355
DE UNIVERSO LIBRI XXII Rabano Mauro Præfatio ad Ludovicum regem invictissimum Franciæ Domino excellentissimo et omni honore dignissi- mo Ludovico regi, Rabanus vilissimus servorum Dei servus æternæ beatitudinis in Christo optat salutem. Audita bona opinione vestra quæ prædicatur per totas provincias Germaniæ atque Galliæ, et pene in cunctis partibus Europæ crebris laudibus in- tonat, satis exulto, et Domini misericordiam im- ploro; quatenus hoc cum bono augmento ad sa- lubrem finem pervenire concedat. Ob hoc quippe laboris mei opuscula, quæ in servitium Christi, ipsius largiente gratia, Sacras Scripturas exponen- do prout potui expendi, non sine vestra commu- nione habere volui: sed aliquos tractatus atque commentarios in divinos libros conscriptos, vestræ veneratione direxi. Nuper quoque quia vos quando in præsentia vestra fui compertum vos habere dixistis aliquod opusculum me noviter confecisse de sermonum proprietate et mystica rerum signi- ficatione; quod etiam a mea parvitate postulastis vobis dirigi, feci libenter quod petistis, et ipsum opus vobis in viginti duobus libris terminatum, transmisi: ut si Serenitate Vestræ placuerit, coram vobis relegi illud faciatis; et si aliquid in eo dignum emendatione repertum fuerit, cum vestris sagacis- simis lectoribus, prout ratio dictat, illud emendare curetis. Sunt enim in eo plura exposita de rerum naturis, et verborum proprietatibus, necnon etiam de mystica rerum significatione. Quod idcirco ita ordinandum æstimavi, ut lector prudens conti- nuatim positam inveniret historicam et mysticam singularem rerum explanationem: et sic satisface- re quodammodo posset suo desiderio in quo et hystoriæ et allegoriæ inveniret manifestationem. Unde mihi non melius aliud videbatur huius operis sumere initium quam ab ipso conditore nostro qui omnium rerum est caput et principium, quia quid- quid naturaliter subsistit, aut auctor et creator omnium est aut ab eo condita creatura. Quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia 1 ; qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt 2 . Sic ergo primum de ipso summo bono et vero conditore nostro, hoc est, Patre et Filio et Spiritu Sancto, uno et solo omnipotente Deo, iuxta parvi- tatem ingenii mei, quantum divina gratia me pos- se concessit, scribendo aliqua disserui. Postea vero de cælestibus et terrestribus creaturis, non solum de natura, sed etiam de vi et effectibus earum, sermonem habere institui: ut lector diligens in hoc opere et nature proprietatem iuxta historiam, et spiritualem significationem iuxta mysticum sen- sum simul posita inveniret. Et quia de sanctis ho- minibus qui in Veteri et Novo Testamento comme- morantur, eorumque actionibus mysticis, necnon et de locis in quibus habitabant, silere me non convenit: nomina ipsorum simul et locorum ex Hebraica lingua in Latinam transferre placuit, ut inde facilius mysticam significationem explanare possem. Addidi quoque in præsenti opusculo non pauca de fide catholica et religione Christiana: et e contrario de gentilium superstitione et hæretico- rum errore, de philosophis et magis, atque falsis diis, de linguis gentium, de regum et militum ci- viumque vocabulis atque affinitatibus; de homine et partibus eius, et reliquis animantibus: de lapi- dibus, lignis et herbis quæ in terram gingnuntur, de variis artibus atque artificiis et aliis multis quæ omnia in proœmio enumerari longum est, proinde quod de his hic posui nunc sufficiat, ceterum au- tem in capitulis singularum librorum diligentius ea enumerare curavi. Decrevi hoc totum opus, ut supra dixi, in viginti duos libros dispertiri, sub quo numero Vetus Testamentum legis divinæ interpres beatus Hieronimus complexum se asseruit ex cuius interpretatione et expositione quædam obscura in hoc opere lucidavi. Tu autem, electe domine et regum carissime, ac- ceptis his quæ tibi transmisi, utere eis ut decet, et tam tibi quam illis qui sub tuo regimine sunt 1 Rom. XI 2 Psal. CXLV

Rabano Mauro - De Universo

Embed Size (px)

DESCRIPTION

Il grande mago Rabano Mauro disquisisce sull'Universo.

Citation preview

Page 1: Rabano Mauro - De Universo

DE UNIVERSO LIBRI XXII

Rabano Mauro

Præfatio

ad Ludovicum regem invictissimum

Franciæ

Domino excellentissimo et omni honore dignissi-mo Ludovico regi, Rabanus vilissimus servorumDei servus æternæ beatitudinis in Christo optatsalutem.

Audita bona opinione vestra quæ prædicatur pertotas provincias Germaniæ atque Galliæ, et penein cunctis partibus Europæ crebris laudibus in-tonat, satis exulto, et Domini misericordiam im-ploro; quatenus hoc cum bono augmento ad sa-lubrem finem pervenire concedat. Ob hoc quippelaboris mei opuscula, quæ in servitium Christi,ipsius largiente gratia, Sacras Scripturas exponen-do prout potui expendi, non sine vestra commu-nione habere volui: sed aliquos tractatus atquecommentarios in divinos libros conscriptos, vestræveneratione direxi. Nuper quoque quia vos quandoin præsentia vestra fui compertum vos haberedixistis aliquod opusculum me noviter confecissede sermonum proprietate et mystica rerum signi-ficatione; quod etiam a mea parvitate postulastisvobis dirigi, feci libenter quod petistis, et ipsumopus vobis in viginti duobus libris terminatum,transmisi: ut si Serenitate Vestræ placuerit, coramvobis relegi illud faciatis; et si aliquid in eo dignumemendatione repertum fuerit, cum vestris sagacis-simis lectoribus, prout ratio dictat, illud emendarecuretis. Sunt enim in eo plura exposita de rerumnaturis, et verborum proprietatibus, necnon etiamde mystica rerum significatione. Quod idcirco itaordinandum æstimavi, ut lector prudens conti-nuatim positam inveniret historicam et mysticamsingularem rerum explanationem: et sic satisface-re quodammodo posset suo desiderio in quo ethystoriæ et allegoriæ inveniret manifestationem.Unde mihi non melius aliud videbatur huius operissumere initium quam ab ipso conditore nostro quiomnium rerum est caput et principium, quia quid-quid naturaliter subsistit, aut auctor et creatoromnium est aut ab eo condita creatura. Quia ex

ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia 1 ; qui fecitcælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt2 . Sic ergo primum de ipso summo bono et veroconditore nostro, hoc est, Patre et Filio et SpirituSancto, uno et solo omnipotente Deo, iuxta parvi-tatem ingenii mei, quantum divina gratia me pos-se concessit, scribendo aliqua disserui. Postea verode cælestibus et terrestribus creaturis, non solumde natura, sed etiam de vi et effectibus earum,sermonem habere institui: ut lector diligens in hocopere et nature proprietatem iuxta historiam, etspiritualem significationem iuxta mysticum sen-sum simul posita inveniret. Et quia de sanctis ho-minibus qui in Veteri et Novo Testamento comme-morantur, eorumque actionibus mysticis, necnonet de locis in quibus habitabant, silere me nonconvenit: nomina ipsorum simul et locorum exHebraica lingua in Latinam transferre placuit, utinde facilius mysticam significationem explanarepossem. Addidi quoque in præsenti opusculo nonpauca de fide catholica et religione Christiana: ete contrario de gentilium superstitione et hæretico-rum errore, de philosophis et magis, atque falsisdiis, de linguis gentium, de regum et militum ci-viumque vocabulis atque affinitatibus; de homineet partibus eius, et reliquis animantibus: de lapi-dibus, lignis et herbis quæ in terram gingnuntur,de variis artibus atque artificiis et aliis multis quæomnia in proœmio enumerari longum est, proindequod de his hic posui nunc sufficiat, ceterum au-tem in capitulis singularum librorum diligentiusea enumerare curavi. Decrevi hoc totum opus, utsupra dixi, in viginti duos libros dispertiri, sub quonumero Vetus Testamentum legis divinæ interpresbeatus Hieronimus complexum se asseruit ex cuiusinterpretatione et expositione quædam obscura inhoc opere lucidavi.

Tu autem, electe domine et regum carissime, ac-ceptis his quæ tibi transmisi, utere eis ut decet,et tam tibi quam illis qui sub tuo regimine sunt

1 Rom. XI2 Psal. CXLV

Page 2: Rabano Mauro - De Universo

constituti, ea utilia esse permitte, quatenus tuumbonum studium multis perveniat ad spiritalemprofectum, et fiat tam tibi quam illi spiritale exer-citium atque cœlestis gaudii incrementum. Imita-re illius sapientis viri exemplum qui de sapientiælaude tale protulit preconium dicens: Invocavi etvenit in me spiritus sapientiæ. Et præposui illamregnis et sedibus; et divitias nihil esse duxi incomparatione illius. Nec comparavi illi lapidempretiosum, quoniam omne aurum in comparationeillius arena est exigua, et tamquam lutum æstima-bitur argentum in conspectu illius. Super salutemet speciem dilexi illam, et proposui pro luce habe-re illam, quoniam inextinguibile est lumen illius.Venerunt autem mihi omnia bona pariter cumilla, et innumerabilis honestas per manus illius.Et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebatme ista sapientia. Quam sine fictione didici, etsine invidia communico, et honestatem illius nonabscondo. Infinitus enim thesaurus est hominibus:quo qui usi sunt participes facti sunt amicitiæ Dei,quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientiumemendator, in manu enim illius sunt et nos etsermones nostri, et omnis sapientia et operumscientia et disciplina. Ipse enim mihi dedit ho-rum quæ sunt scientiam veram ut sciam disposi-tionem orbis terrarum, et virtutem elementorum,initium et consummationem et medietatem tempo-rum vicissitudinum permutationes et consumma-tiones temporum, morum mutationes, et divisio-nes temporum, anni cursus, et stellarum disposi-tiones, naturas animalium, et iras bestiarum, virventorum, et cogitationes hominum, differentiasarborum, et virtutes radicum, et quæcumque suntabsconsa et inprovisa didici. Omnium enim artifexdocuit me sapientia 3 .

Unde etiam in libro Regum legitur Dominus pro-basse petitionem Salomonis qui petiit ab ipso si-bi dari cor docibile, ut iudicare posset populumsuum, et discernere inter bonum et malum; ubi itascriptum est: Placuit ergo sermo coram Domino,quod Salomon rem huiuscemodi postulasset. Etdixit Dominus Salomoni: quia postulasti verbumhoc, et non petisti tibi dies multos nec divitias,animasque inimicorum tuorum, sed postulasti tibisapientiam ad discernendum iudicium: ecce fecitibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sa-piens et intellegens, in tantum ut nullus ante tesimilis fuerit tui nec post te surrecturus sit. Sedet hæc que non postulasti dedi tibi divitias scilicetet gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibuscunctis retro diebus. Si autem ambulaveris in viismeis, et custodieris præcepta mea et mandata measicut ambulavit David pater tuus, longos faciamdies tuos 4 . Unde manifestum est, quod quicum-que verus est amator sapientiæ, et diligens custosmandatorum Dei, et fidelis exsecutor voluntatis

3 Sap VII4 III Reg. III

ipsius usque in finem, hic habet eum protectorem,et adiutorem, in futura vero vita fidelissimum bonistudii remuneratorem et gaudii æterni largitorem.Idcirco, domine mi rex, ante omnia semper stu-dium sit tibi ad discendam sapientiam divinamsubiectosque tibi idipsum agere præcipias: quate-nus merito rex nominari possis, qui temetipsumet omnes tibi obedientes secundum voluntatemDei regere et in viam veritatis ducere conaris:sicque fiet ut cum apparuerit Rex regum, el Do-minus dominorum sederit in sede maiestatis suæ,et congregatæ fuerint ante eum omnes gentes, utrecipiant omnes iuxta meritorum qualitatem, autpremium, aut poenam, tunc tu cum tuis a dex-tris eius stans, audias illam amabilem sententiamDomini quam ad omnes electos suos prolaturusest dicens: Venite benedicti Patris mei possideteparatum vobis regnum ab origine mundi 5 . Sicqueinsertus sanctorum coetibus ibis cum eo in vitamæternam ubi simul cum sanctis angelis lætaberisin conspectu gloriæ ipsius feliciter usque in finem.Maiestas omnipotentis Dei diu vos hic conservetincolumes, et postea in cœlesti regno gaudio bea-tificet sempiterno.

Præfatio altera

ad Hemmonem Episcopum

Domino reverentissimo et cum omni caritatis offi-cio merito venerando atque colendo patri Hemmo-ni episcopo Rabanus inutilis servorum Dei servusin Christo æternam optat salutem.

Memor boni studii tui sancte pater quod habuis-ti in puerili atque iuuenili ætate in litterarumexercitio, et Sacrarum Scripturarum meditatione,quando mecum legebas, non solum divinos libroset sanctorum Patrum super eos expositiones, sedetiam huius mundi sapientium de rerum naturissolertes inquisitiones, quas in liberalium artiumdescriptione et cæterarum rerum investigationecomposuerunt. Postquam me divina providentiaab exteriorum negotiorum cura absolvit teque inpastoralis curæ officium sublimavit, cogitabam,quid Tuae Sanctitati gratum et utile in scribendoconficere possem: quo haberes ob commemoratio-nem in paucis breviter annotatum quod ante inmultorum codicum amplitudine et facunda ora-torum locutione dissertum copiose legisti. Nequeenim mihi ignotum est, qualem infestationem ha-beas, non solum a paganis qui tibi confines sunt,sed etiam a populorum turbis quæ per insolen-tiam et improbitatem morum Tuæ Paternitati nonparvam molestiam ingerunt, et ob hoc frequentiorationi atque assiduæ lectioni te vacare non per-mittunt. Hæc enim omnia mihi sollicite tractantivenit in mentem, ut iuxta morem antiquorum qui

5 Matth. XXV

Page 3: Rabano Mauro - De Universo

de rerum naturis et nominum atque verborumæthimologiis plura conscripsere, ipse tibi aliquidopusculum conderem in quo haberes scriptum nonsolum de rerum naturis, et verborum proprietati-bus, sed etiam de mystica earundem rerum signifi-catione, ut continuatim positam invenires hystori-cam et mysticam singularem rerum expositionem.

Tu autem, electe domine et episcoporum caris-sime, acceptis his quæ tibi transmisi, utere eisut decet, et tam tibi quam illis qui sub tuo re-gimine sunt constituti, utile esse permitte, qua-tenus tuum bonum studium multis proveniat adspiritalem profectum, et fiat tam tibi quam illisspiritale exercitium, atque cœlestis gaudii incre-mentum. Imitare illius sapientis viri exemplum,qui de sapientiæ laude tale protulit præconiumdicens: Invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ,et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihilesse duxi in comparatione illius. Nec comparaviilli lapidem pretiosum, quoniam omne aurum incomparatione illius arena est exigua, et tamquamlutum æstimabitur argentum in conspectu illius.Super salutem et speciem dilexi illam, et proposuipro luce habere illam quoniam inextinguibile estlumen illius. Venerunt autem mihi omnia bonapariter cum illa 6 . Nam et Apostolus Paulus scri-bens ad Timotheum de doctrina sapientiæ divinæ,ad hoc ipsum exhortatus est eum dicens 7 : Hæcproponens fratribus, bonus eris minister ChristiIesu, enutritus verbis fidei et bonæ doctrinæ, quamassecutus es. Præcipe hæc et doce. Nemo ado-lescentiam tuam contemnat, sed exemplum estofidelium in verbo, in conversatione, in caritate, infide, in castitate. Hæc meditare, in his esto, utprofectus tuus manifestus sit omnibus. Attende ti-bi et doctrinæ : insta in illis. Hoc enim faciens, etteipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Undedecet te nihil aliud præponere meditationi divinælegis, et doctrinæ verbi Dei: nec ullo modo debesea deserere propter mundanam curam et sæcula-ria negotia, quia hæc maximum impedimentumfaciunt operi divino apud eos qui his abutuntur.Nam pro dolor! multi inveniuntur huius temporisviri ex eclesiasticis personis qui relicto prædicandiofficio, et spiritali conversatione in eo se magnosæstimant, si terrenis negotiis præponantur, et dis-ceptationibus sæcularium sæpe intersint: ita utin eorum conventibus quasi arbitres præsideant,et eorum conflictuum iudices fiant. Quod tamennullo modo Apostolus consentit, qui ait: Nemomilitans Deo implicet se negotiis sæcularibus utei placeat cui se probavit. Nam qui certat in ago-ne non coronatur nisi legitime certaverit 8 . Itemalibi ait: Si quos contemptibiles habetis, hos cons-tituite ad iudicandum secularia negotia 9 . Multo

6 Sap. VII7 1Tim. IV8 II Tim. II9 I Cor. VI

enim melius est laborare episcopum in doctrinaverbi Dei ob salutem animarum sibi commissa-rum, quam in disponendis et difiniendis civilibusquestionibus, et vanis hominum contentionibusvacare, qui propter terrenam cupiditatem lites,rixasque incessanter movent, et unusquisque inhis alterum superare contendit. Nusquam enim inScripturis Sacris legitur ipse Salvator aut discipulieius hoc egisse sive docuisse, invenitur tamen inEvangelio scriptum quod quidam homo rogaveritipsum Mediatorem nostrum quod fratri suo iu-beret ut divideret secum hæreditatem suam, cuiille respondit: O homo quis constituit me iudicemaut divisorem inter vos, et reliquos? 10 . In quoprobavit se nolle doctores Evangelii curis et rixissæcularium occupari vel interesse. Non enim idemofficium est Evangelium Christi in pulpito eccle-siæ populo prædicare, et in placito sæculariumlites forenses inter rixantes decernere. Hæc ergocum scribantur, mi domine, nolo ut æstimes menovam legem vivendi tibi constituere, sed olim asanctis viris prolatam ob recordationem brevitercommemorare. Credo enim te magis velle internoconspectui conditoris tui salubriter placere, quamfavoribus humanis forinsecus inaniter extolli.

Ideo quod bene in servitio Dei agere coepisti, hocmelius ac melius semper operando usque in finemperficere satagas: ut in primis et in ultimis conver-sationis tuæ temporibus, Dei servitium perfecteagens ad cœlestis præmii plenitudinem feliciterpervenire valeas, quatenus tibi in extremo iudi-cio ipse summus paterfamilias cum cæteris electisdicat: Euge, serve bone et fidelis, quia super paucafuisti fidelis, super multa te constituam. Intra ingaudium Domini tui 11 .

10Luc. XII11Matth. XXV

Page 4: Rabano Mauro - De Universo

Liber primus

I De Deo. II De Filio Dei. III De Spiritu Sancto.IV De eadem Trinitatis. V De angelis.

I

De Deo

Primum apud Hebræos Dei nomen Heli dicitur:quod alii Deum, alii, æthimologiam eius expri-mentes, scyros, id est fortem interpretati sunt;ideo quod nulla infirmitate opprimitur, sed fortisest et sufficiens ad omnia perpetranda. Secundumnomen Eloim. Tertium Eloe: quod utrumque inLatinum Deus dicitur quod nomen in Latinumest ex Græca appellatione translatum. Nam DeusGræce theos febor dicitur id est timor. Unde trac-tum est nomen Deus quod eum colentibus sittimor. Deus autem proprie nomen est Trinitatis,pertinens ad Patrem et Filium et Spiritum Sanc-tum. Ad quam Trinitatem etiam reliqua quæ inDeo infra sunt posita vocabula referuntur. Quar-tum nomen est Sabaoth quod vertitur in Latinumexercituum sive virtutum de quo in Psalmo abangelis dicitur: Quis est iste Rex gloriae Dominusvirtutum? 1 Sunt autem in huiusmodi ordinationevirtutes multæ ut angeli, archangeli, principatuset potestates cunctique cœlestis militiæ ordinesquorum tamen ille Dominus est. Omnes enim subipso sunt eiusque dominatui subiacent. QuintumElion quod interpretatur in Latinum excelsus, quisuper cœlos est sicut scriptum est de eo: Excel-sus Dominus super cœlos gloria eius 2 . Excelsusautem dictus pro valde celsus ex enim pro valdeponitur sicut eximius quasi valde eminens. Sex-tum Ieie id est qui est. Deus enim solus, quiaæternus est, hoc est quia exordium non habet,essentiæ nomen tenet. Hoc enim nomen ad sanc-tum Moysen per angelum est delatum. Quæren-ti enim quod esset nomen eius qui eum pergerepræcipiebat ad populum ex Ægypto liberandumrespondit: Ego sum qui sum, et dices filiis Israel:Qui est misit me ad vos 3 ; tanquam in eiuscomparatione qui vere est, quia incommutabilisest, ea quæ commutabilia sunt quasi non sint.Quod enim dicitur fuit non est et quod diciturerit nondum est. Deus autem tantum esse novit:fuisse et futurum esse non novit. Solus autemPater cum Filio et Spiritu Sancto veraciter est.Cuius essentiæ comparatum esse nostrum non esseest. Unde et in colloquio dicimus: Vivit Deus quiessentia vita vivit quam mors non habet. Septi-mum Adonai, quod generaliter interpretatur Do-minus: quod dominetur creaturæ cunctæ vel quodcreatura omnis dominatui eius deserviat. Dominus

1 Psal. XXIII2 Psalm. CXII3 Exod. III

ergo et Deus vel quod dominetur omnibus velquod timeatur a cunctis. Octavum ia, quod inDeo tantum ponitur quod etiam in alleluia innovissima syllaba sonat. Nonum tetragrammaton,hoc est quattuor litterarum quod proprie apudHebræos in Deo ponitur: iod, he, id est duabusia quæ duplicata ineffabile illud et gloriosum Deinomen efficiunt. Dicitur autem ineffabilis non quiadici non potest sed quia finiri sensu et intellectuhumano nullatenus potest; et ideo quia de eo nihildigne dici potest, ineffabilis est. Decimum Saddai,id est, omnipotens. Vocatur autem omnipotens eoquod omnia potest; sed a faciendo quod vult nona patiendo quod non vult. Quod si ei accederet,nequaquam omnipotens esset. Facit enim quodvult et inde omnipotens. Item omnipotens, quodipsius sunt omnia quæ ubique sunt. Solus enimtotius mundi habet imperium. Dicuntur autemet alia quædam in Deum substantialiter nomi-na, ut immortalis, incorruptibilis, incommutabi-lis, æternus. Unde et merito cunctæ praeponiturcreaturæ. Inmortalis sicut de eo scriptum est: Quisolus habet inmortalitatem 4 ; quia in eius natu-ra nulla est commutatio. Nam omnis mutabilitasnon inconvenienter mortalitas dicitur secundumquod et anima dicitur mori, non quia in corpusvel in aliquam alteram substantiam mutatur etvertitur, sed in ipsa sua substantia quidquid aliomodo nunc est aut fuit secundum id quod destititesse, quod erat mortalis utique deprehenditur. Acper hoc Deus solus dicitur inmortalis, quia solusincommutabilis incorruptibilisque appellatur quiacorrumpi et dissolvi non potest nec dividi. Quid-quid enim capit divisionem et interitum capit. Illenec dividi potest nec interire: inde incorruptibi-lis est. Incommutabilis est quia semper manet etmutari nescit: nec perficit, quia perfectus est, necdeficit, quia æternus est. Æternus est quia sinetempore est: non enim habet initium neque finem.Hinc et sempiternus eo quod sit semper æternus.A quibusdam autem æternus ab æthere crediturdictus quoniam cœlum sedes eius habetur. Undeest illud: Cœlum cœli Domino 5 . Et hæc ista quat-tuor unum significant. Nam una eademque resdicitur sive dicatur æternus Deus, sive inmortalis,sive incorruptibilis, sive inmutabilis. Nam invisi-bilis Deus dicitur quia numquam per substantiamsuam apparuit oculis mortalium Trinitas nisi perspeciem subiectæ creaturæ eiusdemque corporeæ.Nam nemo potest ipsam manifestationem essen-tiæ Dei videre et vivere sicut et dictum est Moysi.Unde et Dominus in Evangelio dicit: Deum nemovidit umquam 6 . Res enim est invisibilis ideoquenon oculo sed corde quærendus est. Impassibilisquod nullis perturbationibus afficitur quibus fra-gilitas succumbit. Non enim attingunt eum ullæ

4 I Tim. VI5 Psal. CXIII6 Ioann. I

Page 5: Rabano Mauro - De Universo

passiones, ut libido, iracundia, cupiditas, timor,mœror, invidia et cætera quibus mens humanaturbatur. Sed cum dicitur Deus irasci, aut zela-re, aut dolere, nostro usu dicitur. Apud Deumenim perturbatio nulla est, apud quem tranqui-llitas summa est. Simplex autem dicitur sive nonamittendo quod habet, seu quia non aliud est ipseet aliud quod in ipso est, sicut in homine cuiusaliud est esse et aliud sapere; nam et esse potestet sapiens non esse. Deus habet essentiam; habetet sapientiam: sed quod habet, hoc est; et omniaunus est ac proinde simplex est quia non in eoaliquid accidi potest. Sed et quod est et quod inipso est, essentialiter est; excepto quod relative adquamcumque personam est. Summe bonus quiaincommutabilis est. Creatura vero bonum, sed nonsummum est quia mutabilis est; et dum sit qui-dem bonum, non tamen esse potest et summum.Incorporeus autem vel incorporalis ideo diciturDeus, ut spiritus credatur vel intelligatur esse, noncorpus. Nam dum dicitur spiritus eius significatursubstantia. Immensus, quod cuncta concludat etipse a nullo concludatur, sed omnia intra eiusomnipotentiam coarcentur. Perfectus dicitur quianihil ei potest adiici. Et tamen de consummatio-ne alicuius facti perfectio dicitur. Deus autem,qui non est factus, quomodo est perfectus? sedhoc vocabulum de usu nostro sumpsit humanainopia, sicut et reliqua verba quatenus id quodineffabile est utcumque dici possit. Quoniam deDeo nihil digne humanus sermo dicit, sicut suntet alia. Creator dictus pro totius mundi rebus abipso creatis. Nihil enim est quod non originem aDeo traxerit. Ipse et unus quia dividi non potestvel quia nihil aliud esse potest quod tantundemcapiat potestatis. Hæc igitur quæ de Deo dictasunt ad totam pertinent Trinitatem propter unamet coæternam substantiam sive in Patre sive inFilio eius unigenito: in forma autem Dei sive inSpiritu Sancto, qui unus est Spiritus Dei Patriset Filii eius unigeniti. Sunt et quædam vocabu-la ex usu nostro ad Deum sumpta de membrisnostris, sive de inferioribus: qui in propria naturainvisibilis et incorporeus est pro efficientiis tamencausarum in ipso, rerum species ascribuntur, utmore locutionis facilius seipsum insinuet. Ut quiaomnia videt dicatur oculus; et propter quod auditomnia dicatur auris; pro eo autem quod averti-tur, ambulat; pro eo quod spectat, stat. Sic etin cæteris horum similibus ab humanis mentibustrahitur similitudo ad Deum, sicut est obliviscenset memorans. Hinc est quod propheta dicit: Iu-ravit Dominus exercituum per animam suam 7 .Non quod Deus animam habeat sed quod nostronarrat affectu. Nam et facies Dei in Scripturissanctis non caro sed divina cognitio intellegitureadem ratione qua per faciem conspectam quisquecognoscitur. Hoc enim in oratione dicitur Deo:

7 Isa. XIV

Ostende nobis faciem tuam 8 . Ac si dicatur: Danobis cognitionem tuam. Sic et vestigia Dei dicun-tur quod nunc Deus per speculum cognoscitur.Ad perfectum vero omnipotens reperietur, dum infuturo facie ad faciem quibusque electis præsen-tabitur ut ipsam speciem contemplentur. Cuiusnunc vestigia comprehendere conantur, hoc est,quem videre per speculum dicuntur. Nam et situset habitus et locus et tempus in Deo non propriæsed per similitudinem translate dicuntur. Quippesedere super cherubin dicitur, quod est ad situm;et abyssum tamquam vestimentum amictus, quodest ad habitum. Et anni tui non deficient 9 quodad tempus pertinet. Et si ascendero in cœlumtu illic es 10 , quod ad locum manet. Nam etin propheta plaustri portantis foenum species adDeum ducitur. Et hæc omnia per figuram Deusquod nihil est horum ad proprietatem substantiæeius.

