āppulēiī Platōnicī Madaurensis.docx

Preview:

Citation preview

ĀPPULĒIĪ PLATŌNICĪ MADAURENSIS

PRŌ SĒ DĒ MAGIA LIBER

PRĪMA PARS

[28] Possem equidem bonō periculō vel hīs dictīs contentus perorāre: quoniam mihi prō accūsātiōnis longitūdine largiter aquae superest, cēdo, sī vidētur, singula consīderemus. atque ego omnia obiecta, seu vera seu falsa sunt, nōn negābo, sed perinde atque sī facta sint fatēbor, ut omnis ista multitūdo, quae plūrima undique ad audiendum convenit, apertē intellegat nihil in philosophōs nōn modo vere dīcī, sed nē falso quidem posse confingī, quod nōn ex innocentiae fīdūciā, quamvis liceat negāre, tamen potius habeant dēfendere. prīmum igitur argumenta eōrum convincam ac refutābo nihil ea ad magīan pertinēre; dein etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam ullam neque occasiōnem fuisse, ut mē in aliquō maleficiō experirentur. ibi etiam dē falsā invidiā dēque epistulīs mulieris perperam lectīs et nequius interpretātis dēque mātrimōniō meō ac Pudentillae disputābo, idque ā mē susceptum officiī grātia quam lucrī causa docēbo. quod quidem mātrimōnium nostrum Aemilianō huic immane quanto angorī quantaeque dīvidiae fuit; inde omnis huiusce accusatiōnis obeundae ira et rabiēs et denique insania exorta est. quae sī omnia palam et dīlūcide ostendero, tunc denique tē, Claudī Maxime, et omnis quī adsunt contestābor puerum illum Sicinium Pudentem privignum meum, cuius obtentū et voluntāte ā pātruō eius accusor, nuperrime curae meae ereptum, postquam frater eius Pontianus et nātū maior et moribus melior diem suum obiit, atque ita in mē ac matrem suam nefārie efferātum, nōn mea culpa, desertīs liberalibus studiīs ac repudiātā omnī disciplinā, scelestis accusatiōnis huius rudīmentis pātruō Aemilianō potius quam frātrī Pontiānō similem futūrum.

[67] Quid igitur est? cuiuis clārius dilucet aliam rem invidia nullam esse quae hunc et Herennium Rufinum, impulsōrem huius, dē quō mox dīcam, ceterōsque inimicōs meōs ad nectendās magīae calumniās provocārit. quinque igitur rēs sunt, quās mē oportet disputāre. nam sī probe meminī, quod ad Pudentillam attinet, haec ōbiecere: ūna rēs est, quod numquam eam voluisse nubere post priōrem maritum, sed meīs carminibus coactam dixere; altera rēs est dē epistulīs eius, quam confessiōnem magīae putant; deinde sexagesimō annō aetātis ad lubidinem nubsisse, et quod in villā ac nōn in oppidō tabulae nubtiales sint consignātae, tertiō et quartō locō ōbiecere; novissima et eadem invidiosissima criminātio dē dote fuit. ibi omne virus tōtīs viribus adnixī effundere, ibi maxime angebantur, atque ita dixere mē grandem dotem mox in principiō coniunctiōnis nostrae mulierī amantī remōtīs arbitris in villā extorsisse. quae omnia tam falsa, tam nihilī, tam inania ostendam adeoque facile et sine ullā controversiā refutābo, ut medius fidius verear, Maxime quique in consiliō estis, ne demissum et subornatum ā mē accusatōrem putētis, ut invidiam meam reperta occasiōne palam restinguerem. mihi credite, quod reabse intellegetur: oppidō quam mihi laborandum est, ne tam friuolam accusatiōnem mē potius callide excogitasse quam illōs stulte suscepisse existimetis.

Recommended