Exemplumok
Laskai Osvát Sermones de sanctis Biga salutis intitulati
című prédikációgyűjteményében
exemplum szövege kulcsszavak hivatkozás beszéd
száma megjegyzések
Quidam patrum vidit in spiritu, quod religiosi viri eandem gratiam
consequantur, sicut baptizati.
in spiritu videre,
religiosi viri,
baptizati
legitur in Vitas
Patrum
002.
c. 10.
Unde Diogenes […] fuit maximus mundi contemptor, quod tantum baculum
et ciphum seu picarium habuit, cum quo ad fontem bibebat. Cum aute semel
vidisset hominem manibus bibentem, ciphum suum fregit dicens:
„Nesciebam, quia natura mihi hoc praestitisset isto carere adminiculo”.
mundi contemptor,
baculus,
picarium,
ciphum,
manibus bibere,
natura,
Diogenes
Hieronymus et
Seneca
003.
c. 07-08.
Is [Diogenes] enim nolebat in civitatibus habitare, nec domum habere, sed in
deserto, in quodam morabatur dolio ita, quod in aestate umbram et in hieme
solem habebat, quia in aestate fundum soli opponebat, in hieme vero os dolii
ad solem volvebat. Cum autem Alexander in venando ad eum veniens et
consistens ante eum umbram sibi faceret, dixit ei: „Vellem, ut mihi non
auferres, quod mihi dare non potes.” Quod imperator intelligens ad aliam
partem divertit dicens se mirari, quod non videbatur potestatem eius timere.
Cui ille respondit: „Potentiam tuam non timeo, quia aut est praeterita, aut
praesens, aut futura. Illa, quae est praeterita, praeteriit et non est. Futuram
potentiam non timeo, quia incerta est, nec praesentem, quia modica est et
cito transitoria. Cum autem qui astabat in eum, vellent irruere, praecipit, ne
quis cum tangeret dicens: „Homo dei est, qui propter potentiae timorem
veritatem non tacet.”
desertum,
umbra,
aestas,
potentia praesens,
praeterita, futura
Diogenes,
Alexander imperator
Hieronymus et
Seneca
003.
c. 07-08.
[De Socrate]: Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte
quaerebat, et tamen loquitur confidenter: „Dimissimus omnia.” Et quia non
sufficit tantum relinquere adiungit, quod perfectum est: „Et secuti sumus te,
fecimus, quod iussisti, qui ergo dabis nobis praemii?” Iesus autem dixit illis:
„Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me in regeneratione, cum
sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes
XII iudicantes, XII tribus Israel.” Non dixit: tantum qui reliquistis omnia,
hoc enim et Socrates philosophus fecit, qui dum Athenas philosophandum
pergeret, magnum pondus auri proiecit in mare dicens: „Mergam te, ne
mergar a te.” Haec tamen mersio nihil profuit ad aeternam beatitudinem.
piscator,
omnia dimittere,
XII tribus Israel,
Petrus,
Socrates,
aurum,
mergere
Hieronymus in
homelia
003.
c. 08.
Socrates, dum Athenas pergeret magnum pondus auri proiecit in mare
dicens: „Mergam te, ne mergear a te.”
mergere.
aurum,
Socrates
004.
c. 04-05.
Diogenes reliquit omnia bona sua, et ut virtuosus esse possit, nihil praeter
craterem secum in heremum portans ad bibendum aquam, et dum is videret
quendam manu lambentem aquam, confregit vas dicens: „Nescivi, quod
natura huic necessitati subvenisset.”
crater,
natura,
manibus bibere,
Diogenes
004.
c. 05.
Marianum episcopum verbis, quibus vales excita, quia eum obdormivisse
suspicor. Die ergo illi, ut cum loco et mentem mutet, nec tibi credat solam
lectionem et orationem sufficere, sed largam manum habeat. Necessitatem
patientibus concurrat, alienam inopiam suam credat, quia si hoc non habet,
vacuum nomen episcopi tenet.
obdormire,
larga manus,
necessitas,
inopia,
Marianus episcopus
Gregorius et habetur
LXXXVI.dist. c.
„Fratrem nostrum”
004.
c. 11.
Beatus Nicolaus in statu pontificali in hoc opere misericordiae totaliter se
exercebat, sicut patet tempore famis quid fecereat, dum triticum de navibus
petiterat, quaere in legenda!
status pontificalis,
fames,
triticum,
beatus Nicolaus
Legenda aurea 004.
c. 11.
Beatus Nicolaus est magnus in misericordia in statu supernali, id est in
caelo, quia ipse inde multis supplicantibus impetrat misericordiam. Cuidam
ex misericordia filium impetravit, cuiusdam filium a diabolo necatum
resuscitavit, quibusdam sanitatem obtinuit, ut patet in legenda.
misericordiam
impetrare,
supplicantes,
filius,
sanitas,
beatus Nicolaus
Legenda aurea 004.
c. 11-12.
Aliquis pauper, qui aliquem offendit, tempus observat, quo magis
dispositum ad placandum inveniat.
pauper,
aliquem offendere,
tempus observare
005.
c. 02.
Nam apud quamlibet nationem unum peccatum magis abominabile videtur,
etiam si sit minoris culpae. Sicut apud milites maximum peccatum est
torneamentum, apud negociatores defraudatio socii, apud cives adulterium.
Cur hoc? Quia sic consueverunt.
quaelibet natio,
abominale,
miles,
torneamentum,
negatiator,
defraudatio,
conuescere,
adulterium
005.
c. 08.
Lana enim semel intincta retinet colorem et testa saporem, unde dicit: Nulla
alia causa difficultatem bene faciendi facit, quam sola consuetudo vitiorum.
lana intincta,
testa recens,
color,
sapor
Hieronymus in
Epistola ad Laetam
005.
c. 10.
Unde legitur de ipso [beato Nicolao], quod natus ex patre Epiphano et matre
Iohanna, quem cum sancti parentes in primaevo iuventutis flore genuissent,
deinceps continentur viventes coelibem vitam duxerunt. Hic prima die, dum
balneretur, erectus stetit in pelvi. Insuper quarta et sexta feria tantum semel
ubera sugebat. Sanctus autem iuvenis aliorum iuvenum devitans lascivias
ecclesiarum potius terebat limina, et quidquid ibidem de Sacris Scripturis
intelligere poterat, memoriter retinebat.
[beatus Nicolaus],
Epiphanus,
Iohanna,
coelebs vita,
balnare,
erectus stare,
ubera sugere
005.
c. 11.
Ista omnia praedicta bene considerabat et ita faciebat beatus Nicolaus
seminando opera iustitiae. Unde legitur de eo, quod parentibus suis defunctis
cogitare coepit, qualiter tantam divitiarum copiam ad laudem Dei erogaret.
Tunc quidam convicaneus suus satis nobilis tres filias suas virgines ob
inopiam prostituere cogitur, ut earum infami commertio aleretur. Quod
perpendens sanctus Nicolaus scelus abhorruit et massam auri per fenestram
nocte proiecit clam, clamque recessit. Mane surgens homo et inveniens
massam auri Deo gratias agens primogenitae nuptias celebravit. Non multo
post famulus Dei simile peregit opus misericordiae, et ille iterum secundae
filiae nuptias celebravit.
Post paucos vero dies duplicatam auri massam in donum proiecit hominis.
At ille ad sonitum excitatur e Nicolaum fugientem insequitur dicens: „Siste
beatus Nicolaus,
seminando,
tres virgines,
inopia,
massa auri,
per fenestram
proiacere,
nuptiae,
opus misericordiae,
pedes osculare,
005.
c. 13.
gradum, teque meo ne subtrahas aspectui!” Sicque accurrens Nicolaum hunc
esse recognovit Mox humi prostratus volebat osculari pedes eius, quod ille
refugiens ab eo exegit, ne eum de hoc publicaret in vita.
Ante sane uterus Virginis quamvis mundus, quamvis inpollutus et alienus a
contagione peccati, quamvis sanctus, tamen adhuc utilitate humanitatis
inducitur. Ac si lana candidissima a suo colore dealbata, ad quam sane cum
accessisset Spiritus Sanctus, quasi ipsa eademque lana cum inficitur
sanguine conchilii vel muricis, utitur in purpuram.
uterus Virginis,
lana dealbata,
color,
conchillus,
muri,
purpura
Hieronymus in
sermone de
asspumptione
006.
c. 02.
Tertio Virginis Mariae immaculatam conceptionem probemus exemplis.
Refert enim Henricus de Hassia, quod anno Domini MCCCLXX quidam
doctor ordinis praedicatorum, Paulus nomine cum in ecclesia Craccoviensi
praedicaret contra immaculatam Virginis conceptionem, in medio sermonis
cecidit et obmutescens diem clausit extremum.
Item in regno Arragoniae quidam frater ordinis praedicatorum
reperiens unum daemoniacum iuravit, ut declararet sibi unum bonum
dubium, scilicet si Beata Virgo fuit in originali peccato concepta. Qui fortiter
exclamans dixit: „Vae, vae, vae illis, qui festum Beatae Virginis non
celebrant et malum de Virgine dicunt.”
In provincia Aequitaniae quidam religiosus praedicabat in festo
conceptionis, afferens etiam in omni praedicatione, quod Beata Virgo fuit in
originali peccato concepta, sed peracta praedicatione venit quidam lupus et
coram omnibus sufocavit eum. In eadem provincia in conventu fratrum
minorum quidam frater praedicabat contra praefatam conceptionem, sed ipso
descedente et volente celebrare super altare, in quo erat imago Beatae
Virginis sculpta de marmore, quae statim vultum retroverit a fratre, et sic
imago permanet usque hodie. Frater autem statim factus est caecus et
exclamans dixit: „O Virgo Benedicta, redde mihi visum et praedicabo
oppositum!” Factoque voto sanus factus est.
Paulus doctor
praedicatorum,
ecclesia
Craccoviensis,
immaculata Virginis
conceptio,
obmutescere,
regnum Arragoniae,
maalum de Virgine
dicere,
provincia Aquitaniae,
festum conceptionis,
lupus,
imago Beatae
Virginis,
sufocare,
vultum retrovertere,
caecus
Henricus de Hassia 006.
c. 08-09.
Quarto immaculatam Virginis conceptionem probemus revelationibus. Nam
legitur in legenda de Helsino abbate, quod Beata Virgo eidem apparuit et de
periculo maris liberavit sic, quod festum eiusdem conceptionis semper
celebret, ut patet in Legenda.
immaculata Virginis
conceptio,
Helsinus abbo,
periculum maris
Legenda Aurea 006.
c. 09.
Item frater Matheus de ordine praedicatorum interrogavit beatam Brigidam
dicens: „Interroga, filia Beatam Virginem et dic mihi, si in originali peccato
fuit concepta!” Cui sancta Brigida respondit: „Semel” – inquit – „interrogavi
ipsam et dixit mihi: Concepta – ait – sum ex Ioachim et Anna sine originali
peccato.”
frater Matheus,
beata Brigida,
peccata originalis,
Ioachim,
Anna
006.
c. 09.
Ad idem legitur, quod tempore Karoli regis Francorum clericus quidam,
ordine levita Germanus regis Hungariae devotus Beatae Virgini, cuius horas
singulis diebus dicere consueverat, qui parentum consilio nubere volens, et
accepta a presbitero nuptiali benedictione celebrata etiam missa recordatus,
quia Beatae Virginis horas non persolvisset, sponsam domum mittens e
omnes alios licentians iuxta altare solus remansit. Cumque in horis hanc
antiphonam diceret: Pulchra es et decora, subito apparuit ei Beata Virgo, cui
duobus angelis dexteram et laevam tenentibus dicit ei: „Si ego pulchra sum,
quid me dimittis et alia accipis? Numquid ego sum pulchrior illa? Vidisti
umquam tam pulchram?” Cui ille: „Domina mi, pulchritudo tua omnem
pulchritudinem excellit. Quid ergo vis, ut faciam?” At illa: „Si sponsam
carnalem amorem mei dimiseris, me sponsam in caelo habebis, et si festum
conceptionis meae sexto idus Decembris celebraveris, in regno Filii mei
laureatus eris.” His dictis Domina disparuit. Clericus vero domum redire
nolens habitum monachi in quadam abbatia suscepit, inde post exiguum
tempus quiliae episcopus est ordinatus. Diem praedictum quousque vixit,
solemniter celebravit.
tempus Karoli regis,
Rex Hungariae,
Beatae Virginis hora,
antiphona,
pulchritudo,
sponsa carnalis,
sponsa in caelo,
idus Decembris,
visio Beatae Virginis
006.
c. 09-10.
Dum Dalida abrasit septem crines Samsonis et fecit eruere oculos eius, id est
carnis amor aufert dona Spiritus Sancti ab anima et insuper excaecat.
Samson,
Dalida,
crinis,
oculus
Iudicum XVI.
Idc 16,19
008.
c. 03.
bibliai exemplum
Exemplum ponit Augustinus de cithara, lyra et manu tangente, et tamen
solum lyra facit sonum.
cithara,
lyra,
manus tangens,
sonum facere
Exemplum ponit
Augustinus
008.
c. 09.
Unde cum Abraam rogaret angelum, ne subverteret Sodomam, Gen. XVIII.,
angelus dixit ei: Si invenero in Sodomitis quinquaginta iustos, Sodomam non
subvertam, etiam si decem iustos inveniam, non subvertam. Ecce quanta est
utilitas bonae societatis.
Abraam,
angelus,
Sodoma,
iusti,
iustos invenire
Gen. XVIII.,
Cf. Gn 18,26–32
009.
c. 04.
bibliai exemplum
Omnibus igitur consulendum est sicut angelus consuluit Loth, Gen. XVIII.:
Surge, ne pereas in scelere civitatis huius, id est mundi.
Loth,
angelus,
scelus civitatis
Gen. XVIII.
Cf. Gn 19,15
009.
c. 04-05.
bibliai exemplum
Sic legitur de quodam rustico Pichuldo nomine, quod dum in ecclesia
eligerentur apostoli sorte, quis quem eorum veneraretur specialius iuxta
doctrinam Caelestini papae, qui dicit in sermone, quod unusquisque fidelium
aliquem apostolorum sorte eligat, cuius laudibus iugiter deserviat. Et huic
advenit nomen sancti Thomae, qui proiecit cartam cum indignatione dicens:
Nolo hunc dubitantem habere, sed unum de dignioribus. Cumque carta
secundo et tertio eadem ei evenisset, dixit: Si alium habere non possum, nec
huic servire volo. Plebanus autem propter laici simplicitatem dixit: Vadi
Hierusalem et ibi potiorem invenies, quod et rusticus promist. Cumque cives
de parochia illuc ire disponerent, ille quoque licentiatus ab uxore profectus
est cum illis. Cum in mari laborarent navigando ventum validum, contrarium
habuerunt ita, ut iam paene de vita desperarent. Invocant divinum auxilium,
sortem mittunt pro cuius culpa tanta tempestas est suborta, et sors cecidit
super ipsum rusticum, quem ligaverunt super asserem et in mare proiecerunt
et statim tranquillitas est secuta. Nocte igitur venit sanctus Thomas ad ipsum
dicens: Velles illum venerari, qui te liberaret et perduceret in Hierusalem?
Cui ille: O, quam libenter. Et accepta manu duxit ad quandam villam dicens:
Vade et mane in civitate pervenies et invenies, quod desideras. Recedensque
ab eo, non ei indicavit, quis esset. Ipse vero ingressus civitatem omnia loca
sancta perlustrabat, et elapsis duabus hebdomadis venerunt socii, et
invenientes eum gavisi sunt, eiusque liberationis causam cum didicissent,
Deum glorificaverunt. In vigilia autem paschae sociis recedentibus ipse
propter festum remansit. Cumque postea currendo festinaret, ut ad eos
perveniret, vidit a tergo unum in albis equitantem, qui eum salutavit pie et
quo tenderet, requisivit. Et ille cum enarrasset, dixit ei equites: Longe –
inquit – sunt, sed veni, ducam te ad tuos. Et ille sedit in equo retro
equitantem, cui dixit: Domine mi, vellem libenter nomen vestrum scire, ut
rusticus,
Pichuldus,
laicus,
honorare Sanctum
Thomam,
plebanus,
Hierusalem,
pascha,
mare,
auxilium Sanctae
Thomae,
nomen Sanctae
Thomae,
caedula,
reverentia Sanctae
Thomae
legitur 009.
c. 06.
de benefitiis scirem grates referre. Cui ille: Exspecta, quousque veniemus ad
notos tuos, quia sero est, et postea scies, quis ego sum. Cui tandem dixit:
Descende et vade ad villam et invenies notos tuos, et accipe iam caedulam
illam et in illa nomen meum invenies. Laicus vero ire cepit ad pueros
pascentes porcos, qui videntes eum agnoscunt et ei occurrunt. Ille autem
admirans ait: O, boni pueri, quis vos ultra mare duxit, credebat se ultra mare
fore. Cui pueri: Nos non ivimus ultra mare, sed sumus in villa, et currunt
pueri et nunciant uxori eius adventum. Sed illa indignata nec ei occurrit
credens, quod non fuisset Hierosolymis. Alii sibi occurrunt requirentes, ubi
socios dimiserit, quibus omnia secum facta refert, sed non est, qui credat.
Caedulam dat plebano, qui cognovit illam fore, quam tribus vicibus
proiecerat et ait: Ecce quem tu honorare noluisti, ipse tecum misericordiam
fecit. Quod audiens dixit: Sanctus Thomas dignissimus est omnium
sanctorum, en limina ipsius visitabo. Quo peracto interim socii reversi sunt,
qui testimonium perhibeant de omnibus ipsius gestis, et quo din vigilia
paschae Hierosolymis ipsum dimisissent. Et dum sic referent, venit ille
laicus, et ab omnibus reverenter suscipitur, et exinde celebritas sancti
Thomae per totam illam provinciam in magna reverentia habebatur et
colebatur.
Nam dicitur Lu. ultimo, quod duo discipuli euntes in Emmaus cognito
Domino in fractione panis, redierunt in Hierusalem et invenerunt
congregatos undecim,1 inter quos oportet, quod numeretur Thomas, quia
Iudas iam perierat.
discipuli,
Emmaus,
Iesus,
Hiarusalem,
fractio panis
Lu. ultimo
Lc 24,18
009.
c. 07.
bibliai exeplum
Sed hoc dictum est contra textum evangelicae veritatis, ubi legitur, Ioha.
XX., quod Mariae Magdalenae apparuit in forma hortulani.
Maria Magdalena,
apparitio Domini,
informa hortulani
Ioha. XX.
Ioh 20,15
009.
c. 10.
bibliai exemlum
et Lu. ultimo: Discipulis euntibus in Emmaus in forma peregrini, quem
aestimabant esse peregrinum ex forma vestium.
discipuli,
Emmaus,
peregrinus,
forma vestitum
Lu. ultimo
Lc 24,18
009.
c. 10.
bibliai exemplum
1 Lc 24,13–33
Haec verba, carissimi dicebat strenuus Christi miles, beatus videlicet
Stephanus, dum perfidi Iudaei in concilio ei calumniarentur per falsos testes
eum occidere volentes, ut patet in Actibus Apostolorum.
sanctus Stephanus
protomartyr,
Iudaei,
perfidi,
testes falsi
ut patet in Actibus
Apostolorum
Act 7,56
012.
c. 02.
bibliai exemplum
Unde compatiens miseriis Iudaeorum dicebat: Domine, ne statuas illis hoc
peccatum!
sanctus Stephanus
protomartyr,
Iudaei,
oratio pro Iudaeis
Act 7,60 012.
c. 02.
bibliai exemplum
Sicut Iudas Machabeus fortiter inimicis restitit, non tamen vincere valuit, sic
illi spiritualiter fortes sunt, qui resistunt passionibus suis, non tamen omnes
expugnare possunt.
Iudas Machabeus,
fortis,
inimici,
corporaliter fortis,
fortitudo
012.
c. 03.
bibliai exemplum -
utalás
Secundi sunt fortes, qui non solum resistunt inimicis, sed etiam superant,
sicut Gedeon.
Gedeon,
corporaliter fortis,
inimici,
fortitudo,
vincere
012.
c. 03.
bibliai exemplum -
utalás
Tertii sunt fortes, qui non solum superant, sed etiam invadunt eorum
regnum, sicut David Philisteorum.
David,
Philistei,
regnum Philisteorum,
fortitudo,
spiritualiter fortis
012.
c. 02.
bibliai exemplum -
utalás
Sicut Samson elegit mortem, ut moriantur Dei inimici, Iudicum XVI. Samson,
inimici,
spiritualiter fortis,
fortitudo
Iudicum XVI. 012.
c. 03.
bibliai exemplum -
utalás
Tertio beatus Stephanus commendatur a miraculorum multitudine, quia
multa faciebat prodigia et signa non solum in terra, sed etiam in caelis eius
sanctitas declarabatur, cum dicebat: Ecce video caelos etc.
sanctus Stephanus
protomartyr,
miracula,
prodigia,
signa,
caelum,
sanctitas
Act 7,56 012.
c. 03.
bibliai exemplum
In huius signum baptizato Domino in Iordane aperti sunt caeli. Christus,
caelum apertum,
Iordan,
baptismus
012.
c. 04.
bibliai exemplum
Sed diceres: ubi fuit beatus Stephanus baptizatus? Respondet Lyra Super
primum capitulum Actus Apostolorum: Quidam dicunt, quod apostoli et
Christi discipuli fuerunt baptizati in ultima cena, scilicet in pedum lotione.
sanctus Stephanus
protomartyr,
baptismus,
apostoli,
discupuli
Lyra Super primum
capitulum Actus
Apostolorum
012.
c. 05.
legenda
Alii vero dicunt, quod usque ad missionem Spiritus Sancti non fuerunt
baptizati, sed in die Pentecostes in missione Spiritus Sancti. Iuxta illud
Act.I.: Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
sanctus Stephanus
protomartyr,
baptismus,
Pentecostes,
Spiritus Sanctus
Act.I.: Vos autem
baptizabimini Spiritu
Sancto.
Act 1.5
012.
c. 05.
legenda
In signum huius Iohanni in insula Pathmos apertum fuit regnum caeleste. Iohannes,
apostolus,
Pathmos,
caelum apertum
012.
c. 06.
bibliai exemplum -
utalás
In statu legis scriptae fuit Ur, vir Mariae, sororis Moysi et Aaron, quem cum
Moyses cum Aaron dimississet inter filios Israel, dum ipse ascenderat in
montem Synai ieiunare XI diebus, ut legem acciperet dicens populo, quod si
quid interim difficultatis ortum fuerit, ferrent ad eos. Qui insurrexerunt
contra Ur et Aaron dicentes: Nescimus, quid contigit Moysi; date nobis
deos, quos colamus. Pro quo dum argueret eos Ur, ceperunt in eum spuere,
et sic sputo suffocaverunt. Propter hoc Aaron timens conflavit inaures, et
fecit vitulum.
Ur,
soror Moysi,
soror Aaron,
filii Israel,
Aaron,
mons Synai,
lex,
vitulumsuffocare,
martyrium
012.
c. 08.
bibliai exemplum
Ideo dicunt quidam, quod primus martyr fuit Achimelech, sacerdos summus,
quem occidit Saul rex eo, quod consuluit Dominum propter David. I.
Reg.XXII.
Achimelech,
martyr,
sacerdo,
Saul,
David
I. Reg.XXII.
Cf I Rg 22,16
012.
c. 08-09.
bibliai exemplum
In statu prophetarum primus martyr fuit Zacharias, filius Ioiadae sacerdotis,
quem occidit rex Ioas inter templum et altare, prout patet in hodierno
evangelio.
propheta,
martyr,
Zacharias,
filius Ioiadae,
Ioas,
rex,
templum,
altar
prout patet in
hodierno evangelio.
012.
c. 09.
bibliai exemplum
sic beatus Stephanus innocenter est lapidatus, quia in Lege Veteri
lapidabantur festa non colentes, ut patet de illo, qui lignum colligebat in
sabbatho adulteri, sacrilegi, sicut Achor Iosue VII. blasphemi, divini et
parentibus non oboedientes.
Achor,
sacrilegium
Iosue VII.
Cf Ios 7,24-25
012.
c. 09.
bibliai exemplum -
utalás
Sic permutavit Zachaeus Luc. XIX. dicens: Domine, ecce dimidium
bonorum meorum do pauperibus.
Zacheus,
permutatio,
pauperes,
dimidium bonorum
Luc. XIX.
Lc 19,8
012.
c. 10.
bibliai exemplum -
utalás
Habetur enim Ioh.I.: Salvator vocavit Petrum et Andream, Iacobum et
Iohannem de piscatione, et demum Philippum ad discipulatum. Philippus
autem invenit Nathanael sub ficu, et dixit illi: Quem scripsit Moyses in lege
Iesus,
Andreas,
Iacobus,
Ioh.I.
Ioh 1,45-46
012.
c. 10-11.
bibliai exemplum
et prophetae, invenimus Iesum a Nazareth filium Ioseph. Cui Nathanael: A
Nazareth potest aliquid boni esse? Dixit ei Philippus: Veni et vide! Licet
Christus natus fuerit in Betlehem, tamen fuit nutritus in Nazareth, ideo
Nazarenus vocabatur, ut patet Iohannis I.: Vidit Iesus Nathanael venientem
ad se et dixit: Ecce vere Israelita, in quo non est dolus, quia veniebat bona
intentione, ut veritatem cognosceret. Qui dixit: Unde me nosti? Et Christus
respondit ei: Priusquam Philippus te vocaret, cum esses sub ficu, vidi te.
Respondit: Rabbi tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Respondit Iesus: Amen,
amen, dico vobis, videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et
descendentes super Filium hominis. Secundum enim quosdam iste
Nathanael fuit beatus Stephanus.
Iohannes,
Philippus,
Nathanael,
ficus,
Nazareth,
veritas,
caelum apertum
Iohannis I
Ioh 1,47-51
Sic acquisivit ille latro, qui supplicabat dicens: Domine, memento mei, dum
veneris in regnum tuum. Cui Salvator: Amen dico tibi hodie mecum eris in
Paradiso.
latro,
Christus,
crux,
meminisse,
Paradisum
Lc 23,42-43 012.
c. 11.
bibliai exemplum
vö.: 102. sermo
Taliter etiam beatus Stephanus acquisivit, qui non solum pro se, sed etiam
pro inimicis supplicabat dicens pro se: Domine Iesu, accipe spiritum meum.
Et flexis genibus pro inimicis dicens: Domine ne statuas illis hoc peccatum.
Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino intrando in apertum caelum.
sanctus Stephanus
protomartyr,
orare pro inimicis,
genuflexio,
apertum caelum
012.
c. 11.
bibliai exemplum
Sicut Esa. ca. VI. vidit Deum in similitudine quadam dicens: Vidi Dominum
sedentem super solium excelsum et elevatum etc, non autem in essentia.
Esaias, videre Deum,
solium excelsum
(caelum apertum)
Esa. ca. VI.
Is 6,1
012.
c. 14.
bibliai exemplum
Sic beatus Sephanus videns Christum a dextris, qui fuit hic a sinistris. Ubi
glossa: Ne homo lapidandus dubitet in terra, Deus homo crucifixus apparet
in gloria. Secundo quando habent grande spectaculum. Sic beatus Stephanus
vidit caelos apertos, et totam caelestem curiam. Tertio quando habent grande
praemium. Nam in tribus proeliis fortis fuit beatus Stephanus, scilicet in
disputatione, in testium accusatione, in lapidatione, et super speciale
adiutorium habuit etc., ut patet in legenda.
sanctus Stephanus
protomartyr,
(caelum apertum)
videre Christum,
spectaculum,
praemium,
lapidatio,
accusatio
ut patet in legenda 012.
c. 15.
legenda - utalás
Et talem plenitudinem non habuit Beata Virgo Maria, ad quam dixit angelus:
Ave gratia plena!
Virgo Maria,
angelus,
gratia
Lc 1,28 013.
c. 02.
bibliai exemplum -
utalás
nec apostoli in die Penthecostes, de quibus dicitur Actuum II.: Repleti sunt
Spiritu Sancto.
apostoli,
Penthecostes,
Spiritus Sanctus
Act 2,4; Act 4,31 013.
c. 02.
bibliai exemplum -
utalás
Ista quoque gratia fuit plenus beatus Stephanus. Act. VII.: Iudaei non
poterant resistere Spiritui et sapientiae, qui loquebatur in eo.
sanctus Stephanus
protomartyr,
Iudaei,
sapientia,
loquere,
Spiritus Sanctus
Act 6,10 013.
c. 02.
bibliai exemplum -
utalás
Et sic Zacharias impletus est Spiritu Sancto, et prophetavit dicens:
Benedictus Dominus Deus Israel. Lu. I.
Zacharias,
prophetare,
Spiritus Sanctus
Lc 1,68 013.
c. 03.
bibliai exemplum -
utalás
Similiter Elisabeth repleta est Spiritu Sancto, et exclamavit dicens:
Benedicta tu in mulieribus et benedictus etc.
Elisabeth,
Spiritus Sanctus,
axclamare
Lc 1,28 013.
c. 03.
bibliai exemplum -
utalás
Melius siquidem fuisset Lucifero appetere gratiam, quam Dei aequalitatem. Lucifer,
Deus,
aequitas
013.
c. 04.
bibliai exemplum -
utalás
Unde legitur Act. VI. et VII. ca. eius fortitudo sic: Crescente numero
discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo, quod
viduae eorum despiciebantur in ministerio quotidiano. (Quod dupliciter
intelligitur: aut quia non admittebantur ad ministerium, aut nimis
gravabantur.) Quod audientes apostoli congregaverunt multitudinem
discipulorum, et dixerunt: Non est aequum nos relinquere verbum Dei, et
ministrare mensis. (Glossa: Quia meliora sunt fercula mentis, quam dapes
corporis.) Considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem,
plenos sapientia et Spiritu Sancto, quos constituamus super hoc opus.
(Glossa: Ut ministrent et ministrantibus praesint, nos vero orationi et
praedicationi inflantes erimus.) Et placuit sermo omni multitudini, et
elegerunt septem, quorum primus fuit beatus Stephanus. [os 013. c. 09] Et
adduxerunt apostolos, et imposuerunt super eos manus. Stephanus autem
plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo.
sanctus Stephanus
protomartyr,
fortitudo,
discipuli,
Graeci,
Hebraei,
murmur
legitur Act. VI. et
VII. ca.
Act 6,1–8
013.
c. 09.
bibliai exemplum –
magyarázattal
(legenda?)
Cum igitur beatus Stephanus multa signa faceret, et populo praedicaret,
Iudaei primum bellum cum eo inierunt, ut eum per disputationem
converterent. Surrexerunt quidam de synagoga libertinorum et Cyrenensium
a Cyrene civitate, et Alexandrinorum, et eorum, qui erant a Cilicia et Asia
disputantes cum Stephano. Ecce primum bellum. Deinde subiungit
triumphum. Et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, qui loquebatur.
sanctus Stephanus
protomartyr,
signa facere,
Iudaei,
praedicare,
disputatio
Act 6,9–10 013.
c. 10.
bibliai exemplum –
magyarázattal
(legenda?)
Videntes per hunc modum non posse ipsum superare ad secundum modum
se callide converterunt, ut per falsos testes superarent. Submiserunt enim
duos falsos testes, qui eundem de quadruplici blasphemia accusarent in
concilio, scilicet de blasphemia in Deum, in Moysen, in legem et in
templum. Ecce secundum proelium. Et intuentes in eum omnes, qui sedebant
in concilio, videbant faciem eius tamquam faciem angeli.
sanctus Stephanus
protomartyr,
testes falsi,
blasphemia,
concilium
Cf Act 6,11-15 013.
c. 10.
bibliai exemplum
(legenda?)
Et cum excusaret se de obiectis rationabiliter, ut patet in Actibus
apostolorum, deinde assumunt tertiam pugnam contra eum, ut saltem
tormentis superarent. Quod cum vidisset, beatus Stephanus, tripliciter voluit
eos corrigendo revocare, scilicet pudore, timore et amore.
Primo ipsos corrigebat pudore dicens: "Dura cervice et incircumcisis
cordibus vos semper Spiritui Sancto restitistis, sicut et patres vestri ita et
vos, quem prophetarum patres vestri non sunt persecuti, et occiderunt eos,
qui annunciabant de adventu Iusti. Audientes haec dissecabantur cordibus
suis, et stridebant dentibus in eum.
sanctus Stephanus
protomartyr,
martyrium,
pudor,
timor,
amor
ut patet in Actibus
apostolorum
Cf Act 7,51-59
013.
c. 10-11.
bibliai exemplum
(legenda?)
Secundo ipsos corrigere voluit timore, quia dicitur: Cum esset Stephanus
plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum vidit gloriam Dei et ait: Ecce
video caelos apertos et Iesum stantem a dextris virtutis Dei, quasi paratus
eos perdere. Ideo continuerunt aures suas et impetum fecerunt in eum.
Tertio correxerit eos amore, dum pro eis flexis genibus oravit dicens:
Domine, ne statuas illis hoc peccatum. O fortissime Christi miles, o
innocentissime tiro, quem nec instantia, nec saevitia, nec mortis tolerantia a
veritate avertere potuit! Hic est exemplum omnium Christum sequentium,
qui primus per mortem secutus est Christum Dominum.
Faciebat prodigia et signa magna in populo. Quae autem fuerunt illa signa,
scriptura in speciali non explicat, sed in generali. Credendum tamen, quod
mundabat leprosos, illuminabat caecos, curabat infirmos, et suscitabat
mortuos.
sanctus Stephanus
protomartyr,
signa,
mundare leprosos,
illuminare caecos,
curare infirmos,
suscitare mortuos
Act 6,8 013.
c. 11.
bibliai exemplum
(legenda?)
Sic fuit in visione beati Stephani, qui vidit gloriam Dei et Iesum stantem a
dextris virtutis Dei.
sanctus Stephanus
protomartyr,
visiso,
caelum apertum,
Iesus,
signa
013.
c. 12.
bibliai exemplum
(legenda?)
Sicut et Paulo apostolo, de quo dicit Augustinus: Ad paulam de videndo
Deum, quod Paulo fuit concessum videre divinam essentiam eo, quod erat
doctor gentium, et Moysi, qui fuit doctor Iudaeorum.(…) ut hic Stephanus et
Paulus ad tertium caelum raptus.
Paulus apostolus,
videre Deum,
tertium caelum
de quo dicit
Augustinus
013.
c. 12.
bibliai exemplum –
utalás
sicut loquitur de Esa. c. VI., quod vidit Dominum sedentem super solium
excelsum, et mente cognovit significatum illius.
Esaias,
caelum apertum Deum
videre,
solium excelsum
sicut loquitur de Esa.
c. VI.
Cf Is 6,1
013.
c. 13.
bibliai exemplum –
utalás
Unde Iudaei audientes dicentem, quod Iesum videret stare ad dextram Dei,
impetum fecerunt in eum, et proicientes eum extra civitatem lapidabant,
quasi secundum legem agere arbitrantes, quae blasphemum extra castra
mandabat lapidari. Et illi duo falsi testes, qui in eum primo lapidem
debebant mittere secundum legem deposuerunt vestimenta sua, ne illius
tactu inquinarentur. Et ut expeditio res essent ad lapidandum, secus pedes
adolescentis, qui vocabatur Saulus, postea vocatus est Paulus, qui etiam
sententiam capitalem portaverat super ipsum, ut ipse dicit in Actibus
apostolorum. Cum autem eos nec pudore, nec timore posset beatus
Stephanus revocare, coepit eos amore revocare.
sanctus Stephanus
protomartyr,
lapidare,
blasphemis,
falsi testes,
vestimentum,
Saulus,
martyrium
ut ipse dicit in
Actibus apostolorum
013.
c. 14.
bibliai exemplum
(legenda?)
Facta est autem lapidatio beati Stephani eodem anno, quo Dominus ascendit
in caelum, tertia die proximi mensis Augusti. Sanctus Gamaliel et
Nicodemus, qui erant pro Christianis in omnibus conciliis Iudaeorum,
sepelierunt eum in agro Gamalielis, et fecerunt planctum magnum super
eum. Et facta est magna persecutio in Hierusalem intantum, quod omnes
Christiani praeter apostolos, qui erant fortiores per totam Iudeam dispersi
sunt. Iuxta quod Dominus praeceperat eis dicens: Si vos persecuti fuerint in
una civitate, fugite in aliam. Post cuius mortem (ut refert Augustinus),
meritis ipsius septem mortui sunt resuscitati, et alii a diversis infirmatibus
curati.
sanctus Stephanus
protomartyr,
mors,
Gamaliel,
Nicodemus,
sepultura,
signa,
moruos resuscitare,
infirmos curare
ut refert Augustinus 013.
c. 15.
bibliai exemplum
(legenda?)
Nam etiam sanctus senex prope mortem ad hoc docebat discipulos suos
dicens: "Filii, diligite alterutrum." Et cum quaererent, quare hoc saepius
diceret, respondit, quia hoc solum sufficit.
sanctus Iohannes
apostolus,
senex,
discipuli,
docere,
diligentia
014.
c. 02.
legenda
Sic fecit beatus Iohannes, quia recedentibus apostolis et Christi discipulis
solus iuxta crucem Domini matrem associavit.
sanctus Iohannes
apostolus,
Christus,
crux,
diligentia,
mater Domini
014.
c. 02.
bibliai exemplum
sic beatus Iohannes cognovit Salvatorem, dum post resurrectionem cum
Petro esset in piscatione, stantem in litore, dicens: "Dominus est." Ioh. XXI.
sanctus Iohannes
apostolus,
Petrus apostolus,
piscatio,
cognoscere
Salvatorem,
post resurrectionem
Ioh. XXI. 014.
c. 03.
bibliai exemplum
Tertia dilectio est, quae consistit in familiaritatis ostensione, et sic magis
dilexit Iohannem, quam Petrum, quia maiora ei familiaritatis signa ostendit,
nam sibi proditorem revelavit, ac supra pectus eius recubuit. Insuper matrem
suam ei commendavit.
sanctus Iohannes
apostolus,
Christus,
diligentia,
proditor,
recumbo,
pectus,
matrem commendare,
mater Dei
014.
c. 04.
bibliai exemplum
sic magis dilexit Petrum Christus, quam Iohannem, quia maiora dona sibi
concessit, nam principem apostolorum fecit ipsum, vicarium suum in terra
constituit, ac oves pretio sanguinis sui redemptas ei recommisit, dicens:
Pasce oves meas.
Christus,
diligentia,
Petrus apostolus,
princeps apostolorum,
vicarius,
pascere oves
Ioh 21,17 014.
c. 04-05.
bibliai exemplum
Secundo fuit virgo purissimus, ut dicit Gregorius, quod specialis
praerogativa castitatis ampliori fecerat dilectione dignum, quia virgo est
electus ab eo, et virgo in aevum permansit, ideo diligebat ipsum Christus
Dominus, virgo virginum sponsus.
sanctus Iohannes
apostolus,
virginitas,
diligentia,
Christus
ut dicit Gregorius 014.
c. 05.
legenda?
Postremo cunctis videntibus volavit in caelum supra choros angelorum. Christus,
ascensio in caelum,
angeli,
videntes
014.
c. 05.
bibliai exemplum
Secundum volatile fuit Beata Virgo, quae tamquam apis mellificans et
dulciter canens dum Dei Filium nobis genuit et cantico ipsum laudavit, de
qua Eccli. XI.: Brevis apis in volatilibus, quia Beata Virgo modicum volavit,
scilicet de corpore, et statim brachiis Christi, filii sui innixa conquievit.
Virgo Maria,
canere,
genetrix,
canticum
014.
c. 05-06.
bibliai exemplum
(legenda?)
Convenerunt, inquam, in die Parasceue, dum primum volatile in arido crucis
ligno residebat. Haec duo volatilia, scilicet Beata Virgo et beatus Iohannes
de terra contemplabantur, quomodo tamquam pelicanus de sanguine suo
vivificabat filios suos, cor maternum eius passio scindebat, dilectum
discipulum amaricabat, sed consolator tribulatorum Christus consolatus est
matrem et discipulum. Matrem, quia discipulum dereliquit sibi in solatium,
in obsequium et in consortium, dicens: Mulier, ecce filius tuus.
Virgo Maria,
sanctus Iohannes
apostolus,
crux,
mater,
Christus,
passio,
Parasceve,
solatium
Ioh 19,26 014.
c. 06.
bibliai exemplum
quia dicis in tuo Evangelio cap. XIX.: Et accepit eam discipulus in suam. Iohannes evangelista,
apostolus,
Mater Dei,
Maria,
discipulus,
accipere Maria min
suam
Ioh 19,27 014.
c. 06-07.
bibliai exemplum -
ualás
scilicet beatus Iohannes ad praeceptum Domini Iesu celeriter volavit
omnibus relictis et patre sequendo ipsum. Et in isto sancto ostendit Salvator,
quam gratum sit servitium iuvenum, quia familiarius conversatus est cum eo,
quam cum aliis.
sanctus Iohannes
apostolus,
Iesus,
iuvenis,
diligentia,
familiaritas
014.
c. 07.
bibliai exemplum -
ualás
ideo Salvator eum plus ceteris dilexit, quia ad omnia consilia sua eum
admisit, ut patet in puellae resuscitatione, et transfiguratione. Unde Christus
Dominus si volebat honorem facere duodecim, ipse erat unus, si tribus, ipse
erat unus, ut patet in transfiguratione. Si duobus, ipse erat unus, quia de
apostolis tantum duo sunt evangelistae, scilicet Iohannes et Matthaeus. Si
uni gratiam volebat facere, ipse erat ille, cui proditorem suum manifestavit,
in suum pectus reclinavit, ac dilectam matrem ei commendavit.
Iesus,
sanctus Iohannes
apostolus,
dilectio,
puellae resuscitatio,
transfiguratio,
evangelista,
matrem commendare
014.
c. 08.
bibliai exemplum -
ualások
dum supra pectus Domini in cena recubuit, dum Petrus innuit, ut interrogaret
Dominum, quid eum esset traditurus. Cui (Iesus inquit) buccellam panis
porrexero, hic me traditurus est. Et intinctum panem dedit Iudae. Quem
volens Iohannes revelare Petro, benignus Iesus noluit, ut revelaret, sed
attraxit convivam et praedictum discipulum ad pectus suum, et ibi statim
obdormivit.
Iesus,
sanctus Iohannes
apostolus,
dilectio,
pectus,
somnus,
Iudas,
Petrus apostolus,
cena Domini
Cf Ioh 13,26 014.
c. 09.
bibliai exemplum
Sic valde longe prospexit beatus Iohannes, quia exsistenti in terra ei sunt
revelata caelestia mysteria, ideo subtilius, quam alii evangelistae scripsit
suum evangelium.
sanctus Iohannes
apostolus,
evangelium,
longe prospere/vivere,
caelestia mysteria
014.
c. 09.
legenda
Primo quia ob ipsius amorem omnia dereliquit, scilicet patrem, res et
uxorem.
sanctus Iohannes
apostolus,
amor,
diligentia,
omnia derelinquere
014.
c. 11.
bibliai exemplum -
utalás
Secundum signum dilectionis eius ad Christum, quia tempore passionis
recedentibus aliis discipulis solus contemplabatur oculis pendentem in cruce
Dominum, videbat vulnera, recentem sanguinem, ora pallida, et sic cum
patiente patiebatur.
sanctus Iohannes
apostolus,
amor,
diligentia,
discipuli,
Dominus pendens in
cruce,
crux,
compassio
014.
c. 11.
bibliai exemplum -
utalás
Tertium signum dilectionis eius ad Christum, quia post Christi
resurrectionem prior inter apostolos ad monumentum cucurrit.
sanctus Iohannes
apostolus,
resurrectio,
ad monumentum
currere
014.
c. 11.
bibliai exemplum -
utalás
Primo propter suam patientiam, qua tormenta et exilium toleravit. Secundo
propter Christi praesentiam, qua ad convivii delectamenta properavit. Tertio
propter meritorum sufficientiam, qua diabolica tentamenta refrenavit. Haec
sole clarius patent sua in legenda veridica.
sanctus Iohannes
apostolus,
tormenta,
exilium,
diabolica tentamenta,
convivium
in legenda veridica 014.
c. 13.
legenda - utalás
Refert enim Isidorus in libro de ortu vita et obitu sanctorum patrum: Mutavit
Iohannes in aurum silvestres frondium virgas, litoreaque saxa in gemmas,
gemmarum fragmina in propriam reformavit naturam, viduam praecepto
populi suscitavit, et redivivum corpus iuvenis remeante anima reparavit,
bibens letiferum haustum evasit periculum, et eodem poculo prostratos in
vitae reparavit statum. Haec Isidorus.
sanctus Iohannes
apostolus,
aurum virgae
silvestres,
gemmae,
litorae saxa,
viduam suscitare,
corpus iuvenis,
letiferum haustum,
periculum evadere
Refert enim Isidorus
in libro de ortu vita
et obitu sanctorum
patrum
014.
c. 13.
legenda
Primum documentum ad gloriam beati Iohannis dixi, quod insinuatur
dolorosa invitatio Petri. Nam dicitur ibidem, quod post Domini
resurrectionem discipulis piscantibus et non capientibus Iesus stans in litore
dixit: Mittite in dexteram navigii rete et invenietis. Sicque facientes
concluserunt multitudinem piscium, quibus ad terram tractis invitavit eos ad
prandium, et inter prandium ter interrogavit Petrum, quia ter ipsum
negaverat. Et tertio amorem confitenti commisit oves pascendas, deinde
quod pro ovibus esset moriturus Petrus, eidem Christus praedixit dicens:
Cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas, ubi volebas. Cum autem
senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo tu non vis.
Scilicet voluntate sensualitatis, licet velis voluntate intellectus. Hoc autem
dicebat significans, qua morte esset moriturus. Et protinus subiunxit:
Sequere me. Scilicet patiendo pro me martyrium crucis. Et haec dicens
surrexit Iesus et coepit ire, ut non solum verbo, sed etiam sensibili signo
innotesceret ei officium pastorale et passionem martyrii.
apostoli,
Iohannes,
petrus,
post ressurectionem
Christi,
discipuli piscantes,
piscatura,
ter negare,
negatio,
oves pascere,
mors,
Christum sequere,
martyrium,
passio
Ioh 21,6
Ioh 21,18
Ioh 21,19
015.
c. 02.
bibliai exemplum
Diligebat enim Petrus Iohannem magna charitate, ideo frequenter leguntur
combinati, ut ante passionem ad parandum Pascha. Lucae XXII. Item
tempore passionis duo simul sequebantur Christum a longe, et simul
introierunt in atrium principis. Iohannis XVIII. Item simul currebant in die
resurrectionis ad monumentum. Iohannis XX.: Item bini ibant ad horam
orationis nonam in Hierusalem. Actuum III. Propter quae Petrus volebat
Iohannem secum habere in praelationis officio et martyrio.
