49
1 NICOLAS BARTHELEMY CHRISTUS XYLONICUS (2178 vers) NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS. PRIMUS ACTUS. CHRISTUS. C1__1 v.1 Jam nox ruit caligine involvens polum, 2 et jam remotae mensae et exempta est fames 3 epulis, patrique dictus hymnus : ocius 4 surgite et eamus notum in hortum. In horto Adam 5 primum ausus est nefas, in horto par erit 6 illud piari iramque placari patris. 7 Sed interim, levemus ut dictis viam, 8 sunt quae moneri voce vos nostra velim. 9 Nunc, o amici, (jure amicos dixerim, 10 sed qui tamen meo mei estis munere, 11 quos sumpserim dignosque duxerim prior Le texte proposé ici a été établi à partir de l’édition parue en 1531 chez Simon de Colines, à Paris, avec l’aide, pour certaines lectures problématiques, de celle de 1529, disponible à la B.N.F.

NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

  • Upload
    others

  • View
    2

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

1

NICOLAS BARTHELEMY CHRISTUS XYLONICUS (2178 vers)

NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.

PRIMUS ACTUS.

CHRISTUS.

C1__1 v.1 Jam nox ruit caligine involvens polum,

2 et jam remotae mensae et exempta est fames

3 epulis, patrique dictus hymnus : ocius

4 surgite et eamus notum in hortum. In horto Adam

5 primum ausus est nefas, in horto par erit

6 illud piari iramque placari patris.

7 Sed interim, levemus ut dictis viam,

8 sunt quae moneri voce vos nostra velim.

9 Nunc, o amici, (jure amicos dixerim,

10 sed qui tamen meo mei estis munere,

11 quos sumpserim dignosque duxerim prior

Le texte proposé ici a été établi à partir de l’édition parue en 1531 chez Simon de Colines, à Paris, avec l’aide, pour certaines lectures

problématiques, de celle de 1529, disponible à la B.N.F.

Page 2: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

2

12 queis crederem caelestium rerum fidem)

13 nunc, inquam, amici, idem quod ante latius

14 (nunc summa tantum sequar rerum fastigia)

15 sermone bene longo palam praediximus,

16 ad memoriam reducite et reponite

17 mente alta, ut illud quando erit, vobis prius

18 dictum volentes perferatis aequius.

19 Venit dies summa atque ineluctabilis,

20 meumque tempus instat ut luam haud meam

21 culpam ruinasque generis resarciam.

22 Venit tyrannus mundi, qui ante, nemine

23 quidem repugnante, facile orbem presserat

24 imperio ; in me movit, loco signa extulit.

25 Verum nil poterit, posse licet videbitur.

26 Quin virium vi deturbabitur foras

27 numinaque versa viresque alias sentiet

28 ejusque diripientur et gaza, et domus

29 ad hanc inaudito diem victoriae

30 genere, nimirum qua spolia victus leget,

31 victoque supplex victor herbam porriget.

32 Pugnamus ante signa, primi in proelia

33 audemus et munimus in caelum viam.

34 Vasta damus omnia et aditus vi rumpimus,

35 vobisque nostro regna parimus sanguine.

36 Nec jam me humus capit, jam Olympo postulor,

37 animam me adhuc crescentem oportet linquere,

38 parvo alioqui usui futuram. Nam velut

39 granum, nisi udo immaduerit prius solo,

40 humoque multa quasi occulatur mortuum,

41 infertile haud ullis gravescet fetibus.

42 Quod si illud apte fossum humi mandabitur,

43 miris modis inolescet ac spicam dabit,

44 quae voto vel avarissimi respondeat

45 agricolae : haud aliter me sepulchro condier

46 fas morte functum, et regna vivis invia

47 ire, aspicere, vincere certissimo omnium

48 mortalium compendio quo provehor

49 videns volensque. Jam jam sistar gentibus,

50 ac non secus quam vasta in solitudine

51 a Mose serpens amite sublatus fuit :

52 ipse exaltabor. At vos state interriti

53 nec vestri obliviscamini in discrimine.

54 Spectate finem ; tertio nam post die

55 radii prius quam solis orbi illuxerint,

56 videbitis reducem lucique redditum.

57 Vos vero quae me fata tangunt similia :

58 nullus magistro servus est praestantior,

59 nullos vobis quam mihi aequiores credite.

60 Injuriae omnes atque opprobria omnia

61 ob nomen unius meum vobis erunt

62 subeunda. Vos patres, matres, vos filii

Page 3: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

3

63 hac persequentur gratia. Pellemini,

64 caedemini peteminique in vincula.

65 Periculo aut metu moveri absistite.

66 Solum hunc timete nutu Olympum qui suo

67 tremefacit et corpus animamque funere,

68 heu, nimis acerbo potest aeternum mergere.

69 Non hi, quorum ensis solum corpus hauserit,

70 vobis timori sint. Contra, ite audentius

71 virtutibus macti et ferendo vincite.

72 Pulcherrima (ut nil addat his pater) dabunt

73 vestrique mores mensque recti conscia.

74 Nec nulla erunt, nec metus, laborum hinc praemia.

75 Vos summo in axe longe linquentes notos,

76 nubilaque, propiores patris mei atrio

77 (unde humiles terras et ima subtus tartara,

78 nec non Olympi hoc omne stellantis jubar

79 sub pedibus, et cadentem et surgentem simul

80 diem vicesque temporum miremini)

81 laeti laborum bisseno insidebitis

82 solio ; atque bissenis, genus quae trahunt suum

83 ab Israele, tribubus velut jura dabitis,

84 votisque discetis hominum succurrere.

85 Spreti solo, caelo quidem emicabitis,

86 tristitia vobis vestra vertet gaudio ;

87 per varia cursus tenendus est discrimina

88 nec facilem in astra voluit esse pater viam,

89 qui posuit arduo ardua in cacumine,

90 acuique jussit pectora hominum laboribus,

91 verum quibus nil egeat, hinc tantum aucupans

92 remetiendi occasiones offici.

93 Quam vile corpus debet esse his, qui petunt

94 talia ? Quam nihil est hic adeo grave, ut leve,

95 (si fata fatis rependitis contraria)

96 non debeat videri ac ferri denique

97 ob consequendam illam beatitudinem,

98 animis inaestimabilem mortalium ?

99 Quae si videretur oculis, mirabili

100 exquireretur affectu, ut nihil magis.

101 Inite vetere cum colubro proelium,

102 qui nusquam non vobis insidit pervigil,

103 in tollentem iras et tumentem sibila

104 colla, ardentem oculis capite robora, capite

105 saxa et gyrantem dejicite ictibus, graves

106 timet fugantes, fugat timentes et premit.

107 Ecce medios vos, ut oves, educo in lupos,

108 quos longa caecos ventris rabies exigit.

109 Cauti este ut angues, ut columbae simplices

110 mitesque corde, fastus omnis sit procul.

111 Quis jam beatos esse plus satis neget,

112 qui spiritu ipso pauperes, nil ambiunt

113 frenosque cupiditatibus premunt suis

Page 4: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

4

114 infraque cunctos se esse mortales putant ?

115 Non alta praedunt, quamquam et hoc alta prendere est,

116 quo celsa transmittunt poli fastigia.

117 Nonne et beatos jure praedicabimus

118 qui numquam acerbioribus animis desaeviunt,

119 numquamque dejiciuntur gradu constantiae ?

120 Quibus aliena non potest iniquitas

121 exuisse, quam semel induere modestiam,

122 quive his in umbris miseriam agnoscunt suam

123 suique judices futura lacrimis

124 supplicia deprecantur, fletuque redimunt.

125 Qui nec struunt, nec strui sinunt calumniam,

126 at cuncta jure et aequitate dirigi,

127 nullum ut cibum potumve avidius expetant,

128 pii pium experientur et facilem deum,

129 quique sceleribus animum omnibus mundaverint

130 aut arbitri discordiae intercesserint.

131 O quam beati judicandi, qui mea

132 aequique causa persecutores ferent,

133 quique patientur verba, simul et verbera,

134 jam digna factis respondebunt omnia,

135 vincentque poenas stata quondam praemia,

136 hujusce pugnae caelum honores asserit.

137 Redire sed juvat unde digressi sumus.

138 Quo fata vos trahunt retrahuntque, sequamini ;

139 durate, nec malis tot ingruentibus

140 cedite, patris regnum paratur viribus,

141 nec nisi feroces illud invadunt viri,

142 nec illuc impediti gressus inferunt,

143 alvumve qui latam trahunt, sed simplices,

144 nudi, atque longa obesi corpus inedia.

145 Proinde ne vos commeatu in crastinum

146 nec torre nec duabus onerate vestibus.

147 Calle itur angusto ad salutis atrium,

148 panduntur exitii ore vasto januae.

149 Ponite metum. Omnibus adeo praesens locis,

150 nec vos relinquam rerum egenos, pellite

151 curam hac, labor mecum iste erit, ne vos fames,

152 ne frigus urat. Pluris estis vos patri

153 quam caeli volucres, quas tamen large educat,

154 quamque alba agri, quae vestit apte, lilia.

155 Abjicite curarum onera, sic alacrius

156 quo sacra ducet, ibitis sapientia.

157 Jam prima caeli cura vos incesserit,

158 ut omne posthac militetur proelium

159 mercedis in spem talis atque gloriae,

160 palmam omnia hanc sequentur, et victoriam.

161 Vobis licebit esse victu facillimis.

162 Quam pauper est, qui, quod deest, semper expetit !

163 Quam dives est, qui nil quod ultra optet videt !

164 Beatior, cui sit nimis quod est satis.

Page 5: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

5

165 Quicquid meo meum petetis nomine

166 apud patrem, nil haesitantes, protinus

167 vobis abundanter sufficiet omnia.

168 Quascumque vos subire continget domos,

169 primum salutem precemini incolentibus

170 pacemque ; quam si respuunt, ad vos, velut

171 sagitta missa in proximam cautem, redit ;

172 verum simul respuite eorum munera,

173 nil capite, quin excutite vel lutum hic pedum

174 si quod supersit, commigrantes ad alios,

175 quibus futura est vestra pax acceptior.

176 Captare mensas non nisi hic parabiles

177 decet, superstitione vel fastidio

178 nil rejectetis. Quae adparantur, sumite,

179 nec erubescatis. Estis digni munere

180 vel ampliore, aeterna qui pro terreis

181 reponitis, suum labori praemium est.

182 Videte in omnibus ut ipsi conviviis

183 (quibus adhibetur inops quam dives rectius

184 satiusque, cultus quippe divitum est gravis)

185 vobis locum occupetis semper ultimum

186 cui nullus invidebit accumbentium,

187 pudor superbum, humilem manebit gloria.

188 Attenta vobis vita sit semper, sine

189 qua facere, sed nec cogitare commode

190 nihil datur, mentis magistra totius.

191 Cavete ne ciborum repleamini

192 vinoque, quod clavo caret, obruamini.

193 Modum necessitate, non libidine

194 ventri gulaeque finientes improbae.

195 Supplicia singulis parantur singula

196 sceleribus. At gulam manent unam omnia,

197 nec tam diu est intemperans quam perit diu

198 corpore retentus, non secus quam carcere.

199 Si carnis impotentiam abstinentia

200 domabitis, cavete vultu prodere,

201 quin hilare perducatis unguento caput,

202 abluite vultum, nihilque non agere aliud

203 quam quod agitis tunc omnibus videamini.

204 Quae quis facit et omnia refert ad gloriam,

205 quid est quod hanc adeptus exigat amplius ?

206 Nec plectitur bis, nec reponitur deo.

207 Dum orabitis, ne multa complectamini

208 rumoris auras colligentes publici,

209 sed inscii domi, deusque qui omnia

210 audit satis videtque, dignus insuper

211 qui cum micetis nocte, vel caecissima,

212 vos clarius, quo secretius, exaudiet.

213 Vos ubi petenti nonnihil partimini,

214 (nulli autem eleaemosynam in vobis claudite,

215 seu dives ille, seu siet rerum indigus,

Page 6: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

6

216 modo petat, artis misericordia inscia est)

217 quid dextra fecerit, sinistra nesciat.

218 Verumtamen non sic latentes, gloriam

219 spernatis, ut labamini in socordiam,

220 nil nisi clam audentes, at mediis in millibus

221 virtute mascula viros vos tollite,

222 claramque vestra lucem dent funalia,

223 vestrique lychni pendeant laquearibus,

224 ut qui subibunt luce vincente tenebras,

225 et cuncta lustrent et suos regant gradus,

226 lumenque mentis vestrae admirantes, deum

227 hujusce promum suspicient sapientiae.

228 Si forsitan vestris negabitur fides,

229 (ne me putate legem velle refigere,

230 cui vel corollarium magis veni addere)

231 dictis nefas in hoc vocare numina,

232 nec hic poli sidera, nec hic spirabile

233 testemini convexi lumen aetheris.

234 Satis superque sit dicere, quod res erit.

235 Nec facta dictis discrepent qui sciverit.

236 Qui docuerit nec fecerit, minimus erit

237 in maximo, quod imminet, regno dei ;

238 sciusque plures quam inscius poenas dabit.

239 Pro praestita quisque satagat pecunia.

240 Talenta ne defodite terrae credita.

241 Cui creditur magis, is obaeratur magis.

242 Vobis in aurem quae locutus sum, palam

243 omnia sub auras ferte, nec dignemini

244 (ne vos quam euangelio moram molimini)

245 quemquam salute transeuntes per viam.

246 Nec quid loquamini, anxie scrutemini,

247 cum verba erunt vobis habenda ad praesides

248 regesque : vobis suggerentur omnia

249 et imparatis larga crescet copia

250 mentemque et ora veris implebimini,

251 nec austros floribus, nec apros fontibus

252 immittite, nec ante immundos prosternite

253 margaritas prosubacturos pedibus sues :

254 nefas heu jam nefas est canibus objici

255 sacra haec ; sues vocamus hos qui sordidis

256 opibus atque adeo opum illecebris incubant

257 ibique mentem, ubi et suas habent opes.

