74
Dominicus Gundissalinus, De divisione philosophiae, ed. y trad. alemana Alexander Fidora y Dorothée Werner, colección “Herders Bibliothek der Philosophie des Mittelalters”, Freiburg, Herder. NB: Los números en negrita hacen referencia a la paginación de la edición de Ludwig Baur, Münster 1903. Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et partium in partes suas secundum philosophos Prologus Felix prior aetas, quae tot sapientes protulit, quibus velut stellis mundi tenebras irradiavit. Quot enim ipsi scientias ediderunt, quasi tot faculas nobis ad illuminandum nostrae mentis ignorantiam reliquerunt. Sed quia nunc terrenis curis inserviunt – alii circa eloquentiae studium occupantur, alii temporalis dignitatis ambitione inardescunt –, ideo paene omnes circa sapientiae studium languescunt et praesens lumen quasi caeci non attendunt. Unde propter istos opere pretium duximus, quid sit sapientia et quas partes habeat breviter ostendere, et quid utilitatis et iocunditatis unaquaeque contineat quasi degustandum eis proponere, ut saltem in summa sapientiam degustent, quam mundana vanitate ebrii miserabiliter abhorrent, et sapore partis allecti totam sibi vindicare satagant, cuius dulcedinem magnam esse ex gustu partis approbant. 4 Dicimus ergo: Quoniam nemo est, qui aliquam rem potius quam aliam non appetat, nihil autem homo naturaliter appetit, nisi quod ad commodum carnis vel spiritus, ex quibus duobus principaliter constat, pertinere cognoverit – unde vehementius hominis studium aut est circa ea, quae carnis sunt, aut circa ea, quae spiritus sunt. Eorum autem, quae carnis sunt, alia sunt necessitatis, alia voluptatis, alia curiositatis. Necessitatis sunt ea, quibus caro vel naturaliter sustentatur ne deficiat, vel artificialiter conservatur ut sufficiat. Ea autem, quibus naturaliter caro sustentatur ne deficiat, sunt ut cibus et potus et vestitus. Ea vero, quibus caro artificialiter conservatur ut sufficiat, alia sunt quibus salus habita conservatur, alia quibus amissa restauratur ut medicinae. Voluptatis sunt ea, quibus caro delectatur ut lascivat, ut splendor et mollities vestium ac curatio ciborum et voluptas genitalium. Curiositatis sunt ea, quibus nec vita sustentatur, nec caro delectatur, sed ambitio vel elatio pascitur, ut superflua

Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

  • Upload
    others

  • View
    9

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

Dominicus Gundissalinus, De divisione philosophiae, ed. y trad. alemana Alexander Fidora y Dorothée Werner, colección “Herders Bibliothek der Philosophie des Mittelalters”, Freiburg, Herder. NB: Los números en negrita hacen referencia a la paginación de la edición de Ludwig Baur, Münster 1903.

Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et partium in partes

suas secundum philosophos

Prologus

Felix prior aetas, quae tot sapientes protulit, quibus velut stellis mundi tenebras irradiavit.

Quot enim ipsi scientias ediderunt, quasi tot faculas nobis ad illuminandum nostrae mentis

ignorantiam reliquerunt.

Sed quia nunc terrenis curis inserviunt – alii circa eloquentiae studium occupantur, alii

temporalis dignitatis ambitione inardescunt –, ideo paene omnes circa sapientiae studium

languescunt et praesens lumen quasi caeci non attendunt. Unde propter istos opere pretium

duximus, quid sit sapientia et quas partes habeat breviter ostendere, et quid utilitatis et

iocunditatis unaquaeque contineat quasi degustandum eis proponere, ut saltem in summa

sapientiam degustent, quam mundana vanitate ebrii miserabiliter abhorrent, et sapore partis

allecti totam sibi vindicare satagant, cuius dulcedinem magnam esse ex gustu partis

approbant.

4 Dicimus ergo: Quoniam nemo est, qui aliquam rem potius quam aliam non appetat, nihil

autem homo naturaliter appetit, nisi quod ad commodum carnis vel spiritus, ex quibus duobus

principaliter constat, pertinere cognoverit – unde vehementius hominis studium aut est circa

ea, quae carnis sunt, aut circa ea, quae spiritus sunt. Eorum autem, quae carnis sunt, alia sunt

necessitatis, alia voluptatis, alia curiositatis. Necessitatis sunt ea, quibus caro vel naturaliter

sustentatur ne deficiat, vel artificialiter conservatur ut sufficiat. Ea autem, quibus naturaliter

caro sustentatur ne deficiat, sunt ut cibus et potus et vestitus. Ea vero, quibus caro

artificialiter conservatur ut sufficiat, alia sunt quibus salus habita conservatur, alia quibus

amissa restauratur ut medicinae. Voluptatis sunt ea, quibus caro delectatur ut lascivat, ut

splendor et mollities vestium ac curatio ciborum et voluptas genitalium. Curiositatis sunt ea,

quibus nec vita sustentatur, nec caro delectatur, sed ambitio vel elatio pascitur, ut superflua

Page 2: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

3

possessio et divitiarum thesaurisatio; quibus, qui student, corrupti sunt et abominabiles facti

sunt in studiis suis.

Ea vero, quae spiritus sunt, alia sunt noxia, alia vana, alia utilia. Noxia sunt vitia, ut superbia,

avaritia, vana gloria et his similia. Vana sunt honores saeculares et artes magicae. 5 Utilia

sunt virtutes et honestae scientiae, in quibus duobus consistit tota hominis perfectio; neque

enim virtus sola sine scientia, nec scientia sola sine virtute hominem perfectum efficit.

Honesta autem scientia alia est divina, alia humana. Divina scientia dicitur, quae Deo auctore

hominibus tradita esse cognoscitur, ut Vetus testamentum et Novum. Unde in Veteri

testamento ubique legitur: „Locutus est dominus“, et in Novo: „Dixit Iesus discipulis suis.“

Humana vero scientia appellatur, quae humanis rationibus adinventa esse probatur, ut omnes

artes, quae liberales dicuntur. Quarum aliae ad eloquentiam, aliae ad sapientiam pertinere

noscuntur. Ad eloquentiam enim pertinent omnes, quae recte vel ornate loqui docent, ut

grammatica, poetica, rhetorica et leges humanae. Ad sapientiam vero pertinent omnes, quae

animam hominis vel illuminant ad cognitionem veritatis vel accendunt ad amorem bonitatis.

Et hae omnes sunt philosophiae scientiae. Quapropter quoniam nulla est scientia, quae

philosophiae non sit aliqua pars, ideo in primis videndum est, quid sit philosophia et quare sic

dicatur; deinde, quae sit eius intentio et quis finis; postea, quae partes eius et partes partium;

ad ultimum, quid circa unamquamque earum sit considerandum.

Philosophi vero philosophiam duabus descriptionibus descripserunt. Quarum una sumpta est

ex proprietate eius et altera ex effectu eius. Quae vero sumpta est ex proprietate 6 eius, est

haec: Philosophia est assimilatio hominis operibus creatoris secundum virtutem humanitatis.

Assimilatio vero operibus creatoris est perceptio veritatis rerum, scilicet veritas cognitionis

earum, et operationis, secundum quod convenit veritati. Perceptio autem veritatis rerum est

perceptio ipsarum ex causis earum naturalibus quattuor, quae sunt: causa materialis, formalis,

efficiens et finalis. Causa vero materialis duplex est: spiritualis scilicet et corporea. Spiritualis

est sicut genera divisa in species suas, subiecta formis earum completivis specialitatis earum,

sicut animal, quod est genus hominis et equi et reliquarum specierum, subiectum formis

earum constitutivis essentiae ipsarum. Causa vero materialis corporea est sicut argentum,

quod est materia vasis et similia. Causa etiam formalis similiter est duobus modis: spiritualis

scilicet et corporea. Spiritualis est sicut forma substantialis existens in constitutione speciei,

ut rationalitas. Forma vero corporalis est ut figura statuae et similia. Causa autem efficiens

similiter est duobus modis, quia vel spiritualis est vel corporea. Spiritualis est sicut virtus

Page 3: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

4

caelestium ordinata a creatore in natura, quae natura1 modificat ad faciendum in hoc mundo

corporeo generationem et corruptionem, augmentum et vetustatem, sanitatem et aegritudinem

et reliquas operationes naturales. Causa vero efficiens corporea est ut artifex anuli. Similiter

causa finalis est duobus modis: spiritualis scilicet et corporea. Corporea est sicut constructio

domus ob hoc, ut habitetur in ea et ut sit tutamen contra pluvias et alia huiusmodi et sicut

formatio anuli, 7 ut sigilletur cum eo et ut homo fiat anulatus eo. Spiritualis vero est, ut unitio

animae cum corpore ad hoc, ut homini manifestetur veritas rerum perceptibilium et discernat

inter bonum et malum et faciat quod oportet, vivens in iustitia et sanctitate, quousque

remuneretur et coniungatur splendori intelligentiae et pulchritudini sapientiae et fiat

spiritualis coniunctus splendori increato ex virtute creatoris nullo mediante, quod est

paradisus eius et retributio eius; et propter hoc dixit Plato, quod philosophia est taedium et

cura et studium et sollicitudo mortis, per sollicitudinem mortis volens intelligi

mortificationem pravorum desideriorum et carnalium voluptatum. Hiis enim mortificatis

applicatur homo ad curam veritatis. Describitur etiam sic: Philosophia est rerum humanarum

divinarumque cognitio cum studio bene vivendi coniuncta. Item: Philosophia est ars artium et

disciplina disciplinarum.

Descriptio vero philosophiae sumpta ex effectu eius est haec: Philosophia est integra cognitio

hominis de se ipso. Cum autem homo cognoscit se ipsum integre, profecto cognoscit

quicquid est. In homine enim sunt substantia et accidens. Sed substantia est duplex: scilicet

spiritualis, sicut anima et intelligentia, et corporea, sicut corpus longum, latum et spissum.

Similiter et accidens duplex est, quia spirituale et corporale. Spirituale accidens est ut scientia

et virtus et quicquid existit in anima. Corporale vero est ut albedo et quicquid 8 existit in

corpore. Cum igitur homo perfecte cognoscit se ipsum, profecto cognoscit quicquid est, quia

cognoscit substantiam spiritualem et corporalem et substantiam primam creatam ex virtute

creatoris nullo mediante, quae proprie est subiectum diversitati, et cognoscit accidens primum

generale divisum in quantitatem et qualitatem et relationem et cognoscit reliqua sex

accidentia composita, nata ex coniunctione substantiae cum tribus accidentibus simplicibus.

Cum autem haec omnia comprehendit, profecto iam comprehendit scientiam omnis, quod est,

et sic meretur vocari philosophus.

Cognito autem quid sit philosophia, videndum est, quare sic dicatur: Philosophia est amor

sapientiae. ‚Philos‘ enim graece, ‚amor‘ dicitur latine; et ‚sophia‘ dicitur ‚sapientia‘; inde

philosophia est amor sapientiae et philosophus dicitur amator sapientiae. Sapientia autem

1 Wir lesen mit Baurs Hs. D: natura statt naturam

Page 4: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

5

describitur duabus descriptionibus; quarum una sumpta est ex proprietate sua et alia ex

operatione sua. Quae autem ex eius proprietate sumpta est, haec est: Sapientia est veritas

scientiae rerum primarum sempiternarum. Per res autem primas et sempiternas intelligit res

antiquas natura sicut species, quae sunt primae generationis et genera earum et genera

generum usque ad primum genus vere creatum ex virtute creatoris nullo mediante. Accidentia

vero generantur in infinitum. 9 Genera autem dant speciebus et individuis nomina et

definitiones suas; et ex hoc est unumquodque individuorum id, quod ipsum est, quoniam

unumquodque individuorum dicitur substantia, quia est per se existens subiectum diversitati;

et dicitur corpus, quia est longum, latum et spissum; et dicitur animatum, quia extremitates

diametrorum eius naturaliter elongantur; et dicitur sensibile, quia est mobile voluntate; et

dicitur homo, quia est animal rationale. Quia igitur individua recipiunt nomina et definitiones

specierum et generum usque ad ultimum, ideo unumquodque eorum est id, quod est, scilicet

veritas. Definitio enim veritatis est: „Id, quod est“, sicut definitio falsitatis est: „Id, quod non

est aliquid.“ Descriptio vero sapientiae ex effectu suo haec est: Sapientia est comprehensio

virtutis intellectualis secundum exitum eius, quod est in duabus extremitatibus contradictionis

de vero et falso, cum scilicet talis est contradictio, ut eius extremitates dividant verum et

falsum in omni materia necessitatis et possibilitatis et impossibilitatis absque omni genere

sophismatis.

Viso autem quare sic dicatur, videamus nunc, quae sit eius intentio. Intentio philosophiae est

comprehendere veritatem omnium, quae sunt, quantum possibile est homini. Sed 10 omnium,

quae sunt, alia sunt ex nostro opere et nostra voluntate, ut nostra humana opera sicut leges,

constitutiones, Dei cultus exercitia, bella et alia huiusmodi; alia sunt non ex nostro opere nec

ex nostra voluntate, ut Deus, angeli, caelum, terra, vegetabilia, animalia, metalla, spiritus et

omnia naturalia. Quorum omnium universitas sic comprehendi potest: Omne, quod est, aut

coepit esse aut non coepit esse. Non coepit esse, ut Deus creator omnium: Pater et Filius et

Spiritus sanctus; et hoc est vere aeternum carens initio et fine. Coepit autem esse, ut omnis

creatura. Omne autem, quod coepit esse, aut coepit esse ante tempus, ut hyle et angelica

creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora et elementa et elementata ab eis prima

compositione, et haec sunt sempiterna fine carentia; aut coepit esse post tempus, ut cetera

omnia. Quorum alia carent fine, ut rationalis anima, alia finem habent, ut omnia temporalia,

quae in tempore incipiunt et in tempore desinunt. Quorum alia sunt naturalia, alia artificialia.

Page 5: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

6

Naturalia sunt, quae motu naturae invisibiliter2 operantis de potentia ad actum prodeunt, ut

omnia animata, quae de terra nascuntur et species iumentorum; et inanimata, quae vel ex

complexione vel ex compositione vel ex conversione elementorum sunt vel quae ex

passionibus aeris proveniunt, ut nix et grando et pluvia et alia huiusmodi. Artificialia vero

sunt, quae arte et voluntate hominis fiunt, ut subtellares. Sunt 11 autem quaedam simul

naturalia et artificialia, ut vinum, statua, gladius et spica et similia. Sed haec naturalia sunt

quantum ad materiam, ex qua sunt, artificialia vero quantum ad formam, per quam sunt id,

quod sunt. Telae vero aranearum et nidi avium et cellulae apium et similia inter naturalia

computantur. Ex hiis igitur manifestum est, quia omne, quod est, aut est ex nostro opere et

nostra voluntate aut non est ex nostro opere, sed Dei vel naturae. Sed quia nulla scientia est,

quae non habeat subiectum, de quo tractat, nihil autem est, quod non sit de uno istorum

duorum generum, ideo philosophia primo loco dividitur in duo; quorum unum est, quo

cognoscimus dispositiones nostrorum operum; alterum est, quo cognoscimus omnia alia, quae

sunt. Una enim est pars philosophiae, quae facit cognoscere, quid debeat agi, et haec dicitur

practica; et altera est, quae facit cognoscere, quid debeat intelligi, et haec est theorica. Una est

ergo in intellectu, altera in effectu; una consistit in sola cognitione mentis, altera in

executione operis. Quia enim philosophia ad hoc inventa est, ut per eam anima perficiatur,

duo autem sunt, quibus anima perficitur, scilicet scientia et operatio, idcirco philosophia,

quae ordo est animae, necessario dividitur in scientiam et operationem, quemadmodum anima

dividitur in sensum et rationem; ad partem enim 12 sensibilem pertinet operatio, et ad partem

rationalem pertinet speculatio. Sed quia rationalis pars animae dividitur in cognitionem

divinorum, scilicet quae non sunt ex nostro opere, et in cognitionem humanorum, scilicet

quae sunt ex nostro opere, ideo finis philosophiae est perfectio animae, non ut sciat tantum,

quod debeat intelligere, sed etiam ut sciat, quid debeat agere, et agat. Nam finis speculativae

est conceptio sententiae ad intelligendum; finis vero practicae est conceptio sententiae ad

agendum.

Partes igitur, in quas primum philosophia dividitur, hae sunt: scilicet theorica et practica. Post

haec restat, ut quae et quot sint partes cuiusque istarum primarum partium philosophiae

videamus. Superius diximus, quod theorica est cognitio eorum, quae sunt non ex nostro

opere. Ea vero, quae sunt non ex nostro opere nec ex nostra voluntate secundum quosdam ex

philosophis primo dividuntur in duo; nam eorum alia sunt, quibus nullus unquam accidit

motus, ut Deus et angelus; et alia sunt, quibus accidit motus, ut identitas, unitas, multitudo et

2 Wir lesen mit Baurs Hss. C, H und R: invisibiliter statt visibiliter

Page 6: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

7

causalitas. Sed haec, quibus accidit motus, similiter dividuntur in duo; nam eorum alia sunt,

quae nunquam possunt esse sine motu, ut humanitas et quadratura; et alia sunt, quae possunt

esse sine motu, ut unitas et causa. Ea vero, quae non possunt esse sine motu, similiter

dividuntur in duo; nam eorum alia possunt intelligi sine materia 13 propria, quamvis non

possint esse sine materia, ut quadratura; et alia nec possunt esse nec intelligi sine propria

materia, ut humanitas. Quae vero possunt esse sine motu, quamvis accidat eis motus, duobus

modis considerantur: uno prout sunt in se ipsis absque omni materia, alio prout accidit eis

motus. Consideratio vero eorum, secundum quod accidit eis motus, fit duobus modis: aut

enim considerantur secundum propriam materiam et proprium motum, ut cum ignis dicitur

unus et elementa dicuntur quattuor et calor vel frigiditas dicitur causa et anima dicitur

principium motus corporis, quamvis separata possit existere per se; aut considerantur non

secundum propriam materiam nec secundum proprium motum, sicut cum intelliguntur

dispositiones eorum, quae sunt aggregatio, divisio, multiplicatio et cetera, quae consequuntur

materiam, quamvis haec non accidant ei nisi ex materia et commixtione motus. Haec enim

sequuntur numerum, sed vel sunt in intellectu hominum vel existunt in rebus mobilibus

divisis, segregatis et aggregatis. Sed cum intellectus abstrahit ea aliquo modo, tunc non est

necesse, assignari eis speciales materias. Eorum igitur, quae non sunt ex nostro opere, alia

sunt et intelliguntur sine motu et numquam accidit eis motus, ut Deus et angelus; et alia sunt

et intelliguntur sine motu, sed motus accidit eis, ut unitas et causa et numerus et similia; et

alia sunt, quae quamvis non sint sine motu, tamen intelliguntur sine motu, ut quadratura; et

alia sunt, quae nec sunt nec intelliguntur sine motu, ut humanitas. 14 Secundum alios vero

praedicta divisio videtur aliter fieri, sed tamen sub eodem sensu hoc modo: Omnia, quae

intelliguntur aut omnino sunt extra materiam et motum, nec coherent corporibus

convertibilibus et mobilibus, ut Deus et angelus et unitas, causa et causatum et conveniens et

inconveniens et esse et privatio et similia; sed ex hiis quaedam sunt, quae impossibile est

existere in materia, sicut Deus et angelus; et quaedam sunt, quibus licet non sit necesse

existere in materia, accidit tamen eis existere in materia, ut unitas et causa – corpus enim

dicitur unum et dicitur causa sicut et angelus dicitur causa et unus –, aut omnia sunt in

materia et motu, ut figura et humanitas. Sed ex hiis quaedam sunt, quae nec possunt esse nec

possunt intelligi esse nisi in materia propria ut homo, vegetabile, animal, caelum, terra,

metallum et reliquae species corporeae; et quaedam sunt, quae possunt intelligi esse sine

materia propria, ut figura, quadratura, rotunditas, curvitas et similia, quae quamvis non

Page 7: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

8

habeant esse nisi in materia, tamen ad esse suum non est necessaria eis una materia potius

quam alia.

Secundum has igitur omnes divisiones necessario partes philosophiae theoricae tres sunt:

scilicet aut speculatio de hiis, quae non sunt separata a suis materiis nec in esse nec in

intellectu; aut est speculatio de hiis, quae sunt separata a 15 materia in intellectu, non in esse;

aut speculatio de hiis, quae sunt separata a materia in esse et in intellectu. Prima autem pars

divisionis dicitur scientia physica sive naturalis, quae est prima et infima; secunda dicitur

scientia mathematica sive disciplinalis, quae est media; tertia dicitur theologia sive scientia

prima, sive philosophia prima, sive metaphysica. Et ob hoc dicit Boethius, quod physica est

inabstracta et cum motu, mathematica abstracta et cum motu, theologia vero abstracta et sine

motu. Et hae tres tantum scientiae sunt partes philosophiae theoricae, eo quod non possunt

esse plus genera rerum quam haec tria, de quibus posset fieri speculatio. Unde Aristoteles:

Ideo scientiarum sunt species tres, quoniam una speculatur, quod movetur et corrumpitur ut

naturalis; et secunda, quod movetur et non corrumpitur ut disciplinalis; tertia considerat, quod

nec movetur nec corrumpitur ut divina.

Huius autem tripartitae partis theoricae communis utilitas est cognoscere dispositiones

omnium, quae sunt, ad hoc ut describatur in animabus nostris forma totius esse secundum

ordinem suum, quemadmodum forma visibilis describitur in speculo, huiusmodi enim

descriptio in anima nostra est perfectio ipsius animae, quoniam aptitudo animae ad

recipiendum eam est proprietas ipsius animae; unde describi eam 16 in anima in praesenti

quidem est summa nobilitas et est causa felicitatis in futuro.

Sed quia ad consequendam futuram felicitatem non sufficit sola scientia intelligendi quicquid

est, nisi sequatur etiam scientia agendi, quod bonum est, ideo post theoricam sequitur

practica, quae similiter dividitur in tres partes. Quarum una est scientia disponendi

conversationem suam cum omnibus hominibus. Cui necessaria est grammatica, poetica,

rhetorica et scientia legum saecularium, in quibus est scientia regendi civitates et scientia

cognoscendi iura civium, et haec dicitur politica scientia et a Tullio „civilis ratio“ vocatur.

Secunda est scientia disponendi domum et familiam propriam; per quam cognoscitur qualiter

vivendum sit homini cum uxore et filiis et servis et cum omnibus domesticis suis, et haec

scientia vocatur ordinatio familiaris. Tertia est scientia, qua cognoscit homo ordinare modum

proprium sui ipsius secundum honestatem animae suae, scilicet ut sit incorruptus et utilis in

suis moribus; et haec scientia dicitur ethica sive moralis. Quia enim omnis homo vel vivit

solus vel cum aliis, sed si cum aliis, tunc vel cum domesticis suis vel cum civibus suis, ideo

Page 8: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

9

haec scientia, practica philosophia, necessario dividitur in has tres scientias, scilicet in

scientiam ordinandi conversationem communem cum concivibus, et in scientiam

conversationem ordinandi privatam cum suis familiaribus, et in scientiam ordinandi

conversationem 17 propriam sui ipsius, ut sibi bene conveniat et in nullo a se dissideat.

Utilitas autem communis huius tripartitae scientiae practicae est cognoscere per eam

maneries actionum agendarum, ex quibus proveniunt nobis utilia in hoc mundo et certificatur

spes vitae aeternae in futuro. Veritas autem horum omnium certificatur probatione

speculativae et auctoritate legis divinae. Sed unumquodque sigillatim certificatur divina lege.

Et in hiis sex scientiis continetur, quicquid potest sciri et debet fieri; et idcirco dictum est,

quod intentio philosophiae est comprehendere, quicquid est, quantum possibile est.

Cuius utilitas est acquisitio perfectionis humanae animae ad consequendam futuram

felicitatem. Perfici autem anima humana non potest, nisi per cognitionem veri et dilectionem

boni. Nam communis finis scientiarum speculativarum est cognitio veritatis; et communis

finis scientiarum practicarum est amor bonitatis. Illae docent, qualiter in omni re veritas

cognoscatur, istae docent, qualiter in omni re virtus diligatur et opere compleatur. Hiis igitur

duobus perficitur homo et efficitur dignus aeterna felicitate, quae sunt cognitio veri et dilectio

boni.

18 Verum autem aliud est notum, aliud ignotum. Notum verum est, ut duo plus sunt quam

unum et omne totum maius est sua parte et similia. Ignotum autem verum est, ut mundus

coepit et angelus constat ex materia et forma et similia, quae probatione egent. Unumquodque

autem ignotum non fit notum nisi per aliquod, quod est notum. Sola ergo logica est scientia,

quae docet per notum pervenire ad cognitionem ignoti, quod postea probabitur; quare logica

naturaliter praecedit omnes partes philosophiae theoricae et est necessaria illis ad

acquirendum verum. Sed quia logica verum non nisi propositione significat, omnis vero

propositio ex terminis constat, sed terminos formando et componendo sibi scientia

grammaticae praeparat, ideo grammatica logicam et omnes alias scientias tempore praecedit,

quae prima hominem quasi nutrix in recte loquendo peritum reddit.

Et ita omnis scientia vel est pars philosophiae vel instrumentum, vel pars simul et

instrumentum. Pars philosophiae est ut naturalis vel mathematica vel divina, sicut

praediximus. Instrumentum autem tantum est ut grammatica. Sed pars et instrumentum simul

est logica. Grammatica vero instrumentum est philosophiae, quantum ad docendum, non

quantum ad discendum, sine verbis enim philosophia potest sciri, sed non doceri. Logica

Page 9: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

10

vero, secundum quod utilis est ad veritatem in se et in aliis scientiis inveniendam,3 19

instrumentum, sed secundum quod philosophia subiecti eius dispositiones inquirit, sicut et de

ceteris, pars eius est.

Cognitis autem tribus principalibus theoricae philosophiae partibus, quae sunt naturalis,

disciplinalis et divina, nunc quid circa earum unamquamque inquirendum sit videamus. Circa

unamquamque autem earum haec inquirenda sunt, scilicet: quid ipsa sit, quod genus est, quae

materia, quae species, quae partes, quod officium, quis finis, quod instrumentum, quis artifex,

quare sic vocetur, quo ordine legenda sit.

