8
PETRUS IOHANNIS OLIVI QUAESTIONES IN SECUNDUM LIBRUM SENTENTIARUM Quaest. LII. An Immortalitas eius probari possit. QUAESTIO LII QUARTO QUAERITUR AN POSSIT PER RATIONES PROBARI ANIMAM RATIONALEM ESSE IMMORTALEM. Dicendum Quod rationalis spiritus immortalitas probatur rationibus naturalibus et moralibus et ex utroque commixtis. Naturalibus vero tripliciter: Primo scilicet, ex libertate arbitrii seu voluntatis sufficienter suo loco provata. Quicquid enim est necessario subiectum aut subicibile motui et cationi estrinseci agentis creati et hoc secundum se totum non est liberum, sed potius coactivae necessitati astrictum; sed nulla subiecto maior ad agens extrinsecum quam posse ab ipso interdici et corrumpi; ergo impossibile est libertatem spiritus rationalis posse ab aliquo agente creato corrumpi. Ex hoc ipso autem probatur quod a nullo agente creato sit generabile, quia generabile esse rei generabilis necessario subicitur generativae actioni et virtuti sui generantis, et consimiliter subicitur virtuti per quam sic conservatur in esse quod alias necessario desineret esse. Secundo, ex sui intellectus simul et voluntatis simplicitate et sublimitate. Ex qua quidem probatur primo quod non possit corrumpi vel generari a corpore vel motu aliquo corporali ac deinde quod nec ab aliquo agente creato. Quod enim transcendit omnes leges et limites corporalium ascpectuum et locorum et corporalium motuum et situum non est subicibile quoad substantiam sui esse alicui corporali morui vel agenti; sed potentiae intellectuales sunt huiusmodi, alias enim non possent intelligere aut velle incorporea et intellectualia, sicut utique faciunt, quando intelligunt et amant se ipso set proprios actus vel habitus et quando intelligunt Deum ut summum bonum et verum et quando intellectualia ey inextensa praeferunt omnibus corporeis. Non etiam possent absolutas et universales rationes rerum distinguere a suis

Petrus Olivi Quaestione in Sec. Librum Sent. Vol. II, q. Lii

Embed Size (px)

DESCRIPTION

comentary of thje book of sentences

Citation preview

PETRUS IOHANNIS OLIVI

PETRUS IOHANNIS OLIVI

QUAESTIONES IN SECUNDUM LIBRUM

SENTENTIARUM

Quaest. LII. An Immortalitas eius probari possit.

QUAESTIO LII

QUARTO QUAERITUR AN POSSIT PER RATIONES PROBARI

ANIMAM RATIONALEM ESSE IMMORTALEM.

Dicendum

Quod rationalis spiritus immortalitas probatur rationibus naturalibus et moralibus et ex utroque commixtis.

Naturalibus vero tripliciter: Primo scilicet, ex libertate arbitrii seu voluntatis sufficienter suo loco provata. Quicquid enim est necessario subiectum aut subicibile motui et cationi estrinseci agentis creati et hoc secundum se totum non est liberum, sed potius coactivae necessitati astrictum; sed nulla subiecto maior ad agens extrinsecum quam posse ab ipso interdici et corrumpi; ergo impossibile est libertatem spiritus rationalis posse ab aliquo agente creato corrumpi. Ex hoc ipso autem probatur quod a nullo agente creato sit generabile, quia generabile esse rei generabilis necessario subicitur generativae actioni et virtuti sui generantis, et consimiliter subicitur virtuti per quam sic conservatur in esse quod alias necessario desineret esse.