258 Nec aliter hinc, quam e luto sues divellier

259 amant, quibus odio sit et formidini

260 Evangelica pauperies et frugalitas.

261 Porro canes, qui subodorantur omnia,

262 praedam hanc sequentes perpetim quam exciverint,

263 sunt rhetores, poetae et cetera id genus

264 gloriae animalia, qui studiis capti suis

265 illis inemoriuntur a vita magis

266 (ne jam prius fuisse in errore pateant)

Page 7: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

7

267 quam opinione ab insita discesserint.

268 Qui, si his evangelica offeratur lenitas,

269 gustu inde facto, hanc nauseabundi exspuunt,

270 hanc invidi rodunt lacerantque mordicus,

271 in ipsam et ipsius assertores invehunt,

272 blandiuntur aliis, illos quo inde distrahant,

273 minantur aliis, illos quo inde terreant,

274 hujusmodi arcete procul a mysteriis,

275 doctrina quibus haec exitio cumulabitur.

276 Certamen inter vos honoris non siet,

277 major erit inter vos qui humilius se geret.

278 Jam vos moresque parvuli instar fingite.

279 Nulli dolum innectit puer, non invidet,

280 non detrahit, non laedit, et, si laeditur,

281 remittit oblivisciturque facillime.

282 Non pallet auri amore, non luxu calet :

283 petit necessa, quae supersunt negligit.

284 Ambire non novit nec ulli adularier,

285 aliena non rapit, sua exponit omnibus.

286 In astra qui cursum tenet, teneat simul

287 viam hanc necesse est, aliter aditu arcebitur.

288 Neu fugite, neu objicite caput periculis :

289 si vestis aufertur, date et vos pallium.

290 Si quis sinistrae impegerit manum genae,

291 porgite, nec exeatis ictum, dexteram ;

292 hosti nec ullum talionem reddite,

293 sed, solis instar, aequi este bonis ac malis.

294 Si quapiam re vos habet frater male

295 mentemque, vel dum parabitis sacrum, subit

296 discordiae, relinquite ad aras victimam,

297 ne qua in honore dei occurrat hostica facies,

298 nec iras sinite longius procedere :

299 ite, resarcite laesam benevolentiam,

300 donec fatiscens coeat arte gratia,

301 qua nullum sacrificium deo est acceptius.

302 Qui nec remittit vobis, nisi remittitis,

303 pondusque idem sperate quo alii penditis.

304 Quae quisque fecerit eadem exspectaverit.

305 Reddite velim vestris vicem parentibus.

306 Nulloque dignos non honore ducite.

307 Nudis togam, cibum famelicis date :

308 quod his datur munus, deo corraditur.

309 Furto manum abstinete, partem ponere

310 jussi omnibus, nec vestra passim lumina

311 conjicite : qui feris videndo pascitur,

312 moechatur intus et voluntas plectitur,

313 licet voluptas non sequatur ; cautio

314 adhibenda vobis maxima est, ne hujusmodi

315 irretiamini illecebris, feminae

316 superbia incendit, facilitas pellicit.

317 Poenam gravem levis voluptas irrogat,

Page 8: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

8

318 ferro salacem messuere plurimi

319 virum, ac amore caeli amorem feminae

320 sprevere : libera, at grata deo est castitas.

321 Sunt continentiae premendi cingulo

322 lumbi, magis quam ulla secandi novacula,

323 non parvum habebit difficultas praemium,

324 pater gregis viros ab haedis seliget.

325 Claudite oculos, moneo, fenestras pectoris

326 mentisque januam, quibus cupido ea

327 invadit intro, quae nihil non occupat

328 optando, quam fruendo inexplebilis magis :

329 illis quidem lux aut tenebrae corpori

330 toti immittuntur, continentes si sient,

331 et continens erit corpus ; si perfluent,

332 et perfluet corpus cunctis obnoxium

333 late vagantis animi cupiditatibus.

334 Nec vestigate oculis quod reperisse est nefas.

335 Taedas jugales, cui uxor nupserit semel,

336 eaque superfit nescia alterius viri,

337 exstinguat nemo : nempe quas deus exciit

338 pugnantibus rerum undis immersabiles.

339 Sum vera vitis, estis et vos palmites.

340 Abscissus a nitente palmes stipite

341 arescit, ac nullum hinc dabit fructum. Haud secus

342 quam palmites, vos promovere me sine

343 credite : manete in me, ac ego in vobis ero.

344 Conatus omnis me sine est frustra, et labor.

345 Nec ullus umquam celsum Olympi verticem

346 superabit ascensu, nisi et tendat manum,

347 et adjuvet trahatque nitentem pater.

348 At hujus in vobis stat omnis benignitas,

349 et cura, vosque voce magna omnis vocat,

350 offertque sese et pandit ultro brachia.

351 Dominum hunc potentem humili prece superabitis

352 votis feretis omne quod vocabitis.

353 Ut qui soli scindendi terga suscitat

354 stivamque quae currus a tergo torqueat

355 tenet, retro si flectit lumina, haud potest

356 arvo imperare et rectos sulcos ducere,

357 sic qui spei oblitus adeoque maximi

358 pertaesus coepti miseram inter cupidinem

359 praesentis vitae et regna caeli vocantia,

360 amore rerum, quas semel reliquerit,

361 adhuc tenetur, hasque a tergo respicit

362 metuens periculi, huic petenda missio,

363 nimirum inepto, qui recta in caelum inferat

364 signa nec alit dignos Olympo spiritus,

365 qui, velut canis ad vomitum, viam converterit.

366 Jam sinite mortui parentent mortuis,

367 solvantque justa ; vos ne superstitum quidem

368 cura avocemini coeptis ingentibus :

Page 9: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

9

369 qui non a me stat, hostem hunc judico meum.

370 Qui sella considere gemina nititur

371 demens utraque excluditur saepissime.

372 Servire sic heris duobus qui volet,

373 nullum aedepol utrimque praemium feret.

374 Quam nil agunt, qui mammonae et deo ambigunt ?

375 Quod qui putat se consequi, se consequi

376 simul putet cum insania prudentiam.

377 Hic totius pacis, quietis, gaudii est

378 dator ; ille belli, laboris et luctus sator.

379 Quisquis animae hic timet suae, perdit magis

380 quam parcit ; at qui prodigit, ne perdere

381 putet : repertam olim curabit huic pater,

382 dabitque quod nulla emi satis anima queat.

383 Quippe huic supremi parte caeli cesserit,

384 delapsus huc caelo, ignem in orbem immittere

385 veni, nec aliud quam quod ardeat volo,

386 et cuncta secum levis in altum pertrahat

387 siccosque plures faciat atque fervidos,

388 et ad ferenda duret infortunia,

389 et lustret omnes cordis humani sinus

390 caecaque relaxet pectoris spiracula,

391 qua penetret alti indomitus aetheris calor,

392 ni magis hiantes ut premat venas, ne aquam

393 saevi hujus et furentis accipiat maris.

394 Nec ulla jungere veni pacis foedera,

395 quin bellum et odia plusquam intestina serimus ;

396 facimusque mutuo ut caro atque spiritus

397 sese oderint atque invicem bellum gerant.

398 Vis tamen intendenda omnis, ut victor animus

399 sit semper, spolia referat, hosti vincula

400 (quem, ut tempus erit agi res, laxet, aut premat)

401 injiciat, mores ponat, parere doceat.

402 Utatur insuper ut decet, victoria,

403 donec volens ac victa se demiserit

404 legesque, quas victor fixerit, acceperit :

405 quae nisi jugo subacta paret, imperat.

406 Ratione item frenanda velut repagulis

407 mens. Namque, si quamdiu intus iram parturit,

408 consilii illi vis mulctamque irrogabitur.

409 Quod si dolore pressa quicquam ejecerit

410 atque inde tenuis halitus se effuderit,

411 quo vel pusilla labes cuiquam aspergitur,

412 tenebitur, fietque judicii rea,

413 tergoque pendetur non levis jam noxia.

414 Quod si incubuerit ac superfetaverit,

415 hincque effluat virus hippomane nocentius

416 intercidantque verba non innoxia,

417 nec instar aquilae, quae calore ne suo

418 ova excoquat, supponit alvo gagaten,

419 adhibuerit calori temperantiam,

Page 10: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

10

420 capitis subibit imminens periculum

421 gehennae, uterique agetur male lati rea.

422 Quod quisque facit ira, hoc idem infectum volet :

423 non facere quam olim paenitere sit prius.

424 Leges novas, sed sanctiores veteribus

425 scimus, meus qui futurus es, cape has memor.

426 Te fac meum primum, tibi linquas nihil ;

427 imo neges tibi te, et crucem tollas tuam

428 dispendi in hanc paratus. Ergo mei ipsius

429 extrema qui cupis, etiam extrema audeas,

430 bonumque rebus pectus opponas malis :

431 me sequere per tot ut ducem discrimina.

432 Patrem tuum, tuamque matrem, et liberos,

433 (nec dignus est me illos mihi qui praeferet)

434 pecuniam, agros, prae me nihili ducito :

435 quilibet inique aut quaerit aut quaesta occupat.

436 Quam prudenter agit, qui homines deumque his fenerat.

437 Quid orbis universae proderunt opes,

438 si pateris animae infelix jacturam tuae ?

439 Rudens acum, quam dis polum intrat ocius.

440 Probat suo nunc dives ille incommodo,

441 quid byssus et quid tincta lena murice

442 et apparatu faciat unctum regio,

443 luxusque nulla cui quietem daret dies.

444 Fidere decet : prima haec salutis est via

445 fide, et nihil non erit tuo sub numine.

446 Vel si emoveri sede montem jusseris,

447 repente dictoque citius moverier

448 (tanta fidei est vis ac potestas) videris.

449 Nec ullus umquam celsa tanget sidera,

450 ni crimina prius vivo eluerit flumine,

451 (ea quippe prima cuique sunt piacula)

452 labesque circumlatus aurae igne simplicis

453 exemerit sensumque purum liquerit

454 veteremque mire novus hominem homo emoverit

455 viresque mystico novaverit cibo :

456 quo qui minime erit usus, abusus pabulo

457 delinquet haud minus, quam si me proderet.

458 At rite qui se hoc commeatu, ut symbolo

459 munierit, facile arcem huic pater caeli annuet

460 dabitque divum epulis aeternum accumbere.

461 Si te manus, si te impedit pes vel oculus,

462 scindito manum, abjicito pedem, fodito oculum.

463 Te satius etenim est altero claudum pede,

464 truncum manu, resignatoque altero oculo,

465 te satius, inquam, alto ita polo succedere

466 quam vultu insignem et omnibus validum artubus

467 explodier, miserum, gehennam in igneam.

468 Te dona nulla, obsequia nulla, caritas

469 nulla, a mea usqnam caritate separent.

470 Amandus est tibi ille qui vel te oderit

Page 11: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

11

471 vel haeserit etiam. Hunc magis superaveris

472 beneficio quam armis. Nam, ut malum bono

473 rependis, illius super caput injicis

474 prunas, quibus vitium omne malevolentiae

475 excoquitur atque exsudat humor inutilis.

476 Quod si ire secum te jubet stadium, i duo,

477 compone lites obiter et paciscere

478 cum parte, cui vel dixeris juste dicam :

479 incertus aleae fori, ne calculum

480 atrum feras pro albo, ut fere fit, et cadas

481 causa ac deinde manciperis carceri,

482 quo haud eximeris, quin prius decoxeris,

483 nec non supremum exsolveris teruncium.

484 Abs te procul sit omnis iracundia,

485 ut ne vultu quidem ulceretur caritas.

486 Omnes lacessitus vices vitaveris.

487 Nil tam grave est quod non levet patientia.

488 Quod uni dico, quisque sibi dictum putet,

489 pro se quisque viri vigiles mentem attendite,

490 semper parati fata praestolemini,

491 spe incerti dubia, an primo ab ortu tempore

492 meliorne cum vires dabit sanguis an gravi

493 senecta erit vobis migrandum e corpore.

494 Nam quod virescit, sequente fenum post die

495 arescit, ac in ignem siccum mittitur.

496 Jam vos deum fandi ac nefandi esse memorem

497 sperate, qui justis aequabit partibus

498 operum laborem. Qui sic se comparaverit

499 ut omnis exsortem reatus spiritum

500 reddat deo, reddet vicissem praemium

501 deus (nec vana fides) inaestimabile ;

502 qui vero secus instituerit vitam suam

503 adigetur ad ignes, ignes erebi perpetes.

504 Ibi fletus erit ac stridor molarium.

505 Peccare sic nefas, quia hinc pretium est mori,

506 aeterna poena, aeterna sunt ut praemia.

507 Et meliora moniti sequi dubitabitis ?

508 Nec facinorum speretis ulla umbracula,

509 lux alta fati nil sinet caligine

510 mergi, sub auras proferentur omnia

511 partem videnda in omnem et exposita oculis.

512 Accipite haec animis meaque dicta figite.

513 Quae mihi pater, ego pando vobis omnia,

514 et scita magno nostra habete in munere.

515 Cavete dona negligatis talia.

516 Dabitur habenti, non habenti, si datum est

517 quicquam, auferetur : quod dedi, et quod non dedi

518 eripere fas mihi. Meto quae non semino.

519 Nec nostra mandentur notis oracula

520 quae quo magis latent, ea magis exhibent

521 lucisque veritatisque remotissimae,

Page 12: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

12

522 quibus oculus animi his tenebris liber est.

523 Lux estis mundi, luceatis ceteris :

524 sal estis terrae, condiatis ceteros.

525 Occulta lux, fatuus sal, ulli haud usui est.

526 Unum illud, o amici, et unum prae omnibus

527 iterum iterumque monebo, vos rogans simul

528 et imperans ut diligatis invicem,

529 perinde dilexisse me ut vos cernitis,

530 nec ferre amoris certius pignus mei

531 vobis dare est quam quod animam hanc effundere

532 ultro sumus vestra parati gratia.

533 Vultisne ut uno quasi fasce colligam omnia ?

534 Se summa legis gemino hoc vertit cardine.

535 Veneremini in primis deum : hunc praecordiis

536 accipite totis, numquam excutite pectore.

