3
ORBIS LATINVS 14 A bhinc quattuordecim annis seminarium Latinum memorandum in monte Erycino a Fundatione Melissa instauratum erat. Huius autem anni mense Augusto exeunte in opposito Trinacriæ latere, Catinæ, sub Ætna monte, symposium quinque dierum sub auspiciis operis fundati, c. n. Europa Latina, institutum est, Iosepho Marcellino Europæ Latinæ præside atque Paulo Pezzuolo moderantibus. Die 20° mensis Augusti vesperi, sereno cælo, parti- cipes quindecim ex quatuor Europæ civitatibus oriundi in deversorium Le Dune (thinia Latine) conveniunt quod iuxta Ionicum litus, in australi parte urbis situm est. Aliquantum igitur distat a periculosis vulcani cli- vis. Grex noster constat ex duabus Hispanis, duobus Germanis, Belga uno novemque Italis. Postero mane, nos conferimus in quemdam œcum ædium nostrarum scholis recitandis aptissimum. Matutinum enim tempus lectionibus, colloquiis, lin- guæ exercitationibus dedicatur, postmeridianum vero periegeticis lustrationibus vestigiorum archælogicorum locorumque visu dignissimorum quibus insula redun- dat. Locorum quos ipso die invisuri sumus per scholas descriptionem legimus. Alternis vicibus, Iosephus Marcellinus et Paulus Pezzuolo nobis proponunt textus auctorum, hic anti- quiorum, ille recentiorum. Dum auctores Siciliam fuse describentes legimus, geographia insulæ trigonalis nobis paulatim patescit : eius tria promuntoria tribus cruribus efficta, nomina populorum, locorum, montium etc. Unus ex auctori- bus nostris, Antonius Philotheus de Homodeis, 1 duas iucundas etymologias præbet nominis inclyto vulcano Catinam minanti imposito quod Italice Mongibello sonat : primum, montem ipsum propter pulchritudi- nem amœnitatemque Montem Bellum dictum esse, dein quadam corruptione vocabuli Mongibellum fac- tum ; altera ex parte montem Ætnam sacratum esse Vulcano qui una cum cyclopibus illic ferri fabricam tenebat. Hanc ob causam deus Mulciber quoque voca- tus est, quoniam molliendo ferrum mulcebat. Quibusdam litterarum mutationibus Mulciber factus est Muncibelus ac postremo Mungibellus. Num ins- cius erat Siciliam per duo sæcula Arabibus submissam esse, Jabal sibi velle montem ? Consultone etymo- logiam Arabicam siluerit ? Post prandium, laophoro vecti, Tauromenium peti- mus. Cuius oppidi nomen originem ducit ex mœniis sub Tauro monte erectis (Tauri-mœnia). In Italia, quæ- dam lex vetat ne periegetes aliquem situm invisant cum hominibus qui veri mystagogi non sint lau- reamque idoneam antehac non impetraverint. Hanc miram ob causam, lustrationes plerumque fiunt Italico sermone. Optimam enim Siculam mystagogam nomine Angelam habemus quæ multa alicuius ponderis de variis ædificiis signisque explanat. Deinceps licet Iosepho nonnullas res addere et Latine convertere. Tauromenium intramus per portam Catinensem, ecclesiam cathedralem videmus et in eius platea fon- tem cum signo oppidi : centaura coronata duobus tan- tum pedibus nixa stat globum crucigerum sinistra manu tenens dextra autem lilium florem. Haud multæ explanationes dantur de huius fontis origine. Mox prospectus splendidus in mare nostris oculis panditur. Etiam Bruttius ager sive Calabria in longin- quo adspici potest. Genus ædificiorum memoriam ges- tarum rerum refricat: hic theatrum Græcum, thermæ ac cisternæ Romanæ, musivum opus Byzantinum, illic vicus Arabicus, Normannicum castellum, palatium Frederici II ævi aut ecclesia ab Aragonensibus exstructa passim inveniuntur. Iure inter pulcherrimas urbes totius Siciliæ numeratur. Secundo die, nefaria peculatusque illius famosi Caii Verris recordamur quem maximopere vituperat Cicero. Ille enim, proprætor Siciliæ, verrino modo publici the- sauri opibus saginabatur. Nos etiam rogatum est ut in proscænium ascenderemus et Cereris simulacri rapti 2 scænam ageremus. Pransi urbem Catinam invisimus, cuius nomen verisimiliter originem ducit ab Ætna monte proximo. Nam eo nomine oppidulum in clivis montis olim extruxerant Siculi. Posthac autem anno 729°, secun- dum Thucydidis opinionem, Græci Naxo profecti colo- IN ÆTNÆ RADICIBVS DE SYMPOSIO MENSE AVGVSTO CATINÆ HABITO – refert Alexander Feye – Iosephus Marcellino in Latinum vertens mystagogæ explicationes

