De Segobriga Urbe Lustranda

Embed Size (px)

DESCRIPTION

Index urbi Segobrigae lustrandae aptus idemque sola Latina lingua exaratus. Qui enim index eo compositus est scopo, quo facilius iucundiusque urbem Secobrigam quilibet lustrare possit, idque Latina sola adhibita lingua.

Citation preview

  • CAELVM MMXV

    DE SEGOBRIGA VRBE LVSTRANDA

    Sodalibus Circuli Latini Conchensis auctoribus ducibusque

    Sodalibus Circuli Latini Conchensis auctotibus ducibusque

    S

    [Subttulo del documento]

    [Autor]

  • II

    Matriti, inde a die 24 usque ad diem 29 mensis Augusti a. D. MMXV

  • III

    Circuli Latini Conchensis socii quibusdam ab aliis comitati amicis sodalibusque Segobrigae vestigia mense Maio proximo lustrantes describentesque

    Qui postea omnes ad mensam sedentes interque pocula consuetudinem celebrantes suam hac

    monstrantur imagine. Pancratice valeatis!

  • IV

    DE SITV, FORMA atque HISTORIA OPPIDI (Statio I) Hoc oppidum situm est super collem appellatum Caput Graeci, prope fluvium Gigela. Primum fuit castrum Celtibericum. Id inferre possumus non solum ex vestigiis archeologicis verum etiam ex ipso nomine oppidi, nam nomen SEGOBRIGA oritur a lingua celtica : constat e duabus radicibus SEG- quod celtice significat victoria et BRIGA quod significat oppidum. Postquam Hispania a Romanis expugnata est, id oppidum Celtibericum factum est oppidum stipendiarium, de quo Plinius mentionem facit ut caput Celtiberiae in libro

    III Nat. Hist. Post bella Sertoriana Segobriga crevit et totam hanc regionem tunc regebat. Caesare Augusto imperatore Segobriga statum municipii obtinuit et Romana facta est. Eo tempore, saeculo primo, exstrui pleraque aedificia magnifica coeperunt quae usque ad nostram aetatem superfuerunt: theatrum, amphiteatrum, forum, basilica, thermae et cetera. Re vera difficilius

    est struere urbem Romanam in colle quam in solo aequo. Quo modo difficultates superatae sunt? Romani aggeres struxerunt ad clivum superandum et ordinaverunt urbem a duobus viis transversis sicut est mos : cardo maximus et decumanus.

    DE SEGOBRIGA VRBE LVSTRANDA

  • V

    Quae fuit causa eius splendor ? Segobriga erat in compito viarum principalium inter Toletum et Sigontiam, Complutum et Cartaginem Novam. Etiam in hac regione sunt plurimae fodinae cuiusdam generis gypsi quod vocatur lapis specularis. Id gypsum est translucidum et nitens quod Romani valde aestimabant nam eo in fenestris atque in pavimentis exornandis utebantur. Id gypsum vehebatur Carthaginem Novam atque inde ad omnes regiones imperii. Splendor oppidi lente moritur cum fodinae hauriuntur. Incolae Secobrigam relinquere coeperunt. In aetate regum Visigothorum adhuc fuit sedes episcopalis. Constat episcopos Segobrigenses conciliis Toletanis interfuisse. Ea aetate exstant basilica, ara sepulturaeque. Cum mahumedanae gentes Hispaniam invaserunt, ineunte saeculo octavo, plerique christiani fugerunt. Urbe relicta aedificia ruunt aut spoliantur. Vita urbana in hoc colle disparuit. DE AQVAEDVCTO (In statione VIb)

    Unde venit aqua quae ad bene et comode vivendum tam necessaria est incolis ? Aqua a fontibus quae procul in montibus absunt fistula plumbea Secobrigam fertur usque ad cisternas quae in colle sunt.