537 Sit ille vobis, sit ille, inquam, semper deus,

538 nulli hunc secundum habete ; deinde proximum

539 juxta ac vos benevolentia amplexemini.

540 Quae non tibi negas, nec illi negaveris :

541 quae non tibi indulges nec illi indulseris,

542 animamque plus quam carnem, utramque maxime

543 amato ; neutra quicquam a te frustra exigat

544 quod ad bene beateque agendum pertinet.

545 Hoc insuper tamquam colophonem inferam,

546 si cuncta ad unguem recteque exsequamini,

547 servos tamen vos esse dicite inutiles ;

548 nec feceritis praemii hinc dispendium,

549 nec haec in auras fundite quae praescripsimus,

550 qui principia finesque rebus omnibus

551 praescripsimus. Nec jam futurum Messiam

552 speretis alium. Quem si quisquam dixerit

553 venisse, neu credite, sed ne foras quidem

554 prodite visuri stata semel fide,

555 tantisque rerum firmata miraculis,

556 quae paria mecum nemo fecit hactenus.

557 Dictum arroganter non velim hoc putarier,

558 jure meo, si id assumo mihi, facere videor,

559 quippe cujus voce sola daemon invidus

560 et febris aestuans, lepra urens, pigritans

561 paralysis in ventos fugatae abiverint.

562 Centurionis absens verna convalet,

563 natusque matri carus, utpote unicus,

564 foras jam elatus illico expergiscitur ;

565 suumque recipit usum manus inutilis,

566 nec non remissae plurimis sunt noxiae,

567 nostrisque verbis suscitatus Lazarus.

568 Genua trahentes aegra confirmavimus,

569 nec latuit olim nostra vos sublimitas,

570 siccis aquas tranavimus vestigiis,

571 dictoque citius mare resedit et notus,

572 et daemonum omnis in sues versa legio est.

Page 13: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

13

573 Haemorrhois conclusa, mystae filia

574 est restituta patri. Quinque panibus,

575 piscibus duobus et his quidem minutulis,

576 expleta quique hominum fuere millia,

577 pluraque superfuerunt longe traditis.

578 Sanatur expilata medicis femina,

579 laxatus hydrops et decem exuti malam

580 scabiem, viantis lumen oculis redditum est.

581 Qui se in ignem et aquam agebat solutus puer.

582 Vestisque tactu haud dubia virtus exiit,

583 diuque muti fracta sunt silentia.

584 A stirpe jussa subito ficus aruit.

585 Nec hic juvat vacatve complecti omnia,

586 nec cuncta nunc ad mala ab ovo persequar,

587 veh consciis miraculorum et numinis,

588 qui praeter animi se obfirmant sententiam,

589 nec acquiescunt, quae haud dubitanda noverint ?

590 Nullo eluetur impudens die nefas,

591 superstites manet atque casses lumine.

592 Dixi haec monendi, haud gloriandi gratia,

593 nec gloriam venatus umquam sum meam,

594 sed ipsius demisit huc qui me patris,

595 cujus ego virtus magna sum et potentia.

596 Qui conspicit natum et parentem conspicit :

597 siquidem pater manet in me, ego simul in patre.

598 Id non secus si modo ulla comparatio est,

599 quam fomite ignis, igne lux processerit.

600 Fomes pater, natus ignis, lux est spiritus,

601 tres invicem sese uno miscent numine,

602 omnia tria unum sunt, tria est unum omnia,

603 Tribus una majestas et aequa gloria,

604 divinitas eadem, similis essentia.

605 Jamque superavimus viae multum. Ecce adest,

606 intremus hortum. Heu quanta concitabitur

607 hac nocte turba : vos, ut aspecto sacro

608 alite columbas, palantes aget metus.

609 Haec dudum cecinit actus vates numine,

610 pastore caeso late erraturas oves.

611 Hic state, dum illuc eo rogaturus patrem.

612 Bar Iona, vosque Zebedaeigenae, quibus

613 credita fides sit omnium, quae gessimus,

614 aliis relictis, accedite propinquius,

615 ut, qui fuistis olim testes gloriae,

616 sitis simul tristitiae conscii meae.

617 Heu quantus horror, quanta me molestia

618 invadit. Anima tristis est mea ad exitum

619 usque. Agite, providete, mentem advertite :

620 votis petatis ulla ne tentatio

621 mentem intret. Infirma est caro, promptus animus.

622 Sed hinc eo, quantum jaci potest lapis,

623 ibique pronus tertio affabor partem.

Page 14: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

14

624 Pater, meae vires, pater, potes omnia :

625 miserere nati dura timentis (si sinit

626 fati tui ordo) namque mortis sic metus

627 cogit me in omnes nunc preces descendere :

628 si qua est adhuc pietas fuitve olim tibi

629 quicquam dulce meum, transeat, quaeso, calix

630 a me iste. Verum si bibendum praecipis,

631 in me tibi quicquid lubet, pater, licet.

632 Sed, o dolor, dolor, quemne hominum atrocia

633 quae mente mecum perago, non exterreant

634 tormenta ? An usque, an usque nunc geris, pater,

635 meo labore pectus insaturabile,

636 dolore numquam non prius meo dolens ?

637 O mortis horror morte quavis durior,

638 o morte quavis gravior ignominia.

639 Sed nuntium caeli propinquantem intuor,

640 Salve dei interpres benigne. - Tu simul.

641 Salve voluntas, et voluptas unica,

642 Christe, patris, ad quem summo Olympi e culmine

643 jussus viam carpsi : ut velut deum colam

644 hominemque verum soler, humana omnia

645 humanitus ferentem, et alto territum

646 mortis metu. Hem quo nunc recessit pectoris

647 vis illa praesens, qua genus mortalium

648 sanguine redimere olim spopondisti tuo ?

649 An quos frequens ad fortitudinem erudis

650 constantiamque, isto trahi exemplo putas

651 ad negligenda quae imminent discrimina ?

652 An morte terreris malorum termino ?

653 Despondesque animum et deserit te gloria

654 harumce rerum ? Nec polum spe praecipis ?

655 Pleraque longe inferior hoc mortalibus

656 qui sponte vitam finierunt, nescii

657 quo fata ferrent : tu, futuri praescius,

658 securus otii et beatitudinis

659 tempus moraris ? Fata jamjam desine

660 sperare flecti prece, metum hunc mente excute,

661 revoca animum, hic exantlandus est tibi labor,

662 -Tam vera dicis quam jubes dura, angele.

663 Heu quantus hos sudor per artus effuit,

664 et sanguine, ecce et aqua rubens humus madet.

665 Verum revisendi mihi jam sunt mihi mei

666 membra somno victi quos acerbioribus

667 verbis corripiam, ut excitentur promptius.

668 Dormisne gens dei tanto in discrimine ?

669 Non unam potuistis horam mecum ducere

670 vigilando ? Nunc vestro, ut lubet, quiescite

671 arbitrio, jam instat hora, venio in hostium

672 manus. Hem Judas minime stertit impiger

673 me proditurus in necem mei et sui,

674 nimis nimisque oblitus instat proxime.

Page 15: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

15

SECUNDUS ACTUS.

CHRISTUS, JUDAS, PETRUS, CHORUS, DISCIPULI.

JUDAS.

C2__1 v.1 Nil ceperis, quod fine non claudas suo,

2 stat rem malam pejusque coeptam, gnaviter

3 tamen exsequi, quo jure quave injuria

4 ulciscar ereptum meis e faucibus

5 bolum. Ah mihi quantum haec dolet profusio ?

6 Uncti pedes, myrrhaque perfusum caput.

7 Sanguine reponent. Vos, sequemini ducem

8 me velites, gnarum viae, loci et viri.

9 Heus, heus, ministri qui faces, qui cornibus

10 praefertis ignem, istac iter deflectite

11 vicinum ad hortum, quem aluit torrens Cedron,

12 secedit illuc cum grege homo suo frequens.

13 Ne nesciatis, praemonere vos velim,

14 ut cui osculum libavero (quippe ibi duo

15 simili ore, magnitudine nihil dispari

16 sese offerent) hunc vos tenete, ducite

17 caute, tenis post terga vinctum artis. Viri,

18 cavete. Nam illum dudum euntem vidimus

19 turbam per ipsum nemini mortalium

20 nec cognitum, nec hercules visum. Se ita

21 subducit, ut manus sequentium exeat.

22 Illi ego salutans implicabo brachia ;

23 sub haec, virum occupate, humeris incumbite,

24 duramque vim intendite. Sed eccum, non, ita,

25 certe ipsus est, se sponte nobis obtulit

26 animique fidens prodit obviam, o nova

27 facies mihi. Pro quantus in vultu deus ?

28 Horresco, dentes pruriunt formidine.

29 Cho_ Quo nunc iter tenetis, aut quem hoc temporis

30 quaeritis ? Jud- Iesum Nazarenum quaerimus.

Page 16: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

16

31 Ies_ Sum vero Iesus, quid tenebris poscitis

32 velut latentem, quem nec ipse cernere

33 die vel alto, ni velim, sit copia ?

34 In me quid arma fertis ad cujus quidem

35 vocem repente sic terremini ? Hem velut

36 poti, aut adacti fulgurum ventis, retro

37 labamini ? Impotentiam non agnoscitis ?

38 Quem quaeritis, rogo ? Cho_ Tibi jam diximus,

39 quaerimus Iesum. Chr_ Iesus adsum. Jud_ O optime

40 ave magister, da te in amplexus mihi,

41 nec subtrahas ori os, libes mihi osculum.

42 Chr_ Immane, quid praetexis osculo nefas ?

43 Quid huc venis Juda ? Quid hinc tibi petis ?

44 Si amicus es, quid arma ? Si hostis, quid osculum ?

45 Nec hic negaro, hoc me licet prodi sciam,

46 sed mitte in aurem haec dicta : te exsortem quidem

47 hujus fuisse praestitisset luminis.

48 Quam hoc sperasse nefas, atque sperato insuper

49 potitum, at quid non cogit auri sacra fames ?

50 Eritque tempus quo me magno emptum voles

51 intactum nummosque istos et diem oderis.

52 At vos quae versat principes insania ?

53 Me nunc velut furem in tenebris quaeritis,

54 nec id secundis optimatibus licet,

55 quem luce clara contionantem antea

56 vidistis in templo frequentius, quid hic

57 captum non capiebatis ? Ipsam conscii

58 lucem timetis ? Dis- O indignum flagitium !

59 Sic te magister inulti patiemur trahi ?

60 Sinisne vindicaturos injuriam

61 decernere ferro ? Chr_ Sinite, deoque cedite.

62 Pet_ Amor arma ministrat, tu i magistrum carnifex

63 meum adferes manus ? Poenas dabis improbe

64 mihi pro scelere tanto et ausis talibus,

65 Petrique quid possit manus jam senties.

66 Chr_ Ecquis, Petre, iras has tibi excitat furor ?

67 Nequicquam mihi tot adferendam injuriam

68 sermonibus factisque docte saepius.

69 Num me sinis morem ut meo geram patri ?

70 Explere fas est cuncta de me oracula.

71 Ensem reconde et redde vaginae, neque

72 res defensores tanta postulat manus.

73 Quae feceris, spera : ense qui caedet, cadet.

74 An te fugit, quod si rogavero patrem,

75 exercitum conscribet auxiliarium ?

76 Quorum unus his sit omnibus potentior.

77 At, Malche, adesdum : aurem tibi reddo, tace.

78 Cho_ Nil hoc movebis, vinciere subdole.

79 Chr_ Vos nil moror, jamjam trahi et trudi sino

80 me quo lubet ; sed quos mihi dedit pater,

81 tutos velim, nec quemquam eorum perditum

Page 17: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

17

82 par est : abire sinite, quo videbitur.

83 Cho_ Quid jam sinemus ? Hoc labore nos levant,

84 hem similes nimbo et huc et illuc perpetes

85 feruntur, illisque timor alas addidit.

86 Elapsus hinc unus reliquit Sidonem.

JOANNES, PETRUS, DUAE ANCILLAE, COGNATUS, CHORUS.

JOANNES.

C2__2 v.1 Quo me ille tanto, quo illum ego amplexus sum, amor

2 minus quidem mentem sinit subsistere,

3 quin et simul cum veste vitam prodigam,

4 ut quem aliter haud datur levem praesentia.

5 Ibo ego, legamque, qua licet, vestigia

6 per tenebras. Pet_ Comitem hujusce me viae cape.

7 Ventosae heri quantus fuit linguae vigor,

8 tantus nunc accendit animum fugae pudor,

9 ut susque deque omnia feram pericula.

10 Jo_ Mene est cupido extrema tentantem sequi ?

11 Pet_ Qua ducis, adsum, me trahas in omnia

12 tecum, relicto hoc, vita, vita non mihi est.

13 Jo_ Eamus ergo, te adplica lateri meo. At

14 cum voce comprimas pedem staque auribus

15 arrectis, sonus hauritur Annae ex aedibus,

16 qui suam sacerdotum jugavit principi

17 natam. Bene est, huic quippe sum notissimus

18 a puero. Exspecta hic, dum scio rerum status

19 qui sit, subibo domum. Pe_ Metus me denuo

20 invadit, ac intus mihi sanguis coit,

21 me lux, me tenebrae, me sonus, me silentia

22 me solitudo, me concursus, me omnia

23 terrent et egomet sum mihi formidini.

24 Jo_Heus, heus, Petre. Pe_Quisnam me vocat ? Jo_Petre huc ades.

25 Huic intro quaeso liceat ingredi, o Syra.

26 Sy_ Licet. Sed quid hominis, dic , o lepidum caput ?

27 Tune ex ministris hominis unus istius

28 es ? Et es quidem. Nam te frequenter illius

29 cingentem Galilaei latera vidimus.

30 Pe_ Qui fit minister hominis ut siem istius,

31 quem noverim nusquam. Nec jam quid tibi velis

32 scio, nisi ex me delicias tibi velis.

