha cum discipulis meis. Sivis, ut veniam ad te et apud te maneam:expurga vetus fermentum, et munda cordistui habitaculum. Exclude totum saeculumet omnem vitiorum tumultum; sede tamquam passer solitarius in tecto, et cogitaexcessus tuos in amaritudine animae tuae.Omnis namque amanssuo dilecto amatorioptimum et pulcherrimum praeparat locum, quia in hoc cognoscitur affectussuscipientis dilectum.
! Sermones.ad novicios 30, P. 6, p. 309 sq, l. 25.
LIBER 1V. CAPUT XII. 485
2. Scito tamen te non posse satisfacerehuic praeparationi ex merito tuae actionis,etiam si per integrum annum te praeparares et nihil aliud in mente haberes.Sed ex sola pietate et gratia mea permitteris ad mensam meam accedere: acsi mendicus ad prandium vocareturdivitis,et ille nihil aliud habeat ad retribuendumbeneficüis eius, nisi se humiliando et eiregratiando. Fac, quod in te est, etdiligenter facito, non ex consuetudine,non ex necessitate, sed cum timore etreverentia et affectu accipe corpus dilectiDomini Dei tui, dignantis ad te venire.Ego sum, qui vocavi, ego iussi fieri;ego supplebo, quod tibi deest: veni, etsuscipe me.
3. Cum gratiam devotionis tribuo,gratias age Deo tuo, non quia. dignuses, sed quia tui misertus sum. Si nonhabes, sed magis aridum te sentis,insisteorationi, ingemisce et pulsa; nec desistas,donec merearis micam aut guttam gratiaesalutaris accipere. Tu mei indiges, nonego tui indigeo. Nec tu me sanctificarevenis, sed ego tesanctificare et meliorarevenio. 'Tu venis, ut ex me sanctificeris
486 LIBER lV. CAPUT XII.
et mihi uniaris; ut novam gratiam recipiaset de novo ad emendationem accendaris.Noli neglegere hanc gratiam, sed praeparacum omnidiligentia cor tuum, et introducad te dilectum tuum.
4. Oportet autem, ut non solum tepraepares ad devotionem ante communionem, sed ut etiam te sollicite conservesin ea post sacramenti perceptionem. Necminor custodia post exigitur, quam devotapraeparatio prius. Nam bona postmodumcustodia optima iterum est praeparatioad maiorem gratiam consequendam. Exeo quippe valde indispositus quis redditur,si statim fuerit nimis effusus ad exteriorasolacia. Cave a multiloquio, mane insecreto, et fruere Deo tuo: ipsum enimhabes, quem totus mundus tibi auferrenon potest. Ego sum, cui te totum daredebes: ita ut jam ultra non in te, sedin me absque omni sollicitudine vivas.
Consideratio.
In Àocagnoscitur uniuscuiusque devotio etamor ad Christum, secundum quod ingeniosese aplare curaverit ad susceptionemeius. Timendum, quod multi ideo fructum parvum
LIBER IV. CAPUT XII. 487
accipiunt de mensa Christi, quia nec anteanec postea sunt in sufficienti custodia sui,nec satis reverenter recogitant, quis est, quiventurus est, nec postea ruminant, quia hodieSanctus sanctorumingressus est ad eos. Quiautem sollciti sunt, 27aeparaxve interioremdomum suam et occurrere laetanter obviamChristo, ipsi noverunt, quid efficaciae et suavitatis habeat haec sacrosancta communio !.Defle maculas culpae, ablue intima contritionereatus conscientiae; et pete ab eo oleummisericordiae, largitionem plenae indulgentiae: ac restitutionem novae gratiae ?,
Quotienscumquete ad fercepzionemcorporisChristi ?raeparas et perceptum tecum habes,esto, quaeso, memor fidelium defunctorumet implora tanto ardentius misericordiameius, quanto certius retines in te pignusaeternae redemptionis?. Sicut nobis desideramus subveniri post mortem, ita et eis,quo melius possumus, Deo opitulante, laboremus subvenire. Oremus igitur pro carisnostris, quia post modicum eos sequemur,et cum melius habuerint, omnino in eademnecessitate recordabuntur nostri*.
! Desolitudine et silentio c. 2, n. 35. — ? Sermones de vita et passione Domini 6, P. 3, p. 98,]l. 22. — ? Epistula 5, n. 3. — * Ib. n. 1.