Et quia sicut diximus membra humana et habi-tus atque affectus humani per figuram Deo ascri-buntur, breviter ea quæ de his scripta recolimusadnotamus. Caput Domini ipsa divinitas eo quodprincipium et creator sit omnium rerum. Capilliautem Domini candidi in Daniele propheta ascri-buntur, eo quod antiquus sit dierum 11 . OculiDomini inspectio divina eo quod omnia videatut est illud in Apostolo: Omnia enim nuda etaperta sunt oculis eius 12 . Palpebræ Domini oc-culta et spiritalia in divinis præceptis mysteriaut est in Psalmo: Palpebræ eius interrogant hocest probant filios hominum 13 , hoc est, probantfilios hominum. Odoratus Domini delectatio eiusin moribus sive operibus sanctorum ut in Genesi:Odoratusque est Dominus odorem suavitatis 14 .Os Domini filius eius vel sermo ad homines utin Psalmo: Os Domini locutum est 15 ; et alibi:Os Domini ad iracundiam provocaverunt 16 . Lin-gua Domini spiritus eius sanctus ut in psalmo:Lingua mea calamus 17 . Facies domini ostensioeius per filium ad homines ut in Exodo: Faciesmea præcedet te 18 ; et in Psalmo: Facies dominidimisit eos. Verbum Domini filius ut in Psalmo:Eructavit cor meum verbum bonum 19 . BrachiumDomini, Filius, per quem omnia operatus est, ut inpropheta Isaia: Et brachium Domini cui revelatumest 20 . Dextra Domini, id est Filius, ut in Psalmo:

8 Psal. LXVIII9 Psal. CI10Psal. CXXXVIII11Dan. VII12Heb. IV13Psal. X14Gen. VIII15 Isa. I16Thren. I17Psal. XLIV18Exod. XXXIII19Psal. XLIV20 Isa. LIII

Page 6: Rabano Mauro - De Universo

Dextera Domini fecit virtutem 21 . Item dexteraDomini gloria sive beatitudo perpetua, sicut inEvangelio de Filio dicitur: Sedet ad dexteram Dei22 . Rursum dextera Domini electi omnes ut inDeuteronomio: In dextera eius ignea lex 23 . AlæDomini, protectio divina, ut in Psalmo: In um-bra alarum tuarum sperabo 24 . Scapulæ Dominidivina patientia, quæ portare dignatur infirmosut in Deuteronomio: Suscepit eos et superposuitscapulis suis 25 . Manus Domini divina operatiout in propheta: Nonne manus meæ fecerunt hæcomnia? 26 Digitus Domini Spiritus Sanctus cuiusoperatione tabulæ legis in Exodo scriptæ referun-tur. Et in Evangelio: Si ego in digito Dei eiiciodæmonia. Digiti Domini, legislator, Moyses siveprophetæ. Ut in psalmo: Videbo cœlos, hoc est le-gis libros et prophetarum opera digitorum tuorum27 . Sapientia Dei, Filius, in Apostolo: ChristusDei virtus et Dei sapientia 28 . Et in Salomone:Sapientia Domini attingit a fine usque ad finemfortiter 29 . Uterus Domini, secretum divinitatis,ex quo Filium protulit ut in Psalmo: Ex utero anteluciferum genui te 30 . Pedes Domini, stabilitasaeternitatis, ut in Psalmo: Et caligo sub pedibuseius 31 . Thronus Domini, angeli sive sancti, velipsa regnandi potestas ut in Psalmo: Thronustuus Deus in sæculum sæculi 32 . Sedes Domini,idem quod supra angeli vel sancti quod in hisDominus sedeat, ut in Psalmo: Deus sedet su-per sedem sanctam suam 33 . Descensus Domini,visitatio eius ad homines sicut in Michæa: EcceDominus egredietur de loco suo et descendet con-culcans extrema terræ 34 . Item in malam partemut in Genesi: Descendit Dominus ut videret turrim35 . Ascensus Domini, elevatio hominis assumptia terra ad cœlos, ut est in Psalmo: Qui ascenditsuper cœlos cœlorum ab oriente 36 . Stare Do-mini, patientia divinitatis, per quam peccatoresad pœnitentiam sustinet sicut in Habacuc: Stetitet mensus est terram 37 . Et in Evangelio: Ste-tit Iesus et iussit eum vocari ad se 38 , hoc estcœlum. Transitus Domini, carnis assumptio, perquam nascendo, moriendo, resurgendo, in cœlosascendendo, quendam transitum fecit: in Cantico

21Psal. CXVII22Marc. XVI23Deut. XXXIII24Psal. LVI25Deut. XXXII26 Isa. LXVI27Psal. 828 I Cor. I29Sap. VIII30Psal. CIX31Psal. XVII32Psal. XLIV33Psal. XLVI34Mich. I35Gen. XI36Psal. LXVII37Habac. III38Marc. X

canticorum: Ecce iste venit saliens in montibus,transiliens colles 39 . Gressus Domini, adventusvel visitatio eius. Viæ Domini, operatio divinita-tis sicut in Iob pro diabolo: Ipse est principiumviarum Dei 40 . Item viæ Domini præcepta Do-mini ut in Osee: Quomodo rectæ viæ Domini etiusti ambulant in eis 41 . Vestigia Domini, ope-rum secretorum signa ut in Psalmo: Et vestigiatua non cognoscentur 42 . Cognitio Domini, quodcognoscentes nos faciat; unde dicitur ad Abraham:Nunc cognovi quod times Deum 43 , hoc est, cog-noscere te feci. Nescire Deum, reprobare est utin Evangelio: Nescio vos 44 . Recordatio Domini,misericordia eius, per quam respicit et misereturcui vult, sicut in Genesi: Recordatus est DominusNoe 45 . Et alibi: Recordatus est Dominus populisui 46 . Pœnitentia Domini rerum mutatio, sicut inlibro Regum: Pœnitet me quod constituerim Saulregem 47 . Ira et furor Domini, ultio divinitatisin peccatores, secundum vindictam patientis nonsecundum æquitatem iudicantis, ut in psalmo: Inira sua et in furore suo conturbabit eos 48 . Dormi-re Domini, dum in quorundam hominum cordibusfides eius minime vigilat ut in Psalmo: Exsurge,quare obdormis Domine? 49 Vigilia Domini, inelectorum suorum custodia per præscientiam divi-nitatis semper adesse ut in Psalmo: Ecce non dor-mivit neque obdormiet 50 . Sedere Domini, regnareest ut in Psalmo: Deus sedet super sedem sanctamsuam 51 . Scabellum Domini, homo assumptus averbo vel sancti eius a quibusdam putantur ut inPsalmo: Adorate scabellum pedum eius quoniamsanctum est 52 . Item scabellum est humiliatorumsubiectio ut in Psalmo: Donec ponam inimicostuos scabellum pedum tuorum 53 . Ambulatio Do-mini, delectatio divinitatis in operibus electorumsuorum ut in propheta: Et inambulabo in illis etero illorum Dominus 54 . Tuba Dei, vox manifestaut in Apostolo: In iussu et in voce archangeli etin tuba Dei descendet de cœlo 55 .

39Cant. II40Job. XL41Ose. XIV42Psal. LXXVI43Gen. XXII44Matth. XXV45Gen VIII46Psal. LXXVII47 I Reg. XV48Psal. II49Psal. XLIII50Psal. CXX51Psal. XLVI52Psal. XCVIII53Psal. CIX54Lev. XXVI55 I Thess. IV

Page 7: Rabano Mauro - De Universo

II

De Filio Dei

Multis etiam modis Christus in Scripturis inveni-tur divinis. Nam ipse Dei Patris unigenitus est Fi-lius, qui dum esset æqualis Patri propter salutemnostram formam servi accepit. Proinde quædamnomina in illo ex divinitatis substantia, quædamex dispensatione susceptæ humanitatis assumptasunt. Christus namque Græce a chrismate est ap-pellatus, hoc est unctus. Sacerdotes ergo et regesapud Iudaeos sacra unctione in Vetere Testamentounguebantur, et ideo Christus unctus appellaturqui rex et sacerdos est; qui non oleo materiali sedoleo lætitiæ, hoc est Spiritu Sancto unctus est præomnibus participibus suis. Christus vero Hebrai-ce Messias dicitur. Iesus Hebræum, Græce soter,Latine salutaris vel salvator interpretatur pro eoquod cunctis gentibus salutifer venit. Emmanuelex Hebræo in Latinum significat nobiscum Deusscilicet quod per Virginem natus Deus hominibusin carne mortali apparuit. Deus dicitur propterunitam cum Patre substantiam; Dominus propterservientem sibi creaturam; Deus autem et homoquia verbum et caro. Unigenitus autem vocaturper divinitatis excellentiam quia sine fratribus.Primogenitus per susceptionem hominis in quaper adoptionem gratiæ habere fratres dignatusest quibus esset primogenitus. Hmmousios Pa-tri ab unitate substantiae appellatur. Substantiaenim vel essentia Græce usia dicitur, Homo unum;utrumque enim coniunctum sonat una substantia.

Principium eo quod ab ipso sunt omnia et quiaante eum nihil est. Finis vel quia dignatus est infine sæculorum humiliter in carne nasci et mori;vel quia quidquid agimus ad illum referimus: etcum ad eum pervenerimus ultra quod quæramusnon habemus.

Os Dei est quia verbum eius est. Nam sicut proverbis quæ per linguam fiunt sæpe dicimus illavel illa lingua: ita pro Dei verbo ponitur os quiamos est ut ore verba formentur. Verbum autemideo dicitur quia per eum omnia Pater condiditsive iussit; veritas qui non fallit sed tribuit quodpromisit; vita quia omnia vivificat; imago diciturpropter parem similitudinem Patris; figura quodsuscipiens formam servi per operum virtutum-que similitudinem Patris in se imaginem atqueinmensam magnitudinem designavit; manus Deiest quod omnia per ipsum facta sunt. Hinc etdextera propter effectum operis totius creaturæquæ per ipsum formata est; brachium quod abipso omnia continentur; virtus quod omnem Patrispotestatem in semetipso habeat et omnia potest;sapientia quod ipse revelet mysteria scientiæ etarchana sapientiæ; splendor propter quod mani-festat; lumen quia inluminat; lux quia ad veri-tatem contemplandam cordis oculos reserat; solquia illustrator; oriens quia luminis fons et quod

oriri nos faciat ad vitam æternam; fons quia rerumorigo est vel quod satiat sitientes ipse quoque α

et ω, quia initium et finis.

Paraclytus, id est advocatus, quia pro nobis in-tercedit apud Patrem et ad culpas nostras remo-vendas curam gerit; sponsus quia de cœlo des-cendens adhæsit Ecclesiæ ut essent duo in carneuna. Angelus dicitur propter adnuntiationem pa-ternæ ac suæ voluntatis, unde et apud prophetamagni consilii angelus legitur dum sit Deus etDominus angelorum. Missus dicitur, quia verbumcaro factum est; homo dicitur quia incarnatus est;mediator quia de morte ad vitam nos perduxit;propheta quod futura revelavit; sacerdos, quodpro nobis hostiam se obtulit; pastor, quia custosest; magister quia ostensor. Nazareus vero a locoNazareth; a merito, id est, sanctus, sive mundus,quia peccatum non fecit.

Siquidem et aliis inferioribus rebus nominum spe-cies ad se trahit Christus ut facilius intellegatur.Dicitur autem panis quia caro; vitis quia ex san-guine ipsius redempti sumus; flos quia electus; viaquia per ipsum ad Deum imus; ostium quia per ip-sum ad Deum ingredimur; mons quia fortis; petraquia firmitas est credentium; lapis angularis velqui duos parietes e diverso, id est, de circumcisioneet præputio, in unam fabricam Ecclesiæ iungit,vel quod pacem angelis et hominibus in se facit.Lapis offensionis quia veniens humilis offenderuntin eum increduli et factus est petra scandali; fun-damentum autem ideo vocatur quia fides in eofundata est vel quia super eum catholica Ecclesiaconstructa est; agnus dicitur propter innocentiam;ovis propter mansuetudinem; aries propter princi-patum; hædus propter similitudinem carnis pecca-ti; et vitulus pro eo quod pro nobis est immolatus;leo pro regno et fortitudine; serpens pro morte etsapientia.

Idem et vermis quia resurrexit; aquila propterquod post resurrectionem ad astra remeavit. Necmirum si vilibus significationibus figuretur, quiusque ad nostrarum passionum seu carnis contu-melias descendisse cognoscitur, qui dum sit DeiPatris coæternus ante sæcula Filius, postquamvenit plenitudo temporis propter salutem nostramformam servi accepit et factus est Filius Dei Fi-lius Hominis. Unde quædam de illo in Scripturissecundum formam Dei, quædam secundum for-mam servi dicuntur. Quorum exempli gratia duoquædam commemorantur ut singuli ad singulareferantur. Secundum formam enim Dei de ipsodicit: Ego et pater unum sumus 1 . Secundumformam servi dicit: Pater maior me est 2 . Ho-mines autem minus intellegentes quid et ad quiddicantur ea quæ propter formam servi dicta suntvolunt transferre ad formam Dei; et rursus ea quæ

1 Joan. X2 Joan. XIII

Page 8: Rabano Mauro - De Universo

dicta sunt ad formam Dei, ut ad se invicem perso-næ referantur, volunt nomina esse naturæ atquesubstantiæ, et faciunt errorem in fide. Sic enim DeiFilio coniuncta est humana natura ut ex duabussubstantiis fieret et una persona. Solus igitur ho-mo pertulit crucem sed propter unitatem personæet Deus dicitur pertulisse. Hinc est quod scribitur:si enim cognovissent numquam Dominum gloriæcrucifixissent 3 . Filium enim Dei crucifixum fate-mur non ex virtute divinitatis sed ex infirmitatehumanitatis non ex suæ naturæ permansione sedex nostra susceptione.

Inveniuntur ergo membra corporalia ipso Filio Deiascribi, necnon et habitus corporis de quo iamsupra aliqua posuimus et adhuc alia subiciemus.Nam caput Christi Deus esse. In Apostolo legituret caput Ecclesiæ Christus, ut est illud: Nam caputmulieris vir, caput autem viri Christus, caput veroChristus Deus 4 . Corpus quidem Christi sanctaest Ecclesia sicut etiam idem Apostolus osten-dit. Capilli namque Christi candidi multitudinemsanctorum dealbatorum in Apocalypsi exprimuntubi scriptum est: Caput autem eius et capilli erantcandidi tamquam lana alba et tamquam nix 5 .Antiquitas et inmortalitas maiestatis in capitecandor ostenditur. Cui præcipue iusti quique ve-lut capilli adhaerentes propter oves ad dexteramfuturis instar lanæ et propter dealbatorum innu-merabilem turbam et electorum e cœlo datoruminstar nivis effulgent.

Oculi Christi præcepta sunt evangelica. Unde inGenesi legitur: Pulchriores sunt oculi eius vino 6 ,hoc est veteris legis doctrinis. Item oculi Christisancti doctores sunt per quos Ecclesia videt quærecta sunt ut est illud in Cantico Canticorum:Oculi eius sicut columbæ super rivulos aquarum7 . Qui bene columbæ propter simplicitatem etrivulis aquarum propter charismata divina com-parantur. Dentes Christi apostoli sunt et prædica-tores novi testamenti. Unde scriptum est: Denteseius lacte candidiores 8 , qui præcidunt ab erro-ribus homines et eos quasi comedendo in Christicorpus transferunt. Nomine autem lactis doctri-na legis significatur. Lingua Christi evangelicussermo est: Lingua mea adhæsit faucibus meis 9 .Fauces enim Christi prædicatores sunt evangelii.Nam de gutture illius ita legitur in Cantico Canti-corum guttur illius suavissimum est 10 . In guttureinterna dulcedo verborum illius memoratur: quamqui sapit non esurit. Labia Christi adnuntiatoresverbi ut in Cantico Canticorum: Labia illius lilia

3 I Cor. II4 I Cor. XI5 Apoc. I6 Gen. XLIX7 Cant. V8 Gen. XLIX9 Psal. XXI10Cant. V

distillantia myrrham primam 11 . Barba Christihomo assumptus a verbo vel perfecti omnes utest in Psalmo: Sicut unguentum in capite quoddescendit in barbam Aaron 12 .

Manus Christi operarii iustitiæ ad omne opus bo-num parati, ut est illud in Cantico Canticorum:Manus eius tornatiles aureæ. Digiti mei pleni suntmyrrha 13 . In manibus enim opera, in digitis dis-cretio designatur: in myrrha continentia et passio-nes, quæ tunc probatissima est, cum solummodopro charitate Dei el proximi, vel continentia velpassiones fiunt. Dextera Domini, TestamentumNovum; sinistra, Vetus. Item dextera, beatitudoperpetua; sinistra, vita præsens, sicut in CanticoCanticorum Ecclesia dicit: Læva eius sub capitemeo, et dextera illius amplexabitur me 14 . Itemdextera electi, sinistra reprobi omnes, ut in evan-gelio: Statuet oves a dextris, hædos autem a si-nistris 15 . Ubera Christi evangelica doctrina utin Cantico Canticorum: Meliora sunt ubera tuavino 16 . Mamillae Domini duo testamenta. Undelegitur in Apocalypsi: Et zona aurea circa mami-llas 17 . Venter Christi lavacrum regenerationis exquo electos suos per adoptionis gratiam in filiosregenerat. Hinc in Cantico Canticorum dicitur:Venter eius eburneus 18 . Intestina Domini secre-tum divinitatis sive in Sacra Scriptura occultasacramenta. Hinc in Exodo scriptum est: Caputcum pedibus et intestinis vorabitis 19 . Crura eiusapostoli vel cæteri predicatores totum Ecclesiæcorpus sustinentes. De quo in Cantico Cantico-rum dicitur: Crura eius sicut columnæ marmoreæ20 . Pedes domini homo assumptus a verbo velsancti apostoli. De quo in Deuteronomio scrip-tum est: Qui appropinquant pedibus eius accipientde doctrina illius 21 . Et in Psalmo: Adorabimusin loco ubi steterunt pedes eius 22 . Ossa Christifortes in Ecclesia quæ est corpus eius; de quo inPsalmo scriptum est: Dispersa sunt omnia ossamea 23 . Carnes Christi infirmi in Ecclesia de quodicitur in Psalmo: Dum appropinquant super menocentes ut edant carnes meas 24 . Vestimentadomini caro assumpta, unde in Ezechiele prop-heta scriptum est: Ecce vir vestitus lineis 25 , idest, carne munda. Item vestimenta Christi electiomnes ut in Iob: Circumda tibi decorem tuum et

11Cant. V12Psal. CXXXII13Cant. V14Cant. II15Matth. XXV16Cant. I17Apoc. I18Cant. V19Exod. XII20Cant. V21Deut. XXXIII22Psal. CXXXI23Psal. XXI24Psal. XXVI25Ezech. IX

Page 9: Rabano Mauro - De Universo

speciosis induere vestibus 26 . Tunica Christi, eiusEcclesiam, cuius figuram tunica illa habuit de quain evangelio scribitur: Non scindamus illam sedsortiamus de illa cuius sit 27 . Stola Christi caroassumpta passionis vino mundata; hinc in Genesiscriptum est: Lavauit vino stolam suam 28 . Un-de pallium Christi sancta Ecclesia, eius aspersacruore; unde et supra: in sanguine uvæ palliumsuum 29 . Lumbare Domini populus Iudeaorumsuperbiæ vitio putrefactum; de quo in Ieremiascriptum est: Sicut lumbare adhaeret corpori sic etego applicavi populum istum ad me, dicit Dominus30 . Cingulum Christi iustitia sive fides eius; hincin Isaia legitur: Iustitia cingulum lumborum eiuset fides cinctorium renum eius 31 . CalciamentaDomini mysterium incarnationis. De quo Iohannesbaptista in Evangelio ait: Cuius non sum dignusrecumbens solvere corrigiam calciamenti eius 32 .

III

De Spiritu Sancto

Spiritus Sanctus ideo prædicatur Deus quia exPatre Filioque procedit et substantiam eius habet.Neque enim aliud de Patre procedere potuit quamquod ipse est Pater. Spiritus Sanctus autem dictusest secundum id quod ad aliquid refertur. Sicutenim relative Pater et Filius dicuntur ita et Spi-ritus Sanctus ad Patrem et Filium quodammodorelative dicitur quia Patris et Filii spiritus est: sedipsa relatio Spiritus Sancti non ita reciprocationeconverti poterit sicut Pater et Filius. Nam PaterFilii Pater dicitur et Filius Patris Filius dicitur.Spiritus vero Sanctus uniformiter dicitur ad Pa-trem et Filium quia Patris et Filii Spiritus est.

Dicimus enim Spiritum Sanctum spiritum Patrissed non vicissim dicimus Patrem Spiritus Sanctine Filius eius intellegatur Spiritus Sanctus. Itemdicimus Spiritum Sanctum Spiritum Filii sed nondicimus Filium Spiritus Sancti ne Pater eius inte-llegatur Spiritus Sanctus. Dicitur et idem Spiritusdonum Dei quia Deus donator doni sui est. Inquibus nominibus circumferri potest vicissim rela-tionis regula ut sic dicamus donator doni et donumdonatoris; quia in his vocabulis potuit inveniriusitata huic categoriæ quæ dicitur ad aliquid cir-cumlatio. Ergo hoc donum Dei, id est SpiritusSanctus, qui de Patre et Filio æqualiter procedit,ineffabilis quædam Patris Filiique communio est.Et ideo fortasse sic appellatur quia Patri et Filiopotest eadem appellatio convenire. Nam hoc ip-

26Job XL27Joan. XIX28Gen. XLIX29 Ibid.30Jer. XIII31 Isa. XI32Luc. III

se proprie dicitur, quod illi communiter dicunturquia et Pater Spiritus et Filius Spiritus et PaterSanctus et Filius Sanctus recte dicitur. Ergo utnominibus iunctis quæ separatim utriusque per-sonæ conveniunt utriusque communio proprie sig-nificetur vocatur Spiritus Sanctus: qui est tertia inSancta Trinitate persona Patri et Filio per omniaæqualis coæternus et consubstantialis.

Et hæc Trinitas unus est Deus, solus bonus, mag-nus, æternus, omnipotens. Ipse sibi unitas, divi-nitas, magnitudo, bonitas, omnipotentia et quid-quid ad se substantialiter dicitur. Non ita in re-lativis vocabulis intellegendum est vel dicendum.Quia dici non potest Pater sibi Pater vel Filius sibiFilius vel Spiritus Sanctus sibi Spiritus Sanctus.Sed hæc relativa vocabula ad aliam personamreferri debent. Nam et hoc nomen quod Spiritusdicitur non semper secundum id quod refertur adaliquid, sed secundum id quod aliquam naturamsignificat intellegitur. Omnis enim incorporea na-tura spiritus in Scripturis Sacris appellatur undenon tantum Patri et Filio et Spiritui Sancto sedomni rationali creaturæ et animæ hoc vocabu-lum congruit. Spiritus Sanctus ideo non diciturgenitus, ne duo in Trinitate filii suspicarentur.Ideo non prædicatur ingenitus ne duo Patres inipsa Trinitate credantur. Procedens autem dici-tur, testimonio Domini dicentis: Cum autem ve-nerit Paraclytus quem ego mittam vobis a Patre,spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille tes-timonium perhibebit de me 1 . Et rursum: Ille,inquit, me clarificabit quia de meo accipiet etannuntiabit vobis. Hic autem non solum naturaprocedit sed semper ad peragenda opera Trini-tatis indesinenter procedit. Hoc autem interestinter nascentem Filium et procedentem SpiritumSanctum, quod Filius ex uno nascitur, SpiritusSanctus ex utroque procedit. Et ideo dicit Apos-tolus: Qui autem spiritum Christi non habet hicnon est eius 2 . Nam Pater numquam legitur mis-sus, Spiritus vero missus; ut est illud Dominicum:Paracletus, inquit, Spiritus Sanctus quem mittetPater in nomine meo ille vos docebit omnia etsuggeret vobis omnia 3 . Paraclitus enim Græce,Latine interpretatur consolator, a consolatione;paraclisis enim consolatio interpretatur. Christusenim eum apostolis lugentibus misit postquam abeorum oculis ipse in cœlum ascendit. Consolatorenim tristibus mittitur secundum illam eiusdemDomini sententiam: Beati lugentes quoniam ipsiconsolabuntur 4 . Ipse etiam dicit: Tunc lugebuntfilii sponsi cum ab eis ablatus fuerit sponsus 5 .Item paraclitus pro eo quod consolationem præs-tat animis qui gaudium temporale amittunt. Alii

1 Joan. XV2 Rom. VIII3 Joan. XIV4 Matth. V5 Matth. IX

Page 10: Rabano Mauro - De Universo

paraclitum Latine oratorem vel advocatum inter-pretantur. Ipse enim Spiritus Sanctus dicit: Ipsedocet; per ipsum datur sermo sapientiæ, ab ip-so Sancta Scriptura inspirata est. Ideo SpiritusSanctus septiformis nuncupatur propter dona quæde divinitatis eius plenitudine particulatim quiqueut digni sunt consequi promerentur. Ipse enimspiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consiliiet fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, spi-ritus timoris Domini dicitur 6 . Spiritus autemprincipalis in psalmo quinquagesimo legitur. Ubiquia tertio spiritus repetitur nonnulli Trinitatemintellexerunt ideoque scriptum est: Deus Spiritusest 7 .