[Scientia naturalis]

Sed quoniam inter omnes theoricae philosophiae partes naturalis prior est quantum ad nos,

ideo circa eam prius ista inquiramus.

Quid autem sit ipsa sic definitur: Scientia naturalis est scientia considerans sola inabstracta et

cum motu.

Nam quia omnis forma materiae aut potest abstrahi a materia aut non potest, naturalis autem

considerat materiam simul cum forma, quae a materia abstrahi non potest, sicut praedictum

est, ideo inabstracta dicitur; sed quia forma quamdiu in materia est, semper variatur, ideo in

motu esse perhibetur.

Genus autem eius est, quod ipsa est prima pars theoricae philosophiae, prima siquidem

quantum ad nos. Prius enim 20 nobis est formam cum materia simul apprehendere sensu,

quam formam sine materia intellectu.

Materia vero naturalis scientiae est corpus, non secundum quod est ens, nec secundum quod

est substantia, nec secundum quod est compositum ex duobus principiis, quae sunt materia et

forma, sed secundum quod subiectum est motui et quieti et permutationi. Consideratio enim

corporis potest fieri hiis omnibus modis, qui conveniunt aliis scientiis, quae tractant de

corporibus; sed naturalis non considerat corpora nisi secundum quod permutantur et

convertuntur.

Sed quia scientiarum aliae sunt universales, aliae particulares, universales autem dicuntur,

sub quibus multae aliae scientiae continentur, tunc scientia naturalis universalis est, quia octo

3 Wir lesen mit Baurs Hs. H: inveniendam statt inveniendis

Page 10: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

11

scientiae sub ea continentur: scilicet scientia de medicina, scientia de iudiciis,4 scientia de

nigromantia secundum physicam, scientia de imaginibus, scientia de agricultura, scientia de

navigatione, scientia de speculis, scientia de alquimia, quae est scientia de conversione rerum

in alias species; et haec octo sunt species naturalis scientiae.

Partes autem huius scientiae naturalis sunt octo. Quarum prima est inquisitio de eo, in quo

communicant omnia corpora naturalia sive simplicia, sive composita: scilicet in principiis et

accidentibus consequentibus illa principia; et hoc docetur in libro, qui dicitur: De naturali

auditu. 21

Secunda pars est inquisitio de corporibus simplicibus an sint; et si sint, tunc quae corpora sunt

et quantus est eorum numerus. Et haec consideratio est de mundo quid est et quae et quot sint

partes eius et quod in summa sunt tres vel quinque; et haec consideratio est de caelo et de

distinctione eius in reliquis partibus mundi; et quod materia eius una est; et hoc docetur in

prima parte primi libri eius, qui dicitur: Libri caeli et mundi. – Deinde sequitur inquisitio de

elementis corporum compositorum an sint in istis simplicibus, quorum esse demonstratur, an

sint corpora alia ab eis; si autem sunt in istis, nec possibile est illa esse extra ea; tunc an sint

totum eorum an partes; si autem fuerint partes eorum, tunc quae sint ex eis; et haec inquisitio

est usque ad finem primae partis primi libri eius, qui dicitur: Caeli et mundi. – Deinde

sequitur consideratio de eo, in quo communicant omnia simplicia, quorum alia sunt elementa

et principia compositorum corporum et alia quae non sunt ipsis elementa; et haec inquisitio

est de caelo et partibus eius et docetur in principio secundae partis eius libri, qui dicitur: Liber

caeli et mundi et durat circiter usque duas tertias eius. – Deinde sequitur consideratio de eo,

quod est proprium eorum, quae sunt elementa, et eorum, quae non sunt elementa, tam de

principiis quam de accidentibus concommitantibus ea; et hoc 22 docetur in fine partis

secundae et tertiae et quartae eius libri, qui dicitur: Liber caeli et mundi.

Tertia pars est inquisitio de permixtione et corruptione corporum naturalium communiter et

de hiis ex quibus componuntur et de qualitate generationis et corruptionis elementorum et

qualiter alia ex aliis generantur et qualiter generantur ab eis corpora composita in summa

summa;5 et docet principia omnium istorum; et hoc totum docetur in libro, qui dicitur: De

generatione et corruptione.

4 Wir folgen dem Wortlaut des von Gundissalinus hier zitierten anonoymen Traktats De ortu scientiarum; Baur: indiciis 5 Wir folgen dem Wortlaut des hier von Gundissalinus zitierten al-Farabi; Baur: summo

Page 11: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

12

Quarta vero pars est inquisitio de principiis actionum et passionum, quae propria sunt

elementis tantum et compositis ab eis; et hoc continetur in primis tribus partibus libri, qui

dicitur: De impressionibus superioribus.

Quinta vero pars est consideratio de corporibus compositis ab elementis et de hiis, quae sunt

similium sive dissimilium partium, et quod ex hiis, quae sunt similium partium, sunt ea, quae

sunt partes, ex quibus componuntur ea, quae sunt diversarum, sicut caro et os; et ex hiis sunt,

quae nullo modo sunt pars corporis naturalis diversarum partium, sicut sol et aurum et

argentum. Deinde sequitur consideratio de eo, in quo communicant omnia corpora composita;

deinde consideratio de eo, in quo communicant omnia composita similium partium, sive sint

partes corporis compositi diversarum partium sive non. Et hoc continetur in quarto libro De

impressionibus superiorum.

Sexta vero pars est consideratio de eo, in quo 23 communicant corpora composita similium

partium, quae non sunt partes compositi diversarum partium; et haec sunt corpora mineralia

et species rerum mineralium; et de eo, quod est proprium unicuique speciei eorum. Et hoc

docetur in libro, qui intitulatur: De mineris.

Septima est consideratio de eo, in quo communicant species vegetabilium, et de eo, quod est

proprium cuiusque eorum; quae est una ex duabus partibus speculativis de compositis

diversarum partium; et hoc docetur in libro De vegetabilibus.

Octava est consideratio de eo, in quo communicant species animalium, et de eo, quod est

proprium unicuique eorum; et haec est secunda pars speculationis de compositis diversarum

partium; et hoc docetur in libro, qui intitulatur De animalibus, et in libro De anima et in eis,

quae sunt usque ad ultimum librorum De naturalibus.

Scientia igitur naturalis de omni specie omnium corporum dat principia quattuor et accidentia

eorum concommitantia illa principia. Haec igitur summa est de eo, quod est in scientia

naturali et de partibus eius, et summa eius, quod est in unaquaque parte eius.

Officium autem eius artis est contemplari corpora 24 naturalia et accidentia, quae non habent

esse nisi per ista corpora; et docet res, a quibus et per quas et ad quas existunt corpora haec.

Corporum autem alia sunt artificialia, alia naturalia. Artificialia sunt sicut vitrum et ensis et

lectus et pannus; ad ultimum omne illud est corpus artificiale, cuius esse est per artem et per

voluntatem hominis. Naturalia vero sunt, quorum esse non est ex humana arte vel voluntate,

sicut caelum et terra et quae sunt inter utraque, ut pluviae et animalia. Et dispositio quidem

corporum naturalium et artificialium consimilis est in hoc, quod sicut in corporibus

artificialibus inveniuntur res, quae non habent esse nisi per ipsa corpora artificialia, et

Page 12: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

13

inveniuntur res, a quibus et per quas et ad quas existit esse ipsorum, sic et in naturalibus,

quamvis haec omnia magis appareant in artificialibus quam in naturalibus. Illa enim, quae

non habent esse nisi per ipsa corpora artificialia, sunt sicut lixatura in panno et splendor in

ense et pervietas in vitro et sculptura in lecto. Res vero, ad quas fiunt corpora artificialia, sunt

fines et intentiones, sicut pannus factus est ut cooperiat, et ensis ut feriat, et lectus ut nos a

terra suspendat. Res vero, propter quas fiunt corpora artificialia, sunt sicut vitrum ut in eo

reponatur illud, quod ex//25//siccari timetur. Fines vero et intentiones, ad quas sunt

accidentia, quae non habent esse nisi per corpora artificialia, sunt sicut lixatura panni ut per

eam fiat pulchrior, et sicut splendor ensis ut per ipsum inimicus terreatur, et sicut sculptura

lecti ut pulchrior appareat, et sicut pervietas vitri ut quod in eo ponitur exterius appareat.

Res vero, a quibus sunt corpora artificialia, sunt actores et procuratores eorum, sicut

carpentarius, a quo est lectus, et politor ensis. Res autem, per quas existunt corpora

artificialia, duae sunt in omni corpore, scilicet materia et forma. Forma est ut in ense acuitas,

quia acuitas est constitutio et forma ensis, per quam suam efficit operationem. Materia vero

est ut in ense ferrum, quod est materia subiecta et est sicut deferens formam et constitutionem

eius. Esse vero panni similiter est ex duobus, scilicet ex materia, quae fila sunt, et forma,

quae est contextio. Et esse lecti est ex materia ligni et forma quadratura; similiter et in aliis,

quoniam ex coniunctione istorum provenit esse ipsorum et actio et perfectio, et unumquodque

istorum corporum non agit aliquid nec fit nec administratur aliquid, nec provenit ex eo

aliquod vitae iuvamen nisi cum forma advenit in materiam. Similiter est in naturalibus. Nam

unumquodque eorum non est nisi ad intentionem et finem 26 aliquem. Similiter omne

accidens, quod habet esse per corpora naturalia: sic et esse uniuscuiusque corporis naturalis

est ex materia et forma. Verumtamen haec in artificialibus evidentiora sunt et subiecta visui,

sed in naturalibus non ita apparent, quorum constitutiones non sunt sensatae et ipsorum esse

non verificatur apud nos nisi per ratiocinationem et demonstrationem. In quibusdam quoque

artificialibus formae non sunt sensatae, sicut in vino: nam vinum est corpus artificiale; sed

virtus eius, quae inebriat, non est sensata nec cognoscitur esse eius nisi per ipsam

operationem, et illa quidem virtus est forma vini et eius constitutio, cuius comparatio ad

vinum est sicut comparatio acuitatis ensis ad ensem. Similiter in medicinis compositis, quae

non operantur in corporibus, nisi per virtutes provenientes in eis per operationem; quae

virtutes non sunt sensatae, sed operationes earum. Sic itaque omnis medicina constat ex

duobus: materia, scilicet speciebus, ex quibus componitur, et forma, scilicet virtute, per quam

Page 13: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

14

sua operatio operatur, quae virtus si destruitur, iam non erit medicina, sicut si destruatur

acuitas, non erit ensis.

Et materiae quidem et formae corporum et actores et fines eorum, per quos existunt,

nominantur principia corporum; et si sunt ex accidentibus corporum, vocantur principia

accidentium, quae sunt in corporibus.

27 Finis vero scientiae naturalis est cognitio corporum naturalium. Ipsa einm facit sciri

corpora naturalia vel ostendendo, quod ex eis est sensibile, vel probando, quod ex eis est

intelligibile. Et docet cuiusque corporis naturalis materiam et formam et actorem et finem,

propter quem est illud opus; et similiter de accidentibus eius docet, in quo habeant esse et a

quibus fiant et fines, propter quos fiant. Haec igitur scientia dat principia corporum

naturalium et accidentium suorum.

Instrumentum autem huius artis est syllogismus dialecticus, qui constat ex veris et

probabilibus. Unde Boethius: „In naturalibus rationabiliter versari oportet.“

Artifex est naturalis philosophus, qui rationabiliter procedens ex causis rerum effectus et ex

effectibus causas et principia inquirit.

Haec autem scientia physica, i.e. naturalis, dicitur, quia de solis naturalibus, quae naturae

motui subiacent, tractare intendit.

Post logicam autem legenda et discenda est; nam quia naturalis dialectico syllogismo utitur,

logica autem docet, quomodo dialecticus syllogismus componatur, ideo post logicam legenda

esse proponitur.

28

De mathematica

Circa mathematicam quoque haec eadem requirenda sunt.

Ipsa enim sic definitur: mathematica est scientia abstractiva considerans res existentes in

materia, sed absque materia, verbi gratia: linea, superficies, circulus, triangulus et similia,

quamvis non sint nisi in materia; ita tamen ea considerat, quod ad materias, in quibus sunt,

nullum penitus respectum habeant. Unde ab aliis sic definitur: mathematica est scientia

abstractiva considerans quantitatem abstractam; abstractam enim quanitatem dicimus, quam

intellectu a materia separantes vel ab aliis accidentibus, ut est par, impar vel alia

huiuscemodi, quae in sola ratiocinatione tractamus.

Nunc autem, quid sit abstractio et quot modis fiat, videamus. Abstractio est formae rei

qualiscunque apprehensio. Hanc autem fomam aliter apprehendit sensus, aliter imaginatio,

Page 14: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

15

aliter aestimatio, aliter intellectus. Ex hiis enim alia abstrahunt formam rei perfecte, alia

imperfecte. Perfecte quidem formam rei abstrahunt, quae pure et simpliciter eam absque

materia et absque omnibus aliis accidentibus, quibus in materia iuncta est, apprehendunt.

Imperfecte vero formam rei abstrahunt, quae cum aliquibus vel pluribus accidentibus

materiae

eam apprehendunt. Quapropter visus imperfecte formam rei 29 abstrahit, quoniam eam non

nisi in praesente materia et cum multis accidentibus apprehendit.

Imaginatio vero aliquantulum plus formam a materia abstrahit, quia ad hoc, ut forma in se

subsistat, praesentiam materiae non requirit; sed tamen formam ab omnibus accidentibus

materiae non secernit. Formae etenim non sunt in imaginatione, nisi secundum hoc, quod sunt

sensibiles, i.e. secundum quantitatem et qualitatem aliquam et situm, imaginatio enim non

potest imaginare formam taliter, ut in ea convenire possint omnia individua illius speciei;

cum enim homo imaginatur, potest imaginari sicut unus ex hominibus, et possibile est ceteros

homines esse aliter quam sit ille imaginatus.

Aestimatio vero transcendit hunc ordinem abstractionis, quoniam apprehendit intentiones non

materiales, quae non sunt in suis materiis, quamvis accidat eis esse in materia. Figura enim et

color et situs et hiis similia sunt res, quae non possunt esse nisi in materiis corporalibus;

bonum vero et malum, licitum et illicitum, honestum et inhonestum et hiis similia in se

quidem sunt res non materiales, quamvis accidat eis esse in materia. Si enim in se essent

materiales, numquam intelligerentur nisi in corpore. Materia enim hic accipitur substantia

corporea. Aestimatio ergo cum apprehendit res materiales, abstrahit eas a materia et

apprehendit intentiones non materiales, quamvis sint materiales. Et haec abstractio purior et

vicinior est simplicitati 30 quam duae priores. Sed tamen non omnino expoliat formam ab

accidentibus materiae, eo quod particulariter apprehendit eam secundum unamquamque

materiam et secundum comparationem eius ad illam ligatam cum forma sensibili et stipatam

ab accidentibus materiae et cum convenientia imaginationis in illa.

Intellectus vero apprehendit formas abstractione perfecta et nuda omnino a materia. Id enim,

quod per se nudum est a materia, ad apprehendendum illud non eget abstrahi a materia; sed

hoc, quod non habet esse nisi in materia, vel cuius esse est materiale vel cui hoc accidit: a

materia quidem et ab omnibus appendiciis materiae, quae cum ipsa sunt, abstrahit et

apprehendit illud apprehensione simpli, ita ut exempli gratia fiat sicut homo, qui praedicatur

de pluribus. Sic enim apprehendit multa unam naturam et separat illam ab omni quantitate et

Page 15: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

16

qualitate et situ et ubi. Nisi enim abstraheretur6 ab hiis, non esset apta praedicari de pluribus.

Forma enim humana est natura, in qua conveniunt omnia singularia illius speciei aequaliter,

quorum est una definitio. Sed quia accidit ei existere in hoc singulari et in illo, ideo

multiplicata est. Hoc autem non habet ex natura sua: si enim ex natura humana esset, unde

deberet multiplicari, tunc non praedicaretur homo de aliquo uno numero. Si vero humanitas

ex hoc, quod est humanitas, esset Petri, tunc humanitas non esset alterius. Unum ergo ex eis,

quae accidunt humanitati ex materia, est haec species pluralitatis et diversitatis. Et praeter

haec etiam accidit ex materia aliquis modus quanti, 31 qualis et ubi et situs; quae omnia

extranea sunt a natura ipsius, quoniam si ex hoc, quod est humanitas, esset huius vel illius

preadicti termini, tunc oporteret, ut quisquis humanitate homo esset, conveniret cum omnibus

aliis in hiis accidentibus. Igitur forma humana ex sua essentia non habet haec accidentia, sed

accidunt ei ex materia, sine quibus in ea esse non potest.

Sic ergo mathematica abstracta dicitur, quia illa, de quibus tractat, ab omni materia et

accidentibus materiae omnino separat. Cum enim de numero vel figura agit, cuius materiae

vel coloris vel situs sit, nullatenus attendit; sed ea ita simpliciter considerat, ut omnes numeri,

omnes trianguli in una definitione pariter conveniunt; et ita de ceteris.

Genus eius est, quod ipsa est secunda pars theoricae philosophiae a materia abstracta et cum

motu. Quamvis enim res per intellectum a materia abstrahantur, tamen, quia tales quod sine

materia esse non possunt, utique sine motu non sunt in materia, dumtaxat non in intellectu.

Materia eius est universaliter quantitas, sed divisim magnitudo et multitudo: de hiis enim,

quae accidunt magnitudini et multitudini, plenissime tractat.

Mathematica quoque universalis est, quia sub ea continentur septem artes, quae sunt

arithmetica, geometria, 32 musica et astrologia, scientia de aspectibus, scientia de ponderibus,

scientia de ingeniis.

Partes mathematicae sunt quattuor: magnitudo et multitudo; sed magnitudo alia mobilis, alia

immobilis; multitudo quoque alia per se, alia relata. Sed multitudinem per se arithmetica

speculatur, eius vero, quae est relata scientiam, musica profitetur. Magnitudinis vero

immobilis proprietates geometria declarat; sed magnitudinis mobilis peritiam astrologia

declarat. Constat igitur, quod totum praedicamentum quantitatis materia est mathematicae

facultatis, quando quidem singulae species istius materia sunt singularum specierum illius,

quapropter singulae materiae specierum partes erunt generis earum.

6 Wir lesen mit Baurs Hss. C und D: abstraheretur statt abstraherent

Page 16: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

17

Instrumentum vero mathematicae universaliter est demonstratio. Demonstratio autem est

syllogismus constans ex primis et veris propositionibus. Primorum autem alia sunt sensibilia,

ut: „omnis ignis calet“, et: „omnis nix alba est“, et similia; alia intelligibilia, ut: „omne totum

maius est parte sua“, et similia. Huiusmodi autem intelligiblium alia sunt prima, alia secunda.

Prima sunt, quae cum primo audiuntur, statim conceduntur. Prima sunt, quae syllogismorum

conclusiones esse non possunt, nulla enim sunt nociora eis, et ideo dicuntur per se nota, quia

non possunt fieri nota per alia; unde appellantur communes animi conceptiones, quas

quisque, cum audit, approbat. 33 Secunda vero intelligibilia sunt, quae in demonstrationibus

concluduntur, qualia sunt theoremata Euclidis; quae postquam probantur per prima, in

demonstratione assumentur, et ideo non sunt per se nota, quia non fiunt nota per se, sed per

alia.

Artis autem demonstrativae duae species sunt, scilicet geometria et logica. Prima vero

geometricae demonstrationis sumpta sunt ab alia arte, quae est prior illa, sicuti hoc quod dicit

Euclides: „punctus est, cui pars non est“; et: „linea est longitudo sine latitudine“; „superficies

est, quae habet longitudinem et latitudinem“. Similiter prima logicae demonstrationis sumpta

sunt ab alia arte, quae est prior illa, sicuti hoc quod dicitur: „omne, quod est, excepto deo, est

substantia vel accidens“; et: „substantia est, quod existens per se est susceptibile

contrariorum“; et quod accidens est, quod, cum sit in aliquo, non est pars eius et destruitur

absque destructione illius, et quod substantia alia est simplex, ut materia vel forma, alia

composita, ut corpus et spiritus; et quod omnis substantia vel est causa agens vel causatum

paciens; et quod causa agens dignior est suo causato paciente; et quod inter affirmationem et

negationem non est medium, nec inter esse et non esse.

Quisquis autem vult peritus esse in demonstrationibus lo//34//gicis, oportet, ut prius se

exerceat in demonstrationibus geometricis, quia proximiores sunt ad intelligendum et

faciliores ad speculandum, quoniam exempla eorum sunt sensibilia visui, quamvis intentiones

eorum sint intelligibiles; sensibilia enim propinquiora sunt intellectui discipulorum.

Artifex est demonstrator.

Officium huius artis est verissime probare omne, quod proponitur.

Finis eius est consecutio certitudinis de ambiguitate propositae quaestionis.

Dicitur autem haec scientia mathematica, i.e. abstractiva. Mathesis enim abstractio

interpretatur; unde dicitur: non est secunda mathesis, i.e. secunda abstractio, quia ab hiis,

quae a materia per intellectum semel abstrahimus, alia iterum per intellectum abstrahere non

possumus; a forma enim non abstrahitur forma, sed a materia. Et quia haec scientia de hiis

Page 17: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

18

est, quae abstractim intelliguntur, ideo mathematica, i.e. abstractiva, vocatur. Dicitur etiam

doctrinalis seu disciplinalis – a disciplina – pro eo quod, qui in praecedentibus scientiis per

diversas opiniones vagatur, in mathematica quasi sub disciplina restringitur, ut unum tantum

teneat, quod demonstratione probatur; et ob hoc etiam scientiae disciplinales, i.e. domatrices,

apud Arabes 35 dicuntur, quia in hiis arrogantium domantur corda, dum id, quod dicitur, per

figuram subiectam7 oculis contemplatur.

Post naturalem autem legenda est, quia, qui per naturalem scientiam formam simul cum

materia iam considerat, profecto quantum ad profectum scientiae pertinet dignum est, ut

formam sine materia considerare discat, quatenus assuefactus in hiis ad speculandas formas,

quae nullius materiae sunt, proficiendo perveniat.

De scientia divina

Circa divinam quoque scientiam illa eadem requiruntur, scilicet: quid sit ipsa, quod genus

eius, quae materia, quae partes, quae species, quod officium, quis finis, quod instrumentum,

quis artifex, quare sic vocetur, quo ordine legenda et docenda sit, et quae eius utilitas et quis

sit modus agendi.

Quid ipsa sit, sic definitur: Divina scientia est scientia de rebus separatis a materia

definitione. Item: Divina scientia est philosophia certissima et prima. Item: Divina scientia est

sapientia certissima. Quia enim sapientia describitur hiis tribus proprietatibus, quae sunt:

Sapientia est nobilior scientia, qua scitur id, quod est nobilius 36 scitum. Item: Sapientia est

cognitio, quae est certior et nobilior. Item: Sapientia est scientia primarum causarum totius

esse. Hae autem tres proprietates sapientiae conveniunt huic scientiae: ergo ipsa est sapientia,

quae est nobilior scientia, qua comprehenditur nobilius scitum. Nobilior vero scientia est,

quia est certitudo veritatis, et nobilius scitum, quia est Deus et causae, quae sunt post eum, et

etiam cognitio causarum ultimarum omnis esse et cognitio dei.

Genus autem huius artis est, quod ipsa est abstracta et sine motu. Cum enim cetere scientiae

agant de hiis, quae sunt in materia, sed aliquando abstractis, ut disciplinalis, aliquando

inabstractis, ut naturalis, haec sola est, quae agit de hiis, quae omnino sunt separata a motu et

a materia secundum existentiam et definitionem. Agit enim de primis causis naturalis et

disciplinalis esse et de eo, quod pendet ex hiis, et de causa causarum et de principio

principiorum, quod est Deus excelsus.

7 Wir lesen mit Baurs Hs. D: subiectam statt subiectum

Page 18: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

19

Materiam huius artis quidam dixerunt esse quattuor causas: materialem et formalem,

efficientem et finalem. Alii vero materiam huius artis dixerunt esse deum.

Qui omnes decepti sunt. Teste enim Aristotele nulla sci//37//entia inquirit materiam suam;

sed in hac scientia inquiritur, an sit Deus. Ergo Deus non est materia eius. Similiter de causis.

Sed quia in omni scientia id, quod materia ponitur, necessario in alia probatur, post hanc

autem nulla restat scientia, in qua materia eius probatur, ideo necessario materia huius

scientiae est id, quod communius et evidentius omnibus est, scilicet ens, quod siquidem non

oportet quaeri, an sit vel quid sit, quasi in alia scientia post hanc debeat hoc certificari, pro eo

quod inconveniens est, ut aliqua scientia stabiliat suam materiam.

Partes autem huius scientiae sunt quattuor: quoniam eorum, quae inquiruntur in hac scientia,

quaedam sunt separata omnino a materia et ab appendiciis materiae; et quaedam sunt

commixta materiae, sed ad modum, quo commiscetur causa constituens et praecedens,

materia enim non est constituens illa; et quaedam, quae inveniuntur in materia et in non-

materia, ut causalitas et unitas; et quaedam sunt res materiales, ut motus et quies.

Species vero huius artis sunt consequentia entis, in quae scilicet dividitur ens. Ens enim aliud

est substantia, aliud accidens, aliud universale, aliud particulare, aliud causa, aliud causatum,

aliud in potentia, aliud in actu, et cetera de quibus sufficienter tractatur in eadem scientia.

38 Officium autem huius artis est certificare principia omnium scientiarum.

Finis eius est acquisitio certitudinis principiorum ceterarum scientiarum.

Instrumentum eius est demonstratio.

Artifex vero theologus sive philosophus divinus.