    DE THEATRO (Statio II) Theatrum est aedificium semicirculi specie ad spectandos ludos scaenicos factum. Theatrum Segobrigense parvum est, sed optime conservatum inter theatra ex tota Hispania, praecipue in gradatione sua. Constructio eius Tiberio imperatore incepit et temporibus Titi aut Vespasiani inauguratum est sub anno 79. (undeoctogessimo pCn)

  • VI

    Amplitudo eius duo milia spectatorum est; ex opere caementicio et petra calcaria structum est. Gradatio, ubi spectatores pro ordinibus socialibus sedebant, balteis vel parvis muris in tres sectores divisa est: ima cavea, media cavea et summa cavea. Etiam sunt scalae ad ascendendum aut descendendum inter sectores usque ad vomitoria. Recenti autem renovatione theatri repertum est nomen in lapide exaratum : significatne hunc locum praenotatum esse usui homini praeclaro ? Medio in theatro orchestra est, semicirculi specie, ubi magistratus oppidi et potestates sedebant. In theatris Graecis autem erat locus ubi chorus agebatur. Adversus orchestram proscaenium surgit, ubi histriones fabulas scaenicas (comoedias et tragoedias) agebant. Post proscaenium frons scaenae sita erat quae theatrum claudebat, columnis et sculpturis exornata. Ex eo paene nulla servata sunt. Unoquoque anno res mirifica in hoc theatro accidit: mense Aprili ludi scaenici celebrantur, qua de causa multa milia iuvenum undique ex tota Hispania Segobrigam conveniunt ut fabulas scaenicas romanas graecasque spectent. DE AMPHITHEATRO (Statio III)

    Amphitheatrum est aedificium publicum situm extra muros sub porta principali apud theatrum. Id est maximum aedificium Romanum in oppido Segobrigensi. Appellatur amphi-theatrum quia est simile duobus theatris iunctis. Amphitheatrum eodem tempore atque theatrum aedificatum est (constructio Tiberio imperatore incepit et inauguratum est circiter ad annum LXXIX p.C.n.) Amphitheatrum est LXX metra longitudine et LXVI metra latitudine. Amplitudo eius quinque milia spectatorum est. In eo gladiatorum et bestiarum spectacula celebrabantur : tauri, equi, ursi et alia animalia in arena videri poterant. Ibi pugnabant viri contra viros, viri contra bestias aut bestiae contra bestias.

  • VII

    Partes amphitheatri sunt : I. Cavea- Pars in qua spectatores sedent, in XXII cuneos divisa est qui ad vomitoria (externa ostia) pertinent. In cavea sunt quoque baltei, parvi muri qui dividunt tres sectores ut in theatro: Imma cavea : Ubi magistratus civitatis et divites homines sedent. Media cavea : Ubi sedent cives non tam divites quam in imma cavea. Summa cavea: Hic sunt humiliores. II. Arena- Apellatur arena locus ubi gladiatores et bestiae sunt, et spectaculum edebatur. Arena circumdatur ab alto muro, podium vocato, ut spectatores a bestiarum impetibus defendat. III. Tribuna Ubi considunt magistratus atque homines qui potestatem habent aut magni momenti sunt. IV. Carceres- In parte septentrionali, ambulacrum tectum in maiore axe duo ostia iungebat, hic erant carceres, cubicula bestiis aut gladiatoribus destinata in extremis sita. In minore axe erant cubicula minora, fortasse sacella fuerunt. In amphitheatro usque ad saeculum III p.C. munera dantur, sed in saeculo quarto iam amphitheatrum laboribus agrariis et pecuariis destinatur et postea ut lapicidinae usurpatur ad aedificandum monasterium proximum cui nomen est Ucls. DE MVRO ATQVE PORTIS OPPIDI (ante stationem IV) Segobriga circumdata est muro qui saeculo primo a.C.n structus est et cuius vestigia hic videre possumus. In eo fuerunt tres portae. Porta principalis, saxis quadratis structa, sita est in via quae ad oppidum ascendebat inter theatrum et amphiteatrum et ad viam principalem ducebat. Prope hunc locum videri potest cloaca quae aquas ex oppido