Quod enim non est corpus et tamen est videturrestare ut spiritus sit. Intellegunt enim nonnulliTrinitatem significari: in Spiritu principali Pa-trem, in Spiritu recto Filium, in Spiritu SanctoSpiritum Sanctum. Spiritus Sanctus ideo donumdicitur eo quod datur. A dando enim donum estnuncupatum. Notissimum enim est Dominum Ie-sum Christum cum post resurrectionem a mor-tuis ascendit in cœlum dedisse Spiritum Sanctum:quo credentes impleti linguis omnium gentiumloquebantur. In tantum enim donum Dei est inquantum datur eis qui per eum diligunt Deum.Apud se autem Deus est, apud nos donum est,sed sempiterne Spiritus Sanctus donum est, dis-tribuens singulis prout vult gratiarum dona 8 .Nam et prophetis quibus vult impartit; et peccataquibus vult dimittit: nam et peccata nostra sineSpiritu Sancto non donantur. Spiritus Sanctus in-de caritas proprie nuncupatur: vel quia naturalitereos a quibus procedit coniungit et se unum cumeis esse ostendit, vel quia in nobis id agit ut in Deomaneamus et ipse in nobis. Unde et in donis Deinihil maius est caritate et nullum est maius donumDei quam Spiritus Sanctus. Ipse est et gratia: quæquia non pro meritis nostris sed voluntate divinagratis datur inde gratia nuncupatur. Sicut unicumDei Verbum proprie vocamus nomine sapientiæ,cum sit Pater et Filius et Spiritus Sanctus uni-versaliter sapientia: ita Spiritus Sanctus proprienuncupatur vocabulo caritatis, cum sit Pater etFilius universaliter caritas. Spiritus Sanctus digi-tus Dei esse in libris Evangelii apertissime declara-tur. Cum enim unus evangelista dixisset: In digitoDei eiicio dæmonia 9 alius hoc idem ita dixit: InSpiritu Dei eiicio daemonia 10 . Unde et digitoDei scripta lex est data die quinquagesimo aboccisione agni et die quinquagesimo venit SpiritusSanctus a passione Domini nostri Iesus Christi.Ideo autem digitus dicitur Dei, ut eius operatoriavirtus cum Patre et Filio significetur. Unde et

6 Isa. XI7 Joan. IV8 I Cor. XII9 Luc. XI10Matth. XII

Paulus ait: Hæc autem omnia operatur unus atqueidem Spiritus dividens singulis prout vult 11 .

Sicut autem per baptismum in Christo morimuret renascimur, ita Spiritu signamur qui est digitusDei et spiritale signaculum. Spiritus Sanctus idcir-co in columbæ specie venisse scribitur ut naturaeius per avem simplicitatis et innocentiæ decla-retur. Unde et Dominus: Estote, inquit, simplicessicut columbæ 12 . Hæc enim avis corporaliter ipsofelle caret, habens tantum innocentiam et amo-rem. Spiritus Sanctus inde nomine ignis appella-tur pro eo quod in Apostolorum Actibus per divi-sionem linguarum ut ignis apparuit: Qui et inseditsuper unumquemque eorum 13 . Propterea autemdiversarum linguarum gratiam apostolis dedit utidonei efficerentur fidelium eruditione populorum.Quod vero supra singulos sedisse memoratur, idcausæ est ut intellegatur per plures non fuissedivisus sed mansisse in singulis totus, sicut fereignibus mos est. Hanc enim habet naturam ignisaccensus, ut quanti ad eum, quanti ad crinem pur-purei splendoris aspexerint, tantis visum suæ lucisinpertiat, tantis mysterium sui muneris tribuat etipse in sua nihilominus integritate permaneat. Spi-ritus Sanctus nomine aquæ appellatur in Evange-lio clamante Domino et dicente: Si quis sitit veniatad me et bibat. Qui credit in me flumina aquævivæ fluent de ventre eius 14 . Evangelista autemexposuit unde diceret; secutus enim ait: Hoc enimdicebat de Spiritu quem accepturi erant credentesin eum 15 . Sed aliud est aqua sacramenti aliudaqua quæ significat Spiritum Dei. Aqua enim sa-cramenti visibilis est, aqua Spiritus invisibilis est.Ista abluit corpus et significat quod fit in anima:per illum autem Spiritum Sanctum ipsa animamundatur et saginatur. Spiritus Sanctus ideo unc-tio dicitur, Iohanne apostolo testante; quia sicutoleum naturali pondere superfertur omni liquore,ita in principio superferebatur Spiritus Sanctusaquis. Unde et Dominus oleo exultationis hoc estSpiritu Sancto legitur fuisse unctus. Et IohannesApostolus Spiritum Sanctum unctionem vocat di-cens: Et vos, inquit, unctionem quam accepistisab eo permaneat in vobis. Et necesse non habetisut aliquis doceat vos de omni re sed sicut unctioeius docet vos de omni re. Ipse est enim SpiritusSanctus unctio invisibilis.

11 I Cor. XII12Matth. X13Act. II14 Ioann. VII15 Ibid.

Page 11: Rabano Mauro - De Universo

IV

De eadem Trinitate

Trinitas appellata quod fiat totum unum ex qui-busdam tribus quasi trinitas: ut memoria, inte-lligentia et voluntas in quibus mens habet in sequamdam imaginem divinæ Trinitatis. Nam dumtria sint unum sunt; quia et singula in se manentet omnia in omnibus.

Omnis itaque Scriptura Veteris ac Novi Testamen-ti divinitus inspirata, si catholice intellegitur, hocinsinuat quod Pater et Filius et Spiritus Sanctusunus sit Deus eiusdemque substantiæ uniusqueessentiæ atque inseparabilis in divinitatis unitate:ideoque non sunt tres Dii sed unus Deus: Pa-ter et Filius et Spiritus Sanctus. Quamvis PaterFilium generit et ideo Filius non sit qui Paterest, Filiusque a Patre sit genitus. Et ideo Paternon sit qui Filius est; Spiritus Sanctus nec Patersit nec Filius sed tantum Patris et Filii Spiritus.Patri et Filio etiam ipse coæqualis et ad Trini-tatis pertinens unitatem. Et hæc Trinitas unusest Deus, ex quo omnia, per quem omnia et inquo omnia, beato Paulo apostolo attestante ubiait: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso suntomnia: ipsi gloria in sæcula sæculorum. Amen 1 .Igitur firmissime credimus Patrem et Filium etSpiritum Sanctum unum esse naturaliter Deum:neque tamen ipsum Patrem esse qui Filius estnec Filium ipsum esse qui Pater est nec SpiritumSanctum ipsum esse qui Pater aut Filius est. Unaest enim Patris et Filii et Spiritus Sancti essentiain qua non est aliud Pater aliud Filius aliud Spiri-tus Sanctus quamvis personaliter sit alius Pateralius Filius alius Spiritus Sanctus. Quod nobismaxime in ipso sanctarum scripturarum demons-tratur initio ubi Deus dicit: Faciamus hominemad imaginem et similitudinem nostram 2 . Cumenim singulari numero dixit imaginem. Ostenditunam naturam esse ad cuius imaginem homo fie-bat; cum vero dicit pluraliter nostram ostenditDeum ad cuius imaginem homo fiebat non unamesse personam. Si enim illa una essentia Patriset Filii et Spiritus Sancti una esset persona nondiceretur ad imaginem nostram sed ad imaginemmeam; nec dixisset faciamus sed faciam. Si veroin illis tribus personis tres essent intellegendæ velcredendæ substantiæ non diceretur ad imaginemnostram sed ad imagines nostras. Sed ad unamimaginem unius Dei homo factus dicitur ut unasanctæ Trinitatis essentialiter divinitas intimetur.Hanc quoque trinitatem personarum atque uni-tatem naturæ propheta Isaias revelatam sibi nontacuit cum se dicit audisse seraphim clamantia:Sanctus, sanctus, sanctus dominus Deus Sabaoth3 . Ubi prorsus in eo quod dicitur tertio, sanctus,

1 Rom. XI2 Gen. 13 Isa. VI

personarum Trinitatem; in eo vero quod semeldicitur, Dominus Deus sabaoth, divinæ naturæcognoscimus unitatem. Plane absque omni dubita-tione credendum est Patrem et Filium et SpiritumSanctum unum esse Deum omnipotentem æter-num, incommutabilem et singuli horum Deus etsimul omnes unus Deus. Et singulis quisque horumplena et perfecta et æterna substantia et simulomnes una substantia, quia quidquid est Pater,quo Deus est, quo substantia est, quo æternitasest, hoc Filius, hoc Spiritus Sanctus est. Ita etiamet Filius, eo quo est Deus, quo substantia est,quo aeternitas est, hoc est Pater, hoc est SpiritusSanctus, et quidquid Spiritus Sanctus est, eo quoDeus est, quo substantia est, quo æternitas est,hoc Pater est et Filius. Una in tribus divinitas,una essentia, una omnipotentia. Et quidquid subs-tantialiter de Deo dici potest, si forte de solo Patreinterrogatus fueris, quid sit Pater, responde Deus.Interrogatus de Filio responde Deus. Interrogatusde Spiritu Sancto responde Deus. Si interrogatusfueris simul de Patre et Filio et Spiritu Sancto nonDeos sed Deum responde, unum, omnipotentemincommutabilem.

Sciendum est quod quædam de Deo substantiali-ter dicuntur, ut est, Deus, magnus, omnipotens.Et quidquid ad se dicitur, id est, substantiamdivinitatis significans: quædam itaque relative di-cuntur: ut Pater ad Filium, Filius ad Patrem, etSpiritus Sanctus relative ad Patrem et Filium;ad se autem sive Pater, sive Filius, sive SpiritusSanctus, Deus dicitur. Itaque Pater eo quo Deusest, hoc ipso substantia est: quia eiusdem substan-tiæ Filius, proculdubio et Filius Deus, et SpiritusSanctus Deus. At vero Deus, eo quo Pater est,relative dicitur quia non substantiæ nomen est sedrefertur ad Filium. Non sic dicimus Filium Patremesse, quomodo dicimus Filium Deum esse. Nec itadicimus Patrem Filium esse sicut dicimus Deumesse. Quia Deus substantialiter dicitur, Pater etFilius et Spiritus Sanctus relative dicuntur.

V

De angelis

Angeli Græce vocantur, Hebraice malaoth, Latinevero nuntii interpretantur. Ab eo quod Dominivoluntatem populis nuntient. Angelorum autemvocabulum officii nomen est, non naturæ. Semperenim spiritus sunt, sed cum mittuntur vocanturangeli. Quibus ideo pictorum licentia pennas facitut celerem eorum in cuncta discursum significent:sicut et iuxta fabulas poetarum venti pennas ha-bere dicuntur, propter velocitatem scilicet. Undeet scriptura sacra dicit: Qui ambulat super pennasventorum 1 .

1 Psal. CIII

Page 12: Rabano Mauro - De Universo

Novem autem esse ordines angelorum SacræScripturæ testantur, id est, angeli, archangeli, th-roni, dominationes, virtutes, principatus, potes-tates, cherubin, et seraphim. Quorum officiorumvocabula cur ita dicta sint interpretando exse-quimur. Angeli vocantur propter quod de cœ-lis annuntiandum hominibus mittuntur. Angelusenim Græce, Latine nuntius dicitur. ArchangeliGræca lingua summi nuntii interpretantur. Quienim parva vel minima annuntiant angeli; quivero summa archangeli nuncupantur. Archangelidicti eo quod primatum teneant inter angelos;archos enim Græce, Latine princeps interpretatur.Sunt enim duces et principes, sub quorum ordineunicuique angelorum officia deputati sunt. Namquia archangeli angelis præsunt Zacharias prop-heta testatur dicens: Ecce angelus qui loquebaturin me egrediebatur: et angelus alius egrediebaturin occursum eius et dixit ad eum: Curre loqueread puerum istum dicens: Absque muro habitabiturHierusalem 2 . Si enim in ipsis officiis angelorumnequaquam potestates superiores inferiores dispo-nerent nullomodo hoc quod homini diceret ange-lus ab angelo cognovisset. Quidam autem archan-gelorum privatis nominibus appellantur, ut pervocabula ipsa in opere quid valeant designetur.Gabriel Hebraice, in lingua nostra vertitur forti-tudo Dei ubi enim potentia divina vel fortitudomanifestatur, Gabriel mittitur. Unde et eo tem-pore quo erat Dominus nasciturus et triumphatu-rus de mundo Gabriel venit ad Mariam, ut illumannuntiaret, qui ad debellandas aereas potestateshumilis venire dignatus est. Michael interpretaturquis sicut Deus? Quando enim aliquid in mundomiræ virtutis fit hic archangelus mittitur et exipso opere nomen est eius, quia nemo valet facerequod facere potest Deus. Raphael interpretaturcuratio vel medicina Dei. Ubicunque enim curan-di opus necessarium est hic archangelus a Deomittitur, et inde medicina Dei vocatur. Unde etad Tobiam idem archangelus missus, oculis eiuscurationem adhibuit, et caecitate detersa visumrestituit. Nominis enim interpretatione et angeliofficium designatur. Uriel interpretatur ignis Dei,sicut legimus apparuisse ignem in rubo. Legimusetiam ignem missum desuper, et implesse quodpreceptum est.

Throni autem, et dominationes, et principatus,et potestates, et virtutes, quibus cunctam cœles-tem societatem Apostolus complectitur, ordinesangelorum et dignitates intelleguntur. Et pro hacipsa distributione officiorum, alii throni, alii do-minationes, alii principatus, alii potestates dicun-tur, pro certis dignitatibus quibus invicem dis-tinguuntur. Virtutes angelica quædam ministeriaperhibentur per quos signa et miracula in mundofiunt propter quod et virtutes dicuntur. Potestates

2 Zach. II

sunt quibus virtutes adversæ subiectæ sunt etinde potestatum nomine nuncupantur, quia ma-ligni spiritus eorum potestate coercentur, ne tan-tum mundo noceant quantum cupiunt. Principa-tus sunt hi qui angelorum agminibus praesunt: quipro eo quod subditos angelos ad explendum minis-terium divinum disponunt principatus vocabulumacceperunt. Nam alii sunt qui amministrant, aliiqui assistunt sicut et per Danielem dicitur: Milliamillium ministrabant ei, et decies millies centenamillia assistebant illi 3 . Dominationes sunt hi quietiam virtutibus et principatibus præminent; quipro eo quod ceteris angelorum agminibus domi-nantur dominationes vocantur. Throni sunt ag-mina angelorum qui Latino eloquio sedes dicun-tur; et vocati throni quia illis conditor præsidetet per eos iudicia sua disponit. Cherubin autemet ipsi sublimes cœlorum potestates et angelicaministeria esse perhibentur qui ex Hebraico inlinguam nostram interpretantur, scientiæ multitu-do. Sunt enim sublimiora agmina angelorum; quipro eo quod vicinius positi, divina scientia ceterisamplius pleni sunt. Cherubim, id est plenitudoscientiæ appellantur. Ipsa sunt illa duo animaliasuper propitiatorium arcæ ficta ex metallo proptersignificandam angelorum presentiam in quorummedio ostenditur Deus. Seraphim quoque simi-liter multitudo est angelorum qui ex Hebreo inLatinum ardentes vel incendentes interpretantur.Qui idcirco ardentes vocantur, quod inter eos etDeum nulli alii angeli consistunt. Et ideo quantumvicinius coram eo consistunt tanto magis claritatedivini luminis inflammantur.

Hæc igitur vocabula agminum angelorum ita suntspecialia ordini singulorum, ut tamen sint ex par-te communia omnium. Nam (licet) Throni, Deisedes, in quorundam angelorum ordine specialiterdesignentur tamen dicitur per Psalmistam: Quisedes super cherubim 4 . Sed ideo isti ordinesangelorum privatis nominibus appellantur, quiahoc ipsum officium in proprio ordine plenius ac-ceperunt: et cum sint omnibus officia communia,proprie tamen et nomina suis ordinibus deputan-tur. Unicuique enim, sicut prædictum est, pro-pria officia sunt iniuncta, quæ promeruisse eos inmundi constat exordio. Nam quia angeli et lociset hominibus præsunt, prophetæ testatur angelusdicens: Princeps regni Persarum restitit mihi 5 .Unde apparet nullum esse locum cui angeli nonpraesint. Hic est ordo vel distinctio angelorum,qui post lapsum malorum in cœlesti vigore pers-titerunt. Nam postquam apostatæ angeli cecide-runt hi perseverantia aeternæ beatitudinis solidatisunt. Unde et post cœli creationem in principiorepetitur: Fiat firmamentum et vocatum est firma-

3 Dan. VII4 Psal. LXXIX5 Dan. X

Page 13: Rabano Mauro - De Universo

mentum cœlum 6 . Nimirum ostendens quod postruinam angelorum malorum, hi qui permanseruntfirmitatem aeternæ perseverantiæ consecuti sunt,nullo iam lapsu aversi, nulla superbia cadentes:sed firmiter in Dei amore et contemplatione ma-nentes nihil aliud dulce habent nisi eum a quocreati sunt. Quod autem duo seraphin in Isaialeguntur, figuraliter Veteris et Novi Testamentisignificationem ostendunt. Ideo vero faciem et pe-des Dei operiunt, quia preterita ante mundumet futura post mundum scire non possumus, sedmedia tantum eorum testimonio contemplamur.Singuli senas alas habent, quia de fabrica tantummundi, quæ in sex diebus facta sunt, in præsentisæculo novimus. Quod clamat ter Sanctus alterad alterum Trinitatis in una divinitate demons-trat mysterium. Sed quid prodest nos de angelicisspiritibus ista perstringere, si non studeamus hæcetiam ad nostros profectus congrua considerationederivare? Quia enim superna illa civitas ex angeliset hominibus constat: ad quam tantum credimushumanum genus ascendere quantos illic contigitelectos angelos remansisse. Sicut scriptum est:Statuit terminos gentium secundum numerum an-gelorum Dei 7 . Debemus et nos aliquid ex illis dis-tinctionibus supernorum civium ad usum nostræconversationis trahere, nosque ipsos ad incremen-ta virtutum bonis studiis inflammare. Quia enimtanta illic ascensura creditur multitudo hominumquanta multitudo remansit angelorum. Superestut ipsi quoque homines qui ad cœlestem patriamredeunt ex eis agminibus aliquid illuc revertentesimitentur. Distinctæ namque conversationes ho-minum singulorum agminum ordinibus congruuntet in eorum sortem per conversationis similitudi-nem deputantur.

Nam sunt plerique qui parva capiunt, sed ta-men hæc eadem parva pie adnuntiare fratribusnon desistunt: isti itaque in angelorum numerumcurrunt. Et sunt nonnulli qui divinæ largitatismunere refecti, secretorum cœlestium summa etcapere prævalent et nuntiare: quo ergo isti non in-ter archangelorum numerum deputantur? Et suntqui mira faciunt, signa valenter operantur: quoigitur isti nisi ad supernarum virtutum sortem etnumerum congruunt? Et sunt nonnulli qui etiamde obsessis corporibus malignos spiritus fugant,eosque virtute orationis et vi acceptæ potestatiseiciunt: quo itaque isti meritum suum nisi interpotestatum cœlestium numerum sortiuntur? Etsunt nonnulli qui acceptis virtutibus etiam elec-torum hominum merita transcendunt. Cumqueet bonis meliores sunt, electis quoque fratribusprincipantur: quo ergo isti sortem suam nisi interprincipatuum numerum acceperunt? Et sunt non-nulli qui sic in semetipsis cunctis vitiis omnibus-

6 Gen. I7 Deut. XXXII

que desideriis dominantur ut ipso iure munditiædii inter homines vocentur; unde et ad Moysendicitur: Ecce constitui te Deum Pharaonis 8 : quoergo isti nisi inter numeros dominantium currunt?Et sunt nonnulli qui dum sibimetipsis vigilanticura dominantur, dum se sollicita intentione dis-cutiunt, divino timori semper inhaerentes, hoc inmunere virtutis accipiunt ut iudicare recte et aliospossint: quorum profecto mentibus dum divinacontemplatione præsto est, in his, velut in thronosuo, Dominus præsidens, aliorum facta examinatet cuncta mirabiliter de sua sede dispensat. Quiergo isti nisi sui throni conditoris sunt? Vel quonisi ad supernarum sedium numeros ascribuntur?Per quos dum Sancta Ecclesia regitur, plerumquede quibusdam suis infirmis actibus etiam electiiudicantur. Et sunt nonnulli qui tanta Dei acproximi dilectione pleni sunt, ut iure cherubimnominentur. Quia enim ut praefati sumus cheru-bim plenitudo scientiæ dicitur. Et Paulo dicentedidicimus: Quia plenitudo legis caritas 9 ; omnesqui Dei et proximi caritate ceteris amplius ple-ni sunt meritorum suorum sortem inter cheru-bim numero perceperunt. Et sunt nonnulli qui,supernæ contemplationis amore accensi, in soloconditoris sui desiderio anhelant, nil iam in hocmundo cupiunt, solo æternitatis amore pascuntur,terrena quæque abiciunt, cuncta temporalia men-te transcendunt, amant et ardent: atque in ipsosuo ardore requiescunt, amando ardent, loquendoet alios accendunt; et quos verbo tangunt ardereprotinus in Dei amore faciunt. Quid ergo istos nisiseraphim, dixerim, quorum cor in igne conversumlucet et urit: quia et mentium oculos ad supernailluminant, et compungendo in fletibus vitiorumrubiginem purgant: quia ergo ita ad amorem suiconditoris inflammati sunt, quo isti, nisi inter se-raphim numerum sortem suæ vocationis accepe-runt? Væ autem animæ quæ in se de his bonis quænumeravimus, minime aliquid recognoscit, eiqueadhuc væ deterius imminet, sed privatam se donisintelligit et nequaquam gemit. Quisquis ergo talisest, fratres mei, gemendus est valde, quia non ge-mit. Pensemus igitur accepta electorum munera,et virtute qua possumus, ad amorem tantæ sortisanhelemus. Qui in se donorum gratiam minimerecognoscit gemat; qui vero in se minora cognoscitmaiora aliis non invideat.

Angelorum enim nomine potestates supernæ utsupra ostendimus designantur ut in Psalmo: Quifacit angelos suos spiritus 10 . Angelus autem ty-pice Dominus noster Iesus Christus nuncupaturid est nuntius paternæ voluntatis. Unde prophe-ta ait: Venit ad templum suum dominator, quemvos vultis, et angelus testamenti quem vos des-ideratis. Angelus Iohannes præcursor in Malachia

8 Exod. VII9 Rom. XIII10Psal. CIII

Page 14: Rabano Mauro - De Universo

vocatur ut est illud: Ecce mitto angelum meumante faciem tuam 11 . Simili quoque modo et inApocalypsi ubi prœlia discribuntur ita legitur:Vidi angelum Dei fortem volantem per mediumcœlum 12 . Angeli sancti prædicatores vocantur,de quibus Dominus ad Iob pro diabolo loquensait: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli et terri-ti purgabuntur 13 . Et alibi: Angeli pacis amareflebunt 14 . Et in Apostolo: Apparuit angelis 15 .Quod nomen non per naturam sed per officiumministrationis sortiti sunt. Angelus diabolus inApostolo nuncupatur ubi ait: Etiam si angelusde cœlo evangelizaverit vobis præter quod evan-gelizavimus, anathema sit 16 . Similiter et angeliimmundi spiritus nuncupantur ubi idem Aposto-lus ait: Nescitis quia angelos iudicabimus? quantomagis sæcularia! 17 His vero similia exempla, quiscripturas legit, invenire poterit.

Liber secundus

I De hominibus qui quodam præsagio nominareceperunt. II De patriarchis et cæteris eiusdemætatis hominibus.

I

De hominibus qui quodam præsagio nominareceperunt

Adam, sicut beatus Heronimus tradidit, homo seuterrenus sive terra rubra interpretatur. Ex terraenim facta est caro et humus hominis faciendimateries fuit. Hic figuram Christi gestavit. Namsicut ille sexta die formatus est ad imaginem Deiita sexta mundi aetate Filius Dei formam carnisinduit ut reformaret hominem ad similitudinemDei.

Eva interpretur vita sive calamitas sive væ. Vitaquia origo fuit nascendi, calamitas et væ quiaper prevaricationem causa exstitit moriendi. Acadendo enim nomen assumpsit calamitas. Aliiautem dicunt quod ob hoc Eva vita et calamitassit appellata, quia sæpe mulier viro causa salutis

11Malach. III12Apoc. XIV13Job XLI14 Isa. XXXIII15 I Tim. III16Gal. I17 I Cor. VI

est, sæpe calamitatis et mortis, quod est væ. De-signat autem Ecclesiam sponsam Christi factamper mysterium lavacri quod de latere morientisChristi profluxit.

Cain interpretatur possessio. Unde æthimologiamipsius pater exprimens ait: Cain, id est, possedihominem per Deum 1 . Idem et lamentatio eoquod pro interfecto Abel interfectus sit, et pœ-nam sui sceleris dederit. Hic autem frater, quiaætate maior eundem Abel occidit in campo po-pulum priorem significat, qui interfecit Christumin Calvariæ loco. Abel enim interpretatur luctusquo nomine præfigurabatur occidendus. Idem etvanitas, quia a cito solutus est atque subtractus.Hic pastor ovium Christi tenuit typum, qui estverus pastor et rector fidelium populorum. Undeet animam suam posuit pro ovibus suis.

Seth, qui interpretatur resurrectio vel positio eoquod post interfectionem fratris natus quasi re-surrectio illius appositus sit. Hic demonstrat Ch-ristum Iesum, in quo est vera resurrectio et vitafidelium.

Enos iuxta propriæ linguæ varietatem homo velvir dicitur, et congrue hinc vocabulum habuit. Deeo enim scriptum est: Tunc initium fuit invocandinomen Domini 2 . Licet plerique hebræorum ar-bitrentur quod tunc primum in nomine Domini etin similitudine eius fabricata sunt idola. DeclaratEcclesiam in spe viventem, quamdiu ad beatitu-dinem promissæ felicitatis perveniat.

Enoch, filius Cain, dedicatio interpretatur. Inipsius enim nomine civitatem postea ædificavitCain. Significat autem impios in hac vita tantumesse fundatos.

Cainan lamentatio vel possessio eorum interpre-tatur. Sicut enim Cain possessio, ita derivatumnomen quod est Cainan, facit possessio eorum.Significat autem appetitores carnalium volupta-tum qui tantum de præsentis vitæ deliciis sollici-tudinem gerunt.

Chus hebraice æthiops interpretatur, posteritatesui generis nomen sortitus. Ab ipso enim suntprimogeniti Æthiopes, in cuius terra dicitur bea-tus Iob habitasse cum in capite libri illius itascriptum est: Vir erat in terra Chus nomine Iob 3 .Idcirco sanctus vir ubi habitaverit dicitus, ut eiusmeritum virtutis exprimatur. Chus namque quisnesciat quod sit terra gentilium? gentilitas autemobligata vitiis exstitit, quoniam cognitionem suiconditoris ignoravit. Dicatur itaque ubi habitave-rit ut hoc eius laudibus proficiat quod bonus intermalos fuit. Neque valde est laudabile bonum essecum bonis, sed bonum esse cum malis.

1 Gen. IV2 Gen. IV3 Iob. I

Page 15: Rabano Mauro - De Universo

Enoch autem, filius Iareth, interpretatur dedicatiosicut et superior. Ipse genuit Matusalam ambula-vitque cum Deo et non apparuit quia tulit illumDeus 4 . Hic septimus ab Adam translatus est,et significat septimam requiem futuræ resurrectio-nis, quando transferentur sancti in vitam perpe-tuæ inmortalitatis, et dedicabuntur habitaculumDei in Spiritu Sancto.

Matusalam interpretatur mortuus. Est evidensæthimologia nominis. Quidam enim eum cum Pa-tre translatum fuisse. Et diluvium præterisse pu-taverunt. Ob hoc signanter transfertur mortuusest, ut ostenderetur non vixisse eum post dilu-vium, sed in eodem cataclismo fuisse defunctum.Soli enim octo homines in arca diluvium evase-runt. Significat autem idem Matusalam eos quihuic mundo tantum dediti sunt et futuram vitamnon quærunt. Hi enim licet longævi fuerint superterram, tamen veraciter moriuntur, quia æternævitæ participes exsistere non merentur.