Petrus apostolus,
Iohannes apostolus,
socius,
magna charitas,
diligentia,
Pascha,
Christum sequere,
passio,
atrium principis,
monumentum Christi,
Hierusalem
Cf Lc 21,1 sqq
Cf Ioh 18,15 sqq
Cf Ioh 20,3
Act 3,1
015.
c. 03.
bibliai
exemplumok
Dixit ei Iesus: Sic eum volo manere donec veniam. Iohannes apostolus,
mors
Ioh 21,22 015.
c. 03.
bibliai
exemplumok
quidam dixerunt, quod Iohannes non est mortuus, sed cum Enoch et Helia
translatus in Paradisum.
Iohannes apostolus,
mors,
translatus in
Paradisum
015.
c. 03.
legenda
Alii autem dicunt, quod in sepulchro suo iacet dormiens ex hoc accipientes
signum, quod in sepulchro eius videtur quaedam scaturitio mannae per
modum ebullitionis, et dicunt, quod hoc causatur ex anhelitu eius.
Iohannes apostolus,
mors,
sepulchrum,
dormire,
manna,
ebullitio,
anhelitus
015.
c. 03.
legenda
in fine vitae suae apparuit ei Christus vocans eum ad gloriam, quem Petrus
voluit habere collegam.
Iohannes apostolus,
finis vitae,
mors,
gloria,
Christus
015.
c. 04.
legenda
Nam protinus ad Christi vocantis verbum relictis omnibus et patre Zebedeo
secutus est Salvatorem ita stabiliter, ut de cetero illa et etiam alia mundalia
habere noluit praeter vitae necessaria.
Iohannes apostolus,
Zebedeus,
omnia relinquere,
Christum sequere
015.
c. 05.
bibliai exemplum -
utalás
Dicente Christo quod passurus esset Hierosolymis, tunc Petrus dixit:
Nequaquam, sed propicius esto tibi. Pro quo Dominus redarguit ipsum
dicens: Non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum. Et subdidit: Si
quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et
sequatur me.
Petrus apostolus,
passio,
Christus,
Hierosolyma,
redarguere,
sequere Christum
Mt 16,21 015.
c. 06.
bibliai exemplum -
utalás
Primum, quia in dolium ferventis olei missus. Secundum, quia in insulam
relegatus. Tertium veneno mortifero potatus pro Christi amore, sed in
omnibus stabilis permansit.
sanctus Iohannes
apostolus,
oleum fervens,
insula,
venenum
015.
c. 07.
legenda - utalások
sicut testatur Augustinus super Iohannem dicens: Transcedit Iohannes omnia
cacumina montium, omnes campos aeris, omnes altitudines siderum, omnes
choros angelorum
sanctus Iohannes
apostolus,
mors,
caelum,
transcedere in caelum
Augustinus super
Iohannem
015.
c. 08.
legenda - utalás
Propter quae Origenes homelia I. super Ioh. praefert ipsum Paulo dicens:
Paulus raptus est in tertium caelum, Iohannes super omne caelum, Paulus in
Paradisum, Iohannes vero in Paradisum Paradisorum. Paulus audivit verba,
quae non licet homini loqui, Iohannes audivit unum verbum, per quod facta
sunt omnia, et licuit ei illud dicere hominibus et praedicare.
sanctus Iohannes
apostolus,
mors,
caelum,
transcedere in caelum,
Paradisum,
Paulus
Origenes homelia I.
super Ioh.
015.
c. 09.
legenda - utalás
nam mater Christi et mater Iohannis sorores erant. Iohannes apostolus,
Christus,
mater,
soror
015.
c. 10.
bibliai utalás
Unde nec Christus Petrum examinavit de maiori dilectione omnium Ioh.
XXI. Dicens: Simon diligis me plus his? Ipse non praesumpsit se omnibus
praeferre, sed simpliciter respondit: Domine scis, quia amo te.
Petrus apostolus,
Christus, Simon,
diligentia, quaerere
Ioh. XXI.
Ioh 21,15
015.
c. 14-15.
bibliai utalás
Recubuit in cena super pectus Iesu. Iohannes apostolus,
Iesus,
pectus, cena Domini,
recumbere,
diligentia
Ioh 21,20 015.
c. 15.
bibliai utalás
Nam Iohannes Baptista, quo maior inter natos mulierum non surrexit,
verticem Christi eo etiam iubente tangere trepidavit.
Iohannes Baptista,
Christus,
vertex Christi,
tanegere,
indignitas
015.
c. 15.
bibliai utalás
Maria etiam Magdalena pedes Domini osculandos se indignam esse putavit,
ideo retro accessit.
Maria Magdalena,
osculare,
inignitas,
Dominus
015.
c. 15.
bibliai utalás
Thomas etiam tangendo latus prae stupore Deus meus et Dominus meus
exclamavit.
Thomas,
apostolus,
latus Christi,
tangere
Ioh 20,28 015.
c. 15.
bibliai utalás
Moyses faciem Domini videre desideravit, cui tantum posteriora et non
facies promittebatur.
Moyses,
facies Domini,
videre Dominum
015.
c. 15.
bibliai utalás
cui Christus in cruce Matrem Virginem virgini commendavit. Iohannes evangelista,
apostolus,
Maria,
Virgo Mater,
commendatio
015.
c. 16.
bibliai utalás
post perfectae vitae ipsius plenitudinem visitavit ipsum solus Christus, rex
angelorum invitans eum ad aeternum suum convivium, ut patet in legenda.
Iohannes evangelista,
apostolus,
mors,
caelum,
convivium
patet in legenda 015.
c. 16-17.
legenda - utalás
Mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus
eius a bimatu et infra. Math. II.
Herodes,
bimatus,
pueri,
Betlehem,
occidere,
innocentes
Math. II.
Mt 2,16
016.
c. 01.
bibliai exemplum
Mater Virgo corona humanitatis ostendere voluit suam maiestatem per
angelos, qui cantaverunt: Gloria in excelsis suam charitatem (…) suam
potestatem per magos prostratos coram eo, suam humilitatem per pastores
simplices, et suam innocentiam per pueros innocentes.
Mater,
Virgo,
angeli,
cantare,
magi,
pastores,
innocentes
016.
c. 01.
bibliai exemplum –
utalás
De quibus dicebatur, quod mittens Herodes rex occcidit omnes pueros, qui
erant in Bethlehem.
Herodes,
rex,
pueri,
innocentes,
Betlehem,
occidere
dicebatur 016.
c. 02.
bibliai exemplum –
utalás
quia volens crudelis rex Herodes perdere Christum natum, ne auferret sibi
regnum, qui fuit alienigena, cum didicisset a magis, qui adorare eum
venerant, quod regem Iudaeorum vocarent. Et quia intelligens, quod
deceptus fuisset a magis eo, quod non redierunt ad eum ex divina
revelatione, sed per aliam viam redierunt, item audiens, quod in Hierusalem
sanctus Symeon adorasset et laudasset, sancta Anna applavisset sibi, et quod
redissent iterum inde, ob hoc mittens servos suos occidi mandavit omnes
pueros duorum annorum et infra. Qui sanctos innocentes coram patribus et
matribus iugulabant, confodiebant gladiis, amputabant capita, truncabant
parvulas eorum manus, proiiciebant corpora. Ipsi vero fulgenti gladio potius
arridebant, quam timebant.
Herodes,
rex,
Betlehem,
innocentes,
magi,
regnum auferre,
rex Iudaeorum,
Symeon,
Anna,
pueri duorum
annorum et infra
016.
c. 02-03.
bibliai exemplum –
sed tempore iuventutis servata castitas est grata Deo, ut dicit Bernardus, hoc
modo fuit martyr Ioseph.
Ioseph,
pater Iesu,
castitas,
castitatem servare
Bernardus 016.
c. 05.
bibliai exemplum
(?) – utalás
Quinto martyres fieri possumus, si fervidam voluntatem pro Christo patiendi
habuerimus, sicut patet de sancto Francisco, qui tribus vicibus ierat versus
partes infidelium pro morte sustinenda, pro amore crucifixi, sed fuit
reservatus ad Christi vulnera baiulandum.
sanctus Franciscus,
vulnera Christi,
mortem sustinere,
patior
patet 016.
c. 05.
legenda
Primo requiritur causa iusta, ut scilicet moriatur pro iustitia divina, non pro
culpa propria, sicut beatus Stephanus.
moriri,
sanctus Stephanus
protomartyr
016.
c. 05.
bibliai exemplum -
utalás
Unde Saul non est martyr, qui ad evasionem illusionis Philistiim irruit in
suum gladium.
Saul,
mors,
irruere suum gladium,
Philistei
016.
c. 06.
bibliai exemplum -
utalás
Nam et Iohannes Baptista martyr dicitur, qui mortem sustinuit Iohannes Baptista,
mors,
martyrium
016.
c. 06.
bibliai exemplum -
utalás
Unde Iudas Machabeus non dicitur martyr, qui propter humanam
verecundiam nolens divertere de bello ait: Absit, ut inferamus crimen gloriae
nostrae. I. Machab. IX.
Iudas Machabeus,
mors,
humana verecundia,
fortitudo
Machab. IX.
I Mcc 9,10
016.
c. 07.
bibliai exemplum -
utalás
Unde latro a dextris Salvatoris non dicitur martyr, quia coacte subiit poenam,
et causam habuit latrocinii.
latro,
Salvator,
dexter,
mors
016.
c. 06.
bibliai exemplum -
utalás
Propter hoc non est martyr Eleazarus, qui seipsum praecipitavit in
persequentes legem, dicitur II. Mach. XIV.
Eleazarus,
lex,
mors
II. Mach. XIV. 016.
c. 07.
bibliai exemplum -
utalás
Nam et Samson licet connumeretur inter sanctos ad Heb. XI., et sit salvatus,
non tamen absolute dicitur martyr, qui seipsum ex instinctu Spiritus Sancti
occidit.
Samson,
occidere,
mors
ad Heb. XI. 016.
c. 07.
bibliai exemplum -
utalás
Similiter quaedam mulieres ex instinctu Spiritus Sancti, ut dicit Augustinus
De civitate Dei seipsas occiderunt, ne castitatem amitterent.
mulieri,
castitas,
castitatem amittere,
semetipsum occidere
Augustinus De
civitate Dei
016.
c. 07.
legeda(?)
quia Christus Dominus monitu angelico fuit in Aegyptum per Virginem
Mariam et Ioseph delatus, et inde demum iterum deportatus.
Christus,
Virgo Maria,
Ioseph,
Aegyptum,
angelus,
monitus
016.
c. 08.
bibliai exemplum
Primo inquam consideremus occasionem occisionis innocentium, cuius
quidem fuit occasio crudelis Herodis malignitas orta ex Christi regis
caelestis nativitate, quia nascente Domino caeli stella protinus apparuit
magis in parte orientali, declarans ipsis regem caeli iam natum. Qui continuo
venerunt in Iudeam duce stella, et in Hierusalem civitate regia quaerentes in
deauratis palatiis. Sed certe boni reges sciatis, quod Dei Filius non tali loco
quiescit, sed in praesepio, aut in Virginis gremio. Dicebant igitur dicti reges
Herodi: Ubi est, qui natus est rex Iudaeorum? Quo audito turbatus est valde,
timens ne regnum Iudaeorum amitteret, in quo ipse verus heres non erat.
Unde sciscitatus a legisperitis, ubi nasceretur Christus, qui in libris legis
invenerunt, quod in Bethlehem deberet nasci. Herodes autem dolose
cogitavit statim interficere Dei filium et reges cum eo. (…)Et dolose ait
regibus: Ite et scrutemini, et iterum revertimini ad me, et ego ibo et adorabo
eum. Profecti igitur reges et invento Salvatore adoraverunt, et ei munera
obtulerunt. Et tandem post piam conversationem cum Virgine Matre,
praemoniti in somnis ne diverterent ad Herodem, per aliam viam, scilicet
Tharsim reversi sunt in regionem suam. Et cum reges nil sibi nuntiassent,
putavit eos per illam stellam illusos, et ad eum erubuisse redire, et ideo tunc
cessavit a pueri inquisitione. Sed dum postea audisset, quod oblatus fuisset
in templum, et a sancto Symeone amplexatus et laudatus, et quod Anna de
eo prophetasset, iratus est valde, et cogitavit omnes pueros in Bethlehem
perdere, ut cum illis occideretur et Christus. (…)Dum autem de puerorum
nece tractaret, a Caesare per epistolam Romanam est vocatus. Qui cum iter
faceret per Ciliciam, audiens naves Tharsensium magos transvexisse, iratus
fecit omnes eorum naves comburi, et hoc est, quod dicitur in Psalmo: In
spiritu vehementi, id est ira conteres naves Tharsis. De Roma autem reversus
Hierosolymam misit spiculatores: iussit occidi omnes pueros, qui erant in
Bethlehem, et circumquaque infra duos annos, quia sic edoctus fuerat a
regibus, quod tunc stella apparuit eis. Ipse autem Herodes Romae
pausaverat. Unde illi spiculatores crudelissimi coeperunt mactare infantes,
vulnerare, capita amputare, confodere rapientes de matrum ubere, alios
Herodes,
rex,
innocentes,
malignitas,
nativitas Christi,
magi,
Iudea,
stella,
dux,
Hierusalem,
timere,
regnum amittere,
interficere,
monitus,
somnia,
Tharsis,
Symeon,
Anna,
pueri,
pueros ocidere,
caesar,
Roma,
speculatores,
pueri infra duos annos
016.
c. 08-10.
bibliai exemplum
trahentes de cunis. Et sic sanguine innocentium foedaverunt civitatem
Behlehem, quam Christus sua nativitate sanctificavit.
Nam magna fuit persecutio David, dum Saul eius Dominus persequebatur,
sed maior dum servus Semei. Certe maior, dum filius eius Absalon reppulit
eum de Hierusalem, quod fuit figura persecutionis dulcis Iesu.
David,
Saul,
Absalon,
servus Semei,
Hierusalem,
persecutio
016.
c. 10.
bibliai exemplum
Nam in somnis Ioseph per angelum fuit monitus, ut tolleret puerum et
matrem, et portaret in Aegyptum, ut habetur Matth. II.: Qui in nocte
consurgentes propter timorem Herodis fugerunt, quia dixerat angelus, quod
Herodes vellet perdere puerum. Et sic ibant per viam ignotam et in regionem
alienam et longinquam. Caelestem thesaurum aliquando portabat Ioseph,
aliquando beata Virgo, interdum inponebant super asinum, et sic per multos
dies cum multis fatigationibus portaverunt. Pie credi potest, quod Virgo
Mater blande alloquebatur eum dicens: "O caeli heres, nate mi, cui nocuisti?
Tamen omnia bene ordinasti, et ad salvandum venisti. Ecce sumus inquam
oves occisionis, et propter te mortificamur tota die in multis laboribus:
exulatione, fame et siti et aestu et frigore." Et interim amplexabatur natum
suum, et omnis labor nihil videbatur sibi prae amore. Puer vero aspiciebat
matrem, et pulchritudine oculorum attrahebat eam.
Maria,
mater,
Ioseph,
Iesus,
puer,
angelus,
monitus,
somnium,
Aegyptum,
asinus
ut habetur Matth. II.
Mt 2,14-15
016.
c. 11.
bibliai exemplum –
továbbgondolva
(kitalált párbeszéd)
Secundo reges persequuntur eos, qui contra eorum voluntatem eliguntur ad
regiam dignitatem, sic Saul persequebatur David,
Saul,
David,
persecutio,
regia dignitas
016.
c. 12.
bibliai exemplum –
utalás
ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens: Surge et accipe
puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum, ut patet in evangelio.
Ioseph,
angelus,
monitus,
innocentes,
somnium,
in Aegyptum fugere
in evangelio 017.
c. 03.
bibliai exemplum
cur angelus apparuit Ioseph in somnis et non in vigilia, respondet
Chrysostomus in homilia dicens: Ideo non apparuit manifeste sicut
pastoribus, quia valde fidelis erat. Pastores autem indigebant quasi rudes,
angelus,
pastores,
rudes,
angelus apparuit,
fides
Chrysostomus in
homilia
017.
c. 03.
bibliai exemplum -
utalás
Similiter Zacharias indiguit ante prolis conceptionem visione mirabili. Zacharias,
proles,
visio,
indigere
017.
c. 03.
bibliai exemplum -
utalás
qualis fuit visio uxoris Pilati Math. XXVII.: Multa passa sum per visum
propter illum; nihil tibi et iusto illi,
uxor Pilati,
somnium,
visio
Math. XXVII
Cf. Mt 27,19
017.
c. 04.
bibliai exemplum -
utalás
ut Ioseph Gen. XLI., qui exposuit somnium Pharaoni, propter quod
constitutus fuit praepositus totius Aegypti.
Ioseph,
Pharao,
somnium,
somnium exponere,
Aegyptum
Gen. XLI. 017.
c. 04.
bibliai exemplum -
utalás
Ioseph vero certitudinaliter cognovit illum angelum fore, qui prius sibi
apparuit ante Christi nativitatem, quando voluit dimittere Mariam occulte.
Cui angelus dixit: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem.
Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium, et
vocabis nomen eius Iesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a
peccatis eorum. Beatus enim Ioseph retulit forte a somno excitatus gloriosae
Virgini dicens: O gloriosa Mater et Virgo, fugiamus hinc cum Christo,
salvatore mundi, quia primo cum me disposuissem ante somnium ad
serviendum tibi et Domino nostro, et cum lacrimis peterem, ut dignus servus
esse merear, ecce nunc Dei angelus mihi apparuit mirabiliter, et, ut
fugiamus, indicavit, quia Herodes quaerit hunc Dei filium, ut perdat. Cui
Beata Virgo dicere poterat pavido corde: Festinemus carissime adhuc hac
nocte, quia angelus Dei apparuit tribus regibus. Ideo eos non permisit ire ad
Herodem, ne hunc carissimum notum meum, Dei filium et ipsos perderet.
Hoc etiam est scriptum Osee. XI.: Ex Aegypto vocavi filium meum. Necesse
est enim , ut omnia scripta de eo impleantur. Qui consurgens eadem nocte. O
cum quanto pavore Beata Mater filium in brachiis gestabat in noctis
tenebris! O cum quantis lacrimis portabat et dicebat: "O fili mi unice! Cui
nocuisti? Quid Herodi abstulisti? Nonne omnes salvare venisti? Si tam
tenera aetate te persequuntur, quid tunc erit in aetate adulta? Contemplare
nunc anima, quot noctes duxerunt insomnes, quot vicibus sitim et famem
patiebantur, tamen semper cum patientia." Unde Chrysostomus: Potuisset
Ioseph dicere: O angele Dei, nonne tu praedixisti mihi: Quia quod nascetur
ex ea, de Spiritu Sancto est. Et quomodo iubes nunc fugere? Quomodo filius
dei ante hominem fugit? Aut quis liberet de inimicis, si et ipse inimicos suos
Maria,
mater,
Ioseph,
Iesus,
puer,
angelus,
monitus,
somnium,
Herodes,
Aegyptum
Chrysostomus 017.
c. 05-06.
bibliai exemplum –
továbbgondolva
(kitalált párbeszéd)
timet? Haec non dixit, quia iam tot testimoniis fuit certificatus, quod firmiter
credebat omnia circa ipsum ex divina dispositione fieri.
quia dicit Mattheus de Cracoviense?, quod eadem nocte Dominus Aegyptum
intravit, quam populus Israel inde exivit. Et sicut tunc non fuit domus, in qua
non iacebat primogenitum mortuum, ita tunc non fuit templum, in quo non
corruisset idolum
nox,
Aegyptum,
populus Israel,
exodus,
primogeniti,
templum,
idolum corruere,
idol
Mattheus de
Cracoviense?
017.
c. 06.
bibliai történethez
kapcsolódó
exemplum
Et erat ibi usque ad obitum Herodis. Dicit enim Symon de Cassia: Iam
incipiebat cudi gladius doloris, cum tenera proles cogeretur regum timore
Aegyptias provincias incolere. Vadit peregre angelorum domina originali
relicta patria. Et subdit: Ecce regina mundi Aegyptiacas ingreditur civitates.
Nulla iuvencula, nulla pedisequa, nec famulorum copia legitur concomitata.
Non curribus aut equis subvecta, sed ut paupercula incedebat. Conducit
carpentarius hospitium, introducit matrem cum prole, congregat modicam
supellectilem ad fovendam et prolem. Artis carpentariae instrumenta
producit, incipit inquirere, si ex illa modicam posset captare stipam.
Denunciat se in arte peritum. Explorat, si quis conveniat pro mercede, ut
sustentare Virginem Matrem et posset alere prolem. Necnon ob id etiam
insinuat se huius artis magistrum, ne otiosus videretur ad illam provinciam
accessisse. Mater et Virgo Maria laboribus insistit, et quaerit sic stipendia.
Sic nota omnibus magis quam ingrederetur limina vicinorum. Admirantur
omnes, quod in Aegypto similis mulier nunquam fuit. Trahit omnes in sui
considerationem propter suam honestatem, velut magnes ad se ferrum
secreto tractu naturae. Nam talem gratiam in Virgine Matre Deus posuit, ut
nullus eam intueatur, quin eam diligeret; nec ita diligeret, quod aliqua
concupiscentia mala insurgeret. Nec meditabatur de amoenitate patriae, nec
stimulabat Ioseph, si tempus repatriandi adesset. Non attaediabatur
peregrinationis sufferre incommoda. Non conturbat virum multa reficientia,
sed in paucis contenta et supernis intenta, et quid pater aeternus decernat,
expectat, ut iussionibus divinis oboediat. Haec ille. Et erat ibi usque ad
obitum Herodis, id est septem annis.
Maria,
Virgo Maria,
Aegyptum,
carpentarius,
Ioseph,
simplicitas,
proles,
in paucis contenta,
oboedientia,
septem anni
Symon de Cassia 017.
c. 07-08.
bibliai eseményhez
kapcsolódó
exemplum
továbbgondolt
bibliai esemény
Mária élete
egyiptomban
supervenit aliqua plaga impediens ex Dei misericordia, sicut Paulo Act. IX.,
qui intendebat fideles vinctos perducere in Hierusalem.
Paulus,
fideles vincti,
Christiani,
Hierusalem
Act. IX. 017.
c. 09.
bibliai exemplum -
utalás
Isti namque sunt septem anni Aegyptiis pie exhibiti, qui, ut dictum est,
dantur peccatoribus quasi Aegyptiis.
septem anni,
Maria,
Ioseph,
Aegyptum,
Christus
017.
c. 11.
bibliai exemplum -
utalás
Tunc videns Herodes, quia illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens
occidit omnes pueros, qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius, a
bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. Iratus itaque
erat valde propter caelum regni, quod timebat, ne amitteret (…) Unde
Herodes, licet audita nativitate Christi a magis statim cogitavit occidere,
tamen distulit propter tria. (…) fuit citatus ad curiam Romanam ad
instantiam filiorum suorum, scilicet Aristoboli et Alexandri, quia ipsum
accusaverunt apud caesarem. Et ideo non fuit ausus tunc pueros occidere, ne
vinceretur de crudelitate. Unde eundo et redeundo pausavit annum aut plus.
Et rediens accepta fiducia a Romanis auditisque miraculis de Christi
nativitate - quomodo angelus pastoribus apparuit, et quomodo Simeon
commendavit et benedixit in Hierusalem, ac Anna sancta vidua laudavit -
iratus est valde, non intelligens miser illud Prover. XXI.: Non est prudentia,
non est sapientia, neque fortitudo contra Dominum, et eiusdem III.: Illusores
ipse deludit. Chrysostomus.: Herodes debuit amicari, et coepit irasci, et in ira
mittens occidit omnes pueros, id est, occidi fecit per milites. Unde nequitiosa
iussionis Herodis executio apparet ex tribus, scilicet:
Herodes,
magi,
ira,
Betlehem,
bimatus,
pueri,
Roma,
Aristobolus,
Alexandrus,
caesar,
Simeon,
Anna,
Hierusalem,
pueros occidere
Mt 2,16 017.
c. 11-12.
bibliai exemplum
Unde Chrysostomus: Herodes forsitan dicebat intra se: Quis puer ille?
Antequam nascatur in terra, iam apparet in caelo. Nondum ipse se ostendit,
et iam omnes illum quaerunt, et adhuc terrenum populum non habet, et
quaerunt eum iam incliti caelestes, id est stellae, quae sibi ministrant. Quis
est ille, qui antequam mecum pugnet, iam vincit; antequam vincat, iam
regnat. Quid putas, facturus est ille in regno meo, si creverit? Ego et bona
hominibus porrigo, et gladium porto. Qui non diligit, saltem timeat. Sic misit
et interfecit omnes pueros, ut inveniret unum in omnibus.
Herodes,
innocentes,
cogitatio Herodis,
rex,
regnum
Chrysostomus 017.
c. 12.
bibliai exemplum -
továbbgondolva
unde satellites Herodis diffusi in Bethleem, et circumquaque in villis et
castellis rapiebant innocentes tamquam lupi agnos. Quosdam decapitabant,
quosdam per medium dividebant, nonnulos transfigebant, plerosque
suffocabant, alios ad parietem vel lapides allidebant, quorum corpora
proiciebant in plateis, vel flentibus matribus dabant. Ipsi vero aspersi
sanguine innocente.
Herodes,
satelles,
innocentes,
Betlehem,
pueri,
mors,
crudelitas
017.
c. 13.
bibliai exemplum -
továbbgondolva
Augustinus in sermone III. de Innocentibus: Cum parvuli victimabantur,
matres misere lamentabantur. Ululabant matres, quia agnos perdunt. Sed
voce balantes matres crines dissipabant, et ornamenta capitis amittebant.
Quantis modis volebant infantes abscondere, ipsi se publicabant, nesciebant
tacere, nondum didicerant formidare. Mater pugnabat, et carnifex trahebat,
illa tenebat. Ad carnificem mater clamabat: Quid separas a me, quod genui
ex me? Uterus meus genuit, ubera mea lacte nutrierunt, et tu crudelis
interimis. Modo fuderunt viscera mea, et tu illidis in terram. Alia dicebat
mater: Occide matrem cum puero, ut quid me mittis manere, si culpa est
mea. Sed si non est crimen, iunge mihi mortem. Alia dicebat: Quid apud me
quaeritis? Unum quaeritis, et omnes occiditis.
innocentes,
matres,
lamentatio
Augustinus in
sermone III. de
Innocentibus
017.
c. 14.
bibliai exemplum -
továbbgondolva
quia prius die Nativitatis Domini recoluit revelationem Iudaeis factam, dum
angelus pastoribus iudicavit Christi nativitatem.
Nativitas Domini,
pastores,
angelus,
revelaio
020.
c. 01.
bibliai exemplum -
utalás
Nunc magi, qui fuerant gentiles, stella duce venerunt ad adorandum nati
regis maiestatem.
magi,
stella,
adoratio,
Iesus,
nativitas Domini
020.
c. 01.
bibliai exemplum -
utalás
magi isti stellam materialem in oriente respectu Hierosolimam, qua visa
statim intellexerunt, quod illa esset stella, quam olim Ballam predixerat, dum
ad petitionem Balach regis Moabitarum venisset maledicere populum Israel.
Quem de monte videns coepit laudare dicens: Quam pulchra sunt tentoria
tua, Israel, etc., et subdidit: Orietur stella ex Iacob et virga consurget ex
Israel. Videbo eum, sed non modo, intueor eum, sed non prope. Num. XXIII.
magi,
stella,
Hierosolyma,
Balam,
propheta,
praedicere,
rex Moabitarum,
Blach,
Iacob,
Israel
Num. XXIII.
Nm 24,5
Nm 24,17
020.
c. 02-03.
bibliai exemplum -
utalás
Hanc etiam stellam a Balaam prophetizatam Nume XXIIII. intellexerunt fore
ex multis. Primo ex situ, quia non erat in firmamento fixa cum aliis, sed in
aere vicino terrae. Secundo intellexerunt ex motu, quia secundum
Damascenum quinque movebatur ab oriente in meridiem et iterum ad
aquilonem, quia viam dirigebat magorum. Tertio ex illuminatione
intellexerunt, quia non solum in nocte, sed etiam in die illuminando viam
eorum dirigebat, cuius claritatem solis claritas non poterat obumbrare. Immo
secundum Fulgentium erat clarior in meridie.Quarto ex actionem quia
aliquando apparebat, aliquando se occultabat, quando scilicet Hierosolymam
appropinquerunt, postquam autem egressi sunt, iterum se manifestavit.
magi,
stella,
Bala,
propheta,
motus stellae,
Hierosolyma
Nume XXIIII.
Damascenum
Fulgentium
020.
c. 04.
bibliai exemplum -
utalás
Pastoribus vero Iudaeis, qui secundum legem rationabiliter vivebant, angelus
rationalis Christi nativitatem indicavit. Iustis vero et perfectis, scilicet
Simeoni et Annae tempore Christi praesentationis in templum tamquam
spiritualibus non stella vel angelus, sed ipse Sanctus Spiritus inspiravit, qui
mox cum Christo et Deo iocundati prophetabant et confitebantur.
nativitas Domini,
angelus,
pastores,
Simeon,
Anna,
stella,
magi
020.
c. 05.
bibliai exemplum -
utalás
Unde et Leo papa: Sic - inquit - omnibus nobis profuit, quia post
resurrectionem Domini vestigia vulnerum in corpore eius Thomae apostoli
exploravit manus.
resurrectio,
vulnera,
Thomas,
manus,
apostoli,
Leo papa 020. c.
06.
bibliai exemplum -
utalás
quod dum isti tres nutu Dei essent insiles et tractarent de ortu stellae, quam
Balaam praedixerat, ecce ut Christus Dominus egressus est de utero Virginis
in media nocte, statim stella in oriente apparuit magis, et omnes eos in
admirationem convertit, ac intus illustravit et redocuit, quod sine mora irent
ad inquirendum natum regem Iudaeorum, qui est Deus et homo salvator ab
aeterno supplitio. Qui mox concorditer dixerunt: Hoc signum magni regis
est. Eamus et inquiramus eum et offeramus ei munera! Acceptis secum
muneribus ire coeperunt per dromedarios (qui sunt velocissimi) versus
Iudaeam secundum stellae ducatum, quae antecedebat eos. Fulgebat tam in
die, quam in nocte, et ubi debebant quiescere, ipsa stabat, et per denia eos
stella quasi trahebat. Et dum per aliquot dies sequentes stellam dulciter et
iocunde venissent et appropinquere Hierosolymis coepissent, stella occultata
est ab eis.
magi,
stella,
nativitas Domini,
Virgo,
nox,
rex Iudaeorum,
Hierosolyma
020. c.
07-08.
bibliai exemplum -
továbbgondolva
Et dum sic conferrent ad invicem, determinaverunt, ut in Hierosolymam
civitatem regiam diverterent, et ibi natum regem invenirent. Intrantes autem
regio comitatu et solemni ornatu ad Herodem, et cum famuli regis vidissent
tam solemnes personas, nunciaverunt Herodi, qui egressus quaerebat per
interpretem, quid quaererent. Isti dixerunt: "Ubi est, qui natus est, rex
Iudaeorum?" Herodes vero statim obstupuit et dixit: "Quomodo scitis, quod
rex Iudaeorum natus sit?" Responderunt: "Vidimus, o domine, mirabilem
stellam eius et nos in admirationem convertit, ut dimitteremus regnum
nostrum et quaereremus natum regem ad adorandum cum muneribus
decentibus. Et ipsa stella semper praecedebat nos, nisi ante hanc civitatem se
occultavit. Cogitavimus igitur in hac civitate fore natum, unde quaesivimus,
si constat locus vobis, ubi sit ille rex natus, quia certitudinaliter scimus eum
natum revelatione caelica, sed ignoramus locum." Qui dicere eis potuit: "O
vos domini, videmini sapientes opulenti et potentes, sed certe leves et
decepti, qui tantis laboribus, expensis unam erraticam stellam secuti estis."
Qui respondere potuerunt: "Vere decepti non sumus, quia illa stella sic nos
illustravit in corde et certificavit, quod parti sumus usque ad mortem
quaerere regem Iudaeorum spretis mundi omnibus pompis, dum modo
cognoscamus eum, sed quae sumus, dicite: "Ubi est, qui natus est, rex
Iudaeorum?”
Hierosolyma,
Herodes,
magi,
nativitas Domini,
rex Iudaeorum
020.
c. 08.
bibliai exemplum -
továbbgondolva
Nam postquam Herodes callida cautela declinasset magos, turbatus
vehementer et omnis Hierosolyma cum illo, id est maiores de Hierosolyma,
qui quodam modo et virtualiter totam civitatem repraesentabant. (…) Ob hoc
secundum Chrysostomum omnes libros Iudaeorum, qui genealogiam regum
continebant, cremari fecerat. Iudaei vero quasi simulatorie turbationem
praetendebant, videlicet ne pugnantibus ad invicem regibus ipsi vexarentur.
Quin potius iniqui erant, imo de adventu iusti gaudere non poterant. Sicque
rex Herodes turbatus congregavit principes sacerdotum et scribas et
sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur.
Herodes,
nativitas Domini,
magi,
declinare magos,
Hierosolyma,
libri Iudaeorum,
cremare,
turbatio,
sacerdotes,
scribae
Chrysostomum 020.
c. 09.
bibliai exemplum -
továbbgondolva
Herodes haec audiens statim dolose cogitare coepit, quomodo Christum
natum regem perdere posset. Unde exclusis Iudaeis timens de eorum
infidelitate, ne regem suum reciperent et ipsum reicerent, vocatis magis
diligenter didicit ab eis tempus stellae, quando apparuit eis. Et mittens eos in
Bethleem ostendit ipsis forte viam dicens: Per hanc portam exeatis et illuc
tendatis et interrogate studiose de puero, et cum inveneritis, revertamini ad
me, et ego cum honore recipiam vos. Et tandem vadam et ego eum
reverenter adorabo. Haec autem dicebat, ut tam magos, quam natum regem
facilius perdere posset.
Herodes,
nativitas Domini,
Christus,
Christum perdere,
Iudaei,
Betlehem,
magi
020. c.
11.
bibliai exemplum -
továbbgondolva
Magi vero rege Herode audito et confortati legis testimonio, ubi per ora
Iudaeorum Christum invenerant, abierunt versus Bethleem et ecce stella,
quam viderant in oriente, iterum apparuit eis et ante eos ibat, quam videntes
gavisi sunt gaudio magnó valde. Ipsa autem stella in Bethleem, ubi puer erat,
coepit fulgere, coepit descendere, ac si diceret: Hic est ille rex, quem indico
et quem lex prophetat. Unde magi natum regem invenerunt in matris gremio,
quia dicit Mat. II.: Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre
eius.
magi,
Herodes,
nativitas Domini,
Christus,
Betlehem,
puer,
mater
Mat. II.
Mt 2,11.
020.
c. 12.
bibliai exemplum -
továbbgondolva
Postquam ingressi viderunt egregiam virginem elegantem puerum gremio
virgineo tenentem, tanto stupore sunt percussi, quod statim cadentes proni in
terra adoraverunt eum tamquam onium regum creatorem, gubernatorem,
redemptorem ac glorificatorem. Unde statim munera ei obtulerunt, singuli
singula, id est omnes tres tria dona. Tria etiam dona a nato rege se recepisse
cognoverunt, scilicet corpus, res et animam. De istis omnibus homagium sibi
praestant: de superbia corporali, quia excelsi reges humiliter sunt prostrati,
de superbia spirituali – adoraverunt fideliter, de superbia temporali – munera
ei obtulerunt, scilicet aurum, thus et mirrham.
magi,
nativitas Domini,
Virgo Maria,
dona,
aurum,
thus,
mirrha
020.
c. 12.
bibliai exemplum
Magna profecto fuit devotio in istis regibus ad natum Christum, qui mox ut
viderunt, in terra se prostraverunt, forte manus et pedes iam pro salute
humani generis sexta diei circumcisione vulnerati Iesu osculantes et eum
Deum proclamantes. Unde Chrysostomus super Mat.: Si magi terrenum
regem quaerere venissent, fuissent confusi, quia tanti itineris laborem sine
causa suscepissent. Unde nec adorassent, nec munera ei obtulissent. Nunc
autem viderunt hominem et cognoverunt redemptorem illuminati in fide.
magi,
nativitas Domini,
osculare,
devotio,
devotio magorum
Chrysostomus super
Mat.
020.
c. 12-13.
bibliai exemplum
Nam postquam sic devote viderunt et adoraverunt Deum in humanitate
natum, ac munera ei obtulerunt. Interim autem advenit sanctus Ioseph et
mirabatur de tam solennibus hominibus humiliter forte lachrymantibus ex
devotione et colloquentibus. Pie credendum est, quod saltem per interpretem
colloquebantur cum honesta virgine matre de puero, et quaerere potuerunt
dicentes: Quomodo tu, felix virgo, hunc Dei filium concepisti?
Prudentissima vero Virgo dicere potuit: Eram ego – inquit – puella a
iuventute in templo Domini, Domino serviens cum proposito perpetuae
virginitatis, et sum desponsata huic sancto homini et virgini Ioseph. Tandem
venit ad me angelus Domini Gabriel et mihi annunciavit hunc filium Dei,
quem prophetae longe ante praedixerant. Et postquam ego consensum dedi,
sttim ex Spiritu Sancto concepi. Cuius partum miraculose cognata mea
Elizabeth pariendo praevenit, quae absque ullo dicente filium Dei in utero
meo fore intellexit. Et disponente Deo in diversorio hoc peperi sine dolore.
Imo inaestimabili gaudio hunc caeli heredem, quem videtis, qui est Deus et
homo, mihi Dominus et filius. Et mox ut reclinavi in presepium, venerunt
pastores, quibus angelus exultans annunciavit cum multitudine caelestis
exercitus. Et ecce, quem videtis, hic est gaudium cordis mei et omnium
hominum salus. Qui dicere potuerunt: O felix virgo! O beata mater, quae
talem peperisti filium! Nobis namque in ipsa hora nativitatis eius stella
apparuit et statim ad eum inquirendum induxit. Sed dic nobis, sancta Virgo,
quid servitium optat iste Dei filius? Quae ait: Credo, quod fidem, spem et
caritatem, id est credatis, quod iste est verus Deus et homo, et sperate per
hunc aeternaliter beatificari, et diligite eum prae omnibus. Qui dixerunt:
Haec omnia stella apparente in corde nostro fixa sunt. Quibus virgo dicere
potuit: Videte de utero meo natum: quantam elegit humilitatem et pietatem.
Sectamini si ei placere cupitis. Et tandem in nocte angelus admonuit eos in
visu, ne redirent ad Herodem, quod mane facto retulerunt virgini, et
possibile est, quod rogaverint: O beata virgo! O sacra mater! Sis devota ad
eum, qui te elegit, obsequere ei et ora pro nobis! Et valefacientes per aliam
magi,
nativitas Domini,
munera,
Ioseph,
Maria,
Filius Dei
020.
c. 14-15.
bibliai exemplum –
továbbgondolva
kitalált dialógus
viam reversi sunt in regionem suam.
Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: Ubi est, qui natus
est, rex Iudaeorum. Matth. II.
magi,
magus,
Hierosolyma,
rex Iudaeorum
Matth. II.
Mt 2,1
021.
c. 01.
bibliai exemplum –
utalás
medicus animarum Christus isto die tricesimo anno praeparavit lavacrum
regenerationis, dum ipse primus baptizari voluit a Iohanne
Christus,
baptismus,
30 annorum,
Iohannes Baptista
021.
c. 03.
bibliai exemplum –
utalás
Ideo contra hoc malum delectationis Salvator hodie tricesimo primo aetatis
suae anno convertit aquam in vinum ad designandum, quod temporalis
tribulatio mutabitur in vinum condolationis divinae, secundum quod dicit
Ps.: Secundum multitudinem dolorum meorum consolationes tuae
laetificaverunt animam meam.
Christus,
aqua,
vinum,
30 anni,
aquam in vinum
convertere
021. c.
03-04.
bibliai exemplum –
utalás
quia viso signo caelesti nec moram contraxerunt, nec tepide iter aggressi
sunt, quin potius festine surgentes spatio XIII dierum a finibus Persarum et
Caldeorum in Iudaeam devenerunt. Quos Hieronymus dicit vectos
dromedariis, qui sunt animalia minora camelis, sed velociora. Huic consonat
Esa. LX. ca dicens: Mirabitur cor tuum, Hierusalem, quoniam fortitudo
gentium venerit tibi. Mundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et
Effa. Quae animalia diffusa fuerunt circumquaque iuxta Hierusalem de
exercitu trium regum. Augustinus vero dicit miraculose factum, ut iter unius
anni in XIII diebus perficerent.
signum,
magi,
stella,
dromedari,
spatium
021.
c. 04-05.
bibliai exemplum –
utalás,
továbbgondolva
Unde isti sancti Magi non solum diligenter scrutabantur scripturas de
Christo, se et vigilabant et orabant in monte victoriali.
magus,
magi,
scripturae,
signa,
mons victorialis
021.
c. 06.
bibliai exemplum –
utalás
Orabant certe Magi visa stella Dominum, et forte dicebant: O Creator
omnium, o Rector caelestium, fac nos ad tuam sanctam cognitionem venire,
manifesta nobis, o Domine Deus, voluntatem tuam! Ecce omnibus dimissis
parati sumus te quaerere cum labore, penuria et morte.
magus,
magi,
stella
021.
c. 06.
bibliai exemplum –
továbbgondolva
Nam inventum honoraverunt humiliter se prosternentes, adoraverunt in
ipsum credentes, dotaverunt munera ei offerentes.
magus,
magi,
munera,
honorare,
prosternere,
adoratio
021.
c. 07.
bibliai exemplum –
utalás
O quam multi ex eorum servis dicebant: "Domini revertamur, ecce abscondit
se stella." Ecce rex crudelis istius regni residet in hac opulenta civitate.
"Revera omnes, trucidabimur, si audierit, quod noviter natum regem
quaerimus." Sed ipsi constantes non omiserunt, sed potius publice quaerendo
dicebant: Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Isti igitur sancti reges forma
facti sunt omnibus Christum quaerentibus.
magi,
magus,
stella,
rex,
Herodes
021.
c. 07.
bibliai exemplum –
továbbgondolva
Demum sub hoc titulo voluit mori, quem Pilatus scripserat: Iesus Nazarenus,
Rex Iudaeorum.
Iesus,
mors,
crux,
Pilatus,
inscriptio
Ioh 19,19 021.
c. 12.
bibliai exemplum –
utalás
sancti reges professi sunt in adoratione devota, quia postquam Herodes eos
clam vocatos misit in Bethleem natum regem inquirendum, egressi de
civitate certificati ex Dei magni lege viderunt protinus stellam iterum ante se
fulgentem cum maximo gaudio, devenerunt ad locum, ubi puer erat. Et ut
dicit Historia de tribus regibus, regaliter se induerunt et cum muneribus
regiis diversorium intraverunt. Et ibi solum puerum cum Maria, matre eius
invenerunt. Et statim ardenti devotione succensi prociderunt et adoraverunt.
Unde Leo papa: Reges enim erant et tamen puerum venerantur in fascia; et
divites, et tamen pauperculo genuflectunt; sapientes erant, et tamen infantem
adorant nondum verba proferentem. Hinc Chrysostomus: Invenerunt puerum
cum Maria, matre eius non diademate coronatum aut in lecto aureo
recumbentem, sed vix tunicam habentem unam, non ad ornatum corporis,
sed ad nuditatis tegumentum.
Et forte Virgo Maria adventum Magorum praesciverat, ut dum essent ante
tugurium, intuens magnae potentiae viros (ut aliqui volunt) tulit ipsa puerum
de cunis, id est de praesepio. Hoc enim fuit magnum gaudium Virginis, quod
altissimus Dei filius talem locum ad nascendum sibi elegerat, et posuit
ipsum inter sua brachia. Magi igitur ingressi corruerunt in facies suas
reverentes matrem propter filium et dicentes: "Haec est illa felix mater, quae
Deum peperit! Haec est porta caeli, haec est advocata peccatorum, haec est
magi,
reges,
Herodes,
Betlehem,
stella,
munera,
Virgo Maria
ut dicit Historia de
tribus regibus
021.
c. 12-13.
bibliai exemplum –
továbbgondolva
terror daemonum, haec est illa virgo, quam qui invenerit, inveniet vitam et
hauriet salutem a Domino!" Quia Maria sine filio non invenitur, qui est vita.
Ergo Magi invenerunt puerum cum Maria, matre eius, et procidentes
adoraverunt.
Nam regio more eorum quilibet obtulit aurum, thus et mirrham, magi,
nativitas Domini,
aurum,
thus,
mirrha
021.
c. 13.
bibliai exemplum –
továbbgondolva
Quos post Domini ascensionem Thomas apostolus baptizavit, cum quibus
eorum regna ad veram Christi fidem convertit. Postremo gloriose defuncti
sepulti sunt circa montem Faus.
Helena demum, mater Constantini imperatoris audiens trium regum reliquias
circa dictum montem reconditas cum honore suscepit et Constantinopolim
detulit. Deinde tempore Mauricii imperatoris dicta civitas rebellavit, qui
auxilio Mediolanensium civitatem vi cepit et trium regum reliquias ipsis
condonavit. Novissime per Henricum imperatorem, postquam Mediolanum
possedit, in Coloniam per Renum fluvium detulit ipsas reliquias, ubi in
magna devotione et reverentia conservantur, quia de gentilibus primum ipsi
mundi Salvatorem querentes et dicentes: Ubi est, qui natus est, rex
Iudeorum, invenerunt,
magi,
magus,
Thomas apostolus,
baptismus,
Constantinus,
Helena,
mater Constantini,
reliquiae,
Mediolanum,
Colonia
021.
c. 14.
bibliai exemplum –
szereplők története
továbbgondolva
(legenda?)
Saule, Saule, quid me persequeris? Qui dixit: Quis es, Domine?
Haec verba dicebat Paulo apostolo ille Iesus benedictus, qui pro hominibus
crudelem subiit mortem, resurrexit ac in caelum ascendit nolens aliquem
perire, sed omnes homines ad agnitionem veritatis venire.
