Upload
others
View
0
Download
0
Embed Size (px)
Citation preview
Quo modo Románi vestiebántur?
Vita Romána
AN. XXXV • Fasc. 1 Septémber – Octóber 2018 • Imprimé à Taxe Réduite
Commentárius nubeculátus latíne scriptus AN. XXXV - Fasc. 1 A1/A2
5
www.elimagazines.com
Investigátio Macrocóllum Meum ánimal et ego
Vestes… mirábiles!
Impérii Románi mappa geográphica
Iacóbus, avium observátor
6 118
© S
hutte
rsto
ck
Dies magístris dicátus
© S
hutte
rsto
ck
2
Scholae in orbe terrárumQuam vestem gero?
Vita RománaQuo modo Románi vestiebántur?
InvestigátioVestes… mirábiles!
Quo ludo ludémus?
Macrocóllum Impérii Románi mappa geográphica
Scitu dignumMuséum 3D Rewind
ProbátioQuas vestes amas?
Hómines clariMarc Marquez
Meum ánimal et egoIacóbus, avium observátor
Summarium
3
12
14
16
10
4
11
6
8
Ab anno 1996, die 5 m. Octóbris quotánnis celebrátur internationális dies magístris dicátus. Eo die eis gratias ágimus. Schola enim est necessária, ut pueri fiant adúlti et bonam vitam habeant. Omnes scimus magístros esse pretiósos. Multos post scholam diu memória tenémus… etiam si fuérunt sevéri! [ ] a. ONU
[ ] b. UNESCO[ ] c. WWF
Quae consociátio hunc diem propósuit?
Solutiónes sunt página 14.
Salvéte amíci! Ecce iam íncipit novus annus académicus! In hoc primo fascículo multum lóquimur de oecológia et praesértim de véstibus oecológicis. Sed etiam ágitur de Romanórum véstibus! Et de multis aliis rebus. Bene légite, et laetámini!
Gaius
- vocábula et locutiónes, quae ad vestes pértinent
- indicatívum praeséntem- témpora praetérita
- adiectíva- verbum «posse»- Tempus imperféctum
duo
Salvéte amíci!
Libéllus Európae commúnis A1 / A2
celebrátusDies ubíque
Hoc mense discétis:Salvéte amíci! Mihi nomen est Grammática.
PHOTOGRAPHÉMATA: QUOD AD DUPLICATIÓNIS IURA PÉRTINET ÉDITOR PROFITÉTUR SE ESSE PROMPTUM ILLÁRUM IMÁGINUM, QUARUM FONTES REPERÍRE NON LÍCUIT, IURA REPÉNDERE.
3
Hómines clari Marcus natus est in urbe Cervera, in Hispánia, anno 1993. Cum quattuor tantum annos natus esset, donum Natalícium petívit motobírotam. Hoc iam amábat! Anno 1998 certámina participáre incépit, et victórias statim reportávit. Hodie factus est campio mundánus! Omnes eum admirántur.
Eius paréntes eum semper iuvérunt et hortáti sunt. Etiam eius frater motobírotas amat; una saepe exercéntur. Etiam si domo saepe abest, Marcus numquam est solus: nam gregem suum habet ut secúndam famíliam. In motobírota semper est tranquíllus, numquam anxius. Semel tantum timuit: cum inter certámen cécidit, in circúitu cui nomen est Mugello. Felíciter nullum fuit damnum!
Marcus est iúvenis audax et voluntárius. Non sine labóribus factus est campio: sevéram diáetam sibi impósuit, in paláestra corpus exércuit, diu domo afuit… Sed hoc erat óperae pretium!
Marc Marquez
Marcus Marquez factus est campio mundánus motobírotae máxime iúvenis.Quis est ille?
Marcus quendam hóminem semper admirátus est. Quem?
a Michael Jacksonb Ayrton Sennac Valentino Rossi
Solutiónes sunt página 14.
tres
tém
pora
pra
etér
ita, a
diec
tíva
4
1 2
3 4
5 6 7
Quam vestem gero?
Scholae in orbe terrárum
quattuor
5
© S
hutte
rsto
ck
1 iacca
2 thorax laneus
3 camísia
4 amículum
5 bracae
6 bracae curtátae
7 gunna
Salvéte! Nomen meum est Sang; vivo in urbe Sangháevo.
In schola nostra etiam linguam Latínam díscimus. Iucúndum est! Hodie locúti sumus de véstibus. Ecce ea quae dídici!
1 Cum scholam adeo, gero…
________________________________
2 Cum festum adeo, gero…
________________________________
3 Cum postmeridiánum tempus cum
amícis dego in viridário, gero…
________________________________
Vestis ómnibus occasiónibus apta
vocábula et locutiónes, quae ad vestes pértinent
quinque
Investigátio
Camísiae contra pollutiónemHodie pollutiónem minúere … si certas vestes
gérimus. Hae enim camísiae substántias tóxicas
absórbent et aerem faciunt purum. Quo modo?