  • VIII

    educit. Item sub via principali est alia cloaca quae colligit aquas e foro. Adhuc exstat in pavimento foramen parvo cancello ferreo tectum. DE FORO (Statio IV)

    Forum erat locus spatiosus in urbibus Imperii Romani in quo res vendebantur atque negotia fiebant. Item ad forum populus conveniebat quia hic iurisdictio exercebatur, contiones habebantur ad populum, et causae agebantur. Erat locus urbis ornatissimus: ibi curia, rostra, tabernae, basilicae et templa magnifica erant. Forum Segobrigense anno XVa.C.n, Caesare Augusto imperatore, exstructum esse putatur. A via principali vel cardine maximo, ascendebatur ad forum gradibus magnificis tecto munitis. Pavimentum e marmore factum est et fere dimidia pars eius servata est. Totum forum porticibus cum columnis circumdabatur. Medio in foro fuit monumentum variis simulacris ornatum et balteo circumdatum. Apud hoc monumentum in pavimento inscriptum est litteris aeneis nomen cuiusdam viri praeclari qui forum sternendum de sua pecunia curaverat: Proculus Spantamicus. Aes spoliatum est sed manent vestigia litterarum quae in pavimento insertae erant, quare inscriptio legi potest. Ubique posita sunt plurima signa honori viris praeclaris huius civitatis atque totius orbis Romani. Eorum vestigia adhuc nostra aetate videri possunt. Etiam exstat puteus quadratus VIII metra altus et ad caeli partes constitutus. Investigatores putant hunc puteum MVNDVM esse in quo condita sunt sacra ad inaugurationem ritualem urbis pertinentia.

  • IX

    In parte septentrionali fori ubi declinatio soli maior erat, ut forum sterni posset, magnum aedificium exstructum est, quod hodie vocatur criptoporticus. Pedeplana illius aedificii (in linea cum via decumana) TABVLARIVM fuisse creditur. In primo tabulato quod erat pari linea cum solo fori, exstructa est magnifica porticus columnas ornata ubi Secobrigenses quoque multa signa posuerunt. In extremo orientali huius porticus erat sacellum quod ad gentem IVLIAM CLAVDIAM dicatum esse putatur. In parte meridionali fuit alia porticus ubi quoque plurima simulacra honorifica posita sunt. Etiam eo loco fuerunt septem tabernae in quibus merces vendebantur atque artifices artem suam profitebantur. In extremo orientali huius porticus ara imperatori Augusto dicata reperta est. Anno MMIV cum pars orientalis fori excavaretur, aliud magnum aedificium repertum est: basilica Segobrigensis, aedes publica in qua cives negotia sua sub tecto agere poterant atque saepe hic iudicia habebantur. Hoc aedificium (LIX metra longum et XIX metra latum) maximum oppidi Segobrigensis esse putamus. In excavatione reperta sunt plurima capitula corynthia acanthis ornata, trunci columnarum et nonnulla signa quae familiam imperatoris effingere videntur. DE THERMIS (BALNEIS PVBLICIS) (Statio VI) In oppido Segobrigensi duae thermae repertae sunt:

    - Thermae apud theatrum. (Statio VIb)

    - Thermae Maiores. (Statio VIa)

    Thermae vel balnea publica ad modum vivendi Romanorum attinent. Ubique terrarum quo cultus Romanus advenit balnea publica inveniuntur. Cottidie homines thermas frequentabant non solum ut

