5
TERENCIO, Heautontimoroúmenos, vv. 51-88 exemplum statuite in me, ut adulescentuli vobis placere studeant potiu' quam sibi. Chremes Menedemvs CH. Quamquam haec inter nos nuper notitia admodumst (inde adeo quod agrum in proxumo hic mercatus es) nec rei fere sane amplius quicquam fuit, 55 tamen vel virtus tua me vel vicinitas, quod ego in propinqua parte amicitiae puto, facit ut te audacter moneam et familiariter quod mihi videre praeter aetatem tuam facere et praeter quam res te adhortatur tua. 60 nam pro deum atque hominum fidem quid vis tibi aut quid quaeris? annos sexaginta natus es aut plus eo, ut conicio; agrum in his regionibus meliorem neque preti maiori' nemo habet; servos compluris: proinde quasi nemo siet, 65 ita attente tute illorum officia fungere. numquam tam mane egredior neque tam vesperi domum revortor quin te in fundo conspicer fodere aut arare aut aliquid ferre denique. nullum remitti' tempu' neque te respicis. 70 haec non voluptati tibi esse sati' certo scio. at enim dices "quantum hic operi' fiat paenitet." quod in opere faciundo operae consumis tuae, si sumas in illis exercendis, plus agas. ME. Chreme, tantumne ab re tuast oti tibi 75 aliena ut cures ea quae nil ad te attinent? CH. homo sum: humani nil a me alienum puto. vel me monere hoc vel percontari puta: rectumst ego ut faciam; non est te ut deterream. ME. mihi sic est usu'; tibi ut opu' factost face. 80 CH. an quoiquamst usus homini se ut cruciet? ME. mihi. CH. si quid laborist nollem. sed quid istuc malist? quaeso, quid de te tantum meruisti? ME. eheu! CH. ne lacruma atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam: ne retice, ne verere, crede inquam mihi: 85 aut consolando aut consilio aut re iuvero. ME. scire hoc vis? CH. hac quidem causa qua dixi tibi. ME. dicetur. CH. at istos rastros interea tamen England, Oxford, Bodleian Library, MS Auct. F.213 Date: s. xii Country: England City: St. Alban's France, Valenciennes, Bibliothèque Municipale, MS 448 Date: s. ix Country: France City: Valenciennes

Fragmento Terencio

Embed Size (px)

DESCRIPTION

Terencio

Citation preview

Page 1: Fragmento Terencio

TERENCIO, Heautontimoroúmenos, vv. 51-88

exemplum statuite in me, ut adulescentuli

vobis placere studeant potiu' quam sibi.

Chremes Menedemvs

CH. Quamquam haec inter nos nuper notitia admodumst

(inde adeo quod agrum in proxumo hic mercatus es)

nec rei fere sane amplius quicquam fuit, 55

tamen vel virtus tua me vel vicinitas,

quod ego in propinqua parte amicitiae puto,

facit ut te audacter moneam et familiariter

quod mihi videre praeter aetatem tuam

facere et praeter quam res te adhortatur tua. 60

nam pro deum atque hominum fidem quid vis tibi aut

quid quaeris? annos sexaginta natus es

aut plus eo, ut conicio; agrum in his regionibus

meliorem neque preti maiori' nemo habet;

servos compluris: proinde quasi nemo siet, 65

ita attente tute illorum officia fungere.

numquam tam mane egredior neque tam vesperi

domum revortor quin te in fundo conspicer

fodere aut arare aut aliquid ferre denique.

nullum remitti' tempu' neque te respicis. 70

haec non voluptati tibi esse sati' certo scio. at

enim dices "quantum hic operi' fiat paenitet."

quod in opere faciundo operae consumis tuae,

si sumas in illis exercendis, plus agas.

ME. Chreme, tantumne ab re tuast oti tibi 75

aliena ut cures ea quae nil ad te attinent?

CH. homo sum: humani nil a me alienum puto.

vel me monere hoc vel percontari puta:

rectumst ego ut faciam; non est te ut deterream.

ME. mihi sic est usu'; tibi ut opu' factost face. 80

CH. an quoiquamst usus homini se ut cruciet? ME. mihi.

CH. si quid laborist nollem. sed quid istuc malist?

quaeso, quid de te tantum meruisti? ME. eheu!

CH. ne lacruma atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam:

ne retice, ne verere, crede inquam mihi: 85

aut consolando aut consilio aut re iuvero.

ME. scire hoc vis? CH. hac quidem causa qua dixi tibi.

ME. dicetur. CH. at istos rastros interea tamen

England, Oxford, Bodleian Library, MS Auct. F.213 Date: s. xii Country: England City: St. Alban's France, Valenciennes, Bibliothèque Municipale, MS 448 Date: s. ix Country: France City: Valenciennes

Page 2: Fragmento Terencio
Page 3: Fragmento Terencio
Page 4: Fragmento Terencio
Page 5: Fragmento Terencio