Lamech autem percutiens interpretatur. Iste enimpercutiens interfecit Cain. Quod etiam ipse pos-tea se perpetrasse uxoribus confitetur. Hic sæculihuius figuram tenet cuius peccatum Christus persanguinis sui effusionem post lxxvii mundi gene-rationes absolvit, iuxta quod eas evangelista Lucasscribit.

Noe vero requies interpretatur. Ab eo igitur quodsub illo omnia retro quieverint per diluvium, ap-pellatus est requies. Significat autem Noe per om-nes actus suos Christum. Noe enim, ut diximus,requies interpretatur. Et Dominus dicit: Discite ame quia mitis sum et humilis corde, et invenietisrequiem animabus vestris 5 . Solus iustus inveniturNoe in illa gente cui septem homines donanturpropter iustitiam suam. Solus iustos Christus estatque perfectus cui septem ecclesiæ propter sep-templicem spiritum illuminantem, in unam Eccle-siam condonantur. Noe ergo arcam construxit delignis imputribilibus; sic Christus fabricavit Ec-clesiam ex hominibus victuris in æternum. Lignaarcæ conglutinata erant bitumine; sic et Ecclesiæmembra iuncta sunt compagine unitatis et tole-rantia caritatis. Sicut Noe cum suis per aquamet lignum salvatus est, sic familia Christi perbaptismum et crucis passionem est sanata. Arcaenim ista Ecclesiam demonstrabat, quæ natat influctibus mundi huius et Christo gubernante adlitus æternæ quietis tendit. Iam vero illud, quodpost diluvium de vinea quam plantavit inebriatusNoe et nudatus est in domo sua, cui non appareatChristi esse figuram qui inebriatus est dum passusest, nudatus est dum crucifixus est. In domo sua,id est, in gente sua et in domesticis sanguinis suiutique Iudæis. Tunc enim nudata est mortalitascarnis eius. Quam nuditatem, id est, passionem

4 Gen. IV5 Matth. XI

Christi videns, Cham derisit; et Iudæi Christimortem videntes subsannaverunt. Sem vero etIafeth, tamquam duo populi ex circumcisione etpræputio credentes, cognita nuditate patris, quasignificabatur passio Salvatoris, sumentes vesti-mentum posuerunt super dorsa sua, et intrantesaversi operuerunt nuditatem patris, nec viderunt,quod verecunda patris texerunt. Quodam enimmodo passionem Christi velamento tegimus, idest, sacramento honoramus, eiusque mysterii ra-tionem reddentes, Iudæorum detractionem operi-mus. Vestimentum enim significat sacramentum,dorsa memoriam præteritorum: quia passionemChristi transactam celebrat Ecclesia, non adhucprospectat futuram.

Sem dicitur nominatus, quod nomen ex præsagioposteritatis accepit. Ex ipso enim patriarchæ,prophetæ et apostoli et populus Dei; ex eiusquoque stirpe et Christus cuius ab ortu solis usquead occasum magnum est nomen in gentibus.

Cham callidus interpretatur. Et ipse ex præsagiofuturi cognominatus. Posteritas enim eius eam te-rræ partem possedit quæ vicino sole calentior est.Unde et Ægyptus usque hodie Ægyptiorum linguaCham dicitur. Hic Iudaeorum designat imaginemqui Christi carnem atque mortem derident.

Iafeth latitudo interpretatur. Ex eo enim populusgentium nascitur. Et quia lata ex gentibus multi-tudo credentium, ab eadem latitudine Iafeth dic-tus est, qui conversatur in ecclesiis Israhelitarum.In his ergo tribus filiis Noe secunda origo sæculisurrexit, ut tres partes mundi a trium generationeimplerentur. Porro Sem in filiis suis Asiam etCham Libiam et Iafeth Europam possederunt. Inquibus etiam Ecclesia Christi Sanctæ Trinitatisfide plantanda præmonstrabatur.

Chanaan, filius Cham, interpretatur motus eorum.Quod quid est aliud nisi opus eorum? Pro motuenim patris, id est, pro opere eius maledictus est.Unde de sedibus suis eiectus filiis fratrum suorumterram possessionis suæ reliquit, posteritatem in-dicans Iudæorum, qui in passione Domini damna-tionis sententiam exceperunt, clamantes: Sanguiseius super nos et super filios nostros 6 . Ob quoda patria quasi ingrati per Romanos in ultionemsanguinis Christi expulsi, locum Sanctæ Ecclesiædederunt in qua verus cultus unius Dei perseveratin æternum.

Nebroth interpretatur tyrannus. Iste enim priorarripuit insuetam in populos tyrannidem, et ipseaggressus est adversus Deum impietatis ædificareturrim. Unde diabolum expressit, qui superbiæappetitu culmen divinæ celsitudinis appetivit di-cens: Ascendam super altitudinem nubium et erosimilis altissimo 7 .

6 Matth. XXVII7 Isai. XIV

Page 16: Rabano Mauro - De Universo

Heber interpretatur transitus. Æthimologia eiusmystica est quod ab eius styrpe transiret Deus,ne perseveraret in eis translata in gentibus gratia.Ex ipso enim sunt exorti Hebræi. Unde Heber,in cuius domo propria loquela remansit, cæterislinguis dispersis, Redemptorem nostrum insinuat.In cuius Ecclesia unitas fidei sine scismate perse-verat.

Falech interpretatur divisio. Cui pater proptereatale nomen inposuit quod tunc natus est quandoper linguas terra divisa est. Propter superbiamenim filiorum Adam, quæ semper inimica estsimplicitati atque unitati, divisio linguarum factaest; et propter humilitatem et mansuetudinemChristi et apostolorum eius linguarum diversitascoadunata est.

Melchisedech interpretatur rex iustus. Rex, quiapostea imperavit Salem; iustus pro eo quod discer-nens sacramenta Legis et Evangelii, non pecudumvictimas sed oblationem panis et calicis in sacri-ficum obtulit. Hic ergo in oblatione sua regnumChristi vel sacerdotium figuravit, cuius corporiset sanguinis sacramentum, id est oblatio panis acvini, in toto orbe offertur.

II

De patriarchis et cæteris eiusdem ætatishominibus

Abram primo vocatus pater videns populum prop-ter Israel scilicet tantum, postea appellatus estAbraham quod transfertur pater multarum gen-tium quod erat adhuc per fidem futurum. Gen-tium autem non habetur in nomine, sed subaudi-tur iuxta illud: Erit nomen tuum Abraham, quiaPatrem multarum gentium posui te 1 . Abrahamquippe triplicem habet significationem in semetip-so; primam salvatoris, quando relicta cognationesua venit in hunc mundum; alteram patris, quan-do immolavit unicum filium; tertiam vero quodfiguram gestat sanctorum qui adventum Chris-ti cum gaudio susceperunt. Tabernaculum enimillud Abrahæ ipsam Ierusalem habuit, ubi protempore prophetæ et apostoli habitaverunt, ubiet Dominus primum adveniens a credentibus sus-ceptus, ab incredulis in ligno suspensus est. Intribus autem viris qui venerunt ad illum Domininostri Iesu Christi pronuntiatur adventus. Cumquo duo angeli comitabantur, quos plerique Moy-sen et Elias accipiunt: unum priscæ legislatorem,qui per eamdem legem adventum indicavit; alium,qui in fine mundi venturus esse denuntiatur, etsecundum adventum Christi atque eius Evange-lium Iudæis prædicaturus. Unde et in monte dumdominus fuisset transfiguratus hi duo Moyses et

1 Gen. XVII

Elias cum eo ab apostolis visi sunt. Quod veroAbraham tres videns unum adoravit, Dominumscilicet Salvatorem ostendit, cuius iam adven-tus est præstolatus: iuxta quod etiam Dominusin Evangelio ait: Abraham quaesivit videre diemmeum, vidit et gavisus est 2 . Duas autem uxoresquas habuit Abraham, id est liberam et ancillam,apostolo docente, duo esse testamenta didicimus,ex quibus duo populi, hoc est Iudæorum et Eccle-siæ nati sunt.

Loth interpretatur declinans. Factis enim Sodo-morum non consensit, sed eorum inlicita car-nis incendia declinavit. Ipse igitur Loth fraterAbraham, iustus et hospitalis in Sodomis, qui exillo incendio, quod erat similitudo futuri iudicii,meruit salvus evadere, typum figurabat corporisChristi, quod in omnibus sanctis et nunc interiniquos atque impios gemit, quorum factis nonconsentit, et a quorum permixtione in sæculi fineliberabitur, illis damnatis supplicio ignis æterni.Uxor autem Loth eorum tenuit typum, qui pergratiam Dei vocati, postmodum retro respiciuntet ad ea quæ reliquerant redire contendunt. Dequibus ipse Dominus: Nemo, inquit, ponens ma-num suam super aratrum respiciens retro aptusest regno Dei 3 . Consequenter ipse Loth legis ges-tavit personam, de qua infidelitatis opera pariunt,qui etiam carnali intellectu utuntur.

Filiæ eius duæ Samariam significant Ierusalem-que, quæ fornicantur in lege per adulterium illici-tæ doctrinæ.

Moab interpretatur ex Patre et totum nomen æt-himologiam habet. Concepit enim eum primoge-nita filia de Patre. Significat autem Moab sa-pientiam sæcularem, de qua Dominus loquiturper prophetam: Perdam sapientiam sapientium etprudentiam prudentium reprobabo 4 . Quæ auc-torem sui sensum habet qui ex Dei conditionegeneratur. Videtur quidem de Patre nasci, quodinterpretatur Moab; sed qui adulter est et adver-sarius populi Dei de incestu et spelunca ac noctegeneratur.

Ammon cuius causa nomen redditur filius popu-li mei, sic derivatur ut ex parte ipse sit sermo.Ammon enim a quo dicti sunt Ammonitæ, vo-catur populus meus. Possumus iuxta tropologiamfilios Ammon intellegere, qui de Loth in speluncagenerati sunt semine, et generati in ebrietate etincestu, omnes hæreticos: de quibus dicit et Apos-tolus Iohannes: Ex nobis exierunt, sed non fueruntex nobis. Si enim fuissent ex nobis permansissentutique nobiscum 5 . Isti in declinatione orti sunt.Hoc enim Loth in lingua nostram vertitur: quia

2 Ioann. VIII3 Luc. IX4 Isa. XXIX5 I Ioann. II

Page 17: Rabano Mauro - De Universo

omnes simul inutiles facti sunt: non est qui faciatbonum non est usque ad unum 6 .

Sarai interpretatur princeps mea, eo quod essetunius tantummodo domus materfamilias. Posteacausa nominis inmutata ,ablata de fine i litte-ra, dicitur Sara id est princeps. Omnium quippegentium futura princeps erat, sicut et Dominuspollicitus fuerat ad Abraham: Dabo tibi ex Sarafilium et benedicam ei et erit in gente magna sedet reges populorum erunt ex eo 7 .

Agar interpretatur advena vel conversa. Fuit enimÆgyptia. Uxores autem Abraham Sarai et Agar,secundum Apostolum, duorum testamentorum utsupra diximus gestant figuram. Quarum una, hocest Sarai libera, Ecclesiam significans genuit popu-lum Christianum, qui secundum carnem non est,sed in libertatem vocatus est: qua libertate libera-vit eum Christus. Altera autem, hoc est Agar, an-cilla mater Ismaelis, qui interpretatur auditio Deisynagogam exprimit, quæ populum Iudæorum inservitutem generans non meruit hæreditatem ac-cipere cum filio liberæ, sed proiectus cum matrein deserto istius sæculi oberrat.

Isaac ex risu nomen accepit. Riserat enim paterquando ei promissus est, admirans in gaudio. Risitet mater, quoniam per illos tres viros promissusest, dubitans in gaudio. Ex hac ergo causa nomenaccepit. Isaac interpretatur enim risus. Quis ergoin Abraham, ut prædictum est, per immolationemfilii sui figurabatur nisi Pater excelsus? quis inIsaac nisi Christus? Nam sicut Abraham unicumet dilectum filium Deo victimam obtulit, ita Do-minus unigenitum filium suum pro nobis omnibustradidit; et sicut Isaac ipse sibi ligna portavitquibus erat inponendus, ita et Christus gestavitin humeris lignum crucis suæ, in quo erat crucifi-gendus. Duo autem servi illi dimissi, et non per-ducti ad locum sacrificii, Iudæos significabant, quicum serviliter viverent et carnaliter saperent, nonintellegebant humilitatem Christi. Ideo quia nonintellegebant passionem Christi non perveneruntad locum sacrificii; sed illud, quod figuratum estin Isaac, transgestum est ad arietem quia Christusovis. Ipse enim filius, ipse aries, agnus: filius quianatus; aries, quia immolatus. Sed quid est quodin vepribus hærebat aries ille cornibus, nisi quodChristus a Iudæis spinis est coronatus et ad ex-tremum in ligno crucis est confixus? De quo scrip-tum est: Cornua sunt in manibus eius 8 . Huicper servum Abrahæ desponsata est Rebecca, quæinterpretatur patientia sive quæ multum acceperit:quia per priscam legem quam ipse servus designat,prophetarum oraculis Domino Nostro Iesu Christosponsa Ecclesia præparata est, quæ copiosam Spi-ritus Sancti gratiam accipiens, patienter promissa

6 Psal. XIII7 Gen. XVII8 Hab. III

futuræ patriæ expectat. Huius autem filii fueruntEsau et Iacob.

Esau autem trinomius est, et ex propriis causisvarie nuncupatur. Dicitur enim Esau, id est rufus,ob coctionem scilicet rufæ lentis ita appellatus,cuius edulio primogenita perdidit. Edom autemob ruborem corporis dictus est, quod Latine san-guineus dicitur. Seir vero quod fuerit hispidus etpilosus. Quando enim natus est, totus sicut pellispilosus erat; atque idem tribus nominibus appella-tur. Esau, id est rufus; Edom, id est sanguineus;Seir, id est pilosus, quia non habuit lenitatem. Hicsignificat populum Iudæorum in Christo et prop-hetis impia persecutione sanguineum et rufum etpilosum, tegmine peccatorum horribilem.

Iacob autem, qui interpretatur subplantator, sivequod in ortu plantam nascentis fratris adprehen-derit, sive quod postea fratrem arte deceperit.Unde et Esau dixit: Iuste vocatum est nomen eiusIacob: subplantavit enim me in altera vice 9 . Istequidem Israel, vir videns Deum. Tunc enim hocnomen accepit quoniam tota nocte luctatus vicitin certamine angelum, et oriente lucifero benedic-tus est. Inde propter visionem Dei Israel appella-tus est, sicut et ipse ait: Vidi Dominum et salvafacta est anima mea 10 . Hic autem Christumdemonstrat, sive populum gentium, qui Dei Patrisbenedictione prælatus est priori populo Iudæo-rum. Isti autem duo filii Rebeccæ duos populos,ut diximus, significant, synagogæ et Ecclesiæ. Etquomodo plebs Iudæorum tempore maior servitminori populo Christianorum, sic quidem et insingulis nobis hoc dici potest quod duæ gentes etduo populi sint intra nos, vitiorum scilicet atquevirtutum. Sed iste minor est ille maior. Semperenim plures sunt mali quam boni et vitia nu-merosiora sunt virtutibus; sed tamen et in nobisgratia Dei populus populum superat, et maiorservit minori. Servit et enim caro spiritui et vi-tia virtutibus cedunt. Isaac ergo portat imaginemDei Patris, Rebecca Spiritus Sancti, Esau popu-li prioris et diaboli, Iacob Ecclesiæ et Christi.Senuisse Isaac consummationem orbis ostendit;oculi illius caliginasse, fidem perisse de mundo,et religionis lumen ante eum neglectum esse signi-ficat. Quod filius maior vocatur, acceptatio legisest Iudæorum. Quod escas eius atque capturamdiligit pater, homines sunt ab errore salvati, quosper doctrinam iustus quisque venatur. Quod Isaacde maioris filii sui venatione vesci concupiscit,significat quod omnipotens Deus Iudaici populibona operatione pasci desideravit. Sed illo tar-dante minorem Rebecca subposuit, quia dum Iu-daicus populus bona opera foris quærit, gentilempopulum mater gratia introduxit ut omnipotentiPatri cibum boni operis offerret, et benedictio-

9 Gen. XXVII10Gen. XXXII

Page 18: Rabano Mauro - De Universo

nem maioris fratris acciperet. Qui eosdem cibosex domesticis animalibus præbuit, quia gentilispopulus placeret Deo exterioribus sacrificiis nonquaerens per vocem prophetæ dicit: In me sunt,Deus, vota tua, quæ reddam laudationes tibi? 11

Quod idem Iacob manus ac brachia et collumhædinis pellibus texit, hoc est, gentilis populus,dum se peccatorem confiteri non erubescit, carnisin se peccata mactavit. Quod vestimentis fratrismaioris induitur, hoc est, quod Sacræ Scriptu-ræ præceptis quæ maiori populo data fuerant,in bona operatione vestitus est, et eis minor indomo utitur; quæ maior foras exiens intus reliquit,quæ ille Iudaicus populus habere non potuit, dumsolam in eis litteram attendit. Quod Isaac eum-dem filium nescit quem benedicit, hoc est, quodde gentili populo Dominus per Psalmistam dicit:Populus quem non cognovi serviet mihi 12 . Quodpræsentem non vidit et tamen quæ ei in futuroeveniant vidit significat quod omnipotens Deusper prophetas suos prædiceret gentilitati gratiamprærogandam, quam ei et in presenti per speciemnon ostendit quia tunc ea in errore reliquit; ettamen quia hanc quandoque collecturus erat, perbenedictionis gratiam prævidit.

Igitur Esau post benedictionem patris, invidiæ sti-mulus concitatus, necem fratri suo Iacob fraudu-lenter excogitat. Hoc nimirum et Iudaicus populusin Christo præmeditatus, non solum Dominumpatibulo crucis tradidit, verum etiam credentes inillo usque ad effusionem sanguinis persecutus est.Iacob autem dolos fugiens fratris, relicta domo pa-tria vel parentibus, vadit in regionem longinquam,ut acciperet sibi uxorem. Non aliter Christus re-lictis parentibus secundum carnem, id est, populoIsrael et patria, id est Ierosolima et omnibus regio-nibus Iudaeæ, abiit in gentes, accipiens sibi indeEcclesiam, ut impleretur quod dictum est: Vocabonon plebem meam, plebem meam, et non dilectam,dilectam. Et erit in loco ubi dictum est non plebsmea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi 13 14 .

Pergente autem Iacob in Mesopotamiam venit inlocum ubi nunc Bethel vocatur. Et posuit subcapite suo lapidem magnum et dormiens viditscalam subnixam innitentem cœlo et angelos Deiascendentes et descendentes. Hoc viso evigilavitunxitque lapidem dicens: Vere hic domus Dei estet porta cœli 15 . Et his dictis discessit. Somnusiste Iacob mors sive passio est Christi. Lapis ad ca-put eius qui nominatim quodammodo dictus est,etiam unctus Christus significatur: Caput enim

11Psal. LV12Psal. XVII13Ose. II14Vulgata: Et erit numerus filiorum Israel quasi arena

maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit:

in loco, ubi dicebatur eis: ”Non populus meus vos”, dicetur

eis: ”Filii Dei viventis”. N.E.15Gen. XXVIII

viri Christus est 16 . Quis enim nescit Christumab unctione appellari? Domus autem Dei quia ibinatus est Christus in Bethleem porta vero cœli,quia ibi in terram descendit, ibi iterum ad cœlumconscendit. Erectio autem lapidis resurrectio Ch-risti est. Porro scala Christus est qui dixit: Egosum via 17 . Per hanc ascendebant et descende-bant angeli in quibus significati sunt evangelistæpraedicatores Christi, ascendentes utique cum adintellegendam eius supereminentissimam divinita-tem excedunt universam creaturam, ut eum inve-niant in principio verbum Domini, per quem factasunt omnia; descendentes autem ut eum inveniantfactum ex muliere, factum sub lege ut eos qui sublege erant redimeret 18 . In illa enim scala a terrausque in cœlum erecta, id est, a carne usque adspiritum, quia in illo carnales proficiendo, velutascendendo, spiritales fiunt: ad quos lacte nutrien-dos etiam ipsi spiritales descendunt quodammo-do, cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus,sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in capitesuo, ipse deorsum in corpore suo, id est, Ecclesia.Ipsum ergo scalam intellegimus, quia ipse dixit:Ego sum via 19 . Ad ipsum ergo ascenditur, utin excelsis intellegatur; et ad ipsum descenditur,ut imbribus suis parvulis nutriatur; et per illum seerigunt ut eum sublimiter expectent; per ipsum seetiam humiliant ut eum sublimiter ac temperanteradnuntient.

Nunc autem quid iterum significaverint quattuoruxores Iacob quarum duæ liberæ, duæ ancillæfuerunt, est dicendum. Vidimus enim Apostolumin libera et in ancilla quas habebat Abraham duotestamenta intellegere; sed ibi in una et una fa-cilius apparet quod dicitur. Hic autem duæ suntet duæ; deinde ibi ancillæ filius exhæredatur. Hicvero ancillarum filii simul cum filiis liberarumterram promissionis accipiunt. Unde hic proculdu-bio aliquid significat quamquam enim duæ liberæuxores Iacob ad Novum Testamentum, quod in li-bertate vocati sumus, existimentur pertinere. Nontamen frustra duæ sunt nisi quia duæ vitæ nobisin Christi corpore prædicantur. Una temporalis inqua laboramus alia æterna in qua dilectionem Deicontemplabimur.

Lia namque interpretatur laborans. Rachel autemvisus, sive principium sive verbum. Actio ergohuius vitæ, in qua vivimus ex fide, laboriosaest in operibus et incerta; quo exitu perveniatad utilitatem eorum quibus consulere volumus.Ipsa est Lia, prior uxor Iacob ac per hoc etinfirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationesenim mortalium timidæ, et incertæ providentiænostræ 20 . Spes vero æternæ contemplationis Dei,

16 I Cor. XI17 Ioann. XIV18Gal. IV19 Ioann. XIV20Sap. IX

Page 19: Rabano Mauro - De Universo

habens certam intellegentiam veritatis, ipsa estRachel. Unde etiam dicitur: Bona facie et pulchraspecie 21 . Hanc enim amat omnis pie studiosus,et propter hanc servit gratiæ Dei quia peccatanostra et si fuerint sicut phœnicium tamquam nixdealbabuntur 22 .

Laban quippe interpretatur dealbatio: cui servivitIacob propter Rachel. Neque enim se quisque con-vertit sub gratia remissionis peccatorum servireiustitiæ, nisi ut quiete vivat in verbo, ex quovidetur principium quod est Deus.

Bala quippe ancilla Rachel interpretatur invete-rata. De veteri quippe vita, carnalibus sensibusdedita corporeæ cogitantur imagines, etiam cumaliquid de spiritali et incommutabili substantiadivinitatis auditur.

Suscipit et Lia de ancilla sua filios amore ha-bendi numerosioris prolis accensa. Invenimus au-tem Zelfam ancillam eius interpretari os dicens.Qua propter hæc ancilla illos figurat quorum inprædicatione fidei evangelicæ os erat, et cor nonerat. De quibus scriptum est: Populus hic labiisme honorat, cor autem eorum longe est a me23 . De quibus Apostolus dicit: Qui prædicas nonfurandum furaris? 24 Verumtamen ut etiam perhanc conditionem libera illa uxor Iacob laboransfilios hæredes regni suscipiat. Ideo Dominus dicit:Quæ dicunt facite, quæ autem faciunt facere nolite25 . Unde et Apostolus: Sive, inquit, occasione siveveritate Christus adnuntietur: et in hoc gaudeosed et gaudebo 26 ; tamquam et ancilla parientede prole numerosiore lætatur.

Servitus itaque ipsa Iacob septem annorum produabus uxoribus huius vitæ præsentis tempussignificat, quia per septem dies evoluitur; in quaDominus formam servi accepit, factus obedienspaternæ voluntate usque ad mortem. Ille enim proovibus servivit; et Dominus noster ait: Non venitfilius hominis ministrari sed ministrare 27 . Illeoves pavit. Et Dominus in Evangelio dicit: Egosum pastor bonus 28 ; ille mercedis lucro variumsibi pecus abstulit. Christus diversarum gentiumvarietatem sibimet congregavit. Ille tres virgasamputatis, corticibus in alveis aquarum opposuit,ut in earum contemplatione multiplicarentur eiusoves; et Dominus noster in aqua baptismatis triumpersonarum nomina, Patris et Filii et SpiritusSancti, populo fideli proposuit ut quisquis hocpleno corde perspexerit, efficiatur ovis Dei.

21Gen. XXIX22 Isa. I23 Isa. XXIX24Rom. II25Matth. XXIII26Phil. I27Matth. XXII28 Ioann. X

Post longam igitur servitutem quam Iacob apudsocerum suum pro uxoribus vel pro mercede susti-nuit, præcepit ei Deus ut reverteretur ad patriamsuam. Tunc, ignorante socero suo, cum uxoribussuis properavit. Laban autem consecutus est eumin monte Galaad cum furore, atque idola quæRachel furaverat apud eum requisivit, nec rep-perit. Quid ergo sibi hoc ipsum figuraliter velit,videndum. Dum enim Laban superius aliam ge-rat personam, nunc tamen diaboli typum figurat.Laban quippe interpretatur dealbatio. Dealbatioautem diabolus non inconvenienter accipitur, quiacum sit tenebrosus ex merito transfigurat se velutangelum lucis 29 . Huic servivit Iacob, id est, exparte reproborum Iudaicus populus ex cuius carneincarnatus Dominus venit. Potest etiam per La-ban mundus hic exprimi. Qui cum furore Iacob se-quitur, quia electos quosque, qui Redemptoris nos-tri membra sunt, persequendo opprimere conatur.Huius filiam, id est, seu mundi, sive diaboli, Iacobabstulit cum Christus sibi Ecclesiam coniunxit.Quam et de domo patris abstulit, quia ei perprophetam dicitur: Obliviscere populum tuum etdomum patris tui 30 . Quid vero in idolis, nisiavaritia designatur? Unde et per Paulum dicitur:Et avaritia quæ est idolorum servitus 31 . Labanergo veniens apud Iacob idolum non invenit, quiaostensis mundi thesauris diabolus in Redemptorenostro vestigia concupiscentiæ terrenæ non reppe-rit; sed quæ Iacob non habuit ea Rachel sedendocooperuit.

Per Rachel quippe, quæ Dei ovis dicitur, Ec-clesia figuratur. Sedere autem est humilitatempøenitentiæ appetere sicut scriptum est: Surgitepostquam sederitis 32 . Rachel ergo idola sedendooperuit, quia sancta Ecclesia Christum sequensvitium terrenæ concupiscentiæ per humilitatempœnitentiæ cooperuit. De hac coopertione vitio-rum per prophetam dicitur: Beati quorum remissæsunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata 33 .