  • X

    aqua calida se lavarent sed etiam ut corpus exercerent et cum amicis colloquerentur. Post negotium, otium quaerebant. Thermae apud theatrum: inter theatrum et viam iuxta muros sitae sunt. Aedificatae sunt Augusti aetate. Erat aedificium simile Graecis gymnasiis ad iuventutem instituendam et alliciendam ad cultum imperatoris. In his thermis cella quam vocamus apodyterium est maximi momenti, quia satis bene servata est. Adhuc videre possumus loculos et subsellium ad parietem adhaesum. In apodyterio homines vestes deponebant quae in iis loculis custodiebantur. Oecus rotundus fuit laconicum vel cella ad sudandum, ubi quoque erat labrum petreum cum aqua frigida. Postea transibatur ad caldarium, situm ad septemtrionem, cum parva piscine. Infra solum erat hypocaustum ad calefaciendum oecum. Inter caldarium et murorum portam erant latrinae. Thermae maiores sitae sunt in sumo colle. Aedificatae sunt saeculo primo exeunte post Christum natum. Dispositio erat simplicissima earum aedificationum, quia transitus ad eundum et revertendum erat idem. A via principali ingreditur per scalas ad palaestram porticatam aptam ad exercitationes corporis sub divo. Ex eo loco transibatur ad apodyterium. Hic quoque erat parva natatio aquae frigidae plena. Solum opere musivo albo et rubro sternebatur. Postea transibatur ad alias cellas: frigidarium, tepidarium, caldarium et laconicum. Ad septentrionem erant furni ad calefacienda balnea et cella lignaria. Hodie ubi fuit caldarium surgit templum saeculo sexto decimo structum. DE TEMPLO AD CVLTVM IMPERATORIS/ AVLA BASILICALIS (Statio V) In media urbe contra forum est aedificium magnum. Investigatores non bene consentiunt de eius usu. Alii putant templum cultui imperatoris consecratum,

  • XI

    alii autem putant esse aulam basilicalem ad usum civilem. Id aedificium Flavia aetate factum est, Vespasiano Caesare. Ascensus ad aedificium tribus gradibus e via principali fiebat. Spatium in cellas tres divisum est duobus ordinibus columnarum Corinthiarum, quarum nonnulla capitula reperta sunt undique in ipso aedificio. Cella media in capite exedra vel abside clauditur. Forma autem capitis cellarum lateralium quadrata est. Absis opere musivo albo nigroque strata erat. In hoc aedificio repertum est marmoreum caput viri senis, quod effigies Vespasiani imperatoris videtur. Est etiam ara Fortunae divae sacrata. DE CIRCO (Statio VII/Locus ex quo melius descriptio circi videri potest) Circus aedificium rectanguli specie erat, quod unum laterum brevium curvum habebat. Circo quinque partes erant: ARENA: magnum spatium gradibus circumdatum, ubi spectatores sedebant. SPINA: murus in media arena qui eam longe in duas partes aequas dividebat. Ea obeliscis, et deorum signa ornata esse solebat. Aurigae bigis aut quadrigis circum spinam septies ire debebant. Ad computandos circuitus quos cursus habebat erant septem ova aut septem pisces. METAE: In utroque extremo spinae una meta erat, ubi circuitus fiebat. Magnum periculum erat, nam aurigae metam artissime circumdare debebant CARCERES: In altero extremo carceres erant, ex quibus bigae et quadrigae exibant. CAVEA: locus ubi spectatores sedebant. Ei accedebant per vomitoria et cives principales suggestus sitos in altissimo gradu

  • XII

    occupabant. Circus Maximus totius Imperii Romae erat. Is, Caesaris aetate, CCL milia spectatorum continere poterat. In Hispania sunt vestigia circorum Emeritae Augustae et Tarracone et nunc quoque Segobrigae, quamquam sola descriptio videri potest. Hic circus imperfectus mansit. Saeculo II pCn. aedificari coeptus est et quinque gradus habebat. Decem milia spectatores inesse poterant . Segobrigae circus CCCL metra longitudine et LXXXIII metra latitudine erat. In circo maximum spectaculum bigarum aut quadrigarum certamen fuit. Ludi circenses Romanos magnopere delectabant. Ei pompa quae Sabinarum raptum commemorat incipiunt. Erant quattuor factiones coloribus diversis: albo, russo, prasino et veneto. Magna rivalitas inter spectatores erat. Aurigae plebis idoli erant. Dictum panem et circenses furorem quem ludi circenses Romanis lacessebant ostendit. Itaque imperatores sine querelis Rem Publicam gerere poterant. Circus caeli imago est, ut in Antologia Palatina De circensibus dicitur: XII carcerum portae significant XII menses, XII constelationes quas sol in suo cursu transit. IV currus anni tempora significant. IV colores factionum aqua, aer, terra ignisque sunt. Auriga ut Febus IV equos ducit. Duo extremi significant solis ortus et casus. Necesse est septies circum spinam ire ad cursum conficiendum et palmam accipiendam, nam septem sunt circuli concentrici quos caelum inclusit. Biga lunae sacrata est, cuadriga soli, equi Castori et Polluci. DE SEPVLCRIS (Statio VIII) Hominem mortuum in urbe ne sepelito neve urito. Leges XII tabularum.