488 LIBER IV. CAPUTXII.
Convenit illo praecipue Zze, guo CArzstumsacramentaliter suscepzmusad hospitium cordisnostri, sacratiori nos insistere cws/odzaeetsaltem unum laetum diem cum ipso ducere,qui multis diebus et horis ab eius amplexudistrahimur. Non esset nimis mirum, si tuncanima devota cum eo esset tota, quando etipse non dimidiatus, sed totus ad eam veniredignatus est Christus. Quis enim, venientead se amico carissimo, statim cum allocutuseum semel fuerit, foras egredi festinat, ipsosolo in domorelicto; quin potius ingrediturcum eo, etiam si foris fuerit; et tanti hospitiscuram alacriter excipit, ita ut aliis hinc indeoccupatis huic soli se coniungit, tantoquefamiliarius alloquitur, propius assidet etcuncta dilectionis signa exhibet; quantosecurlor est, quia neminepraesente velaspiciente possit verecundari vel prohiberi.Hoc modo susceptionis Christi adventusdeberet ab omnibus famulantibus sibi recoli;et longe devotius et reverentius, quantomaior est omnibus amicis et creaturis, desideranter ab unoquoque nostrum recipi'.
Salvator meus et Redemptor meus es tu:Domine Deus meus?. Numquid "e zndzges;
! De solitudine et silentio c. 2, n. 3t 32. —? Sermones de vita et passione Domini 5, P.3,p. 89, l. 2o.
LIBER 1V. CAPUT XIII. 489
qui caelum et terram ad nutum possides?Et si mei servitii non eges: ego tamen ZwZHdZgeo0,cui servire teneor pro posse; cummihi gratia et virtus semper ex te crescat:et totum bonum meum ex te pendeat!.
CAPUT XIII.
Quod toto corde anima devota Christiunionem in sacramento affectare debet.
Vox discipulz.
I. Quis mihi det, Domine, ut inveniamte solum, et aperiam tibi totum cor meum,et fruar te, sicut desiderat anima mea,et iam me nemo despiciat, nec ullacreatura; me moveat vel respiciat, sed tusolus mihi loquaris, et ego tibi, sicutsolet dilectus ad dilectum loqui, et amicuscum amico convivari? Hoc oro, hocdesidero, ut tibi totus uniar, et cor meumab omnibus creatis rebus abstraham,magisque per sacram communionem acfrequentem celebrationem caelestia etaeterna sapere discam. Ah, Domine Deus,quando ero tecum totus unitus et ab
lUJb. 7, P. 3, p. 101 sq, 1. 31.
490 LIBER 1V. CAPUTXIII.
sorptus, meique totaliter oblitus? Tu inme, et ego in te: et sic nos pariter inunum manere concede.
2. Vere tu es dilectus meus, electusex millibus, in quo complacuit animaemeae habitare omnibus diebus vitae suae.Vere tu pacificus meus, in quo pax summaet requies vera, extra quem labor et doloret infinita miseria. Vere tu es Deusabsconditus; et consilium tuum non.est cumimpiis, sed cum humilibus et simplicibussermo tuus. O quam suavis est, Domine,spiritus tuus, qui ut dulcedinem tuam infilios demonstrares, pane suavissimo, decaelo descendente, illos reficere dignaris!Vere non est alia natio tam grandis, quaehabeat deos appropinquantes sibi, sicuttu, Deus noster, ades universis fidelibustuis; quibus ob cotidianum solacium etcor erigendum in caelum te tribuis adedendum et fruendum.
3. Quaeest enim alia gens tam inclita,sicut plebs christiana? Aut quae creaturasub caelo tam dilecta, ut anima devota,ad quamingreditur Deus, ut pascat eamcarne sua gloriosa? O ineffabilis gratia!o admirabilis dignatio! o amor immensus,
LIBER 1V. CAPUTXIII. 49I
homini singulariter impensus! Sed quidretribuam Domino pro gratia ista, procaritate tam eximia? Non est aliud, quodgratius donare queam, quam ut cor meumDeo meo totaliter tribuam et intime coniungam. Tunc exultabunt omnia interioramea, cum perfecte fuerit unita Deo animamea. Tunc dicet mihi: Si tu vis essemecum, ego volo esse tecum. Et egorespondeboilli: Dignare, Domine, maneremecum, ego volo libenter esse tecum.Hoc est totum desiderium meum, ut cormeum tibi sit unitum.
Consideratio.
«Adhaesit anima post te» (Ps 62, 9). Tusuper omnia Deus, et ego inter ista inferiorahomo pauperculus. Tu solus altissimus, egovero mendicus sum et pauper. Quis ergome tibi eduzab;it? Quique terrigenae etfiliihominum, audite, quia possibile est ac facillimumapud Deum,ut fiat, quod scriptumest:«Simul in unum, dives et pauper»(Ps 48, 3).Pauper ego sum et omnibus indigens; seddives iste Deus meus est, nullius egens!.
O Deus meus, amor meus in loco peregrinationis meae, quando ero Z fefus
| Soliloquium animae c. I3, n. 1 2.
492 LIBER IV. CAPUT XIII.
u"uitus, cum omnibus animae meae viribus,a te mihi datis et gratiose infusis? ! Domznuedignare esse mecum: et ego Lbenter volo essefecum?. Tu in me, et ego in fe per amorem,quem accendis in me?. OOdulcis societascum Christo et sub alis Christi! O gratiosaconiunctio, plena dilectione et suavitate Spiritus Sancti, quae melius sentitur, quam diciturf.