Saul,
Iesus,
conversio Pauli
Act. IX.
Act 9,4
022.
c. 01.
bibliai exemplum -
utalás
ut latroni iuxta latus Christi pendenti, ut dicit Augustinus: Quis - inquit -
illum docebat, nisi qui iuxta illum pendebat? Erat illi fixus in latere, sed
habitabat in corde. Unde dicebat Salvatori: Memento mei, dum veneris in
regnum tuum!
latro dexter,
Iesus,
crux,
regnum caelorum
Augustinus 022.
c. 02.
bibliai exemplum -
utalás
Nam quando trahebatur beatus Stephanus extra civitatem Hierusalem, et pro
fidei veritate lapidabatur, Paulus omnium lapidantium vestimenta
custodiebat, quasi de omnium manibus lapidasset. Volebat igitur mortem
eius, et laborabat ad hoc sententiam exsecutioni deferendo. Unde dicitur:
Testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis, qui vocabatur
Saulus, et infra: Saulus autem erat consentiens neci eius. Nam ipse post
conversionem dixit Domino sibi in extasi apparenti et dicenti, ut exiret de
Hierusalem, quia non susciperent verba eius: Domine - ait -, ipsi sciunt, quia
ego eram concludens in carcerem et cedens per synagogas eos, qui
crediderunt in te, et cum funderetur sanguis Stephani, testis tui ego stabam
et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium eum.
sanctus Stephanus,
protomartyr,
Hierusalem,
Paulus,
lapidatio,
vestimentum,
Saulus
Act 7,57
Act 7,59
022.
c. 06-07.
bibliai exemplum
Unde dicitur: Saulus devastabat Ecclesiam per domos intrans et trahens
viros ac mulieres tradebat in custodiam. Et ca. IX. habetur, quod spirando
furebat, minabatur Christianis et cedebat eos ligando affligebat. Accessit
igitur ad principem sacerdotum et petiit ab eo epistolam in Damascum, et si
quos invenisset huius viae viros ac mulieres, senes et iuvenes, sanctos et
innocentes vinctos perduceret in Hierusalem, scilicet ad torquendum,
cruciandum et fidem negandum.
Unde devotissimi Christi discipuli clamabant lacrimabiliter ad Dominum
dicentes: "O Christe crucifixe, o Deus infinitae potentiae, o Pastor aeterne,
respice de solio maiestatis tuae super oves pretio sanguinis tui redemptas,
vide et visita vineam istam, quam manus tua recenter plantavit, verbo vitae
rigavit et exemplo stabilivit! Ecce os dolosi et peccatoris Sauli super te et
nos apertum est, ecce sanctos tanquam oves mactat, quasi lupus lacerat,
dispergit et reliqua pedibus conculcat. Cur, piissime Christe blasphemum
non vindicas? Cur homicidam toleras? Cur praesumptuosum non humilias?
Cur hereditatem tuam devastanti non obvias? Qui est totus malus perversus,
adversus te malitia armatus, nomen sanctum tuum machinatur delere de
terra, pro quo tanquam oves occisionis mori parati sumus? O quantum
malum in Damasco contra sanctos exercebit, pro quibus iam ire coepit! Quid
igitur facies de eo? Et si terra absorbebit, meretur, si vero ad te traxeris,
misericordiam tuam magnam in eo ostendes!" Et quia Dominus prope est
omnibus invocantibus, eum in veritate subito circumfulsit cum lux de caelo
et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me
persequeris? Cur meum membrum dilanias, cur nomen meum blasphemas,
cur legem meam distruis? Durum est tibi calcitrare contra stimulum. Ecce
patet eius detestabilis offensio contra Deum et sanctos, quem tamen divina
Saulus,
ecclesia,
furor,
devastatio,
Damascus,
torquere,
cruciari
Actuum VIII.
Act 8,8
Act 9,1-2
022.
c. 08-09.
bibliai exemplum -
továbbgondolva
pietas ad se convertit miraculose.
Unde cum iuxta crucis imaginem beati Petrus et Paulus depinguntur, Petrus
apostolus a sinistris, Paulus vero a dexteris scribuntur, quia ille de terris, iste
de caelis est ad Christi noticiam vocatus.
Petrus apostolus,
Paulus apostolus,
dexter,
sinister
022.
c. 09.
Cuius quidem conversio talis fuit: Cum ex subita luce de caelo corruisset in
terram, ecce benignus Christus de luce sic alloquitur eum:
- Saule, Saule, quid me persequeris, ac si diceret: "Sic recipio iniuriam
meorum, ac si mihi in dextera patris regnanti inferres." Ideo scias, quod
durum est tibi contra stimulum calcitrare, quasi diceret: "Tu es quasi
iumentum in iugo potestatis meae." Qui dixit: Quis es, Domine? Et ille: Ego
sum Iesus, quem tu persequeris. Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid
me vis facere? Et Dominus ad eum: Surge et ingredere civitatem, et ibi
dicetur tibi, quid te oporteat facere. Viri autem, qui comitabantur eum cum
eo audiebant quidem vocem, neminem tamen videbant. Qui surrexit de terra
apertisque oculis nihil videbat. Ad manus eum trahentes introduxerunt
Damascum, et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit neque
bibit, ut patet Act. IX. et in epistola.
conversio Pauli,
Saulus,
Iesus,
civitas,
oculus,
Damascus,
manducare,
bibere
Act. IX. et in
epistola
Act 9,4-9
022.
c. 11.
bibliai exemplum
Quinque namque documenta accipere poterimus ex beati Pauli conversione,
si bene mentis oculis inspicimus tamquam ad vividum speculum.
beatus Paulus,
conversio,
mentis oculus,
inspicere vividum,
speculum
022.
c. 11.
Sic beato Stephano non pepercit, cum quo familiariter in schola Gamalielis
conversatus erat. Sed viros ac mulieres vinctos ducere volebat in
Hierusalem.
sanctus Stephanus,
protomartyr,
Gamaliel,
Paulus,
devastatio,
Hierusalem
Act IX.
Cf Act 9,2
022.
c. 14.
bibliai exemplum -
utalás
Disputabat enim etiam cum sapientissimis Graecis, ut habetur, et quendam
magum Borien nomine superavit, et insuper excaecavit, qui Sergium Paulum
conabatur pervertere, quem Saulus convertit, unde et Paulus nominatus est.
Paulus, apostolus,
sapientes,
magus,
Borien
Act. IX.
Act 9,29
Act 13,6-12
022.
c. 14.
bibliai exemplum –
utalás
Et cum de Damasco per portam, per murum fuisset demissus, non ivit mox
Hierusalem ad apostolos, sed abiit in Arabiam et ibi evangelisavit. Et inde
reversus iterum Damascum post annos tres venit Hierusalem videre Petrum
ad Gal. I. Et cum voluisset se iungere discipulis, omnes timebant eum, non
credebant, quod esset discipulus. Sed Barnabas apprehensum illum duxit ad
apostolos et narravit illis, quoniam in via vidisset Dominum, et qualiter ei
locutus fuisset, et quod fideliter egisset in Damasco.
Paulus,
Arabia,
Damascus,
Hierusalem,
conversio Pauli,
discipuli,
Barnabas
ad Gal. I.
Cf Gal 1,17-18
Act IX.
Act 9,27
022.
c. 14-15.
bibliai exemplum –
utalás
Dicitur enim, quod cum Agabus propheta venisset ad eum, tulit zonam eius
et alligavit sibi pedes dicens: Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est
haec zona, sic alligabunt Iudaei in Hierusalem et tradent in manus gentium.
Quod cum audissent discipuli, rogaverunt, ne ascenderet Hierusalem. Qui
dixit: Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego non solum alligari,
sed et mori in Hierusalem paratus sum pro nomine Domini Iesu.
Paulus,
apostolus,
Agabus,
propheta,
discipuli,
zona,
mors,
Hierusalem
Act XXI.
Act 21,10-13
022.
c. 15.
bibliai exemplum –
utalás
Quingentis vicibus legitur nomen Iesu in suis epistolis scripsisse, et insuper
post mortem caput eius ter nomen illud proclamasse.
nomen Iesu,
caput [Pauli]
022.
c. 15.
Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et filiis
Israel. Ego enim ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
Ad gloriam beati Pauli praedicatoris gentium haec verba dicunt, quae
quidem pius Iesus in visione apparens Ananiae dicebat assecurando ipsum,
ut iret ad ipsum Paulum, quem iam prostraverat et excaecaverat et baptizaret
et illuminaret.
Saulus,
Paulus apostolus,
conversio Pauli,
Ananias,
Iesus,
baptismus,
excaecare,
illuminare
Act. IX.
Act 9,15
023.
c. 01.
bibliai exemplum -
utalás
De quo dicitur, quod dum acceptis epistolis spirans iret in Damascum, ut
fideles vinctos adduceret in Hierusalem, circumfulsit eum lux de caelo, id est
illuminatio divina.
Saulus,
Paulus,
apostolus,
Damascus,
Hierusalem,
fideles,
Christiani,
lux,
caelum,
conversio Pauli
023.
c. 01.
bibliai exemplum -
utalás
Ideo hoc Saulo subditur: Tremens et stupens dixit: Quis es, Domine? At ille:
Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Non dixit: "cuius servos
persequeris", quia Christus nostrum caput sibi reputat, quod suis membris
impenditur. Iuxta illud: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
Deinde Iesus subiunxit: Durum est tibi calcitrare contra stimulum. Propter
quae verba pavidus statim ex timore immutatum est eius liberum arbitrium
de conatu persecutionis in suum obsequium dicens: Domine, quid me vis
facere?
Saulus,
conversio Pauli,
Iesus
Math. XXV.
Mt 25,40
023.
c. 01-02.
bibliai exemplum -
továbbgondolva
Haec fuit in Paulo, quia socii apertis oculis nihil videntem introduxerunt
Damascum, et erat ibi tribus diebus non manducans neque bibens, sed orans,
dolens et ingemiscens. Hinc: Tunc salus peccatorum incipit, cum veraciter
pro delictis ingemiscit.
Saulus,
Paulus apostolus,
conversio Pauli,
Damascus,
oculus,
caecus,
tres dies
Hugo de Sancto
Victore
023.
c. 02.
bibliai exemplum -
utalás
Cui Dominus Jesus per visum apparens dixit: Surge et vade in vicum, qui
vocatur rectus, et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tharsensem. Quia
ut dicit Lyra: de Tharsis erat oriundus. Illuc enim pater eius translatus fuerat
de Iudaea, et ibi creverat in potestate et fama. Addidit Dominus: Ecce enim
orat, quasi diceret: "mentem elevatam habet ad Deum." Ex raptu enim
Paulus regressus Deo gratias agebat, quia vidit per divinam revelationem
Ananiam introeuntem et imponentem sibi manus. Et Paulus in visu non
tantum vidit personam, sed etiam nomen eius cognovit. Ananias vero
considerata duritia Pauli dixit se excusando: Domine, paratus sum facere,
quod me iubes, sed unum est valde mirabile, quod me iubes. Quia audivi a
multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Hierusalem, et hic
habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant
nomen tuum.Quasi diceret: "Vis, ut meipsum voluntariae tradam in manus
eius, ut non vivam diutius, pro sustentatione fidelium tuorum in fide." Dixit
autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet
nomen meum coram gentibus, regibus et filiis Israel. Ego autem ostendam
illi, quanta oporteat eum pati pro nomine meo, qui tanta mala fecit fidelibus
sub nomine meo exsistentibus, ut dedecus culpae non sit sine decore
iustitiae, nec peccatum remaneat inultum etc.
Paulus,
conversio Pauli,
Tharsis,
Anananias
Act. IX.
Act 9,11–16
Lyra super II. ad
Thim. ultimo
Thomas de Aquino,
In IV Sententiarum,
lib 2, d. 34, qu. 2,
art. 1.
Thomas de Aquino,
In IV Sententiarum,
lib 4, d. 13, qu. 1,
art. 3.
023.
c. 03-04.
bibliai exemplum -
továbbgondolva
Ideo Lyra ait: Dum esset Paulus in carcere Neronis, scribebat Thimotheo, ut
ferret sibi paenulam. Erat autem paenula vestis consularis, quae a Romanis
data fuit patri Pauli in signum amicitiae cum ipso, et quod esset factus civis
Romanus. Quam reservaverat Paulus ob memoriam patris et in signum, quod
esset civis Romanus, si necessitas incumberet hoc ostendendi.
Paulus apostolus,
carcer,
Nero,
Thimotheus,
paenula,
vestis consularis,
pater Pauli,
civis Romanus
Lyra super hunc
locum II. Thim. IV.
"Paenulam, quam
reliqui Troade apud
Carpum veniens,
affer tecum et libros"
023.
c. 05.
bibliai exemplum –
továbbgondolva
Unde cum Dominus diceret Paulo: Exi velociter de Hierusalem, quoniam
non recipient testimonum tuum de me. Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt, quia
ego, eram concludens in carcerem, et cedens per synagogas eos, qui
credebant in te. Et cum fundaretur sanguis Stephani, testis tui, ego astabam
et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum.
Paulus,
conversio Pauli,
Hierusalem,
carcer,
Stephanus
protomartyr,
vestimenta
Act. XXII.
Act 22,18-20
023.
c. 06.
bibliai exemplum –
továbbgondolva
Unde dicitur: Virtutesque non modicas faciebat Deus per manus Pauli ita, ut
etiam supra languidos deferret sudaria vel semicinctia (glossa: Semicinctium
est vestis solum ab uno latere pendens), et recedebant ab eis languores, et
spiritus nequam egrediebantur. Tentaverunt autem quidam et de
circumvenientibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant
spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: Adiuro vos per Iesum, quem
Paulus praedicat. Erant autem cuiusdam principis sacerdotum septem filii,
qui haec faciebant. Respondens autem spiritus nequam dixit: Iesum novi et
Paulum scio. Vos autem qui estis, nescio. Et insiliens homo in eos, in quo
erat daemonium pessimum, invaluit contra eos et dominatus est amborum
ita, ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. Hoc autem notum factum est
omnibus Iudaeis et gentibus, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super
omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu, multique credentium
veniebant confitentes et annunciantes actus suos. Multi autem ex eis, qui
fuerunt curiosa sectati, curiosa id est artes magicas, contulerunt libros et
combusserunt eos coram omnibus, et computatis pretiis illorum, invenerunt
pecuniam denariorum quinquaginta milium.
Paulus,
Iesus,
sacerdos,
princeps sacerdotum,
septem filii,
exorcismus,
daemon,
Ephesus
Act. XIX.
Act 19, 11-19
023.
c. 09-10.
bibliai exemplum
Et similiter: Factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam
quandam habentem spiritum pithonem, id est spiritum malignum, obviare
nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando. Haec
subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi
sunt, qui annunciant vobis viam salutis. Haec autem faciebant multis diebus.
puella,
Paulus,
clamare,
Sylas,
spiritus malignus,
legitur Act. XVI.
Act 16,16-31
023.
c. 10.
bibliai exemplum –
továbbgondolva
Dolens autem Paulus dixit: Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea,
et exivit eadem hora. Videntes autem domini eius, quod exiit spes quaestus
eorum, apprehendentes Paulum et Sylam perduxerunt ad forum offerentes
eos magistratibus, et dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram,
cum sint Iudaei, et annunciant morem, quem non licet nobis facere, cum
simus Romani. Et cucurrit plebs adversus eos, et magistratus scissis tunicis
eorum iusserit illos virgis cedi. Et cum multas plagas eis imposuissent,
miserunt in carcerem praecipientes custodi, ut diligenter eos custodiret. Qui
misit in inferiorem carcerem, et pedes eorum constrinxit ligno. Media autem
nocte Paulus et Sylas orantes laudaverunt Deum, et terraemotus est factus, et
ostia aperta sunt. Expergefactus custos carceris evaginato gladio volebat se
interficere aestimans fugisse vinctos. Clamat autem Paulus dicens: Nihil
mali tibi feceris, universi enim hic sumus. Et portato lumine eduxit eos, et
procidens ad pedes eorum dixit: Domini, quid me oportet facere, ut salvus
fiam. At illi dixerunt: Crede in Dominum Iesum Christum et salvus eris.
exorcismus,
carcer,
nox,
ostia aperta,
terraemotus
Similiter cum Paulus circa vesperas in quodam solario praedicaret, quidam
iuvenis nomine Patroclus pincerna Neronis propter multitudinem fenestram
ascendit, ut magis audiret, et ibi dormitans decidens exspiravit. Paulus autem
per spiritum cognoscens dixit astantibus, ut defunctum ad se adducerent.
Quem allatum in nomine Domini Iesu suscitavit. Et multa alia mirabilia fecit
in nomine Domini Iesu Christi.
Paulus,
Vesperas,
pincerna Neronis,
fenestram ascendere,
apostolus,
praedicare,
iuvenis,
Patroclus,
mortuus,
resuscitare
023.
c. 10-11.
Tertio denique beatus Paulus portavit nomen Domini Iesu perseveranter,
quia usque ad mortem praedicavit Iesum, et dum caput ipsius amputatum
fuisset, ter Iesus proclamavit saliens, et ibi tres fontes eruperunt, qui usque
hodie Romae persistunt. De quo sic scribit Dionysius Thimotheo: Heu frater
mi Thimothee, dilecte animae meae! Ubi est pater tuus, magister et amator?
Unde te ulterius salutabit? Ecce enim orphanus factus es, iam nequaquam
venient ad te epistolae eius, in quibus scriptum sit: Paulus modicus servus
Iesu Christi. Iam non scribet de te ulterius civitatibus dicens: Suscipite
filium meum dilectum. Complica, frater, libros prophetarum et signa super
eos, quia neminem habemus interpretem parabolarum. David Propheta
plangebat filium suum et dicebat: Vae mihi pro te, fili mi, vae mihi! Ego
autem dico: Vae mihi, magister mi, vere vae mihi! Amodo defecit et cessavit
concursus discipulorum tuorum Romam venientium et quaerentium nos. Iam
nemo dicturus est: Eamus et videamus doctores nostros et interrogemus eos,
qualiter nos regere oporteat ecclesias nobis commissas.
Paulus,
ter Iesus proclamare,
tres fontes,
Roma,
Thimotheus frater,
orphanus,
liber prophetarum,
David propheta,
parabola,
nos regere
Dionysius
Thimotheo
023.
c. 11.
Et Hylarius ipsius passiones breviter sic enumerat dicens: Paulus apostolus
in Philippis virgis ceditur, in carcerem ponitur et ligno pedibus affigitur, in
Lystris lapidatur, in Iconio et Thessalonica ab iniquis persequitur, in Epheso
feris datur, in Damasco per portam e muro deponitur, in Hierusalem sistitur,
ceditur, ligatur, insidiatur, in Caesarea clauditur, criminatur, navigans in
Italiam periculo dirigitur, Romam veniens sub Nerone iudicatur et occisus
finitur. Haec ille.
Paulus,
apostolus,
passio,
virga,
carcer,
lapidatio
Hylarius 023.
c. 13.
bibliai exemplum
legenda?
ut Cain, qui occidit fratrem suum Abel Cain,
Abel,
occidere
Cf Gn 4,15 024.
c. 05.
bibliai exemplum -
utalás
et Manasse, qui implevit templum sanguine prophetarum Manasse,
templum,
sanguis
II Rg 21,16 024.
c. 05.
bibliai exemplum -
utalás
Recepit igitur Beata Virgo pretium mundi, Dominum maiestatis, Creatorem
matris, pannis ligatum in bracchiis suis ponendo caput eius ad cor, et sic
bestiarum habitaculo, videlicet diversorio admirabili laetitia progreditur, et
versus Hierusalem iter dirigit, et pie dicere et cogitare potuit: O Deus Pater,
ecce hunc tuum filium tibi consubstantialem, ex me natum et panem
caelestem praesento tibi. Offero oblationem inauditam, quia in homine
deitatem, in paupere divitias, in infirmitate infantili potentiam, in mortali
carne vitam. Offero, inquam, hunc tibi et me in eius sempiternum
obsequium." Gestat igitur Beata Virgo parvulum pauperculum, paupercula
Virgo Maria,
Iesus,
puer,
Hierusalem,
templum,
oblatio
Lc 2, 15–36 024.
c. 08.
bibliai exemplum -
továbbgondolva
sed caelseti dono praedita, et portavit eum in Hierusalem sine mundi pompa
aut hominum solemni comitiva. Hodie siquidem Beata Virgo fuit illud
aureum candelabrum, quod in Salomonis templo septem lampades tenebat,
quia corpus filii quasi lampadem, animam eius quasi oleum, divinitatem
lumen, quod paratum dicitur, id est in carne natum, ante faciem omnium
populorum.
Primo namque notemus recipientis, scilicet Symeonis conditionem, quam
evangelista optime describit dicens: Ecce homo in Hierusalem, cui nomen
Symeon, et homo iste iustus et timoratus erat. Quia difficile custoditur
iustitia sine timore Domini, qui est sanctus et permanet in saecula, non
timore servili. Iste igitur sanctus Symeon habebat Spiritum Sanctum per
gratiam inhabitantem, et responsum acceperat a Spiritu Sancto per
revelationem, non per visum, non gustaturum se mortem, nisi prius videret
Christum Domini. Et quia erat iustus, timoratus et gratiosus, annosus,
famosus, magno cordis desiderio in oratione petebat venire Salvatorem
Israel in lege promissum. Quia tunc erat opinio communis apud intelligentes,
quod tunc imminebat adventus Christi tempus. Unde secundum Augustinum
sic orabat et suspirando quotidie dicebat: Quando veniet? Quando nascetur?
Quando videbo? Putas mehoc inveniet, putas durabo, putas isti oculi
videbunt eum, per quem oculi cordis illuminabuntur? Potuit namque haec
insuper ex animo desideranti dicere: O clementissime Deus! O misericors et
benigne! Si oculis meis illum Salvatorem viderem, sive mox morerer. Et
quia sic desiderio videndi Christum accensus fuit, ideo responsum accepit a
Spiritu Sancto, quod usque non moreretur, nisi prius ipsum oculis videret.
Ex quo responso vere liquefactum est cor ipsius.
Secundo notare possumus recipientis exultationem. Nam dum hodie in
oratione ardentiori flamma succensus peteret a Spiritu Sancto promissum,
revelatum extitit ei, quod iam teneretur ad fores templi. Qui mox oblitus
imbecillis senectutis citius surgens ire coepit. Et dum familia suae domus et
filii forte mirarentur de eius exhilaratione et veloci transitu, potuerunt
quaerere, quo iret. Qui respondere potuit eis dicens: Venite et videte, o filii
charissimi, venite sine mora, et ostendam vobis, quanta fecit Dominus
animae meae desideranti. Quia nunc Deus et homo, Salvator Israel, propheta
magnus et Messias stat ante fores templi, qui omnibus dimissis sequi eum
libenter potuerunt, et sic spiritu vehementi veniens, flens prae gaudio cadens
in terram adoravit. Quo facto dicere potuit: O felix mater, quae Deum
peperisti! O in aeternum benedicta mulier, quae Redemptorem attulisti,
Virgo Maria,
Iesus,
oblatio,
Hierusalem,
templum,
Symeon,
propheta,
Anna,
prophetissa
Lucas II. ca.
Augustinus
Origenes
024.
c. 09-11.
bibliai exemplum –
kifejtés,
továbbgondolás
quem diu desideravi! Da eum mihi, ut quem videre merui, et tangere
devotius merear. Quem cum in ulnas accepisset, ebrius Spiritu coepit
amplexari parvulum, coepit osculari manus, nunc pedes, nunc pectus et
flendo benedicere alta voce omnibus audientibus: Benedictus sis, Domine
Deus misericors, et quid dicam iam? Nunc dimitte de hoc saeculo servum
tuum in pace, quia oculi mei viderunt Salvatorem. Iam securus moriar, iam
obprobrium senectutis meae fiducialiter deponam. Hinc dicit Origenes: Si ad
tactum - inquit - fimbriae vestimenti mulier sanata est, quid putandum est de
Symeone, qui ipsum in ulnas accepit infantem et gaudebat, qui gestaret
parvulum, sciens neminem eum posse emittere de claustro corporis cum spe
futurae resurrectionis, nisi ille, quem in bracchiis continebat. Cumque
circumstantes mirarentur de tali insolita congratulatione ac laudatione, tunc
advenit illa sancta vidua Anna, et coepit clamando nunciare omnibus dicens:
"Ecce iam plenitudo temporis, quia iam venit mundi Salvator. Ite igitur, filii
et filiae, praedicate omnibus, dicite universis, quia iam Salvator Israel natus
advenit, quem prophetae praedixerunt, patres desideraverunt, quem ex
Virgine Matre natum videmus et palpamus."
Tertio namque notare possumus Christi recepti redemptionem. Postquam
enim Symeon et Anna prophetissa coram Virgine Matre et aliis multis sic
iocundati et laetati fuissent, et cum iam venisse praedixissent, sanctus senex
Symeon portavit, a quo portabatur, in templum, et obtulit eum ibi Domino
Deo Patri cum oblatione turturum aut pullorum columbarum.
Iste siquidem gladius transfixit cor virgineum tempore passionis filii sui,
tum quia videbat, quod omnes amici et proximi in maxima tribulatione eum
dimiserant, tum quia singula vulnera et passiones intime contemplabatur. Et
quando volvebat se coram ea filius in cruce et recens sanguis ebulliebat,
scindebatur cor maternum, et eadem crux et idem clavi affligebant cor
Virginis, qui et filii corpus. O quis potest cogitare Virginis dolorem, cum et
propheta Symeon ante triginta annos admirando prophetet de eo dicens:
Tuam ipsius animam pertransibit etc.
Iesus,
passio,
crux,
gladius,
vulnera,
Virgo Maria,
prophetia,
compassio,
mors
024.
c. 16.
bibliai exemplum –
továbbgondolva
Filius enim conpatiebatur matri videns amaritudinem cordis sui, quam prae
omnibus diligebat, et mater filio videns carnem filii, quae erat de substantia
matris, sic crudeliter laceratam, quam ipsa delectabiliter foverat gremio suo,
et sanguinem pretiosum cernens largiter fluere super terram, et videns
spineam coronam pungentem eius caput ac faciem sputis maculatam, et in
morte tam duro lecto arida, scilicet cruce mori, potuit dicere: "O dulcedo mei
cordis! O redemptio humani generis! Qualem mortem crudelem elegisti pro
salute hominum! O quanto dolore tuam, mi fili, mortem considero!
Amaritudo mea est amarissima!" Hoc fuit, inquam, Symeonis vaticinium
dicentis: Tuam ipsius animam etc., cum in templo suscepimus misericordiam
tuam.
Iesus,
passio,
Virgo Maria,
compassio,
crux,
spinea corona,
sanguis,
mors
024.
c. 16.
bibliai exemplum –
továbbgondolva
Primo dixi, quod homines ad suam salutem protant Christum incipientes, qui
de statu culpae conversi sunt ad amaritudinem poenitentiae. Et isti
significantur per Virginem Mariam, quae interpraetatur ’amarum mare’.
status culpae,
amaritudo
poenitentiae,
Virgo Maria,
interpretatio,
amarum mare
025.
c. 03.
…de Cyro dicitur, quod fuerat expositus iussu Astragis regis a filia sua, ne
regeret.
Cyrus,
Astrax rex
in scholasticis
historiis
025.
c. 11.
Quintus gradus castitatis est servare virginitatem ob amorem Dei in
matrimonio, et haec est maximo Dei dono, sicut beatus Emericus, beatus
Chrisantus et ceteri.
servare virginitatem,
matrimonium,
beatus Emericus,
beatus Christianus
026.
c. 05.
Unde sancti et sanctae virgines magis elegerunt mori et quaeque tormenta
pati, quam castitatem amittere, sicut beata Dorothea, Katherina, Lucia etc.
Scribit namque beatus Hieronymus, quod videns sanctus Paulus
Christianorum tormenat, aufugit in Heremum, eo siquidem tempore duo
iuvenes comprehenduntur a Decio, quorum unus toto corpore melle
perungitur et sub ardore solis aculeis muscarum et scabrorum et vesparum
lacerandus exponitur, alter vero mollissimo lecto imponitur, ubi aeris erat
temperies, rivorum sonitus, avium cantus et florum olfatus funibus, tamen
florei coloris obtectius. Sic cingitur iuvenis, ut manibus et pedibus se iuvare
non posset. Adest quaedam iuvencula corpore pulcherrima ac impudica, et
impudice tractat iuvenem Dei amorem impletum. Cum autem ille in carne
motus contrarios rationi sensisset, non habens arma, quibus ab hoste se
eruat, linguam propriam dentibus suis incidit et in faciem impudicae exspuit,
et sic tentationem dolor fugavit.
beata Dorothea,
beata Katherina,
beata Lucia,
Paulus,
melle perungere,
musca,
scabrus,
lacerare,
temperies,
rivorum sonitus,
iuvencula
pulcherrima,
caro,
tentatio
Hieronymus 026.
c. 08.
Polemius, pater Chrysanti quinque puellas assignasset ei et interminatus
fuisset, nisi a fide Christi eum retraherent. Qui puellas quasi viperas
abhorrebat, iacebat autem in o? immobilis et oscula quasi sagittarum actus,
fidei suae ecuto excipiens clamabat ad Dominum dicens: „Exsurge, Domine
in adiutorum mihi! Dic animae meae: salus tua ego sum!”
Polemius,
Chrysantus,
quinque puellae,
sagitta
in vita Chrysanti et
Dariae martyrum
026.
c. 09.
Sic enim legitur de ea [beata Dorothea], quod de Roma pater eius Doro et
mater Thea nomine propter persecutionem Christianorum omnia
relinquerunt et transfretaverunt cum duabus filiabus, Christen et Calisten in
Caesaream, et ibi nata est Dorothea, quae baptizata omni disciplina et
virtutibus imbuta. Inimicus tamen castitatis diabolus Fabricium perfectum in
concupiscentia eius stimulavit. Promittens ei thesaurum absque composito,
si ei consentiret, quae omnia Dorothea quasi lutum despiciebat, seque
Christo desponsatam fatebatur. Quod audiens Fabricius furore repletus in
dolium ferventis olei mittit, in quo incessa permansit. Quo viso multi pagani
Christo crediderunt.
Fabricius vero credens magicus artibus fieri eam in carcerem reclusit,
ubi novem diebus absque cibo stetit per angelos sustentata, tandem educta
tam formosa, ut antea videbatur. Tunc Fabricius dixit: „Nisi deos adoraveris,
equuleum non evades.” Dorothea respondit: „Deum adoro, non daemones,
qui dii tui sunt”, et prostrata oravit et mox ydolum cum columna
comminutum est per angelos. Et audita est vox daemonum: „Dorothea, cur
nos sic devastas?” Quo audito multa milia paganorum ad Christum
convertuntur. Ipsa vero suspensa in equuleum pedibus elevatis virgis et
flagellis castigatur ac mamillae faculis aduruntur. Et sic semiviva usque ad
crastinum clausa est. De mane nulla laesio in ea apparuit, duas tandem
sorores suas, quae metu mortis Christum negaverunt, convertit. Tunc
pulchram faciem sic percusserunt, ut nec vultus videretur, quae dixit:
„Libenter patiro pro Christo, in cuius orto rosas et pomam colligo.” Tandem
extra murum ducitur et Theophilius, protonotarius regni illusorie dixit: „De
viridario sponsi tui mitte mihi, Dorothea aliquid!” In loco autem
decollationis multum orans rogavit, ut qui eam invocarent, libarentur a
tribulatione. Et audita est vox: „Veni, electa mea, quae petisti, impetrasti.”
Et ecce puer parvulus apparuit cum sprota rosis plena, quas misit Theophilo,
qui accipiens coepit clamare: „Magnus est deus Dorotheae!”
beata Dorothea,
pater doro,
mater Thea,
persecutio,
Christianorum,
Christen,
Calisten,
Caesarea,
Fabricius,
concupiscentia,
thesaurus,
lutum,
carcerem recludere,
deos adorare,
daemones,
vox daemonum,
virgis et flagellis,
castigare,
rosas et pomam,
colligere,
viridarium sponsi,
locus decollationis,
liberare a tribulatione,
electa mea
026.
c. 11-12.
Primo quidem beatus Petrus est exaltatus in ecclesia militantium, nam cum
Antiochiae filium cuiusdam principis, nomine Theophilii XIV annis
mortuum precibus suscitasset, fabricata magna ecclesia et in eius medio
cathedram magnam ordinaverunt, et beatum Petrum in ea collocantes, ut sic
omnes eum viderent et audirent. Ubi septem annis sedit, et post haec Romam
venit, et ibi XXV annis sedit. Sed primam ipsius sessionem Ecclesia hodie
honorat, quia tunc primum praelati Ecclesiae ceperunt loco nomine et
potestate sublimari.
beatus Petrus,
ecclesia militantium,
Antiochia,
Theophilius princeps,
cathedra,
Roma
027.
c. 02.
In huius signum Christus Dominus in via apparens Saulo et eccaecans
illuminare voluit per Ananiam.
Saulus,
in via apparere,
ecaecare,
illuminare
Act. IX. 027.
c. 05.
Sic enim legitur de eo [beato Petro], quod cum Antiochiae praedicaret,
Theophilus, princeps illius civitatis dixit ei: „Petre, quare populum meum
subvertis?” Cum ergo Petrus fidem praedicaret, ille eum vinculari fecit, et
sine cibo et potu eum in carcere manere permisit. Cum autem Petrus pene
deficeret, elevans oculos in caelum ait: „Domine Iesu Christe, miserorum
adiutor, adiuva me in his tribulationibus!” Cui Dominus: „Petre, credis te
derelictum! Si talia circa me dicere non formidas, meae bonitati derogas.
Nam presto est, qui ubveniat tuae miseriae.” Audiens autem Paulus de
incarceratione Petri venit ad Theophilum, et se in multis artificiis summum
opificem esse asseruit, ligna et tabulas sculpere et tentoria depingere et
multa alia, quem Theophilus rogat, ut in sua curia consistat. Evolutis paucis
diebus Paulus ad Petrum absconse introivit, qum videns quasi mortuum
amarissime flere coepit, et in amplexus eius ruens dicebat: „O Petre frater
mi, gloria mea, gaudium meum, in adventu meo resume vires tuas!” Et
Petrus oculos aperines et eum agnoscens flere coepit, sed loqui non potuit.
Et Paulus vix os eius aperuit et imposito cibo refocillavit. Paulus igitur
rediens dixit Theophilo: „O Theophile, magna est gloria tua et honestas tua,
sed dehonestat multa bona exiguum malum.” Cui Theophilus: „Quid est
hoc?” At ille: „Reminiscere, quid fecisti illi deicole Petro! Nam de ipso
dicitur, quod infirmos sanat et mortuos suscitat.” Cui ille: „Fabulosa sunt
ista, Paule, quae dicis, quia si mortuos posset suscitare, se a carcere
liberaret.” Cui Paulus: „Sicut Christus suus a mortuis resurrexit, qui tamen
de cruce ut dicunt non descendit, sic et Petrus hoc exemplo se non liberat et
pati pro Christo non formidat.” Cui Theophilus: „Fac, ut filium meum iam
per XIV annos mortuum suscitet, et eum liberum dimittam.” Ingressus
[beatus Petrus],
Antiochia,
Theophilius princeps,
populum subvertere,
vinculari,
carcer,
tribulationibus
adiuvare,
summus opifex,
tabulas sculpere,
Paulus,
infirmos sanare,
mortuos suscitare,
ecclesiam fabricare,
exaltare
027.
c. 07-08.
Paulus dixit, quomodo filium principis suscitari spopondisset. Cui Petrus:
„Rem grandem, Paule promisisti, sed Domini virtute facillimam.” Scilicet
cum Petrus de carcere eductus pro eo orasset, continuo surrexit. Unde
Theophilus et omnis populus credidit, et gloriosas ecclesiam fabricaverunt,
in cuius medio excelsam cathedram collocaverunt, et Petrum ut ab omnibus
videri et audiri posset, exaltaverunt. Et sic patet sacerdotii venerabilitas tam
a Christo, quam ecclesia ac populo.
Nam tempore beati Remigii, cum semel deferret corpus Christi cuidam
infirmo, obviavit ei quidam obsessus, quem intuens subito se prostravit in
terram. Postquam autem revertebatur, iterum occurrit ei, et tunc tantum
genuflexit. Cui beatus Remigius: „Cur – inquit – prius prostratus fuisti et
nunc tantum genuflexisti?” Cui diabolus: „Quoniam – ait – ibas, Deum
verum deferebas, cui necessario prosterni debui, in cuius nomine omne
genuflecti debet. Nunc vero, quia Dominum infirmo porrexisti, ideo tibi
tamquam eius ministro genuflexi.”
beatus Remigius,
corpus Christi deferre,
genuflexere,
prostratus
027.
c. 11.
Tertio sacerdotum potestatem declarat iudicium humanum. Nam coram
Constantino imperatore versarentur quaedam lites et discordiae inter
episcopos et sacerdotes. Quos audiens dixit: „Ite et inter vos causas vestras
disponite, quia dignum non est, ut iudicemus deos.” Haec habetur XI. q. I. c.
„Sacerdotibus”. Hinc et beatus Franciscus, vir utique angelicus in suo
testamento sic legavit: Omnes – inquit – sacerdotes et theologos volo
honorare et nolo attendere in ipsis peccatum, quia Filium Dei discerno in
ipsis, et Domini mei sunt. Nam nihil video de ipso Altissimo Filio Dei nisi
quod ipsi soli sumunt et administrant. Unde aliquando dicebat, quod Si –
inquit – viderem sanctum Vincentium vel Laurentium et sacerdotem, prius
sacerdotis manus oscularer.
Constantinus,
sacerdotum potestas,
discordia,
beatus Franciscus,
sacerdotes honorare
XI. q. I. c.
„Sacerdotibus”
027.
c. 11-12.
Cum rex Atila Italiam devastaret, sanctus Leo papa post orationem trium
dierum cum clero processit obviam ei. Quem videns Atila statim eius
provolutus pedibus coepit rogare, ut postularet, quod vellet. Qui respondit:
„Volo, ut discedas ab Italia, et captivos relaxes.” Qui statim iussa complevit.
Cum autem argueretur a suis, cur victor orbis ab uno sacerdote victus esset,
respondit: „Providi mihi et vobis. Nam in eius dextera vidi militem fortem
gladium tenentem et dicentem: Nisi huic parueris, cum tuis peribis.”
rex Atila,
Italia,
sanctus Leo papa,
postulare,
victor orbis,
perire,
gladium tenere
Chronica
Hungarorum
027.
c. 11-12.
Ipse [Petrus] instituit coronam clericalem omnibus clericis. Ex hoc enim, a
quibusdam dicitur exordium sumpsisse, quod Antiochiae beato Petro, quia
Christum praedicabat, barbam abscinderunt et caput reservunt in
ignominiam, quae tandem est instituta ad ordinis sacerdotialis gloriam.
corona clericalis,
exordium sumere,
Antiochia,
beatus Petrus,
ignominia,
ordo sacerdotialis
historia Martiniana 027.
c. 12.
Semel enim, cum Christus loqueretur cum ea, ecce daemones unam animam
adduxerunt coram eo iudice dicentes: „Ecce pugil.” Respondit iudex: „Licet
corporales oculi haec videre non possunt, tamen propter istam, quae astat
cuius oculos aperio, dicite, quam iustitiam in eo habetis!” Responderunt:
„Per novem iura transgressionis possidemus eam. Tribus enim fuit infra nos,
tribus par nobis et tribus supra nos. Primo extra fuit bonus et intus malus,
secundo, quia quandoque fuit plenus cupiditate, gula etc., quandoque
abstinuit propter utilitatem corporis vel infirmitatem. Tertio quandoque fuit
severus in verbis et facto, quandoque blandus pro sui utilitate, nos vero intus
et extra sumus mali, semper severi et semper cupidi ad malum. Tribus fuit
par nobis, quibus cecidimus, scilicet superbia, cupiditate et invidia, tribus
erat supra nos, quia maior in malicia, sacerdos enim erat et corpus tuum
tractabat, nec os suum custodiebat, cum quo verba tua proferret, sed sicut
canis, latrat sic ipse protulit verba tua. Nos vero timuimus quasi ille, qui
audit aliquem terribilem sonum. Ipse autem sine timore substitit. Secundo
non custodiebat manus, quibus tractabat corpus tuum, sed omni delectabili
maculabat, tunc nos nimium timuimus non ex charitate aliqua divina, sed ex
timore potentiae tuae. Tertio applicuit ad os suum, quod erat quasi vas
immundissimum omni spuricia, nos fuimus quasi homines dissoluti viribus
et quasi mortuis prae timore, ob hoc ad horma discessimus et iterum
revertebamur ad eum cum furore. In his omnibus praecellit nos in malicia,
ideo iuste possidemus eam. Et ideo, quia iustus iudex es, fac de eo
iudicium!” Respondit iudex: „O misera anima, ista audiente qualem habuisti
voluntatem, dum adhuc in corpore existebas?” Respondit illa: „Voluntas
mea fuit sine fine peccare. Sed quia scivi me non semper victurum, statui
usque ad extremum punctum peccare et in tali intentione separabar a
corpore.” Tunc ait iudex: „Conscientia tua iudex est tuus. Dic igitur, quid
merearis!” Tunc illa misera anima respondit: „Ego aeternum mereor
supplicium sine ulla misericordia.” Tunc daemones his auditis rapta ipsa
discesserunt. Tunc Dominus ad beatam Brigittam ait: „Ecce sponsa, quid
faciunt mihi sacerdotes, quod per angelis et hominibus elegi mihi!”
daemones,
iudex Christus,
novem iura,
transgressionis,
utilitas corporis,
severus in verbis,
plenus cupiditate,
cupidus ad malum,
superbia,
invidia,
malicia,
maculare,
spuricia,
malicia,
furor,
extremum punctum,
misera anima,
Brigitta,
sponsa mea,
eligere
IV. libro
Revelationis beatae
Brigittae c.
CXXXIV.
027.
c. 15-16.
Nam ecclesia Romana usque ad Focium deponebat et reponebat episcopos
Constantinopolitaneos, quia Iohannes papa VIII. Focium neophitum a papa
Nicolao depositum interventu augustorum basilii Leonis et Alexandri in
sedem Constantinam instituit, nam et in synodo Niceno, in qua vos fundatis
inter alia statutum fuit ex traditione beati Clementis, vicarii beati Petri, quod
nulla sedes debet esse patriarchalis, quam Christus non fundavit vel
apostoli. Beatus enim Petrus Antiochiae praefuit et Alexandriam per
Marcum fundavit, per seipsum Romam et Aquileam per eundem Marcum,
quamvis sit una de minoribus. Et Hierolosymis datus fuit unus propter
reverentiam dominicae praedicationis passionis et resurrectionis, salvo iure
episcopi Cesareae, ubi fuit Cornelius primus institutus per Petrum, cuius
vices gerebat ibi, sicut patet in concilio Niceno. Ex quibus patet, quod nec
Christus, nec apostoli instituerunt sedem Constantinam in patriarchalem.
Si vero dicitis, o vos, Graeci, quod habetis ex privilegiis, certe non sunt
privilegia, nisi ecclesiae Romanae, quia in primis Romanus pontifex ad
importunas petitiones imperatorum fecit episcopum Constantinopolitaneum
sedere iuxta se, et dedit ei locum inter patriarchas, quod patribus non placuit.
Ideo erexit se contra matrem suam, et fecit se caput scismatis generalis, et
nolens corrigi recessit ab ecclesia et usque ad CCC annos non condemnavit
ecclesia popter articulum de Spiritu Sancto, nec per concilium Nicenensae et
Constantineapolitanum, sed reverebatur. Non ergo propter articulum fidei,
sed propetr suam siperbiam ecclesia Graeca recessit, quia corrigi noluit. Et
ideo occasionem de articulo fidei confinxti. Et quia praeter formam ab
apostolis datam fuit exaltata, ideo rebellavit et facta est acephalum, id est
sine capite, ideo corruit data in manus infidelium Thurcorum.
ecclesia Romana,
Focius,
Constantinopolitaneus
, episcopus,
Iohannes papa,
Nicolaus papa,
basilius Leo,
basilius Alexandrus,
beatus Clemens,
batus Petrus,
Marcus,
Aquilea,
Hierolosymae
synodus Nicenus 028.
c. 07-08.
Immo non solum operatur miracula super terram, sed etiam subtus terram.
Dicit enim Vincentius in Speculo historiali libro XXXII. c. XLIX., quod
Karolus imperator nocte quadam sacri diei dominicae, cum post matutinum
reiret pausatum, audivit vocem terribilem dicentem sibi: „Karole, exeat a te
spiritus tuus.” Qui cum exisset de corpore, duxit cum angelus in vallem,
quae ex una parte erat tenebrosa et velut clibanus ardens, ex alia vero parte
erat amoenissima. Respiciensque Karolus contra tenebrosam partem, ibi
vidit dolium cum ferventi aqua, in quo vidit patrem suum Ludovicum usque
ad femora stantem, qui dixit: „Noli timere, Karole, quia permisit te Deus
venire huc, ut videres, quid paterer pro peccatis. Nam uno die sum in poena
huius dolii, et altera die mittar in suavissimae aquae dolio. Et hoc peccatibus
sancti apostoli Petri, cuius precibus genus nostrorum liberatur et a
miracula,
Karolus,
matutinum,
vox terribilis,
de corpore exire,
vallis,
clibanus,
tenebrosus,
amoenus,
Ludovicus,
femor,
dolus
Vincentius in
Speculo historiali
libro XXXII. c.
XLIX.
028.
c. 10.
Paradisum perducitur.”
Merito Iudas est depositus propter Domini sui traditionem. Nam secundum
legem civilem quicumque Dominum proprium tradiderit, morte plecti debet,
specialiter qui in mortem regis conspiraverit, crimen laesae maiestis incurrit.
Talis fuit Iudas, qui dominum proprium et regem hominum et angelorum
tradidit, merito igitur his tribus legibus beneficio et officio privatus extitit, ac
dies suos iste vir sanguinum non dimidiavit, sed maledictionem. Ps. incurrit
dicentis: Fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter.
Iudas,
lex civilis,
in mortem regis,
conspirare,
crimen,
maledictio
029.
c. 12.