Sumpsit autem Iacob lapidem et constituit eumtitulum, et cetera. Mystice autem inter fideles tamIudæos quam gentes testis est lapis eminens insimilitudinem Christi, et acervus lapidum, qui estmultitudo credentium. Vir enim, qui cum Iacobluctatus est, typum Christi evidentissime gesserat.Cui tamen ideo prævaluit Iacob, utique volenti, utmysterium figuraret passionis Domini. Ubi visusest Iacob in Iudæorum typo, hoc est, in corporissui sobole prevaluisse Deo, et quasi cum infirmo,ita cum carne eius luctamen inire, et invalescerein passione eius, sicut scriptum est cum dicerent:Crucifige. Et tamen Iacob ab eodem angelo bene-dictionem, quem victor superaverat, impetravit.

29 II Cor. XI30Psal. XLIV31Col III32Psal. CXXVI33Psal. XXXI

Page 20: Rabano Mauro - De Universo

Cuius nominis impositio utique benedictio fuit.Interpretatur autem Israel videns Deum, quoderit in fine premium sanctorum omnium. Porrotetigit illi idem angelus latitudinem femoris etclaudum reddidit; sicque erat unus atque idemIacob benedictus et claudus : benedictus in hisqui in Christum ex eodem populo credideruntatque in infidelibus claudus. Nam in femoris nervovalitudo generis et multitudo est. Plures quippesunt in stirpe, qui degenerentes a fide patrum eta præceptis auctoris sui deviantes, in errore suisemitis claudicant. De quibus prophetice prædic-tum est: Et claudicaverunt a semitis suis 34 . Quitamen populus post tactis sibi viribus non solumclaudicat sed et torpescit ne ultra iam generarefilios possit. Denique quod adiecit idem patriarchavidisse se Deum facie ad faciem, cum superiusvirum secum narrat fuisse luctatum, id significatquia idem Deus homo erat futurus, qui cum Iacobpopulo luctaretur.

Dina, quæ transfertur in causam; iurgii enim inSicimis causa exstitit. Hæc quippe, ut mulieresvideret extraneæ regionis, egreditur, quando una-quæque mens, sua studia neglegens, actiones alie-nas curans, extra habitum atque extra ordinemproprium evagatur. Quam Sichem terræ princepsopprimit, quia videlicet intentam curis exteriori-bus diabolus corrumpit. Et adglutinata est animaeius cum ea 35 , quia unitam sibi per iniquitatemrespuit; et quia cum mens a culpa resipiscit, af-ficitur; atque amissum flere conatur, tristemqueblanditiis falsæ spei delinit. Zelus quem habue-runt filii Iacob in ulciscendo stupro sororis suæ,moraliter commonet pastores fidelium quatenushabeant curam animarum sibi commissarum, neviolenter aut corporali delicto aut fornicationespiritali polluantur; paratique sint ipsi semper, se-cundum Apostolum, ulcisci omnem inobedientiamresistentem veritati atque excommunicationis gla-dio feriant stupratorem, ne pro tanto commissoimpunitus evadat.

Ruben, primogenitus Israelis, qui interpretaturvisionis filius; sic enim quando eum peperit Lia,vocavit nomen eius Ruben dicens: Quia vidit Deushumilitatem meam 36 , populum significat Iudæo-rum, qui Deum quodammodo vidit, hoc est, agno-vit per acceptionem legis; sed violavit cubile DeiPatris, quando carnem, quam sibi Christus asci-verat, confixit in patibulo crucis. Aliter significatelectum populum ex Iudæis cui divina miseratiocontulit ut qui Dominum negando et crucifigen-do æternæ morti seipsum addixerat, compunctusad prædicationem sanctorum apostolorum, errorissui pœnitentiam ageret et ex fide viveret.

34Psal. XVII35Gen. XXXIV36Gen. XXIX

Simeon qui interpretatur auditio; sic enim dixitLia, quando peperit eum: Quia exaudivit me Deus37 . Hic scribas designat Iudæorum qui acceperuntquidem vocem Dei, præcepta legis sibi tradentemsed in furore suo occiderunt prophetas, et in dolo-re suo suffoderunt fixuris clavorum Christum fir-missimum murum in quo credentes stabili roborecommuniantur.

Levi, qui interpretatur additus, auctor et figuraest principum sacerdotum qui Dominum crucifixe-runt. Aliter Levi significat chorum apostolicum etuniversum martyrum exercitum necnon et caputmartyrum; omnique ordini perfectorum ista di-cuntur, qui perfectionem caritatis morientes, proDomino impleverunt; et abrenuntiantes omnibus,culmen doctrinæ evangelicæ assecuti sunt. Tam-quam veri Levitæ non habentes partem in terrased cum propheta dicentes: Dominus pars heredi-tatis meæ 38 . Unde Moyses in benedictione Leviad Dominum ait: Perfectio tua et doctrina tuaviro sancto tuo, quem probasti in temptatione etiudicasti ad aquas contradictionis 39 . Temptatusest enim iste vir sanctus, ut Apostolus ait: Peromnia secundum similitudinem excepto peccato40 . Sed maximam ei tunc diabolus temptationemintulit, cum in eius necem Iudæorum animos tantaobstinatione excitavit, ut omnes una voce dice-rent: Sanguis eius super nos et super filios nos-tros 41 . Aquæ enim contradictionis populi suntIudæorum, qui inundatione persecutionum contraChristum et sanctos eius surrexerunt.

Iuda confessio dicitur, quia quando eum peperitLia, laudem Domino retulit dicens: Nunc superhoc confitebor Domino 42 , id est, gratias ago.Hic significat Christum qui in cubile sepulchri,quasi leo securus, quodam corporis somno quievit,devictoque mortis imperio post triduum surrexit;qui contra adversarias potestates in cruce confli-gens, sanctam Ecclesiam, quam de gentibus uni-versis ad se vitem veram colligens vino sanguinissui lavavit, cunctis hostibus superiorem fecit.

Isachar, qui interpretatur merces. Hoc autem ideoquia mandragoris filii sui Ruben introitum viri,qui Racheli debebatur ad se emerat Lia. Unde etdum natus esset dixit Lia: Dedit Deus mercedemmeam 43 . Hunc pater Iacob in benedictione suaasinum fortem nuncupavit 44 subponentem hu-merum suum ad portandum, quia in labore terræet vehendis ad mare quæ in finibus suis nasceban-tur, plurimum laboravit. Significat autem Eccle-siam de gentibus, quæ subiecit humerum suum ad

37Gen. XXIX38Psal. XV39Deut. XXXIII40Heb. IV41Matth. XXVII42Gen. XXIX43Gen. XXX44Gen. XLIX

Page 21: Rabano Mauro - De Universo

crucis onus portandum et ad implendum mandataChristi qui dixit: Iugum enim meum suave et onusmeum leve est 45 .

Zabulon vero, qui interpretatur habitaculum prop-terea quia Lia iam secura de cohabitatione Iacobdixit: Habitavit mecum vir meus 46 . Hic eandemEcclesiam significat quæ secus fluctus huius vitæinhabitans omnes temptationes et turbines sæculi.Et in doctoribus suis ad montes virtutum, lau-des Domino referendas, convocat populos omniumgentium.

Neptalim quoque qui interpretatur conversavit mevel dilatavit me vel certe implicuit me. De conver-sione sive comparatione causa nominis eius est.Unde et dicit Rachel, cum eum peperisset ancillaeius Lia [Bala]: Comparavit me Deus cum sororemea et invalui 47 . Cui dixit pater in benedictionesua: Neptalim cervus emissus, dans eloquia pulch-ritudinis 48 . Sive Neptalim ager irriguus. Utrum-que enim significat Hebræum verbum aila. Signi-ficat autem quod aquæ calidæ in ipsa nascunturtribu; sive quod supra lacum Genesar fluento Ior-danis esset irriguus. Hebræi autem volunt propterTyberiadem, quæ legis videbatur habere notitiam,agrum irriguum et eloquia pulchritudinis prophe-tari. Cervus autem emissus temporaneas fruges etvelocitatem terræ uberioris ostendit; sed melius siad doctrinam Salvatoris cuncta referamus : quodibi vel maxime docuerit Salvator quod in Evan-gelio quoque scriptum est. Aliter autem exprimitomnes sanctos prædicatores qui instar cervorumtransilientes ad superna se erigunt cunctisque cre-dentibus doctrinæ eloquia conferunt.

Dan qui interpretatur iudicium. Bala enim cumeum peperisset dixit Rachel domina eius: Iudi-cavit me Dominus, et exaudiens dedit mihi fi-lium: causam nominis expressit. Hic iuxta prop-hetiam Iacob coluber in via, cerastes in semita49 esse dicitur. Dicant quidam Antichristum perhæc verba prædici de ista tribu futurum, proeo quod hoc loco Dan et coluber asseritur etmordens; et unde inter tribus Israel primus Danad aquilonem castrametatus est, significans illumqui se in lateribus aquilonis sedere dicit; et dequo figuraliter propheta dicit: A Dan auditus estfremitus equorum 50 qui non solum coluber sedetiam cerastes vocatur. Cerata enim Græce cornuadicuntur. Serpens ille cornutus esse perhibeturper quem digne Antichristus asseritur qui contravitam fidelium cum morsu pestiferæ prædicationisarmabitur etiam cornibus potestatis. Quis autemnesciet semitam angustiorem esse quam viam. Fit

45Matth. XI46Gen. XXX47Gen. XXX48Gen. XLIX49Gen. XLIX50 Ier. VIII

ergo coluber in via, quod in pæsentis vitæ latitudi-ne eos ambulare provocat, quibus quasi parcendoblanditur; sed mordet, quod eos quibus libertatemtribuit, erroris sui veneno consumit. Fit iterumcerastes in semita, quia quos fideles reperit, etesse inter angusta itinera præcepti cœlestis cons-tringere videt, non solum nequitia callidæ per-suasionis impetit, verum etiam terrore potestatisperimit in persecutionis angore. Post beneficiafictæ dulcedinis exercet cornua potestatis. In quoloco equi nomine hunc mundum insinuant, quodper elationem suam in cursu labentium tempo-rum spumat; et quod Antichristus extrema mundiapprehendere nititur. Cerastes iste equi ungulasmordere perhibetur. Ungulam quippe equi morde-re est extrema sæculi feriendo contingere, ut cadatascensor eius retro: quia quisquis in iniquitatibusdignitate mundi extollitur, retro cadere dicitur.Dicit enim Moyses in benedictione Dan: Catulusleonis fluit largiter de Basan 51 . Leo enim for-titudinem Christi figuram gerit. E contrario veroper ferocitatem significat diabolum. Antichristusergo filius est ferocis diaboli. Hic largiter fluet deBasan, quia plenus est confusione. Basan eniminterpretatur confusio sive pinguedo vel bruchus.Pinguedo enim hic nimietatem significat suæ ava-ritiæ atque luxuriæ. Bruchi autem similitudinemhabet in hoc quod sicut bruchus herbæ ita ipsevirtutum devastat formositatem.

Gad ab adventu seu procinctu vocatus est. Quandoenim peperit eum Zelfa dixit domina eius Lia:Infortunata, id est quod dicitur, in procinctu veleventu. Dicit enim de illo in benedictione paterIacob: Gad accinctus prœliabitur ante eum, et ipseaccingetur retrorsum 52 . Totum autem illud est,quod ante Ruben et dimidiam tribum Manasse adfilios quos trans Iordanen in possessione dimiserat,post quattuordecim annos revertens, prœlium ad-versum eos gentium vicinarum grande repperit,et victis hostibus fortiter dimicaret. Lege librumIesu Nave et Paralipomenon. De quo Moyses ait:Benedictus in latitudine Gad; quasi leo requievit,cepitque brachium et verticem et vidit principatumsuum, quod in parte sua doctor esset repositus; quifuit cum principibus populi et fecit iustitias Do-mini, et iudicium suum Israel 53 . In benedictioneGad videtur Moyses prædicere secundum histo-riam, potentiam virorum fortium vel iudicum quide illa tribu fuerunt: sicut fuit Iephtæ inter ceterosiudices valde clarus et nobilis actu. Secundumallegoriam vero Gad qui interpretatur accinctus,figuram tenet Domini Iesu Christi qui adversusnequitias spiritales pugnaturus, in infirmitate car-nis nostræ virtute divinitatis suæ præcinctus ap-paruit. Qui in latitudine benedictus est, cum nonsolum ex Iudæis, sed ex omnibus etiam nationibus

51Deut. XXXIII52Gen. XLIX53Deut. XXXIII

Page 22: Rabano Mauro - De Universo

amplissimum a Patre in toto orbe regnum acce-pit, impleto quod propheta prædixerat: Ab ortuenim solis usque ad occasum magnum est nomenmeum et horribile in gentibus 54 . Quia vero perhumilitatem passionis ad tantam excrevit gloriamcelsitudinis, apte de eius morte subiungitur: Qua-si leo requevit: cepitque brachium et verticem, etcætera 55 . In requietione enim leonis, potestas ex-primitur ipsius Salvatoris, qui brachio fortitudinissuæ potestates mundanas religioni suæ inclinavit.Subiectis quippe sibi regnis et gentibus univer-sis principatus eius potentia claruit. Ipse enimapostolis, principibus scilicet populi Dei, toto orbeEvangelium prædicantibus adiutor et cooperatorubique fuit, dicente evangelista: Illi autem profectiprædicaverunt ubique, Domino cooperante et ser-monem confirmante sequentibus signis 56 .

Aser, qui interpretatur beatus; quia dum eum pe-perisset Zelfa dixit Lia: Beata ergo, et beatificantme mulieres 57 . Hic demonstrat Dominum IesumChristum, cuius panis pinguis est in ore creden-tium , quia et delicias præbet regibus, hoc est, cor-poris sui et sanguinis sacramenta dat sanctis quirite reges dicuntur, quoniam bene semetipsos velsibi subditos regunt. Hic secundum prophetiamMoysi est benedictus in filiis, et placens fratribussuis, cum credentes in eum et per eius gratiamrenascentes universum orbem sui similitudine re-pleverunt; et fratribus, hoc est, apostolis et sanctisgratiam suæ dilectionis ita tribuit ut legis cæri-monias spernerent, et suscepta evangelica veritategauderent et exultarent quoniam digni habiti suntpro nomine eius contumeliam pati 58 . Cunctis-que fidelibus prædicarent, dicentes Omne gaudiumexistimate cum in temptationes varias incideritis59 . Unde autem tanta in eis sit abundantia ca-ritatis Christi exponitur figurate dum subditur:Tinguit in oleo pedem suum 60 . Ascendens quip-pe in cœlum, caput nostrum Dominus Christuschorum apostolicum cuius consona prædicationeuniversum mundum erat peragraturus, quasi pe-dem in terra adhuc consistentem, oleo SpiritusSancti copiosissime unxit; ex quo concepta virtutenullo labore deficeret, sed inmarcescibilis sempergaudii alacritate polleret, cui etiam incorrupti-bilis calciamenti præstitit munimentum, de quosequitur: Ferrum et aes calciamentum eius. Cuiusdies iuventutis ita fiunt, ut senectutis; quia corpuseius quod est Ecclesia in primordio fidei floruitvirtutibus, sapientia viguit, miraculis coruscavit.Sic et in fine sæculi in electis perseverat vigor fideiet ardor caritatis usque in finem. Hic rectissimusest ascensor cœli, quia supra omnes virtutes cœ-

54Malach. I55Deut. XXXIII56Marc. XVI57Gen. XXX58Act. V59Jac. I60Deut. XXX

lestes et potestates angelicas post resurrectionemsuam ascendit et sedet ad dexteram Patris 61 .Magnificentia eius discurrunt nubes 62 . Doctoresvidelicet et prædicatores Evangelii in toto orbedisseminant verbum Dei. Cuius sunt brachia sem-piterna Ibid.): quia cunctis hostibus victoria eiusfit perpetua. Qui eiciet a facie sua inimicum dia-bolum, et dicit: Conterere quando novissima inimi-ca destruetur mors, et electi omnes inmortalitateet incorruptione vestiti triumphantes intrabunt inregnum æternum.

Ioseph ab eo quod sibi aliud additamentum op-taverat mater, vocavit augmentum. Hunc PharaoSephaneth appellavit, quod Hebraice abscondito-rum repertorem sonat, pro eo quod obscura som-nia revelavit, eique sterilitatem prædixit. Tamenquia hoc nomen ab Ægyptio ponitur, ipsius lin-guæ debet habere rationem. Interpretatur ergoSephaneth Ægyptio sermone Salvator mundi eoquod orbem terræ ab imminente famis excidioliberaret. Quod autem Ioseph a fratribus vendi-tus in Ægypto sublimatur, redemptorem nostrumsignificat a populo Iudæorum in manibus perse-quentium traditum et nunc in gentibus exalta-tum. Cui pater in benedictione sua ait: Filiusaccrescens et decorus aspectu. Filiæ discurreruntsuper murum sed exasperaverunt eum et iurgatisunt, invideruntque illi, habentes iacula et cetera63 . Hæc prophetia post passionem Domini pa-ternæ vocis imaginem prætulit, quia redeuntemin cœlum post victoriam Christi Pater alloquiturdicens: Filius accrescens Ioseph. Filius accrescensutique in gentibus, quia cum ob incredulitatemsynagogæ populum reliquisset, innumeram sibiplebem Ecclesiæ ex omnibus gentibus ampliavit.Quod et David cecinit dicens: Reminiscentur etconvertentur ad Dominum universi fines terræ64 . Filius accrescens et decorus aspectu. Omnesenim superat illius pulchritudo iuxta quod de ip-so in Psalmis canitur: Speciosus forma præ filiishominum 65 . Filiæ discurrerunt super murum, idest Ecclesiæ, quæ crediderunt in Christum. Hæsuper soliditatem fidei quasi super murum amorepulchritudinis Christi accensæ discurrunt, ut ve-rum sponsum per contemplationem aspiciant etosculo caritatis illi copulentur atque adhæreant.Sed obiurgati sunt eum, quando falsis testimoniiscalumniantes sanctum Deum opprimere synago-gæ populi cogitaverunt. Inviderunt illi habentesiacula. Neque enim quisquam in Ioseph coniecitsagittas, vel aliquod vulneris telum, sed hoc spe-cialiter evenit in Christum. Sedit in forti arcuseius. Christus enim arcum suum et arma posuit inDeo qui fortis est propugnator. Cuius virtute con-

61Eph. I62Deut. XXXIII63Gen. XLIX64Psal. XXI65Psal. XLIV

Page 23: Rabano Mauro - De Universo

cidetur omnis nequitia perfidorum. Et dissolutasunt vincula brachiorum eius, quibus fratres eumvinctum ad Pilatum duxerunt, vel quibus eumsuspensum in ligno crucifixerunt. Rescissa suntenim per manum omnipotentis Iacob, hoc est, permanum omnipotentis Dei Iacob, ex cuius femoreipse Dominus bonus pastor egressus est, lapis etfirmitas credentium in Israel. Deus patris tui eritadiutor tuus. Quis adiuvit filium nisi solus DeusPater, qui dixit: Iacob puer meus, suscipiat eumanima mea; et omnipotens benedicet tibi benedic-tionibus cœli desuper, benedictionibus abyssi ia-centis deorsum. Universa enim subiecit ei, cœlestiaper benedictionem cœli, et terræ per benedictio-nem abyssi iacentis deorsum, ut omnibus angeliset hominibus dominaretur. Benedictionibus ube-rum, id est, sive duorum testamentorum, quorumaltero nuntiatus est, altero demonstratus; sive be-nedictionibus uberum Mariæ, quæ vere benedictaerant, quia iisdem sancta virgo de se potum lactisimmulsit. Unde et illa mulier in Evangelio ait:Beatus venter qui te portavit et ubera quæ suxisti66 . Benedictionibus uberum et vulvæ. Etiam hicbenedicitur et vulva eiusdem matris; illa utiquevirginalis, quæ nobis Christum dominum edidit.De qua per Ieremiam prophetam dicitur: Prius-quam te formarem in utero, novi te; et antequamexires de vulva sanctificavi te 67 . Benedictionespatris tui confortatæ sunt in te benedictionibuspatrum tuorum. Benedictiones, inquit, Patris tuicœlestis, quæ datæ sunt tibi, a summo cœli etabyssi confortatæ sunt, id est, prævaluerunt be-nedictionibus patrum tuorum. Ultra omne enimsanctorum meritum patriarcharum convaluit be-nedictio omnipotentis Patris in Filio, ita ut einullus sanctorum æquetur. Donec veniret deside-rium collium æternorum. Colles isti sunt sanctiqui Christi adventum prophetantes magno cumdesiderio incarnationem eius expectaverunt. Dequibus Dominus dicit: Quia multi iusti et prop-hetæ cupierunt videre quæ videtis 68 . Hi ergosancti dicti sunt colles propter excellentiam sanc-titatis. Qui etiam æterni vocantur, quia vitamconsequuntur æternam, nec intereunt cum mun-do, sed esse creduntur æterni. Fiant in capiteIoseph. Omnes scilicet benedictiones istæ supercaput Christi ponuntur, quas incarnatus accepit.Et super verticem Nazaræi, de quo scriptum est:Quoniam Nazaræus vocabitur 69 , id est, sanctusDei. Inter fratres suos, quia ipse est caput omniumeminens, universorum sanctorum videlicet, quosetiam et fratres vocat in Psalmis.

Beniamin, qui interpretatur filius dexteræ, quodest virtutis. Nam mater eius moriens vocaveratnomen eius Benoni, id est filius doloris mei. Pater

66Luc. XI67 Ierem. I68Luc. X69Matth. II

autem hoc mutavit, filium dexteræ nominans. Be-niamin autem Pauli apostoli imaginem prætulitquia et minimus apostolorum fuit et de tribu eiusascendit. Iste est lupus rapax, mane persecutordiripiens, vespere doctor pascens. Quod autemdixit Moyses in benedictione Beniamin: Amantis-simus Domini habitabit confidenter; in eo quasiin thalamo tota die morabitur et inter humerosillius requiescet 70 , videtur quidem secundum his-toriam tangere, quod Beniamin a patriarcha simulet propheta spiritu Dei pleno videlicet Patre suoIacob amaretur. Et quod per dispensationem Deilocus ille in quo cultus eius maxime futurus erattribui eidem decerneretur, hoc est Ierusalem, ubitemplum et altare Dei construebatur; atque ideosubiungitur: Quasi in thalamo tota die morabitur,quia Ierusalem fuit eo tempore locus quem elegitDominus ut esset nomen eius ibi. Allegorice autemDominus noster Iesus Christus ipse amantissimusest Dei Patris de quo dixit: Hic est Filius meus di-lectus in quo mihi bene complacui 71 . Hic in virtu-te Patris permanet, quia in dextera virtutis sedet,et regnat in excelsis. Sed et de humanitate eiusintellegi potest, quia in ea divinitas habitat con-fidenter quam sibi coniunxit in unitate personæ.Quod autem dicit in thalamo morabitur, et interhumeros illius requiescet, significat quod in uterovirginis cœlesti sponso coniuncta est Ecclesia quæin fortitudine potentiæ Christi et in operibus eiusmaximam fiduciam ac requiem mentis habet.

Manasse dictus est ab eo quod sit pater eiusoblitus laborum suorum. Ita Hebraice vocaturoblivio; gestat autem figuram prioris populi.

Effrem qui interpretatur frugifer sive augmentum,eo quod auxerit eum Deus. Hic autem gentium sig-nificat populum qui per benedictionem patriarchæpræpositus est maiori populo Iudeorum.

Thamar interpretatur amaritudo pro viris mor-tuis. Eadem et commutans; mutavit enim se inhabitum meretricis quando cum socero suo con-cubuit.

Phares interpretatur divisio ab eo quod diviseritmembranula secundarum; divisoris inde, id estPhares, sortitus est nomen. Unde et Pharisæiqui se quasi iustos a populo separabant, divisiappellabantur.

Zara, frater eius, in cuius manu erat coccinum,interpretatur oriens; sive quia primus apparuitsive quod plurimi ex eo iusti nati sunt ut in libroParalipomenon continetur. Thamar mutat habi-tum, mutat et nomen et fit de synagoga Ecclesia.Sed in ea prorsus nomen amaritudinis manet; nonillius amaritudinis in qua Domino ministravit, sedillius in qua Petrus amare flevit. Nam et Iudaslatine confessio est. Confessioni ergo amaritudo

70Deut. XXXIII71Matth. III

Page 24: Rabano Mauro - De Universo

misceatur, ut vera pœnitentia præsignetur: hacpœnitentia fecundatur Ecclesia in omnibus gen-tibus constituta. Oportebat enim Christum pati etresurgere tertia die; et prædicari in nomine eiuspoenitentiam et remissionem peccatorum per om-nes gentes incipientibus ab Ierusalem 72 . Nam etipse habitus meretricis confessio peccatorum est.Typum quippe Ecclesiæ gerit Thamar ex gentibusevocatæ, sedens cum hoc habitu ad portam Enanvel Enachin, quod interpretatur fons. Cucurritenim velut cervus ad fontes aquarum perveniread semen Abrahæ. Illo enim non cognoscente foe-tatur quia de illo prædictum est: Populus quemnon cognovi serviet mihi 73 . Accepit in occultoanulum et monile et virgam 74 , quia vocatio-ne signatur, iustificatione decoratur, glorificationeexaltatur. Quos enim prædestinavit, illos et voca-vit; quos autem vocavit, illos et iustificavit; et quosiustificavit, illos et glorificavit 75 .

Sed hæc, ut dixi, in occulto, ubi fit et concep-tio sanctæ ubertatis. Mittitur autem promissushædus tamquam meretrici. Hædus ex probatiopeccati per eundem Odollamitem, tamquam incre-pantem et dicentem: Generatio viperarum 76 . Sednon eam invenit peccati exprobatio, quam muta-vit confessionis amaritudo. Post vero iam publicissignis annuli et monilis, et virgæ, vicit temere iu-dicantes Iudæos, quorum iam personam Iudas ipsegestabat; qui hodieque dicunt non hunc populumesse Christi nec habere nos semen Abrahæ. Sedprolatis certissimis documentis nostræ vocationisiustificationisque et glorificationis erubescunt sinedubio et confunduntur. Et nos magis quam se ius-tificatos esse fatebuntur. Pignora enim refert ha-bere secum Ecclesia accusatur enim a Iudæis quasiadulteratrix legis; sed ostendit virgam signum pas-sionis, et monile legis legitimæ, et annulum pignusinmortalitatis. Quod autem Scriptura dicit parie-tem Thamar et duos in utero geminos habentem,quorum scilicet primus, qui dicitur Zara, misit ma-num suam et obstetrix ligavit coccinum; et dehincillo manum intrinsecus retrahente posterior, quiFares vocatur porrexit manum, et nascendo pro-cessit. Figuraliter congruit quod extenderit Israelin legis opera manum suam, et eam prophetarumet ipsius Salvatoris pollutam cruore contraxerit;postea vero prior aperit populus, gentium scilicet,ut futuri essent novissimi qui erant primi et primifuturi essent qui erant novissimi.

