Johannes Buridanus, Quaestiones in Aristotelis Metaphysicen V,6

Embed Size (px)

Citation preview

  • 8/13/2019 Johannes Buridanus, Quaestiones in Aristotelis Metaphysicen V,6

    1/3

    IOHANNIS BURIDANUS: QUAESTIONES IN ARISTOTELIS METAPHYSICEN

    LIBER V, QUAESTIO 6

    [29vb] Quaeritur sexto utrum conuenientiae et diuersitates rerumadinuicem sint res an dispositiones additae rebus conuenientibus ueldiuersis.

    Arguitur quod sic:

    Supposito enim quod equus et asinus habent adinuicem aliquamconuenientiam ex natura rei, propter hoc quod ad naturas eorumconsequuntur accidentia magis similia quam consequantur ad naturam[30ra] lapidis et asini. Oportet igitur concedere quod ex natura reiequus et asinus magis conueniunt quam asinus et lapis. Et cum hocetiam certum est -- quia ipsi ex natura rei sunt adinuicem diuersimagis quam essent duo asini adinuicem -- omne modo igitur siconuenientia eorum adinuicem non sit res uel dispositio alia ab eis,tunc sequeretur quod idem erit conuenientia eorum adinuicem etdiuersitas eorum abinuicem [/adinuicem]. Sed illud consequens estfalsum, quia ex natura rei asinus et equus ratione suae conuenientiaeducunt ad unum conceptum communem, scilicet animalis, et tamen ratione

    diuersitatis eorum non ducunt ad illum conceptum communem, immo addiuersos conceptus specificos. Igitur huiusmodi conuenientia ethuiusmodi diuersitas non sunt idem.

    Secundo: Ostendo quod diuersitas qua Socrates est diuersus a Platonenon sit idem quod Socrates. Quia si sit idem quod Socrates, tuncquamdiu esset Socrates tamdiu illa esset diuersitas. Modo hoc estfalsum, quia si Plato corrumpatur, adhuc manet Socrates, et tamen nonmanet diuersitas ad Platonem, quia ampius Socrates non est diuersus aPlatone quando Plato non est. Igitur illa diuersitas non est ipseSocrates.

    Tertio: Similitudo Socratis ad Platonem est quaedam conuenientia

    ipsorum adinuicem, et tamen illa similitudo distinguitur ab eis et aquolibet eorum, quia non est per substantias eorum sed per qualitatessibi additas. Igitur similiter propinquitas rerum adinuicem estquaedam conuenientia illarum rerum, et tamen illa propinquitas estdistincta ab illis rebus propinquis. Igitur probo: quia ignis et stupanon sufficiunt ad hoc quod ignis agat in stupam comburendo. Si enimessent abinuicem remoti non esset actio; igitur ad agendum hoc inillud multo plus requiritur quam hoc et illud, et si plus requiritur,illud 'plus' est aliud -- et tamen praeter ignem et stupam nonrequiritur nisi propinquitas. Igitur propinquitas est aliud siue aliadispositio.

    Quarto: Socrates et Plato sunt res formaliter absolutae, sed

    conuenientia et diuersitas sunt formaliter respectiuae; modo non estidem formaliter respectiuum et absolutum; igitur etc.

    Oppositum arguitur:

    Quia Deus a quolibet alio est diuersus, et tamen nulla res est ueldispositio in ipso sibi addita, ut apparet XII huius; igitur Deus sinediuersitate sibi addita est diuersus. Et si hoc potest saluari deipso, pari ratione posset saluari de alio, quia rationes quae fierentde aliis possent similiter fieri de ipso.

  • 8/13/2019 Johannes Buridanus, Quaestiones in Aristotelis Metaphysicen V,6

    2/3

    Item: Si identitas non est res addita, ita nec diuersitas. Et tamenidentitas non est aliquid additum rei quae est eadem, quoniamquacumque re accepta omnibus aliis circumscriptis, adhuc ipsa esset[/essent] sibi eadem. Et etiam ex diuersitate: quaecumque enim duaeres quarum haec non est illa, si concedantur esse et omnia aliacircumscribantur, adhuc illae erunt diuersae abinuicem, quoniam adaliqua esse diuersa sufficit hoc esse et illud esse et hoc non esseillud: igitur diuersitas non est res uel dispositio alia a rebusdiuersis.

    Item: Ego pono quod Socrates est generetur de nouo. Constat quodquaecumque res alia de mundo efficitur de nouo diuersa a Socrate, quiaantequam Socrates esset, nulla erat res diuersa ab eo; et nonquaelibet alia est diuersa ab eo; igitur si ad esse diuersum ab aliquorequiretur dispositio addita, sequitur quod apud generationem Socratisgeneraretur in qualibet alia re quaedam dispositio sibi addita -- quodest absurdum dicere, quia tunc oporteret Deum et Intelligentias mutariin recipiendo tales dispositiones.

    Item: Si Socrates est diuersus a Platone per diuersitatem sibi additam,tunc illa diuersitas est diuersa [diuersa/diuersitas] a Socrate, etSocrates diuersus ab alia, et tunc: uel Socrates et illa diuersitassunt abinuicem diuersi seipsis, uel per aliam diuersitatem: si

    seipsis, pari ratione standum erat in primis; et si hoc sit per aliamdiuersitatem, procederetur [30rb] de illa ut prius, et sic ininfinitum, quod est inconueniens.

    Respondendum est breuiter ad quaestionem distinguendo quod adinuicemaliqua dicuntur conuenire uel disconuenire secundum seipsa, scilicetquia non propter alia conuenire dicuntur. Et sic etiam dico de disconuenire adinuicem non secundum seipsa, sed ex eoquod aliqua alia conueniunt uel disconueniunt -- sicut nix et lacdicuntur similia et sic quodammodo conuenientia; sic non dicunturconuenire nisi ex eo quod qualitates, scilicet albedines, conueniunt:unde illis remotis non amplius dicuntur sic conuenire.

    Et sic secundum hoc ponerentur duae conclusiones:

    Prima conclusio est quod quaecumque dicuntur per seipsa conuenire uelesse diuersa in illis conuenientia uel disconuenientia non sunt resuel dispositiones ipsis additae. Et sic illa conclusio manifesteprobatur per rationes quae iam factae sunt ad secundam partemquaestionis.

    Secunda conclusio: Quod in illis quae dicuntur conuenire uel essediuersa non secundum seipsa, sed ex eo quod aliqua alia (putaqualitates) eis inexistentes conueniunt uel disconueniunt, ideoconuenientiae eorum uel diuersitates sunt res uel dispositiones eis

    additae. Verbi gratia: similitudo Socratis ad Platonem, quia uterqueest albus, uel dissimilitudo, quia unus est albus et alius niger; sedhuiusmodi dissimilitudo non est Socrates uel Plato, licet est qualitassecundum quam dicuntur similes; et illa bene est res addita Socratiuel Platoni, tamen non est res addita uel magnitudini uel albedini.

    Unde aliqui dubitant arguendo quod albedo Socratis non sit similitudoeius ad Platonem, posito quod uterque sit albus, quia pono casum quodsunt albi secundum eundem gradum et quod Socrates adhuc fiat albior,Platone non mutato; constat quod efficitur minus similis quam prius,

  • 8/13/2019 Johannes Buridanus, Quaestiones in Aristotelis Metaphysicen V,6

    3/3