Secundo, ex sui intellectus simul et voluntatis simplicitate et sublimitate. Ex qua quidem probatur primo quod non possit corrumpi vel generari a corpore vel motu aliquo corporali ac deinde quod nec ab aliquo agente creato. Quod enim transcendit omnes leges et limites corporalium ascpectuum et locorum et corporalium motuum et situum non est subicibile quoad substantiam sui esse alicui corporali morui vel agenti; sed potentiae intellectuales sunt huiusmodi, alias enim non possent intelligere aut velle incorporea et intellectualia, sicut utique faciunt, quando intelligunt et amant se ipso set proprios actus vel habitus et quando intelligunt Deum ut summum bonum et verum et quando intellectualia ey inextensa praeferunt omnibus corporeis. Non etiam possent absolutas et universales rationes rerum distinguere a suis rationibus particularibus et individualibus et distinguendo abstrahere, nisi haberent aliquos intellectuales aspectus et actus non arctatos ad situales aspectus, quia omnis situalis aspectus aspicit aliquod situale et particolare determinatum ad certum situm et locum. Praeterea, a corporibus nihil inveniuntur recipere nisi forte solas species vel actus vel habitus apprehensivos vel appetitivos; sed illi semper et necessario supponunt et exigunt substantiales formas ipsarum potentiarum in quibus existunt; ergo impossibile est quod earum substantiales formae per hos actus vel habitus corrumpantur. Praeterea, constat quo dilli actus et habitus ipsarum qui omnem situm et aspectum corporalem vel corporalibus aspectibus afficum transcendunt non possunt esse in organo corporeo sicut in subiecto; ergo oportet omnem spiritum rationalem habere in se et ex se aliquod materiale in quo huiusmodi actus et habitus sint tanquam in proprio subiecto ab eis informato, sicut materia informatur a suis formis; sed omne habens in se et ex se materiam et formam seu materiale et formale sufficiens ad per se existentiam potest existere absque alia materia sibi adiuncta; ergo omnis spiritus rationalis potest existere absque omni materia corporali sibi adiuncta. Quod etiam fortius probatur per eius personalitatem quae est idem quod per se existentia dominativa et libera et in se ipsam possessive reflexa vel reflexibilis, id est, se ipsam cum quadam libera reflexione possidens (p. 200); talis enim non potest primo et immediate fundari in materia corporali nec principaliter dependere ab ipsa, quamvis possit ei communicari per unionem spiritus ad ipsam et quamvis pro tanto conferat perfectiori modo personalitatis spiritus sibi uniti, pro quanto confert ei ad integriorem et totaliorem modum essendi. Ex his autem sequitur quod per nullam mutationem vel destructionem sui corporis vel alieni habeat corrumpi vel destrui substantia spiritus rationalis.

Deinde ex eisdem probatur quod a nullo agente creato possit corrumpi vel generari, quia aut substantia spiritus rationalis ab omni corpore separabilis vel separata est forma pura et simplex aut est composita ex intellectuali materia et forma. Si est pura forma, tunc non potest sibi ipsi tolli per aliquem motum, quia ipsa eadem esset subiectum illius motus et terminus a quo et terminus ad quem et ita simul destrueretur et maneret; quia, in quantum terminus a quo, destrueretur, et in quantum subiectum, maneret sub motu et daret esse sibi, in quantum vero terminus ad quem, fieret de novo per eundem motum. Si vero est composita ex intellectuali materia et forma, patet quod illa materia non potest per agens creatum generari aut annihilari, quia hoc spectat ad solam creatricem potentiam Dei, sicut ex quaestione de potentia creandi sufficienter habetur. Eius etiam forma substantialis non poterit per agens creatum destrui, nisi eius materiam possit movere ad aliam formam contrariam suae aut saltem sic disparatam quod sit in termino contraposito formae priori, ita quod ambae sint quasi duo extremi termini cuiusdam intelligibilis distantiae per quam ab una in aliam possit intercurrere motus vel mutatio; quod quidem competere non potest formae substantiali mentis, sicut patet subtiliter consideranti sublime net latissimum ambitum eius quod est capax omnis entis tam increati quam creati.Praeterea, forma altera eiusdem intellectualis materiae erit consimiliter intellectualis; considerata autem uniformi ratione obiectorum et actuum utriusque oportebit quod sit eiusdem speciei; ergo erit substantialis corruptio et generatio a forma eiusdem speciei in formam eiusdem speciei; quod est contra naturam motus, precipue corruptivi et generativi. Et saltem ex hoc indubitanter sequeretur quod in spiritibus rationalibud non posset esse corruptio vel generatio nisi de spiritu rationali in spiritum rationalem genitum ex materia prioris.