Iob autem, ut quidam suspicantur, in libro Ge-neseos Iobab nominatur, et de stirpe Esau gene-ratione quarta natus creditur. E contra Hebræiasserunt eum de Nachor stirpe esse generatum.Nam Eliphaz, qui unus de tribus amicis Iob esse

72Luc. XXIV73Psal. XVII74Gen. XXXVIII75Rom. VIII76Matth. III

legitur, in libro Hebraicarum Questionum scrip-tum reperi quod ipse fuerit filius Esau ex Adauxore sua. In Latinum quoque vertitur Iob dolens.Et recte dolens propter percussionem carnis etpassiones dolorum; calamitates enim suas nomi-nis æthimologia præfiguravit. Hic ergo in factisdictisque suis personam exprimit Redemptoris,de quo scriptum est: Ipse dolores nostros tulit etægrotationes portavit 77 . Uxor quoque ipsius Iobquæ eum ad maledicendum provocavit, pravita-tem carnalium designat. Tres vero amici illius ty-pum tenent hæreticorum qui sub specie consulen-di studium gerunt seducendi. Eliu vero qui contraeum superbe locutus est doctorem superbum etarrogantem demonstrat qui durius increpationesua fidelium intra sanctam Ecclesiam arguit etincrepat turbam.

Liber tertius

I De aliis quibusdam viris, sive fæminis quorumnomina in Vetere Testamento scripta leguntur. II

De prophetis.

I

De aliis quibusdam viris, sive fæminis quorumnomina in Vetere Testamento scripta leguntur

Pharao nomen est non hominis sed honoris sicutapud nos augusti appellantur reges cum propriisnominibus censeantur. Exprimitur autem in la-tinum Pharao denegans eum, utique Deum, si-ve dissipans, seu discooperiens scilicet populumDei cuius fuit afflictor. Hic ergo figuram diabolihabuit, qui in huius sæculi captivitate populumDei perdere, et terrenis vitiorum operibus præ-gravare temptavit. Cuius eunuchus Putifar quiinterpretatur os inclinans ad discendum, emit Io-seph vendentibus fratribus suis. Sic et castus indisciplinis evangelicus populus pretio fidei emitChristum vendentibus eum Iudæis proximis san-guinis sui. Qui merito os inclinans ad discendumdicitur quia subdit se doctoribus ad discendamsapientiam divinam. Pharao ergo somnium viditquod interpretatus est Ioseph, quia mysteriumincarnationis Dominicæ, quod ignorabat diabolus,Christus gentibus manifestavit. Nam septem an-ni ubertatis qui in septem spicis plenis, seu in

77 Isa. LIII

Page 25: Rabano Mauro - De Universo

septem vaccis pinguibus ostendebantur, septemcarismatum spiritalium dona, quibus ubertas fideilarga pietate redundat significabant. Ac contraseptem steriles et tenues famem veritatis et ius-titiae, novissimis temporibus præfigurabant. Io-seph autem, qui typum induerat Christi, currummeruit, et præconiavit ante eum, et constituitillum Pharao super universam terram Ægypti: etDominus noster postquam est distractus a Iuda,ut Ioseph a fratribus suis, et de infernorum carcereresurrexit, ascendit currum regni cœlestis de quoscriptum est: Currus Dei decem millia 1 et ac-cepit potestatem a Patre prædicandi et iudicandisicut Apostolus ait: Et dedit ei nomen quod estsuper omne nomen, ut in nomine Iesu omne genuflectatur, cœlestium terrestrium et infernorum 2 .Accepit quoque et anulum, pontificatum scilicetfidei, quo credentium animæ salutis signo sig-nantur frontibus et cordibus. Per signum crucis,figura æterni regis exprimitur. Induiturque stolabissina, id est, sancta carne bysso candidiore, etstola inmortalitatis. Accepit quoque torquem au-ream, id est, intellectum bonum. Præco ante eumpræcedit, id est, aut Iohannes Baptista, qui intereius præcedens præconabat dicens: Parate viamdomino 3 . Habebit et alium præconem tubamangeli, quia ipse veniet in tuba angeli 4 . Dixitquoque rex ad Ioseph: Ego sum Pharao. Absquetuo imperio non movebit quisquam manum autpedem in omni terra Ægypti. Vertitque nomenillius, et vocavit eum lingua Ægyptiaca salvato-rem mundi. Quid manifestius de Christo, quandosub figura Ioseph salvator ostenditur, non tantumunius terræ Ægypti, sed etiam totius mundi?

Filia Pharaonis, quæ Moysen expositum ad ripamfluminis collegit 5 , Ecclesia gentium est quæChristum ad flumen salutaris lavacri repperit.

Iamnes interpretatur marinus sive ubi est signum.Coram enim signis Moysi cessit, et defecit signumeius. Unde et dixerunt magi: Hic digitus Dei est6 .

Mambres interpretatur mare pellicium, sive marein capite.

Moyses interpretatur sumptus ex aqua. Inveniteum ad ripam fluminis expositum filia Pharaonis,quem colligens adoptavit sibi, vocavitque nomeneius Moyses, eo quod de aqua sumpsit eum. Hictypum Christi gestavit; qui populum Dei a iugodiabolicæ servitutis eripuit, et ipsum diabolumin æterna pœna damnavit. Qui decem plagis per-cussit Ægyptum, et decem præceptis erudivit po-pulum Dei in deserto; quia Christus in mandatis

1 Psal. XCVII2 Phil. II3 Matth. III4 I Thess. IV5 Exod. II6 Exod. VIII

Evangelii, quibus in deserto istius mundi nutritcredentes, arguit ac damnat incredulos. Hic virgapercutiens petram fontem viventis aquæ produ-xit: sic et Christus per passionem crucis mortemdegustans sanguinem et aquam de latere suo pro-duxit, quibus duobus sacramentis sancta inbuiturEcclesia. Moyses populum per desertum duxit, sedtamen ultra Iordanem in terram repromissionisnon introduxit, quia Vetus Testamentum licet fu-turam in cœlis patriam in scriptis suis promiserit,tamen non, nisi per Iesu Christi ducatum, aditumregni cœlestis nullus adeptus est. Hic quoque perfluenta baptismatis populum suum in terram Ec-clesiæ introducens, vitæ æternæ electis suis deditpromissionem, et terrigenas fecit esse cœlicolas.Accepit ergo Moyses unam de septem filiabusRahvel, qui interpretatur pastio Dei sive amicuseius Deus, nomine Sephoram, quæ interpretaturpulchritudo sive placens. Quæ genuit ei filiumquem vocavit Iersan, quod interpretatur advena.Peperit et alterum qui vocatus est Eleezer, etinterpretatur Deus meus adiutor, cum Redemptorde gentili populo Ecclesiam septiformem spiritaliconiugio sibi copulavit. Quæ licet munere SpiritusSancti septiformis sit, tamen una est in fide cat-holica: de qua in Cantico Canticorum dicit: Unaest columba mea electa genetricis suae 7 . Hæcunum genuit filium, qui vocatur advena, et alte-rum qui vocatur Dei adiutorium. Quæ nomina be-ne conveniunt populo Christiano ex circumcisioneet præputio convocato. Advenæ enim sunt quiain incolatu istius mundi a cœlesti patria modoperegrinantur, sed tamen Dei adiutorio numquamcarebunt.

Aaron mons fortitudinis interpretatur, propterquod thuribulum accipiens in medio superstitumet interemptorum obviam stetit; et ruinam mortis,quasi quidam mons fortis, exclusit. Hic sacerdotiosuo Christi exprimit sacerdotium, quia sicut illecruore victimarum populum expiabat, ita et Ch-ristus sacrificio sui sanguinis peccata diluit mundi.Nam virga Aaron abscisa refloruit ac fructus pro-tulit, sic et arbor crucis Christi æternæ viriditatiset fructum vitæ perpetuæ per passionem Christiuniverso protulit mundo. Demonstravitque Chris-ti sacerdotium perpetuo esse mansurum, et cre-dentibus in eum esse proficuum.

Maria soror Aaron synagogæ speciem prætulit.

Uxor Moysi Æthiopissa figuravit Ecclesiam exgentilibus Christo coniunctam, cuius ob causamzelo synagoga obtrectans adversus Christum, illicocontagione lepræ perfunditur.

Eleazar interpretatur Deus meus adiutor sive Deiadiutorium. Hic typum tenet sanctorum doctorumqui verbo et exemplo sanctam adiuvant Ecclesiam:

7 Cant. VI

Page 26: Rabano Mauro - De Universo

quorum unus ait: Dei sumus adiutores, Dei agri-cultura estis, Dei ædificatio estis 8 .

Amalech qui interpretatur populus lambens, sivelinguens cum exercitu suo. Qui humanam semperdesiderat perditionem, et per doli machinationempopulum Dei decipere gestit, diabolum significat.Hic obvius Dei populo resistens, ad signum crucisevincitur.

Seon quoque rex Amorræorum qui in Latinumtemptatio vertitur oculorum, eumdem diabolumsignificat, qui mendatio fallendi se velut angelumtransfiguravit.

Og rex Basan qui interpretatur conclusio. Hicintercludere molitur difficultate vitiorum, viamfidei nostræ, ne pateat nobis transitus ad regnumpromissum vitæ æternae.

Septuaginta viri seniores, super quos cecidit spiri-tus Dei, septuaginta generationum linguas in hocmundo diffusas ostendit, ex quibus multi credentesgratiam Spiritus Sancti acceperunt.

Dathan et Abiron et ceteri qui a se Moysen et Aa-ron segregantes sacrificium usurpare conati sunt,hæreticorum pravitatem designant perniciemquequi se a sacerdotibus Christi et societate Ecclesiædividunt et sacrificia profana assumunt.

Balaam qui interpretatur vanus populus, et cadensapertos oculos habuit, typum eorum tenuit quiper fidem cognitionem Dei habent, sed obscuratioperibus corruunt.

Phinees ori parcens interpretatur. Transfixit cumpugione Zambri cum scorto Madianitide; id est,Domini furorem placavit, ut parceret. Nam istePhinees, qui Zambri et scortum in adulterio con-versantes taliter interemit, figuram tenuit sancto-rum doctorum qui Iudæos et hæreticos spiritalimucrone verbi Dei in amplexu falsæ doctrinæ etconcubitu interfecerunt.

Zambri interpretatur stella lacescens vel amari-cans. Proprie enim nomen ab amaritudine figura-tum, quod peccando amaricaverit populum.

Ille quoque qui sabbato ligna collegit significateum quem cum peccato iudicii dies invenerit, undeæterni sabbati requiem non meretur accipere.

Duodecim exploratores scribarum ac pharisæo-rum imaginem tenuerunt, qui Israeliticum popu-lum averterunt, ne confiderent gratiam divinaerepromissionis adipisci posse per Christum.

Duo portitores qui de terra repromissionis botrumin ligno humeris gestaverunt, duorum populorumsignificationem expresserunt, quorum prior Iudai-cus gradiens adversus Christum, dat terga; poste-

8 I Cor. III

rior Christianus eum, post quem vehit, inspicit etsequitur Christum.

Iosue enim qui interpretatur salvator, ipse in fi-guram Christi populum a deserto salvavit, et interram repromissionis induxit. Iste Iesus mittitduos exploratores ad Hiericho urbem, qui susci-piuntur a meretrice Raab. Iesus ille dux popu-li in semetipso dominum Christum, et vocabuloostendit et facto. Hiericho autem civitas mundusest, ad quem Dominus Christus ad perscrutandosmores hominum duo testamenta direxit. Nam ineo ut credentium fidem aut rebellium pervicariamplenius comprobaret, ante adventum iudicii sui,quasi exploratores suos, legem et Evangelium des-tinavit.

Raab vero quæ interpretatur latitudo vel famessive impetus, typum tenet Ecclesiæ quæ de ex-traneis atque alienis gentibus congregata est; quæantea vivens in desideriis carnis fornicabatur inidolis. De qualibus ait Dominus ad Iudæos quodpræcederent eos in regno cœlorum. Hæc igiturtestamenta Domini sola suscipit, et ea fideliterconservat; inimicis omnino non tradidit, ipsa po-tius periclitari optans, dummodo illæsa ac salvaservaret. Hæc casurum mundum sicut illa civi-tatem firmiter credidit, hæc pro se ac suorumomnium salute pactum cum testamentis Dominifecit. Hæc in domo sua coccum id est signumsanguinis posuit, extra hanc, siquis fuerit inven-tus ruinam sæculi atque incendium mundi nullaratione vitabat.

Achab qui de Hiericho anathemate concupivit,significat nequam Christianum qui post præcep-tam fidem sæculares mores vel mundi illecebrasappetit.

Caleph vero qui interpretatur quasi cor aut canis,significat doctorem catholicum sapientem corde,et fortem ac strenuum in exercitio virtutum. Istedeposcit sibi a Iosue permitti facultatem ut con-grediatur cum dialecticis sæculi, cum his qui proveris falsa confirmant, ut eos confutet et superet,et subvertet omnia quæ illi falsis assertionibusconstruxerunt. Ideo denique videns alacritatemeius Iesus benedixit, inquit, eum scilicet, quodtalia deposcat et audeat. Sed et tu si vis dareoperam studiis, et legem prudenter meditari, et ef-fici cordatus in lege Dei, potes istas magnificas, etmunitas urbes, id est, assertiones subvertere falsi-tatis, ut et tu merearis benedici ab Iesu et accipereEbron. Interpretatur autem Ebron coniunctio velconiugium, per quod potest fortasse illud ostendiquod spelunca duplex comparata ab Abrahampatriarcha in ea est, in qua coniugia patrum, etreliquiæ eorum iacent, idem est Abraham cumSara, Isaac cum Rebecca, Iacob cum Lia, ipse ergoin memoriis patrum hæreditatem, capit prudenset sapiens Caleph; ipsi Iesus Enachitarum gentium

Page 27: Rabano Mauro - De Universo

metropolim tribuit Ebron, et efficitur ei sors usquein hodiernum diem.

Othoniel qui interpretatur tempus eius Deus, velresponsio Dei. Iste significat rectores Ecclesiarumac iudices quibus per Spiritus Sancti gratiam iudi-cium non solum rerum gestarum datum est, sed etanimarum. Nam scriptum est de ipso Othoniel: Etfactus est spiritus Domini super eum, et iudicavitIsrael, et exiit ad bellum, et tradidit Dominus inmanus eius Chusar Sathon regem. Quare hoc?quia spiritus Domini erat in eo, et confortata estmanus eius super Chusar Sathon, et post hæcdicit: Quia quievit terra sub eo iudice quadragintaannis 9 . Vides quam larga est divina clementia.Octo annis filii Israel servierunt pro multorumdelictis; quadraginta annis pro unius iustitia inpace perdurant.

Adonibezed qui interpretatur dominus fulminis,significat diabolum de quo Apostolus ait: Ipseenim Satanas transfigurat se in angelum lucis 10 .Tota autem eius potentia atque potestas vanitasest. Quem filii Iuda, hoc est, filii confessionis ac fi-lii Symeon, id est, filii exauditionis debellant, cumfideles quique scuto fidei atque armis virtutumcontra eum dimicant; comprehendentesque eumcædunt summitates manuum ac pedum eius, cumprimordia malæ operationis atque vestigia praviexempli abscidere viriliter contendunt, quatenusmalignæ fraudis efficaciam repentinæ deceptionisnon inveniat, cum vigor illi nocendi spiritali dimi-catione aufertur.

Eglon ergo rex Moabitarum qui interpretatur ro-tatus vel orbitas, typum tenet diaboli qui fatigatpopulum Dei, et propter peccata sua sub servitu-te constituit. Hunc Aoth iudex qui interpretaturgloriosus, et est ambidexter habens gladium an-cipitem, interfecit. Sic doctor catholicus rotantemdiabolum in argumentis philosophorum sermoneevangelico atque prophetico concludit et extinguitomnem pravi dogmatis et crassae intellegentiæsensum, qui se extollit et erigit adversum spirita-lem scientiam Christi. Possunt et angeli salutaresin Othonielis vel Aoth specie designari, quia sicutsæpe ostendimus, non solum a contrariis virtuti-bus inpugnamur, sed et divinæ bonaeque virtutesad auxilium nostrum mittuntur a Domino. Mittitetiam nobis Dominus virtutem suam cœlestem perquam liberemur a iugo servitutis diabolicæ, quævirtus omnia pro nobis agat dextra et prospera,quæ faciat nos relinquere viam sinistram, quæducit in perditionem, et revocet nos ad veramviam, illum qui dicit: Ego sum via et veritas etvita 11 , Iesum Christum, Dominum nostrum.

9 Jud. V10 II Cor. XI11 Ioann. XIV

Samgar qui interpretatur nomen advenæ sive ibicolonus qui et sexcentos viros de Philistin vomerepercussit et defendit Israel, ipse significat docto-res ex gentibus qui colunt agrum Dominicum, etnon semper gladio districti examinis contra adver-sarios utuntur, sed aliquando agresti et simplicicommonitione de animis auditorum vitia et pec-cata propellunt. Namque Senarius numerus, quimultiplicatus pervenit in sexcentos, mundi huiusfiguram tenet, qui in sex diebus dicitur consum-matus, sexcentos ergo in aratro dicitur percussisseille cui per crucem Christi crucifixus est mundus.

Debbora qui interpretatur apis, significat prophe-tæ suavitatem et cœlestis doctrinæ dulcedinem,hæc habitabat sub palma, inter Rama et Bethel.Rama interpretatur excelsa, Bethel domus Dei,sub palma sedem habet prophetia, quia iustusut palma florebit 12 , inter excelsa videlicet etdomum Dei, quia nihil vile habet prophetia, necdocet nos quæ sunt super terram quærere, sedquæ in cœlis sunt et in excelsis. Hæc ergo primovocavit ad se Baruch, qui interpretatur coruscatio.Coruscatio vero est, quæ habet quidem lucem sednon permanentem, ad modicum enim temporisresplendet et desinit, unde Baruch mihi videturformam gerere prioris populi qui primo omniumper prophetiam vocatus est, et legis splendorecoruscavit sed non permansit. Cum ergo dixissetDebbora ad Baruch, id est, prophetia, ad priorempopulum: Tibi præcepit Dominus Deus Israel, ettu ascende in montem Thabor, et accipe decemmillia viros, et reliqua quæ scripta sunt 13 , quidrespondit Baruch ex persona populi ad prophe-tiam videamus. Non, inquit, ascendam nisi et tuascenderis mecum, quia nescio diem, in qua misitDominus angelum suum mecum. De excusationequidem verum est, sed de repromissione falsumest. Quod enim ascenderint in montem Dei cer-tum est, quod autem pollicentur se ascensurosesse cum prophetia, falsum est. Non enim secutisunt prophetiam ut crederent ei, de quo omnisprophetia præscripta est, Christo. Propterea ergodicit ad eum Debbora: Ibo tecum, verumtamenscito quia non erit primatus tuus in via hac quamincedis. Sed in manu mulieris tradet DominusSisaram. Evidenter ostendit, quia non erit apudillud populum primatus nec permanebit apud eumvictoriæ palma sed in manus mulieris cui nomenIael traditur Sisara.

Iael quoque interpretatur ascensio, et significatEcclesiam qua ascenditur in cœlum; cui traditurSisara, qui interpretatur visio equi, hoc est dia-bolus superbus et incentor carnalium vitiorum.Quod autem Iael ligno tympora Sisaræ transfodit,Ecclesiæ triumphum expressit, quæ vexillo crucisdiaboli imperium interficit.

12Psal. XCI13Jud. IV

Page 28: Rabano Mauro - De Universo

Gedeon interpretatur experimentum iniquitatiseorum, Frequentibus enim documentis informatusest, quasi præsagio, contra hostes futuram victo-riam expediret, ex quo futuro experimento æthi-mologiam nominis sumpsit. Gedeon ergo iste quicum trecentis perrexit ad prœlium, typum Christigestavit, qui in signo crucis de mundo victoriamreportavit. Trecentorum enim numerus tau litteracontinetur quæ speciem crucis ostendit.

Abimelech interpretatur pater meus rex. Videturergo Gedeon Christi imaginem habuisse. Septua-ginta vero filii, septuaginta linguæ, vel nationesqui credentes per secundam regenerationem filiiDei esse, meruerunt. Abimelech vero filius ancillætypum Antichristi portasse intellegitur, qui con-gregatis perditis nationibus regnum sibi improbeusurpabit. Omnesque sanctos vi, et persecutione,omnique crudelitate trucidabit.

Ioatham vero iunior figura sanctorum fuit, sicutenim Ioatham per fugam recessit, et reliqui inter-fecti sunt fratres, sic nemo evadere poterit perse-cutionem Antichristi nisi qui per fugam recesseritet in montem benedictionis ascenderit. Hic estmons quem sancti circumdabunt, quem et sanc-tus Moyses in benedictionibus sicut iam superiusdictum est, in Deuteronomio posuit.

Tola qui interpretatur vermiculum vel coccinum,significat eos qui geminæ caritatis ardore accensi,bene ducatum populi Christiani gerunt.

Iair qui interpretatur illuminans, hic significat Re-demptorem nostrum qui dux et rex est populi Ch-ristiani, quod bene ipsa demonstrant nomina. Iairenim interpretatur illuminans, et Galaad acervustestimonii. Illuminans benedicitur Dominus nos-ter, de quo scriptum est in Evangelio: Erat luxvera quæ illuminat omnem hominem venientemin hunc mundum 14 . Et ad quem in Psalmispropheta ait: Illuminans tu mirabiliter a monti-bus æternis 15 . Hic ergo ex Galaad est, quia exScripturis Sacris eius notitia percipitur : quem quiibi corde credulo quærit sine dubio invenit.

Iephte qui interpretatur aperiens vel apertum est.Hic post victoriam filiam immolavit, Redemptorisostendens figuram quia facie fratrum suorum, idest, Iudæorum, abscedens, in gentibus principa-tum accepit, qui omnia humanæ salutis sacra-menta tamquam iuratus explevit. Et quasi filiamita carnem propriam pro salute Israel Dominoobtulit. Iurasse Patri unigenitum legimus, Psalmodicente: Sicut iuravit Domino, votum vovit DeoIacob 16 . Scilicet ut sacramentum religionis incarnis suæ passione pro salute generis humaniexpleret.

14 Ioann. I15Psal. LXXV16Psal. CXXXI

Samson qui interpretatur sol eorum vel solis for-titudo, fuit enim virtute clarus et liberavit Israelde hostibus. Hic Salvatoris nostri mortem et victo-riam figuravit, sive quia de faucibus diaboli gentesquasi favum ab ore præcepti leonis abstraxit, sivequia post mortem plures lucravit, plurimosquemoriens quam vivus extinxit.

Dalila quæ interpretatur paupercula vel situla, etSamson verticem decalvavit, synagogam signifi-cat, quæ Christum in loco Calvariæ crucifixit.

Booz qui interpretatur in fortitudine, sive in quorobor, Christum verum Ecclesiæ sponsum expres-sit.

Ruth interpretatur festinans. Alienigena enimerat ex gentili populo; quæ, relicta patria, festi-navit transire in terram Israel dicens socrui suæ:Quocumque perrexeris pergam 17 . Hæc alienigena,quæ Israelitico viro nupsit, Ecclesiam ad Chris-tum venientem ostendit.

Anna gratia eius interpretatur. Quæ dum priusesset sterilis natura, postremo Dei gratia fecun-data est. Hæc quæ fuit sterilis, et postmodumfecunda effecta est, Ecclesiæ Christi typum tenet,quæ prius in gentibus erat sterilis, nunc largiterpollet per universam terram prole innumerosæfecunditas.

Heli interpretatur Deus meus. Hic sacerdos repro-batus abiectionem sacerdotii Veteris Testamentipræfiguravit; quia licet illud a Deo per Moysensecundum tempus ordinatum fuisset tamen nonpermansit, quia aliud melius futurum erat ut inæternum permaneret: Domini videlicet nostri IesuChristi, de quo scriptum est: Tu es sacerdos inæternum secundum ordinem Melchisedech 18 .

Ofni discalciatus, filius enim Heli fuit electus inministerium sacerdotii, cuius amissionem suo ex-pressit vocabulo. Apostolus enim ait: Calciati pe-des in præparatione Evangelii pacis 19 . Et prop-heta: Quam speciosi pedes qui annunciant pacem!20 Iste ergo discalciatus interpretatur, ut eiusnomine Veteris Testamenti sacerdotium a veteripopulo significaretur ablatum.

Finees frater Ofni os mutum interpretatur; quosignificatur sacerdotii veteris et doctrinæ silen-tium. Hi ergo sacerdotes qui capta ex gentibusarca perempti sunt, signant posteritatem sacerdo-tii prioris fuisse extinctam, et legis testamentumesse, translatum ad cultum gentium.

Samuel interpretatur nomen eius Deus. Hic, re-probato Heli, in ministerio sacerdotali successit.

17Ruth I18Psal. CIX19Eph. VI20 Isa. LII

Page 29: Rabano Mauro - De Universo

Novi sacerdotii successionem, abiecto vetere sa-cerdotio, prænuntiavit.

Isai qui interpretatur insulæ sacrificium, vel in-censum, populum significat priorem, qui per marerubrum per Moysen translatus sacrificum secun-dum legem Deo exhibuit in deserto. De quo se-cundum carnem natus est David noster, Dominusvidelicet Iesus Christus qui est rex regum, Domi-nus dominorum.

Saul petitio interpretatur. Notum est enim quodHebræorum populus eum sibi regem peteret, etaccepit non secundum Deum, sed secundum suamvoluntatem. Hic rex Iudaici populi insinuat repro-bationem sive eiusdem populi æmulationem, quiDavid, id est, Christum, in iusto iudicio conatusest perdere.

David interpretatur fortis manu, utique quia for-tissimus in prœliis fuit, ipse et desiderabilis. Instirpe scilicet sua de qua prædixerat propheta:Veniet desideratus cunctis gentibus 21 . Hic Sal-vatoris nostri expressit imaginem, sive quod insectatione Iudæorum iniustam persecutionem sus-tinuit, sive quod manu fortis fortem vicit diabo-lum atque alligavit eiusque spolia in toto orbedistribuit.

Goliath designat diabolum; cuius superbiam Chris-ti prostravit humilitas.

Ionathan interpretatur columbæ donum. Significateos qui per gratiam Spiritus Sancti veræ fideidonum et devotionem erga David nostrum per-cipiunt.

Urias qui interpretatur lux mea Dei est, significatdiabolum, qui se per fictionem in angelum lucistranstulit. Cuius coniugio prius erat copulata Ec-clesia quam Christus concupivit lavantem, id est,semetipsa a sordibus sæculi per lavacri undampurificantem.

Absalon patris pax interpretatur per antiphrasin,eo quod bellum adversus Patrem gessisset, sivequod in ipso bello David pacatum fuisse legiturfilio, adeo ut etiam magno cum dolore extinc-tum plangeret. Hic typum tenet Iudæorum velIudæ proditoris, qui seditionem levaverunt contraverum David, invidentes ei, et principatui eiusinsidias molientes.

Salomon tribus nominibus fuisse perhibetur. Pri-mum vocabulum eius Salomon dicitur, id est, pa-cificus eo quod in regno eius pax fuerit. Secun-dum nomen est Idida, eo quod fuerit dilectus etamabilis Domino. Tertium Coeleth, quod Græceappellatur ecclesiastes, Latine concionator quodad populum loqueretur. Hic ergo Christi præ-nuntiat figuram, qui ædificavit domum Dominoin cœleste Ierusalem, non de lignis et lapidibus,

21Agg. II

sed de sanctis hominibus. Ad cuius sapientiamaudiendam regina venit Æthiopiæ hoc est Eccle-sia de gentibus. Hæc ergo ad pacificum nostrum,et amabilem Domino de quo Pater ait: Hic estFilius meus dilectus, in quo mihi bene complacui22 , ut audiret sapientiam eius, venit de ultimisterræ finibus. Et audito eo, visisque ministeriiseius in laudem ipsius prorupit dicens: Beati viritui, et beati servi tui qui stant coram te semperet audiunt sapientiam tuam. Sit Dominus Deustuus benedictus, cui placuisti, et posuit te superthronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israelin sempiternum, et constituit te regem ut faceresiudicium et iustitiam, et cetera 23 .