O dignissime Iesu, quid honoris umquamreperiam aut quam gratiarum actionem reddam tibi, qui mihi infinitas misericordiasexhibuisti? Et si aliquid invenirem, quod tibidonare possem, nonne tuum esset, antequamdarem? Quid ergo retribuam? Parum velnihil habeo. Numquid de nihilo sacrificarepossum? Accipe tamen sacrificium humilitatis, paupertatis, nihileitatis meae; et sittotumtibi ascriptum, quidquid mihi impartirivoluisti 5.
Ego dilecto meo sum id quod sum: etpraeter ipsum non curo alium. [Ipsi solicupio intendere: ipsi me totaliter commendo; quia ipsi cura est de me: et ad
me sine dubio conversio eius *.
l.Vallis liliorum c. 29, n. 2. — ? Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 428, l. 15. —? Doctrinale iuvenum c. 1I, n. 2. — * Soliloquiumanimae c. I3, n. 3. — ? Ib. c. 22, n. 3. — 9 Ser-monesde vita et passione Domini 25, P. 3, p. 209, l. 9.
LIBER 1V. CAPUT XIV. 493
CAPUT XIV.
De quorundam devotorum ardentidesiderio ad corpus Christi.
Vox discipuls.
1. O quam magna multitudo dulcedinistuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Quandorecordor devotorum aliquorum ad sacramentum tuum, Domine,cum maxima devotione et affectu accedentium, tunc saepius in me ipso confundor et erubesco, quod ad altare tuumet sacrae communionis mensam tam tepideet frigide accedo, quod ita aridus et sineaffectione cordis maneo, quod non sumtotaliter accensus coram te, Deo meo,nec ita vehementer attractus et affectus,sicut multi devoti fuerunt, qui prae nimiodesiderio communionis et sensibili cordisamore a fletu se non potuerunt continere:sed ore cordis et corporis pariter ad te,Deum, fontem vivum, medullitus inhiabant, suam esuriem non valentesalitertemperare nec satiare, nisi corpus tuumcum omniiucunditate et spirituali aviditateaccepissent.
494 LIBER IV. CAPUT XIV.
2. O vera ardensfides eorum, probabileexistens argumentum sacrae praesentiaetuae! Isti enim veraciter cognoscuntDominum suum in fractione panis, quorumcor tam valide ardet in eis de Iesu ambulante cum eis. Longe est a me saepetalis affectus et devotio, tam vehemensamor et ardor. Esto mihi propitius, Iesubone, dulcis et benigne, et concede pau-.peri mendico tuo, vel interdum modicumde cordiali affectu amoris tui in sacracommunione sentire, ut fides mea magisconvalescat, spes in bonitate tua proficiat, et caritas semel perfecte accensaet caeleste manna experta numquamdeficiat.
3. Potens est autem misericordia tua,etiam gratiam desideratam mihi praestare,et in spiritu ardoris, cum dies beneplacititui venerit, me clementissime visitare.Etenim licet tanto desiderio tam specialiumdevotorum tuorumnon ardeo, tamen deeratia tua, illius magni inflammati desideriidesiderium habeo, orans et desiderans,omniumtalium fervidorum amatorumtuorum participem. me fieri, ac eorumsancto consortio annumerari.
LIBER 1V. CAPUT XIV. 495
Consideratio.
Domine Deus meus summe amabilis, me:mento zu pauperis; quia homo sumfragilis,non angelus sanctus; peccator magnus, noninnocens agnus; Zefzgusorator, non ferviduscontemplator. Et ideo nec dignus servitortuus, nec zzier devofos oratores debeo «eomputari, nec videri, nec mominari'. Ego nonsum dignus sicut ceteri boni fideles et Zezozfratres mei divinis consolationibus recreari,et inter caelestes convivas computari. Sedobsecro te Pater sancte dulcis ac pie Dominefac me mum ex minum vernaculis fuis utsim saltem novissimus pedisequus eorum,quorum vestigia non sum dignus osculari ?.
«Domine, dilexi decorem domus tuae etlocum habitationis gloriae tuae» (Ps. 25, 8).Dedisti te ipsum nobis in sacramento tamquamdulce manna in cibum, ne essemus in hocmundo sine Deo et angelorum cibo *. .Sz/zvzin te anima et multipliciter affligitur te nonadepto *. .Anima mea Zeszderavztte in nocte.Noxei est, cumtu, vera lux, non ades. Nullamaestimo huic tam molestam fore vel viderimolestiam, quam tuam abesse praesentiam *.
! Vallis liliorum c. 32, n. 2. —? Deelevationementis P. 2, p. 417, l. 15. — ? Doctrinale iuvenumC. 9, n. I. — €fSoliloquium animae c. 20, n. 3. —5'[b. c. I3, n. 4. |
496 LIBER IV. CAPUT XV.
CAPUT XV.