Tertio probat hoc gradus et superioritas intellectualis esse super omne aliud esse. Nam esse aliud, quantumcumque augmentatum et multiplicatum, se habet ad hoc acsi non esns ad ens; quod patet per hoc, quia non solum recta ratio sed etiam naturalis affectio et recta electio clamat quod omne ens rationale perinde habet redigi in quodcunque ratione carens, acsi omnino annihilaretur, unde et tantum horret illud quantum et istud; ergo non minus est tale ens generare quam primam materiam vel primam rationem entis de nihilo creare, ac per consequens nec minus est illam destriere quam primam materiam annichilare. Item, gradus huius est habere Deum pro obiecto et posse illud habere pro immediato obiecto, quod clamat omnis tendentia eius in summum et beatificum bonum, prout est ostensum in quaestione an aliquis possit beatificari nisi in vita et statu immediatae visionis Dei; constat autem ex generalibus le gibus motuum quod tam motus quam virtus motiva attingut terminum a quo et ad quem ipsius motus vel mutationis; ergo motus quo substantia intellectualis generabitur vel corrumpetur potenter attinget terminum illius ordini set respectus quem habet ad Deum tanquam ad obiectum, ac per consequens et potentia quae erit immediata causa huius motus potenter attinget terminum praedictum; sed hoc est impossibile, nisi tam ille motus quam illa potentia habeant Deum pro obiecto et hoc non minus alte quam habeat mens intellectiva; ex quo oportet quod ille motus esset idem quod Deum cognoscere vel amare et quod potentia illa esset cognitiva vel volitiva; hoc autem est impossibile, tum quia huiusmodi actus cognitivi et amativi non destruunt suas potentias, immo ad suum existere necessario exigunt et supponunt, sicut dictum est supra, tum quia huiusmodi actus non possunt immediate ingigni potentiis ab extrinseco agente creato, quia saltem oportet quod aliquo modo fiant et exeant a suis potentiis in quibus sunt et fiunt, tum quia actus et potentia sic alte tendentes in Deum potius haberent suum mobile perducere ad altum et nobile esse quam illud a summo in infimum precipitare.

Secunda via probandi est ex principiis moralibus; ordo enim iustitiae clamat et necessario exigit spiritum rationalem esse immortalem. Primo quidem, quia infinitas reatuum quorum peccatorum contra Deum non potesti uste puniri nisi per infinitatem poenae aeternae, nec meritum Deum colentium et amantium potest condigne remunerari, nisi praemio aeterno nunquam destituro. Secundo, quia quoad multa melius esset contemporibus Dei et iustitiae quam morientibus et se affigentibus pro zelo ipsius, quia moriens annihilabitur ac per consequens et a Deo et eius iustitia plus elongabitur quam impius adhuc vivens et adhuc potens Deus amare. Et haec est ratio Apostoli Corinthios 15, dicentis: Si tantum in hac vita sperantes sumus in Cristo, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Tertio, quia impiissimum et iniustissimum est quod quanto quis plus stat et certat pro Deo et eius iustitia, tanto plus deficiant ei et tanto plus recedat ab eis; hoc autem contingent, si corporaliter moriens pro iustitia secundum mentem annihilatur. Quarto, quia creatio esset pessima spiritui rationali, nam ex hoc summe cogeretur affligi et disperare de sui perpetuatione quam summe et necessario appetit, et etiam in se ipsum impius esset, si non appeteret; dicere autem quod Deus crearet eum ad tantam poenam suam esset maximam impietatem et iniustitiam ascrivere creatori. Quinto, quia valde indignumet indecens esset Deo quod nobiliari amicizia amaretur a suis quam illi amarentur ab eo; constat autem quod omnis eius amicus vult hanc amicitiam et societatem esse inseparabilem et aeternam.

Clamat etiam hoc ordo divinae magnificentieae et gloriae. Constat enim quod omnia fecit ad suam laudem et gloriam et facere debuit; constat etiam quod proprie laudari et glorificari non potest nisi per spiritum rationalem suae notitiae et amicitiae capacem; ergo nihil fecit nec facere debuit nisi propter laudem et gloriam a spiritu rationali sibi dandam; ridiculum autem est dicere quod pro solo aliquo tempore finito fecerit universum aut quod, ex quo fecit amicos et famulos se laudantes et amantes et reverentes, velit hanc laudem ab ei stolli; quis enim dubitet quod honorabilius est Deo habere servos et laudatores aeternos quam temporaneos et caducos? Unde et si aeternitas a parte ante non contradiceret creaturae et eius creationi, est indubitanter verisimile quod ab aeterno creasset sibi famulo set amicos. Praedictaeautem rationes ex Dei iustitia et amicizia et magnificentia sumptae sunt pro tanto efficaciores quam primae, pro quanto ad maius inconveniens evidentissime ducunt, scilicet quod Deus esset iniustus et impius et immagnificus et insipienter ordinans universum ad gloriam suam.