Roboam interpretatur latitudo populi, et ipsumper antiphrasin, eo quo decem tribubus ab eoseparatis duæ tantum ei relictæ sint. Hic ergoRoboam filius Salomonis et Hieroboam servus subquibus Israel in duas partes divisus est, desig-nant dissensionem illam in Domini adventu fac-tam, in qua pars credentium ex Iudæis regnatcum Christo, qui est ex David genere ortus, parsvero secuta est Antichristum cuius cultui nefan-dæ servitutis errore constricti sunt. Aliter autemRoboam significat malos rectores in Ecclesia, quiterrenis cupiditatibus dediti neglegunt curam ha-bere subditorum, et delectantes in multitudinesibi obsequentium, nec tamen condignam habentsollicitudinem sibi commissorum.

Hieroboam interpretatur iudicatio sive causa po-puli, vel ,ut quidam aiunt, divisio, eo quod in regnoeius divisus sit populus Israel, et præcisus a regnostirpis David, divisionis enim populi causa iste ex-titit. Significat hæreticos, qui dissensionem amantet unitatem fidei catholicæ hæresibus scindunt, acsic cultui malignorum spiritum sibi obsequentestradunt. Interpretatur autem Hieroboam diiudi-cans populum. Nam et hæretici diiudicare popu-lum videntur, cum erroris sui sequacem faciunt.

Abia qui interpretatur pater Dominus vel pa-ter fuit, typum tenet scribarum et Pharisaeorumqui videbantur regere Iudaicum populum sed pa-ternitatem ac dignitatem nominis sui perdide-runt. Cum traditionibus suis violaverunt legem:sic Abia, capta Bethel, idola Israeli in scandalumreservavit, ut Hebræi asserunt, et ideo percussusa Domino mortuus est.

Asa, qui interpretatur tollens sive sustollens, hic inprincipio regni sui restauravit cultum divinum. Etfecit quod bonum et beneplacitum erat in conspectuDomini, subvertitque altaria idolorum, et confregitsimulacra 24 , unde gratiam Domini promeruit, itaut pugnans contra Æthiopes victoriam caperet, eteos usque ad internicionem cæderet quia Domino

22Matth. III23 III Reg. X24 III Reg. XV

Page 30: Rabano Mauro - De Universo

pro eo pugnante et excercitum eius adiuvante con-triti sunt; sed postea in deterius relabens cumauxilium Assyriorum contra Baassa regem Israelquaesisset, et Anani prophetam ad se a Dominomissum, ut eum inde corriperet, in vincula misis-set, graviter inde Dominum offendit. Unde iustesibi Deo retribuente incidit in languorem gravissi-mum et pedum dolorem vehementissimum in quoet obiit. Nec in infirmitate sua quæsivit Dominum,sed magis in medicorum artem confidens delususest. Is itaque eos significat typice qui bono in-choant initio, sed malo finiunt termino. Qui postabdicationem idolatriæ et spretam servitutem dæ-moniorum, percepta gratia baptismatis et chris-matis sacri unctione, statim in primordio vitæsuæ pietatis arripiunt opera, sed fortiore ætate aciuxta terminum præsentis vitæ quando virtutibusoperam dare debuerant ad vitia relabuntur, et inpravis delectantur actibus.

Iosaphath qui interpretatur Deus iudicium. Hicergo rex typum præfert populi credentium degentibus, qui ad Redemptorem nostrum, relictoparentum errore, convenit; sacro baptismate ablu-tus, et sancti chrismatis unctione linitus, a ChristoChristianum nomen et regiam dignitatem accepit:cui Petrus Apostolus in epistola sua ait: Vox estisgenus electum, regale sacerdotium, gens sancta,populus adquisitionis 25 . Quod nominis ipsius in-terpretatio bene confirmat. Interpretatur autemiuxta quosdam Iosaphath Domini dos sive quiest dotatus. Ecclesia ergo gentium pretio sangui-nis Christi comparata, et Spiritus Sancti pignoredotata consortium sponsi cœlestis, et societatemregni promeruit. Cui factæ sunt infinitæ divitiæsive in conventu diversarum nationum ad fidem,seu in adquisitione variarum virtutum, et multagloria spiritalis sapientiæ.

Achab autem impius, qui in Samaria regnabat,hæresiarcas exprimit qui perditorum turbam pererrorum devia ducunt. Et in perpetuæ mortis pre-cipitium mergunt. Quod autem Iosaphath affini-tate coniunctus est Achab, descenditque ad eumin Samariam contra hostes præbens ei auxilium,illos figuraliter demonstrat qui de catholicis adhæreticorum amicitiam se inclinant. Qui licet arectæ fidei tramite non recedant, tamen errantiumsocietatem atque communionem perfecte non de-vitant, quod nullomodo sine culpa esse poterit,maxime cum Paulus Apostolus doceat hæreticumhominem post unam et secundam correptionemdevitandum.

Ioram qui interpretatur quis est excelsus, et dereligioso patre Iosaphath genitus ad perfidiamdeclinavit, et fornicari fecit filios Iuda, imitatusfornicationem domus Achab, eos potest significarequi catholica fide imbuti ac Christiano baptismate

25 I Petr. II

regenerati, Ecclesiæ instituebantur sacramentis,sed relinquentes fidei veritatem errores sequun-tur hæreticorum. Et non solum ipsi a tramitesani dogmatis exorbitant, immo alios secum pererrorum devia ducere certant. Unde illos Elias,hoc est, sermo propheticus redarguit, quia omnisdivinorum librorum sanctio tales reprehendit, acmerito suæ perversitatis gravissimis testationibusincrepat.

Achazias qui interpretatur apprehendens Domi-num, significat scribas et pharisaeos doctores le-gis veteris, qui tenentes scriptam legem Domini,non tamen servaverunt. Idcirco Iehu quem Do-minus per Elisæum prophetam ad extirpandamdomum Achab et sacerdotes Baal interficiendosmisit, percussit Ioram regem Israel, et Achaziamregem Iuda et Iezabel impiissimam reginam depalatio in Iezrael præcipitare fecit. Iehu enim ty-pice potest designare gentium principatum, quemDominus ac Redemptor noster destinavit, ut insacrilega civitate, quæ prophetas et ipsum Domi-num prophetarum occidit, et apostolos eius per-secuta est, iudicia exerceret, et eam ultione iustaperimeret, atque sacerdotium vanum quod postChristum adventum inaniter habuerat, destrue-ret, templumque subverteret, necnon et impiamsynagogam quæ sanguinem sanctorum semper si-tiebat, de regni culmine præcipitaret, ac rectoresipsius interficeret.

Athalia igitur hæc, quæ semen David extingueremoliebatur, et regiam stirpem delere, bene im-pietatem exprimit synagogæ, quæ per nequitiammentis, seminis David, hoc est Christi, insidia-trix erat, et odium contra eum semper in cordegerebat, quia aliquando regnare videbatur, cumlegis cærimonias temporaliter observabat. Inter-pretatur autem Athalia temporalis Domini. SedIosabeth strenuitate, quæ interpretatur saturitasDomini, id est Ecclesiæ, in qua veræ sunt deliciæ,servatur Ioas, qui interpretatur memoria Domi-ni, Christus videlicet, in quo memoria est nomi-nis Domini, ne per crudelitatem sævientis hos-tis interimatur in cordibus electorum, magisquenutriatur in domo Ioiadæ pontificis, qui dilectusDomini interpretatur. De quo Patris vox ait: Hicfilius meus dilectus in quo mihi bene complacui26 . Cuius domus est sancta Ecclesia, ubi in fideelectorum manens cotidie facit augmentum corpo-ris sui, donec tempore iudicii, sceptrum regni, etpotentiam adversus eos extollat, qui eum deprime-re cogitabant, et interfectricem sanctorum æternisdeputaverit pœnis.

Amasias qui interpretatur populum tollens, signi-ficat malos rectores qui populum Dei noxio erroresive pravis exemplis suis tollunt a vera religione,et inducunt in errorem atque pravam conversa-

26Matth. III

Page 31: Rabano Mauro - De Universo

tionem; qui videlicet, sicut Amasias, simulant inaliquibus bonos se esse, sed tamen non sunt, quiaperfectum cor non habent in cultu Dei, sed nu-tantes atque vacillantes semper instabiles fiunt, etmagis diabolo quam Deo servire probantur.

Ozias qui interpretatur fortitudo Domini, diony-mus erat; quia qui in Paralipomenon Ozias, idemin Regum Azarias nominatur. Ozias enim inter-pretatur virtus Domini, et Azarias auxilium Do-mini. Et recte virtus Domini, vel auxilium Domi-ni vocatur, quia quamdiu recta egit, divina opeadiutus, plurima commisit feliciter bella, et ubi-que de hostibus triumphavit. Sed postquam persuperbiam illicita temptabat, lepra percussus, etnominis et honoris simul fuscavit dignitatem. Hicrex, qui ob meritum scelerum suorum, in frontecontagio lepræ perfunditur, regnum indicat Iu-dæorum qui dedecus et maculas perfidiæ in frontegerunt, ubi signum crucis portare noluerunt.

Ioatham qui interpretatur consummatus vel per-fectus, secutus est pulchram æthimologiam nomi-nis. Fecit enim rectum in conspectu Domini, etportam templi ædificavit excelsam. Iuxta mysti-cum sensum quem melius rex iste Ioatham cuiusvita et opera laudantur, indicat, quam Redemp-torem nostrum significat, de quo Psalmista ait:Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, etterribilis est, super omnes deos 27 . Cuius perfec-tionem nomen ipsum Ioatham exprimit, interpre-tatur enim consummatus, sive perfectus. Et deDomino Salvatore Paulus ad Hebræos scribens ait:Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex his, quæpassus est, obœdientiam, et consummatus factusest omnibus obtemperantibus sibi causa salutisæternæ 28 . Ipse ædificavit portam domus Dominiexcelsam, quia per ipsum introitus patet fidelibusregni cœlestis. Ego sum, inquit hostium: per mesi quis ingredietur salvabitur 29 . Et recte excelsahæc porta vocatur, quia de hac eadem Psalmis-ta ait: Excelsus super omnes gentes Dominus, etsuper cœlos gloria eius 30 . Dicuntur et sancti doc-tores portæ quia per eorum prædicationem, vitædiscimus introitum, sicut et portæ inferi dicunturhæretici qui contra Ecclesiam super Petram ædifi-catam, ipsius Domini attestatione, prævalere nonpossunt.

Achaz interpretatur apprehendens. Denique Achazqui ex iusto patre editus in perfidiam et scelusidolatriæ delapsus est, significat hæreticos qui excatholicis patribus sacramento fidei inbuti sunt,sed ad apostasiam declinantes cultum divinumsimulacris errorum suorum præbere non timent;qui fructum uteri sui, hoc est, effectum pravæmeditationis in igne zeli dæmoniis immolant; quia

27Psal. XCV28Heb. V29 Ioann. X30Psal. CXII

sicut Achaz, spoliata domo Domini et domo regumet principum, dedit regi Assiriorum munera, et ta-men ei nihil profuit, ita isti aurum sagacis ingenii,et argentum eloquentiæ conflant in cultum idolo-rum ut intereant, Ægyptum invocant et Assyriosadeunt, cum a potestatibus istius mundi protegiquærunt. Sed in transitu eorum capti atque occisisunt, quia maledictus est homo super terram quiconfidit in hominem, et ponit carnem brachiumsuum et a Domino recedit cor eius 31 .

Ezechias qui interpretatur apprehendens Domi-num vel fortitudo Domini; et non tantum per sesuosque opus Dei strenue gessit, immo per nuntiosad simile studium alios provocavit, typum geritDomini Salvatoris, in quo habitat omnis plenitudodivinitatis corporaliter, et est caput omnis princi-patus et potestatis 32 ; Dominus fortis et potens inprœlio 33 . Hic transgressiones patrum et omnesprævaricationes quæ fuerunt sub lege, sanguinesuo diluit, et cultum pietatis in Ecclesia pleneinstauravit. Ipse legatos suos ad convocandas gen-tes ad fidem, hoc est primum prophetas, deindeapostolos misit, non solum de Iudæa sed et dealiis nationibus plurimos ad catholicam fidem, etad veram religionem per prædicationem Evange-lii sui conduxit. Quod autem Ezechiæ pro bonoopere adiciuntur quindecim anni, significat omnessanctos quibus ad obsequendam vitam æternam,quinque libri legis Moysi, cum decem verbis de-calogi dati sunt, ut per complementum legis etpræceptorum, regni cœlestis plenitudinem conse-quantur.

Manases autem qui interpretatur obliviosus: permulta enim scelera et sacrilegia reliquerat, et obli-tus fuerat Deum; exemplar est veraciter pœniten-tium et in Domini misericordiam confidentium.Docet enim nos quod post commissa scelera nullusdebet de Dei misericordia desperare, sed magis perpœnitentiam congruam spem habere veniæ si eamrite perfecerit.

Ammon interpretatur fidelis vel honestus. Quodmagis de eo per antifrasin dictum intelligi potestquam secundum veritatem, quia cum idolatra es-set, quomodo fidelis esse potuit? Typum enim ipsetenet hæreticorum qui licet fingunt se esse bonoset Dei cultores, tamen errantes et in errorem mit-tentes magis diabolo quam Deo servire probantur.

Iosias rex qui interpretatur ubi est incensum Do-mini, hæc enim est propria æthimologia nominiseius, eo quod Deo incensum sacræ orationis et bo-norum operum sacrificium offerens, simulacra quæfecerunt anteriores reges combussit. Et celebravitPascha legitimum, et de templo Domini idola mul-ta depulit. Significat enim in hoc Christum qui pro

31 Ier. XVII32Col. II33Psal. XXIII

Page 32: Rabano Mauro - De Universo

nobis passionem suscepit, atque omnia execrabiliagentium de templis corporis nostri deiciens, ignevirtutis suæ exusta comminuit, atque in huiussæculi torrentem proiecit.

Ioachaz qui interpretatur retentus, significat pra-vos rectores, quos populus terræ, carnales vide-licet terrenæ cupiditati dediti, secundum moressuos consentientes vitiis suis personas eligunt;quos Pharao in Reblath vinxit et in Ægyptumduxit, cum diabolus per multitudinem adulato-rum enervans decipit corda prælatorum. Reblathenim multitudo interpretatur; sicque in spiritaliÆgypto vinctos catenis peccatorum tenebrosummergit abyssum.

Ioachim idem est qui et Eliachim, nam Ioachiminterpretatur ubi est præparatio, et Eliachim Deiresurrectio. Significat deviantes pastores fidelium,qui sunt scientia apparati atque ornati, et potes-tate sublimati; sed magis per hæc dona diaboloservire probantur, quam Deo, et variis vitiis sub-duntur. Sciendum autem quod cum semel quiscuilibet se manciparit vitio, non uno sed multisdominis obnoxius erit. Unde Ioachim quem Pha-rao antecensum sibi dare coegit, nunc Nabucho-donosor, rex Babylonis, sibi tribus annis servirecompellit. Quid est ergo aliud regis Babylonisservum esse, quam persuasionis delectatione, at-que consensu antiquo hosti subditum fore, et incogitando, loquendo atque in agendo totum vitiisdeditum quasi libere ab eo possideri?

Ioachim sive Iechonias, qui cum matre ductusin Babylonem simul et thesauro templi Domini,significat lapsum atque ruinam pastorum ac rec-torum Ecclesiæ, qui veri Nabuchodonosor, hoc estdiaboli, arte delusi, in confusionem abducunturerrorum atque vitiorum, et qui per Domini gra-tiam ac studium bonum alios sermone doctrinæet bonis exemplis ad veram religionem suscitaredebuerant. Ipsi variis vitiis trucidati, morte absor-ti sunt peccatorum. Hoc enim nomen Ioachim quiresuscitans vel qui est consurgens, interpretatur,significat. Cum quo simul pretiosissima vasa Do-mini in captivitatem asportabantur, quia illi quiingenii acumine excellebant, vel morum honestatefulgebant, malorum depravati exemplis simul cumipsis in prædam cessere diaboli.

Sedechias, qui interpretatur iustus Domini. Huiusoculos in Reblath rex Babylonis evulsit. Reblathavertitur in latinum multa hæc, ideoque significa-bat eos qui in huius mundi mala actione involvun-tur atque a diabolo captivati intelligentiæ oculosperdunt.

Ieroboam qui interpretatur diiudicans populum, etdecem tribus a domo David, et a templo Dei sepa-rans ad idolatriam perduxit, significat hæreticosqui dissensionem amant, et unitatem fidei catho-

licæ hæresibus scindunt, ac sic cultui malignorumspirituum sibi obsequentes tradunt.

Achab qui interpretatur frater patris, et rex fuitiniustus, et iniquam habuit uxorem, significat per-secutores Christianorum, et maxime Iudæorumpopulum synagogæ cohabitatorem, qui persecutusest prophetas et sanctos Dei, qui ad eum missisunt indicare Dei voluntatem, et docere præcep-ta legis ipsius. De quo etiam Christus carnemassumere dignatus est. Concupivit ergo Achabvineam Naboth, qui interpretatur perspicuus siveconfessio; Iezraelitæ, hoc est, honestatis Dei, siveseminis Dei, Domini videlicet nostri Iesu Christiveri Filii Dei cuius vinæ plebs est Israelitica, dequa Isaias ait: Vinea Domini Sabaoth domus Is-rahel est 34 . Ut fecisset in ea hortum olerum, hocest, ut ubi vinum gratiæ spiritalis germinare de-buit, ibi fragilia quæque dogmata per Pharisaicamsuperstitionem transplantaret. Sed Naboth hancvineam dare nolenti, id est, Christo pharisaeorumsuperstitionibus non consentienti, impia uxor Ie-zabel, hoc est synagoga Iudæorum, machinata estmortem. Interpretatur enim Iezabel cohabitatrix,sive fluxus vanus: quod bene convenit synagogæ,quæ habitare videbatur in domo Domini, sed pervaria desideria vanitatis defluebat. Misit ergo Ieza-bel litteras ad maiores natu, et ad optimates quæerant in civitate, ut, subintroductis falsis testi-bus, testimonium falsum contra Naboth ponerent,quod benedixisset Deum, et regem, et sic eductumde civitate lapidarent ut moreretur, cum synagogaper pontifices scribas et pharisaeos meditata estmortem Christi. Hic ergo Achab veros prophetasDei spernens, falsos prophetas audivit, et sic delu-sus a diabolo gladio hostis interiit. Sic et populusIudaicus spernendo doctores Evangelii, et sequen-do præcursores Antichristi, necnon et ipsum caputiniquorum in mortem corruet sempiternam.

Ochozias, qui interpretatur appræhendens Deum,filius erat Achab, et persequebatur prophetas Dei,et maxime Eliam, significat populum Iudæorum,et maxime principes synagogæ, qui peccatis etvitiis dediti, veritatem a se repellebant immopersequebantur. Unde legitur in Evangelio quodmiserunt principes et pharisæi ministros, ut ap-prehenderent Iesum. Domus ergo Ochoziae, syna-goga est Iudæorum, quæ legalibus præceptis quasicancellis cœnaculi undique circumdata erat; sedsicut Ochozias per cancellos, quibus tueri debuit,ruens ægritudinem nimiam incurrit, ita et populusIudæorum legis custodiam excedens, in languoremdesperabilem peccatorum cecidit, ubi quia divinapræsidia dereliquit salutis remedia invenire nonmeruit.

Ieu qui interpretatur ipse est, et per prophetamEliseum Domini præcepto ordinatus est, ad ex-

34 Isa. V

Page 33: Rabano Mauro - De Universo

tirpandam domum Achab, et sacerdotes Baal in-terficiendos, qui et percussit Ioram regem Israel,et Achaziam regem Iuda. Et Iezabel impiissimamreginam de palatio in Iezrael præcipitare fecit, po-test designare gentium principatum quem Domi-nus ac redemptor noster destinavit ut in sacrilegacivitate quæ prophetas, et ipsum Dominum prop-hetarum occidit. Et apostolos eius persecuta est,iudicia exerceret, et eam ultione iusta perimeret,atque sacerdotium vanum quod post Christi ad-ventum inaniter habuerat destrueret templumquesubverteret; necnon et impiam synagogam, quæsanguinem sanctorum semper sitiebat, de regniculmine præcipitaret, ac rectores ipsius interfice-ret.

Nabuchodonosor interpretatur prophetia laguncu-læ angustæ sive prophetans istius modi signum,pro somno scilicet futurorum quod vidisse na-rratur, et Daniel interpretatus est; sive sessio inagnitione angustiæ, pro his qui in captivitate ab eoducti sunt. Typum tenet diaboli, qui hæreticorumplebem, erroris captivitate devictam ab Ierusa-lem, hoc est, ab Ecclesia in Babyloniam, id est,ignorantiæ confusione adduxit. Princeps coquo-rum, qui muros Ierusalem subvertit, hoc significatquia omnes qui ventris desiderio serviunt, virtutesanimæ destruunt.

Iesus, sacerdos magnus, figura gerebat Christi, perquem ex peregrinatione sæculi huius ad cœlestemIerusalem nobis fuisse regressus ostenditur.

Zorobabel apud Hebræos ex tribus integris nomi-nibus traditur esse, compositus. Zo, iste, ro, ma-gister, babel, proprie Babyloneum consonat. Etefficitur nomen Zorobabel, hoc est iste magisterde Babylone. In Babylone enim ortus est, ubi etprinceps gentis Iudeæ exstitit.

Iudith interpretatur laudans vel confitens.

Esther interpretatur absconsa. Hæ quoque mu-lieres quæ typum gestant Ecclesiæ, hostes fideipuniunt ac populum ab interitu eruunt.

Susanna interpretatur lilia vel gratia eius. Hæcfiguravit Ecclesiam, quam falsitate Iudæi quasiadulteram accusant.

Tobias priscæ legis imaginem tenet; cuius oculosIudaici passeres obcæcant, dum eos luminis sacra-mentum male intellegentes obcæcant. Tobias filiuseius Domini nostri Iesu Christi imaginem habuit,qui velut absconditam et obcæcatam figuram ca-ligine legis claritate suæ virtutis illuminat.

Machabæi septem qui sub Antiocho acerbissi-ma perpessi sunt tormenta gloriosissime coronatisunt. Significant Ecclesiam septiformem quæ abinimicis Christi multam martyrum stragem per-tulit, et gloriæ cœlestis coronam accepit.

II

De prophetis

Quos gentilitas vates appellat hos nostri prophetasvocant, quasi præfatores, quod porro fantur, etde futuris vera prædicunt. Qui autem a nobisprophetæ, in Veteri Testamento videntes appella-bantur, quia videbant ea quæ ceteri non vide-bant. Et perspiciebant quæ in mysterio absconditaerant. Hinc est quod scriptum est in Samuele:Eamus ad videntem 1 . Hinc Isaias: Vidi inquitDominum sedentem super thronum excelsum etelevatum 2 . Ezechieli aperti sunt cœli, et viditvisiones Dei. Quorundam autem prophetarum æt-himologiæ nominum adnotandæ sunt. Vocabulaenim eorum satis ostendunt quid in futuris factisdictisque suis prænuntiassent.

Elias interpretatur Dominus Deus, ex futuri igi-tur præsagio sic vocatus, nam dum altercareturin sacrificio cum quadringentis sacerdotibus Baal,invocato nomine Domini descendit de cœlo ignissuper holocaustum. Quod cum vidisset omnis po-pulus cecidit in faciem suam, et ait: Dominusipse est Deus 3 . Ex hac igitur causa tale priusnomen accepit, pro eo quod per eum postea cog-noverit populus Dominum Deum. Idem et fortisDominus interpretatur, vel quod interfecit eosdemsacerdotes, vel propter quod Achab adversitatemtoleravit. Hic Christum demonstrat, quia sicut hicigneo curru ad superna sublatus est. Ita Christuscarnem suam in qua natus est et passus et resu-rrexit assumpsit in cœlum.

Vidua ad quam mittitur Elias pascendam Ecclesiaest ad quam per fidem venisse Christus legitur.Cuius farinæ et oleum benedicitur et non deficit,id est, gratia corporis Christi, et chrismatis unctio,quæ toto mundo cotidie impenditur, et numquamminuitur.

Septem millia virorum de quibus dictum est Eliæqui non curvaverunt genua ante Baal significantnumerum sanctorum qui, Spiritu septiformis gra-tiæ adimpleti, diabolo renuntiaverunt.

Elisæus Domini salus interpretatur. Vocabulumautem idem ex futuri præsagio suscepit. Deniqueet multas virtutes fecit, et famem pellens popu-lum a morte salvavit. Hic eumdem redemptoremDominum figuravit, qui de montis altitudine, idest, cœlorum descendens sublimitate, humiliavitseipsum a forma Dei usque ad formam hominis, acmortuis membris sua membra composuit, et nos-træ mortalitati sui corporis medicinam aptavit.

Pueri qui insultantes Elisæo clamabant, Ascendecalve, ascende calve 4 , et invasi a bestiis pe-

1 I Reg. IX2 Isai. VI3 III Reg. XVIII4 IV Reg. II

Page 34: Rabano Mauro - De Universo

rierunt, indicant populum Iudaicum qui puerilistultitia inriserunt Christum in loco Calvariæ cru-cifixum; et capti a duobus ursi, hoc est Tito etVespasiano interierunt.

Puer Elisæi, qui cum baculo ad resuscitandummulieris est filium missus, typum priscæ legis os-tendit, quæ generi humano transmissa nihil præs-titit, nisi quod in virga solam austeritatem servi-tutis monstravit.

Sunamitis filius mortuus humani generis figuramtenet super quem Christus oscitans Spiritum sep-tiformis gratiæ spiritaliter aspirat, per quem amorte peccator reviviscat.

Naaman Syrus significat ex gentibus populum con-gregatum, maculis delictorum pollutum atque aChristo per sacramenta baptismatis purificatum.

Isaias interpretatur salvator Domini, et merito.Salvatorem enim universarum gentium, eiusquesacramenta amplius quam ceteri prædicat. Hicquoque formam evangelistarum et apostolorumexpressit, qui universa sacramenta Christi nonquasi per figuram sed velut pæsentia prædicavit.

Ieremias interpretatur excelsus Domini pro eoquod dictum est ei: Constitui te super gentes etsuper regna 5 . Hic autem in verbis, et passioni-bus suis, mortem et passionem figuravit Dominisalvatoris.

Ezechiel interpretatur fortitudo Dei. Hic quoqueimaginem Christi gestavit, qui positum in hacterrena peregrinatione populum salutaribus præ-ceptis instigat.

Daniel iudicium Dei, sive quod in presbiterorumiudicio sententiam divinæ examinationis exhibuit,dum reperta eorum falsitate Susannam ab interituliberavit. Sive quod visiones et somnia, quibus persingula quædam ænigmata futura monstrabantur,sagaci mente discernens aperuit. Hic desideriorumvir appellatus est 6 , quia panem desiderii nonmanducavit, et vinum concupiscentiæ non bibit.Idem vitam cælibem tenuit, similitudinem habuitcontinentiæ, sive eorum qui sunt in otio sancto, etnon terrenis rerum copiis abutuntur.