33 Jo_ Tace mea tu, sine eat in atrium ad focum.

Page 18: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

18

CHRISTUS, ANNAS, MALCHUS, PETRUS.

ANNAS.

C2__3 v.1 Nunc res mihi est homine omnium astussimo,

2 et qui subobscure atque perplexe loqui

3 est semper visus : astu ni hunc tractavero,

4 nil promovero minusque verum exscalpsero.

5 In quo mihi admodum laborandum est parum.

6 Nam nos subornatis probamus testibus

7 quicquid lubet, atque etiam supra quam quod lubet.

8 Nam dum hi putant sese illi, nobis detrahunt,

9 ejus ubi facta narrant quae absque gloria

10 nequeunt referri sed jubebo illum mihi

11 sisti, atque caute compellabo subdolum.

12 Dic, Christe, quo nam te relicto profugit

13 cohors tuorum, quos inertes plurimis

14 diebus educasti, in hanc, ut par fuit,

15 spem ut et salutis et periculi forent

16 consortes ? O fidei jam nullius viros !

17 Quibus tot ante commodaveris modis,

18 et plura te olim praestiturum spoponderis.

19 Si consecutus quod tibi debet pater,

20 regnum fuisses atque leges sciveris,

21 quae libertatis assertrices et jugum

22 excuterent servitutis hujus Mosicae,

23 et abrogarent aniles has caerimonias

24 quibus tot irretimur annis subditi.

25 Ex te illas, si vacat, lubens audiverim.

26 Ch_ Non est, o Anna, jam hic dicendi nec locus,

27 nec tempus. Ego semper locutus sum palam

28 omnibus. Et in templo patente singulis

29 nostri sanguinis hominibus. Hos interroga

30 qui me audierunt, hi sciunt quae dixerim.

31 Mal_ Tanta tibi generis est tui fiducia,

32 ut tam impudenter ausis responsum dare

33 summo pontifici ? Hem serva. Ch_ Malche, quid genae

34 infringis colaphum ? Si locutus sum male

35 aut hic aut alibi, ferto testimonium.

36 Si porro bene, qua me opprimis fiducia ?

37 Tamne odiosa erit fuitque veritas,

38 ut et fateri tu et fatentem negligas ?

39 Cur me lacessis ? Quid manu audes caedere ?

40 An_ Praesagiebat animus id quod accidit.

41 Namque veterator, ut suevit, nec nihil

42 nec omne dicit, deprehendi nec potest

43 umquam sequendo firmus atque interritus.

44 Mittam illum ad Caipham : qui hujus anni pontifex

45 dudum sacerdotes coegit in atrium,

46 omnes flagrantes hominis istius odio,

Page 19: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

19

47 cuique fuit illa pridem opinio, caput

48 unum decere plurimum causa dari.

49 Fasce hoc me evolvam illique gratum fecero.

50 Quare agite victum hunc rapite, trahite, trudite.

51 Pe_ Quocumque amandabitur, certum est herum sequi.

52 Cho_ Malitia nulla tam mala est, quae non adhuc

53 plurimum adolescat institutore improbo.

54 Ex pessimis hic arte pejores facit.

SANGAX, SANNIO, DROMO, TESTES, CAIPHAS, SACERDOTES.

SANGAX.

C2__4 v.1 Subeuntne quae sunt dicta vobis ? Omnium

2 meministis ? Tes_ Hercle. Sag_ Memores esse vos decet,

3 ut memoriam memoria praesens adjuvet,

4 quam mentienti saepe tollit veritas ?

5 Tes_ Illam excitat vinum, paritque audaciam.

6 Sag_ Cavete, stulti, arcana vinum detegit.

7 Tes_ Urget sitis. Sag_ Bibetis inde largiter,

8 et promissa numerabitur pecunia.

9 Tes_ Numerabitur ? Non nos spe inescabis, dato.

10 Sag_ Fidem do. Tes_ Bellum hui pignus, hoc serves, quibus

11 ignotus es fide esse sublestissima.

12 Sag_ Vendidero spes meas omnes minus obolo.

13 Lites sequi nolim, sequendae si forent.

14 Hic me magis reum esse quam actorem velim.

15 Dro_ Oculis opust dextrae huic : ni videt, agit nihil,

16 istudque solum, haec quod capit, credit manus.

17 Aere non ore opus est, numeres modo pecuniam,

18 aut confles alios, quos voles, testes tibi.

19 Sag_ Accipite, ea lege tamen, ut reposcere

20 sit fas, si rite, quae diu inculcavimus,

21 et expedite, et audacter simul, <....> (vers lacuneux ?)

22 (ut non ulla tamen cupiditas appareat)

23 coram eloquamini. Sed, heus, tu, Sannio,

24 timidus videris. San_ Sum quidem, ut qui maxime.

25 Sag_ Potesne colloqui cum singulis ? San_ Quidem.

26 Sag_ Ex singulis est multitudo, desine

27 timere, tu, Dromo, superstitiosus es,

28 et te vereri praedicas deum, quasi

29 hunc nolit impostorem acerbe plectier.

30 Dro_ Deum ita vereor, ut daemonem tamen magis.

31 Sag_ Istane etiamnum opinione duceris,

32 ut esse suspiceris ullos daemones ?

33 Dro_ Ita, hercules. San_ Vah, ridiculum nimis caput

34 puero tibi falso injiciebatur lupi

35 metus, nunc, quia illo falli ultra minus potes

Page 20: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

20

36 vir factus, invisibiles fingunt daemones,

37 qui te, quam puerum lupi, inanius perterritent.

38 Si essent, jam hos avaritiae effodissent cuniculi.

39 Sed ite, intro in atrium, hem vocat vos pontifex.

40 Vultu laborate, ne qua suspicio siet.

CHORUS SACERDOTUM, TESTES, CAIPHAS, CHRISTUS.

CHORUS SACERDOTUM.

C2__5 v.1 Nec hercules mendacium, nec veritas

2 ullo satis possunt tegi velamine.

3 Quot jam, malum, diebus et operam et oleum

4 perdimus, ut hos falsa doceamus fingere ?

5 Aures eis vellendo paene evellimus,

6 sed nec composito norunt vocem rumpere,

7 nec plus cohaerent horum testimonia,

8 quam dissolutae scopae, ut in proverbio est,

9 consentiuntque obstinate ne consentiant.

10 Quemque suo premere testimonio volunt,

11 male conciliati impendio magis levant.

12 Sed eccos perstrictae frontis homines duos,

13 multum quidem secundum faciem perperos,

14 catosque, heus facite huc vos, boni viri, hunccine

15 novistis hominem ? Tes_ Novimus quidem probe.

16 Cho _Quod nomen illi ? Tes_Christus. Cho_Unde ? Tes_Non liquet,

17 nec ut liqueret otii tantum fuit,

18 nec si fuisset, libuisset eo insumere.

19 Fama tamen haud levis hunc Galilaeum asserit.

20 Unde est, suo patriaeque vitio est nequissimus.

21 Cho_ Audistis contionantem ? Tes_ Frequentius.

22 Ca_ Nil seditiose aut impie est visus loqui ?

23 Tes_ Plurima, sed excidere nobis omnia

24 hoc praeter unum, quod (nostri) templum hoc dei

25 erueret, et solo cacumina aequa poneret

26 versurus ex imo, tribus verumtamen

27 quod post diebus excitaret denuo,

28 vel illo magnificentius. Ca_ Jam nunc siles ?

29 Nec ullum responsum paras, ut testium

30 vel eleves fidem, vel crimen diluas ?

31 Tu furcifer templum dei evertes ? Nihil

32 habes, sed quid habere potes quod respondeas

33 monstrum hominis ? Age per alti, quem generis tui

34 auctorem dicis et patrem vocas, dei

35 te numen adjuro, ut mihi nunc disseras,

36 si genus Olympo trahis, et vivi filius

37 Dei es ? Chr_ Talem vos me esse dicitis, neque

38 negaro, quippe sum. Ca_ Pro deum atque hominum fidem

Page 21: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

21

39 o impudentiam hominis ? O nefarium,

40 et non ferendum crimen ? Quid adhac testibus

41 egemus ? Hem fatentem habemus. Quid modo

42 videtur ? Sac_ Morte quavis vel turpissima

43 dignissimus, sed ne te discrucia neque

44 discinde pallium : redi, poenas dabit

45 in tempore ; redi nunc tuum in cubiculum

46 namque ruit nox suadentque somnos sidera.

47 Ca_ Vos me quietem capere posse creditis ?

48 Sac_ Quid ni ? Relinque istum his quieturum quidem

49 longe minus quam tu, probe hos, si novimus,

50 queis saeviores nullos usquam inveneris,

51 aut magis in poenas cogitandas daedalos.

52 Istum suis ornabunt ex virtutibus.

53 Ca_ Quando ita paratos ac volentes intuor,

54 provinciam vobis relinquam : hunc vinculis

55 stringite columnam ad istam, se hominem sentiat

56 deus deorum. Sac_ Effectum tibi curabitur.

TORTORES.

C2__6 v.1 Vaeh tibi, Christe,

2 pax tibi, Christe,

3 hos ede pugnos,

4 dextera malae

5 haereat ipsi.

6 Vaeh tibi, Christe,

7 pax tibi, Christe,

8 vaeh tibi Christe.

9 Dic modo si fis

10 Christe propheta,

11 quis caput isto

12 contudit ictu ?

13 Vaeh tibi, Christe,

14 pax tibi, Christe,

15 stercore fosse

16 qui tibi divum

17 pascis honores,

18 nuper asello

19 vecte per urbem,

20 et populari

21 laetior aura

22 cuncta canentis

23 stulte popelli

24 ora replebas :

25 Samaritane,

26 Daemoniace,

27 helluo magne,

Page 22: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

22

28 magne matulsa,

29 nunc sceleratas

30 da mihi poenas,

31 hem mihi malas

32 porrigis ultro ?

33 Nec venienti

34 vertis ab ictu

35 belua vultum ?

36 Sputa nec exis ?

37 Nox tibi nulla

38 contigit umquam

39 longior ista.

PARMENO, PETRUS, CHORUS CIRCUS.

PARMENO.

C2__7 v.1 Quam non satis cognoscitur quid quaeritur

2 neque id prius quam paenitere coeperit,

3 fere sentitur umquam, quando quaeritur

4 accersiturque procuratio penus.

5 Est servituti servitutem adjungere.

6 Reddenda primum accepti expensique ratio,

7 ibi forte, si quid, quod minus perscripseris,

8 exponis, id tuo expositum est dispendio.

9 Si carius veneat annona, tum hic fides

10 laborat, ac existimatio tua,

11 herus diarium videt, legit, silet,

12 pejora verum hoc innuit silentio,

13 quam si palam tecum ageret contumeliis.

14 Tu nec silere jure, nec loqui potes,

15 silentium furti, sermo arrogantiae

16 adfert notam. At minora sunt haec omnia

17 quae vult herus ferri, quam quae velis nolis

18 ferenda conservis tibi sunt a tuis.

19 Invidiam omitto, omitto verba, injurias,

20 devotiones, id genusque cetera

21 convicia prae ut quae dicenda, levissima,

22 nullo tibi non loco, nullo non tempore

23 insidias moliuntur et nectunt dolos.

24 Nec id fere contingit umquam, ut quispiam,

25 et is praesertim qui penus curam gerit,

26 in quem omnis inclinata decumbit domus,

27 et servorum et heri simul iniret gratiam.

28 Frugalitatem odere servi, hanc herus amat.

29 Herus minatur si vel obolum prodigis,

30 si sumptui parcis, tuo te numine

31 hoc facere clamant servi, et haeredem vocant

Page 23: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

23

32 quibuslibet sunt voraciores purpuris.

33 Si quid recondis, non secus quam lamiae,

34 lupive hiantes aut canes ad ilia

35 ubi recondas intuentur, nec Hercules

36 illis satis quicquam obsignarier potest,

37 seu vestis, aes, sive edulium reconditur,

38 cuncta quidem, vel pulviculum verrunt. Tamen

39 ratione subducta, si summam colligis,

40 satius premi est onere quam honore deprimi,

41 nimioque rectius labore quam otio.

42 Quandoquidem nihil sit quod velis esse, ubi minus

43 sis qui prius fueris, vitam istam transigi.

44 Itaque mihi nullus segnitiei est locus,

45 lumine pererranda hoc mihi est omnis domus

46 donec latronum evomuerit totam hanc luem.

47 Pet_ Me miserum cui latendi ne hora quidem datur.

48 Nullae latebrae, nullus est locus satis

49 tutus timenti, te deus perdat senex

50 cum lumine hoc tuo, verum imitabor nepam.

51 Haerebo parieti ; heus quid hic, malum, lates ?

52 Quid hinc scelus te aufers ? Gradu istic comprime

53 si tibi caves, num sacramentum, obnoxius

54 Christo huic dedisti ? Nec negare id jam potes.

55 Cho_ Vere hujus ex asseclis hominis es, o senex,

56 idipsum satis os indicat discors sono,

57 et te tuus Galilaeum sermo arguit.

58 Cir_ Nonne ego te vidi in horto cum illo furcifer,

59 qui modo tribuli aurem praescideris meo ?

60 Pet_ Diris agar si vel de facie hunc noverim,

61 hujusque dicti testem eum, qui est, advoco.

62 (Nec me hic mendacem aut vanum licebit fingere)

63 jam me soli polique summus arbiter

64 fulmine tenebras ad Acherontis exigat,

65 si quid mihi umquam cum homine intercessit rei.

66 Istuc est sapere, ut negligatur interim

67 fides, dum capitis consulas periculo.

68 Sed mihi secundum jamjam gallus occinit,

69 nutuque Jesus me, nescio quid, admonet,

70 ah jam scio ecquis (omnium) inconstantior

71 fideque fluxiore, quis capiti meo

72 aquam dabit ? Quis excitabit lacrimas ?

73 O ter quaterque perditum, o insania

74 insana, mentem quis mihi motam eripit ?

75 Miser, ah miser, quae mihi salutis nunc via ?

76 Non sat superque erat fugisse, dum manus

77 injicerent, nisi nunc quoque relictum denegem ?