Tertia via probandi est ex principiis commixtis ex naturalibus et moralibus. Naturalissimum est enim omni menti quod appetat aeternam et summam beatitudinem, quanto etiam sit virtuosior et Deo gratior et coniunctior, tanto altius et perfectius hoc appetit, et eo ipso quo ab hoc appetitu deficeret vel remitteretur, eo ipso in virtute deficeret vel minueretur; ergo oportet quod tam naturali quam morali ordine sit verissime ordinata ad illam; se si ipsa est mortalis, hoc est falsissimum et impossibile et super falsissimo et vanissimo appetitu et ordine fundatum; ergo et cetera. Idem etiam sequitur de toto naturali dictamine et amore iuris naturali set de inclinatione gratiae ad idem ius amandum et observandum; totum enim est fundatum super falso et impossibili ac per consequens et super ordine perverso, si spiritus ipsum sequens non est immortalis.

Ad hanc autem viam et etiam ad primam reducitur ille modus probandi qui sumitur ex ordine potentiarum intellectualium ad obiecta aeternam quo scilicet dicitur; mens est capax vel perita veritatis immortali set aeternae, ergo ipsa est immortalis et perpetua. Si enim instetur quod noster oculus corruptibilis est visivus solis vel caeli incorruptibilis aut etiam quod pluribus actibus veritatem aeternam Dei cognoscimus et amamus, qui tamen cito transeunt et corrumpuntur: respondetur quod non est simile de incorruptibilitate caeli et veritatis Dei; tum quia secundum Augustinum, VIII Super Genesim, omne corpus in omne corpus potest mutari et ideo non est sic essentialiter incorruptibile sicut spiritus rationalis aut sicut Deus, nam et omne extensum, in quantum tale, sensibiliter exhibet in se partes situ distinctas et divisibiles, materia etiam omnium corporum est secundum suam materialem essentiam unius speciei in omnibus, sicut alibi est probatum, et ideo ad omnem formam corporalem est ex se possibilis; tum quia quidditas aeternitatis Dei a spiritu rationali cognoscitur et appetitur, quidditas vero incorruptibilitatis caeli non potest cognosci ab oculo corporali, unde non est eius obiectum per se, sed solum per accidens. Ad illud etiam de actibus dicitur quo dea ratione qua actus est accidens et ab agente creato semper exiens et fluens non competiti sibi sic fixus ordo ad esse perpetuum, sicut competit substantiae et potentiae per ipsum actualiter tendenti in aeternitatem cognoscendam et appetendam et possidendam. Sciendum tamen quod ratio supradicta non habet claram necessitatem consequentiae, nisi reducatur ad media rationum superiorum vel consimilium.

Quod vero Augustinus, libro De immortalitate animae et libro Soliloquiorum, nititur provare animam esse immortalem, quia aeterna veritas disciplinarum vel scientiarum habitat in animo, aeternum autem non potest abitare, in non aeterno, non probat efficaciter, nisi reducatur ad modos superiores vel consimiles. Haec enim ratio dupliciter deficit: Primo quidem, quia illa veritas aeterna quae a mente scitur ut eius obiectum ab ipsa et ab eius actu et habitu realiter diversum non est in mente sicut accidens in subiecto nec sicut in suo supposito, sed solum per quandam assistentiam qua etiam omnibus creatis, quantumcumque transituris, assistit, quamvis omnia non uniformiter sibi assistano. Secundo, quia veritas scientiarum et artium non est simpliciter necessaria et aeterna, sed solum conditionaliter, scilicet cum praeexistentia antecedentis, prout ostensum est in magna quaestione an aliquod positivum a nobis in hac vita immediate apprehensum sit Deus. Quamvis enim veritas scientiarum, prout est in scientia Dei et idem quod scientia eius, sita eterna; ipsa tamen, in quantum talis, non videtur ab omni intellectu considerante communiter communes regular et consequentias scientiarum.

Sed contra immortalitatem et ingenerabilitatem

animae arguunt quidam.1. Primo, quia anima est forma physica seu naturalis; ergo non est supernaturaliter facta seu creata, quia tunc esset supernaturalis; ergo est per viam naturae genita et generabilis ac per consequens et corruptibilis.