Quodgratia devotionis humilitate et suiipsius abnegatione acquiritur.
Fox dilecti.
I. Oportet te devotionis gratiam instanter quaerere, desideranter petere,patienter et fiducialiter expectare, gratanter recipere, humiliter conservare,studiose cum ea operari, ac Deo terminumet modum supernae visitationis, donecveniat, committere. Iumiliare praecipuete debes, cum parum aut nihil devotionisinterius sentis; sed non nimium deici,nec inordinate contristari. Dat saepeDeus in uno brevi momento, quod
longo negavit tempore; dat quandoquein fine, quod in principio orationis distulit dare. |
2. Si semper cito gratia daretur, etpro voto adesset, non esset infirmo hominibene portabile. Propterea in bona speet humili patientia expectanda est devotionis gratia. "Tibi tamen et peccatistuis imputa, cum non datur vel etiamocculte tollitur. Modicum quandoqueest,
LIBER IV. CAPUT XV. 4097
quod gratiam impedit et abscondit; sitamen modicum, et non potius grandedici debeat, quod tantum bonum prohibet.Et si hoc ipsum modicum vel grandeamoveris, et perfecte viceris, erit, quodpetisti.
3. Statim namque, ut te Deo ex totocorde tradideris, nec hoc vel illud protuo libitu seu velle quaesieris, sed integrete in ipso posueris, unitum te invenieset pacatum; quia nil ita bene sapiet etplacebit, sicut beneplacitum divinae voluntatis. Quisquis ergo intentionem suamsimplici corde sursum ad Deum levaverit,seque ab omni inordinato amore seudisplicentia cuiuslibet rei creatae evacuaverit, aptissimus gratiae percipiendae acdignus .devotionis munere erit. Dat enimDominus ibi benedictionem suam, ubivasa vacua invenerit. Et quanto perfectiusinfimis quis renuntiat, et magis sibi ipsiper contemptum sui moritur, tanto gratiacelerius venit, copiosius intrat et altiusliberum cor elevat.
4. Tunc videbit, et affluet, et mirabitur,et dilatabitur cor eius in ipso, quia manusDomini cum eo, et ipse se posuit totaliter
4998 LIBER 1V. CAPUT XV.
in manu eius usque in saeculum. Ecce,sic benedicetur homo, qui quaerit Deumin toto corde suo, nec in vanum accipitanimam suam. Fic in accipiendo sacrameucharistiam magnam promeretur divinaeunionis gratiam, quia non respicit adpropriam devotionem etconsolationem,sed super omnemdevotionem et consolationem ad Dei gloriam et honorem.
Consideratio.
Cum praesens sum et blandior, cum 4evotionemtribuo aut datam augeo, cum tantumprospera aut pro maiore parte iucunda praefero, tunc devote dicis: JDzece mi, diligote. Sed in benefactis solum me amare etlaudare, quid grande est? Nam et peccatoreshoc faciunt. Equidem me saepe benedicunt,cum acceperint, quod male cupiunt. Proficias, proficias et ad perfectionem ascende.Pigeat semper debilem et mollem esse ; discesolidum edere cibum, non lacte parvulorumdiutius vesci. Transi ad numerum fortium.David, tenentium hastam et gladium etclypeum. Tolle crucem et sequere me.Festina inter illos computari, qui diversagravamina et multa exili genera pro me^sciunt portare. Nimis inclinaris ad consola
LIBER IV. CAPUT XV. 499
tionem. Probare ergo te volo et inclinaread latus aliud, ut experiaris, quid pati possis,ne tibi innocens et sancta videaris. Recedamnec dimittam, qun diligenter te examinem,si in facie mihi benedixeris !.
Quod si moram fecero, expecda me usque zn diem wisilafionis. Veniens veniam etpromissioni meae satisfaciam. Tu autemorationi incumbe, sacrae lectioni intendeet in omnibus patientiam et longanimitatemtene.
Abstuli a te desiderium tuum et voluitemptare fidem et dilectionem tuam. Fecienim haec omnia, ut tuam infirmitatemapertius scires et meam bonitatem magisintellegeres. Agnosce ergo, quid ex me tibiveniat; vide, quam pauper ex tuo sis, siquando a me relinqueris. Nondum in veratui cognitione plene profecisti. Et quia expedit plurimum hoc te scire, volui, ut experimento disceres. Bonum est tibi, quodaliquando desolaris, quod tribularis, quodAumzkaris,ut sic propriam manifestius palpesinfirmitatem?,— Experiremodoteipsam,agnosce, quid virium habeas. Si ex te est,quod habuisti, cur non tenuisti? Si nec illudtenere potuisti, cognosce, quia desuper ac
! Soliloquium animae c. 17, n. 4. — ? Ib. n. 5.32*
500 LIBER IV. CAPUT XV.
cepisti. Da ergo honorem gratiae et confitere, quia sine me nihil potes facere.Considera, quamnecessarius sum tibi, quamsufficiens et solus potens, in omni bonoteconfirmare, Ego numquam clausi visceramea humiliter et serio deprecanti? Infintae sunt miserationes meae, et gzod uolempore negatur, alo tempore poterit fxconcedi;9.