78 Quid facerem, facere si minus factum foret,

79 ut nil minus quam quod feci modo facerem ?

80 O me ingratum, me inhumanum, me perfidum,

81 quem nec tot merita, tanta nec benignitas,

82 nec ulla pietas monere aut movere potuerint

Page 24: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

24

83 promissae ut fidei veniret in mentem mihi ?

84 Quam mihi videbar pulchre fortis, cum deerat

85 periculum, nunc ad levem mulierculae

86 vocem absque vi absque injuria ulla turpiter

87 (nec quemquam fidere invito fas est deo)

88 hunc ne nosse quidem extemplo dejeraverim

89 pro quo mori ante jactitabam strenue.

CHORUS, CAIPHAS.

CHORUS.

C2__8 v.1 Invidia gravius nullum est tormenti genus,

2 quae vigiles, quae sopitos sic exerceat,

3 ut numquam vel paulum sinat quiescere.

4 Ca_ Nocte quam longa, somnum oculis haud vidi meis,

5 licet jacenti solito in strato stragulis

6 cincto et cortinis, nullus obstreperet mihi ;

7 sed me huc, illuc utrumque versabam in latus,

8 suspendens crura, jactans brachia et caput,

9 nunc pronus, nunc supinus : plura me reor

10 plura inquam passum quam ille, sed faxo hoc die.

CAIPHAS, SACERDOTES, CHRISTUS.

CAIPHAS.

C2__9 v.1 Salvere vos, pii sacerdotes, velim.

2 Sac_ Nos te simul, sacerdos summe et optime.

3 Ca_ Ubi nunc sycophanta ille perditissimus ?

4 Sac_ Ipsum videbis multum ab illo, qui deum

5 se vesperi jactabat, mutatum. Ca_ Quid est ?

6 An vertit illum pertinax sententia ?

7 Sac_ Nescimus, nec locutus est quicquam neque

8 ullum locum dedere verbis verbera,

9 sed adest, ab illo tute poteris sciscere.

10 Ca_ Accede, Christe, huc, dic palam nec anxios

11 diutius nos distine, si sis dei

12 caeli solique regnatoris filius.

13 Chr_ Si me esse talem dixero, nullam meis

14 habebitis dictis fidem ; sin autem ego

15 vos scisciter rogemque quae scitis probe,

16 nec confitebimini neque respondebitis,

17 nec dimittetis, nisi demittatis neci.

18 Monere vos unum interim non desinam,

Page 25: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

25

19 quod quem negatis, quem hominis esse filium

20 vultis, aliquo videbitis post tempore

21 caelum tenentem cum copiis caelestibus,

22 ac considentem ad dexteram dei patris.

23 Ca_ Genus ergo ducis caelo et filius dei es.

24 Chr_ Verissime vos me esse dicitis. Sum ego.

25 Ca_ Quid est quod ultra sit probandum apertius ?

26 Indicio se velut sorex prodit suo.

27 Ex ejus ore audivimus blasphemiam.

ANCILLA, STORAX, CHORUS.

ANCILLA.

C2__10 v.1 Vestram obsecro fidem administri hunc cernite

2 vestibulo in ipso, qui ni me haud mediocriter

3 et vultus hujus, et meus fallit oculus,

4 ecastor, ex eorum est ordine et loco

5 hominum, qui Iesu huic Galilaeo operam dabant.

6 Sto_ Iesus istum habebat semper in oculis,

7 solus norat aditus molles et tempora

8 viri : huic suos suaque consilia credidit.

9 Cho_ Num sub imperatore hoc facis stipendia ?

10 Pet_ Non ita deus me amet, qua enim spe pauperi

11 huic <....> me viro in clientelam darem ? (vers lacuneux)

12 An_ Ut jurat ? Se vult servatum perjuriis.

13 Cras faxo, galle, elumbis ut sis, qui mihi

14 hanc dormiturae semper naeniam occinis.

CHORUS.

15 Sic comparatum est scelera poenae ut sint suis

16 auctoribus, licetque nullus exigat,

17 illas tamen pendunt sibi (nec carnifex

18 usquam invenitur conscientia acrior,

19 quae non sinit mentem reum subsistere)

20 magisque sese vindicant saepissime

21 quam vindicari injuriam passi velint

22 mortemque, quam veniam, expetunt lubentius.

Page 26: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

26

JUDAS, ALECTO.

JUDAS.

C2__11 v.1 O homines sacrilegos, scelestos, impios,

2 qui quem pecunia numerata prodidi,

3 recepta eadem, eumdem nolunt reddere

4 habentque quod dederunt simul et quod dedi.

5 Vaeh relligio, se mercaturos venditant

6 pretio aliquem ad sepulturam exterum locum

7 quod pretium est sanguinis, in aerarium abnegant

8 referre, cauti in parvis, caeci in maximis.

9 Nec paenitudo facinoris tanti mea

10 nec sua remordet illos conscientia,

11 quod tam impie curent damnatum innoxium.

12 Quid, inquiunt, ad nos num praestitimus fidem ?

13 Quid egeris tecum ipse, si lubet, vide.

14 Videam ego ? Quibus tam atrox videbo oculis scelus ?

15 O hominem me, si modo homo sum, omni belua

16 longe quidem efferatior, miserrimum.

17 Heu quid agam ? Quo me vertam ? Furiis, hem, feror

18 incensus hei quae versat animum insania.

19 Apagete cuncti mente qui constabitis,

20 ne sceleris ulla vos mei contagio

21 invadat, istinc illico facessite.

22 Mentem egone perfidiae usque plenam impellere

23 potui, adeo nefandum ut meditarer scelus ?

24 Quis (velle fac), quis me tueri jam potest ?

25 Quis tandem non me aversetur tam subdolum ?

26 Quis tam nefarie impium, tam perfidum

27 non horreat ? Non opprimat ? Qui perdidi,

28 qui velut ovem lupis impastis prodidi,

29 dicam hunc magistrum ? Imo patrem facillimum.

30 Jam mihi velim tellus dehiscat infima,

31 nox ubi colorem caeca rebus abstrahit,

32 ubi profundis mersus umbris et caligine,

33 aeternum, quo non oculus fert, quo conscia

34 me nulla possit fama consequi, obruar.

35 Quae quibus anteferam ? Quid loquor ? Quis mihi modus ?

36 Nec jam scio si sum, nec esse gaudeo,

37 et o fuissem numquam mille dignus mortibus.

38 Hoc nec una mors satis piatura est scelus.

39 Quid ultra lumen intueri demoror ?

40 An vitam carpere opto ? Qui hujus luminis

41 hujusque vitae auctorem, vita et lumine

42 quassandum perditus demens objecerim ?

43 Quid nisi restis jam misero restat denique ?

44 Alec_ Tantus, adeoque dulcis hominibus omnibus

45 vitae est amor, rursus tantus mortis timor,

46 ut jam quidem periculum sit, ni urgeam,

47 ne redeat ad mentem. Juvandus est mihi

Page 27: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

27

48 ad laqueum, res videbor hodie mihi duas

49 fecisse diversissmas, sed multum utiles

50 mihi gregique nostro, hunc si impulero ad necem,

51 quem mecum praecipitem in barathrum pertraham,

52 Christumque liberaro morte, qui inferos

53 (nempe ita prophetae jamdudum aetatem canunt)

54 spoliaturus atque oppugnaturus dicitur.

55 Adibo ad hominem. Salve, Juda, ut meritus es,

56 habes merito quod irascaris faucibus

57 tuis : necte tibi laqueum, hem tibi pensum Atropos

58 dono dat. Quid odiosa luce longius

59 optas fruisci invisus diis et hominibus ?

60 Quis jam tibi aut honoris aut vitae locus ?

61 Quid differs ? Quod brevius, melius est in malis,

62 nec tanto veniam sceleri umquam speraveris.

63 Jud_ Nec spero, nec peto, nec si jam detur, volo,

64 nec ullius opem imploro, nisi tuam unius,

65 (restim operamque mea causa hic sumpti faceris)

66 ut laqueo collum obstringas et frangas gulam,

67 cum mortis ista innexuero nodum ab arbore,

68 immineas humeris et multa vi me premas.

69 Sed tam scelestum, tam impium et nefarium

70 nulla puto me suspendio dignabitur

71 arbor. Alec_ Dignabitur quidem, vel proxima

72 sambucus est haec : addites te huc, nitere

73 his ramis. Jud_ Faxo quam lubens. Alec_ Lubentior,

74 ad rem tibi sum praesto, perge. Jud_ Me metus

75 invadit. Alec_ Perge, hunc tibi repente finiam.

76 Jud_ Scandi, tuum nunc tu officium defungere.

77 Alec_ Facio, pax qualis hinc erumpit halitus ?

78 Hem medius crepuit nec, mortales ut alii,

79 eflavit ore, verum ventre, spiritum.

80 Nec decuit emisisse hunc, qua datum osculum est,

81 quem mecum aeternis deputatum ardoribus,

82 (qui praeparantur animum despondentibus

83 veniamque consequi olim desperantibus)

84 Stygiam ad paludem et stagna Cocyti abstraho,

85 et corpus una ipsam, ne inficiat aerem.

86 Quod nec ferae alites, nec impasti canes,

87 nec quamlibet famelici attingerent lupi.

Page 28: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

28

TERTIUS ACTUS

PILATUS, SYRUS, CHORUS, CHRISTUS.

PILATUS

C3__1 v.1 Quis assulatim paene pultando fores

2 effringit ? Heus corripite sono corpora

3 surgite despumantes hesternum adhuc merum,

4 nec dum sat omnem edormiistis crapulam ?

5 Sy_ Te Judaeorum exspectant primi ad lumina.

6 Pil_ Non hos intromisisti ? Sy_ Nolunt ingredi

7 ne polluantur, hunc (aiunt) diem suo

8 ferunt deo solemnem, ut inde pascha edant,

9 trahuntque vinctum quemdam. Pil_ Iesum suspicor

10 in hoc, ut illum caperent, tradita est cohors,

11 jam prodeundum est ocius mihi foras.

12 Quid nunc tam mane, o Judaei ? Rei quid est ?

13 Cho_ Pilate, namque jus tibi Caesar facit

14 et sciscitandi et vindicandi criminum.

15 Tibi dierectarium istum adducimus

16 tuoque sistimus reum praetorio.

17 Istum dede neci et affigi cruci jube :

18 mortali nos beneficio immortaliter,

19 Pilate, nunc omnes tibi devinxeris

20 dictoque dein magis audientes feceris.

21 Pil_ Istum ministri intro rapite in praetorium.

22 Sed cujus illum postulatis criminis ?

23 Quidnam fecit mali ? Cho_ Quid non fecit mali ?

24 Hunc tibi non deferremus, crede, innoxium.

25 Pil_ Pro lege vestra poenas ergo sumite.

26 Cho_ Damnare quemquam morte nobis est nefas.

27 Pil_ Deferre quam damnare creditis minus ?

28 Delationis vi fertur sententia.

29 Cho_Judicio insontem numquam demittes neci.

30 Novis qui vulgus falsum habet opinionibus

31 censum intervertit vetatque pendi Caesari.

32 Sese esse regem ubique falso venditat

33 impostor impudens et plagiarius

34 et plebem a nostra imo dei lege avocat,

35 quo scelere comprenduntur uno cetera.

36 Pil_ Homo iste quem defertis esse sentio

37 aequissimus scelerisque quam purissimus.

38 Una dumtaxat me haud parum re habet anxium,

39 quod sese homo minime ut videtur, improbus,

40 regem audeat fateri, si audeat modo,

41 nec abs re id. Iste nempe corporis status,

Page 29: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

29

42 facies honesta et liberalis regium

43 nescio quid arguit dignumque purpurae.

44 O quantum in illo est instar quem sese refert ?

45 Adibo, remque in quaestionem istam feram.

46 Nunc illius gustare sermonem volo.

47 Heus, Christe adesdum, et profitere candide,

48 tune, obsecro, rex gentis es Judaicae ?

49 Chr_ A temet ipso hoc dicis ? An alii tibi

50 dixere de me ? Si tu per te conjicis,

51 ut qui prophetas forte nostros legeris,

52 assertione nil ultra est opus mea,

53 nec dubiis signa multa jam monstris dedi.

54 Si per alios, mihi uni haud credes plurium

55 fidem elevanti. Pil_ Tu Judaeum me putas,

56 cui a negotiis tantum supersit otii

57 vestra ut legam vel qui legerunt audiam ?

58 Quive te oderim, quem sumpserim, in quem vindicem ?

59 Num gens tua et tui sacerdotes mihi

60 te detulere ? Quem reum tyrannidis,

61 regnique ut audis, affectati postulant.

62 Agnoscis anne crimen abs te rejicis ?

63 Quid, Christe, commisisti, te adeo ut oderint ?

64 Chr_ Regnum meum, ut, Pilate, reris forsitan,

65 hujusmodi non est quo terrae, quo maris

66 rerumque summam jam regi aut verti petam,

67 non ea vis animo, tanta nec superbia,

68 nec haec honoris praetendi umquam culmina.

69 Quod si non credis, rem tibi auctorem dabo.

70 Omnes ab una conjecturas percipe,

71 si talia ambiissem, haberem satrapas

72 qui ferro accincti Judaeis resisterent,

73 ne pro sua tractarent me libidine,

74 regnum profecto Ponti non est hinc meum.

75 Pil_ Es ergo rex ? Chr_ Istud quidem verissime :

76 sum quippe rex nec me esse, fuerit quodlibet,

77 negavero, qui in hoc natus descenderim

78 ut veritati testimonium darem.

79 Pil_ Obscuro involvit verum, ac sine sensu sonum

80 emittit, ut non illum satis intelligam.

81 Quid mussitas ? Quid porro isthaec est veritas ?

82 Sed redeo demum, ut si queam, iras temperem.

83 Nequeo satis mirari o mystae principes,

84 quis tantus incendat animos in hunc furor,

85 quem nulla scelerum destruitis infamia,

86 nec sat peragitis, aut condemmatis reum.