    Itaque mortui extra muros sepeliebantur apud vias quae ad oppidum ducunt. Sepulcra aris stelisque notabantur vel etiam monumentis magnificis. In hoc loco sunt quattuor areae in quibus reperta sunt sepulcra ad diversa tempora pertinentia. Sub circo nuper reperta est area multis sepulcris plena, qua cineres in urnis conditae continebantur. In eodem loco corpora mortuorum concremebantur et urnae sepeliebantur iuxta nonnullas res quae cordi mortuis erant. Stela pulcherrima reperta est hac in area puellae sedecim fere annorum dicata cui nomen est Iucunda. In parte superiore stelae imago Iucundae fidibus canentis sculpta est. Legamus nunc id quod inscriptum est:

  • XIII

    IVCVNDAE M (id est Manii) VALERI VITVLI SER(VAE) NIGELLA MATER Sed id quod in hac stela est maximi momenti sunt verba quae subsequuntur : sunt duodecim versus in distichis elegiacis! Post fere duo milia annorum vocem Iucundae exaudire adhuc possumus quae nobis loquitur :

    FESSA TRIBVS LVSTRIS, ANNO PROPENSIOR VNO, SVCCVBVI FATIS EXSVPERATA MEIS. EST TVA QVAE POSSIT CONFVNDERE PECTORA, LECTOR: INMATVRA MEI CAVSA DOLENDA ROGI. SED MELIVS CONFECTA PIA SUB SEDE QVIESCO, QVAM MEA VI MORBI CORPORA DISCVTERENT. TVM CLAVI S[- - -] NEDVM TOLERABILIS VLLI, NVNC SECVRA LEVI CAESPITE CONTVMVLOR. [BUSTI] VOS TANGIT NOSTRI NUNC CVRA, PARENTES, [- - -CO]NIVX CARIOR VSQVE VALE! [SIT MIHI T]ERRA LEVIS, VOBIS SINT NVMINA FAVSTA, [SIS FAC]ILIS VATI PHOEBVS VT ANTE MIHI.

  • XIV

    DE DOMO C. IVLII SILVANI (inter stationes VIa et VII) Apud thermas maiores C. Iulius Silvanus quidam domum habuit suam. Ex ea domo exstat opus musivum. Item videre possumus aram litteris Graecis inscriptam (id quod rarissimum est in Hispania interiore). Ara ab ipso Iulio Silvano dicata est M (id est Zeus, Deus Maximus). Quis fuit C. Iulius Silvanus? Is C.Iulius Silvanus Melanio, vir Graecus ordinis equestris fuisse creditur qui procurator fuit Hispaniae Citerioris, imperatore Septimio Severo, et suspicari possumus eum Secobrigam advenisse ut fodinas lapidis specularis administraret.

    Eam quam videtis adstare urbem clariore micantius smaragdo oppidum si quando, viatores, lustrari voletis totas ut gazas deos orate deasque

    meros in oculos aspiciatis conversi.

    Ansgarius Legionensis

    Ecce, amice quilibet Segobrigensia perlustrature vestigia, quem Circuli Latini Conchensis socii sodalesque indicem, Salvatore Bernet moderatore, eo paraverunt animo, quo facilius commodius iucundius inceptum facere valeas. Bonum rectumque agas iter !