Noli taedio vinci: sed coge corpusspirituiservire. Datur enim frequenter nova gratiadevote psallenti. Si non ad primum oristui sonum lectio sapit aut psalmus; exfecaDomini272a: et perseverausque in finem.Veniet incunctanter Dominus: et visitabitdesideranter ad se clamantem. Zwzc miraÓur et diatabitur cor tuum (Is 60, 5): inomnibus quae audieris et legeris. Et sciesquia multiplex eius lex; et beatus quem ipsedocuerit testimonia sua: ad faciendum eaomni tempore cum diligentia magna t. Ecce,szc operatur Deus z« vasis sibi elecis. Siquis venit ad eum, non revertetur vacuus,qui libenter dat aquam sitienti et panemesurienti,— —
! Soliloquium animae c. 17, n. 6. — ? Ib. n. 9. —3 Ib. c. 18, n. 4. — * Libellus spiritualis exercitiiC. 5, P. 2, p. 340 sq, l. 29. — * Soliloquium animaeC. 1O, n. 7.
LIBER IV. CAPUTXVI. 5OI
CAPUT XVI.
Quodnecessitates nostras Christo aperireet eius gratiam postulare debemus.
Vox deseifuis.
I. O dulcissime atque amantissimeDomine, quem nunc devote desiderosuscipere, tu scis infirmitatem meam etnecessitatem, quam patior; in quantismalis et vitiis iaceo; quam saepe sumgravatus, temptatus, turbatus et inquinatus.Pro remedio ad te venio, pro consolationeet sublevamine te deprecor. Ad omniascientem loquor, cui manifesta sunt omniainteriora mea, et qui solus potes meperfecte consolari et adiuvare. Tu scis,quibus bonis indigeo prae omnibus, etquam pauper sum in virtutibus.
2. Ecce, sto ante te pauper et nudus,gratiam postulans et misericordiam implorans. Refice esurientem mendicumtuum, accende frigiditatem meam igneamoris tui, illumina caecitatem meamclaritate praesentiae tuae. Verte mihiomnia terrena in amaritudinem, omniagravia et contraria in patientiam, omnia
502 LIBER IV. CAPUT XVI.
infima et creata in contemptumet oblivionem.| Erigecormeumadteincaelum, et ne dimittas me vagari superterram. Tu solus mihi ex hoc iam dulcescasusque in saeculum; quia tu solus cibus etpotus meus, amor meus et gaudium meum,dulcedo mea et totum bonum meum.
3. Utinam me totaliter ex tua praesentia accendas, comburas et in te transmutes, ut unus tecum efficiar spiritus,per gratiam internae unionis et liquefactionemardentisamoris!| Nepatiaris,me ieiunum et aridum a te recedere,sed operare mecum misericorditer, sicutsaepius operatus es cum sanctis tuismirabiliter. Quid mirum, si totus ex teignescerem, et in me ipso deficerem;cum tu sis ignis semper ardens et numquam deficiens, amor corda purificans etintellectum illuminans?
Consideratio.
Confitebor adversum me iniustitiam meamDomino et infirma mea non abscondam, siforte a bono medico consolationis fermentapercipiam !, Est enim misero saepe con
! De tribus tabernaculis c. I, n. 1.
LIBER IV. CAPUT XVI. 503
solatio suam miseriam amico revelare. Etvulnus tumens, dum aperitur, minus doletet citius curatur !.
Ah Domine Deus, quid umquam fiet de me,cum deficam cotidie? Quomodo emendaboperfecte vitam meam? Quando melius fiet?quando convalescam et quando omnia vincam?? Adhuc in mari laboro, et an portum attingam salutis, propter temptationes ex diversoafflatu. tumescentes ignoro. Domine Deus,miserere animae meae, et ne sinas me periclitari in temptationibus meis, sed adiuva mefideliter, ut fortiter resistam et vincam?. 7zscs omnem Zzpmfirmitatem3eam et magnamignorantiam meam atque cotidianam instabilitatem memoriae meae, quam cito vagorhuc illc, longius a te saepissime. Parcemihi, Domine, secundum multitudinem miserationum tuarum et reduc me citius ad te.Conserva cor meum apud te in devotaoratione et sacra meditatione die ac nocte,quantum mihi est possibile in hoc fragilicorpore *. O qui parum saperet de dulcedinetua, quam cito illi ezzavescere?omnis delectatioferrena2! O quantum ferveret, qui parvam
! Tb. c. 3, n. 3. — ? Soliloquium animae c. 4,n. I. — ? b. c. 16, n. 3. — * Vallis liliorum c. 32,n. I.