87 Cho_ Non peragitur reus qui populum conmovet

88 sua arte praestigiisque et eloquentia,

89 per quas gradum faciet, nisi obstes ocius,

90 hominisque projicias repente audaciam.

91 Quae olim excitabit, quod nec, ut reris, premes

92 quum forsitan voles, Pilate, incendium ;

Page 30: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

30

93 nam serpit in dies mali contagio,

94 utpote quae a Galilaea, unde nil umquam boni,

95 Hieresolymam usque confestim progressa sit.

96 Pil_ A Galilaea ? Galilaeus est homo ? Cho_ Est quidem.

97 Pil_ Non me igitur hic praebebo judicem : ad suum

98 Herodem patriciali jure respicit

99 cognitio tota, nec mei haec res est fori.

100 Non in cicatricem unguis immittendus est,

101 nec irritare pergam in me Herodis odia ;

102 rejectio haec forte dabit reditum in gratiam,

103 provinciales praeses in suos habet

104 dumtaxat imperium. Cho_ Habet et in extraneos

105 si quod, ut hic artifex, scelus patraverint ;

106 verumtamen lubenter Herodem adibimus.

CHORUS, HERODES.

CHORUS.

C3__2 v.1 Plerumque vel levi graves injuriae

2 redimuntur obsequio, idque si sit tempori.

3 Hero_ Potuit nihil mihi hoc die contingere,

4 hoc homine tempestivius, vel gratius

5 cum quod Pilatus, quem putaram in hunc diem

6 animo fuisse in me parum aequo, miserit,

7 tum quod viris primae notae condixerim

8 cenam, quibus futurus est homo omnibus

9 bellariis acceptior, sed interim,

10 juvat fruisci insania hujus, omnium

11 qui sunt, fuerunt, aut erunt, ut audio,

12 praestigiatoris longe festivissimi,

13 ut quem ferant mutasse aquam vino optimo,

14 quo nec falernum suavius. Quid ? Sedibus

15 excit suis manes et, ut lubet, excitos

16 rursus remittit in barathrum, in corpora

17 animas jubet revertier, deducere

18 caelo potest lunam, potest solus omnia.

19 Sed, rogo, rogantem, Christe, dedignabere ?

20 Certasse te officio priorem haud taedeat,

21 per te utriusque detur intuerier

22 parentis ora, detur inquam ultro et citro

23 audire veras, simulque voces reddere.

24 Quod si ista nolis, vel quod absit, non queas,

25 saltem velis, queasque, quod vel feminae

26 potuere, mutes ex his aliquot in sues,

27 aut potius evadas manus, instar Gygis,

28 invisus horum, qui tibi tantum invident ;

29 aut, si lubet, Pasetis adpara dapes, (Pascalis ?)

Page 31: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

31

30 fac aliquot hic tuae specimen industriae,

31 cur dicta in aures mea negas demittere ?

32 Mene ita pati repulsam ? Dic, eja, babys.

33 Mutus magis quam piscis es : vaeh stipiti.

34 Apage elegantem regem, veste hunc regia

35 onerate verius quam ornate milites,

36 illumque praesidi curate redditum

37 meisque verbis agite gratias viro.

CHORUS HERODINORUM.

C3__3 v.1 Surge age velox

2 rex sine regno,

3 simia, semper

4 simia, quamvis

5 aurea gestes

6 pallia, cui non

7 ingenium auro

8 laena trilici

9 verterit umquam.

10 Quid tibi vero

11 debita regi

12 stemmata poscis ?

13 Chreste magis quam

14 Christe, asininis

15 effigiande

16 auriculis et

17 crure retracto.

PILATUS, CHORUS.

PILATUS.

C3__4 v.1 Si quid animo est quod non sedet forsan tuo,

2 te sequitur, ac velut tuos gressus legit,

3 vix explicaberis ; verum si quid placet,

4 id ipsum, quo magis cupis, magis fugit.

5 Ecce illum rursus ad me retrahunt, auribus

6 sonum haurio redeuntium, ac instar gruum

7 clamantium, obvium foras me proferam.

8 Cho_ Faciemus, o Ponti, hoc die periculum

9 quo nostra apud te in pretio siet auctoritas.

10 Pil_ Eo quidem quo majore esse non queat,

11 sed quo usque ad aras tamen. Cho_ Nobis haud quidem aliud

12 quam tot nefariis, tamque excedentibus

Page 32: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

32

13 criminibus obrutum hunc peremptum poscimus.

14 Pil_ An' est compertus, aut confessus criminis ?

15 Quid sceleris in se admiserit, video nihil.

16 Nec ipse Herodes, homini licet infensior,

17 et cui odia moverit verbis asperrima,

18 nempe illum saepius vocitans vulpeculam.

19 Nec si tumultuetur plebs, est protinus

20 exaudienda : tantum abest sententiam ut

21 quemquam his deceat pati acclamationibus,

22 quas vel favore, vel odio, vel, ut solet,

23 rerum novarum cupiditate, nec sine

24 temeritate excitari jam olim novimus,

25 nec juris umquam perfringam repagula.

26 Cho_ Haud semper errat populus quin aiunt, eam

27 Dei esse vocem, quae sit populi ; nec tuae

28 leges nostris sunt praeferendae moribus.

29 Et nos quidem leges habemus, quae volunt

30 jubentque eum mori, Pilate, ne haesites.

31 Bona cum existimatione plurimas

32 haec gratias tibi afferet sententia.

33 Pilate, per nobis, per inquam, feceris

34 gratum, suo si ultra huic dolo uti non licet.

35 Pil_ Quid afferatis in homine, Hercules, nihil

36 praeter voluntatem nocendi, conspicor.

37 Plurima profertis, nihil probatis omnium.

38 Quae cum tacetis, clam esse nulla fatemini.

39 Mihi velim ignoscite, virum si saepius

40 excuso, nimirum hujus hoc meret aequitas,

41 nulla mihi optanti vobis gratificarier

42 vel minima damnandi hominis occasio datur.

43 Est vobis mos servatus annis pluribus,

44 quo praeses ipse vinctum unum permittere

45 arbitrio vestro soleat. Istum destino

46 quem judicetis, vestra ut feret sententia,

47 vestras in iras hunc vobis concedimus.

48 Cho_ Dimitte potius Baraban, istum nolumus.

49 Pil_ At quid de Jesu erit, cui Christo nomen est ?

50 Cho_ Quid ? Tolle, tolle, et arduae figas cruci.

51 Pil_ Quam saevit animis vulgus pertinacibus.

52 Sed nullum non movebo lapidem, ut liberem

53 hunc morte ; quem sic faciam discindi flagris,

54 et funibus tortoris ad fastidium,

55 ut quamlibet ferocientes expleat.

56 Hunc praestat cute, quam capite poenas pendere.

57 Tam male sit illi nunc quam cui sit pessime.

Page 33: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

33

SANGAX, SANNIO, CHORUS LORARIORUM.

C3__5 v.1 Sag_ Fortiter haha

2 caedite tergum,

3 caedite pectus,

4 caedite crura,

5 jam calefacto

6 aere virgis,

7 Christe, liquesces.

8 Acrados hirtae

9 vimine texta

10 triste corolla

11 huic caput ornet.

12 Hem ! cruor exit.

13 Acrius, o vos,

14 acrius, inquam,

15 stringite. Quid jam,

16 Sannio, cessas ?

17 San_ Quid tibi cesso ?

18 Num magis alte

19 figere possum ?

20 Me mage vis quam

21 ipsa libido

22 deficit, ecce

23 ad nova semper

24 vulnera prurit

25 mensque, manusque.

26 Crescite poenae,

27 robur in ipsa

28 verbera crescat.

29 Cho Lo_Ossa retecta

30 undique parent.

31 Undique sanguis

32 deffluit, ecce

33 tabo humus omnis

34 tincta madescit.

35 Ecquod in isto

36 corpore corpus ?

37 Non ita fessus

38 ista ferendo es,

39 quam sumus ipsi

40 te feriendo.

41 Ohe, ovis, ohe

42 nil quereris ? Nil

43 denique mussas ?

44 Nec saturata

45 ira quievit.

46 Perge modo ira

47 perge, tacentis

48 exsere linguam,

Page 34: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

34

49 effode lumen,

50 comprime fauces,

51 contere malas,

52 vellito barbam

53 sanguine cretam.

54 Nil nisi flagra

55 audiat aether.

56 Poplite flexo hunc

57 quisque salutet.

58 Cho_ Noster ave rex.

59 Sag_ Hui modo bellum

60 cernite regem,

61 cui vice sceptri

62 cedat arundo,

63 quando ita rex es,

64 ex meritis me

65 ut mea virtus

66 postulat, ornes.

67 San_ Talia regna

68 hostibus esse

69 quam mihi malim.

PILATUS, CHORUS JUDAEORUM, CHRISTUS.

PILATUS.

C3__6 v.1 Ecce ad eos illum rursus educam foras.

2 Exi, exi, Christe, scaturiens vibicibus,

3 vulneraque plura contegens, traducere

4 conspicue purpura et corona spinea.

5 Ecce homo, quem quis tuendo a lacrimis temperet ?

6 Ecce homo, cui nec juratus hostis debeat

7 vitam invidere nimis Hercle illaetabilem,

8 ac morte quavis miseriorem. Cernite

9 foedata sputis ora, terga vitibus

10 perusta, necnon et spinis cinctum caput,

11 cinctum caput spinis, heu, quam crudelibus ?

12 Quae barbarorum rabies aut immanitas

13 isto non commoveretur spectaculo ?

14 Quis inquam tam avidus sanguinem sitit, sitim

15 qui non hic expleat ? Quae adeo insaturabilis

16 ira est cui non tot plagae totque vulnera

17 inducant satiem ? Cho_ Nec, Pilate, hoc est satis,

18 illum ut meretur arduae adfigas cruci.

19 Pi_ Vos illum arbitrio vestro morti opponite,

20 nec committam umquam, ut illum adjudicem neci,

21 quem nullius reperiam affinem criminis.

22 Cho_ Quasi hoc satis superque causae non siet

Page 35: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

35

23 quod se dei fingat impudenter filium ?

24 Adeoque fas, jus, lexque nostra mori hunc jubent.

25 An sacri commissi reum factum eximes ?

26 Nec judicis partes, solum in negotio,

27 sed vindicis vires debes absumere,

28 quo noster, imo communis omnium deus

29 violatur, imperii imminuitur dignitas.

30 Pi_ Jam causa difficilior hujus fit ; novus

31 repente me nescio quis incessit metus,

32 qui paene de sententia me dejicit.

33 Repetam hunc tamen demum. Roganti dic palam,

34 dic, Christe, quaeso tuum unde deducis genus ?

35 Nihil mihi respondes ? Quid jam subtices ?

36 Nihilne in hoc te respicis periculo ?

37 Ubi nunc tibi mens ? Quae tibi fiducia est ?

38 Nescis, heu, nescis, Christe, mihi vitae et necis

39 tuae esse jus ? Cho_ Nullum, o Pilate, esset tibi,

40 ni tibi foret potestas caelo tradita.

41 Hinc longe iniquius egit is qui prodidit

42 tibi me, sui jam nimium oblitus et mei.

LUCIA, DORUS.

C3__7 v.1 Lu_ Vade age, Dore,

2 ocior aura,

3 et mea defer

4 dicta marito.

5 Currere cesses ?

6 Do_ Jam mora nulla

7 in me erit, ibo

8 perpete cursu.

9 O utinam nox

10 perpetua esset,

11 si quid edendum

12 nocte daretur.

13 Namque ubi primum

14 orta dies est,

15 nulla quietis

16 deditur hora.

17 Me modo praeses,

18 me modo conjux,

19 ire, redire

20 huc jubet, illuc.

21 Et mora si qua est,

22 protinus haeret

23 dextera malae.

24 Per medios hos

25 nulla patescit

Page 36: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

36

26 mi via, nec vox

27 obruta tanto

28 murmure magni

29 praesidis aures

30 posset adire.

31 Caedite, verpi,

32 caedite, ni jam

33 caeditis, isto

34 nunc mihi torre

35 limes agetur.

DORUS

C3__8 v.1 Te salvere jubet tua

2 conjux, et rogat, et monet,

3 et quantum tua dignitas

4 praeses maxime, et optime

5 uxori sinit, imperat

6 ne quid durius in virum

7 hunc rectum, innocuum, probum

8 ausis. Illa etenim se ait,

9 noctis tempore , ceteris

10 quo mortalibus est quies,

11 passum insomnia plurima,

12 diras quae incuterent minas.

13 Haec te praemonitum cupit,

14 nil de te tamen aut tua

15 haerens justitia ac fide.

PILATUS, CHORUS JUDAEORUM.

PILATUS.

C3__9 v.1 Pro Juppiter, quam usquam nihil sat liberum est,

2 quam multa iniqua sunt ferenda illi simul,

3 et facienda, suam dignitatem qui velit

4 retinere, quem ut multi timent, multos quoque

5 timeat necesse est hisque multa indulgeat

6 quae nec voluntas fert, nec aequitas sinit.

7 Scio ad necem innocentem postularier.

8 Quid facerem ? Verpos habeo dudum cognitos

9 irae impotentes, cervicosas, invidos

10 passi repulsam nesciunt quiescere,

11 nunc cautio est, ne si eorum ab ira hunc libero,

12 conversam in unius mei exitium ferant.

Page 37: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

37

13 Me gestae male provinciae atque criminum

14 infamia tum destruent, tum deferent

15 Tiberio ac senatui, ac agent reum,

16 praeterque vera multa fingent crimina,

17 quae nec refelli umquam satis, nec dilui

18 possunt, et ut non omnibus semper fides

19 habetur, ita numquam profecto funditus

20 ex animis avelluntur audientium.

21 Verum supersunt ut cicatrix vulneri,

22 haud ulla me res habuit umquam tam anxium.

23 Quid si sic ? Nihil erit. Quid si sic ? Nihil magis.

24 At sic dehortabor, nil quam prius egero.

25 Quid facias cum illis , qui nec fas nec jus colunt,

26 furore caeci nec probant nisi quod volunt ?