Téxtile substántias tóxicas delet!
Corium pomis conféctumBanánae putámen, uvárum grana, ananásae
folia: haec omnia … fieri corium oecológicum,
quo fiant cinctúrae, sacci et calcei.
Vestes…
Saepe mirábilis est modus vestiéndi. Una videámus has vestes mirábiles!
Comple senténtias aptis formis verbi «posse».
mirábiles!
6 sex
7
© S
hutte
rsto
ck
vocábula et locutiónes quae ad vestes pértinent, verbum «posse»
Calcei et aliae res plástico conféctaePlásticum est purgaméntum máxime commúne, sed quod
difficúlter deléri …. Nos tamen id íterum adhibére …!
Nam multae res ex eo fabricári …, etiam calcei. Multae
vestificínae vestes faciunt purgaméntis plásticis.
Solutiónes sunt página 14.
Vestes regyrátaeNolímus vétera vestiménta proícere. Nam omnia
… regyrári! Fieri enim … ut e vestibus, quae
nobis non iam placent aut quae nimis parvae
sunt factae, alias vestes aut alias res faciámus.
Visne exémplum? Cras vetus camísia … fieri saccus
dorsuális! Cras etiam vetus stola … esse pars novae
stolae!
Ornaménta virídiaPlantae non debent in horto manére! … enim
fieri ornaménta pulchérrima! Ornaménta plantis
confécta sunt parvi pretii et bene convéniunt eis,
qui natúram amant. Súfficit eis aquam dare!
mirábiles!
septem
octo8
Macrocóllum
novem 9
Impérii Románi mappa geográphica
Románi permúltas regiónes occupavérunt et ingens impérium creáre valuérunt. Anno 117 post Christum natum, Traiáno imperánte, hoc impérium fuit máxime exténtum. Patébat enim ab Oceáno Atlántico, in occidénte, ad mare Caspium et Sinum Pérsicum in oriénte. Fines impérii vocabántur «limes»; póterant esse sive naturáles, ut maria et flúmina, sive constrúcti, ut muri et muniménta.
10
Quas vestes amas? Id hac
Si festum natále adeo…a [ induo bracas Genuénses et camísiam. Hoc est et cómmodum et pulchrum.b [ induo vestem athléticam. Nihil est commódius!c [ induo bracas (aut gunnam) et pulchram camísiam: in festo elegántia est necessária!
2
Cum e schola redeo…a [ vestes magis cómmodas induo.b [ vestem dormitóriam statim induo.c [ vestes non muto, eas servo.
Armárium meum est…a [ óptimum: neque magnum, neque parvum.b [ parvum: non egeo magno spatio.c [ ingens! Mihi enim sunt multa vestiménta.
5
4 Nuper emi…a [ camísiam.b [ calceos.c [ iaccam.
Si vestes emo, imprímis specto…a [ pretium.b [ commoditátem.c [ pulchritúdinem.
31
probatióne détege!
Respónsa
Si plerúmque respondísti A: amas quidem res novas, sed non nimium. Tuus vestiéndi modus índolem tuam monstrat: símplicem, sed satis elegántem.
Si plerúmque respondísti B: tu es athléticus; faciem non curas. Primum vis bene te habére. Es affábilis et sincérus; non eges véstibus, ut óculos ad te convértas.
Si plerúmque respondísti C: novas vestes multum amas! Vestítum tuum diligénter curas: síngulis occasiónibus tibi est apta vestis. Tecum numquam fit taedium!
PROBÁTIO
decem
Salvéte! Ego sum Iacóbus; vivo in Anglia, in urbe cui nomen antíquum fuit Aquae Sulis (hodie «Bath»). Duódecim annos sum natus. Unam rem amo: aves observáre.
Quod ánimal non est suo loco?
11
Iacóbus,
avium observátor
Solutiónes sunt página 14.
anser eríthacus falco hirúndo spheníscus
Post scholam, binóculum sumo et ambulátum eo. Amícus meus Villélmus me saepe comitátur. Aves libénter observámus: inde fimus tranquílli et multas res compérimus. Inter multa alia, ante paucos dies vídimus ánseres feros in caelo volántes. Villélmus etiam vidit falcónem! Laeti erámus. Cum domum redímus, in codicíllo nostro inscríbimus omnes aves quas vídimus. In regióne mea sunt multa variaque génera, sed avis quam máxime amo est eríthacus. Qui saepe volat in horto meo. Est parvus, iucúndus, et praesértim… est avis patriae meae!
indicatívus praesens, témpora praetérita
© S
hutte
rsto
ck
Meum ánimal et ego
úndecim
12
Quo modo Románi vestiebántur?
Románi vestes non solum induébant ut corpus tégerent et pulchrius fácerent, sed praecípue ut statum sociálem osténderent.