Unde legitur de eo, quod patre orbatus sex monasteria in Sicilia construxit et
septimum intra moenia Urbis in honorem beati Andreae apostoli in propria
domo fabricavit. In quo relictis vestibus sericis auro gemmisque radiantibus
vili monastico habitu tegebatur. Tanta denique destructione corpus suum
afflixit, ut videretur morti appropinquare. Quadam die, dum in monasterio,
ubi abbas fuerat, scriptitaret, angelus Domini in specie naufragi sibi affuit,
qui elemosynam lacrimabiliter postulavit, cui sex argenteos dari fecit.
Eodem die iterum rediit seque multa perdidisse et pauca recepisse asseruit,
qui cum ab eo totidem argenteos recepisset, iterum tertio reversus est
misereri sibi clamoribus postulabat. Sed cum beatus Gregorius didicisset,
quod nihil haberet, quod daret praeter scutellam argenteam, quam mater sua
cum leguminibus mittere solebat, illam statim dari praecepit, quam ille
libenter accepit et abscessit. Et postmodum insinuavit alio tempore se
angelum Dei fuisse addens, quod ab illo tempore Dominus Iesus elegit
ipsum ad dignitatem apostolatus.
sex monasteria,
Sicilia,
beatus Apostolus,
gemmis radiare,
vestem relinquere,
species naufragi,
angelus,
sex argentei,
beatus Gregorius,
scutella argentea
031.
c. 5-6.
Quattuor sunt patriarchae principales, scilicet Romanus,
Constantineapolitanus, ex privilegio Hierosolymitanus et Alexandrinus. Sunt
etiam alii minus principales, videlicet Aquilensis, Bituriensis, Cantuariensis,
Gardensis et Antiochienus.
patriarchae quattuor,
Romanus,
Constantineapolitanus,
Hierosolymitanus,
Alexandrinus,
minores principales,
Aquilensis,
Bituriensis,
Cantuariensis,
Gardensis et
Antiochienus
dist. XXI. c.
„clericos”
032.
c. 03.
Hinc quoque legitur, quod dum Iohannes abbas Romam venisset et beatum
Gregorium per medium civitatis ire videret, voluit ei occurrere, ac
reverentiam exhibere. Cernens vero beatus Gregorius, quod se in terram
vellet prosternere, primo ipse se coram eo in terram prostravit, nec idem
surrexit, quousque abbas primo surrexisset.
Iohannes abbas,
beatus Gregorius,
reverentiam exhibere,
in terraam prosternere
032.
c. 07.
Nam beatus Gregorius magnam habuit charitatem erga Deum et proximum
intantum, quod omnes ad Dei notitiam et salvem conabatur convertere. Nam
semel dum per forum urbis Romae iret, vidit quosdam pulcherrimos pueros
vultu venustos esse venales. Interrogat mercatorem, de qua patria attulisset,
qui respondit de Britannia, cuius incolae simili candore fulgent. Interrogat
iterum, si Christiani sunt. Cui mercator: „Non – inquit –, sed pagani.” Tunc
Gregorius acriter ingemiscens: „Heu – inquit – quam splendidas facies
princeps tenebrarum possidet!” Interrogat insuper, quod esset vocabulum
gentis, cui ille: „Anglici vocantur” „Bene – inquit – anglici quasi angelici.”
Interrogat, quod nomen haberet provincia. Cui mercator: „Deiri.” Et
Gregorius: „Bene Deiri, quia Dei ira sunt crudeli.” Rursus de nomine regis
interrogat, et ille, quod Aelle diceretur. Et Gregorius: „Bene Aelle vocatur,
quia in partibus illis alleluia decantabitur.” Qui mox summum pontificem
audivit et difficulter, ut ad vos illos convertendos iret, obtinuit. Cumque iter
arripuisset Romani, de eius recessu conturbati papam adeunt dicentes:
„Petrum offendisti, Romam destruxisti, Gregorium dimisisti.” Ideo papa ad
revovandum eum nuntios destinavit et sic redire compellitur, licet de hoc
plurimum tristaretur. Tunc papa ipsum a monasterio suo abstraxit et suum
presbiterum cardinalem instituit.
beatus Gregorius,
charitas,
forum Romae,
pueri pulcherrimi,
mercator,
Britannia,
paganus,
splendidae facies,
Anglici,
Angelici,
summus pontifex,
offendere,
destruere,
dimittere,
revovare,
nuntius,
monasterium
032.
c. 08.
Patet de angelo, qui in specie naufragi venerat ad ispum, qui postremo dixit,
quod ab illo die elegit eum Deus in papam, quin scutellam argenteam
dederat ei.
species naufragi,
angelus,
scutella argentea
032.
c. 10.
Quod patuit in Traiano imperatore infideli diu iam ante beatum Gregorium
defuncto, cuius filius exquo cuiusdam viduae filium per aequum discurrendo
interemerat, ipsi viduae eum dederat in filium, et eam dotaverat. Dum semel
beatus Gregorius per forum Traiani transiret et talis iustitiae recordatus
fuisset, et ad sancti Petri basilicam venit, et amarissime pro illius errore
flevit. Tunc sibi divinitus est responsum: „Ecce petitionem tuam concessi, et
Traiano poenam aeternam peperci. De cetero autem diligentissime caveas,
ne pro damnato aliquo preces fundas!” Et angelus accidit: „Quia pro
damnato orasti, ideo duorum tibi optio datur, aut inpurgatorio duobus diebus
cruciaberis, aut toto tempore vitae tuae infirmitatibus fatigaberis.” Qui
praeelegit toto tempore vitae cruciari infirmitatibus, quam cremari in
purgatorio duobus diebus. Unde factum est, ut deinde febribus laboraret et
podagrae molestia.
Traianus imperator,
Gregorius,
viduae,
discurrere,
forum Traiani,
Petri basilica,
fatigari,
cruciari
032.
c. 12.
Similiter quandoque iustitia meritis beati Gregorii liberat a dolore mortis.
Unde legitur, quod post mortem ipsius quidam insurrexerunt contra beatum
Gregorium, ut omnes libros eius cremare volentes, quosdam iam
cremaverant. Tunc Petrus diaconus, cum quo quattuor libros Dialogorum
disputaverat restitit dicens: „Vos in cremando nihil proficistis, quia iam in
diversis mundi partibus habentur exeplaria.” Adiungens hoc: „Immane esse
sacrilegium.” Tandem eos in hanc sententiam adduxit, ut si aliquod
miraculum de eo dicens moreretur, libri manerent, quia si beatus Gregorius
adhuc vivens dixerat, quod quando publicaret hoc, statim moreretur. Fertur
evangelium cum apparatu diaconi. Petrus mox, ut tactis sacrosanctis
Evangeliis testimonium prohibuit dicens: „Si ego vidi Spiritum Sanctum in
specie columbae frequentissime super caput sancti Gregorii papae, moriar, et
si non, sim a dolore mortis extraneus.” Inter haec verba spiritum Deo
reddidit.
dolor mortis,
beatus Gregorius,
insurgere prot
mortem,
Petrus diaconus,
sacrilegium,
miraculum,
testimonium,
Spiritus Sanctus,
species columbae
quattuor libros
Dialogorum
032.
c. 12-13.
Similiter iustitia a diabolo liberat. Unde scribitur Iohannes diaconus, qui eius
vitam conscripsit, quod dum compilaret ipsius vitam, quidam vir
sacerdotaliter insignitus ei dormienti astitit, cui desuper candidissima vestis
erat valde tamen tenuissima, ut eius raritate nigredo tunicae appareret. Hic
propius accedens et inflatis buccis risum continere non potuit. Cumque
Iohannes eum interrogaret, cur vir gravioris officii sic dissolute rideret, ait:
„Quia tu scribis de mortuis, quos viventes numquam vidisti.” Cui Iohannes:
„Et is illum non novi facie, tamen de illo scribo, quae didici lectione.” At
ille: „Tu – inquit –, ut video, sicut voluisti, fecisti, et ego quae facere potero,
non cessabo.” Moxque illi lumen laternae extinxit et adeo ipsum perterruit,
iustitia,
diabolus,
Iohannes diaconus,
vir insignitus,
nigredus,
bucca inflare,
risus,
scribere de mortuis,
lectio,
Gregorius,
032.
c. 13.
ut vehementer exclamans putaret se ab illo gladio iugulari. Moxque
Gregorius affuit habens secum a dextris Nicolaum, a sinistris Petrum
diaconum, eique dixit: „Modice fidei quare dubitasti?” Cumque plus
cortinam lecti adversarius latitaret, Gregorius ex manu Petri diaconi
magnam facem arripiens eiusque flammis os et faciem ipsius adversarii
exurens ad instar Ethiopis denigravit. Quaedam autem scintilla parvissima
cadens in eius vestem candidam, eam dicto citius conflagravit. Et sic
nigerrimus totus apparuit. Dixitque beatus Petrus Gregorio: „Satis
denigravimus eum.” Qui ait: „Nos illum non denigravimus, sed nigrum
demonstravimus.” Sicque ibidem multo relicto lumine abierunt.
Nicolaus,
Petrus diaconus,
Ethiops,
denigrare,
niger
Ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Haec
verba charissimi dicuntur ad laudem benedictae Virginis Mariae, quae hodie
cooperante Spiritu Sancto concepit in utero virgineo Deum verum et
hominem, et hoc angeli Gabrielis nuncium, quod congruebat, ut tam
inauditam rem angelus nunciaret.
salutatio angelica,
angelus,
Virgo Maria,
conceptio,
Gabriel
Luc I.
Lc 1,28.
033.
c. 01.
bibliai exemplum
Sicut enim diabolus Sathanae in serpente decepit mulierem inducendo eam
primo ad dubitationem de Dei praecepto, tandem ad concupiscendum,
postremo autem ad peccati consensum.
diabolus,
Eva,
mulier,
serpens,
Deus,
praeceptum
033.
c. 01.
bibliai exemplum –
utalás
Decenter igitur angelus Gabriel, Dei altissimi nuncius missus est de caelo
empyreo in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, ad virginem
desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis
Maria, et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus etc.
salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Galilea,
Nazareth,
Virgo Maria,
conceptio
Lc 1,26-28.
033.
c. 02.
bibliai exemplum
Si enim Seraphin missus est ad Esaiam ad purgandum labia eius calculo
ignito sumpto de altari
angelus,
seraphin,
Esaias,
labia,
purgare,
calculus ignitus
Esa VI.
Cf. Is 6,6.
033.
c. 03.
bibliai exemplum -
utalás
Unde dicit Augustinus, quod ingressus est Gabriel archangelus facie rutilans,
veste choruscans, gressu mirabilis, qui Virginem salutavit.
salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria
Augustinus 033.
c. 04.
bibliai exemplum -
továbbgondolva
A quo excepta fuit Beata Virgo, quia ut dicit evangelista Lucas: Peperit sine
dolore filium suum primogenitum.
Virgo Maria,
Iesus,
partus,
dolor,
primogenitus
evangelista Lucas
Lc 2,7.
033.
c. 06.
bibliai exemplum -
utalás
Ecce concipies et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit
magnus et filius Altissimi vocabitur. Altus nanque est homo inter creaturas,
altior angelus, sed Altissimus Deus, et subdidit angelus: Et dabit illi
Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in
aeternum, et regni eius non erit finis.
salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria,
sedes David,
domus Iacob
Lc 1, 31–33 033.
c. 08.
bibliai exemplum -
részlet
Et tunc angelus ingressus eam honorifice salutavit, et virgo ei prudenter
respondit.
salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria
033.
c. 10.
bibliai exemplum -
részlet
Non tamen fuit turbata turbatione incredulitatis, sicut Zacharias Zacharias,
Elisabeth,
Iohannes Baptista,
conceptio,
angelus,
Gabriel
Lc 1,12 033.
c. 10.
bibliai exemplum -
utalás
Nam postquam edocta sufficienter fuit de modo huius conceptionis, tunc
Virgo prudentissima consensit, et ut dicitur, profunda devotione genuflexit
ac manibus expassis et demum coniunctis et oculis in caelum elevatis cum
inaestimabili humilitate desiderantissimum verbum tot cordis affectu protulit
dcens: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.
salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria
033.
c. 12.
bibliai exemplum -
továbbgondolva
Auditis enim his Virginis verbis angelus statim revertitur optata relatione et
iocunda. Unde Augustinus: Nec mora revertitur nuncius, et virginalem
thalamum ingreditur Christus, et in reditu cepit angelos dulciter ad Dei
laudem invitare dicens: Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia
fecit.
salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria
Augustinus 033.
c. 13.
bibliai exemplum -
utalás
Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galileae, cui nomen
Nazareth, ad virginem desponsatum viro, cui nomen erat Ioseph de domo
David, et nomen virginis Maria.
salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Galilea,
Nazareth,
Virgo Maria,
Ioseph,
conceptio
Luc I.
Lc 1,26-27.
034.
c. 01.
bibliai exemplum –
részlet
Quadruplex namque modus est educendi hominem in esse. Primus nec de
viro, nec de muliere, sicut fuit Adam de terra formatus. Secundus de viro
sine muliere, sicut fuit Eva de costa Adae formata.
Adam,
Eva,
costa Adae,
creatio
034.
c. 01.
bibliai exemplum –
utalás
Ipse enim Altissimus Deus in suo deitatis consistorio decrevit ex suo
immenso amore ad hominem facere ei meoriale bonum et ex altare usquequo
exaltari potuit, vocavit unum de nobilioribus suae militiae, Gabrielem, anno
a creatione mundi quinto millesimo centesimo nonagesimo nono, ultima
hebdomada martii feria sexta, hora completorii dicens: Vade, festina ad
Nazareth, ubi Mariam virginem a me praeelectam inclina ad consensum, ut
concipiat filium meum et pariat Deum et hominem regem vestrum, gloriam
hominum, terrorem daemonum et hoc, quod dicitur: Missus est.
Deus,
Gabriel,
angelus,
legatio,
divina legatio,
salutatio angelica,
Virgo Maria,
conceptio,
Iesus
034.
c. 03.
bibliai exemplum -
továbbgondolva
Cum vero novissime hominem voluit creare, consilio usus est dicens:
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
Deus,
creatio,
homo,
hominem facere
Genesis I.
Gen 1,26.
034.
c. 04.
bibliai exemplum -
utalás
Dicit tamen Albertus, quod sibi soli commissum fuerat nunciare hanc
divinam legationem. Attamen cum eo erat magnus angelorum exercitus, qui
nesciebat in speciali. A simili sicut unus angelus nunciavit nativitatem
Domini pastoribus, venit tamen cum eo magna multitudo caelestis exercitus,
modo non est minoris dignitatis incarnatio, quam nativitas. Solus tamen
Gabriel apparuit et colloquium cum virgine habuit.
salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria,
conceptio,
angeli,
exercitus angelorum,
apparitio
Albertus 034.
c. 04.
bibliai exemplum -
magyarázat
Nam sicut Eva ab angelo mortis fuit seducta, ita expediebat, ut Maria ab
angelo Dei foret edocenda.
Eva,
angelus,
peccatum originale,
mors
034.
c. 05.
bibliai exemplum -
utalás
Erat enim quoddam sprituale matrimonium inter Deum humanamque
naturam, et ideo per angelum expetebatur consensus virginis loco totius
humanae naturae, quod fecit dicens: Ecce ancilla Domini, fiat mihi
secundum verbum tuum.
salutatio angelica,
angelus,
Virgo Maria,
conceptio,
consensus
Lc 1,38. 034.
c. 06.
bibliai exemplum -
részlet
Primo itaque de persona legaionem recipiente, id est virgine Maria
evangelista describit ipsius patriam seu habitationem, cum dicit: in civitatem
Galileae, cui nomen Nazareth, quod interpretatur flos
salutatio angelica,
angelus,
Virgo Maria,
conceptio,
Galilea,
Nazareth
034.
c. 06.
bibliai exemplum -
részlet
Secundo evangelista de persona legationem divinam recipiente describit
conditionem, cum dicit: ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat
Joseph de domo David.
salutatio angelica,
angelus,
Virgo Maria,
conceptio,
Ioseph
034.
c. 06.
bibliai exemplum -
részlet
Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo et exclamavit dicens:
dicens: Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis:
Sanctus Dei.
Iesus,
daemon,
diabolus,
synagoga,
spiritus immundus
Marci I.
Mc 1,23-24.
034.
c. 08.
bibliai exemplum -
részlet
Cui nomen erat Ioseph de domo David, ut significaret promissionem ipsi
David impletam. Dicitur enim: erat Ioseph faber lignarius. Ideo Chrysos.
super Matthaeo: fabro lignario Maria sesponsata erat, quoniam Christus
Ecclesiae sponsus omnem salutem operaturus erat per lignum crucis. Nam et
Christus, ut dicit Lyra super illud Mar. VI, hic est faber usque ad tricesimum
annum opus fabri lignarii exercuit, quod literas non didicit, nec otiari voluit.
O Deus aeterne, quam suave, o quam devotum essete manere in domo per
Christum facta! Poterat enim dicere Ioseph: Domine mi Iesu, hoc egregium
opus tu adapta, tu enim melius nosti.
Ioseph,
Iesus,
pater,
Maria,
faber
Matthaei XIII.
Cf. Mt 13,55
Chrysos. super
Matthaeo
Mar. VI.
Cf. Mc 6,3.
034.
c. 09.
bibliai exemplum –
részlet;
továbbgondolva
Unde possumus ei dicere illidem quod dixit Adonias ad matrem regis
Salomonis: Pro nobis loquere regi, quia in te est pietas et misericordiae
clementia, neque ti quicquid denegare poterit.
Adonias,
Salomon,
mater Salomonis,
Betsabe,
rex
III. Reg. II.
Cf. 3Reg 2,13-18,
spec. 17.
034.
c. 10.
bibliai exemplum –
utalás
Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena, Dominus tecum,
benedicta tu in mulieribus.
salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria,
conceptio, angeli
Lc 1,28. 034.
c. 10.
bibliai exemplum –
részlet
Dicit enim Bernardus super missus est Angelus ingressus in secreto
cubiculo, ubi clauso super se ostio orabat patrem in abscondito. Et ad eam
dicit orantem, suspirantem, lachrymantem. Nam si conceptio praecursoris
fuit denunciata patri occupato in sacro officio, multo probabilius est, quod
conceptio Salvatoris denunciata fuit virgini in ferventi devotione existenti.
Ubi angelus eleganter eam commendat, dum nomen Evae permutat dicens:
Ave, id est sine vae originalis, actualis et venialis culpae.
salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria,
conceptio,
angeli
Bernardus 034.
c. 10.
bibliai exemplum –
továbbgondolva
Unde dicitur: Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat,
qualis esset ista salutatio.
salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria,
conceptio,
angeli
Lc 1,29. 034.
c. 11.
bibliai exemplum –
részlet
Tertio denique angelus Dei nuncius videns virginem turbatam, quia nihil sic
turbat vere humilem, quam sua exaltatio, imo modum virgini declarat
dicens: Ne timeas, Maria, scilicet de salutatione insolita. Cuius causa
subditur: Invenisti enim gratiam apud Dominum, non solum pro te, sed etiam
pro toto genere humano. Ubi Bernardus ait: Quam gratiam Dei et hominum
pacem, mortis destructionem et vitae reparationem! Et subdidit angelus:
Ecce, concepis in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic
erit magnus et filius Altissimi vocabitur. Secundum enim Lyram homo est
altus inter creaturas corporales, angelus altior, Deus solus altissimus.
Sequitur: et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, regnabit in
domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. Ubi angelus loquitur de
regno spirituali et nontemporali, quod fduratum fuit per regnum David
temporale, quia dixit Christus Pilato: Regnum meum non est de hoc mundo.
Ideo dixit: regnabit in domo Iacob in aeternum, id est super electos. Dixit
autem Maria: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco. Licet enim
crederet firmiter verbum angeli complendum de Christi conceptione, sed ex
quo angelus modum huius non expresserat, ideo quaerit, quais dicens: Rem
credo, sed modum quaero, quia ego virginitatem conservare volo. Dicunt
enim doctores super III. dist. XXX., quod beata virgo antequam
salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria,
conceptio,
virginitas
Lc 1,30-35 034.
c. 11–12.
bibliai exemplum –
magyarázattal
desponsaretur Ioseph, habuit observantiam castitatis virginalis in proposito
ex instinctu Spiritus Sancti, non tamen voverat expresse. Sed postea, dum
esset ei desponsata, qui erat in simili proposito, simile emiserunt votum.
Respondens angelus declarando modum dixit: Spiritus Sanctus superveniet
in te, quod sic exponit Thomas in III. dist. III.: Primo superveniet in te, id est
super possibilitatem et cursum naturae dando faecunditatem et servando
virginitatem. Secundo superveniet in te, id est super merita tua et super
meritam omnium creaturarum. Tertio sic, id est super omnes, qui ante
fuerunt, et subdit: Et virtus altissimi obumbrabit tibi, id est sub umbra carnis
latebit virtus divinitatis. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur
filius Dei. Et subdit exemplum: Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa
concepit filium in senectute sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur
sterilis. Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Multum igitur
accepta est virgini haec salutatio, per quam effecta est vera mater Dei.
Unde legitur, quod quidam miles quoddam in communi via castrum habebat.
Omnes transeuntes spoliabat, virginem tamen quotidie salutabat. Accidit,
quod quidam religiosus sanctus inde transiret, quem miles expoliari iubet.
Vir autem sanctus rogavit praedones, ut ad suum dominum deducant, quia
secretum haberet ei loqui. Qui adductus, rogavit militem, ut omnes de
familia congregaret, ut eis verbum Dei praedicaret. Cunque (sic!) congregati
fuissent, ille ait: Nequaquam hic estis omnes. Tunc unus ait, quoniam solum
camerarius non venisset. Ille vero dixit: Vere ipse est, qui solus deest. Pro eo
igitur mittitur et statim adducitur. Cumque virum Dei vidisset, revolutis
terribiliter oculis caput instar insani agitabat, nec propius accedere audebat.
Cui vir sanctus dixit: Adiuro te per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut quis
sis, nobis dicas et causam cur huc venisti, pandas. Cui ille respondit: Heu
adiuratus prodere cogor invitus. Ego enim non sum homo, sed daemon, qui
formam hominis suscepi. XIIII annis cum hoc milite sic permansi. Nam
noster princeps me ad hoc misit, ut diem, in qua Mariae salutationem non
diceret, observarem, et potestate super eum accepta, strangularem. Sicque in
mali vitam finiens noster esset. Et ecce diligentius observavi, sed nullum
diem praetermisit. Haec miles audiens, vehementer obstupuit et ad pedes viri
Dei se proiiciens veniam postulavit et vitam in melius mutavit. Vir autem
sanctus dixit daemoni: Praecipio tibi per nomen Domini nostri Iesu Christi,
ut hinc abscedas, et nulli unquam virgini Mariae devoto noceas. Qui protinus
abscedens evanuit.
miles,
castrum,
via communis,
spoliare,
Virgo,
religiosus sanctus,
secretum,
familia,
camerarius,
daemon,
forma hominis,
exorcismus
unde legitur 034.
c. 13.
Tertio demum in evangelio insinuatur Domini incarnatio miraculosa, cum
virgo Maria dixit angeloelevatus (ut credo) oculis et manibus in caelum
expassis, et tandem demissis omni devotione: Ecce ancilla Domini, fiat mihi
secundum verbum tuum.
salutatio angelica,
angelus,
Gabriel,
Virgo Maria,
conceptio,
ancilla
Lc 1,38. os 034.
c. 13.
bibliai exemplum -
részlet
Certe non talis fuit beatus Adalbertus, de quo sic legitur, quod in Bohemia
nobilibus ortus parentibus, qui dum puer vi febrium teneretur, parentes
mortem eius timentes, ad basilicam Dei Genitricis eum detulerunt et ibidem
ad clericatus ordinem devoverunt, moxque per divinum auxilium perfectam
sanitatem adeptus est. Transactis autem infantiae annis liberalibus disciplis
imbuendus traditur, qui divina gratia illustratus ad plenum in brevi
instructus est. Tanta namque morum gravitate in puerili adhuc positus aetate
pollebat, ut iam non miles futurus, sed monachus a curiensibus et fratribus
dicernetur propter ipsius humilem habitum. Fratribus enim suis, qui bonis
paternis inserviebant, dicebat: Vos, fratres mei, de his curam habete. Ego
vero de anima mea curam habebo. Et ipsis relictis Deo sedule serviebat.
sanctus Adalbertus,
Bohemia,
febris,
parentes,
devovere,
ordo clericatus,
divinum auxilium,
sanitas,
humilitas,
frater,
miles
de quo sic legitur
Legenda sancti
Adalberti patroni
huius regni. in:
Legendae Sanctorum
regni Hungariae in
Lombardica historia
non contentae.
Strasbourg: Johann
Prüss, ca. 1484-
1487. f. 3.
os 035.
c. 04.
legenda
Haec nimirum adimplevit beatus Adalbertus, quia sic de eo legitur, quod
sententia ducis et seniorum in antistitem est electus ad Albertum, id est post
Albertum Pragensem episcopum praeficiendus. Imo Adalbertus dicitur, quia
ad Albertum electus et divino nutu factum est. In quo quidem pastorali
officio humiliter et sobrie gregi intendebat, pravos ad caulam inducere
intendebat. Nam consecrationis ipsius die per exorcismum malignus spiritus
exire cogeretur a quodam homine. Ille exclamans dixit se propter
Adalbertum electum episcopum diutius manere non posse, sicque exiit, et
homo per beati viri meritum sanus permansit.
Ubi secundum quosdam - vel secundum alios quidam alius nomine
Adalbertus de Alemania -, dum missam celebraret, post consecrationem
tenens in manibus Domini corpus, pro devotione dixisse perhibetur: O
Domine Deus verus de Deo, natus ex Virgine, non te prius dimittam neque
levabo, nisi mihi revelaberis beneplacitum tuum! Qui audivit mox vocem
sibi dicentem: Haec, inquit, sunt mihi placidiora et tibi utiliora: primum dare
unum denarium pro amore meo in vita tua, plus est mihi gratum et tibi
utilius, quam si haberes unum montem aureum attingentem a terra usque ad
caelos, et post mortem tuam darent pro anima tua.
Secundo vox dixit beato Adalberto: Una sola lachryma in memoriam
passionis meae et pro peccatis effusa plus mihi placet et tibi utilior est, quam
sanctus Adalbertus,
Albertus Pragensis,
humilitas,
sobrietas,
episcopus,
exorcismus,
missa,
consecratio,
septem voces,
devotio,
revelatio,
denarius,
mons aureus,
lachryma,
passio,
vigilare,
orare,
gaudere,
spes,
fides,
035.
c. 05–07.
legenda
pro temporalibus plorare, sicut est aqua maris, vel post mortem tuam alii pro
te facerent balneum de lachrymis.
Tertio vox dixit beato Adalberto: Unum verbum iniuriosum tibi contrarium
tolerare ob amorem mei, mihi est gratius et tibi utilius, quam si rumpes,
omnes virgas silvarum super dorsum tuum te disciplinando.
Quarto vox dixit beato Adalberto: Vigilare, orare et gaudere in me, et auferre
aliquantulum de somno ob amorem mei plus est mihi gratum et tibi utilius,
quam si decem milites mitteres in terram Saracenorum pugnaturos contra
ipsos omnibus diebus vitae ipsorum.
Quinto vox dixit beato Adalberto, quod pro teipso, inquit, orare, ut tibi tua
peccata dimittam, gratius est mihi et utilius tibi, quam si dilecta mater mea,
omnes archangeli et angeli sancti, quotquot ab Adam fuerunt, pro te orarent.
Sexto vox dixit beato Adalberto, quod habeas spem et fidem in solo Deo
semper et ubique, quod gratius est mihi et tibi utilius, quam si erigeres unam
columnam attingentem a terra usque ad caelos insertam gladiis, et eam
nudus ascenderes, et sic corpus tuum dilaniares et sanguinem tuum
effunderes.
Septimo vox dixit beato Adalberto, quod renunciare omnibus terrenis
consolationibus et in me solo quaerere consolationem: hoc est charius et tibi
utilius, quam si laborares tantum propriis manibus, quod omnes pauperes
huius mundi inde reficeres.
consolatio
Profecto non talis fuit beatus Adalbertus, de quo sic legitur: Positus in
episcopali officio cunctis bonis operibus intentus pastorali cura pravos ad
recta vertere instanter laborabat, sed cum cervicis durae populum emendare
minime potuisset, locum deservit, ubi piscatio sua nihil capere potuit.
Veniens autem Romam monachalem habitum ibidem accepit, in quo cum
summa oboedientia et patientia Domino militavit, et de virtute in virtutem
processit.
sanctus Adalbertus,
episcopus,
piscatio,
Roma,
oboedentia,
habitus monachalis
de quo sic legitur 035.
c. 08.
legenda
Tempore quodam, dum praesente papa missam celebrare debereet Romae,
cappam deposuit et cum non esset, qui eam reciperet, radius solaris ipsam
recipiens more particae tenuit. Cum autem ventum fuisset ad illum locum,
ubi memoria de mortuis solet fieri, angelus Domini eum admonuit, ut iret in
Lubich et tres fratres germanos occisos sepeliret. Qui statim ivit cum angelo
umbra stante ante altare. Sed cum papa et omnes astantes de tam prolixa
mora mirarentur, ipsum dormire credentes excitaverunt. Qui dixit, quod ipsis
excitantibus cyrothecam cum anulo in Lubich non recepit. De quo plurimum
admirans papa misit nuncios ad haec scrutanda. Qui sicut beatus Adalbertus
missa,
papa,
cappa,
radius solaris,
Lubich,
fratres germani,
angelus,
altar,
cyrotheca,
035.
c. 08-09.
legenda
dixerat, invenerunt cyrothecam cum anulo. Igitur Romae dum in sacrae
religionis amictu quinquennium complesset, populus Bohemiae
satisfactionem suae maliciae pollicens per nuncium suum episcopum
revocare coepit. Facto autem synodo coactus populi et sui abbatis imperio
gregem, quem deserverat, recepit. Reverso itaque Adalberto episcopo
populus primo christianitatis se cultorem simulaverat, sed citius ad consueta
suae maliciae vitia revertitur. Videns episcopus vetera scelera non
praecaveri, quinpotius nova adinvenire, atleta Christi quasi post pericula ad
quietam contemplationem divinam revertitur, ut familiarius divina fruatur
dulcedine. Non post multum per synodum statutum est, ut episcopus semel
susceptum gregem non deserat. Unde beatus Adalbertus coactus redire, sed
clam ab apostolico licentiam impetrat, ut liceat sibi ire ad nationes, quae
nomen Dei ignorant, ut ex hiis animas Christo lucraretur.
anulus,
Bohemia,
scelera,
Christianitas
Sic fecit beatus Adalbertus inter Prussos videns, quod eum nollent audire, et
sic proficere non posse mutavit habitum suum, ut mores gentis illius
familiarius exploraret et eorum salutem efficacius procuraret.
sanctus Adalbertus,
habitus,
Prussi,
habitum mutare,
mores
035.
c. 09.
legenda
Primo namque gladio ultionis accinctus erat beatus Adalbertus, ideo non
dissimulabat peccata obstinatorum Bohemorum, sed arguebat, increpabat,
corrigebat et quosdam excommunicabat.
sanctus Adalbertus,
Bohemia,
peccata,
obstinatus
035.
c. 10.
legenda - utalás
Nam hic gladius est aureus, quem in Spiritu vidit Iudas Machabeus sibi dari
ab Onia summo sacerdote apparente et dicente: In hoc vinces, scilicet
inimicos nominis Dei.
Iudas Machabeus,
Onias,
gladius,
apparitio,
vincere
035.
c. 11.
bibliai exemplum -
utalás
Unde legitur de eo, quod apparuit ei Dominus et dixit: Populus pergit per
abrupta et tu stertis, qui statim transivit Poloniam per Moraviam, et cum
duobus monachis tandem devenit in Hungariam. Dominus enim eius
adventum in Hungariam praevenit, et Geyssae et uxori eius in visione
praedixit, quod sanctus Adalbertus a Deo missus die crastina venturus esset,
et eum in via Domini instructurus. Ideo dux praedictus Gyessa neophitus
obviam ei processit et solemniter eum recepit ac eius consiliis salutaribus per
omnia acquievit.
sanctus Adalbertus,
apparitio,
Dominus Iesus,
Polonia,
Moravia,
Hungaria,
dux Geyssa,
neophitus,
uxor Geyssae
Unde legitur de eo 035.
c. 11.
legenda
quia de eo legitur: Beatus Adalbertus accensus igne charitatis, videns in
Hungaria optatum pro Christo martyrium non posse adipisci, ad terram tunc
gentilium Prussorum ire festinavit. Audita fama eius pagani, adveniunt,
virum Dei atrociter feriunt. Ille autem solotenus prostratus suffragiis Dei
benedicebat, circundantibus paganis sic loquebatur: De terra, inquiens,
Christianorum pro vestra salute ad vos veni, illius servus, qui fecit caelum et
terram, mare et cuncta animantia, ut vos de manu diaboli auferam, et ut
vestrum creatorem cognoscatis et ritus sacrilegos deponatis. Talia eo dicente
salutaria verba pagani derident, terram baculis percutiunt et ut citius de
eorum finibus exeat, letum crudele minantur. Videns miles Christi fructum
in eis animarum non posse sequi, prudenti consilio cogitavit habitum ad
morem gentis mutare, clericalem tonsuram sinere, barbam crescere, ut sic
familiarius inter eos cohabitaret et efficacius salutem eorum procuraret. Post
haec relictis Prussis coepit ad feroces Lyvonum gentes ire, ut vel hos Christo
lucrifaceret. In quo itinere alter duorum fratrum, qui secum comitabantur,
Gaudentius nomine, quadam nocte vidit in somniis, quod de calice, qui erat
in medio altaris, aureo sumere sibi custos altaris prohibuit, asserens solum
episcopum totum illum poculum sumere debere. Quod somnium dum ille
viro Dei retulisset, ille tempus martyrii sibi imminere intellexit. Sexta die
adveniente praedictus Gaudentius viro Dei missarum solemnia celebravit.
Cumque in quodam loco fatigata membra sopori dedisset, ecce idolatrae
adveniunt, barbarico more sanctum Dei invadunt, ligant et ad cacumen
montis cuiusdam perducunt, ibique sancti viri viscera septem lanceis
confodiunt. Vir autem Dei inter ipsa vulnera sic affari coepit: En habes,
quod semper volebas, mori pro desiderato Christo, sicut et ipse Christus pro
te crucifixus est pro mundo. Septem donis dicavit te Christus, et multa
virtute fluxit tibi gratia Spiritus Sancti, nunc in eos honore septem lanceis
fixus calca tartarum et dulcem comprehendes Salvatorem. Egregius autem
martyr Christi Adalbertus, cum sub martyrii triumpho emisisset spiritum,
continue vincula, quibus constrictus erat, nemine solvente soluta sunt. Ipse
vero cadens in terram manus in modum crucis expandit. Corpus vero in loco
dimittentes caput palo effixerunt et laeto clamore ad propria redierunt. In
ipso die cuidam praesbytero missam celebranti devote Spiritus in aurem
dixit, ut sancti viri corpus redimi faceret et inde deferri, quod tandem summo
honore sepultum est. Qui quidem claruit miraculis in vita, in morte et post
mortem. Nam in vita dum iret in via, quidam cum deriserunt, nec viam
ostendere voluerunt, muti effecti sunt, qui poenitentia ducti ad sanctum
accedentes officium linguae receperunt, et mox baptisati et in fide confirmati
sunt. Item puellam quandam, quam febris durissima adurebat, tactu suae
manus curavit. Similiter claruit miraculis in morte. Digitum enim suum in
vandulum, id est in fluvium proiecerunt, quem piscis devoravit, qui in
sanctus Adalbertus,
Hungaria,
martyrium,
Prussia,
pagani,
habitum mutare,
barba,
Christianitas,
gens Lyvonum,
frater Gaudentius,
somnium,
calix,
altar,
mori pro Christo,
miracula,
baptismus,
puella,
febris,
digitus,
piscis,
piscatores
quia de eo legitur 035.
c. 12-14.
legenda
Ideo abbas Hylarion, qui in iuventute inceperat servire Christo dicebat in
hora suae mortis: Egredere, anima mea, quid times, septuaginta annis
servivisti Christo et mortem times
horae mortis,
abbas Hylarion
abbas Hylarion 036.
c. 03.
Scimus autem, quia dum de terra Philistiim arca Domini ad terram
Israelitarum rediret, plaustro superposito et plaustro vaccae subiunctae sunt,
quae foetae fuisse memorantur, quarum filios clauserunt domi et scriptum
est: Ibant autem in directum per viam, quae ducit Betahmis pergentes et
mugientes. Et non declinabant neque ad dexteram neque ad sinistram. Quid
igitur vaccae, nisi fideles, quosque designant in Ecclesia, qui dum dacri
eloquii praecepta considerant quasi super impositam Dei arcam portant? De
quibus hoc est etiam notandum, quod foetae fuisse memorantur, quia sunt
plerique, qui in via Dei positi foris carnalibus desideriis lignantur, seu
affectibus, sed non declinant a recto itinere, quia arcam Dei in mente portant.
terra Philistiim,
arca Domini,
terra Israelitarum,
plaustrum,
vacca,
Bethamia,
mugiens,
carnale desiderium,
iter rectum
036.
c. 05-06.
Similiter piscis hamo adescato trahitur et aves laqueo, ita insipientes, id est
peccatores, qui non habent gustum verae notitiae de ultimo fine attendentes
dulcedinem in cibis, pulchritudinem in feminis, utilitatem in pecuniis, non
advertunt, quomodo illa quaerantur, sed dum inordinate ea appetunt,
incurrunt in laqueum diaboli et damnationis aeternae.
piscis,
hamo,
adescare,
aves,
laqueum,
insipiens,
peccator,
gustus,
notitia,
laqueum diaboli,
damnatio aeterna
036.
c. 06.
Cum Romam pergeret, ad quendam pro hospitio declinavit nimium
locupletem, quem cum super statu suo requisissent, respondit: „Domine mi,
status meus semper felix extitit et gloriosus.” Quod audiens Ambrosius dixit
comitibus suis: „Surgite et fugiamus hinc, quia Dominus non est in loco
isto!” Et cum aliquantulum processisset, terra hominem illum cum universis
suis absorbuit.
Roma,
hospitium,
locuples,
Ambrosius
vita sancti Ambrosii 037.
c. 06-07.
Primo inquam divina clementia subvenit beato Georgio in bello temporali.
Ipse namque dum esset tribunus, multa gessit bella Deo propitio victoriose.
Unde interrogatus a Daciano praeside, unde esset aut quo nomine vocaretur,
respondit: „Georgius vocor ex nobili Cappadocum Prosapia, Palestinam
Christo favente devici, sed omnia desserui, ut liberius servire possim Deo
caelo, in quo bello nullus vincit, nisi divinitus adiutus.”
Gregorius,
bellum temporale,
tribunus,
Dacianus,
Cappadocum,
Prosapia,
Palestina,
devincere
037.
c. 08.
Curius, qui consul factus conra Samnites ab ipsis auro devinci tentatus est.
Nam dum scamno sederet ligneo, legatis Samnitum, ut erat se spectandum,
praebuit, qui paupertatem eius mirari magnum pondus auri publice missum
benignis verbis hortati sunt recipere. Risit Curius et ait: „Carum vobis mihi
supervacuum metallum in patriam reportare. Non enim habere aurum mihi
praetiosum existimo, sed urum habentibus imperare.”
Curius consul,
devincere,
scamnum ligneum,
pondus auri,
supervacuum
metallum
Valerius libro IV.
rubrica De
abstinentia
037.
c. 08-09.
Ideo Augustinus libro V. De civitate Dei narrat, qualiter Mallius torquatus
consul missus contra Tusculanos, praecepto edixit, ne quis extra ordinem
pugnaret in hostem. Qui cum oraturus rei gratia in praetorio esset, filius eius
in castris remanens a Tusculanorum duce iniuriis fuit provocatus ad iram, a
quo tandem audivit: „Tu ipse congredere mecum, ut modo iam hic eventu
cernatur, quantum Latinus equus praestet Romano?” Qui verbis provocatus
atque imperii patris oblitus ad bellum ingreditur et hostem interfecit,
spoliisque detractis ad patrem accessit dicens: Ut me, pater omnes tuo
sanguine natum referant, haec spolia capta ex hoste caeso porto.” Quod ut
pater cognovit, concilio convocato eum morti tradidit dicens: „Quando
neque impium consulare, neque maiestatem paternam veritus adversus
edictum nostrum extra ordinem pugnasti, quantum in te fuit, disciplinam
militarem, quae stetit usque ad hanc diem, res Romana solvisti meque in
eam necessitatem induxisti, ut aut rei publicae, aut mei meorumque
obliviscendum sit. Mandavit igitur lictori, ut ipsum morti traderet, quia
tutius erat ipsum interficere, quam rem publicam militari disciplina carere.
Mallius consul,
Tusculanus,
hostis,
castra,
iniuria,
Latinus equues,
provocare,
bellum ingrediri,
spolium,
concilium,
impium consulare,
res Romana,
disciplina militaris,
lictor,
res publica
Augustinus libro V.
De civitate Dei
narrat
037.
c. 09-10.
Refert enim Vegetius, quod in omni bello non tam multitudo et virtus, quam
ars et exercitium solet praestare victoriam. Nam Alexander Macedonius XL
militibus bene assuefactis orbem terrarum aggressus innumeras hominum
copias superavit. Debet quidem exercitus maxime Christianus, ne contra eis
irascatur rex caelorum, sub cuius nomine militant, esse pudicus, sobrius,
benignus, pro veritate mori paratus.
bellum,
multitudo,
virtus,
ars,
exercitus,
copia,
Alexander
Macedonus,
exercitus Chrstianus,
pudicus,
sobrius,
benignus
Vegetius 037.
c. 10.
Fortis inquam intantum, ut divino auxilio, in quo non solum homines
pessimos, sed et bestiam terribilem draconem occidit. Nam cum beatus
Georgius transiret prope quandam civitatem, Silena nomine, in qua
molestatis hominibus intantum a dracone, ut sorte eventum quencumque ei
ad devorandum darent, tunc vero filia regis unica ei forte venerat, quae cum
inerrabilibus lachrimis ad locum deducta fuit, nec hoc mirum et impossibile
debet credi. Quia dicit Plinius libro VIII. de Naturali Historia a cuniculis
suffosum in Hyspania oppidum, et a talpis in Thessalia, et a ranis in Gallia
civitatem Pulsam, quoniam Dei flagella sunt. Georgius itaque sanctus miles
se signo crucis muniens draconem interfecit, ut patet in legenda. Et populum
tandem ad Christi fidem convertit.
divinum auxilium,
bestia terribilis,
draco,
beatus Georgius,
Silena civitas,
eventus,
devorare,
lacrima,
cuniculus,
Hispania,
talpa,
Thessalia,
rana,
Galllia,
Pulsa civitas,
flagella,
signnum crucis,
miles
Plinius libro VIII. de
Naturali Historia
Legenda Aurea
037.
c. 10-11.
Secundo Christus Dominus assimilatur leoni, quia sicut proprietas leonis est,
quod quando a venatoribus insequitur, non latiat, sed sedet in campo, ut
videri possit, sicut dicit Plinius libro V.
leo,
venator,
latiare,
campus
Plinius libro V. 038.
c. 04-05.
ut Naturales et Isidorus dicunt septem sunt, quae leo naturaliter timet.
[…]Primo namque leo timet strepitum rotarum […]Secundo leo timet
lazaym, quod est animal ferocissimum, ante quod nulla via est tuta.
[…]Tertium, quod leo timet est ignis. […]Quartum, quod timet leo est
animal leorofilius, secundum aliquos leonthofeus, quia de eius carnibus leo
intoxicatur, et significat peccatum, quod iusti timent. […] Quintum, quod
timet leo est insidiae venatoris, ut pedicas et laqueos et huiusmodi.
[…]Sextum est, quod timet leo custodis sui flagellum, qui catulum verberat
ante eum. […]Septimum et ultimum quod timet leo est strata publica.
leo timet,
strepitum rotarum,
lazaym,
ignis,
animal leorofilius,
leonthofeus,
caro,
intoxicare,
venator,
insidiae,
flagellum,
catulus,
pedica,
strata publica
Naturales et Isidorus 038.
c. 07-09.
Unde interrogatus Macharius, quare tam malicentus erat, quando comedebat,
sictu quando ieiuniabat, respondit: „Sicut – inquit – ligna, quae versantur et
reversantur in igne paulatim consumentur, ita qui mentem saepe retinet in
timore Dei cogitando, ignem futurum consumitur.”
Macharius,
malicentus,
ieiuniare,
ignis,
mentem retinere
038.
c. 08.
Unde Aristoteles in sua poetria inducit cuiusdam poetae fabulam, qui cum
palatium deauratum et desertum videret, plorans his verbis alloquitur dicens:
„Domus aegregia, compugnar ad lachrimas tuam intuens solitudinem.” At
illa contremuit compulsa mihi respondere propter lachrimarum
multitudinem. Cui dixi: „Ubi, quaeso, sunt, qui quondam in te habitaverunt
et securam vitam cum omni iocunditate duxerunt?” At illa: „Temporales –
inquit – existentes cum tempore transierunt et me quoque sub sorte temporis
transituram dimiserunt.” Et subdit ibidem Aristoteles: Nempe res nec
stabiles sunt, qui cum fluxu temporis fluxibiles fluunt.
fabula,
deauratum,
domus aegregia,
lacrima,
ubi sunt,
secura vita
Aristoteles in sua
poetria
038.
c. 09-10.
Secunda leo proprietas est, quod sanguine simiae curatur, dum languet, ut
dicit Iohannes Ianuensis in Catholicon.
Ideo ipse [Marcus] in Italia scripsit evangelium suum secundum
Hieronymum, ubi tunc vigebat sapientia, quia studium a Graecis fuerat
Romam translatum. Et in eadem civitate Marcus rogatus a fratribus scripsit
evangelium. In talibus enim locis non solent, nisi autentici scribere.
leo,
simia,
Italia,
sapientia,
Graecus,
Marcus,
evangelium
Iohannes Ianuensis
in Catholicon
Hieronymus
038.
c. 11.
Idem etiam patet de quibusdam mulieribus, quae tempore persecutionis
semetipsas occiderunt, quod non licet sine instinctu Spiritus Sancti.
mulier,
tempus persecutionis,
semetipsum occidere
038.
c. 14.
