Legione in urbe, a. d. III Kalendas Decembres a. D. MMXII
Assumptione Sánchez Manzano praeside, profestrix quae est titularis linguae Latinae in
Vniversitate Legionensi, necnon moderatrix probationis Latinae maturitatis, quam vocant
vestigandae, superiore die 20 mensis Novembris, die nempe Martis, apud aedes lycaei c. n.
Iohannes Enzina coetus ad rationem eius probationis moderandam sive concinnandam Legione
celebratus fuit.
Quem cum septemdecim sodales convenerint conventum suas aperituri de ea moderanda
probatione sententias mentesque, eo est perventum ut, rogati a sessionis moderatoribus, alii
verbis, alii vero ex participibus litteris opiniones mandaverint singulas, quarum quasi
compediaria ratione instructa, brevissimam infra relationem inducimus:
1. Ad textum convertendum quod attinet
Sunt apud nos frequentissimi qui credant discipulos maiore fructu humaniore rationeque in
linguae Latinae opera danda acturos dummodo varios neque solum Iulium Caesarem inter
Romanos auctores aliquo modo cognoscere possent, eo quod anthologia minima quae sit
componenda a multis rursus rogatum est.
Cui autem illud esse addendum rarissimi alii proponunt, ut minore humilioreque nota
conversio ex Latino in Hispanicum sermonem aestimetur.
Ultimum illud adnotandum est, universos enim fuisse sodales qui textum quemdam
discipulis discipulabusque propositum voce elata necnon distincta a magistro quolibet bis
aut ter proclamandum fore, idque antequam dictionaria petita essent, consenserint.
2. Ad Latinas quod pertinet litteras
Universos esse sodales sat constat qui putent rationem eam litteras tractandi sive docendi
permutandam eo autem pacto ut discipuli non solum commentarios eosque nudos de
singulis auctoribus, sed speciatim locos clarissimos ex operibus principalibus excerptos et
legere et in scholis aliquo modo atque pro captu eorum commentari possint.
Ad quem enim finem assequendum, non alienum esse videtur ut selecti eidemque speciosi
tantum neque universi discipulis proponantur Latini auctores, cuius in numerum eos qui
Ovidium quoque includendum credant haud raro invenires.
Quod ad rationem de auctoribus singulis deque litterarum generibus rogandis attinet, maiore
acumine atque claritate in titulis sive paragraphis proponendis moderatores a nobis acturi
rogantur. Alio iam transeamus…
3. Ad regulas eas, quibus vocabula Hispana e Latino orta sermone explicari debent, maiore
credunt aliqui praemio aestimationeque esse habendas.
4. Iam ad proverbia venianus necnon Latinas oratiunculas: quae nonnullorum sententia,
multam cum sive magistri sive discipuli decursu academici anni operam eis dare soliti sint,
minore merito quam deceat evadere videantur. Adde autem aliud idque maioris momenti,
quod fere omnes sunt magistri magistraeve qui earum indicem sive globum sententiarum
certum definitumque constituendum velint.
5. Novissimum illud referendum credimus, exstare scilicet quemdam inter nos magistrum
nonnulla ad cultum et humanitatem apud nos, qui Castellani et Legionenses sumus hodierni,
temporibus antiquis pertinentia in probationis corpus includenda volentem.
Quibus absolutis rebus atque consiliis necnon inceptis anno praeterito factis a Societate
Hispana Studiorum Classicorum apud nos Legionenses apertis relatis evulgatis commentatisque,
ad statum rerum hodiernarum, qua enim animi contentione omnes nos nuntios recentissimos de
disciplinis nostris prorsus exagitandis atque tractandis receperimus, ventum est: quibus de rebus
praeses Assumptio nostra scripta varia emissa admonitationesque moderatoribus datas carptim
perlucideque narravit.
Quo facto ad finem pervenimus conventus.
Legione, a.d. III Kalendas Decembres anno Domini MMXII
Información general:
La prueba de este año no experimentará cambio alguno con respecto a la anterior.
Nuestras propuestas y acuerdos:
o Sobre el texto
Confección de una antología de autores diversos.
Hay quien pide disminuir en un punto la nota de traducción.
El texto conviene que sea leído en voz alta varias veces, antes de que los
alumnos comiencen a traducirlo.
o Sobre literatura latina
Insatisfacción generalizada por el excesivo número de autores y géneros, la
forma meramente memorística y mecánica de abordalos, y la ausencia de textos
representativos de estos autores, sobre los que intentar un mínimo acercamiento
a su conocimiento significativo.
Mejor proponer pasajes selectos, que deben ser leídos, comentados y en su caso
aprendidos de memoria, para su recitación.
Ovidio es un autor que debe ser incluido.
Sobre el enunciado de las preguntas de literatura, se pide que se ajusten a los
epígrafes que figuran en los documentos oficiales, y sean lo más exactos y
concretos posible.
Sobre la pregunta de evolución fonética, hay quien pide que se valore con más
nota.
Sobre los proverbios y latinismos, se pide la creación de un corpus cerrado, de
cien elementos, aproximadamente.
Finalmente hubo también una petición aislada de inclusión de temas culturales
relacionados con la herencia clásica en Castilla y León, que fue rechazada por
otros compañeros.
Tras revisar la situación de nuestros estudios ante la nueva legislación inminente, y las
iniciativas y actuaciones llevadas a cabo por la SEEC tanto local como nacional en ese sentido,
se pasó a informar de algunos próximos eventos de la Sociedad para este curso, y se despidió la
reunión.
León, 20 de noviembre de 2012
Resumen de la reunión de PAU Latín