Quare sic vocatur. Multis modis haec scientia vocatur. Dicitur enim ‚scientia divina‘ a

digniori parte, quia ipsa de Deo inquirit, an sit, et probat, quod sit. Dicitur ‚philosophia

prima‘, quia ipsa est scientia de prima causa esse. Dicitur etiam ‚causa causarum‘, quia in ea

agitur de Deo, qui est causa omnium. Dicitur etiam ‚metaphysica‘, i.e. ‚post physicam‘, quia

ipsa est de eo, quod est post naturam. Intelligitur autem hic natura virtus, quae est principium

motus et quietis: immo est virtus et principium universorum accidentium, quae proveniunt ex

materia corporali. Unde, quia haec scientia dicitur ‚post naturam‘, haec posteritas non est

quantum in se, sed quantum ad nos. Primum enim, quod percipimus de eo, quod est, et

scimus eius dispositiones, natura est; unde quod meretur vocari haec scientia considerata in

se, hoc est, ut dicatur, quod est scientia de eo, quod est ante naturam. Ea enim, de quibus

inquiritur in illa, per essentiam et per scientiam sunt ante naturam.

Page 19: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

20

39 Ordo etiam huius scientiae est, ut legatur post scientias naturales et disciplinales. Sed post

naturales ideo, quia multa de hiis, quae conceduntur in ista, sunt de illis, quae iam probata

sunt in naturali, sicut generatio et corruptio et alteritas et locus et tempus et quod omne, quod

movetur, ab alio movetur, et quae sunt ea, quae moventur a primo motore, et cetera. Post

disciplinales autem ideo, quia intentio ultima in hac scientia est cognitio gubernationis Dei

altissimi et cognitio angelorum spiritualium et ordinum suorum et cognitio ordinationis in

compositione circulorum. Ad quam scientiam impossibile est perveniri nisi per cognitionem

astrologiae; ad sientiam vero astrologiae nemo potest pervenire nisi per scientiam

arithmeticae et geometriae. Musica vero et ceterae particulares disciplinarum et morales et

civiles utiles sunt, non necessariae, ad hanc scientiam.

Hoc autem ordine ipsa tractatur: In primis inquirit de essentiis et de rebus, quae accidunt eis

secundum hoc, quod sunt essentiae. Deinde inquirit de principiis demonstrationum in

scientiis speculationis vel partibus specialibus. Deinde inquirit de principiis scientiae logicae

et principiis scientiae doctrinalis et principiis scientiae naturalis; et inquirit iustificationem

eorum et substantias et proprietates eorum et destruit errores antiquorum, qui erraverunt in

principiis istarum scientiarum, sicut error illius, qui putavit punctum et unum et lineam et

superficiem esse substantiam et esse separata. Postea inquirit 40 de essentiis, quae nec sunt

corpora nec in corporibus. De quibus in primis inquirit, an sint essentiae an non, et

demonstratione probat, quod sint essentiae. Deinde inquirit de eis, an sint plures an non, et

demonstrat quod sint plures. Postea inquirit, an sint finitae numero an non, et demonstrat

quod sint finitae. Deinde inquirit, an ordines eorum in perfectione sint aequales vel

inaequales, et demonstratione probat, quod inaequales. Deinde probat, quod ipsae secundum

suam multitudinem surgunt a minore ad perfectiorem et a perfectiore, usquequo perveniunt

ad postremum perfectum, quo perfectius nihil esse potest, nec inesse potest ei aliquid esse

simile nec aequale nec contrarium, et quousque pervenitur ad primum, quo nihil potest esse

prius, et ad praecedens, quo nihil potest esse praecedens magis, et ad esse, quod impossibile

est acquiri ab alia re; et quod illud esse est unum et primum et praecedens absolute; et

demonstrat, quod reliqua esse posteriora sunt eo in esse et quod ipsum esse primum est illud,

quod confert omni, quod est praeter ipsum, esse; et quod ipsum unum primum est illud, quod

confert omni, quod est praeter ipsum, unitatem; et quod ipsum verum primum est illud, quod

omni habenti veritatem praeter ipsum confert veritatem – et quomodo conferat illud; et quod

impossibile est aliquo modo in eo esse multitudinem, immo 41 illud est, quod supra omnia

Page 20: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

21

dignius est nomine et significatione unius et entis et veri et primi. Deinde ostendit, quod illud

tantum, quod est istarum proprietatum, debet credi, quod sit Deus, cuius gloria sublimis.

Postea docet, qualiter essentiae proveniunt ab eo et qualiter adeptae sunt esse ab eo. Deinde

inquirit de ordinibus essentiarum, et qualiter adveniunt eis illi ordines, et quomodo meretur

unaquaeque esse in eo ordine, in quo est; et declarat, qualis est connexio eorum ad invicem et

quibus rebus sit ipsa connexio. Deinde progreditur ad comprehendendas reliquas operationes

Dei in essentiis, usquequo comprehendat eas omnes. Ostendit etiam, quod in nulla earum est

defectus neque discordia neque malitia ordinis sive compositionis nec diminutio neque

superfluitas. Postea destruit errores quorundam de Deo et operationibus eius opinantium

infinitatem et diminutionem in eo et in operationibus eius et in essentiis, quas creavit.

Utilitas autem huius scientiae est profectus certitudinis principiorum singularum artium et

certitudo eorum, quae sunt eis communia, quid sint. Utilitas enim absolute triplex est: alia est

enim utilitas, quae provenit ab inferiore, alia, quae ab aequali, et haec utraque dicitur servitus;

alia, quae provenit a 42 superiore, et haec dicitur procuratio sive regimen. Taliter haec

scientia est utilis omnibus aliis scientiis; sicut enim haec scientia est illis principium essendi,

sic est etiam principium certitudinis sciendi illas. Cum autem theologia et mathematica

utraque abstracta dicatur, in hoc tamen differunt, quod mathematica formas materiales a

materia, in qua sunt, per intellectum abstrahit, et sic de illis abstractis simpliciter et

universaliter agit, theologia vero ea, de quibus agit, per intellectum a materia non abstrahit,

quia ea prorsus absque materia esse intelligit. Utraque igitur abstracta dicitur, quia de rebus,

prout extra materiam sunt, utraque loquitur. Sed mathematica agit de abstractis a materia per

intellectum, theologia de separatis a materia per effectum. Illa enim habent esse in materia,

sed intelliguntur absque materia, haec vero simul habent esse et intelligi extra materiam. Illa

enim sunt formae materiales, haec vero sunt substantiae intellectuales; illa sunt in subiecto,

ista sunt subiectum.

Postquam autem, quid circa unamquamque trium universalium speculativae philosophiae

partium inquirendum est, consideravimus, nunc, quid circa unamquamque particularium

suarum scientiarum considerandum est, inquiramus. Sed quoniam scientiae eloquentiae

tempore priores sunt scientiis sapientiae, iuxta illud: „Sermo datur multis, animi sapientia

paucis“, principium autem omnium scientiarum grammatica est, utpote 43 quae docet primo

elementa articulatae vocis, qua docetur et discitur omnis ars, scilicet loquendo, narrando,

interrogando et respondendo: ideo, quid circa ipsam considerandum est, in primis videamus.

Page 21: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

22

De grammatica

Igitur circa grammaticam sicut circa unamquamque aliarum ista consideranda sunt: quid sit

ipsa, quid (!) genus eius, quae materia, quae partes, quae species, quod officium, quis finis,

quod instrumentum, quis artifex, quare sic vocetur et quo ordine docenda et discenda sit.

Scientiam definiendi haec et dividendi et rationibus comprobandi antiqui artem ‚extrinsecus‘

vocant, eo quod prius extra, antequam ad agendi doctrinam perveniatur, oportet ista praescire;

‚intrinsecus‘ autem appellant ipsam doctrinam regularum et praeceptorum, quibus hominem

ad agendum secundum artem informant, ad quorum notitiam istorum cognitio necessaria est.

Non autem ista sic distinguimus quasi artem extrinsecus et intrinsecus duas artes esse

velimus, sed quod hiis duobus modis una et eadem ars docetur; quemadmodum unam et

eandem domum aliter attendimus, cum extrinsecus figuram eius, altitudinem et materiam et

superficiem parietum consideramus, aliter, cum ingressi intus dominum et familiam totamque

supellectilem contuentes et in eius tricliniis quiescentes variis ferculis saciamur. Sic ergo

doctrina horum, quae ‚extrinsecus‘ dicuntur, non instruit artificem ad agendum secundum

artem, sed ad 44 cognoscendum, quod necessarium est scire ante artem; turpe enim esset

alicui, si aliquam artem exerceret, et, quid ipsa esset et cuius generis, et quam materiam

haberet et cetera, quae praemissa sunt, ignoraret. Cum autem omnis ars dividatur in theoricam

et practicam, quoniam vel habetur in sola cognitione mentis – et est theorica – vel in exercitio

operis – et est practica –: profecto ars extrinsecus pertinere videtur ad theoricam, ars vero

intrinsecus ad practicam. Ars enim extrinsecus non tradit actum, sed scientiam tantum; ars

vero intrinsecus et actum dat et scientiam. Cum enim traduntur nobis praecepta pertinentia ad

artem, et actum dant nobis et scientiam: actum,8 quoniam per eam docemur agere secundum

artem; scientiam, quia per regulas et praecepta, quae discimus, scientiam operandi secundum

artem nobis acquirimus. Singula autem, quae proposita sunt, suo ordine exequamur: et

primum quid ipsa sit.

Grammatica est ars vel scientia gnara recte loquendi, recte scribendi. Notandum autem, quia

una et eadem res est ars et scientia, doctrina et disciplina et facultas. Ars et doctrina dicitur

quantum ad doctorem, qui regulis et praeceptis suis nos constringit et artat ad operandum

secundum artem. Unde et ars dicitur ab artando et doctrina a docendo. Disciplina vero dicitur

respectu discipuli, quia discitur, sed scientia, cum iam 45 in anima retinetur; nam dicente

8 Wir lesen mit Baurs Hss. C, P und R: actum statt artem

Page 22: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

23

Aristotele, omnis scientia in anima est. Sed quia omnis scientia prius est in dispositione et

postea in habitu, ideo cum scientia sit habitus mentis, appellatur facultas, quia dat homini

facultatem operandi secundum artem.

Grammatica igitur est ars vel scientia gnara, i.e. perita, recte loquendi et recte scribendi:

recte, i.e. sine vitio soloecismi et barbarismi. Soloecismus est vitiosa ordinatio dictionum in

oratione; cum scilicet non coniunguntur dictiones in oratione secundum earum accidentia:

quod fit, cum casus non coniungitur consimili casu vel numerus numero vel tempus tempori

vel persona personae et similia, ut: „Dominus venit ad domo sua.“ Barbarismus vero est

vitiosa prolatio litterarum vel syllabarum in dictione, cum scilicet productam syllabam

breviter pronuntiamus, et e contrario.

Unde ad evitanda haec vitia scientia linguae, quae omnium scientiarum naturaliter prima est,

primum in duo dividitur, scilicet in scientiam considerandi et observandi, quid unaquaeque

dictio significet apud gentem illam, cuius lingua est, et in scientiam observandi regulas

illarum dictionum. Illa est scientia intelligendi, ad quid significandum singulae dictiones sint

impositae, ista est scientia ordinandi singulas dictiones in oratione ad significandum

conceptiones animae. Illa naturaliter solo auditu addiscitur a parvulis, haec doctrina et studio

addiscitur ab adultis. Illa solo usu audiendi, ista regulis magisterii apprehenditur. 46 Illa

variatur apud omnes secundum diversitatem linguarum, haec paene eadem est apud omnes

secundum similitudinem regularum, quoniam in omni arte, tam practica quam theorica, tam

liberali quam fabrili, regulae sunt generaliter comprehendentes omnia vel plura ex hiis, de

quibus ars illa tractat. Quae quidem ad hoc inventae sunt, ut per eas cognoscamus, si forte in

aliquo illius artis erramus, et per eas id, quod in arte est facilius, comprehendamus et

observemus, singulae autem res non fiunt ars, nisi cum comprehenduntur regulis

comprehensivis in anima hominis secundum ordinem cognitum. Non solum autem omnem

huiusmodi orationem, verum etiam omne instrumentum, per quod deprehenditur, si forte in

arte aliqua erratur, antiqui Romani regulam vocabant; ut in arte fabrili perpendiculum,

circinus et alia similiter in aliis.

Quia igitur recte scribendi recteque loquendi regulae in sola arte grammatica inveniuntur,

ideo ipsa merito scribendi et loquendi recte scientia esse perhibetur.

Cum autem ‚genus‘ multis modis dicatur, scilicet cogitatio et quod de pluribus praedicatur,

tamen quando cum hoc ad47iuncto, scilicet genus artis, dicitur, sine dubio pro qualitate

accipitur. Genus igitur artis est qualitas eius secundum suum effectum. Huius autem qualitatis

est haec ars, quod ipsa est litteralis scientia; hunc enim effectum habet in eis, qui in se

Page 23: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

24

student, quod eos reddit litteratos. ceterae vero artes non habent hunc effectum: rhetorica vero

non facit litteratum, sed facundum, et logica disertum, disciplinales vero artes efficiunt

sapientes; sola ergo grammatica studiosos sibi efficit principaliter litteratos in recte loquendo

et recte scribendo.

Materia vero cuiuslibet artis est id, qoud artifex tractare debet secundum artem. Materia igitur

huius artis est vox sine elementum. De hoc enim tractat artifex ostendendo ea, quae sibi

accidunt, vel scribi et proferri vel per se vel cum aliis. Sed si cum aliis, vel in syllabam vel in

dictionem vel in orationem.

Sequitur de partibus artis. Partes artis dicuntur ad similitudinem partium integralium, quae

convenientes in unum reddunt integrum totum. Ac per hoc partes artis sunt ea, quorum

scientiae eum, in cuius mente conveniunt, in illa arte perfectum reddunt. Partes igitur

grammaticae apud omnes gentes sunt septem, scilicet: scientia dictionum simplicium et

scientia orationum et scientia regularum de dictionibus, quando compo48nuntur in oratione,

et scientia regularum ad recte scribendum et scientia regularum ad recte loquendum et

scientia regularum ad versificandum.

Scientia autem simplicium dictionum docet, quid uanquaeque dictio significet: scilicet vel

genus vel speciem vel aliquid aliud huiusmodi. Dictionum enim significantium in omni

lingua aliae sunt simplices, ut ,homo‘ et ‚animal‘, aliae compositae, ut ‚homo est animal‘.

Simpilicium autem aliae sunt propriae, ut ‚Socrates‘ et ‚Plato‘, aliae sunt communes, ut

‚homo‘ et ‚animal‘. Communium autem aliae sunt nomina, aliae verba, aliae ceterae partes

orationis. Sed haec divisio non est eadem apud omnes gentes. Quocumque autem modo fiat,

unicuique accidunt propria. Nam nominibus accidunt masculinitas et feminitas, pluralitas et

singularitas et quaedam alia; verbis vero accidunt modi et tempora et quaedam alia.

Scientia vero de dictionibus compositis est de orationibus, quibus apud gentem illam utuntur

oratores vel versificatores vel sapientiores apud eos vel eloquentiores.

Scientia vero de regulis dictionum simplicium in primis inquirit de prolatione litterarum et de

numero earum, et de vocalibus et de non-vocalibus, et de litteris, quae cui coniungantur in

syllabam, et de syllabis, quae cui coniungantur in dictionem, et 49 de dictionibus et

accidentibus cuiusque earum.

Scientia vero de regulis dictionum, quae componuntur, docet, quae cum qua dictione

ordinetur in oratione. Compositio vero dictionum alia fit ad faciendam orationem ut: ‚homo

est animal‘; alia ad augmentandam vel minuendam vel aliquo modo alterandam dictionis

Page 24: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

25

significationem; ad augmentandam ut: ‚praepotens‘; minuendam ut: ‚impotens‘; alterandam

ut: ‚compotens‘.

Et scientia de regulis recte scribendi docet, quae littera cum qua scribi debeat, et cum qua

non; et haec vocatur orthographia.

Scientia vero de regulis recte loquendi docet distinctiones, subdistinctiones, medias

distinctiones; docet etiam accentus graves et acutos et circumflexos.

Scientia vero de regulis versificandi primum docet, quae syllaba sit brevis vel longa, postea

de pedibus et caesuris; deinde de variis generibus metrorum. Varietatem autem metrorum

facit numerus vel diversitas pedum; et singula metra appellantur vel a nomine pedis vel

inventoris.

Partes igitur artis grammaticae hae sunt, quia in quem omnes istae conveniunt, in scientia

artis grammaticae perfectum reddunt. Qui autem dicunt litteram, syllabam, dictionem,

orationem partes esse artis grammaticae, falluntur. Partes enim materiae sunt, non artis. 50

Species vero artis sunt ea, in quorum unoquoque tota ars continetur ad similitudinem

specierum generis, in quarum unaquaque totum genus invenitur. Species igitur artis

grammaticae sunt genera linguarum ut latina, graeca, hebraea, arabica et similia, quoniam in

unaquaque earum invenitur tota grammatica cum omnibus partibus suis.

Officium autem cuiuslibet artis est id, quod artifex debet facere secundum artem. Offcium

igitur huius artis est, recte scribere et recte loqui. Recte siquidem ad remotionem soloecismi

et barbarismi. Scribere autem est figuras pronuntiabiles competenter ordinare, ut inde possit

fieri pronuntiatio. Legere vero est ex figuris visis pronuntiationem colligere. Et nota, quod

soloecismus potest fieri in loquendo et scribendo; sicut enim vitiose pronuntiat, qui dicit:

‚dominum venit‘, ita et vitiose scribit, qui sic scribit. Similiter barbarismus potest fieri in

loquendo et scribendo; sicut enim vitiose pronunciat, qui penultimam huius dictionis

‚dóminus‘ producto accentu profert, ita vitiose scribit, qui notulam ad productam eam

designandam super eandem syllabam ponit. Habent enim scriptores notulas quasdam

corripiendi vel producendi syllabas. Nota autem, quod non ubicumque ponitur soloecismus

vel barbarismus vitium est; fiunt enim in auctoribus schemata, i.e. figurae; et tunc, quamvis

sit soloecismus vel barbarismus, tamen vitium non est. Unde Isidorus: „Figura est vitium cum

ratione.“ Sed si nulla ibi ratio consideretur, non est figura, sed vitium. 51

Finis autem est id, ad quod tendit artifex per officium, et perpenditur ex officio finis. Finis

igitur huius artis est recte scribere et recte loqui.

Page 25: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

26

Instrumentum autem artis est id, per quod artifex operatur in materiam. Ars autem ista

secundum duplicem effectum, quo docet recte loqui et recte scribere, duplex similiter habet

instrumentum. Nam instrumentum loquendi sunt illa novem instrumenta naturalia, quibus vox

formatur et sine quibus locutio exterius non profertur, ut duo labia, superiores dentes et

inferiores, lingua, palatum et duae arteriae et plumo. Et a poetis dicuntur haec novem musae,

quasi ‚moyse‘ a ‚moys‘, quod est ‚aqua‘. ‚Musa‘ enim primitus nomen consonantiae fuit; et

fuit sumptum ab hydrauliis musicis instrumentis. Quae hydraulia dicta sunt ab ‚hydor‘, quod

est ‚aqua‘. Solebant enim antiqui ponere in aqua instrumenta quaedam, quae, motu aquae

reciproco compulsa, inter se proportione quadam adaequata, reddebant concordem sonitum.

Et quia in aqua per instrumenta aquatica tantum fiebat consonantia, ideo ‚musa‘ vocabatur a

‚moys‘, quod est aqua, et inde hoc nomen ‚musa‘ translatum est ad illa naturalia instrumenta,

quibus vox formatur. Sicut enim in aquaticis instrumentis quaedam proportio et concordia

erat, qua sibi ad invicem adaequabantur ad vocem formandam. Unde et grammatica musica

dicitur, quia illa instrumenta, ut dictum est, necessaria 52 sunt ad formandam litteram

pronuntiatione et dictione et cetera, de quibus agit grammatica. Unde dicit Priscianus, quod

utriusque possederit artem musicae grammaticus.

Ad scribendum vero alia sunt instrumenta, scilicet: manus, calamus, carta et encaustum. quia

enim loqui naturale est, scribere vero artificiale, ideo instrumenta illius sunt naturalia, huius

vero artificialia.

Artifex vero est, qui agit in materiam per instrumentum secundum artem. Artifex igitur hic

est grammaticus, i.e. litteratus. Et nota, quia alius est litterator, alius litteratus: litterator est,

qui sine arte aliqua scit exponere aliquid de auctoribus, nec tamen scit ea, quae considerari

debent circa litteram vel syllabam, dictionem vel orationem; litteratus vero est, qui omnia

haec arte cognoscit.

Quare sic dicatur videndum est: Grammatica dicitur a ‚gramaton‘, quod est ‚littera‘. Quidam

dicunt, quod ideo accepit nomen a litteris, quia de eis agit. Contra quos, cum dicitur, cur

similiter non est dicta ‚syllabalis‘ vel ‚dictionalis‘, quia de istis agit, ad hoc ipsi respondent,

quia a digniore parte dicta est grammatica, i.e. litteralis. Quamvis enim agat de syllabis et

dictionibus et orationibus, tamen potius ideo dicitur a litteris, quia omnia haec constant a

litteris. Et ideo littera est dignior omnibus illis. Vel ideo tantum a litteris, ut ipsi dicunt,

nomen accepit, quia consuetudo est auctorum ex prin53cipiis libros suos intitulare, ut liber

Geneseos a prima parte sui nomen accepit, quamvis non ubique in eo agatur de generatione.

Page 26: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

27

Nos autem dicimus, quod ideo a litteris nomen accepit, quasi ab effectu suo: eo quod

litteratum reddit.

Ordo autem huius scientiae hic est, videlicet: ut quia ipsa est scientia recte loquendi et recte

scribendi, ideo prima ante omnes scientias legatur, et tam diu in cunabulis eius puer

erudiendus nutriatur, quousque, factus peritus loquendi et scribendi, ad alias scientias

discendas transferri dignus videatur. In ordine autem, quo docenda et discenda est, primo

occurrit tractatus de littera, circa quam haec consideranda sunt: quid sit et quot et quomodo

scribantur et nominentur et proferantur. Postea de syllaba haec similiter attendenda sunt: quid

sit et ex quibus et quot litteris syllaba constet et quomodo litterae debeant ordinari ad

constituendam syllabam; et deinde de hiis, quae accidunt syllabae: tempus et accentus. Tertio

loco de dictione ostendendo: quid sit et ex quibus et ex quot syllabis constet dictio, et de

speciebus eius et de accentibus eius. Ad ultimum de oratione: quid sit et quomodo

exdicitonibus componatur et de speciebus eius, quod alia est intransitiva, alia transitiva, alia

retransitiva, alia reciproca. Haec igitur sunt, quae circa artem grammaticam extrinsecus

considerari oportet.

De poetica

Circa artem quoque poeticam illa eadem consideranda sunt, scilicet: quid ipsa sit, quid genus

eius, quae materia, quae 54 species, quae partes, quod officium, quis finis, quod

instrumentum, quis artifex, quare sic vocetur, quo ordine legenda sit.

Quid ipsa sit, sic definitur: Poetica est scientia componendi carmina metrice. Metrum est

temporum et pedum distincta varietate modulata oratio; et dicitur metrum a mensura, eo quod

certis pedum mensuris atque spatiis terminatur, neque ultra dimensionis tempora constituta

progreditur, ‚mensura‘ enim graece ‚metrum‘ dicitur; tempus autem consideratur in

productione vel corruptione syllabae; pes est syllabarum et temporum certa dinumeratio.

Genus huius artis est, quod ipsa est pars civilis scientiae, quae est pars eloquentiae, non enim

parum operatur in civilibus, quod delectat vel aedificat in scientia vel in moribus. Materia

huius artis duo sunt: quia aut res gesta aut res ficta.

Narratio autem rei gestae historia est, per quam ea, quae inter praeteritum facta sunt,

dignoscuntur ut: „Arma virumque cano Troiae, qui primus ab oris.“ Dicitur autem historia

‚apo tu istori‘ graeco, quod est videre vel cognoscere. Apud veteres enim nemo scribebat

historiam, nisi is, qui interfuisset et ea, quae conscribenda essent, vidisset. Melius enim

Page 27: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

28

oculis, quae fiunt, deprehendimus quam quod auditu colligi55mus. Res autem ficta alia est,

quae fieri potuit, et dicitur argumentum ut parabolae Evangelii, alia est, quae fieri non potuit,

et dicitur fabula. Fabula enim a fando nomen accepit, quia in solo fatu consistit. Fabularum

autem aliae causa delectandi, aliae causa aedificandi a poetis fictae sunt: causa delectandi, ut

quas dicit vulgus vel quas Trencius composuit, quae vero causa aedificandi fiunt, aliae fiunt

ad naturam rerum, aliae ad mores hominum: Ad naturam rerum, ut Vulcanus dicitur claudus,

quia per naturam numquam rectus est ignis. Sic et per illam triformen bestiam, cuius

principium leo, postremum draco, medium describitur capra, aetates hominum distinguere

voluerunt, quarum prima adolscentia ferox ut leo, media vero, scilicet iuventus, lucidissima9

ut capra, eo quod acutissime videat, tertia senectus casibus inflexis est draco. Ad mores

autem, ut fabulae Aviani vel Horacii, ubi mus muri vel mustela vulpeculae loquitur. Et istae

dicuntur ‚apologi‘, i.e. sermones ad aliud accommodi. Hoc enim totum ad mores fingitur, ut

ad rem, quae intenditur ficta quadam ratione, sed veraci significatione veniatur. Haec igitur

sunt materia artis poeticae, quia de hiis tractat poeta.

Species autem eius sunt, sicut in grammatica, genera linguarum, in quarum unaquaque tota

exercetur.

Partes vero eius sunt diversa genera metrorum. Quorum alia a nominibus pedum appellantur,

ut dactylicium et iambicum; alia a numero pedum, ut hexametrum et penta56metrum; alia a

nominibus inventorum, ut sapphicum et glyconium; alia a rebus, quae describuntur, ut

heroicum et elegiacum.

Officium autem huius artis est ordinare dictiones in oratione secundum numerum pedum et

temporum, prout exigit lex metri.

Finis eius est aut ludicris delectare aut seriis aedificare, iuxta illud:

Aut prodesse volunt, aut delectare poetae.

Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci.