Hoc etiam legitur de Antonio Anachorita in libro qui dicitur Paradisus,
quem cum cives rapere et constituere episcopum vellent, ferro secuit sibi
aurem sinistram dicens: „Lex divina iubet nullum aure praecisa aptare in
episcopum.” Quod cum Theophilio relatum fuisset, dixit: „A Iudaeis illa lex
observatur, ego autem, si dederis mihi naribus truncatum et moribus
probum, non dubito eum episcopum ordinare, hoc modo non servatur.” Ex
praedictis patet, quod beatus Marcus pollicem ex instinctu Spiritus Sancti
amputando optime fecit.
Antonius Anachorita,
cives,
rapere,
auris sinistra,
lex divina,
Theophilius,
nares truncare,
mos,
episcopus,
pollex
liber Paradisus 038.
c.14.
Quem [Marcus euangelista] videns beatus Petrus apostolus constantem in
fide, cuius filius baptismalis fuerat, eum destinavit Aquilegiam, ubi
innumeras gentium multitudines ad fidem convertit Christi, ubi euangelium
suum secundo conscripsit, et ibidem reliquit. Tandem quendam civem
Aquilegiensem convertit, et Romam ad Petrum adduxit, ut ipsum Aquilegiae
episcopum consecraret, et ita factum fuit. Qui postea martyrio migravit ad
Dominum. Tantae etiam humilitatis fuisse dicitur beatus Marcus, ut pollicem
sibi amputavit, ut sacerdotio reprobus haberetur. Verumtamen Dei consilium
immutari non potest, ideo episcopus ordinatus est Alexandriae, ubi tanta
paupertate et sobrietate cum omnibus fidelibus vivebat, sicut nunc religiosi.
Unde Petrus Damiani sic dicit de eo: Tantam ei Deus apud Alexandriam
gratiam praerogavit, ut omnes, qui tunc ad fidei rudimenta connoverent mox
per continentiam ac totius sanctitatis instantiam tamquam ad monastice
perfectionis fastigium pervolarent. Ad quod non modo miraculorum
prodigiis, non modo praedicationis eloquiiis, sed etiam eximiis provocabat
exemplis. In qua finaliter perseveravit, quia ibidem finem vitae optato
terminavit martyrio.
Marcus euangelista,
Petrus apostolus,
Aquilegia,
pollex,
amputare,
Alexandria,
convertere,
martyrium
Mt 10,22
Petrus Damiani
039.
c. 06-07.
legenda
Nam peccatum constringit cor sicut frigus ad ista inferiora, charitas vero
sicut calor dilatat ad superiora.
cor,
frigus,
calor,
dilatatio
039.
c. 08.
Sicut existens in altissimo monte longius videt, ita in tali contemplatione
suspensus clarius divina secreta cognoscit.
mons,
videre,
contempatio
039.
c. 09.
Tertio divina contemplatio fit mentis alienatione, quando mens ex
admiratione divinae magnitudinis, potestatis, pietatis, extra communem
statum naturalem rapitur, et tunc non utitur sensibus. Sicut fuit in
beato Paulo II. ad Cor. XII. qui sic dicit de se: Scio hominem in Christo ante
annos quattuordecim, sive in corpore, sive extra corpus, nescio Deus scit
raptum homini usque ad tertium caelum. Et dicit Augustinus ad Paulam de
videndo Deum, quod Paulus tunc in raptu vidit divinam essentiam, similiter
Moyses. Alii vero, quando sic rapiuntur, communiter non vident divinam
essentiam in sua specie, sed sub quadam similitudine.
homo,
raptum,
ante annos
quattuordecim,
corpus,
Paulus,
tertium caelum,
Moyses
II Cor 12,2
dicit Augustinus ad
Paulam de videndo
Deum
039.
c. 09-10.
Sic potuit et beatus Marcus contemplari in raptu, quod innui videtur Ezech.
I., ubi dicitur: Totum corpus plenum erat oculis in circuitu ipsarum quattuor,
cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea. Et cum
levarentur de terra animalia, elevabantur similiter et rotae. Quocunque ibat
Spiritus, illuc eunte Spiritu et rotae pariter levabantur sequentes
eum. Spiritus enim vitae erat in rotis. Quod luculenter exponens
beatus Greg. dicit: Quid per faciem, nisi notitia, quid per pennam, nisi
contemplatio designatur, per rotas vero sancta quattuor euangelia
figurabantur, in quibus est spiritus Dei, quia ex Spiritu Sancto
conscripserunt.
beatus Marcus,
contemplari in raptu,
rota,
oculus,
quattuor,
animalia,
Spiritus
Ez 1,19-20 039.
c. 10.
Ante enim sancta Dei euangelia et apostolorum praedicationes rotus mundus
diversis erroribus fuerat involutus. Alii colebant pro Deo caelestia corpora,
sicut Saturnum, Iovem, Martem, Solem, Lunam etc. Alii elementa
insensibilia, ut ignem, aerem, aquam etc. Alii corruptibiles homines, ut
Herculem etc. Alii bestias, ut dracones, sicut Babilonii, ut patet in
Daniele. Alii piscem, sicut Philistini dago(?)m. Alii idola muta et surda aut
fusa, aut fabricata, in quorum sacrificiis faciebant inexplicabiles peccatorum
abominationes, et hoc cum tanta obstinatione, ut proprios filios et filias
vivos immolarent, Ps.: Immolaverunt filios et filias sculptilibus Chanaan.
colere,
caelestia corpora,
Saturnus,
Iovus,
Mars,
Sol,
Luna,
ignis,
aer,
aqua,
Hercules,
bestia,
draco,
Babilonii,
piscis,
ut patet in Daniele
Dn 14,22-27
Ps 105,37
039.
c. 10.
idolum,
immolare
Dicit Lyra, quod erat quoddam idolum de aere longos habens ungues de
ferro, quod calefaciebant, et puerum aut puellam in manibus illius dabant,
quod idolum per artificium stringebat ad se, quasi amaret et acceptaret, et
sine laesione de hac vita portaret, cum tamen unguibus et calore moriebatur.
Interim vero idolorum pontifices tympanum percutiebantur, et instrumentis
musicis canebant, ne audiretur clamor pueri a parentibus.
idolum,
ungues de ferro,
in manibus dare,
calefacere,
artificium,
tympanum,
musica,
clamor
dicit Lyra 039.
c. 10-11.
Hinc dicit Eusebius Pamphili li. I. De euangelica praeparatione: Persae
matres proprias nephandis nuptiis cognoscebant. Scythae carnibus
vescebantur humanis. Massagetae et Derbices propinquos et affines suos
senectute confectos miserrimos putantes interficiebant ipsos idolis
immolando, denique comedebant. Thibareni seniores suos vivos
praecipitabant, quorum errorem brevis sermo non explicat, qui paene omnes
ibant ad Tartara excepta modica Israelitica gente, de quibus etiam pauci
valde evadebant aeternum interitum pro eo, quod dimissa Dei lege totis
conatibus intendebant superbiae, avaritiae et luxuriae, propter quae verum
Sacrae Scripturae intellectum pervertebant male exponentes.
idolum,
immolare,
Persae matres,
Scythae,
carnibus vesci
humanis,
Massagetae,
Derbices,
comedere,
Thibareni,
seniores,
Tartara
dicit Eusebius
Pamphili li. I. De
euangelica
praeparatione
039.
c. 11.
Nam ipse [beatus Marcus] mirabiliter austeram vitam duxit, verbum Dei
utiliter perdocuit, et pro ipsa veritate amaram mortem subiit. Ideo in caelo
sublimari meruit. Anno ab incarnatione Domini CCCCLXVII. tempore
Leonis imperatoris Veneti corpus sancti Marci de Alexandria transtulerunt,
ubi ecclesia in honore ipsius mirae pulchritudinis fabricata est. Quidam
namque mercatores Veneti, qui Alexandriam perrexerant, duos presbyteros
custodes corporis sancti Marci precibus et promissionibus induxerunt, ut
occulte corpus illud tolli permitterent, et Venetias transportarent. Sed cum
corpus de tumulo levarent, tantus odor totam Alexandriam sic perfudit, ut
omnes, unde tanta suavitas odoris prodiret, mirarentur. Cumque ipsi Veneti
corpus in navi deferrent, et aliis in alia nave existentibus revelassent, tunc
unus illorum ait: „Forsitan alicuius Aegyptii corpus datum est vobis, quod
putatis beati Marci.” Continuo navis in qua erat corpus beati Marci versa
coepit latus navis alterius percutere, nec dimisit, donec confessi fuissent ibi
fore corpus beati Marci.
beatus Marcus,
mors,
corpus sancti Marci,
Alexandria,
mercatores Veneti,
persbyter,
odor,
navis
039.
c. 11.
legenda
Ad honorem beati Philippi apostoli, qui ex tempestiva conversione ad
Christum et conversatione cum eo magno amore afficiebatur ad eum. Unde
multos invitabat ad eius notitiam, nam beatum Nathanaelem ipse adduxit ad
Christum. Dicit ei Ioh. I.: Quem scripsit Moyses in lege et prophetae,
invenimus Messiam etc. Item gentiles petierunt ab eo videre Iesum Ioh.
XII. Qui cum Andrea eos duxit ad Iesum. Quia ardebat caritate nimia erga
Iesum, ideo omnes volebat ad eius notitiam pervenire.
beatus Philippus,
Nathanael,
Christus,
gentiles
Ioh 1,45 040.
c. 01.
legenda
Primum signum charitatis Christi in beato Philippo fuit, quia grandia
postulavit fiducialiter. Nam signum magnae familiaritatis fuit, quando
Iohannes in cena petiit sibi revelari proditorem. Item signum magnae
charitatis, quando Petrus, Iacobus et Iohannes petierunt sibi revelari
adventum suum ad iudicium. Matth. XXIV.: Dic, aiunt, nobis, quando haec
erunt, et quid signum adventus tui et consummationis saeculi. Sed profecto
signum magnae charitatis fuit, quando Philippus petiit sibi ostendi patrem, in
quem desiderant angeli prospicere, et in quo est omne bonum. Exo.
XXXIII.: Dixit Dominus ad Moysen petenti videre faciem Dei: „Ego
ostendam tibi omnem bonum.” Et hoc bonum, quantum licet scire in hac
vita, declaravit sibi Salvator dicens: Philippe, qui videt me, videt et Patrem
meum. An non credis, quia ego in Patre sum, et Pater in me? Videre vero
Patrem facie ad faciem non est praesentis vitae, sed futurae gloriae. Iuxta
illud Exo. XXXIII.: Non videbit me hoc et vivet.
beatus Philippus,
videre Patrem facie ad
faciem
Mt 24,3
Ex 33,19
Ioh 14,9
040.
c. 02.
Secundum signum charitatis Christi in beato Philippo fuit, quod suam
petitionem formavit prudenter. Nam in sua petitione excellere videtur alios
apostolos, quia quidam ex apostolis petierunt singularem potentiam, ut filii
Zebedei Marc. X.: Da, inquiunt, nobis, ut unus ad dexteram tuam, et alius
ad sinistram tuam sedeat in gloria tua. Quidam petierunt futurorum
scientiam: Marc. XXIII.: Dic nobis, quando haec erunt. Quidam inimicorum
vindictam, quando Christum Dominum in civitatem intrare non
permiserunt: Luc. IX.: Dixerunt: Vis, dicimus, ut ignis descendat de caelo, et
comsummat illos? Sed beatus Philippus non petiit saecularem potentiam,
quia brevis est.
beatus Philippus,
prudentia,
apostolus,
ignis descendat de
caelo
Mc 10,37
Mt 24,3
Lc 9,54
040.
c. 02.
Tertium signum charitatis Christi in beato Philippo fuit, quod in simili
cathedra triumphavit. Nam sicut Salvator noster in cruce mori voluit, sic
beatus Philippus. Isti enim tres apostoli, scilicet Petrus, Andreas et Philippus
fuerunt de Bethsayda, et in cruce triumphaverunt, in qua cathedra Dominus
eorum et noster Christus vitam terminavit, diabolum superavit, et humanum
genus redimendo Paradisum aperuit.
beatus Philippus,
Christus,
crux,
Petrus,
Andreas
040.
c. 03.
Primum enim dixi, quod in verbis thematis insinuatur documentum ad
honorem beati Philippi difficilis quaestio de Trinitate, quia ipse difficilem
rem quaerebat a Salvatore. Quam difficultatem apostolus in tertium caelum
raptus non sufficit explicare, sed admirans ait: O altitudo divitiarum
sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et
investigabiles viae eius!
beatus Philippus,
admirare,
Rm 11,33 040.
c. 03.
Beatus enim Philippus non sic investigabat hanc difficultatem, sed cum
humilitate et charitate volens dulcius intelligere de clementi et pio Deo
dicens: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis, ac sic dicat: O quam
dulcis es, Domine Iesu, o quam suavis es in verbo: conversatione et
exemplo. Certe dulcissimus est Pater tuus caelestis, qui te aeternaliter genuit,
quem quaeso dulcissime Domine, ostende nobis, et sufficit, in quo est omnis
dulcedo, tota refectio et ineffabilis charitatis degustatio.
beatus Philippus
040.
c. 06.
Secundo curiose investigare deitatem est periculosum, quia ex nimia
immensitate luminis quis posset incurrere caecitatem mentis, ut patet in
Arrio Alexandrino episcopo, qui credidit, quod sicut Deus est trinus in
personis, ita etiam in essentia. Similiter Sabellius erravit credendo, quod
sicut Deus unus est in essentia, ita et in personis. Sed aliquando se nominat
Patrem, aliquando Filium, aliquando Spiritum Sanctum. Ecce quam
pericolose erraverunt tales sapientes curiosi!
curiose investigare
deitatem,
Arrius Alexandrinus
episcopus,
Sabellius
040.
c. 06.
Unde legitur in apocryphis Esdrae, quod est liber tertius, ubi habetur IV. c.,
quod cum Esdras miraretur, quare Deus populum Israel tradidit in manus
gentium, qui erant idolatrae pessimi et multis vitiis expositi. In populo vero
Israel erant multi iusti. Apparuit ei angelus Domini, et dixit: „Vade Esdra, et
pondera ignis pondus, aut mensura flatum venti, aut revoca diem, quae
praeteriit.” Cui respondit Esdras: „Quis natorum poterit facere haec?” Cui
angelus: „Si interrogassem te, quantae habitationes sunt in corde maris, aut
quantae venae sunt in principio abyssi, aut quantae sunt venae super
firmamentum, aut qui sunt exitus Paradisi, diceres mihi fortassis: „In
abyssum non descendi, neque in infernum adhuc, neque in caelum unquam
ascendi. Nunc autem interrogavi te de igne, vento et die, per quae transiisti,
et a quibus separari non potes. Et non mihi respondisti de eis. Quomodo
igitur poterit capere vas tuum altissimi viam?
Esdras,
populus,
Israel,
vitium,
angelus,
ponderare,
mensura,
ignis,
ventus,
dies,
abyssum,
infernus,
caelum
unde legitur in
apocryphis Esdrae
040.
c. 07.
Et Tullius: Tota vita avari hominis est plena miseriae et doloris. Nam sicut
fons turbatur pede, ut non resplendeat imago, sic turbatio avaritiae obfuscat
claritatem rationis.
avarus,
miseria,
dolor,
imago,
turbatio
Tullius [Cicero] 041.
c. 05.
Sicut I. Reg. XIV. de Saul dixit Ionathas: Pater meus turbavit terram, quia
praecepit, quod nemo gustaret cibum usque ad vesperas, et sic erant
attenuati, quod non poterant persequi inimicos. Similiter II. Reg. XXIV.:
David turbavit populum propter indiscretum praeceptum numerandi
populum, propter quod Dominus misit pestilentiam in populum de mane
usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad
Bersabee septuaginta milia virorum.
Saul,
Ionathan,
terram turbare,
gustare cibum,
vesperas,
inimicos persequere,
David,
Dan,
Bersabee,
septuaginta milia
virorum
Cf I Sm 14,29
II Sm 24,15
041.
c. 06.
Qualem turbationem fecit Achab in communitate, III. Regum XVIII., cui
dixit Helyas: Non ego turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui
dereliquisti viam Domini.
Helyas,
Israel,
Achab,
domus patris,
derelinquere viam
Domini
II. Sm 24,15 041.
c. 06.
In cuius figura habetur Ios. VII., quod totus exercitus turbatus est propter
furtum Achior, cui dictum est: Quia turbasti nos, conturbet te Dominus
exercitus,
Achior,
conturbare
Ios 7,25 041.
c. 06.
De secta Machometi, quae etiam multum est dilatata, non est simile, quia
contraria via processit, quia ipsis sectam servantibus promisit voluptatem,
delicias et paradisum, id est: hortum deliciarum aquis praeterfluentibus
irrigatum, in quo sedes habebunt perpetuas, nec frigore aut aestu aliquo
affligentur, omnibus ciborum vescentur generibus, sericis vestimentis omnis
coloris induentur, et virginibus speciosissimis coniungentur. In deliciis
omnibus accubabunt, quibus angeli pincernarum more cum vasis aureis et
argenteis ministrabunt, offerentes eis vinum, lac et mel, dicentes: Comedite
et bibite in laetitia! Contra quas fatuitates de ipsa secta exsistens Avicenna
IX. Metaph. c. V. dicit II.: Lex nostra, quam dedit Machomet, ostendit
dispositionem felicitatis et miseriae, quae sunt secundum corpus. Nullus
enim secundum corpus tantum beatus esse poterit, sed secundum animam
secta Machometi,
voluptatem promisere,
Paradisum,
hortus deliciarum,
sedes perpetua,
vestimentum,
color,
deliciis accubare,
vinum,
mel,
lac,
Machomet,
Thomas libro I.
Contra gentiles c.
VI.
Avicenna IX.
Metaph. c. V. dicit
II.
041.
c. 09-10.
potius, quod etiam philosophi gentiles intellexerunt, et quia etiam
Christianus, qui est in vera fide, pronus est ad voluptatem intantum, quod
sciens se damnandum propter eam, adhuc se non continet. Non igitur est
mirum, si rudes homines susceperunt hanc Machometi legem, ad quam
natura prona est. Prohibuit etiam Litteras addiscere et disputare, dicens, quod
Deus ipsum misit non in miraculis, sed virtute armorum, quod etiam
latronibus et furibus commune est, et hoc ideo dicebat, ne falsitas suae legis
deprehenderetur, quae multas continet fatuitates risu dignas.
dispositio,
felicitas,
miseria,
philosophus,
Christianus,
Litteras addiscere,
latro,
fur,
risu dignus
Cum dormiret in lecto iuxta uxorem in Mecqua in Arabia, apparuit ei
Gabriel angelus, et dixit ei: Surge et veni post me!. Et cum venisset ad
portam domus, vidit, quod Gabriel tenebat per habenas quandam bestiam,
cui nomen erat Alborach, quae erat grandior asino, et habebat faciem
hominis, et crines de perlis, et pectus de smaragdo, caudam de rubino,
oculos clariores sole, sellam de perlis et auro preciosam, et erat illa bestia
circumdata angelis, qui custodiebant eam. Et cum dixisset angelus
Machometh: „Ascende et equita!”, bestia stare nolebat. Cui dixit angelus:
„Alborach, sta in pace, quia numquam talis homo equitavit super te, nec
equitabit.” Tunc bestia interrogavit: „Quis est iste?” Et Gabriel respondit:
„Hic est Machometh, Dei nuncius, et propheta magnus.” Ut haec audivit
bestia, stetit, et ille equitavit, et Gabriel tenuit sibi scandile.
Secunda fatuitas est, quod Alborach confestim ire coepit, et passus
eius ita magni erant, quod inter unum passum et alium erat tantum spatii,
quantum homo possit longius prospicere.
Tertia fatuitas, quod associatus ab angelo pervenit ad templum in
Hierusalem, et invenit omnes prophetas stantes, quos Deus fecerat exire de
sepulchris, ut honorarent eum, qui salutaverunt gaudentes.
Quarta fatuitas, quod inde exeuntes angelus ostendit ei quandam
scalam, quae durabat a terra usque ad primum caelum. Tunc Gabriel dixit:
„Ascende, Machometh!” Et ascendit cum angelis simul, et invenit in via
unum angelum ita magnum, quod tenebat caput suum supra caelum, et pedes
in abyssum, et erat factus ad modum galli. Cui Deus ostendebat, quando erat
orandum. Nam venit ad eum quaedam vox, dicens: „Tu creatura, quae Deo
es oboediens, lauda Deum!” Et ille dicebat alta voce: „Benedicatur Deus, rex
sanctissimus!” Quo dicto galli, qui sunt in terra, cantabant.
Quinta fatuitas, quod vidit quendam alium angelum, cuius medietas
erat ignis, et medietas nix, nec ignis destruebat nivem, nec econverso.
Mecqua,
Arabia,
dormire,
Gabriel,
habena,
bestia,
Alborach,
sella,
perla,
Machometh,
equitare,
Dei nuncius,
scandile,
fatuitas,
passus,
spatium,
templum,
Hierusalem,
sepulchro exire,
scala ad caelum,
abyssum,
gallus,
creatura,
medietas ignis,
medisetas nix,
Luna,
caelum ferreum,
mille anni,
Alchoran 041.
c. 10-11.
Sexta fatuitas, quod pervenit ad caelum Lunae, quod erat totum
ferreum, et cum pulsaret ad portam, venit quidam angelus ita magnus, quod
habebat in longitudine spatium itineris hominis per mille annos.
Et multas tales fatuitates dicit ibidem, quod vidit angelos, qui habebant
facies ad modum hominum, et corpora ad modum vaccarum, et alas ad
modum aquilarum, et erant in numero septuaginta milia capita, et quodlibet
caput habebat septuaginta milia cornua, et quodlibet cornu septuaginta milia
nodorum, et inter unum nodum et alium erat spatium itineris per quadraginta
annos, et in quolibet praedictorum capitum erant septuaginta facies, et
quaelibet facies habebat septuaginta milia ora, et quodlibet os septuaginta
linguas, et quaelibet sciebat septuaginta loquelas, et laudabant Deum
septuaginta milibus horis in die. Haec nec audivit, nec vidit, nec miraculis
confirmavit, sed ipse miser ex se confinxit, quibus mendaciis simplicem
populum decepit. Sed vera fides Catholica fuit in Veteri Testamento
praefigurata, et a prophetis praenunciata, ac maximis miraculis confirmata.
vacca,
septuaginta milia
capita,
septuaginta milia
cornua,
nodus,
quadraginta anni,
septuaginta facies,
septuaginta milia ora,
septuaginta loquela,
fides Catholica
Vetus Testamentum,
miracula
Sed et quotidianis miraculis adhuc fidem roborare non cessas. Unde de
multorum sanctorum aridis et inanimatis ossibus liquor emanat indesinenter,
sicut de ossibus sancti Nicolai apud Barum, de ossibus sancti Andreae apud
Almasiam, sancti Mathei apud Salernum. Unde tanta vis columnae in
Romana urbe, ut vexati a daemonio ibi liberentur, nisi quia olim tu, Christe
ad eam ligatus fueras? Unde tanta vis ligni crucis, ut si in ignem ponatur,
inflammetur, non tamen comburatur, et si ponatur in aqua, non natat, sed
submergitur? Nonne ex virtute tua?
miraculum,
fidem roborare,
multi sancti,
liquor emanare,
os
sanctus Nicolaus,
Barum,
Almasia,
sanctus Andreas,
sanctus Matheus,
Salernum,
Romana urbs,
daemonio vexare,
lignum crucis,
comburare,
submergere
041.
c. 12.
Nam et in civitate Brundisii adustum corpus sancti Theodori martyris
tempore siccitatis cum devotione et letaniis extrahitur, et propter merita illius
pluvia ipso die descendet. Sed et multorum sanctorum corpora suavissimis
odoribus redolent. Audivi namque a fidedignis, quod in castello sancti Petri
prope Rodum, quod milites sancti Iohannis Hierosolymitani tuentur, sunt
canes ferocissimi, qui in die ligantur, in nocte vero solvultur, et extra
civitas Brundisii,
sanctus Theodorus,
tempus siccitatis,
sanctorum corpora,
castellum Petri,
sanctus Iohannes,
041.
c. 13.
castellum liberi dimittuntur. Hi si Christianum aliquem inveniunt, nullam
molestiam ei inferunt. Si vero aliquem Thurcum vel Saracenum inveniunt,
latratibus et morsibus usque ad mortem insequuntur. Ex odoratu Christianos
ab infidelibus discernunt.
canis ferocissimus,
molestia,
Thurcius,
Saracenus
Sancta crux est inventa in domo saltus a Salomone, ut habetur in Historia
scholastica. Sic quod regina Saba vidit in domo saltus quoddam lignum, de
quo dixit Salomoni, quod in eo quidam suspendendus erat, pro cuius morte
regnum Iudaeorum deleri debebat. Ideo Salomon hoc lignum sic inventum in
profundum in visceribus terrae abscondi fecit, ubi postea probatica piscina
est facta.
Sancta crux,
Salamon,
regina Saba,
regnum Iudaeorum,
viscera terrae,
piscina
Historia scholastica 042.
c. 01.
Sancta crux inventa fuit a Salvatore in passione, quam pro instrumento
redemptionis humani generis trigintibus annis magnis laboribus et fatigiis ac
obprobriis quaesierat.
Sancta crux,
passio,
triginti anni,
042.
c. 01.
Tempore passionis hoc lignum a Salomone in terra absconditum in probatica
piscina supernatavit, quod Iudaei passionis Christi tempore acceperunt, et
crucem ei paraverunt, et ei flagellato et spinis coronato in humeros
inposuerunt, et ad locum passionis deportare secum fecerunt. Et tandem
super illud eum crucifixerunt.
passio,
Salamon,
piscina,
flagellatum,
spinis coronare
042.
c. 02.
Quidam medicus obviavit cuidam militi valde tristi. Qui requirens causam
tristitiae, respondit: „Ego, inquit, sum miles talis regis, et habeo terram
valde corruptam, cuius omnes fontes sunt corrupti. Rex enim dedit mihi
filiam suam in uxorem tali pacto, ut eam mundam servarem, quia si sub mea
potestate maculam incurreret, amitterem hereditatem et vitam. Et ut primum
filia dicti regis terram meam est ingressa, leprosa est effecta, et nunc ideo
sum tristis et timidus.” Cui medicus: „Ne timeas, sed audi consilium meum,
ut sanes sponsam tuam.” Et duxit ipsum medicus in quoddam viridarium, et
ostendit ibi ei medidiciales herbas et fructus. Et intus spineta quandam
arborem magnam frondosam, de cuius radice procedebant septem
fontes irrigantes viridarium. Et ipsa arbore erant fructus XII, ac in quodam
pergameno tribus clavis arbori affixo erant XII regulae vitae. Et dixit
medicus: „In ipsis fontibus lavabis sponsam tuam, et tandem de herbis et
foliis ligni facias electuarium, quo vescatur, et de fructibus reficietur.” Et
regulas arbore affixas de conservatione vitae observabit. Et sic semper
sponsa tua manebit immaculata.
medicus,
miles tristis,
terra corrupta,
uxor,
rex,
pacatum,
mundam servare,
leprosa uxor,
viridarium,
medidicalis herba,
septem fontes,
fructus XII,
XII regulae vitae,
Leonardus de Utino
in suo
quadragesimali
042.
[Petrum], quem cum apprehendisset, misit in carcerem, et erat vinctus
catenis duabus, quae duae catenae sunt delectatio peccati et difficultas
homini, et nisi per gratiam Dei cadant istae catenae, non exibit quis de
carcere peccati.
Petrus,
carcer,
catena,
difficultas homini
Act 12,4; 12,6 044.
c. 12.
Talibus dulcedine peccati inebriatis misit Salvator hunc divinum
praedicatorem beatum Bernardinum opportuno tempore, ut exaltaret vocem
suam quasi tuba, et annunciaret populo scelera eorum. Quia tunc Italia
multiplicibus peccatis prostrata iacebat, inter religiosos disciplina tepuerat,
sed quadam insatiabili cupiditate possessiones augebant, non devotionem,
non pietatem, non charitatem; fuerant plerique sine obedientia, patientia,
paupertate et castitate. In populo autem erant odium pertinax, usura
multiplex, festorum violatio, parentum dehonestatio, luxuriae abominatio,
crudelitas, superbia, gula, invidia etc. Contra quae fortiter clamavit beatus
Bernardinus, et de finibus eorum expulit. Nam natus ex Tusciae provincia,
nobili genere tertio anno mater eius ex hoc saeculo migravit, quam pater
secutus est morte. Et sic sexto aetatis anno puer utroque orbatus parente
remansit sub cura sororis matris suae nomine Diana, quae quia devota erat,
virgini gloriosae ipsum puerum ad Virginis devotionem verbis et exemplis
excitabat. Qui tamquam non surdus auditor ecclesias frequenter visitabat,
missas et praedicatores audiebat, dumque domum reverteretur advocatis
pueris devoto corporis gestu et verborum gravitate quantum illa patiebatur
aetas fervens praedicabat. Haec vere fuerunt praesagia futurorum. Unde
idem dicebat: Ego adhuc magnus praedicator ero. Ideo quasi ad hoc opus
quodam divino munere a pueritia se disponebat. Nulla vana, falsa et illicita
loqui volebat, sed coaevos de his arguebat. Unde pueri insolentes videntes
dicebant: Recedamus, ecce Bernardinus venit, vel de aliis tractemus. Studio
autem applicatus proficiebat, et si pauperi elemosyna negaretur, dicebat
nutrici: Demus portionem meam pauperi ob amorem Christi. De quo nutrix
plurimum gaudebat videns in eo futurae sanctitatis signum. Rediens de
scholis dicebat, quod ipse in illa urbe quandam sponsam virginem haberet,
cuius venustatem nullus explicare vel pingere posset, de quo redarguebatur a
nutrice sua. Sed quia ardebat in corde tacere non poterat, quin saepius talia
loqueretur. Unde explorare coepit nutrix, de qua loqueretur, et invenit
diluculo, quod coram imaginem Virginis super portam civitatis depicta genu
flectebat, suspirabat, lachrimabatur, et magna dulcedine iocundabatur.
Unde tunc a matre gratiae hausit gratiam, quam postmodum effudit anno
Domini MCCCC ob amorem Virginis in eius hospitali maxima pestilentia
[legenda beati
Bernardini]
Bernardinus,
tuba,
Italia,
peccatum,
devotio,
pietas,
odium,
usura,
violatio,
dehonestatio,
Tusciae provincia,
puer orbatus,
surdus,
praedicare,
pueritia,
elemosyna,
nutrix,
schola,
imago Virginis,
anno Domini
MCCCC,
pestilentia,
humilitas,
benivolentia,
Francisci ordo,
psallere,
compassio,
cilicium,
vigiliae,
spinis coronatio,
sitis,
044.
c. 07-09.
saeviente infirmis se serviturum obtulit, quibus inaestimabili humilitate et
benivolentia quamdiu pestis duravit, ministravit. Tandem Christum in cruce
sequi decrevit, et ebrius spiritu seraphici Francisci fratrum ordinem intravit,
ubi coepit omnibus virtutibus florere, humiliter omnibus ministrabat.
Elemosynam in propriis humeris portabat, et in ecclesia quasi praesente Deo
psallebat. Saepe panem tantum et aqua contentus cilicio corpus ac vigiliis
edomabat, et vilissimum peccatorem se reputans gemitibus inenarrabilibus
misericordiam a Domino postulabat. Christi vero passionem tam amarissime
deflebat, ut pro dolore cor scindi videretur compassionis gladio confossus.
Admirabatur filii Dei peregrinationem, fugam, sitim et famem, persecutores
flagella, illusiones et crucis dolores, et virgine matre regem gloriae
depositum de cruce iacentem spinis coronatum deflebat. Imposito tandem
sibi praedicationis officio coepit clamare contra vitia et tam gratiose loqui, ut
beatum se reputabat, qui eius sermones audire poterat. Diversis vitiis
involutos ad poenitentiam revocabat. Multi denique divites et nobiles relictis
pompis saeculi religionem intrabant. Unde iste angelicus vir mundum
renovavit etc.
fames,
flagella
Cum semel Mediolani praedicaret, subito factus in extasi, et populo sic
expectante diu mansit, rediens ad se dixit: Scio, quod mea dilectissima nutrix
hodie migravit ad Dominum. Unde cives Mediolanenses Senas miserunt, et
ita invenerunt. Post obitum vero ipsius centum et unum miracula probata
miserunt papae, ut eum canonizaret. Qui est canonizatus nostris temporibus
anno videlicet Domini MCCCCL. Frater etiam Iohannes de Capystrano
publice praedicavit, quod beati Bernardini meritis Deus LIII mortuos
suscitaverit, ex quibus cum XII ipse locutus fuit etc.
Bernardinus,
Mediolanum,
praedicare,
nutrix,
Senis,
migrare ad Dominum,
Iohannes de
Capystrano,
canonizatus,
anno domini
MCCCCL,
mortuos suscitare
044.
c. 15.
Hance profecto virtutis inclinationem habuit beatus Anthonius. Nam natus in
Hispania civitate Ulxbona, nomen eius Fernandus imponunt parentes. Quem
in ecclesia Gloriosae Virginis educandum tradunt et litteris imbuendum. Qui
annos pueriles simpliciter transactus domi. Spretis tandem mundi et carnis
illecebris ad quoddam coenobium sancti Augustini ordinis dictae civitati
vicinum se contulit habitum religionis sumens. Ubi dum animi pacem
importuna amicorum frequentia perturbaret, post duos annos ad aliud
Sanctae Crucis eiusdem ordinis monasterium se licentia obtenta contulit, ubi
[legenda beati
Anthonii]
beatus Anthonius,
Hispania,
Ulxbona civitas,
Fernandus,
educare,
anni puerili,
045.
c. 07-08.
in omni religionis perfectione profecit.
Interea apud Marochiam sanguis innocentum quinque fratrum minorum
funditur ab infidelibus, quorum reliquias venerandas dominus Petrus infans a
Marochia deferens sui liberationem per ipsorum merita et ordinem passionis
eorum divulgavit. Audiens haec beatus Anthonius elephantis more ex
aspectu sanguinis ad proelium animatus: ita fidei fervore succensus, ut
Christi iniuriam et martyrum mira in se conpassione retorquebat, ad
eandemque matryrum palmam prorsus anhelabat. Habitum igitur fratrum
minorum assumere deliberat, ut optatum fidei agonem efficacius perficiat.
Fratres autem prope Colymbriam commorantes ad ipsum monasterium pro
elemosyna petenda divertunt, quod Domini servus ad partem ducens animi
sui propositum eis revelavit. Diemque aptum ad hoc instituunt et sic fratres
dicti, qui peritiam litterarum non habebant, litterarum scientiam moribus
gerebant, laeti revertuntur. [os 045, c.07] Unde statuto die iuxta promissum
fratres beato Anthonio in suo monasterio habitum sui ordinis imponunt. Qui
mox cum fratribus inde recessit. Quidam autem abeunti e concanonicis in
amaritudine cordis dixit: Vade – inquit – vade, quia forsitan sanctus eris.
Cui pie sic respondit: Cum me sanctum audieris, Deum ubique collaudabis.
Venit ergo ad simplicium coetum in locum, qui sanctus Anthonius dicebatur,
iuxta quod se deinceps Anthonium appellari rogavit. Ut pia cautela
requirentium sub ignoto nomine declinaret importunitatem.
Augustini ordo,
monasterium,
Marochia,
quinque fratres
minores,
Petrus,
elephantis more,
proelium,
compassio,
palma,
anhelare,
Colymbria,
elemosyna,
peritia litterarum,
scientia,
cautela
Sic enim dicitur de eo, quod cum ferventi desiderio martyrii conaretur ire ad
terram Saracenorum, mori pro Christo, sed Deus aliud fidei Christianae
utilius decreverat de eo, imo aegritudine correptus ad partes infidelium
remeare necesse compulsus Siciliam in capitulum generale est reversus, et
inde ad heremum montis Pauli transmissus, ubi cellam in cripta semotam a
fratribus orationi congruam reperit. Ibi nocturnis vigiliis solus in oratione
perstitit. Ibi se totum dispositioni divinae commendans, ibi etiam tanta panis
et aquae abstinentia corpus maceravit, quod aliquando rediturus ad fratres
prae debilitate vix se reportare posset, sicque inter simplices simplicem
vitam duxit. Postmodum fratres pro ordinibus suscipiendis missi ad
civitatem Forlinii, inter quos affuit et Anthonius et quidam fratres de
praedicatoribus. Cumque collationis hora minister praedicatores sollicitaret,
ut exhortationis verbum proponerent, qui ad hoc se imparatos dixerunt.
Tandem minister ad Anthonium instigante Spiritu conversis, de cuius
scientia nil sibi constabat. Rogat eum, ut verbum Dei proponat, qui se minus
[legenda beati
Anthonii]
martyrii corona,
terra Saracenorum,
aegritudo,
Sicilia,
mons Pauli,
cripta,
abstinentia,
corpus macerare,
simplex vita,
civitas Forlinii,
sollicitare,
minister,
idoneus,
045.
c. 09-10.
idoneum ad hoc respondit, qui exercitatior habebatur in abluendis coquinae
necessariis utensilibus, quam exponendis divinis eloquiis. Sed tandem
devictus tanta [os 045, c.09] verborum luculentia tantaque mysticarum
scientiarum profunditate audientium suspendit animos, ut vix se umquam
talia audisse faterentur. Deinde praedicationis officio sibi imposito qui
calicem Domini diu sitierat tanta auctoritate feriebat veritatis iaculis magnos
et parvos, ut rubore confusi longe se abesse volebant. Circumibat igitur
civitates et rura mirabantur in eo ingenii subtilitatem et linguae
diserritudinem. Unde etiam ipse Romanus pontifex eum archam testamenti
vocabat. Confutabat omnium haereticorum perversum dogma. Nam apud
Ariminum plures haereticos ad fidei veritatem reduxit facto miraculo circa
Eucharistiae sacramentum: heresiarchia (sic!) nomine Bonovillus asinicinus
inter alias non consecratas hostias adoravit.
divina eloquia,
praedicatio,
calix Domini,
rubore confusus,
archa testamenti,
dogma,
Eucharistia,
Bonovillus
Cum in capitulo quodam congregatis beatus Anthonius de titulo crucis dulcis
Iesu quia passionem dulciter praedicaret, ecce beatissimus Franciscus tunc
corporaliter vivens, sed in remotis existens filiis suis ina ere de miraculose
praesentavit quasi viri Dei approbando sermonem tamquam brachiis in
patibulo crucis extensis apparuit et signo crucis eos benedixit.
capitulum,
Anthonius,
passio,
praedicare,
Franciscus,
signus crucis,
apparere
045.
c. 10-11.
Beatus Antonius per virtutes declinavit a peccato, triumphavit de inimico,
ideo copiose praemiari meruit in coelo. Cuius haec sunt inter alia signa
evidentia: Appropinquante enim die mortis suae coepit aegrotare. Accepta
absolutione coepit devotius cantare hymnum beatae Virginis „O gloriosa
domina”. Deinde oculis sursum erectis in directum aliquamdiu prospexit. Et
cum interrogatus fuisset, quid cerneret, respondit: Video Dominum meum.
Et afferentibus iterum sacrum oleum dixit: Habeo hanc unctionem intra me,
verum tamen beneplacet, ut inungar. Et post dimidiam quasi horam inter
manus fratrum obdormivit in Domino anno Domini MCCXXXI.
Coeperuntque protinus miracula multiplicari et populi circumquaque
concurrere et eius beneficia exhibita narrare. Unde quidam miles a primeva
aetate hereticus ad mensam secundus audivit de miraculis sancti viri
narrantes, qui mox piccarium vitreum manu tenens in terram ab alto proiecit
dicens: Si vitrum hoc Anthonius conservaverit integrum, tunc utiquam credo
sanctum. Quo licet ad petram colliso, tamn mirabiliter conservato mox
erroribus abdicatis fide perfecta credidit Christo. Ex quo patet, quod beatus
Anthonius fuit vas auri solidum anima et corpore ornatum omni virtutum
Anthonius,
peccatum,
evidentia,
cantare,
hymnus,
oleum,
unctio,
anno Domini
MCCXXXI,
beneficia narrare
miles,
piccarium,
orare,
vitrum,
petra,
conservare,
vas auri,
045.
c. 15-16.
venustate, cuius meritis vitreum vas a fractione fuit conservatum. fractiio
Dionysius in epistula ad Thimotheum sic ait: O frater mi Thimote, si vidisses
agones consumationis eorum, defecisses quidem perae tristitia et dolore.
Quis non fleret illa hora, quando praeceptum sententiae egressus in eos est?
Ut, scilicet Petrus, crucifigeretur et Paulus decollaretur, videres tunc turbas
Iudeorum gentilium percutientes eos et expuentes in facies eorum? Cum
enim separaretur ab invicem ligaverit columnas mundi, non utique absque
fratrum gemitu. Tunc inquit Paulus Petro: Pax tecum, fundamentum
Ecclesiae et pastor ovium et agnorum Christi! Petrus autem ad Paulum:
Vade in pacem, praedicator bonorum morum, mediator et dux salutis
iustorum! Haec ille.
Thimoteus,
agones consumationis,
flere,
praeceptum,
Petrus et Paulus,
decollari,
crucifigi,
fundamentum
Ecclesiae,
pastor ovium,
praedicator
Dionysius in epistula
ad Thimotheum
051.
c. 13.
Quidam patrum desideraret videre, quomodo anima iusti de corpore
egerderetur, transiens per quandam villam, quaedam peregrinum solum in
platea iacentem ac in extremis laborantem. Et ecce Michael et Gabriel de
caelo descedentes et ei assistentes unus ad dextram, alter ad sinistram
rogabant animam ex Dei praecepto, ut egrederetur. Quae timens nolebat
corpus relinquere, dixit Michael et Gabrielem: "Sume hanc animam, ut
egrediamur!" Respondit Gabriel: "Missi sumus a Domino, ut sine dolore et
violentia eiiciatur." Cumque haec clamarent ad Dominum, misit Dominus
cytharam David cum cantorbus caelestis Hierusalem, quorum cantus audiens
anima peregrini inter manus angelorum exiit et cum gaudio in caelum ducta
est. Nam iste timor dicitur naturalis, non a natura instituta, sed destituta, quia
timor est pro peccato primorum parentum inflictus. Si enim non peccassent,
nullus modo timeret mortem, quia nullus moreretur. Verumtamen sine causa
est iste timor a Deo inflictus, quia si naturaliter homines non timerent, non
esset gloriosum pati mortem pro Deo et iustitia. Similiter fierent multa mala,
videlicet latrocinia, rapinae, adulteria, etc. Sed et neque leges essent firmae,
exquo non timerent de periculo suo.
anima egredi,
villa,
platea,
Michael archangelus,
Gabriel archangelus,
clamare ad dominum,
cythara,
David,
peregrinus,
in caelum ducere,
naturalis,
peccare,
mortem timere,
latrocinium,
rapina,
adulterium
Vitae Patrum 062.
c. 04.
Cum quidam malitiosus incendisset omnia bona Stephani viri Dei, et quidam
plangens diceret ei: Vae pater, quid tibi contigit? Ille nihil reputans
perdidisse plangebat illius peccatum, et se dicebat esse exoneratum.
malitiosus,
Stephannus,
plangere,
peccatum
Gregorius libro
Dialogorum
062.
c. 05.
Parisius quidam scholaris mortuus est valde poenitens, compunctus et
confessus. Qui post mortem apparuit suo magistro, cum autem ille cum
quaereret de statu, respondet se damnatum. Cum magister: „Nonne
poenituisti et confessus fuisti?” At ille: „Sic, sed hoc egi timore gehennae, et
non amore Dei.”
Parisius scholaris,
poenitere,
magister,
post mortem apparere,
confessus,
timor gehennae,
amor Dei
Vincentius
Speculum moralis,
libro I.
062.
c. 06-07.
De quo Augustinus tale exemplum ponit de acu et serico. Nam quando
videmus coniungere duobus pannos, tunc acus praecedit, sericum vero
sequitur, acus removetur, sed servicum remanet coniungens pannos.
acus,
sericus,
pannus
Augustinus 062.
c. 07.
Cum quidam usuarius contritus et confessus quaereret, utrum elemosynae
factae de usuris Deo essent acceptae. Respondit sacerdos, quod non. „Vis” –
inquit - „scire, quantum Deo oblatum de usuris est carum?” ait: „Volo.”
„Vade” – inquit – „et imple etiam unam de panibus male acquisitis, et
claude diligenter!” Quo pacto ecce die crastina omnes illi panes versi sunt in
bufones. Territus usuarius ait: „Quid faciam, Domne, ut ego evadam bufones
infernales?” „Vade” – inquit sacerdos - „ et redde unicuique, quod suum est.
Et demum pone te in medium harum ranarum, et pernoctabis ibi.” Mira
virtus statim homo contritus iussa complevit. Mane facto sunt reperta nuda
ossa hominis in cista, et totum corpusa vermibus consumptum. Qui sepultus
in cimiterio claruit miraculis: Nulla enim rana potest cimiterium intrare,
quae si intraverit, morietur statim.
usuarius,
contritus,
confessus,
elemosyna,
male acquisitis,
bufo infernalis,
rana,
nudum os,
vermis,
cimiterium
Caesarius in dialogo 062.
c. 07-08.
Instante eius obitu convenerunt multi patres et subito facta est facies eius
quasi fulgore radians. Et dixit: „Consolamini, fartres! Ecce Abraham venit
ad vos!” Et paulo post: „Ecce chrous prophetarum!” Et plus: „Ecce sancti
apostoli et sancti angeli.”Et cum videretur loqui, et quaererent, quid
loqueretur, respondit: „Ecce venerunt sancti angeli tollere animam meam. Et
ego supplico eis, ut paululum sustineant propter poenitentiam agendam. „ Et
cum dicerent: „Abba, nonne tu indiges poena?” ait: „In veritate dico vobis,
quod necdum prinicpium poenitentiae me fecisse memini”, et sic
congruerunt, quod perfectus esset in timore Domini.
fulgor,
radiare,
consolari,
Abraham,
chrous prophetarum,
poenitentia
Vitae patrum 062.
c. 08.