DE SYMPOSIO MENSE AVGVSTO CATINÆ HABITO · ORBIS LATINVS 15 niam infra montem condiderunt quam Kata; Ai[tna vocaverunt, unde nomen Catina oriundum esse puta-tur. Tria tamen diversa

  • Upload
    lamthu

  • View
    221

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

O R B I S L AT I N V S

14

Abhinc quattuordecim annis seminarium Latinummemorandum in monte Erycino a Fundatione

Melissa instauratum erat. Huius autem anni menseAugusto exeunte in opposito Trinacriæ latere, Catinæ,sub Ætna monte, symposium quinque dierum sub auspiciis operis fundati, c. n. Europa Latina, institutumest, Iosepho Marcellino Europæ Latinæ præside atquePaulo Pezzuolo moderantibus.

Die 20° mensis Augusti vesperi, sereno cælo, parti-cipes quindecim ex quatuor Europæ civitatibus oriundiin deversorium Le Dune (thinia Latine) conveniuntquod iuxta Ionicum litus, in australi parte urbis situmest. Aliquantum igitur distat a periculosis vulcani cli-vis. Grex noster constat ex duabus Hispanis, duobusGermanis, Belga uno novemque Italis.

Postero mane, nos conferimus in quemdam œcumædium nostrarum scholis recitandis aptissimum.Matutinum enim tempus lectionibus, colloquiis, lin-guæ exercitationibus dedicatur, postmeridianum veroperiegeticis lustrationibus vestigiorum archælogicorumlocorumque visu dignissimorum quibus insula redun-dat. Locorum quos ipso die invisuri sumus per scholasdescriptionem legimus.

Alternis vicibus, Iosephus Marcellinus et PaulusPezzuolo nobis proponunt textus auctorum, hic anti-quiorum, ille recentiorum.

Dum auctores Siciliam fuse describentes legimus,geographia insulæ trigonalis nobis paulatim patescit :eius tria promuntoria tribus cruribus efficta, nominapopulorum, locorum, montium etc. Unus ex auctori-bus nostris, Antonius Philotheus de Homodeis, 1 duasiucundas etymologias præbet nominis inclyto vulcanoCatinam minanti imposito quod Italice Mongibellosonat : primum, montem ipsum propter pulchritudi-nem amœnitatemque Montem Bellum dictum esse,dein quadam corruptione vocabuli Mongibellum fac-tum; altera ex parte montem Ætnam sacratum esseVulcano qui una cum cyclopibus illic ferri fabricamtenebat. Hanc ob causam deus Mulciber quoque voca-tus est, quoniam molliendo ferrum mulcebat.Quibusdam litterarum mutationibus Mulciber factusest Muncibelus ac postremo Mungibellus. Num ins-cius erat Siciliam per duo sæcula Arabibus submissamesse, Jabal sibi velle montem? Consultone etymo-logiam Arabicam siluerit ?