504 LIBER IV, CAPUT XVI.
scintillam caritatis tuae haberet!. Da ergomihi amantissime Iesu fervorem spiritus tui,accende in me zgnmemquem, venisti miltere inferram, ut cuncta haec zwfemadespiczam, ettibi soli vivere desiderem, tibi solum placerestudeam, ac pro amore tuo ab hominibusdespici et neglegi non timeam. ... Omnislabor pro te parvus mihi videatur, osadversiias leuis, omnis gravitas tolerabilisefficiatur. Praestet haec mihi amor tuus quiomnia vincere facit, sequatur et humilitascordis quae omnia implens nil dignum seegisse reputat. Tu es expectatio mea etadimpletio desiderii mei, tu vecreafzemeaetilluminatio cordis mei, qui numquam deserissperantes in te, quamvis ad horam patiariseos temptari, ut melius se cognoscant, etmemoressint quia nihil sine te facere possunt.O unice dilecte Iesu ze derelinquas e zzconsolatum in huius mundi exilio, sed sicutdixisti et promisisti ita mecum age, ut vadaset venias iterum ad me tempore opportuno,donec finito probationis certamine assumasme ad te ipsum in aeternam gloriam tuam.In qua vivis et regnas Deus per omniasaecula saeculorum. Amen?
! Soliloquium animae c. 25, n.2. — ? Medi.tatio de incarnatione Christi P. 3, p. 56 sq, l. 9.
LIBER lV. CAPUT XVII. 5O5
CAPUT XVII.
De ardenti amore et vehementi affectususcipiendi Christum.
Vox discipuli.
I. Cum summa devotione et ardentiamore, cum toto cordis affectu et fervore,desidero te, Domine, suscipere, quemadmodum multi sancti et devotae personae in communicando te desideraverunt,qui tibi maxime in sanctitate vitae placuerunt et in ardentissima devotionefuerunt. O Deus meus, amor aeternus,totum bonum meum, felicitas interminabilis, cupio te suscipere cum vehementissimo desiderio et dignissima reverentia,quam aliquis sanctorum umquam habuitet sentire potuit.
2. Et licet indignus sum omnia illasentimenta devotionis habere, tamen offerotibi totum cordis mei affectum, ac siomnia illa gratissima inflammata desideriasolus haberem. Sed et quaecumquepotestpia mens concipere et desiderare, haecomnia tibi cum summa veneratione etintimo favore praebeo et offero. Nihil
32 io
506 LIBER IV. CAPUT XVII.
opto mihi reservare, sed me et omniamea tibi sponte et libentissime immolare.Domine Deus meus, Creator meus etRedemptor meus, cum tali affectu, reverentia, laude et honore, cum tali gratitudine, dignitate et amore, cum tali fide,spe et puritate te affecto hodie suscipere,sicut te suscepit et desideravit sanctissimamater tua, gloriosa virgo Maria, quandoangelo evangelizanti sibi incarnationismysterium, humiliter ac devote respondit:Ecce, ancilla Domini, fiat mihi secundumverbum tuum.
3. Et sicut beatus praecursor tuus, excellentissimus sanctorum, lohannes baptista, in praesentia tua laetabundus exultavit in gaudio Spiritus Sancti, dum adhucmaternis clauderetur visceribus, et postmodum cernens inter homines lesumambulantem, valde se humilians, devotocum affectu dicebat: Amicus autem sponsi,qui stat et audit eum, gaudio gaudetpropter vocem sponsi: sic et ego magniset sacris desideriis opto inflammari, ettibi ex toto corde me ipsum praesentare.Unde et omnium devotorum cordiumiubilationes, ardentes affectus, mentales
LIBER IV. CAPUT XVIT. 507
excessus, ac supernaturales illuminationes,et caelicas visiones tibi offero et exhibeo,cum omnibus virtutibus et laudibus, abomni creatura in caelo et in terra celebratis et celebrandis, pro me et omnibusmihi in oratione commendatis, quatenusab omnibus digne lauderis, etin perpetuumglorificeris.
4. Accipe vota mea, Domine Deusmeus, et desideria infinitae laudationisac immensae benedictionis, quae tibi secundum multitudinem ineffabilis magnitudinis tuae iure debentur. EHaec tibireddo et reddere desidero per singulosdies et momenta temporum, atque adreddendum mecum tibi gratias et laudesomnescaelestes spiritus et cunctos fidelestuos precibuset affectibus invito et exoro.
5. Laudent te universi populi, tribuset linguae, et sanctum ac mellifluumnomen tuum cum summa iubilatione etardenti devotione magnificent. Et quicumque reverenter ac devote altissimumsacramentum tuum celebrant, et plenafide recipiunt, gratiam et misericordiamapud te invenire mereantur, et pro mepeccatore suppliciter exorent. Cumque
508 - LIBER IV. CAPUT XVII.
optata devotione ac fruibili unione potitifuerint, et bene consolati ac mirifice refecti, de sacra mensa caelesti abscesserint,mei pauperis recordari dignentur.