27 At turpe eum est qui nomen aliquod aut decus

28 gessit privatam atque adeo securam parum

29 transigere vitam. Quod, si quid est incommodi,

30 in illum certe verti quam in me mavelim,

31 ne pejus ominer, cogi in ordinem juvat

32 me nunc assuetum trabeis et securibus,

33 nullos amicos aut gentiles et opibus

34 nullis, nullos haeredes relicturus quidem est,

35 qui vindicent injuriam ; verumtamen

36 nullum illi in me commodum claudi velim :

37 experiar, ibo rursus in monita et preces.

38 Audite Judaei, neque placidas velim

39 mihi obstruatis aures ; quod si immanibus

40 tot jam flagellis non datis vitam neque

41 miseremini hujus, at meis molliamini

42 verbis, imo aequitate ipsa vincamini,

43 nec facta vestri olim minores haec ferent.

44 Nam si ille poenas dignus has, qui pendat, est,

45 istis tamen, qui has debeatis sumere,

46 indigni, opima spolia vobis scilicet,

47 magnumque nomen et diu memorabile

48 inde referetis, impar si vestris homo

49 odiis et idem innoxius jam pendeat ?

50 Cho_ Frustra moraris tempus, velle desine,

51 nec plura jam pares auras diverberas,

52 nec suaseris, nisi feceris nobis satis.

53 Pil_ Quae nam voluptas, quod hinc erit compendium ?

54 Hunc sic neci opposuisse, qui multo minus

55 nocere vivus quam fato functus queat ?

56 Nec morte dignus, nisi etiam tollendus est.

57 Cho_ Tollendus, hercle, est, o Pilate, furcifer,

58 quem si solutum amiseris inde, Caesarem

59 amittas quoque necesse est, nec capit duos

60 consortii potestas omnis nescia,

61 ubi non iste sese regem venditat ?

62 Quo quid potest Caesari adversarier magis ?

63 Quem nos monarcham ferimus atque amplectimur,

Page 38: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

38

64 cujus amor et honor praeferendus unius

65 et miseri et impostoris certe maximi,

66 qui nec habet, qui queat officium reponere,

67 si conferas ; nec si inferas injuriam,

68 ulcisci, quae qui illi usquam inferri jam potest,

69 qui divina atque humana vertit omnia ?

70 Quid ejus ostiatim agemus crimina ?

71 Quae latera, quae vox, quae vires immanium

72 jam sustinebunt facinorum querimoniam ?

73 Quae nam illa nunc aures vel patientissimae

74 ferant ? Quis non totus recensendo horreat,

75 quae fuerit ausus bipedum sceleratissimus ?

76 Vide quam inuras hoc tibi facto notam ;

77 nam qui potest , nec vindicat, sceleri favet.

78 Tu comperendinabis aut, si diis placet,

79 jam vulgi opinione, quae dei quoque

80 censetur esse, damnatum reum eximens

81 absolves ? Nosne (tum) incepto desistere ?

82 Pil_ Plectenda quaevis sine furore noxia est,

83 impune relicta culpa, culpam aliam parit.

84 At seram habet semper furor paenitentiam

85 et praestat absolvisse sontem, quam pati

86 innoxium sententiam, qualem hunc puto, et

87 recte puto ; ac repeto : nec ullum taedium

88 parere debet, si innocentem, et omnia,

89 omnia bonum toties solutum postulem,

90 qui vestra ex invidia usque superque quam satis

91 laborat. Hujusne odium vestrae exstinxerit

92 clementiae omnibus probatae gloriam ?

93 Ne quaeso, ne Judaei iniquo assuescite

94 judicio mentem, vincat iram veritas.

95 Cho_ Imo favorem vincat, o Ponti, aequitas,

96 nonne ex probatis judices pronuntiant ?

97 Dicenda poena nulla, quae placet deo

98 eumque placat, umquam erit crudelitas.

99 Quis tot sceleribus obruto pepercerit ?

100 Multa hic, Pilate, multa praetermisimus,

101 quae aut parum credibilia aut nimis sunt turpia.

102 Pil_ Quae potuit absolvendi hominis esse ratio,

103 habita fuit. Reliqui inexpertum nihil,

104 ventum ad supremum, digna indignaque fecimus.

105 Quod in me erat, praestitisse laudabor, situm ;

106 ego, quoad licuit, hominis innocentiam

107 tutatus ecce meme verti in omnia.

108 Quid facerem ? Invitus cogor ad sententiam,

109 at, Hercules ! Non animi hujus sententiam.

110 Scando igitur solium hoc variis stratum lapidibus.

111 Verum, o Judaei, testor utramque innocentiam

112 meam istiusque, quod nihil consentio.

113 (Nec res mihi haec fraudi sit vertatve crimini)

114 supplicio hujus hominis, si quis alius, optimi.

Page 39: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

39

115 Cho_ Hac te relligione, o Pilate, exsolvimus :

116 pone hunc corde metum, in nos cudatur haec faba,

117 scelus rependemus, rependendum si erit,

118 nec modo nos, sed qui nos deinde posteri

119 sequentur : in nos noxam omnes hanc recipimus.

120 Pil_ Date famuli manibus lymphas meis, date,

121 quae ut sordes manuum reluunt ita me sanguinis,

122 et mortis innocentis exsortem probent.

123 I, colliga lictor manus, abducito

124 hinc et cruce extra urbem ardua suspendito.

125 Hujusque causam figito cacumini hanc,

126 Iesus Nazarenus rex Judaeorum.

127 Cho_ Ne scribe qui est, sed qui esse sese dixerit.

128 Pi_ Quod scripsimus, scripsimus. Ratum esse fas erit.

MARIA.

C3__10 v.1 Heu quinam hos graditur per medios,

2 cui duo fures claudunt latera ?

3 Num natus meus est ? Est certe,

4 vultu ipso patuit meus natus,

5 infelix, heu, natus, tantum

6 an potui sperare dolorem ?

7 Haecne olim promissa fides est,

8 quae natum mihi promittebat

9 orbem qui dicione teneret ?

10 Et caelo aequaret famam,

11 nos deus haec in

12 sceptra reponis ?

13 O vos crudeles Judaei

14 ausi immane nefas, qui

15 sic lacerum crudeliter ora

16 insuper ad mortem raptatis.

17 O quoque me crudelem matrem,

18 in nato quae cernere possum

19 vulnera quae vos tanta tulistis.

20 Nec jam me prohibete aditu,

21 per vos liceat,

22 basia ferre,

23 quin sufferre crucem atque subire

24 humeris ; de me sumite poenas,

25 illum amittite, solvite vinclis.

26 Illum quid tam praecipitatis ?

27 Neu propera, neu te abstrahe nostro

28 conspectu, nate ; extremum te

29 compellem sinito neque matrem

30 despectes fili miseram,

31 optime saltem

Page 40: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

40

32 respice matrem.

33 Haec ne oculis pater respicis aequis ?

34 Men’ tanto superesse dolori,

35 dedecori, probro voluisti ?

36 Quem non culpem hominumve deumve ?

37 Heu, quid agam ? Quo me convertam ?

38 Quae tellus ? Quae Mariam maria

39 accipiant orbatam nato,

40 nato uno, cunctis aliis

41 et meliore,

42 et potiore ?

43 Nato uno numeri damnum, qui,

44 si superest, satis expleat unus

45 matri isto nimium felici.

46 Si qua animis restat adhuc pietas,

47 et mortalia pectora tangit,

48 exuite hanc mentem, Judaei,

49 parcite vulneribus cumulare

50 vulnera, parcite verberibus

51 queis oneratis

52 dudum oneratum.

53 Sed nil proficio sermone,

54 nullum irae capiunt finem nec

55 mitescit rabies, urgetis

56 acrius ac celeratis euntem,

57 succedam non passibus aequis,

58 si modo non animus fugiat

59 tam grave nati

60 cernere letum.

CHORUS SOLYMIDARUM, CHRISTUS, SANNIO, SIMO.

CHORUS SOLYMIDARUM.

C3__11 v.1 Quis adeo genere e Coclitum est,

2 et pectus usque saxeum

3 gestat qui a lacrimis temperet,

4 speciemque cernendo hanc ferat ?

5 Quod sic tot ante vulnera

6 passus, trahatur ad crucem

7 homo hic, si homo dicendus est,

8 quo pulchrior mortalium

9 nullus nec innocentior,

10 nec alter usquam justior

11 in gente Judaea fuit.

12 Qui nemini non profuit,

13 at nunc cum iniquis ducitur

14 et medius it latronibus.

Page 41: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

41

15 Nec mora, nec ulla illi quies.

16 Chr_ Quo lugeatis me, aut mea

17 causa, nihil jam suspicor

18 esse, o Solymides ; vos magis

19 servate vestro hos casui

20 luctus. Dies namque venient,

21 venient, sciens loquor, quibus

22 gestisse ventrem triste erit

23 et se esse matres plurimae

24 nolent beataeque steriles

25 dicentur, ori quae ubera,

26 buasque non admoverint

27 infantium. Tum sicubi

28 sint saxa lamis concava,

29 petetis atque montibus,

30 et collibus circumtegi,

31 terrasque vobis hiscere

32 votis petetis omnibus.

33 In humido si stipite

34 et dante fructus optimos

35 exarsit ignis. Quid precor

36 iin arido ac inutili

37 posthac. Futurum creditis ?

38 San_ Etiamne victo vis tibi

39 redivit in praecordia,

40 ut commineris tristia ?

41 Grandibo torre hoc tibi gradum.

42 Eia, sceleste restitas ?

43 Reddam tibi totum ictibus

44 tuber caput : serva modo.

45 Succumbit impar ponderi.

46 Oneri subi, Simon. Si_ Egon"

47 humeris subibo tam arduum,

48 cui vix duo suffecerint,

49 fascem ? San_ Subibis, Hercules.

50 Si jam tibi infortunium

51 caves. Age, huc jam te addites.

52 Reniteris ? Cape colaphum.

53 Si_ Istud quidem vis est. San_ Adhuc

54 de re audio ? Perge ocius.

55 Si_ Lex est ineluctabilis,

56 qua non pares fortioribus,

57 ipsi subesse cogimur.

Page 42: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

42

SANNIO, SANDALIO, BRUMAX.

SANNIO.

C3__12 v.1 Pax, quantam meo naso induunt molestiam

2 exesa nondum penitus isthaec cadavera ?

3 Eia age, humi furcifer crucem hanc deponite,

4 ut quam tulisti nunc, vicissim te ferat.

5 Ego felle myrrhaque illi dudum poculum

6 commiscui. Hauri pro libidine. Abjicis ?

7 Ha ha he, non gustum dat, quem bibo expetis

8 cuive assuevisti olim, vini mollissimi.

9 Brumax, provolve illum in crucem, quantum potes.

10 Br_ Ecce ut volens sese remittit, et cruci

11 incumbit ultro, passas manus divaricat.

12 Ego hoc sinistram, Sannio illo dexteram

13 clavo insuas. San_ Obtusior quam qui queat

14 figi est. Br_ Melior hoc, latius vulnus dabit,

15 fige alte. San_ Nequeo altius. Br_ Ambos querno pedes

16 connecto robori his clavis trabalibus.

17 San_ Tormentis hactenus gessi insaturabile

18 pectus ; at iste aim explet, et adimit mihi famem.

19 Br_ Mihi porro crescit atque in horas pullulat,

20 alteraque alterius auctor est immanitas.

21 Sad_ Isthoc in tumulo effode scrobem, qua crux humi

22 mandetur. Br_ Effectum puta, mandabitur,

23 hem segnis haec situ tellus obduruit,

24 nec huic satis marra imperari jam potest.

25 Domabitur tamen vi, sed dic, Sannio,

26 audestin' Adamum, a quo genus mortalium

27 defluxit omne, sedibus profugum suis

28 nefas ob atrox, longa per discrimina

29 quaesisse terram hanc et loco vestigia

30 dixisse, defunctumque vita hac conditum

31 humo ? Ea fama diu tenuit aures. San_ Audii

32 et fama fuit, at haec rejicitur ut levis.

33 Br_ Ego, quem non Hercle vani docuere augures,

34 hariolor hunc juxta locum, vel proxime,

35 olim ponendam maximi statuam Jovis.

36 Sa_ Spretis videlicet capitolii aedibus.

37 Lepidum caput, nosti probe pennae omina.

38 Br_ Ulterius addam, si me fati longius

39 cogas movere arcana. San_ Cedo audacius.

40 Br_ Figetur hac scrobe et simulacrum Cypriae.

41 Sa_ Amoenitate scilicet captae loci.

42 Tace enecas me istis, non tam quod evomis

43 ridicula, quam quod illa sic certo adstruis,

44 ut temet ipse mentiri non sentias.

45 Sed pone marram, jamjam scrobs alta est satis.

46 Br_ Est, apage marram. Sd_ Concussisti hac mihi pedem,

Page 43: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

43

47 di te deaeque omnes male et cito enecent.

48 Br_ Magis roga hos, ut sim superstes quam diu.

49 Me nunc mori haud ex re est tua, nam qui modo

50 malus es, eris, me mortuo, nequissimus.

51 Sd_ Quid talibus nugis creatis hic moram ?

52 Una omnes subito admoliamini manus,

53 una omnes succedamus oneri, heus, Sannio,

54 emines, extrema stes in parte, humeris subi,

55 crucemque sursum, ut se vires dant, erige.

56 Abi scelus, sivisti pronam labier.

57 Sd_ Sciens volensque feci, omnia ut ossa istius

58 simul concuterentur. Sa_ Suppliciorum es sator,

59 et si quisquam alius, artifex industrius,

60 rursum enitamini ac ori fossae trabem

61 ipsam admovete, omnes manus, omnes date.

62 Trahat ruinam, cavete, stragemve faciat.

63 Eia agite, gnaviter humeris incumbite.

64 Ha ha, successit, recta in auras tollitur,

65 nitor ipse scalis, ut crucis cacumini

66 crimen ejus hominis inseram, quod Pontius

67 Hebraeis et Latinis et Graiis notis

68 edidit. Id omnes modo oculis percurrite,

69 haud facile fixum vel furens tulerit notus.