Instrumentum eius est poema. Poema vero est carmen metrice compositum causa

delectationis vel utilitatis inventum. Poematis autem tria sunt genera: aut enim activum vel

imitativum est, aut enarrativum, aut commune vel10 mixtum. Activum est, in quo personae

loquentes introducuntur sine poetae interlocutione, ut tragoediae et comoediae. Quo, apud

9 Wir folgen dem Wortlaut Isidors, den Gundissalinus hier zitiert; Baur: iocundissima 10 Wir lesen mit Baurs Hss. C, D und P sowie dem hier von Gundissalinus zitierten Beda: vel statt aut

Page 28: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

29

nos, genere scripta sunt Cantica caticorum. Enarrativum est, in quo ipse poeta loquitur sine

ullius11 interpositione personae, ut se habent tres libri Georgici toti et prima pars quarti et

apud nos parabolae Salomonis et Ecclesiastes, quae in sua lingua, sicut et Psalterium, metro

constat esse scripta. Commune vero vel mixtum est, in quo ipse poeta loquitur et personae

loquentes introducuntur, ut sunt scripta Homeri et Aeneide Vergilii et apud nos historia beati

Job, quamvis haec in sua lingua non tota poetico, sed partim rhetorico partim sit metrico vel

rhythmico scripta sermone. 57

Artifex autem est poeta, qui secundum artem poetriae novit carmina componere.

Poetica vero sive poetria a ‚poemate‘, instrumento scilicet suo, dicitur, eo quod tota

poematibus exercetur.

Post grammaticam vero legenda est poetica. Cum enim primum grammatica ex litteris

syllabas, ex syllabis dictiones, ex dictionibus orationes secundum earum accidentia

componere doceat, consequenter poetica artis ex syllabis pedes ex pedibus metra observata

ratione temporum facere demonstrat.

Si quis igitur notitiam poeticae artis habere desiderat, necesse est, ut tempora syllabarum et

species pedum, ex quot et ex quibus pedibus unumquodque metrum constet, agnoscat, de

quibus breviter pauca subicimus, quibus ad notitiam poeticae artis lectorem nostrum

introducamus. Omnis ergo syllaba habet tempus. Tempus autem est mora vocis, qua ipsa

profertur. Omnis igitur syllaba aut est brevis et habet unum tempus; aut est longa et habet duo

tempora; aut est communis et habet unum et semis. Cum igitur pedes constent ex syllabis, sed

alii ex duabus, alii ex tribus, alii ex quattuor, profecto, qui ex duabus syllabis constant, non

nisi quattuor esse possunt: aut enim ambae sunt longae temporum quattuor ut ‚aestas‘, et

dicitur spondeus; aut ambae sunt breves, et dicitur pirrichius duorum temporum ut ‚malus‘;

aut prima 58 longa et secunda brevis, et dicitur trochaeus temporum trium ut ‚tendit‘; aut

prima brevis et secunda longa, et dicitur iambus temporum trium ut ‚boves‘.

Trisyllabi vero sunt octo: aut enim constat ex tribus brevibus, et dicitur tribrachys temporum

triu ut ‚dominus‘; aut e contrario constat ex tribus longis, et dicitur molosus temporum sex ut

‚scripserunt‘. Item aut constat ex duabus brevibus et longa, et dicitur anapestus temporum

quattuor ut ‚pietas‘; aut e contrario constat ex longa et duabus brevibus, et dicitur dactylus

temporum quattuor ut ‚tradidit‘. Item aut constat ex brevi et longa et brevi, et dicitur

amphibrachys temporum quattuor ut ‚timebit‘; aut e contrario constat ex longa et brevi et

longa, et dicitur amphimacrus temporum quinque ut ‚tartaris‘. Item aut constat ex brevi et

11 Wir lesen mit Baurs Hss. C und P sowie Beda: ullius statt illius

Page 29: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

30

duabus longis, et dicitur bachius temporum quinque ut ‚poetae‘; aut e contrario constat ex

duabus longis et brevi, et dicitur antibachius temporum quinque ut ‚contemptor‘.

Tetrasyllabi vero sunt sedecim. Aut enim constat ex quattuor brevibus, et dicitur

proceleumaticus temporum quattuor ut ‚ariete‘; aut e contrario constat ex quattuor longis, et

dicitur dispondeus, quia ex duobus spondeis, temporum 59 octo ut ‚consumpserunt‘. Item aut

constat ex brevi et longa et brevi et longa, et dicitur diiambus, quia constat ex duobus iambis,

temporum sex ut ‚propinquitas‘; aut e contra constat ex longa et brevi et longa et brevi, et

dicitur ditrochaeus, quia constat ex duobus trochaeis, temporum sex ut ‚cantilena‘. Item aut

constat ex brevi et duabus longis et brevi, et dicitur antispastus temporum sex ut ‚amabuntur‘;

aut e contra constat ex duabus brevibus et duabis longis, et dicitur choriambus temporum sex

ut ‚omnipotens‘. Item aut constat ex duabus brevibus et duabus longis, et dicitur ionicus

maior temporum sex ut ‚docuerunt‘; aut e contra constat ex duabus longis et duabus brevibus,

et dictur ionicus minor temporum sex ut ‚cantabimus‘. Item aut constat ex prima et longa et

tribus brevibus, et dicitur paeon primus temporum quinque ut ‚sollicitus‘; aut ex secunda

longa et tribus brevibus, et dicitur paeon secundus temporum quinque ut ,amabimus‘; aut

constat ex tertia longa et tribus brevibus, et dicitur paeon tertius temporum quinque ut

‚dominator‘; aut constat ex quarta longa et tribus brevibus, et dicitur paeon quartus temporum

quinque ut ‚celeritas‘.

Istis quattuor contrarii sunt quattuor pedes, qui dicuntur epitriti. Aut enim constat ex prima

brevi et tribus longis, et dicitur epitritus primus temporum septem ut ‚sacerdotes‘; aut ex

secunda brevi et tribus longis, et dicitur epitritus secundus temporum septem ut ‚conditores‘;

aut ex tertia 60 brevi et tribus longis, et dicitur epitritus tertius temporum septem ut

‚contempserunt‘; aut ex quarta brevi et tribus longis, et dicitur epitritus quartus temporum

septem ut ‚docuerint‘.

Qui vero ex pluribus quam quattuor syllabis pedes constant, sine nomine generaliter syzygiae,

i.e. coniugationes, dicuntur, quoniam non in praecedentes pedes necessario resolvuntur. Ex

hiis ergo necessario sequitur, quia nulla est latina dictio quoteumque syllabarum, quae vel pes

aliquis non sit, vel in pedes resolvi non possit. Nunc restat ostendere, ex quibus et quot

pedibus unumquodque metrum constet. Sed quia metris hexametro et pentametro quasi

dignioribus frequentius utimur, ideo de hiis primum tractare debemus. Metrum hexametri

recipit pedes spondeum, dactylum atque trochaeum. Sed spondeum ubique nisi in quinto

loco, dactylum ubique nisi in ultimo, trochaeum vero non nisi in ultimo. Hoc metrum dicitur

hexametrum, quia ex sex pedibus constat, unde dignius est ceteris propter senarii

Page 30: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

31

perfectionem. Dicitur dactylicum, quia ipsum in quinque locis recipit vel in quinto tantum et

spondeo aequipollet. Dicitur heroicum eo, quod hoc maxime heroum, i.e. fortium virorum

gesta describantur. Unde Horacius:

61

Res gestae regumque ducumque et tristia bella,

Quo metro scribi possint monstravit Homerus.

Metrum vero pentametrum dicitur, quia ex quinque pedibus constat, recipit autem ubique

dactylum, spodeum vero non nisi in primo et secundo loco.

Dividitur autem hoc metrum scandendo in duas pentemimeres, quarum utraque continet duos

pedes et syllabam, scilicet prima pentemimeris recipit spondeum sine dactylum, secunda non

nisi dactylum, unde secunda pentemimeris heroica dicitur. Cum autem hoc metrum superiori

coniungitur, ita, ut illud praecedat et hoc sequatur, carmen elegiacum vocatur, i.e. miserorum.

‚Elegos‘ namque miseros appellant philosophi et huius modulatio carminis querelae congruit

miserorum. Cavendum est autem in hoc elegiaco carmine, ne de summa pentametri versus

alquid remaneat, quod sequens hexameter recipiat.

Sed quia in ecclesiasticis hymnis iambico metro et sapphico frequenter utimur, ideo de hiis

etiam adiciemus. Iambicum metrum recipit iambum ubique, sed spondeum non nisi in

imparibus locis. Unde Horacius ait: „Spondeos stabiles in iura paterna recepit.“ Ita tamen, ut

nec a secunda nec a quarta sede recedat. Iambicum autem metrum aliquando est dimetrum,

aliquando trimetrum. Quia enim duo pedes faciunt unum metrum, tunc 62 cum iambicum est

dimetrum, necessario est ex quattuor pedibus et octo syllabis, ut est hoc: „Nunc, sancte, nobis

spiritus.“

Cum vero est trimetrum, constat ex sex pedibus et duodecim syllabis, ut est illud Horacii:

„Ibis Liburnis inter alta navium.“

Metrum vero sapphicum dactylicum pentametrum constat ex trochaeo, spondeo, dactylo et

duobus trochaeis ut: „Iste confessor“, „Virginis proles“, „Ut queant laxis“.

Post tres autem versus semper requiritur quartus constans ex dactylo et spondeo sine

trochaeo, hoc metrum dicitur pentametrum, quia ex quinque pedis constat; dactylicum a

principali pede; sapphicum ab inventore: Sappho enim puella hoc prius invenit. Utitur etiam

ecclesia metro asclepiadeo, quod constat ex spondeo et choriambo et duobus dactylis sive

Page 31: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

32

spondeo et duobus choriambis et pyrrhichio sine iambo ut: „Sanctorum meritis inclita

gaudia.“

Post tres autem versus sequitur quartus versus constans ex spondeo et duobus dactyli ut:

„Victorum genus optimum.“

Et de metris nunc ista sufficiant. Quisquis autem plurima, quae restant metra, scire desiderat,

Odas Horacii vel Boethium De consolatione legat.

Sed quod ecclesia rhythmis etiam utitur, oportet ut de hiis aliquid adiciatur. Videtur autem

rhythmus metris esse consi63milis, quia est verborum modulata compositio non metrica

ratione, sed numero syllabarum ad utilitatem aurium examinata, ut sunt carmina vulgarium

poetarum. Et quidem12 rhythmus per se sine metro esse potest; metrum vero sine rhythmo

esse non potest. Quod liquidius ita definitur: Metrum est ratio cum modulatione; rhythmus est

modulatio sine metrica ratione. Plerumque tamen casu quodam invenies etiam rationem in

rhythmo non artifici moderatione13 servatam, sed sono et ipsa modulatione ducente, quae

vulgares poetae quamvis rustice, docti faciunt docte, sicut ad instar iambici metri factus est

hymnus ille pascalis:

Rex aeterne domine

Rerum creator omnium

Qui es et ante saecula

Semper cum patre filius.

In rhythmo ergo consideratur numerus syllabarum sine tempore, aliquando cum finis

similitudine, aliquando non. In metro vero attenditur numerus et tempus, aliquando cum

consonantia, aliquando sine consonantia.

[De rhetorica]

Circa artem quoque rhetoricam haec eadem consideranda sunt, scilicet: quid sit ipsa, quod

genus eius, quae materia, quae partes, quae species, quod officium, quis finis, quod

instrumentum, quis artifex , quare sic vocetur, quo ordine sit legenda.

12 Wir lesen mit Baurs Hs. D sowie Beda, den Gundissalinus hier zitiert: quidem statt quod – und ändern entsprechend die Interpunktion. 13 Wir folgen dem Wortlaut Bedas; Baur: artifici modulatione

Page 32: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

33

64 Quoniam definitiones istorum iam supra posuimus, eas hic repetere superfluum

iudicamus.

Quidam enim sic eam definiunt: Ars rhetorica est scientia bene dicendi. Alii vero sic:

Rhetorica est scientia utendi in privatis et publicis causis plena et perfecta eloquentia. Sunt

alii, qui eam hoc modo definiunt: Rhetorica est scientia dicendi apposite ad persuasionem de

causa proposita. Definiunt etiam philosophi rhetoricam aliis modis. Quos modos, qui scire

desiderat, Quintilianum De instructionibus oratoris legat.

Genus autem artis rhetoricae est qualitas ipsius artificii secundum eius effectum. Hoc autem

est, quod ipsum artificium est pars civilis scientiae maior. Nam civilis ratio dicitur, quicquid

civitas rationabiliter digerit aut agit; dicimus enim ratio est hoc vel illud facere vel dicere.

Item civilis ratio dicitur scientia dicendi aliquid rationabiliter et faciendi, quod haec quidem

ratio scientia civilis dicitur, cuius pars integralis et maior rhetorica est. Nam sapientia, i.e.

rerum conceptio secundum earum naturam et rhetorica civilem scientiam componunt. Nisi

enim quis sapiens et eloquens fuerit, civilem sapientiam habere non dicitur. Maior vero pars

civilis scientiae dicitur rhetorica, quia magis operatur in civilibus causis, quam sapientia, cum

sine sapientia nihil prosit. Maximam enim virtutem habet eloquentia in civitate, sed si

sapientiae sit iuncta, sicut Tullius ostendit.

65 Item secundum Boethium genus artis rhetoricae est, quod ipsa est facultas, i.e. facundum

efficiens, quod est esse maiorem partem civilis scientiae. Dicitur enim una eademque scientia

et ars in magistro, quoniam regulis artat discipulum, et facultas in eodem, quoniam eum

efficit facundum.

Materia autem artis rhetoricae est hypothesis, quae a latinis causa dicitur, quoniam illam

orator secundum artem rhetoricam tractare debet. Hypothesis vero sine causa est res, quae

habet in se controversiam in dicendo positam de certo facto vel dicto alicuius certae personae,

ut haec controversia: an Orestes iure occiderit matrem suam. Non autem dico homicidium vel

furtum vel aliquid huiusmodi esse materiam artis rhetoricae, sed rem in controversia posita,

quae probabilibus argumentis aut vera aut falsa esse ostendi potest, ut cum argumentis

probabilibus ostenditur an Orestes iure matrem suam occiderit. Quae res causa dicitur, eo

quod causari dicitur de aliqua re aliquem impetere aut in litem ducere; vel eo causa dicitur,

quia antiqui dicebant causae de aliqua re querelare; inde causa dicitur quasi de aliqua re

querela; hypothesis vero, i.e. suppositum, dicitur, quoniam sub thesi continetur. Dicitur

eadem quaestio, implicata circumstantiis, i.e. certis determinationibus personarum, factorum,

causarum, locorum, temporum, modorum, facultatum; quae circumstantiae in hoc versiculo

Page 33: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

34

designantur: 66 „Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando.“ Sed quid sit

circumstantia, in Tullio dicetur.

Civiles autem controversiae aut de iusto ante iudices esse solent, et tunc illae controversiae

causae iudiciales dicuntur; aut de utili apud principem aut private per procuratores fiunt, et

tunc causae deliberativae dicuntur; aut de honesto apud populum in contionibus, et tunc

causae demonstrativae dicuntur. Sunt igitur hae tres res – iustum, utile, honestum – fines

omnium causarum, ex quibus causae nascuntur, i.e. civiles controversiae. Haec ergo causa

triplex materia est artis rhetoricae.

Partes autem artis rhetoricae quinque sunt: inventio, dispositio, pronuntiatio, memoria,

elocutio.

Sie enim hae res in aliquo conveniunt, perfectum oratorem reddunt; si vero una defuerit,

perfectus orator non erit. Et ex hac similitudine partes artis dicuntur, cum sint officia oratoris.

Species autem artis rhetoricae sunt genera causarum.

Genera vero causarum sunt qualitates causarum generales secundum ipsarum fines. Nam

fines causarum sunt, ut superius dictum est, aut iustum aut utile aut honestum. Inde ergo

omnes causae hanc qualitatem recipiunt, quod aut iudiciales aut demonstrativae aut

deliberativae dicuntur; generales vero dicuntur huiusmodi qualitates causarum, quoniam

unumquodque istorum generum omnes constitutiones continet; bene autem dicuntur genera

causarum, quoniam ex qualitatibus praedictorum finium omnes causae gignuntur. Species

ergo artis rhetoricae dicuntur genera causarum non quod rhetorica de ipsis praedicetur, sed

hac 67 similitudine, quoniam omnes partes rhetoricae in singulis causarum generibus

exercentur, sicut genus totum singulis speciebus inest.

Officium autem rhetoricae artis est id, quod orator debet facere secundum artem rhetoricam.

Hoc autem est dicere apposite ad persuadendum, i.e. dicere ea, quae conveniunt et sufficiunt

ad persuadendum, etsi orator non persuadet. Unde Aristoteles in primo Topicorum dicit:

„Orator non semper persuadebit, sed si de contingentibus nihil omiserit, sufficienter eum

propositum suum habere dicemus.“

Finis autem artis rhetoricae est id, ad quod tendit orator per officium. Id autem est persuadere

dictione. Hoc autem est persuadere, quantum in se dicente est, et si in auditoribus remaneat

semper, tum hunc finem ars consequitur. Similiter intentio artis sine oratoris est movere

auditores, ut sibi credant officium vero id solum, quod praediximus.

Page 34: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

35

Instrumentum vero artis rhetoricae est oratio rhetorica, quae constat ex quinque partibus:

exordio, narratione, partitione, confirmatione, epilogotione. Quae oratio idcirco instrumentum

dicitur, quoniam per eam orator agit sicut aliquis artifex per instrumentum agit in materiam.

68 Artifex vero huius artis est orator. Huius autem disciplinae perfecta cognitio oratorem

facit. Orator autem est vir bonus dicendi peritus, qui in publicis et privatis negoctiis plena et

perfecta utitur eloquentia.

Vir bonus consistit natura, moribus, artibus; dicendi peritus consistit artificiosa eloquentia,

quae constat quinque partibus: inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione

et fine officii, quod est aliquid persuadere. Ipsa autem peritia dicendi in tribus rebus consistit:

natura, doctrina, usu: natura ingenio, doctrina scientia, usu assiduitate.

Rhetor vero et orator in hoc differunt, quoniam rhetor quidem doctor artis est, orator autem,

qui secundum artem causas civiles tractare novit. Et saepe contingit, quod nec rhetores sunt

oratores nec oratores sunt rhetores.

Ars autem ista rhetorica dicitur a copia loquendi. ‚Rhetores‘ enim graece, ‚copia loquendi‘

latine dicitur. Inde rhetorica dicitur haec scientia, quod eloquentem faciat.

Post poeticam autem rhetorica discenda est: Nam cum grammatica sit prima et post

grammaticam poetica, profecto post poeticam discenda est consequenter rhetorica; ratio enim

exigit, ut qui primum per grammaticam docetur recte loqui, consequenter discat per poeticam

qualiter delectet auditorem vel prosit; deinde qui per poeticam delectare vel prodesse iam

novit, continuo discat per rhetoricam, qualiter persuadere et 69 movere auditorem possit. Iam

enim aliquantulum movit, qui delectavit, sed plus commovet, qui persuadet. Naturaliter ergo

post grammaticam poetica et post poeticam rhetorica sequitur, nam non sufficit recte loqui,

nisi et delectare studeat; nec delectare solum satis est, nisi et auditorem flectat.

Haec igitur sunt, quae circa artem rhetoricam extrinsecus inquirenda sunt.

De logica

Circa artem quoque logicam haec eadem inquirenda sunt: quid sit ipsa, quod genus eius, quae

materia, quae partes, quae species, quod officium, quis finis, quod instrumentum, quis artifex,

quare sic vocetur, quae sit eius utilitas, quo ordine discenda sit et docenda. Nunc

unumquodque suo ordine prosequamur:

Quid sit ipsa, sic definitur: Logica est ratio disserendi diligens, i.e. scientia disputandi integra.

‚Diligens‘ autem appositum est ad differentiam inventionis et iudicii. Inventio enim est

Page 35: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

36

scientia disserendi et iudicium similiter, sed per se neutrum diligens; logica vero, quia

utroque utitur, merito scientia disputandi diligens, i.e. integra, dicitur, quia neque inventio

neque iudicium sibi deesse videtur.

Genus autem logicae est, quod ipsa est pars et instrumentum philosophiae, quod sic

ostenditur: Res enim duobus modis sunt: sensibiliter scilicet, i.e. prout sensibus subiacent, et

intelligibiliter, prout mente concipiuntur. Rebus autem, prout 70 intelliguntur, accidit

universalitas, generalitas, specialitas, accidentalitas et similia, propter quae res, prout

intelliguntur, sunt genera, species et accidentia et similia. In ipsis enim sensibilibus nihil

horum est. Cum autem de ipsis sensibilibus sive intelligibilibus aliquid probare vel improbare

voluimus, necessario ad haec, quae intellectibus accidunt, scilicet genera et species et cetera,

logica recurrimus, ut per ea probemus, quae intendimus. Quia ergo per haec, quae solius

logicae sunt, fit omnis probatio vel improbatio, in omni arte philosophica, ideo secundum eo,

qui tenent, quod philosophia non tractat nisi de illis duobus generibus rerum, scilicet

sensibilium et intelligibilium, erit logica instrumentum. Sed secundum eos, qui tenent, quod

philosophia tractat de hoc etiam tertio modo, qui accidit intellectibus, logica erit pars et

instrumentum in aliis artibus. Sed quia videtur esse de hiis, quae sunt ex nostro opere, ideo

pertinebit ad illam partem philosophiae practicae, quae est civilis ratio.

Materia ergo huius artis est accidens intellectibus sive intentiones intellectae secundo, quae

apponuntur intentionibus primo intellectis secundum hoc, quod per eas pervenitur de noto ad

ignotum in probatione. Primo enim hominem sub accidentibus sentio; deinde sine

accidentibus, prout definitur, hominem intelligo, et quia intellectus homo convenit pluribus

differentibus numero, accidit ei specialitas et fit species. Universalitas ergo, quae accidit

rebus intellectis, ipsa est materia huius artis. De ipsa enim tractat logicus dividendo in species

suas dicens, quod universale aliud est essentiale, aliud accidentale. 71 Essentiale autem aliud

genus, aliud species, aliud differentia; accidentale vero aliud proprium, aliud commune.

Non est autem thesis materia huius artis, sicut quidam putant. Dicente enim Aristotele in

Analyticis, nulla scientia probat materiam suam; sed logica probat omnem thesim; thesis

igitur non est materia eius. Quod autem nulla ars probat materiam suam, hoc modo probatur:

Omnis ars habet principia sua, non quae probat, sed quibus probat cetera illius artis. Si einim

principia sua probaret, tunc illa, quibus probaret, notiora essent et fierent principia istorum, et

ita principia artis iam non essent principia. Unde in omni arte ponuntur quaedam principia,

quae conceduntur et postea in alia arte probantur, et ita nulla ars probat principia sua. Sed

Page 36: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

37

materia est unum de principiis eius, quare nulla ars probat materiam suam. Thesis igitur non

est materia logicae.

Sequitur de partibus: Secundum Alfarabium octo sunt partes logicae: Categoriae,

Perihermeneias, Analytica priora, Analytica posteriora, Topica, Sophistica, Rhetorica,

Poetica. Nomina autem librorum ponuntur pro nominibus scientiarum, quae continentur in

illis. Quarum partium unaquaeque habet proprium, de quo probat et quod intendit, et modum,

quo agit, et utilitatem, quae ex eo provenit. Sed quia pars quarta vehementioris probationis

est, ideo omnibus antecellit sublimitate et dignitate. Nam per totam logicam principaliter non

intenditur 72 nisi pars quarta. Reliquae vero partes non sunt inventae nisi propter14 quartam.

Unde tres partes, quae antecedunt eam ordine doctrinae, non sunt nisi praeparationes,

introductiones ad illam. Reliquae vero quattuor, quae eam sequuntur, duabus de causis

inventae sunt: Una est, quod quia unaquaeque est quasi instrumentum quartae parti,

profecto15 sustentamentum et adiutorium est aliquod ad illam, videlicet ut probabilius vel

persuasibilius paulatim assuescant moveri, qui inevitabili necessitate demonstrationis

nesciunt flecti, licet quorundam adiutorium sit maius et quorundam minus. Secunda vero

causa est propter cautelam; si enim partes istae non distinguerentur inter se propriis

nominibus et propriis regulis et propriis intentionibus, profecto contingeret, ut cum homo

vellet probationibus comprehendere veritatem et certitudinem de re aliqua, aliquando nescius

uteretur topicis vel rhetoricis vel sophisticis vel talibus, quae potius faciunt errare vel quae

nullam faciunt certitudinem, sed potius credi vel imaginari. Et sic deceptus rederet se

percepisse certitudinem, qui potius quaerens veritatem incideret in errorem vel in dubietatem.

Unde quattuor istae posteriores ad hoc sunt inventae et distinctae suis proprietatibus

regularum et intentionum, ut cum aliquis voluerit fieri topicus vel sophista vel aliquis eorum,

sciat, quibus regulis hoc fieri valeat et discernat inter artes, quibus fit certitudo, et quibus

fides vel opinio.

73 Ex praedictis autem octo quinque sunt, quibus sententia verficatur, scilicet: demonstrativa,

topica, sophistica, rhetorica, poetica.

Proprium autem est demonstrativae dare scientiam certissimam de proposita quaestione vel

apud se vel apud alium, cuius contrarium sit impossibile, in quo nulla fit fallacia.

Proprium est topicae fidem facere rei dubiae rationibus probabilibus, veris vel verisimilibus.

14 Wir lesen mit Baurs Hss. C, D und P: propter statt per 15 Wir lesen mit Baurs Hs. C: profecto statt profectio

Page 37: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

38

Proprium est sophisticae simulare et dissimulare et facere putare esse verum, quod non est

verum, et e contrario. Et sophistica quidem nomen virtutis est, per quam homo habet

scientiam decipiendi alium et ducendi in errorem, cum ipse in se bonus sit: Hoc enim nomen

‚sophista‘ compositum est apud graecos ex ‚sophos‘, quod est sapientia, et ex ‚estos‘, quod

est deceptio. Sophistica igitur dicitur sapientia deceptrix. Et sophista dicitur sapiens deceptor;

et omnis, cui virtus et modus locutionis inest ad decipiendum et ad duecendum in errorem,

cum ipse bene utatur arte sua, recte vocari potest sophista; cuius virtus est sophisticatio, et

operatio eius procedens ab eius virtute est opus sophistae.