Sed quia videmus, quod in reddenda ratione rationantes ponunt unum
denarium (forte viliorem) pro mille Florenis et quamdiu durat exactio
rationis, nollet inde amovere pro decem Florenis non propter se, sed propter
representationem. Facta tamen ratiocinatione remanet idem denarius se
tantum representans. Sic praelatus vitiosus quamdiu est praelatus, debet
honorari propter representationem, sed dum deponetur, saltem in morte
reddere
unus denarius,
Florenus denarius,
exactio rationis,
praelatus,
superbia,
062.
c. 09.
remanebit solus. Et tunc intelliget, quid ei profuit praelatio. Quid honor, quid
superbia, quid denique deliciae? Illi vero qui sunt boni praelati, propter se et
propter alios sunt honorandi.
deliciae
Terto beata Anna est laude digna ratione virtutum plenitudinis, ipsa nempe
plena virtute pietatis erga pauperes. Sicut enim legitur de ea, quod Ioachim
accepit uxorem nomine Anna, quae habuit sororem nomine Hysmeriam.
Haec autem ganuit Elizabeth, et ipsa Iohannem Baptistam. Anna vero tres
viros habuisse dicitur, scilicet Ioachim, Cleopham et Salome. De Ioachim
unam filiam, videlicet Matrem Domini genuit, et eam Ioseph treadidit, quae
a Spiritu Sancto genuit. Ioachim mortuo accepit Cleopham, et genuit ex eo
filiam nomine Mariam, quam Alpheo in coniugem sociavit, quae genuit
Iacobum minorem, iustum Ioseph, Symonem et Iudam. Mortuo Cleopha
accepit beata Anna tertium virum, Salome, de quo genuit filiam, quam
similiter nominavit Mariam (salva grammatica!), si decem genuisset, omnes
Marias nominasset propter gratiositatem primae Mariae. Et haec genuit
Iacobum maiorem et Iohannem evangelistam. Cum enim viginti annis sine
prole essent, et singulis annis substantias suas in tres partes dividerent, una
templo Domini et servientibus in eo, alia pauperibus et peregrinis, tertiam
sibi et familiae retinentes votum fecerunt Domino, ut si prole visitaret eos, ei
dedicarent. Dominus autem respexit eorum pium affectum, et dedit hanc
Virginem Gloriosam primum, in cuius prole benedicentur omnes tribus
terrae.
Ioachim,
beata Anna,
Hysmeria,
Elizabeth,
Iohannis Baptista,
Cleophas,
Salome,
Alpheus,
Maria,
Symon et Iudas,
gratiositas,
Iohannes evangelista,
Iacobus,
tribus terrae
062.
c. 10-11.
Unde legitur de ea in legenda de nativitate Gloriosae Virginis, quod bona
sua in tres partes dividebat, unam ministris templi. Secundam pauperibus et
peregrinis, et tertiam ad usum retinebat, ut patet ibidem. Ergo sancta mulier
est et erat semper.
nativitas Virginis,
bona dividere
Legenda de
nativitate Virginis
062.
c. 11.
Sic enim legitur Io. XI.: Dixit Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic,
frater meus non fuisset mortuus, sed et nunc scio, quia quaecumque
poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Dixit illi Iesus: Resurget frater tuus. Dicit
enim Martha: Scio, quia resurget in resurrectione, in novissimo die. Dixit ei
Iesus: Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit,
vivet, et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis
hoc? Ait illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus, filius Dei vivi
etc.
Martha,
frater Marthae,
resurrectio Lazari,
Iesus
Io. XI.
Ioh 11,21–27
064.
c. 02.
bibliai exemplum
Hinc est, quod beatus Franciscus volens suos fratres ad contemplationem
promovere, in principio conversionis eorum mittebat eos ad hospitalia, ut ibi
in humilibus exercitiis se prius disponerent.
beatus Franciscus,
fratres,
vita contemplativa,
vita activa,
hospitalia,
humiles
064.
c. 04.
legenda
Nam ut dicitur Lucae ultimo, quod Iesus ibat cum duobus discipulis in
Emmaus et loquebatur cum eis, et non eum cognoscebant, et dum ipsum
coegissent ire cum ipsis ad hospitium, ibi illuminati cognoverunt.
discipuli,
Emmaus,
Iesus,
hospitium
Lucae ultimo
Cf. Lc 24,13–31
064.
c. 11.
bibliai exemplum
Secundus fructus illorum, qui recipiunt Christum, est, quia a peccatis
omnibus iustificat, sicut patet in Zacheo, Lucas. XIX., cui Dominus remisit
culpam iustificando ipsum, cui et dixit: Hodie salus huic domui facta est,
Zacheus,
recipere Christum,
hospitium,
Iesus
Lucas. XIX.
Lc 19,9
064.
c. 11.
bibliai exemplum
Tertius fructus huius operis est, quia bona temporalia multiplicat, sicut patet
III. Re. XVII., ubi propter hospitalitatem Eliae prophetae mulieri viduae
multiplicata fuit farinula et lecytus olei.
hospitalitas,
Elias propheta,
mulier,
fainula,
lecytus olei,
multiplicare
III. Re. XVII.
Cf. III Rg 17,14
064.
c. 11.
bibliai exemplum
Quartus fructus huius operis est, quod in terra mirificat, sicut patet de beato
Gregorio: qui Christum meruit hospitio recipere et de aliis, praesertim patet
de ista sancta Christi hospita, quae draconem magnum suo cingulo alligatum
occidi fecit.
Sancta Martha,
draco,
cingulum,
draconem occidere
de beato Gregorio 064.
c. 11.
legenda
Similiter legitur, quod dum apud Avinionem inter urbem et fluvium Rodani
praedicaret, iuvenis quidam ultra fluvium consistens et eius verba audire
desiderans cum navigio careret, nudus natare cepit, sed vi fluminis rapitur et
suffocatur, cuius corpus secunda die inventum ante pedes sanctae Marthae
resuscitandum praesentatur. Ipsa vero in crucis modum solo prostrata sic
oravit: O, Domine Iesu Christe, qui olim resuscitasti dilectum tuum,
Lazarum fratrem, respice, mi hospes care, ad fidem circumstantium et
resuscita hunc puerum, et appraehensa manu eius mox surrexit et sacrum
baptisma suscepit.
Sancta Martha,
praedicare,
fluvius Rodani,
Avinion,
iuvenis natans,
corpus iuvenis,
iuvenem rexuscitare,
baptisma
legitur 064.
c. 11-12.
legenda
Unde legitur, quod dum videret animam sororis suae ab angelis feliciter
deferri, clamavit ad eam dicens: O, dilecta mi soror, quare me in corpore
vivam, ut promiseras non visitasti, sed mi dilecta, iam vivas cum magistro
tuo et hospite meo. Statim Martha exitum suum praesciens suos admonuit, ut
accensis luminaribus circa se usque ad obitum vigilarent. Audita autem hac
fama convenit innumera multitudo hominum, et ecce nocte media ante
transitus sui diem custodibus somno gravatis irruit ventus vehemens, qui
omnia luminaria extinxit. Illa vero malignorum spirituum turbam cernens
cepit orare excitans vigiles, ut luminaria reaccenderent. Interim soror sua
accensa face reaccendit luminaria dicens: Ecce carissima, veni, sicut
promiseram te visitare dum viveres, et dum alloquerentur propriis nominibus
dulciter nominantes venit ipse Christus dicens: Veni, dilecta hospita, et ubi
ego sum, illic mecum eris. Tu me in terra suscepisti hospitio tuo, ego te
recipiam hospitio meo in caelo, et invocantes te exaudiam amore tuo.
Venientes interim custodes mirabantur de accensis luminaribus.
Appropinquante exitus sui hora iussit se super cinerem in terram poni et
crucem ante se teneri, iussitque, ut passio secundum Lucam legeretur, et
cum diceret: Pater, in manus tuas, beatum emisit spiritum, quo Christum
susceperat in domum suam.
Sancta Martha,
soror,
angeli,
luminaria,
vigilare,
nox,
ventus vehemens,
turba malignorum
spirituum,
Christus,
hospita,
hospitium,
exitus Marthaepassio
secundum Lucam
legitur 064.
c. 12-13.
legenda
Eadem etiam verba potuit dicere beatus Petrus, cuius vincula pedum et etiam
peccatorum per angelum solverat, qui typum gerit hominum peccatorum
constrictorum, qui eodem modo, quo beatus Petrus, eliberantur.
Sanctus Petrus,
carcer,
vincula,
angelus
Act. XII.
Act 12,6–10
065.
c. 01.
bibliai exemplum
De hoc Anselmus De similitudinibus talem scribit similitudinem: Quadam
vice pater quidam puerum cum ave ludentem conspexit, quae pedem filo
innixum habens saepe ipsa laxius ire permittebatur, avolare nitens a puero
per filum retrahebatur. Quod pater intuens rupto filo avem avolare fecit,
quo facto puer plorat, et pater exultans advocat astantes dicens:
Considerastis iocum pueri, et illis considerasse respondentibus ait: Sic
diabolus iocatur cum hominibus, quos suis laqueis irretitos per diversa vitia
pertrahit.
pater,
puer ludens,
avis avolare nitens,
filum,
diabolus
Anselmus De
similitudinibus
065.
c. 05-06.
Propterea devoti sabbatum solent ieiunare ob honorem Virginis Gloriosae,
quod valde gratum est ei, ut patet in milite Hungaro: Tempore namque
Sigismundi imperatoris in Transalpinis partibus erant duo principes fratres,
alter Daan, alter Merche Wayno devocati, cumque uterque principatum
ambiret, unus alium hostiliter persequebatur. Unde Daan Turcorum auxilio
fratrem suum, Merche, fugavit de regno, qui ad Sigismundum imperatorem
coactus venit praesidium contra Daan postulaturus. Qui eidem inclinatus
Stephanum Lasouch bonum cum armatorum multitudine illuc deputavit,
contra quem infinita Turcorum et Walachorum multitudo venit pugnatura,
ubi magnificus Stephanus praefatus, quia paucissimi erant respective, cum
suis devictus exstitit. Cum vero duo anni vel circa praeterissent, quidam
causa videndi ossa interfectorum ad campum certaminis de Hungaria
accesserunt, dumque tantas hominum et iumentorum interfectorum
admirarent costas, vocem humanam tenuem et difficilem audierunt, attoniti
hinc inde respicientes neminem vident, quare se phantasmate illidi
arbitrantur. Et dum curiosius auscultarent, audiebant nomen Domini nostri,
Iesu Christi et Gloriosae Virginis crebrius recitari. Qui vocem insequentes
inter arida ossa unum solum caput invenerunt vivum in herbis
succrescentibus. (O, Regina Gloriosissima, o, pia peccatorum advocata,
quomodo te magnificemus, quae omnibus te postulantibus gratiose
subvenis.) Videntes igitur ipsum et in eo linguam solam moveri admirantur,
quibus ait: Quid admiramini Christianus – inquit – sum et miles Hungarus,
ideo pro amore Crucifixi, quaerite mihi sacerdotem, ut confitear.
Interrogatus, cur tanto tempore, in aestate [os066. c.08.] fervida, hieme
gelida et pluvia vixisset. Respondit: Beata Virgo Maria me fovit et nisi
confitear, mori non permittit. Rursus quaerunt: Quid servitutis eidem
impendisti, ut tantis beneficiis obsequeretur. Respondit: Vigilias septem
festivitatum eiusdem semper in pane et aqua ieiuniavi et festivitates summa
cum devotione celebravi et omnem spem vitae et mortis in ea habui. Post
haec facta confessione devotus Virginis Mariae miles quievit in pace.
Sigismundus
imperator,
miles Hungarus,
duo principes,
Daan,
Merche Wayno,
Transalpini partes,
Stephanus Lasouch,
Turci,
Walachi,
campus certaminis,
Hungaria,
vox humanis,
caput loquens,
Virgo Maria,
confessio
ut patet in milite
Hungaro
066.
c. 08-09.
Pelbártnál is
előfordul.2
2 https://dea.lib.unideb.hu/dea/bitstream/handle/2437/98977/ertekezes.pdf?sequence=5&isAllowed=y
Sed et de beatissimo rege, Oswaldo legitur sic, quod fuit rex Anglorum omni
virtute plenus, elemosynarum largitione prae cunctis promptissimus,
nunquam ad mensam sedebat priusquam multa milia pauperum pasceret, et
de manibus suis elemosynam facere satagebat. Quadam vero die, cum ad
mensam sederet, venerunt peregrini petentes elemosynam. Cumque dapifer
nunciasset regi, tunc pius rex accipiens scutellam auream, de qua ipse
legumina comedebat, dedit ministro dicens: Da illis! Non enim expedit, quod
Dominus meus, Iesus Christus, qui venit ad me in forma peregrini, recedat
vacuus, ne forte, cum ego ad ipsum ivero, dimittat me a se vacuum. Quidam
autem episcopus, sanctus Aydanus nomine, in ipso die paschae assidebat ibi,
qui accipiens dextram regis et deosculans ait: Haec dextra regis Oswaldi
nunquam putrescat, quia per eam multi pauperes recreantur, et ita factum
est. Hic pius rex post matutinum nunquam solebat dormire, sed orationibus
et lacrimis insistere, ecclesias circumire, hospitalia visitare et infirmis
singulis praebens vitae necessaria carnem domabat et animam Christo ac
Beatae Virgini commendabat, quorum praesidio cum uxore sua in
virginitate vixit. Quidam enim eremita, Simeon nomine, cum in eremo
XXVII. annis vixisset, petivit a Domino, cum quo remunerari deberet, et
habuit responsum, quod cum Oswaldo rege, qui dolens venit ad regem. Rex
vero indutus erat regalibus vestibus, in carne flagellata cilicium habuit
stipatus multitudine militum. Ad quem accessit eremita dicens: Domine, ex
parte Domini secretum habeo pandere, qui ad regium cubile introductus
narravit eidem seriem revelationis. Tunc pius rex gratias egit Deo et
deposuit purpureum indumentum et ostendit illi carnem vulneratam cum
cilicio. Tunc expavit eremita et ait: Vere in saeculo magni meriti est rex
Oswaldus, da, Domine Deus, ut in die iudicii inveniar, sicut rex Oswaldus.
Hic enim sanctus rex regnavit novem annis et arma movit contra infidelem
ducem Britonum, qui fratrem suum, Ganfridum occiderat, et videns
multitudinem paganorum crucem erigens flexis genibus oravit, ut suo pauco
exercitui victoria daretur de caelo, ubi divina assistente virtute victor
exstitit. Iterum contra gentem incredulam bellum commisit, in quo rursus
crucem erexit. Tempore vero conflictus vidit animas suorum militum per
angelos ad caelum duci et ait: Domine Iesu, iam laetus moriar, quia video
milites meos morte triumphari et irruentibus in eum infidelibus haec
dicebat: Miserere animabus, Domine, unde exivit proverbium. Miserere
animabus, Domine. – dixit ad terram corruens rex Oswaldus, ubi occiso eo
amputaverunt infideles eius capus et brachia et suspenderunt in palo. Nocte
vero descendebat de caelo lux magna super ipsius sacra ossa, quae
illuminabat totam provinciam.
rex Anglorum,
Oswaldus,
elemosyna,
pascha,
pauperes,
scutella aurea,
legumina,
episcopus Aydanus,
dextra regis,
virginitas,
Simeon eremita,
cilicium,
dux Britonum,
bellum,
angeli,
lux,
caput et brachia
Oswaldi
legitur 066.
c. 11-12.
legenda
Secundo Deus aliquando facit mirabile contra naturam creaturae, nunquam
vero contra naturam suae divinitatis, sicut quando in natura remanet
contraria dispositio ad effectum, quem Deus facit, sicut tres pueros
conservavit illaesos in camino ignis remanente virtute comburendi, quia
eorum vincula combussit ac ministros regis consumpsit, sed ipsi vivebant ibi
in medio venti roris flantis, ideo laudabant Deum in fornace dicentes:
Benedicite omnia opera Domini, Domino etc.
tres pueri laudantes
Deum,
ignis
Dn 3,70; 3,71
067.
c. 01.
bibliai exemplum
Unde sic legitur de ipso: Elemosynarum largitione prae cunctis
promptissimus, nunquam ad mensam sedebat priusquam multa milia
pauperum pasceret et de eius manibus elemosynam facere satagebat.
Quodam vero die paschae, cum ad mensam sederet venerunt peregrini causa
petendae elemosynam et cum dapifer nunciasset regi pauperes elemosynam
expectaturos, tunc pius rex cum omnia iam victualia essent distributa,
accipiens discum argenteum fecit confringi et dari egenis dicens ministro:
Da illis! Non enim expedit, quod Dominus meus, Iesus Christus, qui venit ad
me in forma pauperis, recedat vacuus, ne forte, cum ego venero ad eum,
dimittat me a se vacuum. Quidam autem episcopus Lindifranensum,
Aydanus nomine, vir sanctus, qui ad dexteram regis residebat accipiens
dexteram regis et eam deosculans ait: Haec dextera regis Oswaldi nunquam
putrescat, quia per eam multi pauperes recreantur, et ita factum est.
rex Anglorum,
Oswaldus,
pascha,
elemosyna,
pauperes,
scutella aurea,
legumina,
episcopus Aydanus,
dextra regis,
virginitas
legitur de ipso 067.
c. 06-07.
legenda
Vö.: 066. c. 11.
Unde legitur de beato Oswaldo, quod dum quidam eremita, nomine Simeon,
XXVII annis in eremo vixisset, petivit a Domino, cum quo remunerari
deberet, et responsum habuit, quod cum Oswaldo rege, et dolens venit ad
regem, qui in die sollemni vidit eum indutum vestibus regalibus et gloriose
incedentem, sed ab intra flagellatum corpus cilicio tegebat. Et eremita
ingemiscens cepit cogitare: O, Deus aeterne, sic pro tanta gloria mundana
remuneras, sicut pro humili abiectione; et accedens ad regem secreto
adiuravit eum per nomen Domini, ut suam vitam eidem exponeret propter
revelationem, quam habuit in deserto, qui duxit eum in cubiculum et aureis
depositis ostendit cruentatam carnem cum cilicio, qua evidens eremita dixit:
Vere magnus sanctus est in saeculo rex Oswaldus.
rex Oswaldus,
Simeon eremita,
cilicium
legitur de beato
Oswaldo
067.
c. 08.
legenda
Vö.: 066. c. 11.
Sic enim legitur de eo, quod fratre ipsius Camfrido ab impiis perempto
ducem Britonum supervenientem cum multis ipse cum erecto vexillo crucis,
flexis genibus orans cum paucis devicit. Nono vero regni sui anno, aetatis
vero XXXVIII. rex Mericiorum, qui antecessorem suum peremerat, venit
contra eum, qui erecta cruce cum proeliarentur, vidit animas suorum
militum ab angelis in caelum deferri et dixit: Domine Iesu Christe, iam
laetus moriar. Et sic irruentibus in eum impiis haec dicebat: Miserere
animabus, Domine. Unde exivit in proverbium. Miserere animabus, Domine.
– dixit ad terram corruens rex Oswaldus. Caput vero ipsius cum brachiis
amputatis in stipite ignominiose suspenderunt, qui postea multis claruit
miraculis, nam super ossa eius lucida columna usque ad caelum protensa
descendebat illustrans totam provinciam.
rex Oswaldus,
dux Britonum,
rex Mericiorum,
angeli,
lux,
lucida columna,
caput et brachia
Oswaldi
legitur de eo 067.
c. 08-09.
legenda
Vö.: 066. c. 11.
Unde legitur de eo, quod ex Hispaniae partibus villa, quae dicitur Calagora,
patre Felice, matre vero Iohanna nomine secundum carnem duxit originem,
cuius mater ante ipsius ortum vidit in somnis se catulum gestantem in utero,
ardentem in ore faculam baiulantem, qui egressus ex utero totam mundi
fabricam incendebat. Cuidam etiam matronae, quae ipsum ex sacro fonte
susceperat, videbatur, quod puer Dominicus stellam fulgidam haberet in
fronte, quae totum orbem illustrabat.
beatus Dominicus,
Hispania, Calagora,
pater Felix, mater
Iohanna, somnus,
catulus gestans,
facula, stella fulgida
legitur de eo 067.
c. 09.
legenda
Sic vita beati Dominici laetificavit totum mundum sua vera doctrina, meritis
et exemplis, nam ipse confutavit haereticos ut patet in legenda de charta in
ignem proiecta etc.
beatus Dominicus,
heretici,
charta in ignem
proiecta
ut patet in legenda 067.
c. 09.
legenda
Unde legitur de ea, quod cum progenitores Affrae essent cultui Veneris
dediti, ipsa cum ancillis suis meretricio se dedicaverat, harum prostibulum
Narcissus episcopus cum Felice diacono persecutionem Diocletiani devitans
ignorans ingressus est et primo turpi amore susceptus, postea
Christianorum episcopus cognitus est. Affra pedibus eius post salutis verba
provoluitur et convertitur, deinde Christiani quaeruntur, sed Affra sub lini
fasciculis eos abscondit. Tunc Affra episcopum ad Hilariam, matrem suam
ducit, quae etiam conversa Christiana efficitur. Tunc daemon clamabat se
iniuste a suis habitationibus eiici. Deinde Narcissus domum Hilariae, Affrae
matris in ecclesiam consecravit. Affra vero cum solita exercere negligit,
Gaio accusatur, cui cum iudex paganus diceret Deum Christianorum
meretrices abhorrere et Christum habitare in talibus non posse. Affra
respondit Christum pro peccatoribus venisse. Iubetur in insula Lici fluminis
cremari, mater vero et ancillae dum eam sepelissent, ibidem comprehensae
beata Affra conversa,
meretrix,
cultus Veneris,
meretricium,
Narcissus episcopus,
Felix diaconus,
conversio,
Diocletianus,
mater Hilaria,
daemon,
insula Lici
legitur de ea 067.
c. 09-10.
legenda
in igne cremantur.
Unde legitur, quod iniustum lucrum abominabatur, quia cum quaedam
mulier vas plenum oleo attulisset iniuste forte conquisitum, ut ad lampadem
beati Bartholomaei infunderetur, sed quantumcumque vas super lampadem
inclinabatur, nihil inde exibat; cum tamen digitos immitterent et oleum
liquidum palparent, tunc quidam exclamavit dicens: "Non placet beato
Bartholomaeo, ut hoc oleum in suam lampadem ponatur". Ideo infunderunt
ad aliam lampadem secure.
iniustum lucrum,
mulier,
vas plenum oleo,
lampas,
Bartholomaeus,
palpare
079.
c. 03.
Ioab dixit ad Amasam: "Salve, mi frater", et tenuit dextra manu mentum
Amasae quasi deosculans eum, et effudit viscera eius in terram.
Ioab,
Amasas,
deosculare,
viscera effudere
Cf. II Sm 20,9 079.
c. 06.
Sic Iudas dixit Salvatori: "Ave, rabbi", qui tamen osculo tradidit eum: Iuda,
osculo Filium hominis tradis?
osculare,
Iudas
Lc 22,48 079.
c. 06.
Legitur enim, quod quidam homo pauper invenit multum thesaurum, et
volens probare amicos misit uxorem ad suos amicos, ut diceret: "Venite,
carissimi, reportemus in domum virum meum, quia atrociter est vulneratus."
Ex quibus quidam dixerunt: "Nos non ibimus, sed quicquid ipse invenit, ipse
habeat." Alii vero veri amici et fratres quidam dixerunt: "Eamus, et curam
eius geramus." Et venientes invenerunt eum sanum. Qui dixit illis: "O vos
mei veri amici, qui amicitiam in adversis ostendistis, vos meremini
participes fieri tanti thesauri per me inventi." Et ostendit ipsis thesaurum.
homo pauper,
uxor,
probare,
vulreatus,
amici veri,
thesaurus
079.
c. 06-07.
Prima est acquisita humanitus, cuius inventores communiter fuerunt gentiles
et reprobi homines. In grammaticalibus principalis dicitur Pristianus. In
rhetoricis Tullius. Inter poetas magnus fuit Homerus apud Graecos, sed apud
Latinos maior Virgilius, qui ultra infidelitatem fuit turpissimus moribus.
Inter hystoriographos praecipui Valerius Maximus in prosa, Lucanus in
metro. In logicalibus Aristoteles effulsit et totius philosophiae monarcha.
Arithmetricam dicitur de primioribus Pythagoram invenisse, qui et sine fide
fuit. Tubalcani musicam, astrologiam Athlas et Ptolomeus multa addidit.
Geometriam Euclides, medicinam Aesculapius primus docuisse refertur, sed
auxit Galienus. Hypocras et Avicenna, qui omnes et si Deum cognoverunt,
tamen non sicut Deum glorificaverunt, scilicet evanuerunt in suis desideriis,
ideo Deus tradidit eos in reprobum sensum.
acquisita humanitus,
Pristianus,
grammatica,
Tullius,
rhetorica,
poeta,
Homerus,
Virgilius,
hystoriographia,
Valerius Maximus,
Lucanus,
logica,
philosophia,
Aristoteles,
080.
c. 04.
arithmetrica,
Pythagoras,
geometria,
Euclides,
medicina,
Aesculapius,
Galenius,
Hypocras,
Avicenna
Horum dist. XXXVII., quod praecepit Dominus filiis Israel, ut spoliarent
Aegyptum auro et argento, moraliter instruens, ut si aurum sapientiae sive
argentum eloquentiae apud poetas invenimus, in usum salutiferum
eruditionis vertamus. Verum propter abusum scientia reprobatur non propter
seipsam, sicut dicit Ambrosius, quod astronomia et astrologia et huiusmodi
despecta sunt, quia nihil valent ad salutem, scilicet mittunt in errorem, et qui
his student, curam animae non habent.
Israel,
Aegyptus,
aurum,
argentum
dist. XXXVII.
dicit Ambrosius
080.
c. 05.
Sicut si sacerdos curatus propter studium rhetoricae vel philosophiae,
omitteret praedicare vel confessiones audire, aut cum nimium delectaretur,
quis in talibus et utiliora contemneret, sicut beatus Hieronymus propter
ornatum eloquentiae Ciceronis prophetarum dicta tamquam inculta
abhorrebat, ideo a Deo flagellatus fuerat.
sacerdos,
rhetorica,
philosophia,
praedicare,
Cicero
Hieronymus 080.
c. 06.
Istam enim scientiam acquisitam habuit beatus Augustinus, qui sic
dicit libro Confessionum de se: Omnes libros artium, quas liberales vocant
tunc nequissimus malarum cupidita, tum servus per meipsum legi et
intellexi, quoscumque legere potui, scilicet quia Deus est verax, omnis autem
homo mendax, hinc est, quod doctrinae hominum reperiuntur cum
admixtione erroris. Sola autem sacra doctrina est plena veritate, quia a prima
veritate tradita.
scientia acquisita,
beatus Augustinus,
liber,
legere
Augustinus, qui sic
dicit libro Confessio
num de se
080.
c. 06.
Unde quidam amicus beati Augustini Pontianus nomine recitavit vitam et
miracula magni Antonii, cuius exemplo vehementer exarsit, ita quod socium
suum Alpium turbatus invasit et forciter exclamavit: „Quid patimur, quid
audimus, surgunt indocti, et caelum rapiunt, et nos cum doctrinis in
Infernum demergimur.”
beatus Augustinus,
Pontianus,
miracula magni
Antonii,
Alpius
cuius exemplo 080.
c. 07.
Docet enim grammatica recte loqui, recte scribere, sed in infusa scientia
calamus est humana lingua. Iuxta illud Ps.: Lingua mea calamus scribae
velociter scribentis. Scilicet ipsam linguam nemo recte loqui naturaliter patet
docere. Unde Iac. III.: Linguam nullus domare potuit, est enim inquietum
grammatica,
rhetorica,
logica,
arithmetrica,
Ps 44,2
Iac 3,8
Ct 2,14
080.
c. 07-08.
malum, plena veneno mortifero. Scilicet eam docuit scientia Dei in linguae
specie missa apostolis in die Penthecostes. Rhetorica docet ornate loqui
hominibus, sed scientia infusa docet tam ornate orare, ut praeveniat
principes angelorum coniuncti psallentibus, et potentissimum principum
principem Deum inclinet ad dandum petita, sicque vincit invincibilem et
ligat omnipotentem, sicut patet in Moyse.Logica vero docet verum a falso
discernere in humanis, sed scientia infusa docet etiam diabolicas
suggestiones et temptationes discernere, sicque humana logica concludit
hominibus, sed divina etiam daemonibus. Arithmetrica docet numerare res,
sed infusa scientia docet numerare sua peccata Dei beneficia et numerorum
dierum, ut sciat, quid desit ei, et intelliget, quod multo plura sunt Dei
beneficia, quam guttae et arenae maris. Intelliget denique, quod mille anni
anno oculos Dei tamquam dies hesterna, quae praeteriit, et intelliget totum
tempus ab initio usque ad finem esse, sicut momentum. Musica humana
docet dulciter cantare cum proportione vocum et sonorum, sed scientia
infusa docet dulciter Deum laudare corde, ore et opere, ut dicat Deus
illud Can. III.: Sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis, et facies
tua decora. Geometria humana docet mensurare res, sed scientia infusa
docet mensurare mores et amores, si Deum diligat super omnia et alia iuxta
suam convenientiam. Item mensurat longitudinem aeternitatis, brevitatem
temporis, utilitatem boni operis. Astronomia humana docet cursum caeli et
stellarum, sed scientia infusa docet adventum Christi solis iustitiae et
stellarum, id est apostolorum et sanctorum vitam.
musica,
geometria,
astronomia
Unde Bernardus: Multi multa sciunt et seipsos nesciunt. Quid enim prodest
scire: vires herbarum, proprietates elementorum, cursus siderum et
huiusmodi se neglecto, quasi dicerem nihil.
scire,
herba,
elementum
cursus siderum
Bernardus 080.
c. 08.
Tertio ad causam fidei requiritur interior assensio. Unde dist. XLV. c. de
Iudaeis dicitur: Sicut homo proprii arbitrii voluntati serpentis oboediens
periit, sic vocante se gratia Dei proriae mentis conversione credendo
salvatur.
serpens,
mens
dist. XLV. c. de
Iudaeis dicitur
080.
c. 10.
Ad hunc etiam errorem devenerat, ut arborem plorare diceret dum fructus
vel folium de ea tolleretur. Mater vero eius Monica nomine Christianissima
pro eo plurimum flebat, quod in via perditionis filium sciebat. Unde semel
cum quadam linea lignea stare se videret tristem, cui invenis astitit et causam
suae tristitiae requisivit. Quae ait: „Perditionem filii mei deploro.” Cui ille
Augustinus,
mater Monica,
filius,
sermo,
Ambrosius episcopus
080.
c. 11-12.
ait: „Esto secura, ubi tu, ibi et ille.” Et continuo filium suum iuxta se stare
vidit. Hoc cum Augustinus retulisset, ait Augustinus: „Falleris, mater,
falleris, nec sic dictum est tibi, sed ubi ego, ibi tu.” Econtra illa dicebat:
„Non sic fili, mi dictum est, ubi ille, ibi tu, sed ubi tu, ibi ille.”
Rogabat igitur mater beatum Ambrosium episcopum, ut pro filio suo
intercederet, qui opportunitate devictus prophetica voce dixit: „Vade secura,
quia impossibile est, ut filius tantarum lacrimarum pereat.” Unde
Mediolanenses petierunt a Symacho praefecto Romanorum doctorem in
rhetorica, qui misit Augustinum ubi, tunc beatus Ambrosius praesulabatur.
Mater vero Augustini quiescere non valens, cum magna difficultate ad eum
venit, et iam filium nec vere Manichaeum, nec vere Catholicum invenit.
Cepit autem Augustinus audire sermonem beati Ambrosii attente, et dum
semel multis Romanibus errorem Manichaeorum refutasset, omnis mox error
a corde Augustini recessit, et tunc se coepit dicere Christianum. Et dum in
ecclesia sicut tunc moris erat, librum occulte ei dedissent tamquam
verecundo, in quo symbolum continebatur. Ipse vero in altum ascendit et alta
voce pronunciavit mirante Roma, gaudebit Ecclesia, et dum baptizatus
fuisset cum filio Adeodato valde ingenioso, incepit beatus Ambrosius: „Te
Deum laudamus.” Et Augustinus subiunxit. Te aeternum patrem, et sic
alternatis vicibus complesse dicuntur. Et tunc cepit in fide ferventer et
devote laborare, ita quod omnium errantium ora concluderet, omnibus
gratiose fidem declararet.
Unde legitur, dum adhuc in carne viveret et quaedam relegeret, vidit
daemonem ante se transire librum in humeris baiulantem, quem adiuravit, ut
scripta ibi pandat. Qui ait: „Peccata hominum sunt scripta undique collecta,
quem librum praecepit sibi dari, et reperit scriptum, quod quadam vice
completorium ex oblivione dimiserat.” Unde praecepit diabolo, ut suum
praestolaretur adventum, qui ecclesiam ingressus completorium cum devotis
orationibus perfecit. Reversus librum eidem restituit, et diabolus crebro
librum revolvens cum omissionis peccatum non reperisset, dixit: „Turpiter
decepisti me, quia peccatum tuum virtute orationis delesti.”
daemon
liber
unde legitur
080.
c. 13.
Secundo honeste exsequimur bonum, si sapienter operamur, dum nihil
reprehensibile aut foedum in nostris operibus miscemus, in cuius figura
dicitur Lev. XIX.: Agrum tuum non seras diverso semine. id est bonum opus
non admisces malo, quia dicitur Eccs. IX.: Qui in uno peccaverit, multa
bona perdet.
ager,
semen
Lv 19,19 080.
c. 13.
Unde beatus Augustinus tam sapienter se custodiebat a superbia et vanitate, beatus Augustinus, 080.
ut etiam minima peccata confiteretur, quae apud nos nulla videntur, puta
confitebatur, quod dum puer erat, ludebat ad pilam, dum ad scholas ire
debebat. Item quod nolebat addiscere, nisi a parentibus vel magistro
urgeretur. Item quod fabulas poetarum dum esset puer libenter legebat, et
Dydonem mortuam propter amorem plorabat. Item quod de mensa parentum
aliquid furabatur, ut pueris ludentibus dedisset. Item quod in ludo puerorum
fraudulentias fecisset.
puer c. 13-14.
Beatus autem Augustinus aedificavit proximum, ut patet in legenda sua.
Unde beatus Remigius Hieronymum et quosdam alios doctores
commemorans sic concludit, hos omnes Augustinus ingenio et scientia vicit.
Nam licet Hieronymus sex milia volumina Origenis se legisse fateatur, iste
tamen tanta scripsit, ut non solum diebus ac noctibus scribere libros eius non
possit, sed nec legere quidem occurrat. Volusianus autem sic de eo
dicit: Legi Dei deest, quicquid Augustinum contigerit ignorare. Hinc
beatus Prosper libro De vita contemplativa dicit: Augustinus episcopus acer
ingenio, suavis eloquio, secularis litteraturae peritus, in ecclesiasticis
laboribus operosus, in quotidianis disputationibus clarus, in omni sua
actione compositus, in quaestionibus solvendis acutus, in convincendis
haereticis circumspectus, in expositione fidei nostrae Catholicus, in
explanandis scripturis canonicis cautus.
beatus Augustinus,
scientia,
liber,
legere
ut patet in legenda
sua
doctores
Hieronymus
Volusianus
beatus Prosper libro
De vita
contemplativa dicit
080.
c. 14-15.
Haec verba charissimi licet ad litteram proferantur de Hieremia propheta, qui
sanctificatus fuit in utero, ut habetur Hiere. I.: Antequam exires de ventre,
sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. Quem male tractaverunt
ponentes in lacu, ubi non erat aqua sed lutum, ut ibi moreretur in angustia,
ex quo imminens periculum civitati Hierusalem prophetabat, tamen
rationabiliter intelliguntur de beato Iohanne Baptista ipsa eadem verba
propter tria,
Hieremias propheta,
sanctificare,
uterus,
propheta,
lacus,
lutum,
angustia,
Hierusalem
Ier 1,5 081.
c. 01.
legenda
Sicut enim Hieremias sanctificatus fuit adhuc in utero matris suae, ita iste
beatus Iohannes dum esset sex mensium in utero matris visitatus a Beata
Virgine, quae Dei filium in utero habebat ex eius mox praesentia, ita Spiritu
Sancto repletus et sanctificatus, ut Dominum omnium adesse intelligeret,
atque gestu prophetaret et matrem Spiritu Sancto repleret. Luc. I.: Ecce ut
facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in
utero meo.
Hieremias,
beatus Iohannes,
uterus,
Virgo Maria,
visitatio,
infans
Lc 1,44 081.
c. 002.
Tertio verba praefata bene conveniunt beato Iohanni propter poenae
acerbitatem, sicut enim Hieremias captivitate afflictus fuerat, ita beatus
Iohannes, iuxta illud Marc. VI.: Herodes misit, ac tenuit Iohannem, et vinxit
eum in carcerem propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui. Dicebat
enim Iohannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
beatus Iohannes,
Hieremias,
Herodes,
captivitas
Mc 6,17-18 081.
c. 02.
bibliai exemplum
Unde legitur in Historia scholastica, quod iste Herodes Antipas filius magni
Herodis Romam proficiscens per fratrem suum Philippum cum uxore fratris
sui Philippi composuerat, ut eam a suo fratre in uxorem reciperet, et uxorem
suam filiam Arethae regis repudiaret. Quod audiens ipsa filia Arethae regis
sponte ad patrem rediit. Et iste Herodes rediens a Roma Herodiadem secum
vi abstulit, et tam Philippum, quam Herodem Agrippam, quam etiam
Aretham regem in inimicitiam concitavit. Videns autem Iohannes ex tam
nephando facto periculum et bellum concitari inter regna arguebat Herodem
dicens: „Non licet tibi secundum legem habere uxorem fratris tui eo vivente.
Tu igitur es in culpa et causa tante discordie oriende.” Et quia secundum
Iosephum Iohannes baptizans magnum populum congregaverat, ideo
Herodes metuebat Iohannem, et fingebat se ipsum libenter audire et
advocem ipsius multa faciebat. Unde Marc. VI. dicitur: Herodias autem
insidiabatur illi, et volebat occidere eum. Secundum Lyram ne Herodes per
Iohannem emendatus eam redderet viro suo, et sequitur, nec poterat,
Herodes enim metuebat Iohannem, sciens eum virum sanctum et iustum, et
custodiebat eum, et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat.
Secundum Lyram ficte hoc faciebat, quia in corde contra ipsum cogitabat.
Nam in Historia scholastica dicitur: Credibile est, quod Herodes cum uxore
de nece Iohannis sub tali occasione facienda tractaverit. Et Hieronymus in
Glossa: Ideo forte iuravit, ut occasionem inveniret eum occidendi. Nam si
illa patris aut matris interitum postulasset, Herodes non utique consensisset.
beatus Iohannes,
Herodes,
Roma,
Philippus,
uxor,
Aretha,
custodia,
occidere
unde
legitur in Historia
scholastica
Mc 6,19
Lyra
Hieronymus in
Glossa
081.
c. 03.
Unde dicitur in Evangelio: Cum dies opportunus accidisset, Herodes in die
natalis sui coenam fecit principibus et tribunis, et primis Galilaeae, et cum
introisset filia Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque
recumbentibus, ei promisit sub iuramento, ut quicquid peteret, etiam si
dimidium regni, sui daret ei. Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid
petam? At illa: Caput Iohannis Baptistae. Ex quibus patet, quod prius
Herodes et Herodias condixerunt de tali mortis modo, quia non est
verisimile, quod propter saltationem unius puellae dimidium regni daret, et
quod si petisset, caput Herodis vel matris dedisset.
beatus Iohannes,
Herodes,
coena,
Galilaea,
filia,
saltare,
mater,
caput,
Herodias
unde dicitur
in Evangelio
Mc 6,21-25
081.
c. 06.
Tertio Herodes disposuit occidere Iohannem per saltum puellae perniciosum.
Nam chorea omnes sensus hominis ad peccatam incitat, ideo
dicit Guilhel.: Cholera est circulus, ciuis caput est diabolus, qui ibi acuit
gladium suum ad occisionem animarum. O, misericors Deus, quam multi
perierunt propter chorizationem. O, quam multa peccatam ibi committuntur,
ibi odium, ibi vana gloria, ibi superbia etc. Hinc Esa. III.:Elevatae sunt
filiae Sion, ambulaverunt extento collo, nutibus oculorum ibant, composito
gressu plaudebant pedibus. Et Augustinus:Omnis motus seu saltus
petulantiae est saltus in profundum cloacae et inferni. Idem, de X.
„Chordis”: Melius est die Dominica arare, quam chorizare, melius est in
minus, malum est capiendo comperativum impropriae, die Dominica lanam
texere, quam inpudice saltare. Et certe melius est, quia aliqua utilitas est in
textura vel agricultura, scilicet prorsus nulla in saltu, nisi quaedam dementia.
Unde si asinus ita saltaret, sicut videmus facere choreatrices dicerent. Certe
confusum est caput asini. Ecce si esset risibile in bruto, cur non magis in
homine.
Herodes,
beatus Iohannes,
chorea,
chorizatio,
filiae Sion,
arare,
die Dominica,
lanam texere,
asinus
Is 3,16
Augustinus
Idem, de X.
„Chordis”
081.
c. 07.
Tertio Herodes et sui complices fuerunt mali in opere. Quia puella saltatrix
consulta matre, intravit et dixit: „Volo ut Protinus (timuit ne Herodes
retractaret iuramentum) des mihi in disco caput Iohannis Baptistae, et ficte
contristatus est rex propter iusiurandum, vultu contristabatur, sed mente
laetabatur. O, impie Herodes, si male iurasti tunc muta decretum, melius est
uxorem cum filia contristari, quam Dei sanctum occidi. Et misso spiculatore,
id est occisore praecepit afferri caput Iohannis in disco, id est scutella, quasi
dans escam dicitur discus. Sed dicitur utrum spiculatores et tortores sint in
statu damnationis.
Herodes,
Herodias,
complices,
puella,
mater,
caput Iohannis
Baptistae,
occidere,
081.
c. 10.
Discipuli enim beati Iohannis tulerunt corpus sine capite, et sepelierunt ubi
multa fiebant miracula, ideo ipsem exhumatum Iulianus apostata comburi
iussit. Et licet Herodes fuit malus, tamen corpus sanctum sepeliri permisit,
non tamen cum capite ne resurgeret. […] Et quia ab utero matris suae
sanctum Iohannem male tractaverunt, ideo ipsi a Deo male tractati sunt.
Nam Herodes missus in exilium, et ibi miserabiliter mortuus est. Herodias
similiter cum eo. Vel ut quidam dicunt, fuit sobito mortus, dum caput
Iohannis in manu tenerum, et ei insultaret divino iudicio in eius faciem
insufflavit et subito corruit mortua. Filia quoque eius cum super glaciem
ludendo discurreret, subito sub pedibus crepuit et suffocata est aquis. Iudei
etiam a Tito et Vespasiano occisi partim et captivati et dispersi triginta pro
denario venditi. Iulianus demum apostata male tractatus est, quia Dei plaga
discipuli beati
Iohannis,
corpus sine capite,
miraculum,
sepelire,
Iulianus apostata,
Herodes,
Herodias,
filia
081.
c. 11.
percussus ab hostibus excoriatus, et de eius corio scabellum regi Persarum
fuit fabricatum, et sic Deus malos male perdidit.
Primo beatus Iohannes habuit vitam humanitatis sanctam, quia non curavit
de cibo et potu corporali, nec de ornamento vestimentorum, qui vestitus erat
ornamento virtutum. Nec de domicilio cuius mens demorabatur in caelo, in
terris enim degebat scilicet caelestibus mysteriis gaudebat. Nam caelos
apertos vidit, vocem Patris audivit, Spiritum Sanctum in spem columbae
aspexit, filii divinitatemarguit, quem suo digito demonstravit. Cuius caput,
in quo fuerunt beati oculi, qui haec viderunt, datum est puellae, in quo ille
aures, quae talia audierunt, in quo labia et lingua, quae de Christo
testimonium perbibuerunt, et primum regnum caelorum praedicarunt.
beatus Iohannes,
vita sancta,
caelum,
Pater,
Spiritus Sanctus,
caput
081.
c. 11-12.
Primo fuit constans, quo ad seipsum, licet scivit, quod Herodes eum
quaesivit ad occidendum, tamen non fugit nec perterritus fuit.
Hinc Chrysostomus: Quod Herodes illi faciebat in malo, hoc ille suscipiebat
pro beneficio, ira illius quasi Dei beneficio fruebatur, quia verum gaudium
est sanctorum exire de mundo. Cum enim decollari debuit, stabat in medio
carceris, et voce magna clamavit dicens: „Christe, fili Dei vivi, quem digito
demonstravi, baptizavi, super quem Spiritum Sanctum vidi, tibi commendo
spiritum meum.” Sicque detractum violenter in terram sanctum caput
amputatum est.
beatus Iohannes,
Herodes,
decollatio,
caput
Chrysostomus 081.
c. 12.
Sicut enim angeli procurant hominum salutem euos purgando et
illuminando, ita beatus Iohannes, ideo dicitur lucerna ardens et lucens. Lu.
I.: Ut convertat corda patrum in filios, parare Domino plebem
perfectam. Hinc Chrysostomus: Iohannes spem homo, gratia angelus
corpore tenebatur in carcere, sed anima in caelo.
beatus Iohannes,
corpus,
carcer,
anima,
caelum
Lu. I.
Lc 1,17
Chrysostomus
081.
c. 13.
Tertio beatus Iohannes habuit vitam divinam, quia non vivebat amore
domestico ex eo, quod sanctos senes patrem et matrem reliquerat domi,
adhuc in tenera aetate et habitavit in deserto, neque vivebat mundano amore,
quia carnem suam mirabiliter cruciabat, ut vere dicere poterat. Vivo ego, iam
non ego vivit vero in me Christus.
beatus Iohannes,
vita divina,
pater,
mater,
domus
desertus
Gal 2,20 081.
c. 13.
Unde Gregorius in III. li. Mora. admirans dicit: Dum beati Iob vulnera
cruciatusque considero, repente mentis oculos ad Iohannem reduco, et non
sine gravissima admiratione perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra
matris uterum repletus atque (ut ita dixerim) priusquam nasceretur, renatus
ille amicus sponsi, ille, quo inter natos mulierum maior nemo surrexit, ille
beatus Iohannes,
Iob,
mater,
uterus,
renatus,
Gregorius in III. li.
Mora.
