Johannes Buridanus, Quaestiones in Aristotelis Metaphysicen V,8

Embed Size (px)

Citation preview

  • 8/13/2019 Johannes Buridanus, Quaestiones in Aristotelis Metaphysicen V,8

    1/4

    IOHANNIS BURIDANUS: QUAESTIONES IN ARISTOTELIS METAPHYSICEN

    LIBER V, QUAESTIO 8

    [31rb] Quaeritur octauo utrum causalitates siue dependentiae rerumadinuicem sunt dispositiones additae illis causis et illis causatis.

    Arguitur primo quod non: Quia potest saluari quod Deus sit causaSocratis et Socrates dependet a Deo, sine aliquo addito, quoniam nihilest additum ipsi Deo adhaerens ei. Et etiam secundum Lincolniensemilla dependentia a Deo nihil multiplicat in re dependente, scilicet inSocrate. Igitur illa causalitas et dependentia non est res addita Deoet Socrati. Et si possit saluari de Deo et Socrate, pari rationeuidetur quod possit saluari de aliis causis et suis causatis.

    Item: Ponamus quod lapis qui est albus sit causa albedinis illius etquod albedo sit dependens a lapide. Tamen probo quod propter hoc nonoportet ponere dispositionem additam praeter lapidem et albedinem,quia uel (i) hoc esset ex eo quod albedo inhaeret lapidi, uel (ii) hocesset ex eo quod albedo dependet a lapide. Sed neutro modo potestdici. (i) Probo primo non: Quia [31va] inhaeret, quia tunc etiam illadispositio addita alicui inhaeret et tunc uel ipsa inhaeret sine

    aliqua dispositione tertia uel inhaeret per aliquam dispositionemtertiam; si dicamus quod seipsa, ita poterit dici de ipsa albedine, etsic non oportebit ponere illam dispositionem additam; si uero dicaturquod illa dispositio inhaereat subiecto suo per aliam dispositionemtertiam, tunc quaeremus de illa ut prius, et sic in infinitum, quodest inconueniens dicere. (ii) Similiter etiam arguitur: Si dicaturquod illa dispositio alia requiretur ex eo quod albedo dependet alapide et ab albedine cum sit eis naturaliter posterior, et tunc sidependet a seipsa, tunc pari ratione potest totum dici de albedine; siuero illa dispositio dependeat per aliam dispositionem, procedetur ininfinitum, quod est inconueniens -- et etiam difficile esset assignarecui illa dispositio inhaeret primo, scilicet utrum albedini uellapidi; et iterum oporteret illas dispositiones et illos modos

    multiplicare, quia illa dispositio alio modo se habet ad albedinem etalio modo se habet ad lapidem, et sic iam oportet ponere plures modoset alios abinuicem -- et tali multiplicatio entium in rebusnaturalibus non uideretur ponenda.

    Item: Si sit talis dispositio addita quae forte uocatur esse album uellapidem esse album, Deus posset illam separare a lapide et abalbedine, et separatim conseruare propter hoc quod est alia ab eis.Unde propter hoc ponimus quod ipse potest accidentia separare asubiectis et separatim conseruare. Sed hoc omnino uidetur impossibile,quia absurdum uidetur dicere quod esse album uel lapidem esse albumsit, et tamen non est albedo. Et sic omnino uidetur impossibile quodtalis dispositio separetur. Igitur non est ponenda tamquam alia a

    lapide et ab albedine et ab ambobus.

    Oppositum arguitur: Quia plus significat ista propositio:

    Lapis est albus

    quam ista duo nomina 'lapis' et 'albedo', quia sicut 'lapis' et'albedo', quamuis illa albedo non inhaereat lapidi, significatioduorum nominum habet in re [/se] sufficientem correspondentiam, ettamen significatio illius propositionis:

  • 8/13/2019 Johannes Buridanus, Quaestiones in Aristotelis Metaphysicen V,8

    2/4

    Lapis est albus

    non habet in re sufficientem correspondentiam propter quod essetfalsa; igitur illa propositio plus significat, et non apparet quodpossit esse aliud plus nisi dispositio addita secundum quam albedoinhaeret lapidi.