Proprium est rhetoricae sermonibus suis persuasibilibus movere animum auditoris et inclinare

ad id, ad quod voluerit, 74 ut credatur sibi, quod dicit, et generet in eo cogitationem

proximam certitudini.

Proprium est poeticae sermonibus suis facere imaginari aliquid pluchrum vel foedum, quod

non est, ita ut auditor credat et aliquando abhorreat vel appetat; quamvis enim certi sumus,

quod non est ita in veritate, tamen eriguntur animi nostri ad abhorrendum vel appetendum,

quod imaginatur nobis. Imaginatio enim quandoque plus operatur in homine quam scientia

vel cogitatio; saepe etenim scientia vel cogitatio hominis contraria est eius imaginationi, et

tunc operatur homo secundum quod imaginatur, non secundum quod scit vel cogit, sicut hoc

quod dicitur: mel videtur esse stercus hominis. Istae ergo sunt species syllogismorum et

artium syllogisticarum et species locutionum, quibus utuntur homines ad verificandum

aliquid in rebus omnibus. Sed hae quinque hiis etiam nominibus appellari possunt:

certificativa, putativa, errativa, sufficiens, imaginativa. Et unaquaeque harum habet propria et

habet communia, in quibus communicat cum aliis.

Sed quia vertatis certa cognitio non habetur nisi per demonstrationem, idcirco necessarium

fuit, librum componi, in quo doceretur, qualiter et ex quibus demonstratio fieret. Propter quod

compositus est liber, qui Posteriora Analytica sive Liber demonstrationis dicitur.

75 Sed quia demonstratio non fit nisi syllogismo, syllogismus vero ex propositionibus

constat, idcirco necessarius fuit liber, in quo doceretur, ex quot et qualibus propositionibus et

qualiter secundum modum ex figuram syllogismus contexeretur. Et ob hoc facta sunt

Analytica priora.

Sed quia propositiones syllogismum componere non possunt, nisi ipsae prius a suis terminis

componantur, ideo necessarius fuit liber, qui doceret, ex quot et ex quibus terminis propositio

constaret, quod in libro, qui Perihermeneias dicitur, plene edocetur.

Page 38: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

39

Sed quia propositio ex terminis nunquam bene componitur, nisi prius significatio cuiusque

termini cognoscatur, ideo inscriptus est Liber categoriarum ad docendum, quot sunt genera

terminorum et quae sit significatio cuiusque eorum. Et ob hoc sunt octo partes logicae.

Species vero huius artis sunt tria genera quaestionum: morale videlicet, naturale et rationale.

Quae ideo species eius dicuntur, quoniam tota logica in unoquoque eorum exercetur.

Officium huius artis, secundum quod ipsa est theorica, sunt inventio et iudicium. Inventio est

vera excogitatio rationum, quibus disputatur. Iudicium est discretio omnium rationum.

Secundum vero quod ipsa est practica, officium eius sunt divisio, definitio, ratiocinatio.

Divisio est alicuius 76 vel aliquorum per aliqua distributio. Definitio est integra esse rei

demonstratio. Ratiocinatio est alicuius dubii probatio vel improbatio. Illae autem pertinent ad

speculativam, quia ad solam animi speculationem spectare videntur. Istae vero ad activam,

quia in agendo et loquendo versantur. Istae vero et illae includunt se et includuntur a se.

Invenitur enim divisio et definitio et ratiocinatio: fit quoque iudicium de divisione, definiet

ratio, et e contrario dividitur inventio; similiter et iudicium. definitur etiam utraque et

ratiocinamur de utraque. Divisio autem et definitio habet multas species, de quibus alias.

Ratiocinatio autem habet tres species: dialecticam scilicet, quae est scientia colligendi per

probabilia, et demonstrativam, quae est scientia colligendi per se nota, et sophisticam, quae

est scientia colligendi per ea, quae videntur esse et non sunt.

Unumquodque autem istorum habet principia sua: Divisionis enim principia sunt differentiae

divisivae, sive substantiales, sive accidentales, quibus res inter se differunt. Definitionis vero

principia sunt genera et differentiae. Ratiocinationis autem diversa sunt principia secundum

diversitatem speciarum; dialectici enim principia sunt adversarii responsio et concessio. Ex

concessione enim adversarii quasi ex quodam principio procedit dialecticus; inde ‚dialectica‘

dicitur quasi ‚lexis‘, i.e. sermo, duorum. Demonstrativae vero principia sunt per se nota.

Sophisticus vero, quia aliquando simulat se esse topicum, ali77quando demonstratorem, ideo

sumit sibi principia aliquando ex hiis, quae videntur esse probabilia et non sunt, aliquando

necessaria et non sunt.

Finis vero: Quocumque modo propositi16 consecutio.

Instrumentum autem principale huius artis duo sunt, scilicet syllogismus et inductio. Sunt alia

duo secundaria, quae ab hiis descendunt per subtractionem unius partis vel plurium, quae

sunt: enthymema et exemplum. Definitiones autem istorum quattuor alias erit assignare.

16 Baur: propopositi

Page 39: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

40

Artifex autem huiusartis est disputator, qui vel topice, vel demonstrative vel sophistice

exercet ipsam artem circa generales quaestiones vel morales vel naturales vel rationales.

Logicus autem est, qui docet artem logicam. Disputator vero est, qui exercet ipsam artem.

Evenit autem aliquando, ut idem sit disputator, qui logicus, aliquando vero alius.

Quare sic vocetur? Interpretatio logicae sumpta est a summa intentionis suae. Nam logica

dicta est a ‚logos‘ secundum tres intentiones. ‚Logos‘ enim graece, ‚sermo‘ vel ‚ratio‘ dicitur

latine. Sed ratio alia est exterior cum voce, quae per linguam interpretatur id, quod est in

mente; et alia est ratio fixa in anima, quae dicitur mentis conceptio, quam dictiones

significant. Unde illa est significans et haec significata. Tertia est virtus creata in homine, qua

discernit inter bonum et ma78lum et qua apprehendit scientias et artes: et haec est in omni

homine. Sed in infantibus et in quibusdam adultis infirma est, non valens suas perficere

actiones, sicut pes infantis infirmus est ad ambulandum et parvus ignis ad grossa ligna

comburendum, qualis est etiam in daemoniacis et ebriis.

Quoniam ergo haec scientia dat regulas de logos exteriore, et regulas de logos interiore,

quibus certificat in utrisque rebus logos tertiam, quae inest homini ex creatione, et dirigit eam

ad comprehendendum id, quod rectius est, idcirco vocatur logica nomine derivativo a ‚logos‘

secundum tres modos. Quamvis autem plures scientiae, quia dant regulas de logos exteriore

sicut scientia grammaticae, possent appellari hoc nomine logicae, tamen haec, quae dirigit ad

illud, quod necessarium est omnibus modis logos, dignior est hoc nomine.

Ars enim logicae intendit dare regulas, quibus deprehendimus veritatem orationis vel intra

nos vel apud alios, vel alii apud nos vel alios. Non tamen ad verificandam omnem orationem

indigemus regulis logicae. Eorum vero, quibus in ratiocinando utimur, alia sunt, quae

probatione17 non egent ut: „omne totum maius est sua parte“, et: „omnis ternarius est

numerus 79 impar“; in quibus nullus error esse potest. Et alia sunt, quae probatione egent,

quia in eis homo decipi potest. Ea vero, quibus fit probatio, duo sunt, scilicet sermo et ratio:

sermo in voce, ratio in mente; interpretatio vero fit utroque: Nam illud, quo fit interpretatio,

est sermo et ratio exterior cum voce. Unde illud, quo quis verificat sententiam suam apud se,

est logos fixa in mente. Id vero, quo verificat eam apud alium, antiqui vocaverunt

syllogismum, sive sit fixa in anima, sive sit exterior cum voce.

Et sermones quidem syllogistici aut sunt fixi in anima, aut sunt extra cum voce compositi.

Sed in anima fixi sunt ex intellectibus pluribus ligatis ordinatis in adiuvantibus se ad

verificandam rem aliquam. Extrinseci vero cum voce sunt ex dictionibus pluribus ligatis,

17 Wir lesen mit Baurs Hss. C, D und al-Farabi: probatione statt improbatione

Page 40: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

41

ordinatis, significantibus illos intellectus et parificantur eis. Et per hoc, quod parificantur,

adiuvant se ad verificandum aliquid apud auditum. Sed ex sermonibus extrinsecis illi, qui

minores sunt, compositi sunt ex duabus dictionibus. Et ex fixis in anima illi, qui minores sunt,

compositi sunt ex duobus intellectibus simplicibus. Ex sermonibus vero compositis

syllogisticis, qui minores sunt, constant ex duobus simplicibus; qui vero ex pluribus,

indefiniti sunt.

80 Utilitas autem huius artis est maxima: Nam quia perfectio hominis – secundum quod est

homo – est cognoscere verum et bonum ad faciendum et ad acquirendum illud, sed humana

ratio sola per se non valet ad hoc pervenire sine inquisitione et acquisitione, acquisitio autem

ignoti non fit nisi per cognitum, logica autem docet, quomodo per notum pervenitur ad

ignotum: tunc logica maximae utilitatis est, quae sola est nobis via et instrumentum ad

deprehendendum in omni re id, quod est verum et bonum. Duobus autem modis cognoscitur

res, imaginatione scilicet et credulitate: imaginatione, ut ex significatione sui nominis, ut cum

dictur ‚homo‘ vel ‚animal‘; credulitate, ut cum dicitur ‚homo est animal‘. Imaginatio autem

necessario praecedit credulitatem. Nisi enim prius cognoveris significationem huius nominis

‚homo‘ vel ‚animal‘, non credes hoc, quod dicitur ‚homo est animal‘.

Imaginatio autem aliquando recipitur sine probatione, ut ‚ens‘, ‚res‘ et similia, aliquando cum

probatione, ut ‚anima‘, ‚angelus‘ et ‚Deus‘. Similiter et credulitas aliquando cum probatione,

ut anima, angelus et Deus. Similiter et credulitas aliquando statim recipitur sine probatione, ut

‚omne totum maius est sua parte‘ et similia; aliquando non sine probatione, ut ‚mundus

coepit‘. Quicquid autem non potest imaginari sine probatione, non potest comprehendi sine

definitione. Et quod non potest credi sine probatione, non potest apprehendi sine

argumentatione. Quod ergo inducit nos ad cognoscendas scientias imaginativas, 81 vocatur

definitio, et quod inducit nos ad scientias credulitatis, vocatur argumentatio. Definitio autem

et argumentatio aliquando sunt rectae, quibus acquiritur veritas, aliquando non rectae. Et quia

scientia logicae dat regulam, qua discernitur vera definitio et vera argumentatio a non vera,

ideo logica est magnae virtutis.

Inter scientias autem eloquentiae et sapientiae logica media est: Cum enim grammatica

necessitate loquendi prima ponatur, post grammaticam vero causa delectandi poetica

sequatur, profecto sicut post poeticam studio persuadendi rhetorica, sic post rhetoricam

necessitate cogendi sequitur logica. Quia enim locutio ad hoc data est homini, ut per eam

suam mentem aliis indicet, et aliorum animum sibi conciliet, ideo prius discitur recte loqui,

ne reprehendatur in loquendo, deinde loquendo delectare vel prodesse ut attentius audiatur,

Page 41: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

42

postea persuadere dictione, ut auditor moveatur, deinde fidem facere, ut sibi credatur, ad

ultimum rationibus convincere, ut certissime sciatur. Hiis ergo gradibus ad optatum finem

pervenitur, cum post rectam locutionem delectatio, post delectationem persuasio, post

persuasionem fides, post fidem sequitur veritatis cognitio. Sed quia grammatica docet recte

loqui, poetica delectare, rhetorica persuadere, topica fidem facere, demonstratio certificare,

ideo iste ordo est naturalis scientiarum eloquentiae. Sed quia post logicam naturalis, post

naturalem mathematica, post 82 mathematicam, ut praedictum est, necessario divina sequitur,

constat, quod logica inter scientias eloquentiae et sapientiae medium locum sortitur, quippe

cum sit quarta a prima eloquentiae et ab ultima sapientiae; nec immerito: Nam quia logica

instrumentum est philosophiae, quo in omnibus artibus veritas probatur, tunc recte media esse

debuit, ut cum probare vel improbare aliquid in aliqua facultate necesse fuerit, ipsa quasi ad

manum habeatur.

Post rhetoricam ergo legenda est logica, sed hoc ordine: Nam quia officium logicae est

dividere, definire et probare, probatio vero non fit nisi syllogismo, syllogismus vero constat

ex propositionibus, propositiones ex terminis, termini vero sunt dictiones significantes

aliquem simplicem intellectum, prius autem oportet cognoscere simplicia quam composita ab

eis: ideo in ordine logicae scientia terminorum naturaliter prima est, quae in Libro

categoriarum docetur. Ideo ipse liber primo legendus proponitur, in quo simplicium

vocabulorum, qui sunt termini simplicium enuntiationum, plene doctrina traditur. Sed quia ad

intelligentiam preadicamentorum Prophyrii liber introductorius est, ideo ante Praedicamenta

legendus est. Sed quia post cognitionem terminorum restat scire, quomodo ex eis fiat

compositio propositionum, ideo post Praedicamenta Liber perihermeneias statim legendus

occurrit. In quo docetur, qualiter ex terminis simplex enuntiatio constituatur. Sed quia

postquam ex terminis propositiones componere discimus, oportet, ut ex eis syllogismum

secundum modum et figuram componamus, ideo post Perihermeneias Priores analyticos

legere debemus, in quibus, qualiter syllogismus ex propositionibus componitur 83 edocemur.

Sed quia syllogismus habet tres species, scilicet dialecticum, demonstrativum, sophisticum,

ideo propter dialecticum syllogismum Topica et propter demonstrativum Posteriores

analytici et propter sophisticum legi videntur Elenchi. Hoc ordine docendam et discendam

esse logicam, eius auctor docuit Aristoteles.

De medicina

Page 42: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

43

Sed quia post logicam naturalis sequitur, prima autem species scientiae naturalis est scientia

medicinae, ideo circa eam supradicta requiramus, scilicet: quid ipsa sit, quod genus eius, quae

materia, quae partes, quae species, quod instrumentum, quis artifex, quod officium, quis finis,

quare sic dicatur, quae eius utilitas, quo ordine sit legenda.

Quid autem ipsa sit, hac definitione ostenditur: Physica medicinalis est scientia sanorum,

aegrorum et neutrorum. Sunt etiam aliae definitiones eius datae secundum officium, ut haec:

Medicina est scientia regendi naturalem complexionem et convertendi eam, quae est

extranea, ad id, quod fuit. Item: Medicina est, quae corporis humani vel tuetur vel restaurat

salutem.

Genus autem eius est, quod ipsa est una de speciebus theoricae naturalis scientiae: est enim

inabstracta et cum motu.

84 Materia eius est corpus humanum, secundum quod corrumpitur et sanatur, gratia cuius

reperta est ipsa medicina, et circa quod exercetur. Agit enim haec scientia de tribus, scilicet

corpore, signo et causa; de corpore ut de susceptibili, de signo ut declarante, de causa ut

efficiente vel removente.

Efficiens autem causa alia est primitiva, alia antecedens, alia coniuncta: primitiva ut in aere et

cibariis, antecedens ut in humoribus, coniuncta ut in putrefactione humorum, quam continuo

sequitur febris. Medicina igitur inter scientias naturales preacellit nobilitate suae materiae,

scilicet corporis humani, quod omnibus corporibus naturalibus antecellit.

Sed quia haec scientia aliquando habetur sola cognitione mentis, aliquando exercitio corporis,

ideo ipsa secundum quod est scientia cognoscendi principia et praecepta artis, est theorica,

sicut cum dicimus, quod tria genera sunt febrium et novem species complexionum.

Secundum vero quod est scientia operandi, est practica, sicut cum dicimus, quod

apostematibus calidis adhibenda sunt in principio, quae repellant, infrigident et spissent;

deinde repellentia cum resolventibus temperabimus. Unde quibusdam sufficit medicina sola

cognitione comprehendere, quisbusdam vero, secundum quod cogitaverint, etiam opere

exsercere.

Partes igitur theoricae duae sunt, scilicet scientia conservandi sanitatem et scientia curandi

infirmitatem. Hae enim duae scientiae concurrentes efficiunt perfectum medicum,

quemadmodum partes integrales convenientes reddunt integrum totum.

85 Partes vero practicae sunt tres: Pharmacia, chirurgia et diaeta.

Page 43: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

44

‚Pharmatica‘ graece, latine dicitur ‚medicamentum‘, ‚chirurgia‘ ‚manus operatio‘, ‚diaeta‘

dicitur ‚regula‘. Pharmacia igitur est medicamentorum curatio, chirurgia ferramentorum

incisio, diaeta est legis ac vitae observatio. Hiis tribus modis fit omnis curatio morbi.

Species huius artis sunt tres corporis dispositiones, scilicet sanitas, aegritudo, neutralitas. Ut

enim totum genus in unaquaque specie continetur, sic haec ars in unaquaque istarum trium

tota exercetur.

Officium huius artis duplex est, scilicet sana corpora in suo statu regendo conservare et aegra

vel neutra ad sanitatem revocare. Sana autem corpora regere est congruam diaetam vel usum

rerum naturalium eis iniungere; ad sanitatem vero reducuntur, cum causae morborum

competenti curatione repelluntur.

Finis quoque duplex est, scilicet vel per regimen sanitatis conservatio, vel per curationem

sanatio, i.e. aegritudinis, vel neutralitatis expulsio. Aliquando autem medicus hunc finem non

consequitur; non est enim in medico semper, ut relevetur aeger; sed teste Aristotele, si de

contingentibus nil omiserit, nihilominus eum finem suum consequi dicemus.

86 Sed quia instrumentum est id, per quod suum artifex implet officium, ideo et diaeta est

instrumentum ad sanitatem regendam; et species herbae, potiones et unguenta et similia

instrumenta sunt ad aergitudinem vel neutralitatem curandam. Quapropter horum

instrumentorum duo sunt genera: alia enim sunt naturalia, alia artificialia; naturalia sunt

simplicia ut herbae, species fructus, lapides, metalla; artificialia sunt composita, ut camphora,

potiones, unguenta, emplastra, clysteria, pessaria et chirurgiae ferramenta.

Artifex huius artis est medicus, qui scilicet artis officium artificiose complet, sanos in statu

suo conservando, et aegros curando. Sed quia aliquando potest aliquis curare casu vel

miraculo et non arte, nec tamen est medicus, ideo appositum est ‚artifitiose‘, videlicet, ut

medicus non dicatur, nisi qui docet et exercet artem. Proprie autem medicus dicitur, qui docet

artem; sed tamen est medicus, qui arte peritus gratiam medendi consecutus est. Oportet autem

medicum et praeterita cognoscere et praesentia scire et futura praevidere.

Quare sic dicatur? ‚Medicina‘ a ‚modo‘, i.e. temperamento, dicitur, ut non statim, sed

paulatim adhibeatur. Nam multo natura contristatur, et mediocritate gaudet. Unde, qui

pigmenta et antidota satis vel assidue biberint, vexantur. Immoderatio enim non salutem

homini, sed periculum affert. Ideo medicina a modo dicitur eo, quod per eam modus et

mensura in omnibus sibi suppositis conservantur. Vel medicina dicitur a 87 mediocritate. Hoc

enim debet facere medicina, scilicet aut mediocritatem, i.e. sanitatem servare, aut lapsam in

aliquo reparare. In quibus enim elementa aequali mensura compacta videmus, ea temperata

Page 44: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

45

iudicamus et eadem per similia eandem mensuram elementorum habentia in suo statu

servamus. In distemperatis vero corporibus modum et mensuram distemperantiae

contemplamur, ut per contraria in eadem mensura et gradu distemperata curemus.

Causa autem inventionis huius artis fuit necessitas et indigentia corporis humani tribus

incommoditatibus necessario subiecti, scilicet alterationi, fluxui et corruptioni. Alteratio est

secundum qualitatem permutatio; fluxus est inanitio corruptionis. Humanum vero corpus ex

aere continente cibo et potu et ceteris rebus necessariis necessario immutatur. Fuit enim

necessario per occultos poros et manifestos. Occultos autem appello, quibus superfluitas

tertiae digestionis, i.e. sudor et evaporatio, purgatur; manifestos vero, quibus superfluitas

primae digestionis et secundae. Et quoniam corpus per alterationem et fluxum ad

corruptionem festinat, inventa est medicina, ut alterationem nocivam permutando et fluxum

supplendo corruptionem differat.

Quaeritur a quibusdam, cur inter ceteras liberales disciplinas medicinae ars non

connumeratur. Ad quod respondetur: propeterea quia illae singulares continent causas, ista

vero omnium. Nam et grammaticam medicus scire iubetur, 88 ut intelligere vel exponere

possit, quae legit; similiter et rhetoricam, ut veracibus argumentis valeat definire ea, quae

tractat; nec non et dialecticam propter infirmitatum causas ratione adhibita perscrutandas

atque curandas; sic et arithmeticam propter numerum horarum in accessionibus et periodis

dierum; sic et geometriam propter numerum et qualitates regionum et locorum situs, in

quibus doceat, quid quis observare debeat; postea musica incognita illi non erit: nam multa

sunt, quae in aegris hominibus per hanc disciplinam facta leguntur, sicut de David legitur, qui

a spiritu immundo Saulem arte modulationis eripuit; Asclepiades quoque medicus freneticum

quendam per symphoniam pristinae sanitati restituit; postremo et astronomiam notam

habebit, per quam contempletur rationem astrorum et mutationes temporum. Nam sicut ait

quidam medicorum, cum ipsorum qualitatibus et nostra corpora commutantur. Hinc est, quod

medicina secunda philosophia dicitur. Vera enim disciplina totum hominem sibi vendicat.

Nam sicut per illam anima, ita per hanc corpus curatur.

Quapropter, quia omnibus eget, utique post omnes legenda est, ut eorum cognitio praecedat,

sine quibus ipsa inefficax est.

Inventor huius artis apud graecos fuisse perhibetur Apollo. Hinc filius eius Aesculapius

succedens artem hanc laude et opere ampliavit. Sed postquam hic Aesculapius ictu fulminis

89 interiit, interdicta fertur medendi cura et ars simul cum auctore defecit latuitque paene per

Page 45: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

46

annos quingentos usque ad tempus Artaxerxis regis Persarum. Tunc eam Hippocrates

Asclepeo patre genitus revocavit in lucem; post hunc alii multi.

Isti tres viri totidem sectas invenerunt: Prima methodica inventa est ab Apolline, quae

remedia sectatur et carmina. Secunda empiricorum, i.e. experimentalis, inventa est ab

Aesculapio, quae non indiciorum signis, sed solis constat exprimentis. Tertia logica, i.e.

rationalis, inventa est ab Hippocrate. Iste enim discussis aetatum et regionum et aegritudinum

qualitatibus artis curam rationabiliter perscrutatur et infirmitatum, postquam causas ratione

adhibita perscrutatus est. Empirici vero experientiam solam sectantur. Logici experientiae

rationem adiungunt. Methodici nec elementorum rationem observant, nec tempora nec

aetates, sed solas morborum substantias, et ideo remansit in usu et auctoritate sola rationalis.

De ceteris autem supradictis speciebus naturalis scientiae ideo aliquid dicere praetermittimus,

quoniam ad cognitionem earum nondum pervenimus. Sed quia post naturalem mathematica

necessario sequitur, ideo et post species naturalis scientiae consequenter species

mathematicae connectuntur. Inter quas quoniam arithimetica prima est ideo.

90

De arithmetica

Circa arithmeticam quoque haec eadem inquirenda sunt: quid sit ipsa, quod genus eius, quae

materia, quae partes, quae species, quod instrumentum, quis artifex, quod officium, quis finis,

quare sic dicatur, quem ordinem habeat inter scientias.

Quid sit ipsa, sic definitur: Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se.

Sive: Arithmetica est scientia de numero. Numerus autem duobus modis consideratur, scilicet

prout est in sensibilibus et in non sensibilibus, et prout consideratur abstractius per

intellectum ab omni eo, in quo est. In sensibilibus autem est, ut ‚ternarius‘ in tribus

hominibus, in non sensibilibus, ut in tribus angelis. Ab omni vero, in quo est, per intellectum

abstractus consideratur, ut cum dicitur ‚ternarius est primus impar, qui in duo aequalia dividi

non potest‘. In sensibilibus ergo et non sensiblibus consideratur, cum est numerans vel

numeratus; abstractus vero est, cum nec est numerans nec numeratus. Numerus ergo de hiis

est, quae utroque modo considerantur, in se scilicet et in materia, cum motu et sine motu.

Numerus enim in se consideratur, cum eius essentia et proprietas tantum attenditur, sicut cum

accipitur abstractus ab omni sensato, secundum hoc, quod mens accipit illum simpliciter ab

omni materia et motu et considerat ea, quae 91 accidunt essentiae illus tantum. In materia

consideratur, cum attenditur, ut aliquid eo numeratur, quemadmodum utuntur eo in

Page 46: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

47

commerciis et in negotiacionibus saecularibus. Unde secundum hoc alia accidunt ei ex se,

alia ex commixtione materiae. Ex se enim accidit ei, quod est par vel impar, superfluus vel

diminutus et cetera huiusmodi, quae assignantur in Arithmetica Nicomachi. Ex materia vero

accidit ei aggregari et disgregari, multiplicari et dividi et huiusmodi, quae docentur in Libro

algorismi. Illa vero consideratio, qua numerus in se attenditur, dicitur theorica vel

speculativa. Qua vero consideratur in materia, dicitur practica vel activa. Ac per hoc theorica

nullum numerum ex numeris, sed ex solis unitatibus compositum esse asserit. Nec ullum

numerum partem vel partes alterius esse concedit, quia unumquemque numerum per se

speciem esse astruit, eo quod specifica differentia, sicut est ternarietas, adveniens generi,

quod est numerus, constituit hanc speciem, quae est ternarius, et sic de ceteris; et ideo nullum

numerum dividit nisi in unitates tantum, non in numeros. Practica vero, quia numerum non

nisi in materia considerat, quae multipliciter divisibilis est, ideo unum in partes et partes in

alias partes in infinitum separat et eius partes fractiones et partes partium fractiones

fractionum appellat. Dividit enim unum in duas medietates, quarum unamquamque iterum

dividit in duas alias medietates, quarum unaquaeque est quarta totius. Et iterum

unamquamque harum dividit in duas medietates, quarum unaquaeque est octava totius, et sic

in infinitum. Quia 92 igitur arithmeticae est, has omnes numeri proprietates assignare, ideo

ipsa est scientia de numero.