Post prandium, laophoro vecti, Tauromenium peti-mus. Cuius oppidi nomen originem ducit ex mœniissub Tauro monte erectis (Tauri-mœnia). In Italia, quæ-dam lex vetat ne periegetes aliquem situm invisantcum hominibus qui veri mystagogi non sint lau-reamque idoneam antehac non impetraverint. Hanc

miram ob causam, lustrationes plerumque fiunt Italicosermone. Optimam enim Siculam mystagogam nomineAngelam habemus quæ multa alicuius ponderis devariis ædificiis signisque explanat. Deinceps licetIosepho nonnullas res addere et Latine convertere.

Tauromenium intramus per portam Catinensem,ecclesiam cathedralem videmus et in eius platea fon-tem cum signo oppidi : centaura coronata duobus tan-tum pedibus nixa stat globum crucigerum sinistramanu tenens dextra autem lilium florem. Haud multæexplanationes dantur de huius fontis origine.

Mox prospectus splendidus in mare nostris oculispanditur. Etiam Bruttius ager sive Calabria in longin-quo adspici potest. Genus ædificiorum memoriam ges-tarum rerum refricat : hic theatrum Græcum, thermæac cisternæ Romanæ, musivum opus Byzantinum, illicvicus Arabicus, Normannicum castellum, palatiumFrederici II ævi aut ecclesia ab Aragonensibus exstructapassim inveniuntur. Iure inter pulcherrimas urbestotius Siciliæ numeratur.

Secundo die, nefaria peculatusque illius famosi CaiiVerris recordamur quem maximopere vituperat Cicero.Ille enim, proprætor Siciliæ, verrino modo publici the-sauri opibus saginabatur. Nos etiam rogatum est ut inproscænium ascenderemus et Cereris simulacri rapti 2

scænam ageremus. Pransi urbem Catinam invisimus, cuius nomen

verisimiliter originem ducit ab Ætna monte proximo.Nam eo nomine oppidulum in clivis montis olimextruxerant Siculi. Posthac autem anno 729°, secun-dum Thucydidis opinionem, Græci Naxo profecti colo-

IN ÆTNÆ RADICIBVSDE SYMPOSIO MENSE AVGVSTO CATINÆ HABITO

– refert Alexander Feye –

Iosephus Marcellino in Latinum vertens mystagogæ explicationes

O R B I S L AT I N V S

15

niam infra montem condiderunt quam Kata; Ai[tnavocaverunt, unde nomen Catina oriundum esse puta-tur. Tria tamen diversa etymona etiam reperiuntur.

Urbs quæ nunc est etsi Romanam structuram serva-vit aspectum barocum præbet. Basaltis usus in ple-risque ædificiis et viis civitati proprietatem suam sub-tenebricosam affert.

Vix per portam ducis Ucedensis transgressi, forummaximum cathedrali ecclesiæ nuncupatum peragramus.Illic media in platea stat elephas lapideus supra fontempositus. Scire licet Arabes Catinam ����� � madinatal fîl (urbem elephantis) vocavisse. In elephantis lumboerigitur obeliscus ex Syenite quem Romani ut metamcirci maximi verisimiliter adhibere soliti sunt.

Illinc cacumen ignivomi montis fumidum rectaadspicitur. Immo incendiorum noctibus Catinensibusmos est in forum convenire ut eruptionis spectaculumadspiciant.

Caterva nostra tribus Latinistis Catinensibus auctaecclesiam cathedralem Divæ Agathæ lustrat. Cives eamut patronam civitatem tuentem reverentissime hones-tant. 3 Decio Traiano Cæsare cruciata est martyriumquetulit. In ecclesia ambulantes, sepulchrum VincentiiBellini, illustris lyrici musicographi, præterimus quodin dextera nave iacet.

Multa alia monumenta invisu digna sunt : Castellum Ursino a Cæsare Frederico II de

Hohenstaufen «Mundi Stupore » dicto extructum, antemaximam eruptionem anni 1669i prope mare positumerat. Nunc vero fere media est in urbe, et plus quamuno chiliometro distat a litore.