    Item: Modo radius luminis dependet a sole, et tamen Deus posset illumradium et solem conseruare subtrahendo causalitatem solis superradium, quia posset radium conseruare sine sole. Ponamus igitur quodilla radius modo dependeat a sole, et statim post non dependeat asole; radio tamen et sole manentibus constat quod facta est mutatioquaedam propter quam successiue uerificantur propositionescontradictoriae, scilicet hoc dependere et hoc non dependere: et illamutatio non est ipsius Dei (quia ille est immutabilis), nec ipsiussolis secundum suam substantiam uel lucem (quia manet omnino sicutmanebat ante), nec est etiam illius radii secundum eius essentiam(quia manet eius essentia tota sicut ante); igitur illa mutatio eratsecundum aliam dispositionem; quae quidem dispositio erat dependentiaradii a sole -- et sic habetur propositum.

    Ista quaestio non erat Aristoteli difficilis; immo quasi eam satisdeterminauit in octauo huius. Erat enim eius opinio quod albedo

    lapidis non est separabilis a lapide siue a subiecto suo nisi percorruptionem, et ita etiam ponit de omnibus formis materialibus quaenon sunt separabiles a materia nisi per corrumptionem earum. Et itaetiam ipse poneret quod impossibile esset radium luminis manere sinelucido a quo dependet, non enim credidit quod per potentiam diuinam[31vb] posset fieri talis separatio. Et ideo in octauo huius et inmultis aliis locis, ipse omnino negat quod albedo inhaereat suosubiecto per aliquam dispositionem sibi additam, immo per seipsamformaliter inhaeret et subiectum per seipsum sibi subiicitur; nec ibioportet esse aliud quam subiectum illud et illam albedinem ad hoc quodillum subiectum sit album. Et tamen ipse ultra bene dicit quod siaccidens esset separabile a subiecto, ut albedo lapidis a lapidis etscientia tua ab anima tua, quod tunc praeter illum lapidem et

    illam albedinem exigeretur alia dispositio ad hoc quod subiectum,scilicet anima, esset sciens. Et dicit Aristoteles quod quia multiantiquorum posuerunt formas et accidentia esse separabilia a suismateriis et a suis subiectis, ideo dubitauerunt quid esset illadispositio; et dicit quod aliqui uocauerunt eam participationem, aliiunionem, alii compositionem uel coniunctionem, alii coexistentiam,alii scire uel esse album, ita quod ad hoc quod anima sit sciensrequiritur praeter animam et scientiam dispositio alia quae est scireet ad hoc quod lapis sit albus requiritur praeter lapidem et albedinemdispositio alia quae est esse album.

    Et credo quod Aristoteles probauit suam opinionem per rationes factaefuerunt in principio quaestionis. Et etiam habuisset illam concusionem

    conditionalem, scilicet si accidentia essent separabilia, [quia]requiretur dispositio addita -- quod probaret per rationes quaefiebant ad aliam partem quaestionis.

    Modo[?] ultra secundum fidem catholicam nos concedimus huiusmodiseparabilitatem. Unde ponimus accidentia in benedicto sacramentoaltaris (quae fuerunt accidentia panis) remanere, et tamen nullisubiecto inhaerere. Igitur secundum Aristotelem nos ultra debemusconcedere quod requiritur dispositio addita.

  • 8/13/2019 Johannes Buridanus, Quaestiones in Aristotelis Metaphysicen V,8

    3/4

    Haec ualet solutio quorundam uolentium negare dispositionem additam,quia dicunt quod illa albedo lapidis quamdiu manebit simul cum lapidecoextensa, lapis per ipsam erit albus sine dispositione addita. Sedsi Deus subtraheret eam per motum localem ut amplius non esset simulsecundum situm cum lapide, tunc lapis et per ipsam non esset albus etnon esset ibi dispositio aliqua praeter lapidem et albedinem nisimotus localis. Ideo non restaret nisi uidere quae res sit motuslocalis quod pertinet ad aliud speciale propositum.

    Sed uidetur mihi quod ipsa solutio tenentibus fidem nostram non estsufficiens, quia albedo bene est simul cum aliquo corpore absque hocquod ei inhaereat. Quoniam albedo quae apparet nobis in sacramentoaltaris est simul cum corpore Christi sine aliqua distantia ab eo, ettamen non informat Christum; nec corpus Christi est album illaalbedine. Et similiter secundum fidem nostram nos concedimuspenetrationem corporum. Unde quando Iesus ascendit caelos non oportuitquod penetraret seu perforaret eos; immo penetrando eos sine hoc quodpartes caeli cederent, corpus Christi erat adaequate cum tanto corporede ipso caelo. Et ponamus quod corpus Christi fuisset album et caelumnigrum; tamen propter illam nigredinem caeli quae esset simul cumcorpore Christi et non extra ipsum situaliter, non fuisset corpusChristi nigrum nec nigredo inesset corpori Christi.