Genus eius est, quod ipsa est prima omnium matheseos disciplinarum, quae inabstracta

considerat et sine motu.

Materia eius est numerus, quia de accidentibus eius tractat. Quamvis enim arithmetica dicatur

esse scientia de numero, ipsa tamen non tractat de ipsa essentia numeri. Nullius enim

scientiae est stabilire materiam suam, ut ait Aristoteles, sed ipsa assignat proprietates eius et

ea, quae accidunt ei sive ex se, sive ex commixtione materiae. Alterius vero scientiae est

tractare de ipsa essentia numeri, scilicet divinae, cuius est probare principia omnium

scientiarum.

Partes autem alias habet theorica, alias practica. Partes theoricae sunt tres: Prima est

consideratio de hiis, quae accidunt numero ex sua essentia, sicut hoc, quod alius est par, alius

impar et similia. Secunda est consideratio de hiis, quae accidunt ei ex propositione unius

numeri ad alium numerum, ut hoc, quod alius est multiplex, alius superparticularis et similia.

Page 47: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

48

Tertia est consideratio de hiis, quae accidunt ei ex comparatione sui ad quantitates continuas,

sicut hoc, quod alius est alinealis,18 alius superficialis, alius cubus, alius solidus et similia.

Partes vero practicae principaliter duae sunt, scilicet scientia coniungendi numeros et scientia

disiungendi. Sed scientia coniun93gendi alia est scientia aggregandi, alia duplandi, alia

multipicandi. Scientia vero disiungendi alia est diminuendi, alia dividendi. Scientia vero

radices numerorum inveniendi sub utraque continetur, quoniam numeri radix utroque modo

invenitur, scilicet multiplicando et dividendo.

Species quoque alias habet theorica, alias practica. Species theoricae sunt tres, quarum prima

dicitur arithmetica medietas, secunda geometrica medietas, tertia harmoniaca medietas. De

quibus plene tractatur in Arithmetica Nichomachi. Species vero practicae sunt diversitates

negotiationum, in quarum unaquaque ars tota exercetur, quarum alia est scientia vendendi et

emendi, alia mutuandi et accommodandi, alia est conducendi et locandi, alia est expendendi

et conservandi, alia scientia est profunditates seu latitudines vel altitudines vel quaelibet alia

spatia rerum inveniendi. De quibus omnibus sufficienter tractatur in libro qui arabice

Mahamelech vocatur.

Officium autem theoricae est naturas numerorum diligenter inquirere et quantam vim habeant

in creaturis demonstrare.

Finis eius est cognitio dispositionis omnium ad exemplar numerorum.

Officium vero practicae est omnis species coniungendi et disiungendi numeros circa integros

et fractiones plene exercere.

Finis eius est in nulla specie negotiandi errorem numerandi nullatenus incurrere.

94 Instrumentum vero theoricae est demonstratio. Quae quid sit et ex quibus fiat, superius

dictum est.

Instrumentum vero practicae est tabula abaci seu rhythmachia, quae est ludus de pugna

numerorum secundum proportiones eorum.

Artifex huius artis arithmeticus, qui vel in theorica novit numerorum virtutes indagare, vel in

practica coniungendo et disiungendo numeros secundum omnes species suas cuiuslibet rei

propositae summam invenire.

‚Arithmetica‘ autem dicitur scientia de virtute numeri. ‚Ares‘ enim ‚virtus‘ interpretatur. Inde

‚arithmetica‘ de virtute numeri scientia vocatur. Ipsius est enim, omnem virtutem numeri

considerare et quid in creaturis valeat demonstrare.

18 Wir lesen mit Baurs Hss. C und D: linearis statt alinealis

Page 48: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

49

Ordo autem eius hic est, quod ipsa est prior omnibus disciplinalibus eo, quod ipsa nulla

illarum idiget. Illae vero egent ipsa, quia ut illae sint atque subsistant, istius egent auxilio. Si

enim natura priora sunt, quibus destructis alia destruuntur, sed positis non ponuntur, immo e

contrario allis positis ipsa necessario ponuntur, sed destructis non destruuntur, profecto

arithmetica prior est omnibus aliis: Arithmetica enim destructa, cetere destruuntur. Nam si

numerus non est, ternarius non est; et si ternarius non est, triangulus non est; et si triangulus

non est, nulla angulosa figura est, quoniam omnes angulosae figurae per triangulum

probantur 95 et ita geometria non est. Item: Si numerus non est, nec quaternarius nec

quinarius nec octonarius est. Qui si non fuerint, nec diatesseron nec diapente nec diapason

musicae consonantiae erunt, quae a praedictis numeris denominantur. Quapropter si

arithmetica non fuerit, musica non erit. Similiter de ceteris. Ipsa vero posita, ceteras non

ponit. Nam potest esse arithmetica ita, ut nulla aliarum sit. Sed qualibet ceterarum posita, ipsa

necessario ponitur. Nam si geometria vel musica vel quaelibet aliarum est, procul dubio

arithmetica est, sed non convertitur. Item ceteris ideo prior est, quod mundi conditor Deus

numerum habuit ratiocinationis exemplar. Quaecumque enim constituit fabricante ratione,

secundum numeros colligavit. Et ideo numerus omnem creaturam natura praecedit, quia ab

ineffabili Trinitate, quae cuncta condidit, essentialiter non recedit. Unde est illud: „Numero

Deus impare gaudet“ ac per hoc quaecumque esse coeperunt; sicut non sine Deo, sic etiam

non sine numero fieri potuerunt. Unde numerus naturaliter inest omnibus rebus. Quia enim

omne, quod est, substantia vel accidens est, omnis autem substantia corporea vel incorporea

ex materia et forma consistere dicitur, profecto a vera unitate, quae Deus est, non nisi

dualitas, quae est materia et forma, creari potuit. Primum enim, quod ex se unitas generat,

binarius est, qui divisibilis est. Unde omnis creatura divisibilis est in materiam et formam, ex

quibus et in quibus consistit. Et secundum hoc disciplinam numeri apud graecos primus

Pythagoras aucupans invenit. Deinde 96 Nicomachus diffusius scripsit, quam postea apud

latinos Apueius, deinde Boethius transtulit.

De musica

Circa artem quoque musicam haec eadem inquirenda sunt, scilicet: quid sit ipsa, quod genus

eius, quae materia, quae partes, quae species, quod instrumentum, quis artifex, quod officium,

quis finis, quare sic dicatur, quae eius utilitas, quo ordine legenda sit.

Page 49: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

50

Quid sit ipsa, sic definitur: Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens.

Modulatio autem est quarumlibet rerum diversarum concors modificatio. Modificatio vero

alia est elementorum in compositione mundi corruptibilis, alia humorum19 in complexione

corporis animalis, alia est sonorum harmonia sensibilis. Prima est musica mundana, secunda

humana, tertia instrumentalis. Quam quia praedictis verbis auctor definire voluit, ideo

postquam dixit ‚modulatio‘, adiecit ‚sono cantuque consistens‘. Sonus est quicquid auditu

percipi potest, sive sit animalium, sive non animalium, scilicet quarumlibet rerum, ut frangor

arborum et strepitus pedum. Cantus autem est vocis inflexio. Vox vero est, quae per quasdam

partes gutturis, quae arteriae vocantur, egreditur et ab animali profertur. Unde proprie vox

hominum et irrationabilium animalium est. In aliis vero abusive et improprie sonitum vocem

vocant, ut ‚vox tubae infremuit‘. Nam sonus directus est, et 97 sonus semper praecedit

cantum. Cum ergo dixit ‚musica est peritia‘, genus posuit, in quo cum aliis scientiis convenit,

cum vero adiecit ‚modulationis‘, separavit eam ab aliis scientiis tam disciplinalibus quam

naturalibus, quarum nulla de modulatione intendit. Sed quia in hoc cum mundana musica et

humana convenit, ideo ad remotionem earum adiecit ‚sono cantuque consistens‘, ut hoc de

sola instrumentali intelligatur, quae aliquando sono rerum insensibilium, aliquando voce

animalium, in quibus est vocis inflexio, formatur. Haec igitur musica est scientia de

modulatione vocis, arte vel natura.

Genus eius est, quod ipsa est scientia harmoniacae modulationis, quae ex concordantia

plurimorum sonorum vel ex compositione vocum conficitur.

Materia huius artis est tonus. Tonus autem est acuta enuntiatio vocis. Est enim harmoniae20

differentia et quantitas, quae in vocis accentu et tenore consistit.

Cuius genera in quindecim partes musici diviserunt. Ex quibus hypolydius novissimus et

acutissimus, hypodorius autem omnium gravissimus est.

Partes vero alias habet theorica, alias practica. Partes practicae sunt tres: scientia de acuto

sono et scientia de gravi et scientia de medio. De hiis enim tractat ostendens utilitates eorum

et comparationes eorum inter se, et quomodo ex eis componuntur cantilenae.

98 Partes vero theorica sunt quinque. Quarum prima est scientia de principiis et primis, quae

debent administrari in acceptione eius, quod est in hac scientia, et quomodo etiam

administrentur illa principia et qualiter inventa sit haec ars et ex quibus et ex quot

componatur et qualiter oportet inquiri id, quod est in ea. Secunda est doctrina de

19 Wir lesen mit Baurs Hs. C: humorum statt humanorum 20 Wir lesen mit Baurs Hss. C, D und P sowie mit dem hier zitierten Isidor: harmoniae statt harmonia

Page 50: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

51

dispositionibus huius artis, scilicet inveniendi neumata et cognoscendi numeros eorum, quot

sunt, et species eorum, et declarandi proportiones quarumdam ad alias et demonstrationes de

omnibus illis; et docet species ordinum et situm eorum, quibus praeparantur, ut unusquisque

accipiat ex eis, quod vult, et componat ex eis harmonias. Tertia est doctrina de convenientia

principiorum et de21 sermonibus et demonstrationibus specierum instrumentorum

artificialium, quae praeparantur eis, et de acceptione omnium eorum in ea et situ ipsorum in

ea secundum mensurationem, quae assignatur in principiis. Quarta est doctrina de speciebus

casuum naturalium, quae sunt pondera neumatum. Quinta est doctrina de compositione

harmonairum in summa; deinde de compositione harmoniarum integrarum, scilicet illarum,

quae sunt positae in sermonibus metricis compositis secundum ordinem et ordinationem et

qualitatem artis eorum secundum unamquamque intentionem harmoniarum; et docet

quomodo fiant penetrabiliores et magis ultimae in ultimitate intentionis, ad quam factae sunt.

99 Species quoque aliae sunt practicae, aliae theoricae. Species practicae sunt diversitates

instrumentorum, quibus fiunt; aliquando enim voce, aliquando tactu, aliquando pulsu,

aliquando flatu exercetur: voce ut hominis, tactu ut in Psalterio, pulsu ut in cithara, flatu ut in

tibia. Species vero theoricae sunt tres: melica, rhythmica, metrica. Melica est, quae discernit

in sonis acutum et gravem et medium. Rhythmica est, quae requirit in scansione verborum,

utrum sonus an bene an male cohereat. Metrica est, quae genera diversorum metrorum cum

probabili ratione cognoscit, verbi gratia, ut heroicum, iambicum et similia.

Vel secundum alios, species eius sunt tres, scilicet melos, metrum et gestus. Metrum

inventum est ad proportionandos intellectus inciviles22 dictionibus. Melos inventum est ad

proportionandas partes acuitatis et gravitatis. Et hae duae subiectae sunt sensui auditus.

Gestus autem subiectus est sensui visus, qui institutus est ad confirmandum se metro et sono

motibus consimilibus et comparationibus competentibus. Haec igitur ars subiecta est duobus

principalibus sensibus, qui sunt visus et auditus.

Instrumentum vero aliud est practicae, aliud theoricae. Instrumentum practicae aliud est

naturale, aliud artificiale. Naturalis est ut epiglotes, uvula et quae sunt in eis et arteriae et

nasus. Instrumentum vero artificiale est ut fistulae, cordae, tuba, tympanum, verba et simila.

100 Instrumentum theoricae est artifex practicae est, qui format neumata et harmonias et alia

accidentia eorum, secundum quod sunt in instrumentis, quorum acceptio assueta est in eis.

21 al-Farabi gibt: in statt et de 22 al-Farabi gibt: rationales statt inciviles

Page 51: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

52

Artifex vero theoricae est, qui docet haec omnia secundum artem fieri. Artifex practicae est,

qui haec omnia secundum artem operatur.23

Officium autem theoricae est in summa comprehendere cognitionem specierum

harmonicarum et illud, a quo componuntur, et illud, ad quod componuntur et qualiter

componuntur, et quibus modis oportet ut sint, quousque faciant operationem suam

penetrabiliorem et magis ultimam.

Officium practicae est catilenas secundum artem componere, quae humanos affectus24

possint movere.

Finis theoricae est, quae ad officium spectant, scientia comprehendere. Finis practicae illa

docte exercere.

Quare sic dicatur: ‚Musica‘ per derivationem dicitur a ‚musis‘, ‚musae‘ autem appellatae ‚apo

tu muso‘, i.e. a quaerendo, eo quod per eam sicut antiqui voluerunt vis carminum et vocis

modulatio quaereretur; quarum sonus, quia sensiblis est, et praeterfluit in praeteritum tempus

imprimiturque memoriae. ideo a poetis Iovis et Memoriae musas filias esse confictum est.

Nisi enim ab homine memoria teneantur, soni pereunt, quia scribi non possunt.

101 A quo fuerit inventa: Moises repertorem artis musicae dicit fuisse Tubalchain, qui fuit de

stripe Chain ante diluvium. Graeci Pythagoram dicunt huius artis invenisse primordia ex

malleorum sonitu et cordarum extensione percussa. Alii Linum Thebeum et Amphion in

musica arte primos claruisse ferunt. Post quos paulatim directa est praecipue haec disciplina

et aucta multis modis; eratque tam turpe musicam nescire quam litteras.

Utilitas huius artis est magna tum ad temperandos mores animalium, qui excedunt

aequalitatem, et perficiendos decores eorum, qui nondum sunt perfecti, tum ad conservandum

eos, qui videntur aequales et nondum perveniunt ad aliquod extremorum; et ideo

interponebatur non modo sacris, sed et omnibus solemnibus omnibusque laetis seu tristioribus

rebus. Sciut enim in veneratione divina hymni, ita in nuptiis hymenaei et in funeribus threni

sive neniae et lamenta tibia canebant. In conviviis vero lyra et cithara circumferebatur et

accubantibus singulis ordinabatur convivale genus cantionum. Itaque sine musica nulla

disciplina potest esse perfecta. Nihil enim sine illa manet. Ipse mundus quadam harmonia

sonorum fertur esse compositus, ipsumque caelum sub harmoniaca modulatione dicitur

revolvi, quae est musica mundana. Musica movet affectus, provocat in diversum habitum

23 Alle von Baur kollationierten Hss. weisen hier eine Lücke auf; wir schließen die Lücke und ergänzen den Text mit der von Harrison Thomson aufgefundenen Hs. Oxford, Bodleiana 679. Vgl. Harrison Thomson, „Eine ältere und vollständigere Hs. von Gundissalinus’ De divisione scientiarum“, in: Scholastik 8 (1933), 240-242. 24 Wir lesen mit Baurs Hs. C: affectus statt effectus

Page 52: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

53

sensus. In proeliis quoque 102 tubae concentus pugnantes accendit, et quanto uehemencior

fuerit clangor, tanto fit ad certamen animus fortior. Siquidem et remiges cantu hortantur ad

tollerandos quosque labores. Musica animum mulcet et singulorum operum fatigationem

vocis modulatio consolatur; excitatos quoque animos musica sedat. Unde et utilis est ad

salutem corporis, eo quod quandoque corpus infirmatur languentur anima et impeditur ipsa

existente impedita, unde et curatio corporis fit per curationem animae et per aptationem

suarum virium et temperantiam suae substanciae et sonis agentibus hoc et convenientibus ad

hoc. Sic David Saulem a spiritu immundo arte modulationis eripuit. Ipsas quoque bestias et

volucres ad auditum suae modulationis musica provocat. Sed et quicquid loquimur vel

intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rhythmos harmoniae virtutibus

probatur esse sociatum.

Post arithmeticam autem continue legenda est. Cum enim arithmetica sit scientia de numero

per se, musica vero de numero relato scientia, numero autem nil propinquius quam numerus

esse videtur, et omnis harmoniae musicae a numeris denominatur, ideo musica post

arithmeticam consequenter legenda esse convincitur.

De geometria

Circa geometriam quoque haec eadem inquirenda sunt: quid sit ipsa, quod genus eius, quae

materia, quae partes, quae 103 species, quis artifex, quod instrumentum, quod officium, quis

finis, quare sic dicatur, quo ordine sit legenda.

Quid sit ipsa, quidam sic definiunt: Geometria est disciplina magnitudinis et formarum, quae

secundum magnitudinem considerantur. Alii vero sic: Geometria est magnitudinum

rationabilium propositarum vestigata ratione probabilis dimensionis scientia. ‚Rationabilium‘

dicit ad differentiam irrationabilium, scilicet surdarum, quarum dimensio probabilis non est,

ut quadratura circuli.

Genus eius est, quod ipsa una ex quattuor matheseos disciplinis speculans abstracta et cum

motu. Omnis enim disciplina philosophiae theoricae aut est abstracta, aut inabstracta, aut cum

motu, aut sine motu. Eex quibus necessario tres species theoricae philosophiae proveniunt:

aut est enim abstracta et sine motu ut theologia, aut inabstracta et cum motu ut naturalis, aut

abstracta et cum motu ut mathematica, quae est media inter utramque. Genus igitur

geometriae est, quod ipsa est una et principalis de disciplinis mathematicis, a qua omnes tam

Page 53: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

54

praecedentes quam sequentes totius suae probationis sumunt munimentum. Quicquid enim in

aliis dicitur, totum paene figuris et rationibus geometricis demonstratur.

Materia eius est magnitudo immobilis, cuius alia est linea, alia superficies, alia corpus. Quae

ideo magnitudo immobilis dicitur, quoniam abstracta a materia omnino sine motu

intelliguntur. 104 In materia vero, quae semper in motu est, moventur, quia dicente Boethio

tactu variabilis rei permutantur. Haec igitur duobus modis considerantur, quia extra materiam

et in materia. Prout autem sunt in materia, sensibilia sunt, sed non sentiuntur, nisi simul

admixta cum aliis, sine quibus in materia esse non possunt; aut enim sentiuntur cum coloratis

visu, aut cum sonoris auditu, aut cum odoriferis vel foetidis olfactu, aut cum dulcibus vel

amaris gustu, aut cum calidis vel frigidis tactu. Cum autem extra materiam intelliguntur, ab

hiis, quibus in materia coniuncta sunt, separata accipiuntur.

Sed quia geometriae est, utroque modo illa considerare, ideo geometria alia est practica, alia

theorica. Practica enim accipit haec, prout in materia sunt admixta cum aliis, quamvis nullum

habent respectum ad alia, quibus admixta sunt. Sicut enim medicus solam caliditatem in

herba quaerit, quamvis caliditas sine calore non sit, ita practica geometria solum longum vel

latum vel spissuum vel curvum vel rectum in materia quaerit non attendens, cuius coloris sive

cuius alterius accidentis sit. Practica igitur haec prout in materia sunt considerat, quamvis

alia, quibus admixta sunt, non attendat.

Theorica vero haec a materia per intellectum abstrahit et non solum ab omnibus aliis, quibus

admixta sunt, verum etiam a se invicem ea discernit et ea sic abstracta per se singillatim

considerat et unumquodque per se quid sit, definiendo demonstrat. Haec enim, quamvis in

materia cum aliis et inter se admixta sint, tamen cum unumquodque per se intelligitur 105

essentia unius omnino diversa esse ab alia invenitur, sicut color et sapor, quamvis in materia

et inter se admixta sint, visus tamen colorem tantum et gustus saporem tantum percipit. Cum

autem theorica extra materiam lineas, superficies et corpora intelligit, ea, quae accidunt eis

absolute quidem absque omni materia secundum modum communem, in quo conveniunt

omnes lineae, omnes superficies et omnia corpora, accipit. Accidentia vero, quae circa ea

considerat, aut sunt figure, ut triangulatio, quadratura, rotunditas et similia, aut aequalitates,

inaequalitates, species situum et ordinum; et quod aliae sunt proportionales, aliae

improportionales, aliae rationales, aliae irrationales et omnia alia, quae accidunt eis.

Practica vero circa lineas, superficies et corpora considerat ea, quae accidunt eis, scilicet

curvitatem, rotunditatem, rectitudinem et cetera, ut longitudinem et latitudinem et

spissitudinem et similia, sed omnia haec, prout sunt in materia, in qua et ex qua operatur

Page 54: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

55

secundum artem suam. Sic ergo magnitudo immobilis materia est huius artis, sed aliter

practicae, aliter theoricae: practicae prout in materia sentiuntur, theoricae prout extra

materiam intelliguntur.

Partes autem alias habet theorica, alias practica. Partes theoricae sunt tres: una est

consideratio de lineis, alia de superficiebus, alia de corporibus. Illa vero, quae est de

corporibus, dividitur secundum numerum corporum 106, scilicet in cubos, pyramides,

sphaeras, columnas, serratilia, pinealia.25 De hiis autem omnibus speculativa duobus modis

tractat: uno, cum unumquodque istorum per se considerat, alio, cum unumquodque istorum

alii comparat secundum ea, quae accidunt eis. Cum autem ea inter se comparat, aut considerat

aequalitatem aut inaequalitatem eorum vel aliquod aliud suorum accidentium, aut considerat,

qualiter unum in alio ordinetur, videlicet qualiter linea in superficie et superficies in corpore,

vel superficies in superficie et corpus in corpore.

Notandum autem, quia aliud est corpus naturale et aliud corpus mathematicum. Corpus

naturale est substantia, in qua possunt poni tres lineae sectantes se secundum rectos angulos;

et ita est in praedicamento substantiae. Corpus vero disciplinale est distentio ad tres partes,

scilicet in longum, in latum et spissum. Cum enim linea sit ad unam, superficies ad duas,

corpus necessario ad tres partes erit distentio i.e. distensa magnitudo, et sic est in

praedicamento quantitatis.

Partes vero practicae similter tres sunt, scilicet linea, superficies et corpus; sed alio et alio

modo haec considerat quam theorica, ut supra dictum est.26

Species quoque alias habet theorica, alias practica. Species theoricae sunt tres, scilicet

operatio, scientia, inventio; quaecumque27 vero proponuntur in arte ista, aut proponuntur ad

agen107dum, aut ad sciendum, aut ad inveniendum. Ad agendum proponuntur ut gratia

exempli primum et secundum theorema Euclidis et multa alia, quae ad hoc proponuntur, ut

illa faciamus, scilicet ut super datam rectam lineam triangulum aequilaterum constituamus et

ut a dato puncto cuilibet rectae lineae propositae aliam aequalem ducamus; in quarum fine et

similium semper dicendum est: „Et hoc est, quod facere voluimus.“ Ad sciendum vero

proponuntur ut quintum theorema Euclidis et similia, quod est: Si duo anguli cuiuslibet

trianguli super basim fuerint aequales, et anguli, qui sunt sub basi, erunt aequales. In cuius

25 Wir lesen mit Baurs Hs. C und al-Farabi: pinealia statt permealia 26 Baurs Hss. sind hier unvollständig und weisen zum Teil eine Lücke auf; wir schließen die Lücke und ergänzen den Text mit der von Thomson aufgefundenen Hs. Oxford, Bodleiana 679. Vgl. Thomson, „Eine ältere und vollständigere Hs. von Gundissalinus’ De divisione scientiarum“, op. cit. (Zeichensetzung gegenüber Thomson geänderte). 27 Baur: quaecumquo

Page 55: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

56

fine et consimilium semper dicere debemus: „Et hoc est quod scire voluimus.“ Ad

inveniendum autem ponuntur ut primum theorema tertii libri et multa alia ut: dato circulo

centrum invenire. Licet enim sciamus, quod omnis circulus centrum habeat, nescimus tamen,

ubi sit; et ideo in fine eius et consimilium semper dicere debemus: „Et hoc est, quod invenire

voluimus.“ Cum autem intentio geometriae speculativae sit declarare quantitates et figuras et

situs proportionum unius ad alia, sicut in hiis, quae docet scire et invenire, profecto in hiis,

quae preacipit facere, videtur esse practica.

Finis enim theoricae est aliquid docere. Finis vero practicae est aliquid agere. Propter quod

dicimus, quod quia intentio theoricae est dare scientiam tantum, profecto et in hiis, quae

operari praecipit, etiam scientiam dare intendit propter multos, qui licet haec bene sciant, et

qualiter fiant et ingenium per108ficiendi ea docere valeant, ipsi tamen non possunt haec

perficere in materia, nec attribuere ei hanc formam. Ac per hoc geometria theorica docet

operationem et est principium doctrinarum practicae, quae manibus exercentur. Cuius opera

ita sunt apud sapientes sicut ea, quae proponuntur ad declarationem aliorum.

Species quoque practicae sunt tres: altimetria, planimetria, cosmimetria. Scientia enim, qua

considerat lineas superficies et corpora in altum, altimetria dicitur, scilicet scientia de

mensura altitudinis. Qua vero in planum, dicitur planimetria, i.e. scientia de mensura alicuius

planitiei. Qua vero in profundum, dicitur cosmimetria quasi scientia de mensura solidi. Cum

enim omnis mensuratio aut sit linealis aut superficialis aut corporalis, profecto linealis a

digniore parte sui vocata est altimetria, superficialis vero planimetria, corporalis cosmimetria.