Romanum theatrum exempli gratia etiam miran-dum est.

«Melior de cinere surgo. » 4

Miselli cives Catinenses paulo postquam urbemsuam refecerunt, anno 1693° tanto terræ tremore quas-sati sunt ut urbs funditus iterumque collaberetur. Bisigitur intra 24 annorum spatium deleta est Catina.

Tertia dies Syracusis dedicata est : Ingens theatrum antiquum 138 metrorum amplitu-

dine a Græcis in ipso colle excavatum, dein a Romanisproscænio aptato adhibitum, animum nostrum primoadspectu maximopere commovet maiestate ac lapidumcandore.

Iuxta theatrum ingentes lapidicinas quæ latumiæ(la~a", lapis et tevmnw, excidere) dicuntur invenimus.Dum eas percurrimus, noster Paulus in saxo stans,memorat permota voce atrocem conditionem septemmiliorum Atheniensium in illis specubus inclusorum

quam Thucydides in libro de Peloponnesiaco Bello narrat.

Post aream archeologicam invisam, nobis petendaest insula Orthygia quæ quidem continenti nuncadhæret.

Illic ecclesiam Christianam antiquissimam in orbeoccidentali mirari licet, dummodo verum sit quodscriptum est in ipso ædificii epistylo :

ECCLESIA SYRACVSANA PRIMA DIVI PETRI FILIA, ET PRIMA POST ANTIOCHENAM CHRISTO DICATA

Divus Paulus enim apostolus priusquam Romampervenit aliquod tempus Syracusis moratus erat.

Circa Arethusæ fontis sæpta sane non prætermitti-mus quin versus celebres quosdam ex OvidiiMetamorphoseon libris depromptos canamus. Misellamnereidem, quam Alpheus flumen persequebatur, ibi aDiana in dulcis aquæ fontem, iuxta mare scatentem,mutatam esse, panxit Ovidius.

Die insequenti ultimoque, cum maxime de periculissismicis vulcanicisque totius Italiæ, perinde ac de trac-tu igneo subterraneo a Strabone descripto qui Neapoliad Ætnam ducit disputavissemus, ex contracto vultuientantium coniicior aliquid mali contigisse. Magistræe Latio oriundæ nos certiores faciunt de truci terræmotu qui modo mediam Italiam quassavit.

Postmeridiano tempore, Acireale petimus. Is locusAcidi pastori dedicatur quem in deliciis habebatGalatea Sicula nympha. Cui tamen loquax cyclopsPolyphemus adeo æmulabatur ut eum ingenti saxo evulcano extracto obrueret. Ex longinquo tres scopulossuper æquor eminentes adspicimus quos idem infuria-tus cæcatusque contra Ulixis puppes proiecerit.

Nobis superest ut gratias agamus Iosepho quitotum symposium accuratissime præoccupavit, proptermagnam scientiam eius humanisticam eiusque strenuasinvestigationes in Renascentiæ auctores (Bembum,Aretium, Philotheum de Homodeis etc.) pariter ac

Grex participum

Q V Æ S T I O N E S H O D I E R N Æ

Paulo propter eloquentiam qua suas scholas decoravitvivacitatemque commentariis instillatam per micropho-nium rædæ longæ traditis qui nostras aures delectave-runt, ambosque laudemus pro sedulitate in perenniLatinitate fovenda !

Hoc conventiculum nobis occasionem dedit lin-guam Latinam vivam exercendi, nonnullis quidemprima vice sermocinandi, et novas amicitias coniungen-di. Perutile etiam fuit de variis docendi rationibusinceptisque novis exsequendis ita disputare ut viribusconiunctis quam maxime omnique modo incitare possi-mus linguarum humanisticarum studii propagationemet usum vivi sermonis Latini præsertim ubicumque

mortuus æstimatur, aut etiam ubi iam evanuit omnino. Utinam furor humanisticus perennem Latinitatem

fovens late terris omnibus profluat abundetque fluviiignei Ætnici instar feracitatem secum ferentis ! �

_________

1. Antonius Philotheus de Homodeis, Ætnæ Topographia, apud NicolaumOddonem Patavinum, Venetiis, 1591, p. 3.

2. M.T. Cicero, In Verrem, act. II 4, 110.3. Notandum est Catinenses ante Christum ∆Agaqh;n Daivmona, i.e. Isidem,coluisse. 4. Sententia aurea Catinæ, quæ in triumphi arcu legitur.