70 Haec sunt de Christo, quae restant insignia.

71 Nunc assidentes intueamur pendulum.

72 Sa_ Imo inter nos pro nostra consuetudine

73 dispertiamur vestimenta. Porrige

74 mihi, Brumax, gladium, quo expedite dissuam.

75 Br_Gladium manumque porrigo, dissue. Sd_ Haec tua

76 manica, Brumax, erit. Tibi cedet altera

77 Sangax, habebis hanc partem Sandalio,

78 servavero quartam mihi, ex aequo omnia.

79 Br_ Nobis vestis adhuc superest inconsutilis.

80 San_ Non scindamus eam quaeso, nulli postmodum

81 usui futuram, at, Sangax, potius aleam.

82 Jacito, vel galeam in istam sortes mittito,

83 cujusque nostrum primus exibit locus,

84 illam subi habeat et reservet integram.

85 Cho_ Volumus. Br_ Conjicite vestra in galeam nomina.

86 Cho_ Jacimus. Sed, o Brumax, galeam versa ac move,

87 tu, Serra, dextram immitte, absit dolus. Expedi :

88 cujusnam nomen hinc detraxisti prius ?

89 San_ Nescio, videte. Cho_ Tuum est, age o Sandaliho.

90 San_ Mea est ergo solus. Cho_ Tua sit per nos licet.

Page 44: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

44

VIANTES, PRINCIPES SACERDOTUM, LATRONES DUO.

VIANTES.

C3__13 v.1 Eia obiter invisamus habentem patibulum

2 regem, morari usque juvat, ut quem jam cruce

3 suspendere alii, suspendamus quoque

4 naso, capite, verbis. Sed eccum, maleficis

5 pendet duobus medius. Quam illis convenit ?

6 Percam trahit, quod aiunt, comitem sepia.

7 Vaeh qui solo aequas totumque imis eruis

8 a sedibus templum, diebus quod tribus

9 educeres fastigiumque imponeres.

10 Hac te cruce explica, hisque te malis eripe,

11 recede in auras, excute has harpagines.

12 Sac_ Aliis saluti qui fuit sibi deest.

13 Si filius dei est, fatoque Messias

14 promissus, Israelem qui imperio premat,

15 explicet hinc se duroque robore eximat,

16 capiatque terras : nil non illi postmodum

17 credemus et feremus ultro principem.

18 Semper dei stetisse sese numine,

19 deoque natum voce fatus publica est.

20 Hunc si deus vult, scilicet, jam liberet.

21 Lat_ Si deus es, excita potentiam tuam,

22 jam morte id extrema pares ostendere,

23 hoc teque nosque libera periculo,

24 praesenti eripe nos leto. Vae bello deo !

25 Lat_ Rem facis haud indignam quidem moribus tuis

26 qui fraude laetatus, cruces meres decem :

27 quorsum miser ? Quorsum huic insultabis viro ?

28 Qui pateris eadem, at non eadem, me Hercule,

29 ratione. Nam merito luis poenas tuo ;

30 hic vero, quem sic ludis (esse sentio)

31 aequissimus, scelerumque quam purissimus.

32 Non hunc scelus, sed virtus afflixit sua,

33 quem reor esse deum, et o certe <verus> deus

34 quem supplex precor atque exorari ut se sinat,

35 votis omnibus et precibus infimis rogo

36 ut cum supremam caeli in arcem ascenderit,

37 illum mei subeat nec poenas exigat,

38 sed numen avertat malis meritum. Chr_ Agedum

39 securus hodie caeli mecum culmina

40 scandes, ne dubita, mea firmabo numina.

Page 45: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

45

CHORUS JUDAEORUM.

C3__14 v.1 Pro dii vestram fidem, noctemne perpetem

2 (nam nec dies, nec nox polo discernitur)

3 paratis orbi ? Tanta quia nam cinxerit

4 nubes polum omnem, sol caput ferrugine

5 texit, nec astra quoquam, nec stellae micant,

6 praeterque rerum constitutarum ordinem,

7 tenebrae universas orbis partes occupant

8 tres plus minus jam horas. Quis huic rei modus ?

9 Verum audiamus nescio quid furcifer

10 secum (audiamus, discerpunt aurae omnia)

11 loquitur. Chr_ "Eloi, Eloi, lama zabatani ?"

12 Cho_ Eliam vocat. At sinite, videamus si opem

13 auxiliumve misero tandem Elias feret,

14 fixumque clavis liberabit a cruce.

15 Chr_ "Sitio". San_ Sitis ? Habeo quo restingam illico

16 sitim, ecce hac fellei propino arundine

17 expletam aceti spongiam. Hauri. Rejicis ?

CHRISTUS.

C3__15 v.1 Heu differor doloribus.

2 Quid usque et usque me deus,

3 deus meus reliqueris ?

4 O vos, viam hac qui carpitis

5 omnes videte, attendite

6 si sit dolari par dolor

7 meo. Quis umquam pertulit

8 plagas tot, aut tot vulnera ?

9 Tot probra, totque injurias

10 ab his, quod est gravissimum,

11 quos me decebat maxime

12 fovere ! Verum illis pater

13 ignosce, nesciunt enim,

14 furore caeci, quidnam agant.

15 Hinc me jubent descendere

16 suasu maligni daemonis

17 qui se sciat vinci hac cruce,

18 qui tot prioribus fidem

19 negaverint miraculis.

20 Nostri o doloris altera

21 pars, mater integerrima,

22 deserta ne omnino mihi

23 linquaris, iste filii

24 loco tibi transcribitur.

25 Tuque, omnium carissime,

Page 46: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

46

26 hanc ferre me tui sinas

27 spem, mente tota hanc accipe,

28 succurre maestae ac indigae,

29 nec parva te facti istius

30 manebit inde gratia :

31 me fratrem habebis, spondeo,

32 si mater illa sit tibi.

33 Jam nunc patescunt omnia

34 praedicta de me oracula

35 et fine clauduntur suo.

36 Depono vitam quam volens :

37 mors, quid moraris ? Quid times

38 voce invocantem maxima

39 me me repente invadere ?

40 Hominum et deum rex mi pater

41 hinc sanctus ad te spiritus

42 ascendat, omnis inscius

43 culpae, in manus illum tuas

44 mandabo. Sis mihi bonus.

CHORUS JUDAEORUM.

C3__16 v.1 Ah flagitium indignum, ah scelus plus quam scelus.

2 Insontem infando judicio turpissimae

3 demisisse neci ; hem sub pedibus mugit solum

4 exterritum et consos sepulchris evomit,

5 cui tanta, cui jamjam parari funera haec,

6 nisi arbitro rerum supremo, convenit ?

7 Nec cuiquam hoc licuisse potuit mortalium.

8 Qualia perferimus monstra ? Manes sedibus

9 suis ubique divagantur exciti.

10 Nec vero inanis illud est insomnium

11 soporis, hem coram praesentes cernimus,

12 auditur et per umbras vox maestissima,

13 migrate cives, his migrate sedibus,

14 et dubitamus adhuc illum summi filium

15 dei recipere, quem terra, astra recipiunt,

16 testantur et cassum queruntur lumine ?

17 Nec nostra palmis contundemus pectora ?

18 Nec ora vultusque unguibus laniabimus ?

19 Et testatissimis negabimus fidem ?

MAGDALENE JUXTA CRUCEM.

C3__17 v.1 Nunc figite alteram hic crucem,

Page 47: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

47

2 quando una non ferret duos.

3 De hac me prope hunc suspendite,

4 ut si supersit halitus

5 extremus, ore colluam,

6 ut conspicer numquam satis

7 huic ante visum lumini

8 vultum. Trahas ad te meum,

9 benigne Iesu, cor, trahas

10 sic ad te anhelans, ut meis

11 includier praecordiis

12 ulterius haudquaquam ferat.

13 Creberrimis nam e corpore hoc

14 in te salit singultibus,

15 vellitque rumpitque ilia.

16 O vos, satellites feri,

17 hac este mites re mihi,

18 justo elevatam stipite

19 me illo frui permittite,

20 quantum licebit, quamdiu

21 isto licebit spiritu.

22 Manibus manus et vultui

23 vultum, ora jungite oribus,

24 nec me cruor complectier

25 illum vetabit. Si imparem

26 me creditis, facite parem :

27 aequate membra funibus.

28 Hic hic Procustem vincite.

29 Nec curo, quo fruar modo,

30 nil triste mi contingere,

31 illum modo attingam, potest.

32 Si non rapi huc me fas vetat.

33 Sed fas quidem vetat ream

34 cum insonte, culpis obrutam

35 cum innoxio, servam cum hero,

36 me tam malam cum tam bono,

37 me feminam, heu quam feminam,

38 caeli, solique cum arbitro

39 componier, vah, simplici :

40 ecquem furorem nunc furo ?

41 Desipere quis me tam sinit,

42 sperare tale ut audeam,

43 spectare quod nec angeli,

44 nec quispiam caelestium

45 metu absque maximo potest ?

46 Satis superque sit mihi,

47 quod detur amplecti hanc crucem,

48 quae sola tantum inter meos

49 justos dolores et mala

50 miserae mihi est solacio ;

51 a qua prius non eruar,

52 quam te tuus, quam me meus

Page 48: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

48

53 pulsus relinquat spiritus.

54 Qui, si sequi des, quod velim,

55 ut nihil magis, quoquo iveris,

56 te vel petentem sidera,

57 tel vel petentem Tartara

58 aequis sequetur passibus.

QUARTUS ACTUS.

JOSEPHUS ARIMATHIAE, NICODEMUS, CENTURIO.

JOSEPHUS.

C4__1 v.1 Nulla re usque adeo hominum animos devincias,

2 quam si illos, ubi eorum necessaria opera

3 non est, aliquo beneficio praeoccupes,

4 salutes, munereris, vel aliter pares.

5 Tum, si quando opus erit, paratos illico

6 inveneris, magisque promptos quam si ubi

7 res exiget, tunc magno parare occeperis.

8 Quod si alias umquam nunc vero expertus fui,

9 namque levibus nostrorum hortorum fructibus,

10 donisque inemptis praefidem saepissime

11 antea sum demeritus, ita ut facillime

12 nunc ab eo, ut more nostro, tumulo conderem

13 hujus prophetae corpus, impetraverim.

14 Sed video Nicodemum opportune : "Huc ades."

15 Nic_ Non possum. Alio me mea vocant negotia.

16 Jos_ Quo, quaeso ? Nic_ Non dicam. Jos_ Quasi infidum uspiam

17 me noris ? Nic_ Haud hercle equidem, at ubi periculum est

18 capitis, sat tuto nemini credi potest.

19 Jos_ Mihi potest, vel conjectanti quid siet ;

20 nempe hujus assecla hominis es. Nic_ Videlicet.

21 Jos_ Atque ego, ne dubita, me dissimilavi hactenus

22 nostratium metu, ut qui horum odia in eum satis

23 perspecta dudum haberem. Sed amor non sinit

24 me, quin eam, ac illi exsequier, in hoc quidem

25 mercatus istam nuper sindonem fui.

26 Nic_ Ego vero myrrham comparavi et aromata :

27 eamus ergo. Jo_ Eamus. Nic_ I prae, subsequar.

Page 49: NICOLAI BARPTHOLEMAEI LOCHIENSIS CHRISTUS XYLONICUS.carmina-latina.com/cariboost_files/BART_XYL_TWD.pdf10 sed qui tamen meo mei estis munere, ... 112 qui spiritu ipso pauperes, nil

49

28 Jos_ Volo, quippe habeo litteras quas offeram

29 illi, qui militari stationi praeest.

30 Sed, commodum, centurio adest, tun' syngrapham

31 agnoscis ? Cen_ Quod ni agnoscam ? Nostri est praesidis.

32 Jos_ Percurrere si libet. Cen_ Opus est, quando jubet.

33 Jos_ Reddi mihi prophetae corpus istius

34 mandat. Cen_ Mandat hominis Hercules aequissimi.

35 Jos_ Tu illud mihi tegendi facies copiam ?

36 Cen_ Facio equidem lubens, ut quem verissime

37 summi praesagiam esse filium dei.

38 Nec id reliquit ambiguum aut dubium dedit.

39 Qui tanto in astra sublato egerit animam

40 clamore tota quo tellus exterrita

41 intremuit et tenebris aether inhorruit,

42 cui sic parentant, quem sic lugent omnia.

43 Dum crura frangeremus aliis, obierat

44 jam spiritumque emiserat. Tum illi latus

45 hausit mucrone miles unus quispiam,

46 costasque transadiit rupitque pectora

47 nimis scelestus ; tum, dictu mirabile,

48 vulnere ab ipso sanguis profluxit atque aqua.

49 Sed jam operi accingamur scalis haerentibus,

50 tu nitere ad sinistram, ego autem ad dexteram.

51 Verum jam, Nicodeme, te cadaveri

52 objice : subi dico, cave ne perfluat

53 in terram. Nic_ Sedulo fit, in amplexus sine

54 collabi sensim, ne me pondus deferat

55 deorsum, sine, dico, sine, comprendi satis.

56 Nec me gravabit hoc onus : devolvitur

57 terrae ; ipse paliuro aspera fossum caput

58 unge, unge pectus, brachia et manus Joseph ;

59 reliquum ego corpus malobathro hoc imbuam,

60 vidoque odore, conchis de capacibus.

61 Jos_ Age corpus ipsum his involvamus fasciis

62 tuis meisque. Nic_ Involvamus. Sed, heus, Joseph

63 posui novum sepulchrum in horto proximo

64 meo, quod excidi vivo saxo mihi

65 meisque amicis, in quod positus quispiam

66 nondum fuit, illuc deferendum hunc censeo.

67 Jos_ Recte, sublimem rapiamus, date huc manus.

68 Sic, o sic positum adfemur vale, vale, vale.

69 Nic_ Hoc tumulum prius emuniamus obice,

70 propiusque saxum hoc advolvamus ostio.