Consideratio.
Lauda benefactorem tuum, qui tanta beneficia tibi tribuit, quae vix enumerare sufficis,Ecce, adhuc cotidie nova bona tibi transmittit et per se etiam ad te in altare venit,in quo optimum donum, quod ipse est ethabet, tibi ad communicandum praebet.Nihil aliud pro his a te requiret et tamgratum habet, nisi ut ipsum pure et intimepropter se ipsum ames et laudes!.
Ostende mihi faciem tuam: sonet voxtuain auribus meis. Vox enim tua dulcis etfacies decora. Haec sunt verba amantisanimae, ad te dulcissime Iesu Christe. Sedobsecro te puer bone: ut mihi peccatoriconcedas etiam haec verba in Zeszde7zeanimaedicere. Quando enim potero satiari, de tecogitare et loqui? Tu enim salutare vultusmei, et Deus meus. Ostende ergo mihi faciemtuam: et salva erit anima mea. Quotienscumque tristis fuero, aspice in me et misereremei: et consolabitur anima mea ?, Renovetur
! Hortulus rosarum c. I8, n. 3. ——? Sermonesde vita et passione Domini 8, P. 3, p. 107sq, l. 23.
LIBER IV. CAPUT XVII. 509
semper in me tui awwrzs sacer et purusaffectus , et velut zgnis desuper accensus renesmeos et cor meum exurat: omnia quoqueinteriora mea purget et inflammet; ut nilvitiorum in me remaneat: quod oculos tuaeclaritatis offendat!.
Cupio, Domine Deus meus, in omni locoet tempore nomen sanctum tuum magnificareet exaltare. Quoniam tu es Deus meus etego pauper servus tuus. "Tu lux mea, spesmea, cibus meus et potus meus ?*.
Deus meus laus mea et gloria mea. Cupiote laudare tam excelsa voce et tam devotamente: sicut umquam laudatus es ab aliquacreatura in caelo et in terra. JDesidero teAonorificari tam magno et digno honore:sicut umquam honorificatus es ab aliquosancto in regno tuo caelesti. Opto te venerari et amare Zaz) ardent? affectu et. amorosocorde: sicuf aliquis devotus e£ perfectus homote dilexit et diligit in hoc mundo *.
Omnes sancti ab origine mundi, qui pergratiam tuam illuminati sunt et vocati, omnesquoque fideles et christiani zz omm: populo
! Derecognitione propriae fragilitatis c. 8: Oratioad laudandum Deum ferventer, P. 2, p. 373, l. 1. —? Vallis liliorum c. 28, n. 1 2. — ? De recognitionepropriae fragilitatis c. 8: Oratio ad laudandumDeum ferventer, P. 2, p. 372, l. 20.
51O LIBER IV. CAPUT XVIII.
et /rzbu et Engua et natione, qui usque hodiesunt et ante nos fuerunt et post nos erunt,pariter celebrent et «co/audemt dulcissimumatque gloriosissimum nomen tuum. Et cumillud fecerint et ro me supplier dixerint:tunc adhuc confitebor tibi, quia necdumsatisfactum est ineffabili laudi nominis tui,quod totis viribus cupio laudare et omnimodosuperexaltare, quousque ad illas perveniamcuriales laudes, quas modo non possuntattingere nec prosequi mortalium hominumvoces!.
Offero igitur tibi desiderium desiderii meiin Jeudem mominmisdui; accipe vola mea inholocaustum matutinum: et oratio measicutincensum vespertinum ad te ascendat etplaceatinaeternum.| Amen*,
CAPUT XVIII.
Quod homo non sit curiosus scrutatorsacramenti, sed humilis imitator Christi,subdendo sensum suum sacrae fidei.
Vox déech.
I. Cavendum est tibi a curiosa et inutili perscrutatione huius profundissimi
! Soliloquium animae c. 25, n. 12. — ? Derecognitione propriae fragilitatis c. 8: Oratio adlaudandum Deum ferventer, P. 2, p. 373, l. 13.
LIBER 1V. CAPUT XVIII. SII
sacramenti, si non vis in dubitationisprofundum submergi. Qui scrutator estmaiestatis, opprimetur a gloria. Plus valetDeus operari, quam homo intellegerepotest. Tolerabilis est pia et humilis inquisitio veritatis, parata semper doceri,et per sanas patrum sententias studensambulare.