Victorius Sebastiani in symbola sua (Melissa 195,p. 16), ut videtur, vult certior fieri de argumenta-

tionibus constantibus et de difficultatibus severis,propter quas et Regno Unito decet ut exeat, non « abEuropa » (ut Victorius dicit) sed ab Unionis Europæregimine. De eisdem argumentationibus et difficultati-bus, quæ ceteras nationes inficiunt, non scribam.

Primum Victorius Regnum Unitum increpat, quianumquam nummum cum ‘euro’ mutavit. Fortasse hocscripsit quia auxilium œconomiæ fortioris Regni Unitiinvocare velit propter quod rationes nummariæ patriæsuæ periclitantur : sicut in Græcia, ubi vili pretio bonanationis iussu nationum divitium divenduntur et pau-pertas crescit ; sicut in Italia, ubi argentariæ forocedunt et patrimonia omnium gentium (præcipueRomana et Græca) dilabuntur ; sicut non in RegnoUnito, ubi libra ante ‘Brexit’ nimio valens, nunc inmercatu mundano adæquata, fructus officinarumvenumdare adiuvat, ubi actionum valores crescunt.

Cur hæc natio suffragiis magnis Unionis Europææregimen antiquavit ? Ratiocinationibus claris. Quis sesodalem esse vult societatis, cuius rationes nummariasdispunctores annos plus quindecim reiiciunt, et quamhomines non a populo electi dirigunt, mercedibus sti-pendiisque magnis ? Quis se sodalem esse vult societa-tis, cuius sedes quotannis cum multis ministris, secun-dis et tabulis locum magno pretio mutat, ut uni sodaliplaceat. Ita prorsus effusionem pecuniæ defectio-nemque democratiæ et surditatem voci populi in regi-

mine Unionis Europææ indicare possum.Procul dubio mentio fieri potest de maximis emo-

lumentis collaborationum – de studiis sub titulo‘Erasmus’ utilissimis, de salute civitatum contra inimi-cos valde servanda, de conservatione œcologica, &c.Nihilominus opus talibus non grapheocratibus eteorum decretis est, sed peritis inter se consentientibus.Etiam fieri potest, quia nihil e nihilo fit, ut pretiumindependentiæ alio modo solvendum sit – quo pretioponderato et librato Regnum Unitum iudicavit.

Verum est quod occasio erat ut aliquid xenophobiæcontra advenas immigrantesque ab ignaris delinquenti-bus perpaucis præberetur, sicut in ceteris Europænationibus. Attamen permulta sæcula Britannia pere-grinos excepit – est sicut migratio perpetua a præhisto-ria ad nostros dies trans Europam ad occidentem.Lingua Anglica etiam sæpenumero ‘hybrida’ vocataest ; quamobrem lexicon maximum omnium linguarumhabet. Propter hoc ubertas ingenii et sensus democrati-cus Regni Uniti semper et ubique videtur.

Regnum Unitum, igitur, etiam ex motibus tectoni-cis, nec potest, nec vult separari a populis ceteris fami-liaribus in Europa, quamquam certissime potest et vultseparari a regimine alieno magis magisque tyrannico.

In fine spero fore ut, in re nimis politica librationerestituta, hæc commercium epistularum inter amicosEuropæos per linguam communem in pace hoc in com-mentario nunc requiescat. �

Brennus BISHOP

NOTÆ BRITANNICÆ DE QVÆSTIONE EVROPÆA