081.
c. 13-14.
sic propheta, et plusquam propheta ab iniquis in carcerem mittitur, et pro
puellae saltatu, capite truncatur, et vir tantae severitatis pro risu turpium
moritur. Numquid non credimus aliquid fuisse, quod in eius vita illa sic
despecta mors tegeret? Sed quando ille vel in cibo peccavit, qui locustas
solummodo et mel silvestre edit? Quid demum vel de qualitate sui tegminis
deliquit, qui camelorum pilis corpus operuit? Quid de conversatione sua
offendere potuit, qui de heremo non recessit? Quid illum loquacitatis noxa
polluit, qui disiunctus longe ab hominibus fuit? Quid est ergo, quod Iob Dei
testimonio praefertur, et tamen plagis usque ad sterquilinium sternitur?
Quid est, quod Iohannes Dei voce laudatur, et tamen pro temulenti verbis in
saltationis praemium moritur? Quid est, quod omnipotens Deus sic
vehementer in hoc saeculo despicit, quos sic sublimiter ante saecula
elegit? Quoniam idcirco sic eos premit in infimis, quia videt quomodo
remuneret in summis. Hinc ergo unusquisque colligat quid illic sint passuri
quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat.
propheta,
caput,
locusta,
mel
Dicit Iohannes: Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, et ecce terraemotus
magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna
facta est sicut sanguis, et stellae de caelo ceciderunt super terram. Post haec
vidi – inquit – quattuor angelos stantes super quattuor angulos terrae
tenentes quattuor ventos caeli, ne flarent super terram, neque super mare,
neque super ullam arborem. Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu
solis, habentem signum Dei vivi, et clamavit voce magna quattuor angelis,
quibus datum est nocere terrae et mari dicens: Nolite nocere terrae et mari,
neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus
eorum. Sigillum istud sextum apertum fuit tempore Friderici imperatoris,
regis Siculorum. Tunc enim magnus terraemotus factus est, quia magna
persecutio in sancta Ecclesia, nam propter divisionem inter ipsum et papam
et cardinales de partibus infidelium multos Saracenos conduxit ad
destruendas ecclesias et fideles, et persequendos clericos et religiosos. Tunc
sol, id est dominus papa factus est niger, id est diu non est inventus, immo
postea ut simplex sacerdos Venetiis est inventus. Luna tota facta est sanguis,
id est Ecclesia facta est sanguinolenta interfectione cardinalium, clericorum
et religiosorum. Stellae de caelo militantis Ecclesiae ceciderunt, id est multi
praelati imperatori adhaerentes per excommunicationem ab Ecclesia sunt
deiecti, per quattuor angelos tenentes quattuor ventos caeli possunt intelligi
angeli mali in quattuor mundi partibus impedientes ventos gratiae, ne flarent.
Iohannes,
sigillum sextum,
terraemotus,
sol,
Luna,
quattuor angeli,
quattuor ventes,
clamare,
Fridericus imperator,
Siculus,
persecutio,
papa,
cardinalis,
clericus,
Saracenus,
stellae cadere,
excommunicatio,
quattuor mundi partes,
Franciscus,
Venetia
Apc 6,12-13
Apc 7,1-3
086.
c. 01-02.
Hoc enim tempore, quando ista fiebant, iste angelicus vir Franciscus
ascendit et clamavit etc.
Beatus Franciscus sit angelus sive legatus Christi Domini a latere missus,
probemus prophetica denunciatione. De ipso nimirum permulta ante tempora
prophetavit Sibylla, quae fuit tempore regis Priami et Troiani belli, quae
praedixit Christum venturum et apostolos et evangelistas electurum. Deinde
subdidit de beato Francisco sic inquiens: In ultima aetate humiliabitur Deus
et humiliabitur proles divina, iungetur humanitati deitas, iacebit in feno
agnus, et puellari officio educabitur Deus et homo, signa praecedent apud
Iudaeos, mulier vetustissima puerum concipiet, id est Elizabeth Iohannem,
Boethen, id est stella orbis mirabiliter ducatum praestabit ad ortum, scilicet
Christi tribus magis, hic habens pedes XXXIII, id est annos sexque pollices,
id est menses eliget sibi ex piscatoribus deiectis numerum duodenarium, id
est XII apostolos, unumque diabolum, id est Iudam, non in gladio bellove.
Aeneadem urbem, id est Romam regesque subiciet, sed in hamo piscatoris,
id est deiectione et pauperie superabit divitias, et superbiam conculcabit,
morte propria mortuos suscitabit, et cum mactabitur, vivet et regnabit, et
cum consummabuntur omnia, fiet resurrectio, bonos iudicabit et malos. Hinc
quattuor animalia surgent in testimonium, id est quattuor evangelistae,
nomen agni in tuba concinent, serentes iustitiam legemque
irreprehensibilem, id est evangelium. Cui contradicetur a bestia, id est
Antichristo. Et surget stella mira, id est Paulus, habens quattuor animalium
imaginem, eritque in tuba mirabili, damnatos, id est gentiles illuminabit, hic
gladiabitur, moriens illustrabitur, porro gloriosus exitus eius. Erit autem
bestia horribilis, id est Machometus ab oriente veniens, cuius rugitus usque
ad gentes Punicas, id est Africanas audietur, cuius capita septem,
sceptraque innumera, pedes, id est anni DCLXIII, hic contradicens agno, ut
blasphemet testamentum eius. Postea subdidit de beatis Dominico et
Francisco dicens: Stellae quoque duae, id est ordo minorum et
praedicatorum consimiles primae stellae insurgent contra ipsum, et non
obtinebunt, usque dum veniat abominatio, et voluntas Altissimi
consummetur. Haec illa.
beatus Franciscus,
denunciatio,
Sibylla,
Priamus
Troiani,
evangelistae,
humiliare,
proles divina,
agnus,
Elizabeth,
Iohannes,
Boethen,
pedes XXXIII,
Aeneades urbs,
Roma,
piscator,
mortuos suscitare,
mactari,
resurrectio,
quattuor animalia,
lex irreprhensibilis,
stella mira,
Paulus,
tuba,
bestia horribilis,
sceptrum,
anni DCLXIII,
Dominicus,
blasphemare,
abominatio
Sibylla 086.
c. 03-04.
Insuper Abbas Ioachim, vir eximiae sanctitatis spiritu prophetico sic dicit de
istis ordinibus: Erunt duo viri, unus hinc, alius inde, unus Italus, id est
Franciscus, alius Hispanus, id est Dominicus. Primus columbinus, secundus
corvinus. Et sequitur: Ordo enim columbinus per mare Aquilonare transibit
duo viri,
Italus,
Franciscus,
Hispanus,
abbas Ioachim
086.
c. 04-05.
usque ad novissima tempora duraturus, aspera pascua gustabit, regina
Austriae proteget, et fovebit eum (sic) in amaritudine sua, flumen Eufraten
transibit, undam et impetum eius sua praedicatione mitigabit, aspera
reducentur in planum in sermone eius, terra salsuginis, id est Aegypti ad
Dominum convertetur per ipsum. Multae gentes per ipsum ad Dominum
convertentur. Gens idolatra, cuius lingua ignorabitur, de finibus terrae
veniens missa a Deo in adiutorium terrae promissionis, et ut ipsa cognoscat
Deum Patrem omnipotentem et Filium eius unicum Dominum nostrum ad
fidem convertetur catholicam. Futurum est enim, quod ordo columbinus
viriliter se opponet contra mortis angelum, et contra eum praedicando
maxima multitudo de filiis ipsius ordinis martyrio ad Deum transibunt. Haec
ille. Is siquidem sanctus quod ore de beato Francisco prophetavit,
demonstravit opere. Nam depingi eum fecit in ecclesia Sancti Marci Venetiis
super ostium sacristiae cum stigmatibus, sicut hodie cernentibus claret.
Dominicus,
columbinus,
corvinus,
mare Aquilonare,
aspera pascua,
Austria,
amaritudo,
Eufrates,
terra salsuginis,
Aegyptum,
ad Deum convertere,
fides Catholica,
prophetare,
Venetia,
stigmata
Secundo denique quod beatus Franciscus sit Christi Domini missus seu
legatus, probemus divina vocatione. De eo enim sic dicit Bonaventura, quod
semel egressus ad meditandum in agro, dum adhuc esset saecularis, et
deambularet iuxta ecclesiam quandam Sancti Damiani, quae minabatur prae
nimia vetustate ruinam, et instigante se spiritu eandem causa orationis
intrasset, prostratus ante imaginem Crucifixi non modica fuit spiritus
consolatione repletus. Cumque lacrimosis oculis intenderet in Dominicam
crucem, vocem de ipsa cruce ad se miro quodam modo factam corporeis
audivit auribus ter dicentem: „Francisce, repara domum meam, quae ut
cernis, tota destruitur.” Ad cuius stupendae vocis commonitionem vir Dei
primum quidem perterritus, de hinc gaudio repletus protinus exsurrexit
totum se recolligens ad perficiendum mandatum de reparatione materialis
ecclesiae, licet principalis intentio ad eam ferretur, quam Christus suo
sanguine acquisivit, sicut eum postea Spiritus Sanctus edocuit. Collecta
tandem pecunia ad illam ecclesiam se contulit. Et dum sacerdos ecclesiae
pecuniam recusaret recipere, ad quandam fenestram illam proiecit, et ipse in
illa moram aliquamdiu contraxit.
beatus Franciscus,
vocatio,
meditare,
ecclesia Sancti
Damiani,
ruina,
imago Crucifixi,
consolatio,
vox de cruce,
reparatio,
pecunia,
fenestra
Bonaventura 086.
c. 05-06.
Visio fuit ostensa cuidam sacerdoti Silvestro civitatis Assisii, qui cum primo
vitam Francisci et fratrum propter novitatem rei quodam humano spiritu
abhorreret, hic ut scribit beatus Bonaventura, videbat in somnis totam Assisii
civitatem a dracone magno circumdari, prae cuius magnitudine regio tota
videbatur exterminio subiacere. Contuebatur post hoc crucem quandam
visio,
Silvester sacerdos,
Assisi,
vita Francisci,
somnis,
Bonavetura 086.
c. 06.
auream ex ore Francisci procedentem, cuius summitas caelos tangebat,
cuiusque bracchia protensa in latum usque ad mundi fines videbantur
extendi. Ad cuius aspectum draco ille ter penitus effugabatur. Hoc dum sibi
tertio monstraretur, divinum aestimans fore miraculum, viro Dei et fratribus
per ordinem enarravit, ac non multum post beato Francisco mundum
relinquens adhaesit. Cuius vitae sanctitas autenticam reddidit visionem, quia
loquebatur cum Deo, sicut amicus solet loqui cum amico.
draco magnus,
crux aurea,
os Francisci,
mundi fines
Visio monstrata fuit Innocentio papae tertio, de qua refert sanctus
Bonaventura, quod dum beatus Franciscus cum sociis proponeret adire
praesentiam summi pontificis pro confirmatione regulae obtinenda, Christus
vicarium suum per visionem commonere fecit, ut supplicanti pauperculo
benignum praeberet assensum. Vidit namque in somnis pontifex ipse
Romanus Lateranensem basilicam ruinae iam fore proximam, quam quidam
homo pauperculus et despectus proprio dorso submisso, ne caderet,
sustentabat. Cum igitur Dei famulus suis comparuisset conspectibus: „Vere
– inquit – hic est ille, qui opere et doctrina Christi sustentabit Ecclesiam.”
Unde praecipua devotione ad ipsum affectus petitioni eius se inclinavit.
visio,
Franciscus,
summus pontifex,
regula,
vicarius,
Lateranensis basilica,
ruina,
somnus,
ecclesiam sustentare
Bonaventura 086.
c. 06.
Visio habetur in legenda beati Dominici, qui dum se ad urbem pro
confirmatione sui ordinis contulisset, nocte orans vidit in spiritu Christum in
aere exsistentem, et tres lanceas in manu tenentem, atque contra mundum
eas vibrantem. Cui velociter Mater benigne occurrens, quidnam vellet
facere, inquisivit. Et ille: „Ecce – inquit – totus mundus tribus vitiis est
foedatus, superbia videlicet, avaritia et luxuria, et ideo his lanceis ipsum
volo perimere.” Tunc Virgo ad eius genua procidens ait: „Fili dulcissime,
iustitiam tuam digneris temperare cum misericordia, habeo enim fidelem
servum et strenuum pugilem, qui ubique discurrens mundum expugnabit,
aliumque servum sibi in adiutorium dabo.” Tunc beatum Dominicum Virgo
Mater Christo praesentavit, obtulitque sanctum Franciscum, quos Christus
Dominus acceptavit. Sanctus vero Dominicus socium suum in visione
diligenter considerans, quem ante non viderat, in crastino inventum in
ecclesia cognovit, et in amplexus et oscula sancta ruens dictam visionem sibi
per ordinem enarravit, et ex tunc factum est eis cor unum in Domino.
visio,
confirmatio,
tres lanceae,
tria vitia,
foedus,
superbia,
avaritia,
luxuria,
Virgo,
pugil,
Dominicus,
legenda beati
Dominici
086.
c. 06-07.
Cuius figura Iacob cum in itinere constitutus in loco materialis templi
Hierusalem requiesceret, dormiendo vidit scalam de caelo usque ad terram
pertingentem, cui in summitate Deus erat innixus promittens ei dare terram
illam et semini eius, quae designat vitam aeternam.
Iacob,
Hierusalem,
templum,
scala de caelo,
semen
086.
c. 08.
Humilis Franciscus, de quo legitur, quod cum quidam ex sociis eius elevatus
in oratione vidisset in caelo in conspectu divinae maiestatis sedem
ornatissimam, et ignorans, cui parata esset. Cupiens autem hoc scire audivit
vocem dicentem: „Sedes ista fuit unius ex primioribus angelis, qui lapsi sunt
de caelo, quae parata est humillimo Francisco, sicut privatus ea
superbissimus angelus.” Qui quidem frater post visionem interrogavit
beatum Franciscum, quid de se sentiret, cum in tanta mundi veneratione
esset. Respondit: „Fateor tibi, quod reputo me maximum peccatorem
omnium.” Et cum ille diceret: „Quomodo potes te reputare peiorem
homicidis, adulteris etc., cum longe sis ab his?” Respondit: „Peiorem me
existimo, quia considero, quod gratiam mihi concessam si illi haberent,
melius et ferventius eam exsequerentur.” Ex quibus ille cognovit veram
fuisse visionem.
Franciscus,
visio,
sedes ornatissima,
angeli lapsi,
superbissimus
angelus,
reputare
086.
c. 09.
Beatus Franciscus, de quo legitur, quod dum carnis tentatione urgeretur
intantum, quod flagellis sedare non posset, in media hieme se nudans fecit
septem globos de nivibus dicens sibi ipsi: „Ista maior est uxor tua, hi duo
filii, aliae duae filiae, isti duo servus et ancilla, vesti igitur eos, quia frigore
moriuntur, quod si grave est tibi pro huiusmodi sollicitari, ergo servi soli
Domino Deo.” Et sic flammam libidinis frigore nivis exstinxit.
Franciscus,
carnis tentatio,
hiems,
flagellum,
nix,
frigor,
sollicitari,
libido
086.
c. 10.
Legitur enim, quod nobilis Rodulfus in Venetiis ex devotione festum beati
Francisci colebat, et cives, ut poterat, ad celebrandum illud provocabat. Et
quia in dicta civitate consuetudo erat, ut in praedicto festo ter praedicaretur,
in utrisque videlicet vesperis et mane. Cumque in primis vesperis praedicaret
sanctus frater Gerardus de Mutina, qui postea multis claruit miraculis, adeo
coepit beatum Franciscum magnificare, ut dicto nobili et aliis videbatur,
quod post Christum et Beatam Virginem nullus esset maior eo, propter quod
dictus nobilis turbatus, quia prae omnibus sic praetulerat. Surgens de
praedicatione venit in domum, videntes autem cives, qui ab ipso fuerant
invitati, crediderunt, quod propter aliqua praeparanda iret, illi ibidem
sermonis finem praestolantes. Qui mox quod ad domum pervenit, somno
arreptus in Paradisum ducitur, ubi videns Christum, Beatam Virginem et
omnes ordines sanctorum et angelorum, qui processionaliter ibant omnes, et
Christo Domino ac Virgini Matri reverentiam exhibebant. Sed is cum
beatum Franciscum ibi non videret, dixit angelo, qui ipsum ducebat: „Ubi
est sanctus Franciscus, de quo frater Gerardus tam alta dicebat?” Qui
Rodulfus,
Venetia,
festum beati Francisci,
consuetudo,
festum,
frater Gerardus de
Mutina,
miraculum,
Paradisus,
praedicatio,
somnus,
ordo sanctorum,
bracchium dextrum,
vulnus,
visio,
sancta Clara,
086.
c. 11-12.
respondit: „Exspecta et videbis statim eum cum suis, in quo loco sit.” Et
mox vidit, quod Christus elevavit bracchium dextrum, et de ipsius vulnere
laterali exibat beatus Franciscus singulari gloria decoratus cum vexillo crucis
explicando in manibus, et post ipsum magna (?) multitudo fratrum et
aliorum devotorum. Tunc dixit angelus: „Quia beatus Franciscus semper
Christi passionem fuit suaviter meditatus cum suis, et in mundo in his
quietari et amaricari consueverat, ideo in Christo est perpetua eius mansio,
prout cernis.” Quo viso expergefactus ad locum fratrum veniens invenit
adhuc fratrem Gerardum praedicantem, qua finita dictus nobilis visionem
praefatam omnibus enarravit. Qui non multo post aedificavit ad honorem
beati Francisci locum iuxta Venetias, qui hodie vocatur sanctus Franciscus,
ipsum locum decenter dotavit, et demum omnibus pro Domino erogatis
devota ipsius uxor facta una sororum sanctae Clarae, ipse vero factus est
frater minor et specialis filius beati Francisci, ut sic sit proximus in futuro
Christo Domino.
Venetia
In manibus et pedibus apparere coeperunt signa clavorum ipsorum
capitibus in interiori parte manuum et superiori pedum apparentibus, et
eorum acuminibus exsistentibus ex adverso. Erantque clavorum capita in
manibus et pedibus rotunda et nigra, ipsa vero acumina oblonga retorta et
repercussa, quae de ipsa carne surgentia reliquam carnem excedebant,
repercussio clavorum adeo prominens erat, ut intra curvationem arcualem
faciliter immitti valeret digitus manus, sicut ab ipsis ipse accepi, qui oculis
propriis conspexerunt. Idem de transitu mortis beati Francisci ait:
Cernebantur in membris illis felicibus clavi ex eius carne virtute divina
mirifice fabrefacti, sicque carni eidem uniti, quod dum a parte qualibet
premerentur, protinus quasi nervi continui et duri ad partem oppositam
resultabant.
signa clavorum,
pedes,
manus,
acumen,
clavorum caput
nigrum,
clavus,
Franciscus,
membrum,
Bonaventura 086.
c. 13-14.
Dum – inquit – caelestium desideriorum ardentiori flamma esset succensus,
supernarum immissionum dona cumulatius coepit sentire, et dum quadam
tenera compassione in Christum transformaretur, quodam mane in latere
montis orans vidit quasi speciem unius Seraph sex alas tam fulgidas, quam
ignitas habentem de caelorum sublimitatibus descendere, qui veniens ad
locum propinquum viro Dei non solum alatus, sed et crucifixus apparuit.
Haec videns vehementer obstupuit, mixtumque dolori gaudium mens eius
incurrit, dum in gratioso Christi aspectu quandam laetitiam concipiebat, et
crucis affixio ipsius animam doloris gladio pertransibat, disparens itaque
visio post arcanum ac familiare colloquium mentem ipsius Seraphico
desiderium,
compassio,
latus montis,
species Seraph
sex alae,
crucifixus,
visio,
crucis affixio,
doloris gladium,
effigies,
Bonaventura in
maiori legenda
086.
c. 14.
interius inflammavit desiderio. Carnem vero crucifixo conformi exterius
insignivit effigie, statimque coeperunt in manibus et pedibus eius apparere
signa clavorum. Et infra: Dextrum quoque latus quasi lancea transfixum
rubra cicatrice obductum erat, quod saepe sanguinem sacrum effundens,
tunicam et femoralia in tanta copia respergebat, ut postmodum fratres socii
eius ea lavantes indubitanter adverterent, quod sicut in manibus et pedibus,
sic et in latere famulus Domini expressam haberet similitudinem Crucifixi.
signa clavorum,
dextrum latus,
lancea,
femoralis,
tunica,
similitudo Crucifixi
Stigmata beati Francisci fuerunt miraculose impressa ratione vitae, non enim
potuisset per naturam vivere duobus annis sic plagatus in quinque
spasmosis, ex quibus continue fluebat sanguis cum dolore magno, non solum
corporis, sed et cordis ex memoria passionis Dominicae, neque usus est pro
toto tempore illo aliqua medicina curativa, nisi quod frater Leo qualibet die
hebdomadae inter clavos illos mirabiles et reliquam carnem ad retinendum
sanguinem et mitigandum dolorem immittebat aliquas petiolas, excepto die
Iovis de sero et per totum diem Veneris, quia tunc nullum remedium voluit
vir Dei apponi, ut amore Christi pro ipso Crucifixi et ipse sentiret dilecti
dolorem, ex visione enim illorum stigmatum frater Leo aliquando tantam
devotionem concipiebat, quod quasi exspirabat frequentibus singultibus in
stupore salutari mutatus, nec tamen in illis sacris stigmatibus causabatur
aliqua immunditia abominabilis aut foetor, sed gratissimus odor exalabat,
insuper vulnera sanabat.
stigmata,
Franciscus,
quinque spasmo,
sanguis,
passio Dominica,
dies Veneris,
frater Leo,
hebdomadae,
clavus,
dies Iovis,
devotionem concipere,
odor,
stupor,
foetor,
vulnera
086.
c. 15.
Luciper enim peccatum suum inchoavit in praesumptione, quia videns suam
pulchritudinem, fortitudinem, scientiae suae altitudinem praesumpsit,
consummatum autem eius peccatum fuit in ambitione, quia appetiit omnino,
quod supra se erat, ad quod pervenire non potuit, scilicet ut nullius dominio
subderetur, quod est solius Dei. Confirmatum vero est eius peccatum in Dei
odio. Videns enim non posse assequi, quod appetiit, ideo statim odire cepit
bonitatem Dei, et hoc separavit ipsum a Deo, et in hoc odio stat obstinatus et
tunc factum est proelium magnum in caelo. Michael et angeli eius
proeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eiu, et non
praevaluerunt, neque locus eorum inventus est amplius in caelo.
Lucifer,
Michael,
angeli,
proelium magnum,
lapsus Luciferi,
ambitio
quod est loqui de
peccato Luciperi
089.
c. 07-08.
bibliai exemplum
Unde Dan. X.: angelus Michael princeps Iudaeorum loquens de alio angelo
bono principe Persarum dicit: Princeps regni Persarum restitit mihi viginti
et uno diebus.
angelus Michael,
princeps Persarum,
dies viginti et uno
Unde Dan. X.
Dn 10,13
089.
c. 09.
bibliai exemplum
Haec patent Nume. XXII. in Balaam, qui mercede corruptus ibat ad
maledicendum Israeli, cui angelus occurrit evaginato gladio, deinde occurrit
in loco angusto duarum maceriarum, postmodum in loco artissimo, ubi asina
eius nec ad dextram, nec ad sinistram poterat declinare, quae dum urgebatur,
locuta est ei. Dic historiam.
Balaam maledicens,
angelus,
gladius evaginatus,
asina loquens
Haec patent Nume.
XXII.
Nm 22,22–33
089.
c. 10.
bibliai exemplum
Tertium actum circa peccatores angeli exercent, quia eos excitant, sicut
Petrum, Act. XII., dicens: Surge velociter,
Petrus,
carcer,
angelus
Act. XII.
Act 12,7
089.
c. 11.
bibliai exemplum
et non solum excitant, sed quandoque retrahunt, sicut Gen. XIX., Loth
cogebant exire de Sodomis.
Loth,
Sodoma,
angeli
sicut Gen. XIX.
Gn 19,1
089.
c. 11.
bibliai exemplum
Primo illuminant ad poenitentiam, sicut Thobiam, eiusdem XII., angelus
illuminavit de felle piscis, sic peccatores de amaritudine poenitentiae.
angelus,
Thobias,
fel piscis
sicut Thobiam,
eiusdem XII.
Cf.: Tb 11,13–15
089.
c. 11.
bibliai exemplum
Secundo purgant labia ad pure confitendum, sicut Esa VI., angelus labia
Esaiae purgavit calculo ignito sumpto de altari, qui postea clamabat dicens:
Vae mihi, quia tacui.
angelus,
Esaiae,
labia,
purgere,
calculus ignitus,
clamare
sicut Esa VI.
Is 6,5
089.
c. 11.
bibliai exemplum
Dicit enim Augustinus libro De divinationibus daemonum: Daemones
terrenorum amatoribus malefitia suadent se cogitationibus eorum per
quaedam imaginaria immiscendo sive vigilantibus, sive dormientibus, hoc
modo deceptae sunt mulieres quaedam, quae putant in noctis silentio
equitare et convivia facere etc., quarum solum phantasias movet diabolus
ipsis in lecto iacentibus, et tales angeli boni non dimittunt, nisi illae prius
errent in fide, quia tunc diabolus accipit potestatem super illas.
daemones,
mulieres deceptae,
nox,
equitare,
convivia facere,
diabolus phantasias
movens,
boni angeli
Augustinus libro De
divinationibus
daemonum
089.
c. 11–12.
nem konkrét
történet, egy adott
típusú eset
körülírása
nam Gen. XIX. c. dicitur, quod venerunt duo angeli Sodomam vespere; duo angeli,
Sodoma
nam Gen. XIX. c.
dicitur
Gn 19,1
090.
c. 03.
bibliai exemplum
Gen. XXII.: Angelus Domini de caelo clamavit dicens: Abraam, Abraam. angelus clamans,
Abraam
Gen. XXII.
Gn 22,11
090.
c. 03.
bibliai exemplum
Et Exo. XIV.: Angelus Dei praecedebat castra Israel et cum eo pariter
columna nubis
angelus Dei,
castra Israel,
exodus,
columna nubis
Exo. XIV.
Cf. Ex 14,19
090.
c. 03.
bibliai exemplum
Et Num XXII.: Cum vidisset asina stantem angelum, cecidit sub pedibus
sedentis.
angelus stans,
asina
Num XXII.
Cf. Num 22,27
090.
c. 03.
bibliai exemplum
Similiter Tob. V.: Egressus Tobias invenit iuvenem splendidissimum stantem
praecinctum ad ambulandum et ignorans, quod angelus Dei esset, salutavit
eum et dixit: Unde te habemus, bone iuvenis?
Tobias,
iuvenis
splendidisssimus,
angelus
Tob. V.
Cf. Tob 5,5–6
090.
c. 03.
bibliai exemplum
Hinc Dan. III.: Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in
fornacem et excussis flammam ignis de fornace.
angelus Domini,
Azaria,
socii Azariae,
flamma,
fornax,
ignis
Dan. III.
Dn 3,49
090.
c. 03.
bibliai exemplum
Iudith XIII.: Vivit Dominus, quoniam custodivit me angelus eius angelus custodiens,
Iudith
Iudith XIII.
Idt 13,20
090.
c. 03.
bibliai exemplum
Et Ioh V.: Angelus autem Domini secundum tempus descendebat in piscinam angelus Domini,
piscina (Bethsaida)
Ioh V.
Ioh 5,4
090.
c. 04.
bibliai exemplum
Similiter in Novo Testamento frequentius invenimus angelos apparuisse,
sicut Lu. I. c.: Apparuit Zachariae angelus Domini stans a dextris altaris
incensi, et quia verbis eius non credebat, mutus effectus fuit.
angleus,
Zacharias,
altar
sicut Lu. I. c.
Cf. Lc 1,11–20
090.
c. 06.
bibliai exemplum
Deinde eodem capitulo dicitur: Missus est Gabriel angelus a Deo in
civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui
nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.
angelus Gabriel,
Galilea,
Nazareth,
Ioseph,
Virgo Maria
Deinde eodem
capitulo dicitur
Lc 1,26–27
090.
c. 06.
bibliai exemplum
Similiter Act. XII. dicitur: Angelus Domini astitit et lumen refulsit in
habitaculo carceris percussoque latere Petri excitavit eum dicens: Surge
velociter et ceciderunt catenae de manibus eius,
angelus Domini,
lumen,
carcer,
Petrus apostolus,
catena
Act. XII. dicitur
Act 12,7
090.
c. 06.
bibliai exemplum
Et Act. XIX. dicitur: Tentaverunt quidam de circumstantibus exorcistis
invocare super eos, qui habebant malos spiritus nomen Domini Iesu
dicentes: Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat. Erant autem Scevae
Iudei principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. Respondens
autem spiritus nequam dixit eis: Iesu novi et Paulum scio, vos autem qui
estis? Et insiliens homo in eos, in quo erat daemonium pessimum et
dominatus est amborum. Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis
atque gentilibus, qui habitabant Ephesi.
malus spiritus,
exorcere,
nomen Domini Iesu,
Iesus,
Paulus,
filii Scevae sacerdotis,
daemones
Et Act. XIX. dicitur
Cf. Act 19,13–17
090.
c. 06-07.
bibliai exemplum
Dicitur enim Act. XII., quod dum Petrus angelum liberasset de carcere et
ivisset ad domum Mariae, matris Marci, et pulsasset, puella videns ipsum
prae gaudio non aperuit, sed ivit et dixit, cui dixerunt: Insanis. Illa autem
dicebat: Non insano, sed sic est. Ille vero – dixerunt – forsitan angelus eius
est.
Petrus apostolus,
angelus,
carcer,
liberare,
Maria,
Mater marci,
puella,
insania
Dicitur enim Act.
XII.
Cf. Act 12,12–15
090.
c. 11.
bibliai exemplum
Unde legitur in vita sancti Iohannis evangelistae, quod dum duo discipuli
ipsius abissent retro, coram eis suscitavit quendam iuvenem, qui dixit eis:
Vidi daemones gaudentes de vobis et angelos vestros tristes.
duo discipuli sancti
Iohannis evangelistae,
iuvenis (angelus),
daemones gaudentes,
angeli tristes
Unde legitur in vita
sancti Iohannis
evangelistae
090.
c. 11.
bibliai exemplum
sicut legitur, quod dum quidam novicius egressus fuisset de ordine,
sequebatur ipsum quidam homo pulcherrimus, qui inquisivit tristis, unde
veniret. Et ille: Quid tibi cura est de mea via? Cui rursus: Certe magna cura
inest mihi de te. Et quasi flens dicebat: Ego enim sum angelus tibi ad
custodiam deputatus et nullus custodiae meae deputatus periit, sed tu vis
perire redeundo ad saeculum. Qui his auditis compunctus ait: Nec ego
peribo, sed revertar. Qui iterum ingressus ordinem laudabiliter vixit.
quidam novicius,
homo pulcherrimus,
angelus tristis,
angelus flens,
angelus custodiens
legitur 090.
c. 11.
Sed ut dicit sanctus
Thomas super II.
dist. XI.: Angeli
boni tristari non
possunt, quia sunt
iam in perfecta
felicitate, ideo si
aliqui
damnabuntur de
illis, quos
custodiunt, non
dolent, nec
tristantur, sed
voluntatem suam
conformant
divinae, ostendunt
tamen quandoque
tristitiam ad
utilitatem aliorum,
Dicit tamen Lu. XXII. angelum confortasse eum in passione non
custodiendo,
Iesus,
passio,
angelus confortans,
angelus custodiens
Lu. XXII.
Cf. Lc 22,43
090.
c. 12.
bibiai exemplum
Vel secundum Lyram angeli dicuntur ignis urens, quia frequenter leguntur in
ignis apparuisse specie, sicut Moysi in rubo ardenti, Exo. III.
Moyses,
angelus,
rubus ardens,
apparere
Exo. III.
Cf. Ex 3,2
090.
c. 13.
bibliai exemplum
angeli dicuntur
ignis urens
Similiter IV. Reg. II. in translatione Heliae, quae facta est ministerio
angelorum in curru igneo.
teranslatio Heliae,
currus igneus,
ministerium
angelorum
IV. Reg. II.
IV Rg 2,11
090.
c. 13.
bibliai exemplum
angeli dicuntur
ignis urens
Sicut patet Daniel III. in figura, ubi angelus Domini descendit in fornacem et
excussit ignem de ea, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem
angelus Domini,
fornax,
ignis,
ventus roris flans
Daniel III.
Cf. Dn 3,49–50
090.
c. 13-14.
bibliai exemplum
Item potestates contrarias arcet, patet Tob. VIII., ubi dicitur, quod angelus
ligavit Asmodeum.
angelus,
ligare,
Asmodeus
Tob. VIII.
Cf. Tb 8,3
090.
c. 14.
bibliai exemplum
Dei similitudo est aequalitatis, et sic Filius est imago et similitudo bonitatis
Paternae. Hanc enim similitudinem quodam modo Luciper appetiit, dum
dixit Esa. XIV.: In caelum ascendam, et similis ero Altissimo. Certe non
dicebat de caelo empyreo, quare ibi erat, sed de caelo Trinitatis Deificae, ad
quod non pervenit. Similiter Eva appetiit hanc dictam similitudinem, dum ei
diabolus persuasit dicens: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
imago,
similitudo,
Luciper,
caelum empyreum,
Eva,
diabolus
Cf Is. 14,13-14.
Gen 3,5
092.
c. 01.
Unde sicut rex potentissimus de uno suo regno ad aliud ire visitaturus volens
non sufficit unum aut duos mittere nuncios, sed plures adventum regis
denunciantes, ita est de rege regum, Christo, pro quo venit primo Abraham
patriarcha, de cuius semine nasciturum Deus Christum repromisit, Gen.
XXII.: In semine tuo benedicentur omnes gentes.
rex potentissimus,
denunciare,
Abracham,
semen
Gen 22,18 092.
c. 03.
Beatus Franciscus fuit praenunciatus per abbatem Ioachim, centum vel
pluribus annis, antequam veniret, dicens: Erunt duo viri, unus hinc, alius
inde, unus columbinus, alius corvinus, id est: Franciscus et Dominicus, et
post duos istos veniet alter ordo saccis vestitus, sub cuius tempore apparebit
filius iniquitatis, id est: Antichristus.
Franciscus,
praenunciatus,
duo viri,
columbinus,
corvinus,
Dominicus,
saccisvestitus,
Antichristus
abbas Iohannes 092.
c. 05.
Beatus Franciscus fuit praenunciatus per Sibyllam tempore regis Priami, ut
patuit supra de stigmatibus
Franciscus,
praenunciatus,
Sibylla,
Priamus rex
092.
c. 05.
ipsum praenunciavit quidam abbas ultramarinus, dicens multa de eius et
fratrum sanctitate, unde mandavit monachis suis, quod quando in partibus
illis beatum Franciscum vel fratres viderent, cum cruce et omni reverentia
praecedere deberent, et sic fuit factum, quando beatus Franciscus cum
duodecim fratribus ad soldanum pergeret.
praenunciare,
Franciscus,
crux,
duodecim fratres,
soldanus
abbas ultramarinus 092.
c. 05.
Legitur quoque de beato Francisco, quod mater eius, Pica nomine,
adveniente partus tempore nusquam parere potuit, sed instanter petivit, ut
portaretur ad stabulum iumentorum, in quorum praesepio peperit hunc
Christo Domino consimilem Franciscum.
Franciscus,
Pica,
stabulum,
praesepio
092.
c. 05.
Similiter tempore nativitatis beati Francisci venit quidam decorus aspectu
petens elemosynam in specie peregrini. Deinde puerum natum sibi
praesentari instanter poposcit. Cumque nutrix nollet tenerum puerum illi
dare, ille vero cum importunus exstitisset in petendo, tandem iussu matris ei
oblatus est puer, quem benigne amplexatus benedixit, ac ab humero dextro
signum illi crucis imprimens dixit astantibus: "In vico isto hodie nati sunt
duo pueri, iste unus, et alter alius. Iste erit de melioribus hominibus de
mundo, sed alter de peioribus, ideo custodite hunc, quare ei daemones
insidiantur." Ex his opinari possumus, quod beatus Franciscus adhuc in utero
sanctificatus fuerit, quem angelus ante baptisma sic amplexabatur, sicque
angelus disparuit.
Franciscus,
elemosyna,
nutrix,
importunus,
signum crucis,
duo pueri,
daemones,
uterus,
amplexari
092.
c. 05-06.
gavisi sunt Enoch et Helyas, ut in legenda fratris Benedicti de Aretio
habetur. Cum idem frater de partibus ultramarinis rediret ad Galliam
superveniente maris tempestate pro allevatione navis sorte ut alter Ionas
missus est in mare, quem angelus Domini susceptum duxit in Paradisum, ubi
interrogatus ab Enoch et Helya, cuius ordinis esset, respondit, quod beati
Francisci. At illi dixerunt: Ergo Francisus venit. Respondit: Sic. At illi
coeperunt gaudere dicentes, quod tempus Antichristi in proximo esset, et
tunc ipsi per martyrium in caelum ascensuri, et dictum fratrem cum laetitia
ducentes in Paradisum omnia ostenderunt eidem. Qui tandem susceptus ab
angelo ante alios de sua navi locatus est in portu Anchonae.
Franciscus,
Enoch,
Helyas,
Gallia,
tempestas,
navis,
Ionas,
sors,
tempus Antichristi,
Paradisus,
portus,
Anchona
legenda fratris
Benedicti de Aretio
092.
c. 06.
Ipse Dei Filius in aetate adhuc puerili exsistens persecutionem Herodis
passus est fugiens in Aegyptum, et postea usque ad patibulum crucis unam
diem eius non legimus sine tribulatione.
aetas puerilis,
persecutio,
Herodes,
Aegyptum,
patibulum crucis,
tribulatio
092.
c. 07.
Herodes sprevit eum et indutum veste alba remisit ad Pilatum. Sic beatus
Franciscus regem angelorum, dominum maiestatis imitatus tegmina vilia
sumens, quem episcopus Imolensis expulit confusibiliter.
Herodes,
vestis alba,
temgmen vile,
episcopus Imolensis
092.
c. 07.
Sic beatus Franciscus ita resignavit omnia temporalia patri suo coram
episcopo, quod et ipsa femoralia reiecit, se nudari non horruit amore illius,
qui nudus pro nobis in cruce pependit. Unde etiam eius germanus irridebat
videns eum tempore intensi frigoris trementem, ait cuidam: "Pete " inquit " a
fratre Francisco de sudore eius pro uno denario." Cui sanctus Dei respondit:
"Care, vendam sudorem meum regi caelesti, ideo non potest emere."
Francisscus,
femorale,
nudari,
crux,
germanus,
frigor,
sudor,
denarius,
emere
092.
c. 08.
Patientiae modus est in sui occisione, hunc passus est Christus, quando
flagellatum et spinis coronatum suspendentes in cruce occiderunt
patientissimum, qui exsistens in agone mortis pro suis occisoribus oravit
dicens: Pater, ignosce illis, quare nesciunt, quid faciunt. Sic beatus
Franciscus mori volens amore Christi pro se mortui tribus vicibus voluit ire
ad partes infidelium, ubi Dominus reservavit a morte illa, ut ipsum per se
transfigeret hasta charitatis, et sacris insigniret stigmatibus, ne suo
fraudaretur desiderio.
patientia,
flagellare,
ago mortis,
infidelis,
hasta,
stigma,
fraudare
092.
c. 08.
Christus, quare eo ad caelum ascendente Iudaei quosdam de suis occiderunt,
sicut Stephanum et Iacobum, quosdam flagellaverunt, sicut apostolos, quos
postea expulerunt de Iudaea ad gentiles, quos omnes praeter Iohannem
evangelistam occiderunt, sed et modo patitur Christus Dominus in suis, quos
iniuste affligunt, quod sibi reputat inferri, iuxta illud Matth. XXV.: Quod uni
ex minoribus fecistis, mihi fecistis. Ideo Act. IX. Saulo dicebat: Quid me
persequeris? Sic beatus Franciscus persecutionem patitur in suis fratribus a
perversis hominibus ac etiam a daemonibus. Unde daemon per quemdam
daemoniacum dixit, quod dum fratres capitulum celebrarent, daemones in
quadam valle XVII milia fuerunt congregati tractaturi, quomodo ordini
possent nocere, diversis diversa dicentibus, tunc eorum quidam ait: "Vos
nescitis quicquam, sed si hoc efficere poterimus, quod pueri docti et
magnates ad istum ordinem recipiantur, solvetur ordo, quare pueri tam artam
viam non possunt sufferre, magnates paupertatem, docti vero humilitatem
non poterunt habere, quo facto rigor ordinis solvetur." Quod verbum
omnibus placuit.
Stephanus,
Iacobus,
apostolus,
flagellare,
Iudaea,
Saulus,
Franciscus,
persecutio,
daemon,
frater perversus,
capitulum,
ordo,
magnas,
humilitas
Cf. Mt 25,45
Act 9,4
092.
c. 08-09.
Filius Virginis, Lu. VI. ex discipulis suis elegit XII, quos et apostolos
nominavit, et hoc propter multiplicem figurae adimpletionem, ut enim dicit
Lyra, quod primo figurati fuerunt apostoli per XII filios Iacob, qui fuerunt
principes in Veteri Testamento, sicut isti in Novo. Secundo per XII lapides
sublatos de Iordane. Isti enim apostoli sunt XII lapides coniuncti cemento
charitatis ipsi Christo tamquam primario lapidi. Tertio designantur per XII
boves sustentantes mare Eneum (?), id est: lavatorium. Isti enim apostoli
sustentant mare, id est: doctrinam sacramentorum, in quibus lavantur
animae. Et breviter isti XII apostoli designantur per XII prophetas in uno
volumine annunciantes mundi terminum et adventum iudicis. Isti sunt in
Apoc. XII stellae illustrantes totum mundum. Isti sunt XII fundamenta ipsius
spiritualis Ierusalem supernae, quare per eos habemus transitum ad patriam.
Sic beatus Franciscus XII speciales socios elegit apostolis correspondentes.
Nam sicut unus ex apostolis fuit parvus, et se suspendit, ita unus socius beati
Francisci, frater Iohannes de Capella egressus de ordine leprosus factus ex
impatientia se suspendit, et sicut alii apostoli vitam et doctrinam servaverunt
Christi, ita isti XI socii beati Francisci. Et quare longum foret de singulis
loqui specialiter, ideo generaliter dico, quod quidam ex sociis beati Francisci
ad divinam sapientiam volabat, sicut aquila Iohannes, et iste fuit Bernardus,
quidam fuit raptus in caelum, sicut Paulus, et hic fuit frater Aegidius,
quidam loquebatur cum Deo, sicut amicus cum amico, sicut Moyses, iste fuit
frater Silvester etc.
discipuli XII,
apostolus,
adimpletio,
Iacob,
Vetus Testamentum,
XII (duodecim)
lapides,
mare Eneum,
XII boves,
XII prophetae,
annunciantes,
XII fundamenta,
Ierusalem,
Franciscus,
socius Francisci,
leprosus,
sapientia,
aquila,
Iohannes,
Bernardus,
Paulus,
Aegidius,
Moyses,
Silvester
Lc 6,12,
Lyra,
Apc 12,1
092.
c. 09-10.
Nam sicut Christus Dominus tres mortuos legitur in evangelio resuscitasse,
sic beatus Franciscus. Item aquam commutavit Christus in vinum, ita beatus
Franciscus. Et sicut mundus commotus fuit ad Christi multa miracula, ita ad
beati Francisci virtute Christi facta.
mortuos resuscitare,
Franciscus,
miracula
II. libro
conformitatum
092.
c. 10.
Cum [Franciscus] esset infirmus, desideravit pro recreatione aliquam
melodiam audire, venit angelus Domini pulsans cytharam, ad cuius pulsum
tanta fuit suavitate repletus, ut putaret se ad aliud saeculum migrasse, et
protinus sanatus est. Item cum alio tempore infirmaretur, dixit fratri
Bernardo, quod desideraret comedere aviculas. Cui ille: "Unde, pater, hic
habere poterimus?" Ecce angelus portavit avem bene praeparatam dicens:
"Accipe, serve Dei, quod tibi mittit Deus." De qua comedisset, statim
convaluit.
Franciscus,
infirmus,
cythara,
suavitas,
sanare,
Bernardus,
avicula,
aves
092.
c. 10.
In igne enim in domo Friderici imperatoris, qui quandam infamem mulierem
recluserunt in hospitio beati Francisci, quae sollicitaret ipsum ad peccatum.
Ille vero ignem ardentem dilatavit, et in medium iacuit, dicens: "Veni,
iaceas, si vis!" Quae territa clamare coepit. At illi, qui per rimas ostii
auscultabantur, irruentes viderunt virum Dei iacere in igne, in cuius habitu
nec ardor erat ignis. Item in aeris elemento, dum semel in nocte obscura iret
per paludes iuxta Padum, ubi via erat difficilis, dixit socius eius, quod
peteret Dominum, ut eisdem lucem praeberet. Qui dixit: "Potens est Deus
facere, si suae dulcedini placuerit." Et statim lux illuminavit aerem, ut non
solum viam, sed et ex altera parte clare viderent flumen. Item in aqua fecit
miracula, cum cuiusdam pauperis hominis vectabatur asello, et ille aspero ex
itinere fatigatus nimio sitis ardore deficeret, coepit clamare et dicere, quod
nisi biberet, statim spiritum exhalaret. Vir Dei audiens de asello prosiliit, et
manus in caelum protendens coepit orare, quousque se exauditum sensit, et
tunc homini illi dixit: "Vade ad petram, et illic aquam vivam reperies, quam
tibi Christus de lapide misericorditer bibendam produxit." De qua homo
bibens confortatus est.
Fredericus imperator,
infamis mulier,
hospitium,
Franciscus,
ignem dilatare,
auscultare,
palus iuxta Padum,
illuminare,
asellum,
flumen,
petra,
aqua viva,
bibere
092.
c. 10-11.
Item miracula fecit in arboribus. Nam Senis in loco antiquo beatus
Franciscus baculum suum in terram fixit, quem de mane invenit fronduisse.
Franciscus,
Senis,
baculum,
frondere
092.
c. 11.
Item miracula ipse fecit in irrationabilibus, quare avibus ipsis praedicavit,
quae tamquam rationales attentae audierunt, et non nisi licentiati recesserunt.
avibus praedicare.
avis,
Franciscus
092.
c. 11.
Item cum hirundines garrirent et impedirent eius praedicationem, quibus ut
silentium imposuit, tacuerunt, et nulla illarum mota fuit usque ad finem
sermonis, quo finito garritum reassumpserunt.