Viri…In vita cottidiána viri gerébant túnicam. Erat vestiméntum usque ad genua longum et cinctúra práeditum. Intérdum etiam amículum gerébant supra túnicam. Certis occasiónibus, contra, viri vestiebántur modo trádito: togam induébant. Erat vestis subcándida, confécta e lana aut lino, uno téxtili
Tem
pus i
mpe
rféct
um
Vita Romána
duódecim
13
© S
hutte
rsto
ck
semicirculári. Non erat valde cómmoda, sed sollémnibus occasiónibus viri eam semper gerébant ut statum suum sociálem ostendérent. Pueri, sicut senatóres, habébant togam praetéxtam, purpúreo márgine ornátam. Cum adúlti fiébant, togam totam subcándidam.
MulíeresMulíeres gerébant túnicam et stolam. Stola erat vestiméntum longum et cinctum, Graecam vestem ímitans; induebátur supra túnicam. Cum tempéstas erat frígida, sicut viri induébant
vestem cálidam, quam vocábant pallam. Téxtile
eárum vestimentórum non erat cándidum, sed
colorátum. Féminae etiam capíllos multum curábant, quos modo intricáto comébant, imperatóris
uxórem plerúmque imitántes. Ornaménta quoque amábant, ut monília, armíllas et ánulos.
OrnaméntaOrnaménta pertinébant tam ad viros quam ad féminas. Erant fíbulae, monília, armíllae, ánuli. Quo plures habébant, eo nobilióres et divitióres videbántur. Calcei erant coriácei et varii géneris: sive simplícia, sive máxime ornáta. Non erant impília, sed in impérii regiónibus frigidióribus hómines pedes involvébant fasciis laneis.
Coniúnge vestes cum descriptiónibus
Solutiónes sunt página 14.
1 toga praetéxta2 palla3 toga virílis4 stola5 túnica6 moníle
A marginem purpúreum habébatB erat longa usque ad genuaC supra túnicam induebáturD est feminárum vestis cálidaE est ornaméntumF est adultórum toga
trédecim
14
SolutiónesP. 2: b. P. 3: c. P. 6-7: póssumus, possunt, potest, póssumus, possunt, possunt, potest, póterit, póterit, Possunt. P. 11: spheníscus. P. 12-13: 1.a, 2.d, 3.f, 4.c, 5.b, 6.e. P. 14: 1b, 2d, 3c, 4b, 5d, 6b.
Quaere vocábula in crucivérbio.
A
Solutiónes sunt hic infra.
1 banánae putámen
2 véteres vestes
3 plantae
4 ananásae folia
5 vacuae lagóenae plásticae
6 uvárum grana
B
a calcei
b corium
c ornaménta
d novae vestes
In inquisitióne locúti sumus de véstibus et de oecológia. Quid fácere póssumus his rebus?
© S
hutte
rsto
ck
V T H O R A X A C E TE B S T O L A C I D ES E X I A B G U N N AT I N A S I V E C F MI B S C S I N E T G IS R A C D O M I U H CI A C A L C E I R L UM C C A M I S I A N LO A U G E R E R E P UV E S T I M E N T U M
quattuórdecim
Legistíne Adulescéntem? Tum lude nobíscum!
lu d é m u s?
Qu
o ludo
• vestis• thorax• camísia• amículum• bracae• gunna• cinctúra
• saccus• calcei• iacca• stola• gérere• vestiméntum
www.elimagazines.com
English
Français
Lingua latina
Italiano
Deutsch
Español
HECCRBQ ZPSR
Periódica linguística ELI
Disce iucúnde!
gradu
s init
iális
primus
gradus
secúndus gradus
tértius gradus quartus gradus
gradus initiáli
s primus gradus
prim
us gr
adus
secúndus gradus
tértius gradus
quartus gradus
primus gradus
gradus initiális
tértius gradus
secúndus gradus
quartus gradus
prim
us gr
adus
secún
dus g
radus tértiu
s gradus quartus gra
dus
gradu
s init
iális
primus
gradus secúndus gr
adus
tértius gradus
tértius gradusquartus gradus
quintus gradus
Scitu dignum
Adu
lésc
ens n
. 4 -
2018
- Po
ste
Ital
iane
S.P
.A. -
Spe
d. in
abb
. pos
t. - D
.L. 3
53/2
003
(Con
v. in
L. 2
7/02
/200
4 n.
46)
Art
. 1, c
omm
a 1,
DC
B A
ncon
a
Tass
a R
iscos
sa/T
axe
Perç
ue
Visne antíquam Romam sic vidére ut numquam antea vidísti? Hoc muséum est tibi destinátum! Muséum enim 3D Rewind propónit mirábilem ambulatiónem per históriam Romae imperiális, tribus dimensiónibus. Et oeci et adminístri et imágines trium dimensiónum invítant ut te immérgas in divérsas facies antíquae vitae Románae. Iucúndus modus históriam discéndi!
Muséum 3D Rewind