Artifex vero theoricae geometer, qui plane novit omnes partes geometriae et eam docet.

Instumentum eius est demonstratio, cuius demonstrationis partes diversis assignantur modis.

Nam secundum Boethium sex sunt: propositio, descriptio, dispositio, distributio,

demonstratio, conclusio. Secundum Arabes autem septem sunt, scilicet: propositum,

exemplum, contrarium, dispositio, differentia, ratio, conclusio. Quorum omnium

descriptiones illorum est assignare, qui liberum Euclidis incipiunt legere.

109 Artifex vero practicae est, qui eam operando exercet. Duo autem sunt, qui eam operando

exercent, scilicet mensores et fabri. Mensores sunt, qui terrae altitudinem vel profunditatem

vel planitiem mensurant. Fabri vero sunt, qui in fabricando sive in mechanicis artibus

operando desudant, ut carpentarius in ligno, ferrarius in ferro, cementarius in luto et lapidibus

et similiter omnis artifex mechanicarum artium secundum geometriam practicam. Ipse enim

per semetipsum format lineas, superficies, quadraturas, rotunditates et cetera in corpore

materiae, quae subiecta est arti suae. Horum autem fabrorum multae species esse dicuntur

Page 56: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

57

secundum diversitatem materiarum in quibus et ex quibus operantur. Quorum unusquisque

sicut habet materiam propriam sic et instrumenta propria. Mensorum enim instrumenta sunt

pes, palmus, cubitus, stadium, pertica et multa alia. Carpentariorum vero securis et ascia,

dolabrum et linea et multa alia. Ferrariorum vero incus, forfices et malleus et multa alia.

Cementariorum vero linea, trulla, perpendiculum et multa alia.

Officium autem theoricae est rationes de singulis reddere et de quacumque quantitate in

mobili sive eius accidente aliquo ambigitur dubietatem demonstratione pulsare.

Finis eius est consecutio certitudinis de ambiguitate propositae quaestionis.

Officium vero practicae est vel in mensurando de alto, profundo et lato certam dimensionem

reddere, vel in fabricando 110 statutas lineas, superficies, figuras et magnitudines, secundum

quod species operis exigit, non excedere.

Finis eius est vel certitudo dimensionis, vel merces et laus de consummatione operis.

Quare autem sic dicatur? Haec disciplina a mensura terrae nomen accepit. ‚Ge‘ enim

interpretatur ‚terra‘, ‚metron‘ vero ‚mensura‘. Inde ‚geometria‘ de mensura terrae scientia

dicitur.

Huius inventores primi traduntur Aegiptii. Qui pro eo, quod inundante Nilo et hominum

possessionibus limo obductis agrorum limites ita cofundebantur, quod possessiones

singulorum a se non discernebantur, talem sollertiam adinvenerunt, cuius exercitatione sui

quisque quantitatem agelli facilius a continenti posset secernere. Sed quamvis ad terrae

dimensionis utilitatem primitis inventa vocabulum inde sortita sit, postmodum tamen

sapientes rationem eius diligenitius investigantes ad alia multa cognitu utiliora et iocundiora

mensuranda eam quasi de terra ad caelum transtulerunt. Nam provocati studio sapientes post

illius terrae dimensionem coeperunt terrae, maris et aeris et caeli spatia perquirere: quanto

intervallo luna a terris et a luna sol ipse distaret et usque ad verticem caeli quanta se mensura

distenderet et omnia alia, quae astrologia per eam laborat, rationabiliter apprehendere.

Magna est ergo istius disciplinae utilitas, quandoquidem et terrenarum dimensionum dat

certitudinem et caelestium spatiorum veram acquirit comprehensionem.

111 Post musicam vero legenda est, cum enim duae sint species quantitatis, multitudo scilicet

et magnitudo, multitudinis autem duae sunt species, numerus per se, de quo arithmetica, et

numerus relatus, de quo musica.

Post multitudinem vero necessario magnitudo sequitur. Cuius alia est immobilis, de qua

geometria, alia mobilis, de qua astrologia tractat. Prius est autem immobile quam mobile,

quoniam omnis motus a quiete incipit. Profecto constat, quod in quattuor matheseos ordine

Page 57: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

58

disciplinarum tertium post arithmeticae musicaeque tractatum geometriae speculatio

naturaliter obtinet locum. Ac per hoc post musicam et ante astrologiam legenda est.

Notandum autem, quod geometria et arithmetica habent elementa, per quae multa declarantur

in eis. Sed elementa sunt finita; quae vero declarantur per illa sunt infinita. Unde liber

Euclidis, in quo elementa geometriae et arithmeticae continentur, Liber elementorum dicitur,

in quo consideratio fit duobus modis: uno resolutionis et alio compositionis. Quibus duobus

modis antiqui tractores huius scientiae usi sunt in libris suis. Sed Euclides in libro suo non

incessit, nisi secundum viam compositionis. Qui enim a simplicioribus incipit, ut ad

compositiora perveniat, quasi componendo ascendit, ut, quod ex simplicibus compositum est,

ostendat. Sic Euclides, cum a puncto incipit et deinde ad lineam, deinde ad superficiem et

postea ad corpus pervenit, modo compositionis usus fuit; modo vero reso112lutionis uteretur,

si a corpore incipiens ad superficiem et deinde ad lineam et postea ad punctum descenderet,

quia compositum quasi in partes suas resolvere videtur.

[De aspectibus]

Scientia vero de aspectibus de eisdem inquirit, de quibus et geometria, scilicet de figuris,

magnitudinibus, sitibus, ordine, aequalitate, inaequalitate et aliis; sed non28 ita, ut sunt in

lineis, superficiebus et corporibus absolute, unde speculatio geometriae communior est quam

speculatio huius. Sed quamvis id, de quo haec tractat, contineatur in eo, de quo illa tractat,

tamen haec non est superflua, sed necessaria: quoniam ea, quae Euclides necessario probavit

esse quadrata, cum ad ea respicitur ex aliqua longitudine, videntur rotunda, et plura ex hiis,

quae sunt aeque distantia, videntur esse concurrentia, et aequalia videntur inaequalia et e

contrario. Ex hiis, quae sunt sita in una superficie, quaedam apparent inferiora et quaedam

altiora. Et ex hiis, quae sunt prima, quaedam apparent posteriora et e contrario. Quapropter

fuit necessaria haec scientia, qua discernitur inter id, quod apparet in visu aliter quam sit, et

inter id, quod apparet ita ut est. Haec enim scientia assignat, quibus de causis ista fiant, et hoc

demonstrationibus neces113sariis. Docet etiam, quibus modis visus potest errare, ad hoc ut,

non erret, sed deprehendat ita ut est omne quod aspicit. Docet etiam deprehendere altitudines

arborum, turrium, parietum et latitudines fluviorum et profunditates, et altitudines montium,

postquam cadit visus super fines eorum; deinde elongationes corporum caelestium et

quantitates eorum et omne id, ad quod potest perveniri ex reflexione aspicientis ipsum; et

28 Wir ergänzen mit Baurs Hs. C: non

Page 58: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

quaedam horum cum instrumento, quaedam vero sine instrumento. Et docet, quod quicquid

videtur, non videtur nisi cum radio penetrante in aerem, usquequo cadit super rem, ad quam

aspicimus. Et radii quidem penetrantes corpora pervia usque ad illud, ad quod aspicitur, aut

recti sunt aut reflexi aut conversi aut fracti. Recti sunt, qui cum egrediuntur a visu,

protenduntur secundum rectitudinem sui visus, usquequo pertranseant et finiantur. Reflexi

vero sunt, qui cum a visu prodire incipiunt, antequam pertranseant, obviat eis speculum, a

quo refectuntur oblique ad partes laterum speculi et deinde extenduntur in latera, ad quae

reflectuntur eundo ad illud, quod est inter manus aspicientis hoc modo:

Visus Visum

Speculum

59

114 Conversi vero sunt, qui eadem via, qua prius incesserunt, redeunt a speculo, quousque

cadunt super corpus videntis, a cuius visu exierunt. Unde videt homo speculum aspiciens se

ipsum cum illo eodem radi. Fracti vero sunt illi, qui redeuntes a speculo ad partem

aspicientis, a cuius visu exierunt, extenduntur flexuose ab eo ad unum laterum eius et cadunt

super id, quod est post aspicientem vel ad dexteram vel ad sinistram eius vel supra ipsum.

Unde videt homo illud, quod est post ipsum vel quod est in uno aliquorum laterum eius

secundum hanc figuram:

Visus

Speculum

Visum

Page 59: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

60

Et medium, quod inter visum et inter illud, quod aspicitur, sive speculum omnino sunt

corpora pervia, ut aqua vel aer vel corpus caeleste vel corpora vitrea. Scientia ergo de

aspectibus inquirit de omni, quod videtur, et de omni, ad quod aspicitur, cum istis quattuor

radiis in unoquoque speculorum et de omni, quod accidit ei, ad quod aspicitur. Unde ipsa

dividitur in duas partes: Quarum prima est inquisitio de eo, ad quod aspicitur cum istis29

radiis. Secunda est inquisitio de eo, ad quod aspicitur cum radiis non rectis; et haec dicitur

proprie scientia de speculis.

115

De astrologia

Circa astrologiam quoque haec eadem sunt inquirenda, scilicet: quid sit ipsa, quod genus eius,

qua materia, quae partes, quae species, quod officium, quis finis, quod instrumentum, quis

artifex, quare sic dicatur, quo ordine sit docenda et legenda.

Quid autem sit ipsa, in hac definitione ostenditur: Astrologia est scientia mobilis

magnitudinis, quae cursus siderum et figuras et habitudines stellarum circa se et circa terram

indagabili ratione perquirt.

Genus, i.e. qualitas, eius est, quod ipsa est mathematica, i.e. doctrinalis, scientia.

Materia eius est mobilis magnitudo. Mobiles autem magnitudines appellamus, quae

moventur, scilicet solem et lunam et ceteros planetas, de quorum motu agit astrologia.

Geometria vero, quia scientia est de mensura terrae, quae immobilis est, ideo materia eius

immobilis magnitudo dicitur, quia per eam primitus non nisi sola terrae magnitudo

mensuratur. Materia vero astrologiae mobilis magnitudo dicitur: non quia considerat de

magnitudine mobilium, sed quia motum magnorum mobilium speculetur, ut septem

planetarum et decem caelorum.

Partes vero huius artis sunt tres: Prima est de numeris et figuris caelestium corporum et de

ordinibus eorum in 116 mundo et de quantitatibus et sitibus et proportionibus eorum inter se

et de quantitatibus elongationum ipsorum ad invicem, et quod totalitati terrae non est motus

localis neque in loco neque de loco. Secunda est de motibus caelestium corporum, quot sunt,

et quod omnes motus eorum sunt sphaerici, et quis eorum communicat omnibus eis, scilicet

stellis eorum et non-stellis, et quis sit communis omnibus stellis. Deninde de motibus, qui

sunt proprii uniuscuiusque stellarum, et quot sunt species motuum unicuique eorum, et partes,

29 Wir lesen mit Baurs Hs. C und al-Farabi: rectis statt istis

Page 60: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

61

ad quas moventur, et secundum quam partem advenit unicuique eorum motus iste, et docet

viam ad comprehendendum locum cuiusque stellae ex partibus signorum in unaquaque hora

cum omnibus speciebus motuum eius. Et inquirit iterum de omnibus, quae accidunt

caelestibus corporibus, et de motibus, qui sunt unicuique eorum in signis, et quid accidat eis,

cum ad invicem comparantur ex coniunctione et separatione et diversitate situs ad invicem. Et

ad ultimum omnia, quae accidunt eis de motibus ipsorum absque comparatione eorum ad

terram, sicut eclipsis solis; et iterum de omnibus, quae accidunt eis propter situm terrae ab eis

in loco mundi, in quo sunt, sicut eclipsis lunae; et declarat illa accidentia et quot sunt, in qua

dispositione et in qua hora accidat illud et in quanto tempore, sicut ortus et occasus et alia.

Tertia vero inquirit de terra, de eo quod ipsa inhabitatur et quod non habitatur; et ostenditur

quantum est illud, quod 117 inhabitatur et quot sunt partes eius magnae, quae sunt climata; et

comprehendit habitationes, quas contingit esse in unaquaque illarum in illa hora, et ubi sit

locus cuiusque habitationis, et ordinem eorum ex mundo; et inquirit de eo, quod sequitur

necessario, ut accidat unicuique climatum habitationum de revolutione mundi continenti30

toti. Et est revolutio diei et noctis propter situm terrae in loco, in quo sunt, sicut ortus et

occasus et longitudo diei et noctis et brevitas et alia hiis similia. Hae igitur sunt partes

astrologiae.

Species eius sunt duae, activa scilicet et contemplativa. Contemplativa est scientia omnium

praedictarum partium. Practica est scientia comprehendendi per instrumenta competentia

magnitudines, elongationes, comparationes inter se caelestium corporum.

Officium huius artis est caelestium corporum et terrae magnitudines et differentias et

proportiones certissimis rationibus assignare.

Finis eius est eorum, quae sunt mundi visibilis incorruptibilis certa cognitio, scilicet

corporum, quae non habent esse per generationem neque corruptionem, scilicet corporum,

quae nec sunt elementa nec elementata, nec sunt naturalia, nec artificialia. Cum enim tres

sunt mundi sive partes mundi, quarum prima est visibilis corruptibilis, qui est a centro terrae

usque ad circulum lunae, de qua tractat scientia naturalis, secunda 118 visibilis incorruptibiis,

quae est a luna, usque ad ultimum caelum, de qua tractat astrologia, tertia est invisibilis et

incorrubtibilis, quae nec est extra caelum nec intra caelum, de qua tractat theologia: profecto

finis astrologiae est circa cognitionem mundi, qui est ex quinta essentia. Primus enim mundus

dicitur mundus naturae, secundus dicitur mundus quintae essentiae, tertius dicitur mundus

intelligentiae.

30 Wir folgen der Lesart al-Farabis, den Gundissalinus hier zitiert; Baur: continenti

Page 61: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

62

Instrumenta huius artis multa sunt, quae in Almagesto docet fieri Ptolomaeus.

Artifex eius est astrologus, qui haec omnia certis rationibus et instrumentis novit

comprehendere.

Quare sic dicatur? Astrologia dicitur scientia de ratione astrorum. ‚Logos‘ enim ‚ratio‘

interpretatur, inde astrologia, i.e. scientia de ratione astrorum, dicitur, quia quicquid de astris

dicit, rationibus esse31 convincit.

Post geometriam autem legenda est, sed non continue: immo interpositis quorumdam libris

auctorum, quibus introductoriis prius cognitis facilius ad cognitionem astrologiae pervenitur.

Quorum primus est Mileus, secundus Theodosius, tertius Ascalonita. Post hos restat legendus

liber Almagesti, in quo plenissime tota docetur astrologia.

Astrologiam Chaldaei primi doceurunt. Abraham in119stituisse Aegyptios astrologiam

Iosephus auctor asseverat. Graeci autem dicunt hanc artem ab Atlante prius excogitatam,

ideoque sustinuisse caelum dictus est. Quisquis autem ille fuerit, motu caeli et ratione animi

excitatus per temporum vices, per astrorum rotas definitosque cursus, per intervallorum spatia

moderata considerauit dimensiones quasdam, et numeros definiendo ac secernendo in

ordinem nectens astrologiam reperit. Cum autem multi de astrologia scripserint, inter eos

tamen Ptolomaeus rex Alexandriae apud graecos praecipuus fuit.

De astronomia

Est iterum alia scientia de stellis, quae dicitur astronomia. circa quam haec eadem

consideranda sunt, quae circa astrologiam, scilicet: quid ipsa ist, quod genus eius, quae

materia, quae partes, quae species, quod officium, quis finis, quod instrumentum, quis artifex,

quare sic vocetur.

Quid autem ipsa sit, sic definitur: Astronomia est scientia, quae cursus et positionem

stellarum secundum hominum opinionem describit ad temporum notitiam.

Genus est, quod ipsa de proposita sibi ut oportet quaestione est scientia iudicandi secundum

planetarum et signorum positionem. Cum enim multae sint scientiae iudicandi de proposita

quaestione, ut geomantia, quae est divinatio in terra, hydromantia in aqua, aeromantia in aere,

pyromantia in igne, 120 chiromantia in manu et multae aliae, ut scientia augurandi in volatu

et a garritu avium vel in spatula arietis et similia, haec ceteris dignior est, quia ex dispositione

31 Baur: esse ita esse – Wir streichen „ita esse“ mit Baurs Hs. C und der von Baur nicht kollationierten Hs. Oxford, Bodleiana 679 (nach Charles Burnett, „A New Source for Dominicus Gundissalinus’s Account of the Science of the Stars?“, in: Annals of Science 47 [1990], S. 361–374 , hier S. 371).

Page 62: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

63

caelestium corporum, quae sunt in terris, ventura praenunciat. Unde Alfarabius dicit, quod

astronomia est scientia de significatione stellarum, quid scilicet stellae significent de eo, quod

futurum est, et de pluribus praesentibus et de pluribus praeteritis. Nec nominatur32 inter

scientias disciplinales, sed inter virtutes et potentias, quibus potest homo iudicare de futuris,

sicut est virtus interpretandi visiones et sicut est virtus augurandi in avibus et sternutationibus

et aliis huiusmodi.

Materia eius est ipsa mobilis magnitudo.

Partes eius sunt quattuor, quarum prima agit de situ et forma mundi et de circulis caelestibus.

Secunda agit de cursu planetarum et circulis eorum. Tertia agit de ortu et occasu signorum.

Quarta vero agit de eclipsi solis et lunae. Et in hiis quattuor partibus tota astronomia

consumitur.

Species eius sunt duae, scilicet computatio et iudicium. Computatio versatur in tabulis,

iudicium in discretione temporum et signorum et planetarum.

Officium hius artis est cursus planetarum, coniunctiones, retrogradationes et respectus ad

invicem contemplari.

Finis eius est scientia iudicandi de praeteritis, praesentibus atque futuris.

Instrumentum est astrolabium, quod sic descibitur: 121 Astrolabium est, quo

comprehendimus certas horas diei ac noctis, ascensum et descensum solis, et quod signum sit

in ortu et quod in occasu.

Artifex est quilibet astronomicus, qui considerat legem astrorum et exercet ipsam artem.

Quare autem sic dicatur? ‚Astronomia‘ nomen compositum est ab ‚astro‘ et ‚norma‘, quod est

,regula‘. Inde astronomia dicitur quasi norma astrorum, i.e. lex sive regula. Differt autem

astronomia ab astrologia eo, quod illa est secundum rei veritatem, haec vero secundum

opinionem hominum.

Secundum vero Isidorum in hoc differunt, quod astrologia caeli conversionem, ortus, obitus

motusque siderum continet, vel ex qua causa ita vocentur. Astronomia vero partim naturalis,

partim superstitiosa est: naturalis, dum exequitur solis et lunae cursus vel stellarum certas

temporum stationes; superstitiosa vero est illa, quam mathematici sequuntur, qui in stellis

augurantur, quique etiam duodecim signa per singula animae vel corporis membra disponunt,

siderumque cursu nativitates hominum et mores praeiudicare conantur.

[Scientia de ponderibus]

32 Wir lesen mit Baurs Hss. C und D: nominatur statt nominantur

Page 63: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

64

Scientia vero de ponderibus ponderosa duobus modis considerat: vel secundum quod

mensurantur vel secundum quod 122 mensuratur cum eis et eis; et est inquisitio de principiis

doctrinae in ponderibus. Vel considrat, secundum quod moventur vel secundum ea, cum

quibus moventur; et tunc est inquistio de principiis instrumentorum, quibus elevantur

graviora et super quae permutantur de loco ad locum.

[De ingeniis]

Scientia vero de ingeniis est scientia excogitandi, qualiter quis faciat convenire omnia illa,

quorum modi declarantur et demonstrantur in doctrinis, convenire, inquam, in corporibus

naturalibus in acceptione et situ eorum in actu. Omnes enim aliae scientiae non considerant

lineas, superficies, corpora, numeros et reliqua, nisi secundum quod intelliguntur tantum

separata a corporibus naturalibus. Sed quia nos indigemus usu istorum, volumus ea aliquando

praesentare in actu in corporibus naturalibus et sensatis artificio et ingenio aliquo, quo

praeparatur eorum acceptio. Scientiae ergo ingeniorum docent modos excogitandi et

adinveniendi, qualiter secundum numerum corpora naturalia coaptentur per artificium aliquod

ad hoc, ut usus, quem quaerimus, proveniat ex eis, qualis est scientia numerorum, quae

dicitur algebra et mucabala, et aliae consimiles, quamvis haec scientia communis sit numero

et geometriae. Et ipsa quidem comprehendit modos calliditatis ad inveniendos numeros, de

qui123bus scilicet rationabilibus et surdis Euclides dedit principia in decimo libri sui, qui

dicitur Elementorum. Nam quia proportio rationabilium et surdorum est ad invicem sicut

proportio numeri ad numerum, et omnis numerus compar est magnitudini alicui rationali vel

surdo, ideo inveniuntur illae magnitudines modo aliquo; et ob hoc ponuntur quidam numeri

rationales, ut sint compares magnitudinibus rationabilibus, et quidam numeri surdi, ut sint

compares magnitudinibus surdis.

Ex istis igitur sunt ingenia geometrica plura, de quibus est ars cementariorum. Et de istis est

ingenium geometricum ad mensuranda corpora. Et de hiis est ingenium instrumentorum de

arte elevandi et instrumentorum musicorum et instrumentorum artium plurium activarum,

sicut arcuum33 et armorum. Et de hiis est ingenium aspectuale secundum artem, quae dirigit

visus ad comprehendendum veritatem rerum remotarum, cum ad eas respicimus, et de arte

speculorum et de scientia speculorum secundum loca, quae reddunt radios ita, ut reflectant

33 Wir folgen der Lesart al-Farabis, den Gundissalinus hier zitiert; Baur: artium

Page 64: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

65

eos vel convuertant vel frangant. Et per hoc etiam sciuntur loca, quae radio solis reddunt

corporibus aliis; et provenit inde ars speculorum adurentium. Et ex hiis est ingenium de arte

ponderum rationablilium et instrumentorum secundum artes plurimas.

Hinc ergo causae sunt et scientiae ingeniorum, quae sunt principia artium civilium

practicarum, quae administrantur in corporibus et figuris et ordine et 124 sitibus et

mensuratione sicut ars fabricandi in cementariis et carpenatriis et quam pluribus aliis.

Et hae sunt doctrinae et species earum.

Et de partibus speculativis philosophiae haec dicta sufficiant.

Summa Avicennae de convenientia et differentia subiectorum

Et quia superius principia singularum assignavimus subiecta facultatum, postea necessarium

duximus, ut quid de earum convenientia et differentia in subiectis philosophus Avicenna

senserit apponamus.

Ait ergo: Dicam, quod causa diversitatis ceterarum scientiarum est substantia earum. Illa

autem causa vel est propter diversitatem subiectorum vel propter diversitatem unius subiecti.

Distinguamus autem nunc diversitatem primi modi et dicamus, quod diversitas subiectorum

scientiarum absolute absque commixtione est, sicut diversitas duorum subiectorum

arithmeticae et geometriae, quoniam de subiecto unius earum nihil est in subiecto alterius.

Cum commixtione vero est, quando unum eorum communicat cum altero in aliquo. Et hoc fit

duobus modis: aut cum unum de subiectis est communius altero ut genus, et alterum minus

conmune ut species vel accidentia propria speciei, aut cum utrisque subiectis est aliquid

commune et aliquid discretum, sicut scientia medicinae et scientia ethicae. Hae enim

communicant in viribus animae hominis, secundum quod homo est animal. Deinde

appropriatur medicinae 125 considerare humanum corpus et eius membra, ethicae vero

appropriatur considerare animam rationalem et eius vires scientiales.

Primum autem membrum huius divisionis, scilicet cum communius communicat cum minus

communi, aut communicat ut genus cum specie, aut communicat ut communicans, sicut est

communicatio unius et entis. Nunc autem praetermitamus hoc memburm. Id autem, in quo est

communicatio ut generis ad speciem, est sicut speculatio de pyramidibus, secundum quod

sunt de corporeis, et de corporeis, secundum quod sunt de mensuris. Id vero, in quo est

communicatio ut generis ad accidens speciei, est sicut subiectum naturalis et subiectum

Page 65: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

66

musicae.34 Subiectum enim musicae35 est accidens speciei subiecti scientiae naturalis. Et hoc

memburm dividitur in duo, quorum unum ponit minus commune de universitate communioris

et in causa eius ita, ut speculatio eius sit pars speculationis communioris; alterum vero assolat

minus commune a communiore et speculationem eius non ponit partem speculationis magis

communis, sed ponit eam scientiam sub eo. Causa autem huius membri haec est: quod minus

commune non fit, nisi propter differentias suae essentialitatis. Et deinde inquiruntur eius

accidentia essentialia, secundum quod per ea fit species, unde speculatio eius non

appropriatur circa unum horum tantum et non aliud, necque secundum unam tantum

dispositionem et non secundum omnia simul absolute, sicut pyramides ad 126 geometriam.

Igitur scientia subiecti minus communis aut pars erit scientiae considerantis subiectum magis

communis, aut speculatio eius erit circa minus commune, quamvis fiat minus commune per

differentiam constitutivam, non ex parte illius differentiae constituivae, nec eius quod accidit

sibi ex sua specialitate, sed ex parte accidentalium. Unde illa differentia sequitur

consequentia eius, sicut speculatio physici circa corpus hominis. Hoc enim est, secundum

quod infirmatur vel sanatur tantum, et hoc assolat scientiam minus communis a scientia

magis communis et ponit eam scientiam sub ea, sicut medicina non est de scientia naturali,

sed est scientia de subiecto, quod est sub ea. Aut cum id, quod facit rem minus communem,

non facit eam speciem, sed facit eam aliquam maneriam cum accidente, et tunc consideratur

ipsa, secundum quod fit minus communis. Materia vero inquisitionis sunt accidentia eius

essentialia et commitantia et hoc est etiam, quod assolat scientiam minus communem a

scientia magis communi et ponit eam scientiam sub ea.