Franciscus,
hirundo,
praedicatio,
garritus
092.
c. 11.
Item beatus Franciscus miracula fecit in hominibus multis. Nam mulier
quaedam, quam vir suus in divino perturbabat servitio, cum esset nobilis,
accessit ad Dei servum rogans super hoc eum. Cui ille: "Vade " inquit " et
dic viro tuo ex parte Dei et mei, quod nunc est tempus misericordiae, et
postea iustitiae." Quae quidem verba cum viro retulisset, protinus mutatus
est, et suadente uxore pluribus annis coelibem vitam duxit, postea uno die
defuncti in uno sunt tumulati sepulchro.
Franciscus,
mulier
servitium divinum,
tempus misericordiae,
mutare,
coelebs,
tumulare
092.
c. 11.
Item vir quidam nobilis ante praedicationem ex devotione invitavit beatum
Franciscum, qui una cum coniuge sua accessit ad praedicationem viri Dei,
relinquens ancillam pro unico filio et coquina, quae ait: "Ibo ad sermonem
viri Dei, et statim revertar." Simea interim explicans puerum in caldariam
aqua ferventi plenam intinxit, et ibidem dimisit. Ancilla ipsa devotione
verborum oblita est cito redire, sed finita praedicatione cum redissent, omnes
viderunt puerum in aqua exstinctum. Prudens tamen nobilis praecepit
coniugi et familiae, ne coram Dei sancto tristem vultum ostenderent, unde
puerum recluserunt in quandam arcam postea sepeliendum. Tempore vero
prandii dixit beatus Franciscus: "Date mihi poma." Qui dixerunt, quod tunc
poma non haberent. At ille: "In arca forte est." Qua aperta ecce puer surrexit
in sinistra et dextera duo poma tenens, dicens: "Babu!" O quale fuit tunc
gaudium nobili et familiae, certe tristitia in laetitia commutata, moeror in
gaudium. Iste profecto est ille sanctus, qui a vertice usque ad plantam pedis
miraculis coruscavit, nam capilli ipsius rasi cuiusdam medici domus
scissuram reformavit, oculi Christum et Beatam Virginem saepesaepius
viderunt, os eius allocutum est frequenter eos, in corde eius totam Christi
dilecti passionem gerebat, in manibus, pedibus et latere eius stigmata sancta.
Franciscus,
vir nobilis,
devotio,
ancilla,
coquina,
simea,
caladria,
praedicatio,
prudens,
poma,
babu,
scissura,
medicus,
stigmata
092.
c. 11.
Beatus Franciscus fuit similis Christo Domino in finali denudatione.
Salvator etenim saeculi Christus in cruce nudus pependit, ut patet ex
evangeliis, ideo pia mater sua de cruce nudum depositum de hoc specialiter
plorabat dicens: "O fili mi dulcissime, qui cuncta creasti, et diversis
adornasti coloribus, nunc nudus iaces coram me sanguine tabefactus." Sic
beatus Franciscus anno vigesimo a sua conversione et biennio ab
impressione sanctorum stigmatum, ut dicit sanctus Bonaventura, sciens se ex
hac vita migraturum ad Sanctam Mariam de Portiuncula se deferri poposcit,
ut ubi per Virginem Dei Matrem spiritum conceperat perfectionis, et gratiae
ibidem bravium perciperet retributionis aeternae. Deductus igitur ad locum
praefatum super nudam humum se totum deposuit, manu sinistra dextri
lateris vulnus, ne videretur, ut potuit, obtexit, facieque serena solito more in
caelum levata coepit magnificare Altissimum pro eo, quod ab omnibus
expeditus transiret ad ipsum. Hora igitur sui transitus instante fratres fecit ad
se vocari filiis circumsedentibus coram pauperum patriarcha, cuius oculi iam
caligaverant non senio, sed lacrimis, extendit super eos manus in modum
crucis pro eo, quod hoc signum semper amabat, fratribus tam praesentibus,
quam absentibus in Crucifixi nomine benedixit, exhortatus eos ad vestigia
Christi sectanda, postea evangelium secundum Iohannem ab illo loco "Ante
Franciscus,
denudatio,
evangelium,
color,
tabefactus,
annus vigesimus,
stigmata,
Sancta Maria de
Porticula,
spiritum concepere,
nudus,
patriarcha,
oculi caligare,
festum Paschae,
Iohannes,
vocem audire,
mysterium,
psallere,
obdormire,
Bonaventura 092.
c. 12-13.
diem festum Pasche" sibi legi poposcit, ut in eo vocem dilecti pulsantis
audiret, a quo solum paries carnis disiungebat, cunctis in eum completis
mysteriis orans et psallens vir sanctus obdormivit in Domino, et anima illa
sanctissima in aeternae claritatis abyssum absorpta est.
abyssus
Eadem hora minister in terra laboris Augustus nomine vir utique sanctus in
hora ultima positus, cum iam diu amisisset loquelam, subito exclamavit
dicens: "Exspecta me, pater, exspecta, ecce iam venio tecum." Quaerentibus
autem fratribus, cui sic loqueretur, dixit: "Ecce video beatum Patrem
Franciscum in caelum euntem immenso lumine fulgentem." Quibus dictis et
ipse emisit spiritum. Fit igitur concursus populorum ad mirandum
spectaculum. Erat enim similitudo clavorum nigra, quasi ferrum, vulnus
autem lateris rubeum, et ad orbicularitatem quandam carnis contractione
reductum rosa pulcherrima videbatur, caro vero reliqua, quae prius ex
infirmitate et natura ad nigredinem declinabat, candore nimio renitescens
secundae stolae pulchritudinem praetendebat. Cum igitur in candida carne
clavi nigrescerent, vulnus lateris ruberet, non est mirandum, quod videntibus
laetitiam ingerebat, lacrimabantur filii pro subtractione tam amabilis patris,
sed non modica perfundebantur laetitia, dum in eo deosculabantur signacula
summi regis, et miraculi novitas planctum vertebat in iubilum. Unde virtus
Dei ad ipsius patris invocatione caecis visum, surdis auditum, mutis verbum,
claudis gressum restauravit, letaliter vulneratos sanavit.
Augustus,
Franciscus,
hora ultima,
immensum lumen,
spiritum emittere,
similitudo clavorum,
vulnus rubeum,
orbicularitas,
nigredo,
stola,
candor,
caecis visum,
surdis auditum,
mutis verbum
092.
c. 12.
Unde Gen. XLIX.: Iacob benedicens filiis praecepit eis dicens: Sepelite me
cum patribus meis in spelunca duplici.
Iacob,
filii Iacob,
sepelire,
spelunca
Gen. XLIX.
Gn 49,29
102.
c. 03.
bibliai exemplum
Et II. Regis II.: David dixit viris Iabes Galaad, qui sepelierant Saulem:
Benedicti vos a Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro
Saul et sepelistis.
David,
Iabes Galaad,
Saul,
sepelire
II. Regis II.
II Sm 2,5
102.
c. 03.
bibliai exemplum
Unde narrat Vincentius in Speculo morali li. III., quod quidam monachi
quendam usurarium sepelierunt in sua ecclesia, qui singulis noctibus
videbatur surgere de sepulcro et cum candelabris verberabat monachos
dicens: Isti Dei inimici salutem, quam mihi promittebant conferre non
possunt et pecuniam meam habuerunt. Cumque hoc saepe fieret,
adiuraverunt eum, ut quiesceret. Qui respondit: Quiescere nolo, quamdiu
inter sacra sum, sicque effossum est corpus et extra proiectum.
quidam monachi,
usurarius,
sepelire in ecclesia,
nox,
candelabra,
corpus
Vincentius in
Speculo morali li.
III.
102.
c. 05.
usurarii manifesti
non sunt
ecclesiastica
sepultura
sepeliendi, extra de
usuris c. „Quia”.
in cuius signum baptisato Christo caeli aperti sunt. Matth. III. Christus baptisatus,
caelum apertum
Matth. III. 102.
c. 06.
Primi sunt
baptisati, qui si
moriuntur, statim
evolant in caelum,
bibliai exemplum
In huius signum Ezechieli aperti sunt caeli, Ezech I. Ezechiel,
caelum apertum
Ezech I.
Ez 1,1
102.
c. 06.
Secundi sunt, qui
faciunt dignos
fructus
poenitentiae, is est
secundum
exigentiam
delictorum, et isti
similiter evolant in
caelum.
bibliai exemplum
In huius signum Iohanni in Apocalypsi aperti sunt caeli. Iohannes apostol,
caelum apertum,
Apocalypsis
Cf. Apc 4,1 102.
c. 06.
Tertii sunt viri
perfecti, qui in
regulari
observantia
proficiunt in gradu
perfectionis.
bibliai exemplum
in cuius signum Act. VII. Stephano apertum est caelum. Stephanus martyr,
caelum apertum
Act 7,58 102.
c. 06.
Quarti sunt
martyres, qui
statim evolant in
caelum,
bibliai exemplum
sicut ille latro, Luc. XXIII., cui dictum est: Hodie mecum eris in Paradiso. latro, Iesus Christus,
passio,
Paradisus
Luc. XXIII.
Lc 23,43
102.
c. 07.
bibliai exemplum
Refertur, quod soror sancti Damiani et Cosmae stetit in igne Purgatorii per
annum eo, quod semel choream cum maximo desiderio prospexit.
soror sancti Cosmae,
sancti Damiai,
stare in igne,
Purgatorium,
chorea,
poena
refertur 102.
c. 08.
legenda
ut legitur de beato Gregorio, quod cum orasset pro anima Traiani imperatoris
pagani, venit angelus et dixit: Quia orasti pro anima pagani, ideo elige, quid
vis: aut duobus diebus in Purgatorio cruciaberis, aut toto tempore vitae tuae
infirmitatibus variis gravaberis. Qui mox praeelegit infirmitatem totius vitae.
beatus Gregorius,
orare,
anima Traiani
imperatoris,
angelus,
Purgatorium,
duo dies,
tempus vitae,
cruciare,
infirmitates variae
legitur 102.
c. 09.
legenda
ignis Purgatorii
Item anima cuiusdam fratris minoris stetit in Purgatorio XII diebus, qui
duodecimo die apparens cuidam fratri dixit, quod: Plus – inquit – elegissem
stare ducentis annis in artissima poenitentia, quam XII diebus in Purgatorio.
frater,
anima in Purgatorio,
XII. dies,
apparere,
200 anni in artissmia
poenitentia
102.
c. 09.
ignis Purgatorii
Exemplum de illo milite, qui in bello Caroli Magni equum legatum retinuit
sibi, pro quo raptus est a daemonibus.
miles Caroli Magni,
raptus a daemonisbus,
equus,
testamentum
exemplum 102.
c. 11.
testamentum facere
Unde legitur de acerbitate poenae Purgatorii, quod quidam frater petivit
alium, quod statim ut moreretur, missam pro eo diceret, qui sicut promisit,
ita fecit, quae completa defunctus frater illi apparuit et dixit: O frater, quare
tuu promissum servavisti et me in igne annis viginti stare fecisti. Cui frater
respondit: Adhuc non sunt tres horae completae, exquo mortuus est et
missam promissam celebravi necdum corpus tuum adhuc est sepultum. At
ille: Certe tunc tot anni mihi visi sunt ex acerbitate poenarum, ego enim
habui ex divina revelatione, quod si una missa diceretur pro me, protinus
liberarer, ideo Dominus Deus retribuat tibi vicem.
acerbitas Purgatorii,
frater mortuus,
missum celebrare,
apparere,
20 anni,
tres horae,
liberare
legitur 102.
c. 12.
missam dicere pro
defunctis
quia dicitur libro De dono timoris, quod cum quidam miles flagitiosus
nullam prorsus poenitentiam vellet suscipere ab Alexandro papa suscipere,
dedit ei anulum suum, quod pro poenitentia portaret tali conditione, quod
cum anulum inspiceret, de morte sua cogitaret. Quod cum pluribus diebus
fecisset veniens ad papam dixit se paratum ad omnia poenitentiae opera.
miles flagitiosus,
poenitentia,
Alexander papa,
anulus,
cogitare de morte
dicitur libro De dono
timoris
103.
c. 02.
Salubre est certe
haec cogitare.
Ideo scribit Iacobus episcopus Tusculanus, quod quidam mortuus precibus
cuiusdam sancti resuscitatus de Purgatorio ad agendum hic poenitentiam, qui
ita se affligebat, quod in sepulchris habitabat in nive, in glacie et igne se
volutabat, interrogatus, cur hoc faceret, respondit: Si lacus ante me totus
igneus esset, mallem in eo me usquam ad diem iudicii esse, ut evaderem
poenam Purgatorii.
quidam mortuus,
resuscitatus de
Purgatorio,
nix,
glacies,
ignis,
lacus igneus,
poena
scribit Iacobus
episcopus
Tusculanus
103.
c. 05.
Purgatorum
Legitur enim, quod quidam abbas dum moreretur et fratres tractarent de
eligendo abbate, eos rogavit, ut eligerent suum avunculum, et ita factum est.
Mortuo abbate habebat Purgatorium in fonte et abbas electus, amicus
defuncti deambulans in horto circa fontem audivit lamentabilem vocem et
interrogavit, quid ibbi esset. Respondit: Ego sum quondam abbas, amicus
tuus et crucior hoc pro eo, quod procuravi te eligere in abbatem. Cui ille:
Non est tibi magna poena, quia in aqua refrigeraris. Respondit anima illius:
Vade, fer aeneum candelabrum de ecclesia et mitte in fontem et videbis.
Allato candelabro et in fonte misso dissolvebatur, sicut cera a facie ignis.
abbas,
mors,
avunculus,
abbas electus,
Purgatorium,
amicus,
hortus,
fons,
poena,
aeneum candelabrum,
ignis,
dissolvere
legitur 103.
c. 06-07.
ignis Purgatorii
Unus enim pro alio potest facere poenitentiam, sicut legitur, quod quaedam
mulier multas divitias a viro sibi derelictas cum amatoribus suis consumpsit.
Cum autem senuisset et deformis et depauperata fuisset, ab omnibus
derelicta est, pro quo cepit multum contristari. Cui diabolus apparens ait: Ne
tristeris, fac, quod docebo, et dabo tibi divitias et amaberis, ut prius. Quae
spopondit, cui diabolus quattuor praecepit: Primo, quod in domo sua
permitteret familiae luxuriari et quaecumque vellent. Secundo, quod
pauperes de die hospitaret et de nocte expelleret. Tertio, quod dum veniret
ad ecclesiam, deberet fabulari et alios in oratione et praedicatione impedire.
Quarto, quod nunquam deberet confiteri, nec hoc alicui revelare. Haec
omnia misera fecit. Post hoc infirmata hortabatur a filio ad confitendum et
sacramenta percipiendum, quae respondit: Gratis est hoc, quod loqueris, quia
perdita sum. Sed cum filius cum lacrimis instaret, omnia ei patefecit, qui
consolari eam cepit, ne desperaret, quia Filius Dei graviter passus est pro
peccatoribus et Dei misericordia maior est, quam omnis nostra miseria et,
quod speraret in spe veniae, ac si confiteretur, omnia dimitteret pius Deus et
ipse pro ea vellet poenitere. At illa: Tarde est iam. Cui filius: Solum modo
mulier,
divitias,
senex,
deformis,
depauperata,
mulier derelicta,
diabolus,
luxuria,
pauperes expellere,
fabulari in ecclesia,
nunquam confiteri,
filius,
confessio,
mors,
poenitentia septemnis,
animam salvare
legitur 103.
c. 09.
orare pro anima
confitere, omne pondus peccati super me recipio. Ex quibus consolata iussit
venire sacerdotem et dum filius iret pro confessore, diabolus ita terribiliter
apparuit, quod prae terrore mortua est, antequam confessor veniret. Tunc
filius confessus pro ea suscepit poenitentiam septemnem, quam devote
complevit. Et post septem annos apparuit ei mater et retulit ei gratias, quia
animam eius salvaverat et poenam extinxerat.
Nam temporibus nostris cuiusdam praedivitis genitrix defuncta tres solum
missas fecit celebrare dicens cum redargueretur de tanta avaritia, tamen
dicunt sacerdotes, quod una missa praeponderat peccato totius mundi et non
intelligens miser, quod licet unius missae efficacia sufficiat pro peccato
totius mundi, tamen Christus Dominus meritum suae passionis participat
secundum devotionem eius, qui missam dicere facit.
genetrix defuncta,
tres missae,
avaritia,
missa pro peccato
totius mundi
temporibus nostris 103.
c. 12-13.
orare pro anima
Contra hoc hostem beatus Martinus fortiter dimicavit et eum vicit. Non
solum invisibiliter, sed etiam visibiliter apparuit enim ei diabolus purpuratus
et diademate nitens dicens se esse Christum. Qui in spiritum intelligens fore
inimicum dixit: Dominus meus non purpuratum nec diademate nitentem se
venturum promisit. Ego eum nisi in ea forma, qua passus est videro, non
credam. Ad hanc vocem diabolus disparuit et cellam foetore replevit. Ecce
quomodo primum inimicum vicit beatus Martinus.
sanctus Martinus,
spiritum intelligens,
diabolus apparens,
diadem,
diabolus purpuratus,
Christus passus
106.
c. 01.
legenda
Quod salubre consilium ipse sic tenuit, ut etiam tempore suae mortis noluit
mori, nisi in cinere et cilicio, cui austeritati vitae consonat sui nominis
etymologia. Martinus enim dicitur quasi martyrum unus, quia est praecinctus
Christi miles supplantans mundum, carnem et diabolum.
Martinus,
mors,
cilicium,
cinis
106.
c. 02.
legenda
In his erat ille centurio, qui Domino dixit: Domine, non sum dignus, ut intres
in tectum meum.
centurio,
Christus Dominus,
non sum dignus
106.
c. 03.
Idem ad
Bonifacium: Noli
aestimare neminem
Deo placere posse,
qui armis bellicis
ministrat.
Unde Lucae III.: Milites venientes ad Iohannem Baptistam dixerunt ei: Quid
faciemus et nos, scilicet pro nostra salute? Non dixit: Dimittatis militiam,
sed quid: Neminem concutiatis, nec calumniam faciatis, estote contenti
stipendiis vestris.
Iohannes Baptista,
milites quaerentes,
neminem concutiere,
calumniam facere,
contenti esse
Lucae III.
Lc 3,14
106.
c. 03.
Idem ad
Bonifacium: Noli
aestimare neminem
Deo placere posse,
qui armis bellicis
ministrat.
Hanc quippe bonam voluntatem habuit beatus Martinus, qui Sabariae
Pannoniorum oppido oriundus, sed intra Italiam Papiae alitus, cuius pater
fuit tribunus militum, qui sub Constantino et Iuliano militavit, licet invitus,
quia ab infantia mens eius circa ecclesias erat et monasteria, et cum esset
annorum X,, se cathecuminum fieri postulavit, et extunc eremum intrasset,
nisi carnis infirmitas obstitisset, quod postea devotus implevit. Martinus
igitur cum esset annorum XV, a patre captus et catenatus ad militandum
urgetur. Ex his claret beati Martini bona voluntas.
beatus Martinus,
Sabaria,
Pannonia,
Papia,
Italia,
pater,
tribunus militum,
Constantinus,
Iulianus,
militare,
ecclesia,
monasteria,
cathecumen,
eremus,
Martinus catenatus
106.
c. 03-04.
legenda
Nam magni principis existens filius uno contentus famulo, cui viceversa
ministrabat, calciamenta detrahebat, ac cibum simul cum eo capiebat.
sanctus Martinus,
famulus,
calciamenta,
cibus
106.
c. 04.
legenda
Quodam enim hiemali tempore cum frigus praeter solitum inferbuisset per
portam Ambianensium cum militibus transiens quendam nudum obviam
habuit, qui militibus supplicabat, ut sui misererentur, ne frigore periret.
Plerosque enim tunc frigus intensum extinxerat. Quem omnes cum
praeterirent, Martinus intellexit illum sibi reservari, sed quid ei daret, non
habebat, qui iam omnia iam opus simile consumpserat. Accepto igitur ense
chlamydem dividit in duas partes et partem ex pietate pauperi tribuit, reliqua
rursus induitur. Sequenti enim nocte, cum se sopori dedisset, vidit Christum
chlamyde sua indutum, quem iubetur Martinus agnoscere, audivit denique
Christum dicentem angelis: Martinus adhuc cathecuminus hac veste me
contexit.
sanctus Martinus,
tempus hiemale,
frigus,
porta Ambianensium,
pauper,
homo nudus,
chlamydem dividere,
Christus,
angeli,
vestis
106.
c. 05.
legenda
Cum igitur Martinus esset annorum XVIII, baptisari se fecit, et ad instantiam
sui tribuni, qui expleto tribunatus officio se abrenunciaturum saeculo
promittebat per biennium militavit. Interea irruentibus intra Galliam barbaris
Iulianus caesar contra eos militibus pugnaturis pecuniam distribuebat.
Beatus vero Martinus nolens amplius militare, nec stipendium accipere, ideo
caesari ait: Christi miles sum ego, pugnare mihi non licet. Indignatus
Iulianus dixit, quod metu mortis militiae resignaret. Cui beatus Martinus ait:
Si hoc non fidei, sed ignaviae deputatur, cras inermis signo tantum crucis
munitus penetrabo cuneos hostium. Unde custodiri iubetur, ut inermis
barbaris obiiciatur. Sed die sequenti hostes legationem mittunt se et sua
dantes, non enim est dubium talem victoriam datam meritis beati Martini.
sanctus Martinus,
baptisare,
tribunus,
Gallia,
barbari,
Iulianus caesar,
pecunia,
stipendium,
nolens militare,
metu mortis,
penetrare cuneos
hostium,
victoria
106.
c. 05-06.
legenda
Hanc namque militiam post laicalem beatus Martinus sic assumpsit. Relicta
enim militia ad sanctum Hylarium Pictaviensem episcopum perrexit, a quo
in acolitum est ordinatus, hoc est in militem clericalem deputatus, ubi tribus
his virtutibus Christo fideliter militavit.
sanctus Martinus,
militiam relinquere,
acolitus sanctus
Hyalrius
106.
c. 06-07.
legenda
In somnis namque monetur, ut visitet parentes idolis deditos, qui profectus
inter Alpes incidit in latrones. Cumque securim in caput eius vibrasset unus,
alius vero ictum retinuit ferientis, vinctis tamen post tergum manibus uni
eorum traditur custodiendus, qui cum interrogaret eum, si timuisset securim.
Respondit numquam se ita fuisse securum, quia inquit scio misericordiam
Dei in tentationibus fore affuturam. Cui praedicans ad Christi fidem
convertit, qui ad viam ipsum reducens postea laudabilem duxit vitam. Beatus
vero Martinus ad domum perveniens matrem ad fidem convertit patre in
errore remanente. Cumque ibidem praedicaret contra Arrianos publice
ceditur et de civitate eiicitur. Quadam etiam vice dum veste hispida et aspera
nigro et pendulo pallio circumtectus super asellum procederet equis econtra
venientibus expavefactis milites in terram se praecipites dederunt.
Arripientes propterea Martinum gravitur verberaverunt, ille vero quasi mutus
dorsum cedentibus praebebat sed eo magis illi feriebant, quo videbant
verbera contemnere. Dum autem milites vellent ire, equi eorum fixi in terra
permanebant et flagellati velut saxa se non movebant. Qui hoc miraculo se
recognoscentes peccasse coram beato Martino confessi sunt peccatum suum,
ille eis licentiam dedit, et sic progressi sunt.
sanctus Martinus,
parentes,
idoles dediti,
Alpes,
latrones,
praedicare,
ad fidem convertere,
matrem ad fidem
convertere,
praedicare contra
Arrianos,
vestis hispida,
pallium pendulum,
asellus,
verberare,
equi fixi,
flagellati fixi,
miraculum,
confessio
106.
c. 07-08.
legenda
Sic beatus Martinus, de quo legitur, quod in oratione fuit assiduus, oculis ac
manibus semper in caelum intentus, invictum ab orationem spiritum non
relaxabat. Nulla unquam hora praeteriit, qua aut orationi, aut lectioni non
incumberet. Unde in orationem exsistentem saepe Beata Virgo visitabat,
aliquando apostoli, interdum sancta Agnes et sancta Tecla audientibus foris
discipulis cum eo loquebantur. Ideo suis orationibus tres mortuos
resuscitasse legitur. Nam iuxta Pictavium monasterium ordinaverat, ubi
quendam cathecuminum habuit, qui sine baptismo decesserat, hunc
resuscitavit. Alium quoque, qui se laqueo suspenderat. Tertium vero
quemdam iuvenem in medio campi, ubi paganorum aderat multitudo
praecibus suscitavit, quod videntes pagani omnes ad fidem conversi sunt.
sanctus Martinus,
oratio,
semper orare,
Beata Virgo,
apostoli,
sancta Agnes,
sanca Tecla,
mortuos resuscitare,
quidam cathecuminus,
se laqueo suspendere,
iuvenis,
campus,
pagani,
praeces
de quo legitur 106.
c. 08-09.
legenda
Nam cum quandam arborem pini diabolo dedicatam vellet succidere,
obsistebant rustici gentiles, de quibus dixit unus: Si in Deo tuo fiduciam
habes, nos hanc arborem abscindemus et tu illam suscipe, et si (ut dicis)
tecum est Deus tuus, evades. Quo annuente ligaverunt ipsum sub dicta
arbore et dum succisa esset et versus eum declinasset, signum crucis
opposuit et protinus arbor in aliam partem rediens, rusticos, qui in tuto loco
erant, fere oppressit, ceteri viso miraculo ad fidem conversi sunt
sanctus Martinus,
arbor,
diabolus,
rustici,
arborem abscindere,
signum crucis,
rustici oppressi,
miraculum,
conversio
106.
c. 08.
legenda
Superbiam vicit humilitate, quia factus episcopus super humili sede, scilicet
tripodi usus est, ubi non ferens populi tumultum duobus fere miliaribus extra
urbem monasterium instituit, et ibi cum octuaginta discipulis in multa
abstinentia vixit. Nam ibi vinum nemo noverat, nisi quem infirmitas
coegisset, mollior habitus ibi pro crimine erat, plurimae ideo civitates ex illis
sibi episcopum eligebant. Iram quoque magna pietate et mititate deiecit.
Unde quodam die sollemni, cum ad ecclesiam tenderet, pauper quidam
secutus est nudus petens amore Dei vestem. Qui protinus praecepit
archidiacono suo, ut egenum vestiret. Sed cum ille distribuisset secreto
tunicam suam egeno tribuit. Cumque moneretur ab archidiacono, ut
sollemniam perageret, respondit, se ire non posse, nisi prius pauper vestiatur.
Archidiaconus iratus in foro tunicam quinque argenteis emens valde curtam,
quae dicitur paenula, quasi paene nulla, et illam ad pedes episcopi proiecit,
qua episcopus indutus, cuius manica usque ad cubitum, longitudo vero usque
sanctus Martinus,
episcopus,
tripus,
monasterium,
abstinentia,
vinum noscere,
pieats,
mititas,
pauper,
dies sollemnis,
ecclesia,
vestis,
tunica,
archidiaconus,
106.
c. 09-10.
legenda
ad genua protendebatur. Sic sacris indutus desuper ad altare processit. Dum
vero missam celebraret, globus igneus super caput eius apparuit, et dum
levaret manus ad Deum, manicis lineis retro labentibus brachia eius
remanserunt nuda. Mox ab angelis torques gemmatae deferuntur et eius
brachia decenter ornantur.
paenula,
missa,
globus igneus,
angeli,
torques gemmatae
Cum enim plebs Turonica episcopo careret, petierunt sanctum Martinum ab
Hylarione viro Dei in episcopum. Quidam tamen ex episcopis, qui aderant,
Defensor nomine resistebat pro eo, quod deformis esset habitu et victu,
tamen pro concordia psalterium quidam aperuit et primo occurrit ille versus:
Ex ore infantium etc., ut destruas inimucum et defensorem et ita elle
defensor ab omnibus est confutatus, et beatus Martinus in episcopum
electus.
sanctus Martinus,
plebs Turonica,
episcopum eligere,
Defensor
106.
c. 10-11.
legenda
Secundo quoque divinum auxilium affuit ei contra repugnans elementum,
semel enim quoddam phanum succendi fecit et inde in domum illi vicinam
flamma ferebatur agente vento. Sed beatus Martius super tectum domus
ascendens medium se inter ignem et domum opposuit, mox flamma contra
vim venti torquatur, ut quidam conflictus inter elementa videretur.
sanctus Martinus,
repugnare elementum,
flamma,
ignis,
domus,
ventus
106.
c. 11.
legenda
Tertio divinum auxilium affuit beato Martino contra insidiantem diabolum.
Nam vir Dei cum causa discordiae sedandae Candacensem dioecesim
ivisset, ibidem viribus suis cepit destitui, suisque discipulis mortem sibi
imminere praedixit, qui omnes flentes dicebant: Cur nos pater deseris, aut
cui nos desolatos relinquis? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces, salva
enim sunt tua merita nostri potius miserere. Tunc pius pastor suorum fletu
motus et ipse sic oravit: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non
recuso laborem, fiat voluntas tua. Iste enim ille Dei virtute praecinctus
miles, qui et regem cupiebat videre et de suorum meritis triumphare. Et cum
rogaretur a discipulis, ut in tanta infirmitate aliquod stramentum sibi
sterneretur, respondit: Non decet, filii, Christianum mori, nisi in cinere et
cilicio. Cumque hic Christi miles super cineres et cilicium supinus iaceret et
caelum intenderet, consulebant sui, ut corpusculum mutatione lateris
relevaret. Respondit: Sinite, fratres, sinite caelum potius respicere, quam
terram, ut spiritus ad Deum dirigatur. Et haec dicens vidit astare diabolum.
Quid – inquit – astas hic cruenta bestia, nihil in me funestum reperies, quia
sinus Abraae me expectat. O crudelis bestia, quid tunc ibi credebas? Nonne
ipse fuit gemma sacerdotum, nonne exemplar monachorum et pugnandorum,
qui etiam tempore mortis suae cinere et cilicio praecinctus pugnabat. Post
sanctus Martinus,
discordia,
mors,
mortem praedicere,
mori,
cinis,
cilicium,
caelum intendere,
spiritus,
diabolus,
angeli
106.
c. 11-12.
legenda
haec orans et psallens obdormivit in Domino, ubi cantus angelicus auditus
est, et duo milia monachorum congregati et multitudo populorum flentium
super pium patrem Martinum et Christi fidelem militem, qui pro nobis etc.
Quod intelligens beatus Martinus noluit remanere inter homines mundialiter
viventes, sed factus est religiosus. Unde legitur de eo: Pannoniae partibus
ortus, ut patet in legenda.
sanctus Martinus,
religiosus,
homies mundaliter
viventes
ut patet in legenda 107.
c. 09.
legenda – utalás
Legitur enim, quod dum obiit beatus Bernardus, tunc obierunt quingenti
homines, de quibus duo descenderunt ad Purgatorium, solus sanctus
Bernardus ascendit in caelum sine Purgatorio, alii omnes in Infernum
descenderunt.
beatus Bernardus,
mors,
quingenti homines,
Purgatorium,
Infernus,
Caelum
legitur 107.
c. 11.
legenda
Unde legitur, quod dum per dei revelationem iret versus Pannoniam, ut
parentes converteret ad fidem, apparuit ei diabolus in specie humana
requirens, quo tenderet, qui ait: Quo dominus vult. Et ille: Quocunque –
inquit – ibis, ubique diabolus tibi adversabitur. Cui beatus Martinus:
Dominus mihi adiutor, non timebo, quid faciat mihi homo. Qui statim
evanuit.
sanctus Martinus,
Pannonia,
parentes convertere ad
fidem,
diabolus apparens,
species humana
legitur 107.
c. 12.
legenda
Alio quoque tempore purpuratus apparuit, ut patet in legenda. sanctus Martinus,
diabolus purpureus
ut patet in legenda 107.
c. 12.
legenda
Tertio vero in morte insidiabatur ei. sanctus Martinus,
mors,
diabolus insidians
107.
c. 12.
legenda - utalás
Collationibus patrum dicit, quod antiqui patres venerunt ad Antonium
quaerentes inter se, quaenam virtus hominem ad perfectionem recto tramite
veheret, ut diaboli insidias evitaret, et respondit quisque, quod sibi
videbatur. Unus dixit: vigilia et sobrietas; alter: ieiunium et castigatio;
tertius: humilis oratio; quartus: paupertas et oboedentia; quintus: pietas et
misericordia, quia in iudicio Christus misericordie recordabitur. Sed beatus
Antonius dixit: Haec omnia quidem necessaria sunt, sed discretio magis,
quae est virtus principalis, quia quidam senex haec omnia habebat, sed
carens discretionem a diabolo superatus fuit. Quantam vero discretionem
habuit beatus Martinus in omnibus suis actibus patet, quia etiam diabolum
purpura indutum recognovit.
antiqui patres,
Antonius,
virtus,
perfectio,
diabolus,
vigilia,
sobrietas,
ieiunium,
castigatio,
humilis oratio,
paupertas,
oboedentia,
pietas,
Collationibus patrum 107.
c. 13.
A történet végén
utalás Szt. Márton
legendájára
misericordia,
discretio
sanctus Martinus,
diabolus purpureus
Sicut fecit beatus Martinus, cum ei apparuit diabolus in forma regis in
purpura et diademate et laeta facie, quem intuens ipse stupidus conticuit.
Tandem inquit diabolus: Martine, agnosce, quem colis. Ego sum Christus.
Martinus iterum plus admirans tacuit. Rursum autem diabolus: Martine, cur
dubitas credere, cum me videas, quia ego sum Christus. Tunc ait ille: Iesus
non se purpuratum aut diademate coronatum et renitentem venturum
praedixit. Ego eum, nisi in ea forma, qua passus est et stigmata eius videam,
non credam. Ad quam vocem diabolus disparuit et totam cellam foetore
replevit.
sanctus Martinus,
spiritum intelligens,
diabolus apparens,
diadem,
diabolus purpuratus,
Christus passus,
stigmata Iesu
107.
c. 14.
legenda
Huius exemplo
homo in talibus
aparitionibus debet
esse discretus.
Nam Beata Virgo Maria turbata est in sermone angeli et cogitabat, qualis
esset ista salutatio, et sic homo debet se humiliter habere ad ista.
Virgo Maria,
angelus,
sermo angeli,
cogitare,
salutatio
107.
c. 14.
bibliai exemplum
Sicut legitur de quodam patre, cuius diabolus in specie Christi apparuit, et
ipse clausis oculis dixit, in hac vita se nolle videre Christum, et sic diabolus
ex eius humilitate confusus evanuit.
pater,
diadolus,
apparitio,
species Christi,
oculi clausi,
humilitas
legitur 107.
c. 14.
apparitiones non
sunt desiderandae
Similiter legitur de quodam fratre, cui apparuit diabolus dicens se esse Dei
angelum, et ab eo ad ipsum missum, cui frater: Vide, ne decipiaris ne forte
ad alium sis missus, quia ego non sum dignus angelica visitatione, et ille
confusus disparuit etc.
frater,
apparitio,
diabolus,
angelus Dei,
humilitas
legitur 107.
c. 14.
apparitiones non
sunt desiderandae
Secundo beatus Martinus custodivit se per virtutem afflictionis sive
tribulationis. Nam se ipsum affligebat voluntarie offerendo Deo cor
contritum et humiliatum et corpus castigatum, flagellatum et vulneratum
dicendo cum Apostolo I. Cor. IX.: Castigo corpus meum et in servitutem
redigo etc. Unde cum in morte continue supinus iaceret et caelum intueretur,
rogabatur a monachis circumstantibus, ut mutatione lateris se alleviaret et ut
palea subtus se sterneretur, qui ait: Non decet hominem Christianum, nisi in
cinere et cilicio mori sciens revera illud II. Thim. III.: Qui pie volunt vivere
in Christo, persecutionem patientur; et Act. XIV.: Per multas tribulationes
oportet nos intrare in regnum caelorum.
sanctus Martinus,
humilitas,
cor contritus,
corpus castigatum,
curpus flagellatum,
mors,
monachi,
se alleviare,
cinis,
cilicium
107.
c. 14-15.
legenda
Ideo beatus Martinus persecutionem passus est libenter ab hominibus, quia
in patria praedicans contra perfidiam Arrianam, a populo caesus et expulsus
est.
sanctus Martinus,
patria,
praedicare contra
Arrianos
107.
c. 15.
legenda - utalás
Similiter a militibus quos equi proiecerant territi ab asino beati Martini, ut
patet in legenda.
sanctus Martinus,
equi,
asinus
ut patet in legenda 107.
c. 15.
legenda - utalás
Similiter a rusticis, qui ligantes eum lignum pini super ipsum inciderunt, sed
ipse signo crucis declinatam iam ad se arborem ad aliam partem declinare
compulit.
sanctus Martinus,
arbor,
diabolus,
rustici,
arborem abscindere,
signum crucis,
rustici oppressi,
miraculum,
conversio
107.
c. 15.
legenda - utalás
Quam beatus Martinus cum tanto fervore faciebat, ut sua oratione tres
mortuos legitur resuscitasse.
mortuos resuscitare 107.
c. 15.
legenda - utalás
Item sua oratio habuit efficaciam contra infirmitates, contra ignem, contra
daemones.
sanctus Martinus,
repugnare elementum,
flamma,
ignis,
domus,
ventus
107.
c. 15.
legenda - utalás
Nam quandoque sancti de caelo veniebant ad ipsum et sensibiliter
loquabantur cum eo audientibus foris discipulis.
sancti venientes de
caelo,
loquere cum Martino,
discipuli
107.
c. 15.
legenda - utalás
Compatiebatur enim ex corde pauperibus, igitur nullis rebus parcebat, sed
omnia eis dabat, quandoque etiam cappam, ut patet in legenda, et tunc in
missa a Deo mirabiliter fuit adornatus, cui etiam globus igneus apparuit
super caput.
sanctus Martinus,
episcopus,
pauper,
dies sollemnis,
ecclesia,
vestis,
missa,
globus igneus,
angeli
in legenda 107.
c. 16.
legenda – utalás
Secundo beatus Martinus se praeparavit per perfectam humiliationem, quia
etiam in episcopatu humilitatem monasticam servavit non residens in sede
episcopali.
sanctus Martinus,
episcopus,
tripus
107.
c. 16.
legenda – utalás
Bonam etiam fidem habuit de sua salute, unde monachis flendo dicentibus:
Cur nos, pater, deseris etc., et ipse dicebat: Domine, si adhuc populo tuo
sum necessarius, non recuso laborem.
sanctus Martinus,
monachi,
mors,
fides
107.
c. 16.
legenda – utalás
Unde Gregorius refert in IV. Dialogorum li., quod cum quaedam ecclesia
Arrianorum fidelibus reddita consecraretur et reliquiae sancti Sebastiani et
beatae Agathae illuc delatae fuissent, populus ibidem congregatus porcum
subito intra suos pedes huc illucque discurrere senserunt, qui fores ecclesiae
repetens a nullo videri potuit, omnesque in admirationem commovit. Quod
idcirco Dominus ostendit, ut cunctis patesceret, quia de loco eodem
inmundus habitator exiret. Sequenti autem nocte magnus in eiusdem
ecclesiae tectis strepitus factus est ac si in hac aliquis errando discurreret.
Secunda iterum gravior sonus increvit. Tertia vero nocte tanto terrore
insonuit, acsi omnis illa ecclesia a fundamentis fuisset eversa, statimque
recessit, nec amplius illa antiqui hostis inquietudo apparuit, sed per terroris
sonitum, quem fecit, innotuit, quod a loco, quem diu tenuerat, coactus
exibat. Haec beatus Gregorius.
ecclesia Arrianorum,
consecrare,
reliquiae sancti
Sebastiani et beatae
Agatae,
porcus,
tres noctes,
strepitus
Gregorius refert in
IV. Dialogorum li.
112.
c. 03.
Sicut legitur in Historia Sara.? li. II., quod cum gens Hunnorum de Pannonia
fuisset egressa, obsederunt urbem Metensem, sed antequam venissent,
apparuit in ecclesia beati Stephani quibusdam religiosorum beatus
Stephanus loquens cum beatis apostolis Petro et Paulo, ut rogarent cum eo
Dominum, ne civitas illa destrueretur, in qua oratorium suum multum
frequentabatur. Cui illi dixerunt, quod civitas propter malitiam suam erat
cremanda excepto oratorio suo et contentis in illo, et ita factum est.
gens Hunnorum,
Pannonia,
urbs Metensis,
beatus Stephanus,
ecclesia,
apparitio,
Petrus apostolus,
Paulus apostolus,
malitia,
civitatem destruere
legitur in Historia
Sara.? li. II.
112.
c. 04.
Quodam namque tempore, dum iret [beatus Franciscus] in via, fessus sedit
sub una arbore. Venit ibi avis philomena cepitque dulciter cantare in arboris
ramusculo. Tunc beatus Franciscus exhilaratus spiritu ait: Soror mea
philomena, laudemus Deum alternatim et videamus, si tu vinces me in Dei
laude, an ego te. Cumque beatus Franciscus alta voce, cum magna devotione
cepisset cantando Deum laudare, quo cessando incepit et philomena, tandem
beatus Franciscus fatigatus cessavit, quia tunc erat aeger, avis vero cantabat.
Tunc ingemuit vir Dei cum lacrimis dicens: O dulcis Domine Iesu, ecce ista
avicula, cui vitam aeternam non promisisti, superavit in tua laude me, cui
vitam promisisti. Adiuva igitur Domine Deus infirmitatem humanam.
sanctus Francisus,
arbor,
philomena cantans,
cantare,
fatigari
112.
c. 06.
legenda
Nam media nocte Christus Dominus natus est, et eadem hora captus, ligatus,
illusus et examinatus, propterea ad memoriam horum laudamus Deum in
matutis.
Christus,
nox,
natus,
captus
112.
c. 06.
bibliai exemplum
Hora autem prima diei Christus Dominus ad templum docendus ibat et
populus ad eum manicabat, id est mane festinabat. Lu. XXI. In ipsa hora
ligatus Pilato fuit praesentatus ac eadem resurgens mulieribus apparuit.
Christus,
templum,
Pilatus,
resurrectio,
mulieres
Lu. XXI.
Lc 21,38
112.
c. 06.
bibliai exemplum
Hora denique tertia Christus Dominus flagellatus, spinis coronatus, illusus
est, et linguis Iudaeorum crucifixus ac ad mortem sententiatus. Eademque
hora Spiritus Sanctus apostolis missus est, ideo hac hora laudem dicimus et
gratias Deo.
Christus,
corona spinea,
flagellare,
crucifigere,
mors,
Spiritus Sanctus,
apostoli
112.
c. 06.
bibliai exemplum
Hora autem sexta Christus Dominus pro nostra salute nudus clavis cruci
affixus est, et in ipsa cruce elevatus sanguine sacro defluente, ac in ipsa hora
fatigatus ex itinere sedebat super fontem, ideo hac ipsa hora laudes et gratias
Christo passo et docenti exsolvimus.
Christus,
cruci affigere,
clavis,
fons
112.
c. 06-07.
bibliai exemplum
Hora vero nona Christus in cruce clamans et orans emisit spiritum, miles
latus eius lancea perforavit. Eadem hora resurgens in caelum ascendit,
apostoli quoque ipsa hora orare consueverunt, ideo de his Deo laudes agimus
in sua ecclesia.
Christus,
crux,
mors,
lancea,
ascensio in caelum,
apostoli,
oratio
112.
c. 07.
bibliai exemplum
Hora vero vespertina sacramentum corporis et sanguinis confecit, pedes
discipulorum lavit, ac eadem hora de cruce depositus est, pro quibus Deo
laudes dicit Ecclesia Catholica.
Christus,
sacramentum,
corpus,
sanguis,
de cruce deponere
112.
c. 07.
bibliai exemplum
Hora quidem completorii Christus Dominus orans sanguineas guttas sudavit
et completis suae passionis miseriis sepultus est, ideo de his laudes agit
Ecclesia Sancta,
Christus,
sanguineas guttas,
passio,
sepultura
112.
c. 07.
bibliai exemplum
Unde dixit Dominus Adae: Maledicta terra in opere tuo, Adam,
Dominus,
terra maledicta
Gn 3,17 112.
c. 08-09.
bibliai utalás
Unde legitur, quod cum quidam usurarius ecclesiam de usuris construxsisset
et episcopum ad illius dedicationem invitasset, cumque episcopus cum
clerico officium dedicationis ageret, vidit diabolum stantem prae altare in
habitu episcopali, qui dixit episcopo: Quare ecclesiam meam consecras?
Cessa iam, quia ad me pertinet eius interdictio, quia de usuris est aedificata.
Quo dicto episcopus inde cum clericis et populo fugit et diabolus illam
protinus cum magno strepitu destruxit.
usurarius,
ecclesiam construere
de usuris,
dedicatio,
episcopus,
clericus,
diabolus,
apparitio, interdictio
unde legitur 112.
c. 10.
quod significatur per templi prophanationem a Ieroboam III. Regis XII., qui
duos vitulos fecit ponens unum in Dan, alium in Bethel, quos fecit propter
avaritiam, ne regnum ad Roboam veniret.
profanatio templi,
Ieroboam,
duo vituli,
Dan,
Bethel,
avaritia
III. Regis XII.
Cf. III Rg 12, 28
112.
c. 11.
bibliai exemplum
Talis autem ecclesiae prophanatio bene figurata est per Nabuzardan, qui
interpretatur princeps cocorum III. Regis XXV.
profanatio templi,
Nabuzardan,
princeps cocorum,
gula
III. Regis XXV.3
112.
c. 11.
bibliai utalás
Et significat, quod spirituale Dei templum prophanatur per superbiam, quae
est quasi quoddam adulterium cum diabolo, vero sponso Christo derelincto,
quod figuratur I. Machab. I. per Antiochum, qui fuit superbissimus et
ambiciosus et Dei domum prophanavit.
prophanatio templi,
Antiochus, superbia,
ambitio
I. Machab. I. Cf. I
Mcc 1,21–25
112.
c. 11.
bibliai exemplum
3 (A princeps cocorum kifejezés nem szerepel a Vulgata Clementinában, a Septuaginta latin verziójában viszont igen. http://www.ccel.org/ccel/voragine/goldleg1.iv.html Innen kerülhet az
egyházatyákhoz, majd a prédikátorokhoz. Vö.: http://web.wlu.ca/history/cnighman/MFfontes/GulaAN.pdf)
Recommended