2. Secundo, quia si solum corpus hominis generatur a patre, tunc solum corpus erit filius eius et non totus homo nec dignior pars ipsius.

3. Tertio, quia quicquid experimur in naturali generatione et corruptione ceterorum animalium experimur in generatione et corruptione hominum et e contrario; ergo sicut in ceteris totum animal cum sua anima gignitur et corrumpitur, sic eadem ratione et in homine.

4. Quarto, quia sicut oculus et visus in decrepitis hebetatur et obscuratur, sic discretio et ingenium; sicut etiam persomnum et amentiam et infantiam deficit aestimatio et imaginatio sensitiva, sic et actio intellectiva; ergo pars intellectiva sic mutatur et corrumpitur per motum corporis sicut et sensitiva.

[Solutio Obiectorum]

Ad primum dicendum quod aliquid potest dici naturale, aut quia est natura vel pars naturae alicuius entis aut quia naturali sordo rei illud exigit ad sui completionem, quamvis non possit illud propriis viribus obtinere. Et his duobus modis dicitur anima naturalis forma hominis. Tertio potest dici naturale, quia est per naturam creatam naturaliter genitum vel generabile. Et hoc modo anima rationalis non est quid naturale.

Ad secundum dicendum quod quia naturalis inclinatio e tordo generationis non format corpus hominis nisi ad hoc ut per infusionem et susceptionem animae rationalis fiat homo completur: idcirco potius dicitur generari totus homo quam corpus ipsius, quia per nomen geniti significamus terminum a generatione finaliter intentum. Praeterea, ea ratione qua proprietates et operationes partium soli toti attribuuntur ut supposito unde dicimus quod homo videt et loquitur et vadit et est crispus vel niger -: eadem ratione generatio hominis secundum corpus attribuitur toti homini ut supposito; et quia in nimine filiationis et filii includitur ratio suppositi dicit enim habitudinem generationis, prout est fondata in supposito - ; ideo non dicimus quod corpus sit filius hominis, sed quod suppositum seu persona totius hominis est filius eius. Praeterea, quia Dei potentia ad creandum animam sic assistit potentiae generativae et formativae corporis umani acsi esset naturalis potentia patris naturalis: idcirco quod fit per eum quodammodo fit per patrem naturalem. Unde et creatio et non-creatio animae sic subicitur voluntati patris sicut et formatio corporis prolis; propter quod filius non solum tenetur patri recognoscere esse sui corporis, sed etiam esse suae animae, iuxta illud Ecclesiastici 7: Memento quod nisi per illos non fuisses.Ad tertium dicendum quod sensus nostri non possunt immediate seu primo et per se experiri nisi corporalia; unde generationem animae sensitivae animalium aut eius immediatum efficiens non possunt primo et per se experiri. Nec mirum, quia nec intellectus noster potest per rationem plene necessariam investigare immediatum efficiens eius. Unde et quidam dixerunt quod sensitiva animalium est a solo creatore, quamvis corrumpatur ad corruptionem subiecti, sicut et caritas a Deo creata corrumpitur per pravum motum voluntatis in qua est et annihilaretur ad annihilationem eius; alii vero volunt quod fiat per vim formativam sui corporis. Pro quanto tamen per sensus intermedios nostra ratio experitur prolem humanam praeabundare proli animalium in naturali potentia libertatis et intellectus: pro tanto experitur eam aliquid in se habere transcendens omnem naturalem generationem et corruptionem animalium.

Ad quartum patet ex iis quae tacta sunt in magna quaestione de impedimento usus liberi arbitrii. Non enim sequitur quod si debitus et efficax usus nostri intellectus dependet a debito statu nostri corporis, sicut et debitus usus nostrae imaginationis, quod ideo substantia nostri intellectus dependeat sic a corpore sicut substantialis forma potentiarum sensitivarum.Nec mirum, quia etiam usus seu actus intellectus non sic immediate dependet a corpore sicut actus sensitivarum, quamvis nec substantia nostrarum sensitivarum dependeat sic a corpore quod generetur ex corpore aut corrumpatur cum corpore, sicut probatum est in quaestione de hoc specialiter facta.

I Cor. 15, 19.

De Gen. ad lit., VII, 20 (PL 34, 365).

Cfr. De import. Animae, cap. 1 (PL 32, 1021); Soliloq., II, 13 (PL 32, 896sq.).

Eccl. 7, 80.