Et omnino scientia de partibus subiectorum propriorum non est pars scientiae subiecti

communis, sed est scientia, cuius inquisitio fit quattuor modis: Unus est, cum id, per quod res

fit minus communis, est aliquid de accidentibus essentialibus signatum et tunc considerantur

accidentia consequentia, quae consequuntur subiectum appropriatum, secundum quod

adiungitur ei illud accidens tantum, sicut medicina, quae est sub scientia naturali. Medicina

enim speculatur corpus hominis; pars etiam quaedam scientiae naturalis speculatur corpus

hominis. Sed pars scientiae naturalis, quae speculatur corpus hominis, considerat illud

absolute et inquirit de accidentibus eius essentialibus absolute, 127 que accidunt ei secundum

quod est homo, non secundum condicionem, que adiungatur ei. medicina vero considerat

34 Wir lesen mit Baurs Hs. D und in Übereinstimmung mit dem arabischen Text: musicae statt musici 35 Wir lesen mit Baurs Hs. D und in Übereinstimmung mit dem arabischen Text: musicae statt musici

Page 66: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

67

illud, secundum quod infirmatur vel sanatur tantum, et inquirit de accidentibus eius, quae sunt

ex hoc modo.

Secundus est, cum id, per quod fit minus commune respectu communioris, est accidens

extraneum non essentiale, sed est cum aliqua dispositione in essentia subiecti non

comparatione terminata; et tunc accipitur illud subiectum cum illo accidente extraneo ut

unum, et considerantur accidentia essentialia, quae accidunt ei ex accidenti illius extraneitatis,

sicut est speculatio de sphaeris mobilibus, quae est sub speculatione corporum vel

geometriae.

Tertius, cum id, per quod fit minus commune respectu communioris, est accidens extraneum

et non est aliqua dispositio in eius essentia, sed est comparatio terminata; et tunc accipitur

illud cum illa comparatione ut unum et considerantur accidentia eius essentialia, quae

accidunt ei ex coniunctione eorum, sicut est speculatio de aspectibus, quae apprehendit lineas

adiunctas visui et ponit eas subiectum et considerat consequentia eorum essentialia, et ob hoc

non est de geometria.

Hii autem tres modi conveniunt in hoc, quod id, quod adiungitur ei, scilicet accidens

praedictum, est de universitate nanturae subiecti superioris duarum scientiarum unum et

subiectum superioris praedicatur de eo.

128 Quartus, cum de minus communi non praedicatur communius, sed ipsum minus

commune est accidentale alicui rei specierum communioris, sicut neumata, quae comparantur

subiecto naturalis scientiae, quia sunt de universitate accidentium, quae accidunt alicui

speciei subiectorum scientiae naturalis. Cum hoc autem iam accipiuntur neumata in scientia

musicae, secundum quod adiungitur eis quiddam extraneum ab eis et ab eorum36 genere,

quod est numerus; unde inquiruntur consequentia eorum, secundum quod adiungitur eis illud

extraneum; et haec sunt convenientia et diversitas, quae quaeruntur in neumatibus. Unde

oportet, ut ponatur illa scientia non sub scientia, de cuius natura est subiectum eis, sed sub

scientia eius, quod adiungitur ei, sicut hoc, quod nos ponimus musicam sub scientia numeri.

Nec dicimus hoc quantum in se, quoniam consideratio neumatis quantum in se est

consideratio accidentium subiecti scientiae communioris vel accidentium accidentibus

suarum specierum; et haec est pars scientiae naturalis, non scientia sub ea. Differentia autem,

quae est inter hanc partem et priorem scilicet partem, cuius exemplum posuimus sphaeras

mobiles, haec est, quod haec scientia non est posita sub scientia, quae considerat accidens,

quod sibi adiungitur, sed sub scientia, quae considerat id, quod est commune in suo subiecto,

36 Baur: eorum

Page 67: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

68

eo quod scientia sphaerarum mobilium non est sub naturalibus, sed sub geometria. Haec

autem est posita sub scientia, quae considerat adiunctum sibi. Musica vero non est sub

naturali, sed sub numero.

Scientia vero de rebus, quae sunt sub eo, cuius communitas 129 est sicut communitas entis et

unius, non potest esse pars scientiae de eis, quoniam non sunt essentialia ullo duorum

modorum essentialium. Communius enim non invenitur in minus communi nec e contrario.

Unde oportet, ut scientiae particulares non sint partes scientiae de ente, sed quia ens et unum

communia sunt omnibus subiectis, oportet tunc, ut ceterae scientiae sint sub scientia, quae

tractat de eis. Et quia nullum subiectum est communius eis, tunc non oportet, ut scientia, quae

tractat de eis, sit sub alia scientia. Et quia id, quod non est principium unius entium absque

alio, immo est principium omnis, quod est causatum, ideo non oportet, ut speculatio de eo sit

in aliqua scientiarum particularium, nec oportet, ut per se sit subiectum alicuius scientiae

particularis. Ipsum enim est adiudicatum comparationi omnis entis nec est subiectum

scientiae universalis communis, quia non est res universalis communis, ut idcirco oporteat

alias scientias esse partes eius.

Postquam autem posuimus, quod de principiis scientiarum quaedam sunt, quae non sunt

manifesta per se, tunc oportet, ut manifestentur in alia scientia, aut in particulari qualis ipsa

sit, aut in communiore quam ipsa sit, et sic perveniet hoc sine dubio ad communiorem

omnibus scientiis. Oportet igitur principia ceterarum scientiarum cerfticentur in hac scientia.

Hoc autem sic erit, quasi omnes scientiae probentur argumentationibus hypotheticis

coniunctis, verbi gratia: si circulus est, talis vel talis triangulus est. Cum autem pervenerimus

ad philosophiam primam, tunc manifestabitur esse antecedentis,37 cum probabitur quod

principium, scilicet circulus, habet esse; et tunc complebitur probatio consequentis, quod

habet esse, et ita, quia nulla scientiarum particu130larium probetur sine hypothetica. Artes

autem, quae sunt communes in subiecto philosophiae primae, sunt tres, scilicet philosophia

prima et topica et sophistica. Sed philosophia prima differt a topica et sophistica in subiecto

et in principio speculationis et in fine speculationis: in subiecto eo, quod philosphia prima

non considerat nisi accidentia essentialia subiectis uniuscuiusque scientiarum particularium.

Topica vero et sophistica speculantur accidentia cuiusque subiecti, sive sint essentialia, sive

non sint essentialia. Unde nulla earum intendit de accidentibus unius vel entis. Philosophia

vero prima communior est scientiis particularibus propter communitatem sui subiecti. Ipsae

vero sunt communiores scientiis particularibus; ipsae enim loquuntur de omni subiecto

37 Wir lesen mit Baurs Hss. D und P: antecedentis statt antecedens

Page 68: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

69

verbum sive sit verum sive sit falsum, omnibus secundum artem suam. Differt autem ab eis

secundum principium eo, quod philosophia prima sumit sua principia ex propositionibus

demonstrativis veris, topicae vero principia sunt propositiones probabiles, vel vere vel non

acceptae, secundum quod sunt vere certae. Differt vero ab eis secundum finem eo, quod finis

philosophiae primae est acquisitio veritatis certae secundum possibilitatem hominis; finis

vero topicae est exercitium ponendi vel removendi maximas, ut gradatim perveniatur ad

demonstrationem et utilitatem civitatis. Aliquando vero finis eius est victoria in iure, quod ius

potest esse, secundum quod conveniunt, ut consecutio sit necessaria, secundum quod

conceditur, quamvis consequentia non sit vera nec recta. Quod autem est ad utili131tatem

civitatis, aliquando verum, aliquando rectum laudabile. Finis vero sophisticae est ostentare

sapientiam et vincere falsitatem.

Scias autem, quod diversitas scientiarum convenientium in uno subiecto est duobus modis:

Aut enim una duarum scientiarum speculatur subiectum secundum aliquem modum, verbi

gratia: una enim pars scientiae naturalis tractat de homine absolute, et medicina, quae est sub

scientia naturali, tractat de eo, sed non absolute; tractat enim de homine, secundum quod

infirmatur et sanatur. Aut unaquaeque scientiarum tractat de eo uno modo et alia alio modo,

quemadmodum corpus mundi vel corpus caeli considerant astrologus et naturalis uterque. Sed

corpus, quod est corpus universi, est subiectum scientiae naturalis cum conditione, scilicet

secundum quod est principium motus ei et quietis essentialiter. Et est subiectum scientiae

astrologicae cum conditione, scilicet secundum quod habet quantitatem. Et hae duae

scientiae, quamvis conveniant in inquisitione specialitatis huius corporis, tamen haec

speculatur illud, secundum quod habens quantitatem et dispositiones, quae sequuntur

quantitatem; illa vero speculatur illud, secundum quod est habens naturam simplicem, quae

est principium sui motus et suae quietis secundum dispositionem eius. Non potest autem esse

dispositio rei, ut perveniat in permanentia opposita corruptioni et alterationi et habent

diversitatem in suis partibus ita, ut in aliqua parte eius sit angulus. Una enim virtus non facit

in una materia nisi 132 actionem et dispositionem consimilem. Geometria autem dicit, quod

caelum sphaericum est, aspectus enim eius sunt tales et lineae, quae perveniunt ad ipsum,

faciunt debere esse tale quid. Igitur naturalis considerat caelum secundum vires, quae sunt in

illo; geometria vero considerat illud secundum quantitatem, quae est illi. Contingit ergo, quod

in aliqua quaestionum conveniant eo, quod subiectum eorum unum est, et in plerisque

differtur.

Page 69: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

70

Dicam autem iterum, quod scientiae communicantes aut communicant in principiis aut in

subiectis aut in questionibus. Sed per communicantes in principiis non intelligmus

communicantes in principiis communibus omni scientiae, sed communicantes in principiis, in

quibus communicant aliquae scientiae, sicut in hoc, quod quaecumque sunt aequalia eidem et

inter se. Ipsa enim communicatio vel erit secundum unum ordinem, ut geometria et numerus

in principio, quod posuimus, aut principium unius eorum erit prius et alterius erit posterius,

sicut geometriae et scientiae de aspectibus, quae est per numerum, et scientiae musicae, quia

communicant in hoc principio – geometria vero est communioris subiecti quam scientia de

aspectibus. Similiter est dispositio arithmeticae et musicae. Aut id, quod est principium in una

scientia, erit quaestio in alia, et hoc fit duobus modis: Aut enim duae scientiae erunt

diversorum subiectorum secundum communius et minus commune, et tunc manifestabitur

illud in scientia altiori et sumetur principium in scientia inferiori; et hoc est principium

verum. Aut probabitur in scientia inferiori et sumetur principium in scientia altiore; et hoc est

principium quantum ad nos. Aut duae scientiae non 133 erunt diversae secundum communius

et minus commune, sicut arithmetica et geometria. Et tunc quaestiones unius earum ponentur

principia quaestionum alterius. Multa enim ex principiis decimi tractatus Libri elementorum

sunt numeralia, quae iam ante probata fuerunt in Libro de numero. Hoc autem non poterit

esse, cum inter duas scientias non fuerit communicatio in subiecto vel in genere subiecti.

Communicatio vero in quaestionibus est, cum quaesitum in utraque sit praedicatum de

subiecto uno. Aliter enim non est communicatio. Nec hoc etiam esse poterit, nisi cum ambae

scientiae communicaverint in uno subiecto. Communicatio igitur prima et radicabilis, quae

est scientiis, est illa, quae facit debere membrum tertium, et hoc est communicatio in subiecto

secundum aliquem modorum, qui praedicti sunt. Qui quidem sunt tres scilicet: Vel cum unum

duum subiectorum est communius altero et alterum minus commune, sicut scientiae naturalis

et medicinae et geometriae et scientiae de pyiramidibus et ceterarum hiis similium. Vel

unicuique subiectorum duarum scientiarum est aliquid proprium et aliquid, in quo

communicat cum altero, sicut medicinae et ethicae in sanando; sed una sanat corpus et alia

animam. Vel cum essentia subiecti est in eis una, sed accipitur duobus diversis respectibus, et

tunc uno respectu fit subiectum illius et alio respectu subiectum istius, sicut corpus caeli et

mundi est subiectum scientiae astrologiae et scientiae naturalis.

Postquam autem locuti sumus de communicatione scientiarum in subiectis et principiis et

quaestionibus, oportet ut loquamur de partibus practicae philosophiae.

134

Page 70: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

71

De partibus practicae philosophiae

Quarum prima scientia est gubernandi civitatem, quae dicitur politica, sive civilis ratio.

Civilis enim scientia inquirit de speciebus actionum et consuetudinum voluntariarum et de

habitibus et moribus et gestibus, a quibus procedunt illae actiones, consuetudines, et de

finibus, propter quos fiunt; et docet qualiter illa debeant esse in homine, et quomodo

comprehendantur et disponantur in eo, secundum quod convenit ea haberi et conservari ab eo.

Et ex finibus, propter quos fiunt, distinguit actiones, quae sunt in usu, et declarantur, quae ex

eis vere sunt beatitudo et quae putantur, cum non sint beatitudo. Et quod vera beatitudo non

potest haberi in praesenti, sed in futuro quaerenda est. Quae autem putantur beatitudo et non

sunt, sunt sicut victoria et gloria et delectationes, et hae ponuntur finis eorum, quae faciunt.

Discernit ergo inter actiones et consuetudines, quibus vera beatitudo acquiritur et quibus ea,

quae vera putantur, et ostendit et quibus utendum est inter concives et quibus inter gentes,

quibus praelatus circa subditos et quibus subditus apud prelatos. Ostendit etiam, quod bone

consuetudines subiectorum proveniunt ex iusta dominatione praelatorum. Actio vero huius

virtutis, qua sic vivitur ethica vocatur. Et docet, quod praelationis sive regnatus duo sunt

modi: unus est, quo civitates et populi iuste reguntur, honesti mores constituuntur et

custodi135untur, quibus beatitudo acquiritur; et alius est, sub quo consuetudines

introducuntur, quae bonae putantur et non sunt. Et hic regnatus stolidus dicitur. Et hic

regnatus dividitur divisionibus pluribus et unaqueque appellatur nomine eius, quod in ea

quaeritur praecipue: Si enim in eo quaeruntur divitiae, nominatur regnatus congregationis, et

si gloria, dicitur regnatus gloriae, et ita ab eo, quod per illud specialius quaeritur, principatus

nomen variatur.

Ostendit etiam, quod virtus regia componitur ex duabus virtutibus, quarum una consistit in

cognitione regularum universalium, et alia consistit in usu videndi et assiduitate agendi et

experiendi, sicut medicus, qui non fit perfectus medicator nisi per cognitionem regularum

universalium, quae dicitur theorica, et per assiduitatem medendi et medicinalis experiendi

circa aegros, quae dicitur practica. Sic virtus regia non sufficit disponere actiones hominum

secundum unumquodque accidens et unamquamque civitatem, unumquodque tempus, nisi

per virtutem scientiae et assiduitatem experientiae. Et haec quidem scientia habet duas partes:

unam, qua cognoscit beatitudinem et discernit inter veram et aestimativam et comprehendit

operationes et consuetudines et mores et gestus voluntarios universales, qui habentur in

Page 71: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

72

civitatibus et in gentibus, et discernit optimos a non optimis; aliam, qua cognoscit modos

gestium et consuetudinum 136 optimarum in civitatibus et gentibus et cognoscit actiones

regias, quibus stabiliuntur gestus hominum ad observandum, quod ordinatum est super eos.

Deinde comprehendit species virtutum regalium, quot sint, et quae sit unaquaeque earum, et

actiones, quas per unamquamque earum efficit, et quas consuetudines et habitus unaquaeque

earum requirit, ut per hoc melius stabiliat in civitatibus et gentibus, quae sub imperio eius

sunt, quod intendit. Et haec quidem scientia continetur in libro Aristotelis, qui Politica

dicitur, et est pars Ethicae. In quo etiam docet, quas conditiones et dispositiones naturales

oportet observare in filiis regum et in aliis ad hoc, ut ille, in quo inventae fuerint, eligatur ad

regnum, deinde illum, in quo fuerint, qualiter oportet morigerari, quousque perficiatur in eo

virtus regia et fiat rex perfectus.

Scientia legis est illa, per quam potest homo acquirere modum cuiusque rei in illis, quae

legislator non propalavit, sed per illa, quae iam propalata sunt, cum determinatione et modo,

in quo oportet hominem subtilem et circumspectum esse ad comprehendendam voluntatem

auctoris in lege, quam posuit. In omni autem lege sunt sententiae et operationes. Sententiae

sunt, sicut ea, quae statuta sunt de cultu Dei et fide et de mundo. Operationes sunt ea, quae

fiunt ad honorem Dei. Quapropter scientiae legis duae partes sunt: una in sententiis et alia in

actionibus.

Oportet autem, ut in instituendo legem hec sit prima 137 intentio, scilicet ordinare civitatem

in tres partes: dispositores et ministros et legisperitos. Et unoquoque ordine istorum ordinetur

aliquis praelatus; post quem ordinentur alii praelati inferiores eo consequenter; et post hos

iterum ordinentur alii consequenter, quousque perveniatur ad paucos, ad hoc ut nullus sit in

civitate inutilis, qui non habeat statum aliquem laudabilem, sed ut ab unoquoque perveniat

utilitas civitati; et ideo prohibeat otiositatem et vacationem ita, ut nullus praetermittatur, qui

secundum quod sibi competit non habet aliquem supra se, nec sit aliquis, qui non obediat

alicui; huiusmodi enim homines omnino compescendi sunt. Qui autem non patiuntur

compesci, expellendi sunt a civitate. Cum autem causa huius fuerit infirmitas vel

nocumentum aliquod, tunc construendus est eis locus, in quo permaneant huiusmodi homines,

et deputetur eis procurator. Oportet autem, ut in civitate sit quidam modus rei publicae, qui

partim perveniat ex iure, quod instituitur contractibus, partim ex hiis, quae de terra vel utero

nascuntur, partim ex calumniis, quae pro poena infliguntur, partim ex praediis rebellium, et ut

haec res publica sit praeparata omnibus usibus, et ut de illa detur sumptus legis doctoribus et

illis, qui non possunt lucrari, unde vivant, propter infirmitatem. Quibusdam visum fuit debere

Page 72: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

73

eum occidi, de cuius languore desperatur, quod abominabile est. Expensa enim eorum non

gravat civitatem. Nam si aliquis eorum habet cognatos habentes superflua, ipsi susti138neant

eum. Totam autem calumniam non cogatur persolvere solus ille, qui peccat, sed adiuvent eum

sui proximi, qui non custodierunt nec composuerunt eum; et leve sit, quod cogitur persolvere,

et hoc non cum severitate exigatur, sed cum mansuetudine. Hoc autem sit, cum culpa

perpetratur industria, quae non debet ignosci. Non solum autem debet prohibere otia, sed

etiam studia, propter quae amittuntur haereditates et census ita, quod nulla utilitas provenit ex

eis, sicut qui cupit vincere causa alicuius lucri, ut luctator vel aleator. Hic enim accipit et non

prodest civitati; sed oportet, ut qui accipit, accipiat pro studio afferente fructum alii, ut sit

commercium vel substantiae vel alicuius alterius utilitas, vel commercium bonae famae vel

aliorum huiusmodi, quae enumerantur inter bona humana. Similiter etiam debet prohibere

studia hominum, quae inducunt contraria utilitatibus, sicut doctrina furandi et decipiendi et

rapiendi et aliorum huiusmodi; et ut prohibeat etiam actiones, quae, si negliguntur, inducunt

contrarium constitutioni civitatis, sicut fornicatio et sodomitici, quae retrahunt homines ab eo,

quod melius est in civitate, scilicet coniugium; deinde, quod primum debet instituere in

civitate coniugium est, quod inducit generationem, et ut faciat illud minus concupisci; per

ipsam enim remanet species, cuius permanentia signum est divinae clementiae; et doceat, ut

manifeste fiat coniugium, ne de generatis contingat dubitatio et erubescentia et eveniat ob hoc

alienantio patrimoniorum, quae sunt radices substantiae, quae est necessaria vitae. Substantia

autem partim est ramus, partim est radix. Sed radix est pa139trimonium vel aliquid, quod est

testamento legatum vel datum. Ex quibus tribus radicibus firmius est patrimonium, quia non

est ex fortuna vel ex casu vel ex consuetudine, sicut naturale.

Secunda est scientia regendi familiam propriam, quae tribus modis regitur, videlicet: si

disciplina et sollicitudo et doctrina circa eos exercetur; disciplina a vitiis corrigendo,

sollicitudo eorum necessitatibus subveniendo, doctrina vero eos honestis artibus instruendo,

alios siquidem liberalibus, alios fabrilibus, prout quemque decet. De quibus Cato ait:

Cum tibi sint nati nec opes, tunc artibus illos

Instrue, quo possent inopem defendre vitam.

Fabriles autem sive mechanicae artes vocantur, secundum quas fabri de materia proposita

aliquid utile humanis usibus operantur. Quarum species, quamvis multae sint secundum

materias, tamen in quibus vel ex quibus fiunt comprehendi possunt. Omnis enim artis

Page 73: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

74

mechanicae materia aut est corpus animatum aut inanimatum. Corpus autem animatum dico,

non quod sit, sed quod fuerit, ut lignum, lana, linum, pellis, ossa sive cornua animalis et

sericum. Corpus vero inanimatum est terra, aqua, ignis, aer aut metallum. Metallum autem

aliud est terribile ut lapis, aliud fusile ut argentum; utriusque autem metalli diversae sunt

species. Species enim fusilis sunt aurum, argentum, plumbum, stagnum,38 aes, aurichalcum,

ferrum. Species vero terriblis sunt lapides pretiosi et marmora, 140 quorum multae sunt

species. In quibus omnibus, cum ars mechanica exercetur, ex ea aliquod vitae praesentis

subsidium acquiritur, per quod familiarium indigentiis subvenitur.

Tertia est gubernacio sui ipsius. Cui tria sunt necessaria, scilicet: fuga vitiorum, exercitium

virtutum et exempla meliorum. Per primum declinat a malo; per secundum operatur bonum;

per tertium, ne in aliquo istorum deficiat, semper ad meliora provocatur.

Hiis expletis quod circa unumquemque librum cuiuslibet artis inquirendum est videamus.

[Ista inquiruntur in unaquaque arte:]

Circa librum enim cuiuslibet artis septem sunt inquirenda, scilicet: quae est intentio auctoris,

quae utilitas operis, nomen etiam auctoris, titulus operis, ordo quoque legendi et ad quam

partem philosophiae spectet et de distinctione libri in partes et capitula. In principio autem

legendi libri auctoris intentio ideo quaeritur, ut quicquid in illo opere auctor intenderit,

cognoscatur. Si enim ad hoc philosophorum libros legimus, ut eorum sententias intelligamus,

sententias autem eorum intelligere nequaquam possumus, nisi, quid ipsi in verbis suis

senserint, nos quoque similiter sentiamus, profecto librum legere parum nobis proderit, si de

auctoris intentione non constiterit. Intentio enim auctoris quasi medulla est lectoris. Et ideo,

qui eius intentionem nescit, quasi intacta medulla ieiunus corticem rodit.

141 Postea de utilitate operis competenter quaeritur, ut per hoc lector agnoscat, quem ex

studio suae lectionis fructum consequatur. Cognitio enim utilitatis et torpentes excitat et

excitatos amplius provocat, cum praeter hoc, quod ipsa scientia propter se exercenda est,

etiam studentibus in se aliquam laboris mercedem parat.

In principiis vero librorum ideo nomen auctoris praescribitur, ut cognita auctoritate eis, quae

leguntur, maior fides adhibeatur et ne forte, si nomen auctoris latuerit, aliquis alius opus

alienum sibi ascribere possit. Et quia quilibet auctor eam artem se scribere profitetur, in qua

potius praevaluisse cognoscitur, ideo auctoris nomen praescribitur, ut per hoc ipsa ars

amplius comendetur.

38 Wir lesen mit Baurs Hss. C und R: stagnum statt stangum

Page 74: Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et ...grupsderecerca.uab.cat/islamolatina/sites/grupsderecerca.uab.cat.islam... · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora

75

Deinde nomen libri sive titulus proponitur, ut de quo tractetur in illo cognoscatur, ex quo

quandoque sequentis operis intentio perpenditur. Inde enim titulus a ‚titan‘, quod est sol,

dicitur, quia sicut sol tenebrosa illuminat, sic titulus totius operis intentionem declarat. Cum

enim dicitur ‚Liber Prisciani de arte grammatica‘ vel ‚Liber Tullii de arte rhetorica‘ et similia,

per hoc, quod ‚Liber Prisciani‘ dicitur, nomen auctoris exprimitur. Sed per hoc, quod ‚de arte

grammatica‘ dicitur, intentio auctoris invenitur, cum de qua re tractare intenderit

demonstratur.

Ad quam vero partem philosophiae spectet, ideo quaeritur, quia Aristoteles dicit, quod

scientia cuiusque rei, quae 142 inquiritur, continetur sub philosophia, quae est omnis rei

scientia. Nam quia philosophia non est nisi ordo animae, idcirco convenit, ut philosophia

dividatur in duas partes, quae sunt scientia et operatio, sicut anima dividitur in duas partes,

quae sunt sensus et ratio, videlicet ut per scientiam cognoscatur pars rationalis et per

operationem pars sensibilis.

Recte ergo de qualibet scientia quaeritur, ad quam partem philosophiae pertineat, ut

cognoscatur an scientia illa sapientem an bonum efficiat, sapientem siquidem cognitione

veritatis, bonum vero dilectione et operatione bonitatis.

Liber autem in partes vel in capitula ideo distinguitur, ut, cum de hiis, quae continet, aliquid

quaeritur, facilius inveniatur. Facilius enim est, pro aliqua re ad certum capitulum recurrere,

quam totum volumen revolvere. Per hoc etiam memoria multum confortatur et, qui omnia

simul retinere non sufficit, distincta capitulis facilius comprehendit.

Ex hiis autem septem lectorem alia reddunt docilem, alia attentum, alia benivolum. Haec

omnia nos quidem generaliter perstrinximus. Sed aptare ea singulis libris artium, cum necesse

fuerit, prudentiae lectoris relinguimus.