2. Beata simplicitas, quae difficilesquaestionum relinquit vias, et plana acfirma pergit semita mandatorum Dei.Multi devotionem perdiderunt, dum altiorascrutari voluerunt. Fides a te exigituret sincera vita, non altitudo intellectus,neque profunditas mysteriorum Dei. Sinon intellegis, nec capis, quae infra tesunt, quomodo comprehendes, quae suprate sunt? Subdere Deo, et humilia sensum tuum fidei, et dabitur tibi scientiaelumen, prout tibi fuerit utile ac necessarium.
3. Quidam graviter temptantur de fideet sacramento; sed non est hoc ipsisimputandum, sed potius inimico. Nolicurare, noli disputare cum cogitationibustuis, nec ad immissas a diabolo dubitationes responde; sed crede verbis Dei,
5I2 LIBER IV. CAPUT XVIII.
crede sanctis eius et prophetis, et fugieta te nequam inimicus. Saepe multumprodest, quod talia sustinet Dei servus. Nam infideles et peccatores nontemptat, quos secure iam possidet; fidelesautem devotos variis modis temptat etvexat.
4. Perge ergo cum simplici et indubitatafide, et cum supplici reverentia ad sacramentum accede. Et quidquid intellegerenon vales, Deo omnipotenti secure committe. Non fallit te Deus; fallitur, quisibi ipsi nimium credit. Graditur Deuscum simplicibus, revelat se humilibus,dat intellectum parvulis, aperit sensumpuris mentibus, et abscondit gratiamcuriosiset superbis. Ratio humanadebilisest et falli potest; fides autem vera fallinon potest.
5. Omnis ratio et naturalis investigatiofidem sequi debet, non praecedere necinfringere. Nam fides et amor ibi maximepraecellunt, et occultis modis in hocsanctissimo et superexcellentissimo sacramento operantur. Deus aeternus et immensus,infinitaeque potentiae, facit magnaet inscrutabilia in caelo et in terra, nec
LIBER IV. CAPUT XVIII. 513
est investigatio mirabilium operum eius,Si talia essent opera Dei, ut facile abhumana ratione caperentur, non essentmirabilia nec ineffabilia dicenda.
Consideratio.
Intonuitt vox Z2Zecz mei et dixit: Quissimilis mei in consilio et prudentia? Quisfecitmareetaridam?| EgoDominus,formans lucem et creans tenebras. Quis intravitabyssum et de profundo eduxit aquas? EgoDominus scrutans corda et renes. Quiscognovit omnia novissima et antiqua? EgoDominus, qui feci omnia in numero etpondere et mensura. £go Creator caeli etjeyrae, Rector omnium saeculorum. EgoDeus omnipotens, culus potestas insuperabilis Ego altissimus, cuius altitudo inattingibilis: Ego bonitas, cuius entitas incapabilis. Ego praesentissimus et secretissimus.Ego intimus et a sensibus remotissumus. Vereego Deus absconditus!.
Applica cor tuum: et vide Dominumtuum.Vide in spiritu, quemadmodum olim sanctiprophetae viderunt. ... Nam cordis oculushic requiritur, et talis oculus me intuetur;sed corporis oculus non est hic necessarius:
! Soliloquium animae c. 17, n. 2.
5I4 LIBER IV. CAPUT XVIII.
qui plerumque nocivus invenitur. Qui enimcredit in me: videt me. Et qui diligit me:habet me. Ergo credendo videbis me: etamando habebis me!.
Si non potes adhuc altiora capere, tuncparva cum parvulis disce: Qvae érgo zzfellectum iuum. excedunt, noli temere perscrutari; sed omnia haec .Sgzzui Sandocommiífe et firmiter vera esse crede; quiaSpiritus Sanctus doctor est omnis veritatiset non potest testis esse falsitatis? -Bonumest ergo... sacramentum Christi. suppliciteradorare; alta non discutere: difficilia nollepenetrare; secreta humiliter venerari: ffunda Deo committere. Nam verxas neminemfallit: omnipotens Deus omnia potest?. Sitproinde potior meditatio tua et affectus frequentior circa Aum vestigza Jesu; et nohad alta cito conscendere, ne ojp$rmaris aglorza *.
Domine, sequor te, quocumque 1eris, quiaverba vitae aeternae habes*. Quem sequar,si te non sequor? Cui credam, si tibi non
! Sermones de vita et passione Domini 9, P. 3,p. I18, l. ro. — * Vallis liliorum c. 21, n. 1. —3 Sermones ad novicios 30, P. 6, p. 308, 1. 5. —* Soliloquium animae c. 12, n. 6. — ? Hospitalepauperum c. I9, hn.3.
LIBER IV. CAPUT XVIII. 515
credo?! Sequor te, quia sequendo te nemoerrat, quoniam lux es et dies, et qui ambulatin die, non offendit?*. O errantium et quaerentium fulgida lucerna! Tu iugiter mihimica, tu mansionem in me para, donecillacescat lux perpetua *.
!De tribus tabernaculis c. 2, n. i. — ? Ib. n. 5. —? Soliloquium animae c. I9, n. 3.