    Et ideo sic etiam in proposito: Deus posset ponere albedinem simul cum

    lapide sine distantia, et sine differentia situs absque hoc quod illaalbedo inhaereat lapidi, et per consequens absque hoc quod lapis essetalbedine albus. Ponamus igitur quod nunc ita faceret, et statim posteafaceret eam inhaerere lapidi; tunc est mutatio facta propter quam[32ra][/33ra] non est uerum dicere quod lapis est albus, cum ante nonerat albus, et non est mutatio facta secundum essentiam albedinis uellapidis; nec est elongatio, nec appropinquatio; nec est mutatio inDeo, quia est mutatio -- scilicet aliam dispositionem uel aliquemalium modum (aut quocumque nomine nominetur).

    Et ita dicetur de dependentia radii a sole: quia Deus posset facerequod esset magnus ignis, et essent ei stupae coniunctae, et tamen noncombururet eas nec ageret in eas. Unde sicut [/sic] ipse fecit de

    pueris qui positi in igne ardente et non fuerunt aliquo modo laesi,sic igitur Deus potest facere quod sol manens lucidissimus nihil agetextra, et sic amplius ab eo non dependebit radius quem Deus conseruat,qui prius dependebat a sole, licet non sit facta elongatio uel motuslocalis, et sic est mutatio de qua arguitur sicut prius.

    Sic ergo probabile est quod in praedictis sint tales dispositionesadditae, quas tamen nullo modo concederem nisi esset illaseparabilitas quam ex fide tenemus.

    Sed tamen ego credo quod propter dependentiam rerum ab ipso Deo nonoporteret ponere aliam dispositionem praeter Deum et rem dependentem,quia non est ibi talis separabilitas. Deus enim per quamcumque

    potentiam non posset facere quod Socrates esset et quod non dependereta Deo, quia seipso dependet.

    Et tunc possemus aliquo modo respondere ad rationes quae fiebant.

    Ad primam conceditur quod de Deo et de Socrate saluatur causalitas etdependentia sine alia dispositione, et iam dixi quod non est similede aliis propter separabilitatem et inseparabilitatem.

    Ad aliam de albedine et de lapide: Dico quod oportet quod sit

  • 8/13/2019 Johannes Buridanus, Quaestiones in Aristotelis Metaphysicen V,8

    4/4

    dispositio addita ad hoc quod albedo inhaereat lapidi, uel etiam adhoc quod dependeat a lapide propter hoc quod possibile est quod ipsamaneat non inhaerens et non dependens (scilicet a lapide).

    Sed ultra tu dicis illa dispositio inhaeret subiecto etdependet ab eo --

    Concedo, sed hoc est inseparabiliter, sicut Aristoteles credidit quodalbedo inhaeret lapidi. Unde Deus non posset facere quod essetinhaerentia albedinis ad lapidem et non esset albedo, quia implicaretcontradictionem. Tales enim modos se habendi hoc ad illud non estpossibile esse quin hoc sit uel illud; ideo cum separabilterinhaereant et dependeant, dicendum est quod seipsis inhaerent dependent sine alia dispositioni ulteriori; ideo non proceditur ininfinitum.

    Quando etiam quaerebatur cui subiecto inhaeret talis dispositio --

    Credo quod dicendum est quod illa dispositio requisita ad hoc quodhomo sit albus, praeter hominem et albedinem, est inhaerentiaalbedinis ad hominem et est subiectiue per ipsum; ita illa albedo estformaliter inhaerens illi homini per illam inhaerentiam et subiectiueper seipsam, et ita dicerem quod radius dependet a sole perdispositionem additam quae est dependentia sibi inhaerens et istae

    dispositiones uere sunt accidentia quae sic inseparabiliter se habentad subiecta sua, sicut Aristoteles credidit de albedine uel decaliditate.

    Sed ultra tu quaeres utrum oportet amplius multiplicare illos modos --

    Credo quod non.

    Et quando tu dicis illa inhaerentia alio et alio modo se habetad albedinem et lapidem --

    Posset credi, sed illa alietas in se habendo ad hoc et ad illud nonest nisi propter alietatem albedinis et lapidis, quia scilicet albedo

    et inhaerentia sunt res aliae et diuersarum rationum quam lapis etinhaerentia.

    Ad aliam quae erat de separabilitate: Responsum est quod non sempersunt separabiles etc.