Osee interpretatur salvator aut salvans. Dumenim iram Dei in populum Israel ob crimen ido-latriæ prophetasset, domui Iudæ salutem præ-nuntiavit, propter quod Ezechias rex Iuda subla-tis idolis, quos præcedentes reges consecraveranttemplum Domini purgasse ac purificasse mons-tratur. Hic Christi demonstravit figuram, qui exfornicatione gentium assumpsit in corpore suo Ec-clesiam.

Ioel interpretatur Dominus Deus, sive incipiensDeo, vel fuit Dei. Hoc enim eius vocabulum re-

5 Ier. I6 Deut. IX

sonat æthimologia incerta, hic indicat typice eosqui per fidei hostium divinæ scientiæ incipiuntcognoscere sacramentum.

Amos interpretatur populus avulsus. Prophetiaenim eius ad populum fuit Israel, qui iam avul-sus erat a Domino, et aureis vitulis servivit, siveavulsus a regno stirpis David. Hic ergo pastor etrusticus Christi est typus, qui ab officio pastoralipecorum, id est ab Hebræorum regimine transla-tus, nunc alios greges pascit in gentibus.

Abdias interpretatur servus Domini. Sicut enimMoyses famulus Domini, et Apostolus servus Ch-risti ita iste legatus ad gentes missus videt etprædicat, quæ prophetali digna sunt ministerio etservitute. Inde servus Domini vocatur. Hic qui-dem in Samaria centum pavit prophetas, significatomnes fidei prædicatores qui in hoc mundo ali-mentis sanctarum scripturarum omnes credentesreficiunt.

Ionas interpretatur columba sive dolens. Columbapro gemitu, quoniam in ventre coeti triduo fuit,dolens autem vel propter tristitia qui habuit desalute Ninevitarum, vel propter hederam subitoarescente, cuius umbraculo tegebatur contra solisardorem. Ipse est filius Amathi, hoc est Saraphte-næ viduæ ut Iudæi affirmant, quem resuscitavitElias, matre postea ad eum dicente: Nunc cog-novi quod vir Dei es tu, et verbum veritatis inore tuo est 7 . Ob hanc causam ipsum puerumAmathi vocitatum. Amathi enim ex Hebræo inlatinam linguam veritas dicitur. Et ex eo quodverum Elias locutus est, ille qui suscitatus est,filius nuncupatus est veritatis. Ionas quoque tamsermone quam naufragio suo passionem Christimortemque et resurrectionem figurat, sive quodde nave ad mare, tamquam de cruce ad terramproiectus est, sive quod in ventre ceti exceptusest tamquam in sepultura terræ tribus diebus ettribus noctibus reconditus est. Et quod per fi-guram Niniven pœnitentiam mundi prædixit. Insequentibus typum gerit Iudæorum, qui salutemgentium non tantum advenire noluerunt, sed cumvenit invisi sunt. Nineven quoque gentium signifi-cat speciem. Ionas vero in loco Iudæorum. Namquemadmodum Ninevitarum salus ad emulatio-nem provocavit Ionam, ita redemptio gentium,scandalum exstitit Iudæorum. Merito et contraorientem civitatis sedisse legitur, sub umbra he-deræ 8 ; ita eadem plebs separans se a saluteEcclesiæ dolore tabida contra Christum, id est,orientem Ecclesiæ linguam suam movere nititur,sedens sub umbra legis, quæ umbra ferme arefactaest, quia adveniente Christo vetera transierunt, etecce facta sunt omnia nova 9 . Prophetavit autem

7 III Reg. XVII8 Ion. 49 II Cor. V

Page 35: Rabano Mauro - De Universo

sub Ozia rege Iuda, quando et Osee, et Amos etIsaias prophetaverunt.

Micheas qui interpretatur quis hic vel quis iste,aut humilitas, significat illum qui in Evangelio ait:Discite a me quia mitis sum et humilis corde 10 .Et de quo propheta dixit: Generationem autemeius quis enarrabit? 11 , ad quem verbum Dei fac-tum est, quia Verbum caro factum est, et habitavitin nobis 12 . Per cuius dispensationem primumprophetæ et postea apostoli ad prædicandum ver-bum Dei missi sunt. Quantum ergo ad hystoriampertinet secundum ordinem captivitatis, quia pri-mum est capta Samaria metropolis Israel, posteaIerusalem urbs Iudæ, prophetiæ titulis poniturprimum de Samaria, secundo de Ierusalem. Quan-tum vero ad mysticos intellectus, quia Samariasemper in hæresibus accipitur. Ierusalem in typoEcclesiæ dicimus verbum Domini fieri ad humilemet cohæredem Christi. De diversis dogmatibus etde Ecclesiæ quia forte peccatum commiserat, ettotius ordinis volumen contexerat.

Naum interpretatur germen sive consolator. Incre-pat enim civitatem sanguinum. Et post eversio-nem illius consolatur Sion dicens: Ecce super mon-tes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem13 . Hic quoque sanctorum prædicatorum typumtenet qui civitatem sanguinum hoc est Babylonemspiritalem increpantes arguunt germen fidei et bo-norum operum ab eis expetentes; si pœnitentiamegerint de peccatis suis, consolationem veniæ illispromittunt.

Habacuc interpretatur amplexans. Quia vel ex eoquod amabilis Domini fuit, vocatur amplexatio,vel quod in certamine cum Deo congreditur am-plexantis, id est, luctantis sortitus est nomen. Nu-llus enim tam audaci voce, ausus est Deum addisceptationem iustitiæ provocare, cur in rebushumanis et mundi istius tanta rerum versareturiniquitas. Significat enim fidelem populum quisuper excelsa elevatus in cruce Dominum con-templatur dicens: Cornua in manibus eius illicconfirmata est, virtus gloriæ eius 14 .

Sophonias speculum vel arcanum Domini inter-pretatur, quod utrumque ad prophetas convenit.Ipsi enim sciunt mysteria Dei. Unde et Ezechielidicitur: Speculatorem te posui 15 . Et alibi: Nonfaciet Dominus quidquam nisi revelaverit servissuis prophetis 16 . Iste enim significat eos quiper contemplationis arcanum ad perfectum per-veniunt meritorum.

10Matth. XI11 Isai. LIII12 Ioann. I13Nah. I14Hab. III15Ezech. III16Amos III

Aggeus interpretatur in Latinum festivus et laetusresonat, destructum templum ædificandum prop-hetat, et post luctum captivitatis regressionis læ-titiam prædicat.

Zacharias interpretatur memoria Domini. Septua-gesimo enim anno desolationis templi completo,Zacharia prædicante memoratus est Dominus po-puli sui, iussuque Cyri reversus est Dei populus,et reædificatum est et urbs et templum. Isti enimduo prophetæ figuram gestaverunt sanctorum quinobis in huius peregrinationis vita futurum tem-pus liberationis decantant.

Micheas interpretatur angelus Domini, id est,nuntius. Quidquid enim loquebatur quasi a Do-mino essent mandata ita credebantur, et indeita nomen eius septuaginta transtulerunt dicentes:Assumptio verbi Domini super Israel in manu an-geli eius. Iste enim typum Salvatoris nostri tenuitqui angelus magni consilii dicitur.

Esdras interpretatur adiutor.

Neemias interpretatur consolator a Domino. Quo-dam enim præsagio futurorum nomina ista sor-tita sunt. Fuerunt enim in adiutorium et conso-lationem omni illi populo redeunti ad patriam.Nam et templum Domini idem reædificaverunt,et murorum ac turrium opus ipsi restauraverunt.Typum ergo isti habent et apostolorum et prædi-catorum Evangelii Christi qui spiritale ædificiumDei post exitum fidelium de Babylone istius mundiatque regressum in terram repromissionis, verbiset exemplis quotidie instaurando reædificant, utquæ prius per neglegentiam vel desidiam pristino-rum habitatorum corruerant, ipsi instanti nisu etstudio perfecto cum cooperatoribus devotis recu-perent.

Annanias interpretatur gratia Dei. Idem Sedraclingua Chaldaica, quod interpretatur decorus meus.

Azarias interpretatur auxilium Domini idem etAbdenago, quod in Latinum taceo serviens ver-titur.

Misael quia populus Domini. Ipse et Misaac quiinterpretatur risus vel gaudium. Hi tres puerifiguram prætulerunt sanctorum qui corpus suumin persecutione obtulerunt.

Asaf interpretatur synagoga significans congrega-tionem quæ credidit non quæ obstinata perman-sit. Nam post resurrectionem Domini confessalegimus multa millia Iudæorum sicut inter aliatestantur Actus Apostolorum.

Ethan interpretatur robustus. Ethan autem istesicut et Eman de cantoribus, David regis est quosVerba Dierum narrant. Filius videlicet Cusi, filiiAbdi de cognatione Merari filii Levi; vel de illissapientibus quibus in libro Regum Salomonis sa-pientia præfertur. Sapientior, inquit, Ethan Ez-

Page 36: Rabano Mauro - De Universo

rahelita et Eman 17 . Tantae igitur scientiæ hoccarmen est ut sapientissimi illius nomine mereaturascribi.

Eman filius fuit Ioel, filii Samuel, de familia Caadhfilii Levi, unus de cantoribus, quos David in colla-tione arcæ præfecit reliquis ad canendum. Emaninterpretatur frater eius. Quo vocabulo DominusChristus appellat eos qui eius præceptis operi-busque devoti sunt, sicut ait in Evangelio: Ite,dicite fratribus meis 18 . Israelitæ, id est, Deumvidentes; quod utique illis accidere manifestumest, qui per obœdientiæ mysterium sancta Dominiluce radiantur.

Idithun interpretatur transiliens eos, significanseum qui mente terrena transcendit, transilitqueeos qui inhaerentes humo, et incurvati in terra eaquæ ima sunt congitant, atque in excelso mentishabitans, de virtute Dei libero carmine philosop-hatur.

Filii Chore, sicut et Eman, Ethan, Asaph, etIdithun non psalmographi sed cantores fuere. ADavid quidem ob psalmodiam electi sed ob signifi-cantiam nominum, titulis psalmorum congruenteraffixi.

Chore ergo dicitur Calvaria. In cuius nominis locoDominus est crucifixus, et ideo filii Chore meritodicuntur qui passionis illius sacramenta devotionefamulantur.

Zacharias interpretatur memoria Domini ob hocquod canit memorari testamenti sancti sui.

Iohannes Baptista interpretatur Domini gratia eoquod sit limes prophetiæ, prænuntius gratiæ, siveinitium baptismatis per quod gratia ministratur.Hi sunt prophetæ Veteris Testamenti Noviquequorum finis Christus, cui dicitur a Patre: Etprophetam in gentibus posui te 19 .

Prophetæ autem genera septem sunt. Primum ge-nus extasis quod est mentis excessus sicut viditPetrus vas illud submissum in stupore mentis cumvariis animalibus 20 . Secundum genus visio sicutapud Isaiam legitur: Vidi Dominum sedentem su-per solium excelsum 21 . Tertium genus somniumsicut Iacob subnixam in cœlo scalam dormiensvidit. Quartum genus per nubem sicut ad Moysenet ad Iob post plagam loquitur Deus. Quintumgenus vox de cœlo sicut ad Abraham sonuit dicens:Ne inicias manum tuam super puerum 22 . ; etad Saulum in via: Saule, Saule, quid me perse-queris? 23 Sextum genus accepta parabola sicut

17 III Reg. IV18Matth. XXVIII19 Ier. I20Act. X21 Isa. VI22Gen. XXII23Act. IX

apud Salomonem in proverbis, et apud Balaamcum evocaret Abalac 24 . Septimum genus repletioSpiritus Sancti sicut pene apud omnes prophetas.

Alii tria genera visionum esse dixerunt. Unum se-cundum oculos corporis, sicut vidit Abraham tresviros sub ilice Mambre, et Moyses ignem in rubo,et discipuli transfiguratum Dominum in monte,inter Moysen et Eliam, et cætera huiusmodi. Al-terum per spiritum quo in imaginibus ea quæper corpus sentimus videmus sicut vidit Petrusdiscum illum submitti de cœlo cum variis anima-libus. Et sicut Isaias Dominum in sede altissimanon corporaliter, sed spiritaliter vidit. Non enimDeum forma corporea circumterminat, sed que-madmodum figurate non proprie dicuntur multa,ita etiam figurate multa monstrantur. Tertiumgenus est visionis quod neque corporeis sensibusneque ulla parte animæ qua corporalium rerumimagines capiuntur, sed per intuitum mentis quointellecta conspicitur veritas, sicut Daniel prædi-tus mente vidit quod Balthasar viderat corpore:sine quo genere illa duo vel infructuosa sunt, veletiam in errorem mittunt.

Omnia tamen hæc genera Spiritus Sanctus mode-ratur. Habere autem prophetiam non solum bonussed etiam malus potest. Nam invenimus Saulemregem prophetasse. Persequebatur enim sanctumDavid, et impletus spiritu, prophetare cœpit.

Liber quartus

I De his personis quæ ad Novum Testamentumpertinent. II De martyribus. III De Ecclesia etSynagoga. IV De religione et fide. V De clericis.VI De monachis. VII De cæteris fidelibus. VIII

De hæresi et scismate. IX De hæresibus Iudæo-rum. X De deffinitionibus recte fidei et Ecclesias-ticorum dogmatum.

24Num. XXII

Page 37: Rabano Mauro - De Universo

I

De his personis quæ ad Novum Testamentumpertinent

In primis igitur notandum est, quod quattuorevangelistæ Dominum nostrum Iesum Christumsub quattuor animalium vultibus figuraliter ex-primunt. Matthæus enim eumdem Redemptoremnatum et passum annuntians, in similitudinemhominis comparat. Marcus a solitudine exorsusleonis figuram induit, et Christi regnum invictumpotentiamque proclamat. Lucas quoque per vitulimysticum vultum Christum pro nobis prædicatinmolandum. Ioannes autem per figuram aquilæeumdem Christum post resurrectionem carnis de-monstrat, revolasse in cœlos.

Hos ergo quattuor evangelistas, sive quattuor,quæ conscripsere Evangelia per figuram expresse-runt quattuor paradisi flumina de uno fonte pro-deuntia, quæ irrigant omnem superficiem terræ.Similiter et quattuor animalia, quæ Ezechiel prop-heta in libro suo commemorat dicens: Quattuorfacies erant uni, et quattuor pennæ uni, et manushominis sub pennis eorum 1 , in quattuor partibusper significationem eosdem demonstrabant. Sicquoque et quattuor rotæ de quibus idem prophetanarrat quod essent iuxta animalia, et per quattuorpartes irent, et non reverterentur cum ambularent,eamdem significationem habent. Necnon et quat-tuor facies, de quibus scriptum est, quod esset unafacies cherub, et alia facies hominis, et tertia faciesleonis, et quarta facies aquilæ idem demonstrant.Quattuor autem sunt plagæ orbis, et quattuor vi-cissitudines temporum annuos fructus hominibuspræbent: sic et sancta Ecclesia Christi in quattuorpartibus mundi dilatata per totum tempus huiussæculi doctrina evangelica nutritur, et roboratur.

Unde sancti doctores qui per quattuor Evangeliatotum orbem illuminant, quattuor præcipue virtu-tes, hoc est prudentiam, iustitiam, fortitudinem,temperantiam nobis commendant, ut in his con-versantes Deo placitam exhibeamus servitutem.Item quattuor millia satiata ex septem panibusleguntur in Evangelio a Domino, et paralyticusa quattuor viris ad sanandum Christo offertur.Præter hæc quoque in aliis plurimis locis SanctæScripturæ quaternarius numerus horum figuramnobis insinuat, et superfluum est de his omnibushic narrare.

Apostoli quoque omnes totius Ecclesiæ portanttypum, quia et idem in dimittendis peccatis simi-lem acceperunt potestatem. Habent quidam for-mam patriarcharum, quia per verbum prædica-tionis in toto orbe terrarum populum Dei spirita-liter genuerunt. Proinde considerandum est, ipsemysticus numerus duodecim apostolorum, quibusfiguris in Scriptura Sacra insignis constet. Nam

1 Ezech. I

sicut Deus Pater per unigenitum Filium suum invirtute Spiritus Sancti primam mundi creationemsex dierum operatione complevit, ita etiam dupli-cato eadem senario numero, unde duodecim effi-ciuntur, mundum perditum, etiam prope deletum,Dominus Iesus Christus per suos duodecim reno-vavit apostolos. Et sicut duodecim mensibus incirculo anni diversis temperamentis mundi fructusad usum humani generis per Dei largitatem omni-potentis renovatur, ita per duodecim apostolorumdoctrinam fructum bonorum operum Deo afferrehumanum genus fideliter inchoavit. Hic est verusMazaroth, id est, signifer, per quem sol iustitiæChristus omni tempore totum orbem illuminat.Et sicut dies duodecim horis ab ortu solis usquead occasum volvitur, ita dies verus Christus perduodecim apostolos suos ad inchoationem rectæconversationis, quod per ortum solis intelligitur,suos illustrat fideles; in qua qui usque ad occa-sum, id est, usque ad finem vitæ perseveraverit,in æternum salvus erit. Et sicut Iacob, qui sup-plantator interpretatur, duodecim filios genuit adpossidendam repromissionis terram, ita Christus,qui supplantavit diabolum, duodecim elegit apos-tolos, quibus terram repromissionis,id est, regnicœlestis benedictionem, tradidit, et potestatem eistribuit calcandi super serpentes, et scorpiones, etsupra omnem virtutem inimici. Item sicut Moysesundique ex omni parte, id est, ab oriente et oc-cidente, ab aquilone et austro, per duodecim tri-bus metabatur castra circa tabernanaculum Dei,ita Christus per duodecim apostolos quaternumEvangelium per quattuor orbis partes annuntiansad æterna tabernacula omnes sibi credentes invi-tavit dicens: Venite ad me omnes qui laboratis etonerati estis et ego reficiam vos 2 , recipiamquein æternæ vitæ tabernacula. Et sicut duodecimfontes in Elim, unde lassatus valde valida sitipopulus potatus est, ita per duodecim apostolosomnis turba fidelium sacræ fidei doctrina potatur,et ad æternæ vitæ gaudia, sancta prædicationevocatur.

Iosue quoque, qui figuram Christi et nomine etactu expressit, duodecim exploratores misit adexplorandam terram repromissionis quam DeusAbrahæ dilecto suo et semini eius daturum pro-misit. Sic et Christus duodecim misit apostolosinter numerositatem omnium gentium evangeliza-re regnum Dei, ut de illis Psalmista ait: In omnemterram exiit sonus eorum, et in fines orbis terræverba eorum 3 .

Viri quoque duodecim ex duodecim tribubus Is-rael siccis pedibus, Iordanen transeuntes, duo-decim lapides elevantes pro signo ibidem posue-runt in testimonium sempiternum posteris suis.Hi duodecim apostolorum tenuere figuram qui

2 Matth. XI3 Psal. XVIII

Page 38: Rabano Mauro - De Universo

in sacro baptismate officii sui tropheæ fixerunt,et prædicationis suae credentibus insignia reli-querunt. Hi tantum duodecim viri ad prædican-dum testimonium sempiternum, Evangelium regniDei omnibus per orbem terræ nationibus missisunt, qui etiam in sancta Ecclesia omnibus suntcredentibus, missi in testimonium, quia quisquisad æternæ vitæ gaudia pervenire voluerit, eorumprædicationem et doctrinam in omnibus sequi ne-cesse est; quorumque successores nunc in sanctaEcclesia sunt omnes veritatis prædicatores an-nuntiantes et prædicantes verbum salutis æternæin Christo Iesu Domino nostro. Nam rex Salo-mon qui pacificus interpretatur, mare æneum, idest, luterem super duodecim boves æneos posuitante templum, ubi sacerdotes et ministri altarislavabant manus cum ingrederentur sanctuariumDomini: ita Christus mare æneum, id est, confes-sionem veræ fidei vel etiam confessionem delictisive Sacræ Scripturæ doctrinam super humerosduodecim, posuit apostolorum, quorum doctrinaomnes imbuti fideles per confessionem veræ fidei,et pœnitentiam delictorum ab omnibus munden-tur sordibus, et digni efficiantur ad æterna sanctaDomini sui introire, et regni cœlestis gaudia pos-sidere.

Duodecim namque portæ sanctæ erant in civitateIerusalem, per quas introibant, et egrediebanturomnes manentes et venientes in eam. Hæ duode-cim apostolorum figuram expresserunt, qui veræportæ sunt spiritalis Ierusalem, per quorum præ-dicationem et doctrinam omnibus undique venien-tibus in sanctam Ecclesiam patefactæ sunt portæregni cœlestis, quibus etiam data est potestas, etsuccessoribus eorum in Ecclesia, ligandi et solven-di in cœlo et in terra, ut quoscumque per culpamligaverint in terra, ligati sint æterna tormenta,quoscumque autem solverint confitentes et pœni-tentes peccata sua, soluti sint in cœlo, omniumhic remissione peccatorum percepta ad æternæbeatitudinis gaudia eorum precibus adiuti per Deigratiam pervenire mereantur. Hæc de apostolisChristi generaliter modo dicta sufficiant, quorumquid specialiter significent nomina paulo post insequentibus dicemus.

Septuaginta duo discipuli significant illustratio-nem totius orbis per Evangelium Trinitatis; vigintiquattuor enim horis mundus omnis peragitur, quinumerus tirplicatus propter eamdem Trinitatem,in septuaginta duo, deducitur. Idcirco autem mit-tuntur bini propter prædicandum Dei amorem etproximi vel mysterium gemini testamenti.

Zacharias ut supra dictum est, interpretatur me-moria Domini.

Elisabeth Dei mei saturitas vel Dei mei iuramen-tum interpretatur. Elisabeth typum tenet veterislegis seu prophetiæ, sicut Zacharias maritus eiusveteris sacerdotii. Unde sicut Zacharias mutus

Ioannis scribendo nomen edidit, sic vetus sacer-dotium sub typo sacerdotium Christi, et gratiamNovi Testamenti expressit, et sicut Elisabeth Ma-riæ saluationem audiens quando infans in uteroeius, exultavit Spiritu Sancto repleta beatam etbenedictam esse matrem Domini prædicavit. Sicspiritus in litera adveniente Christo lætatus est,et tota series Veteris Testamenti Spiritu Sanctofeta benedictam ac salubrem Salvatoris incarna-tionem universo mundo præconata est. Ioannesformam habuit legis quæ Christum annuntiavit,et remissionem peccatorum per lavacri gratiamprædicavit.

Ioseph sponsus Mariæ qui custos virginitatis eiusfuit, significat Christum sponsum Ecclesiæ, cuiusvirginitas in fide vera ab ipso usque in finemconservatur.

Maria illuminatrix sive stella maris interpretatur.Genuit enim lumen mundo. Sermone autem SyroMaria domina nuncupatur, et pulchre, quia Do-minum genuit cœli et terræ, et universæ creatu-ræ. Mystice autem Ecclesiæ figuram gestat, etspeciem quæ cum sit desponsata Christo virgoperseverat.

Magi figuraverunt gentium populos, lucem fi-dei cognituros, indicantes sacramentorum nume-ro, Christum per thura esse Deum, per myrr-ham hominem passum, per aurum regem omniumsæculorum.

Herodes, qui infantibus necem intulit, diaboli for-mam expressit, vel gentium qui cupientes nomenChristi extinguere de mundo in necem martyrumsevierunt.

Muti qui in Evangelio curantur, significant eos quifidem Christi confitentur.

Cæci significant eos qui non intellexerunt fidemquam crediderunt.

Surdi significant eos qui non obœdiunt præceptisDei.

Claudi qui non recte in semita mandatorum Deigradientes implere præcepta salutaria neglegunt.

Homo prudens qui ædificavit domum suam suprapetram, significat doctorem fidelem qui in Christodoctrinæ suæ ac vitæ stabilimentum constituit.Ille vero qui ædificavit domum suam super arenamhæreticorum dogmata designat, qui sic ædificant,ut ruinam faciunt magnam.

Leprosus quem Christus descendens de monte pri-mum curavit humanum indicat genus delicti con-tagio maculosum, hoc Redemptor dum de cœlo-rum altitudine quasi de monte descenderet, a variodæmonum cultu mundavit, atque in unitatem fideireparavit.

Page 39: Rabano Mauro - De Universo

Centurio fidem gentium significat. Puer autem etfilia Cananeæ mulieris quos Christus non veniensad eos saluat, easdem gentes ostendunt, quasDominus non corporali pæsentia visitavit sed perfidem verbi salvavit. Ipsa quoque mulier CananeaEcclesiæ gentium gerebat figuram quæ tamquamcanis quærit micas de mensa dominorum, id est,saturari doctrinis apostolorum et prophetarum.

Socrus Petri febricitans, significat synagogam æs-tu carnalium desideriorum accensam, cuius filiaest pars illa credentium, quæ data est, Petro re-genda.

Scriba repudiatus, qui propter quæstum Domi-num sequebatur, significat eos qui Christi fidemnon propter Dominum, sed propter lucrum sæculiappetunt.

Dæmoniacus quem Dominus in regione Geraseno-rum a legione curavit, significat gentilem populummultorum cultibus dæmoniorum obnoxium.

Pastores porcorum fugientes, qui ea quæ gestasunt nuntiant in civitate, significant principes im-piorum, qui dum fidem Christi fugiunt virtutestamen eius stupentes mirantur et prædicant.

Paralyticus iacens in lectulo anima est, vita disso-luta in corpore suo. Quæ dum fuerit gratia Chris-ti per peccatorum remissionem sanata confestimpristino robore recepto resurgit, et lectum carnissuæ in quo debilis iacebat ad domum virtutumreportat ut se intra conscientiæ suæ secreta cons-tringat, et nequaquam in exterioribus ultra volun-tatibus dissoluta discurrat.

Archisynagogæ filia ad quam curandum Dominusdum pergeret, prius tamen antequam ad eam ve-niret, tetigit eum a tergo mulier, quæ pro fluviosanguinis laborabat, et curata est. Archisynagogæfilia quidem Iudeæ typum tenuit, hæc autem quæpro fluvio sanguinis laborabat, figuram habuit Ec-clesiæ venientis ex gentibus, quæ dum post prædi-cationem, et post passionem ac post ascensionemChristi credidit, quasi a tergo Dominum tetigit, etante accipere salutem quam synagoga promeruit.

Duo caeci iuxta viam sedentes significant utrosquepopulos Iudæorum et gentium per fidem Christoappropinquantes, qui dixit: Ego sum via 4 .

Dæmonium habens cæcus et mutus, qui scribitura Salvatore curatus indicat eos qui ex idolatriagentium ad fidem Dominicam convertuntur, qui-bus tamen expulso a corde dæmonum cultu dumpristinam lucem perceperunt fidei postea ad lau-dandum Deum eorum lingua resolvitur, ut confi-teantur eum quem antea negaverunt.

Homo manum aridam habens significat animammisericordiæ operibus infructuosam, cui cum di-

4 Ioann. XIV

citur: Extende manum tuam 5 , admonet semperporrigendam elemosinam pauperibus.

Homo, de quo inmundus spiritus exivit, et rursumeum occupavit, significat hominem pœnitentem,cui per subsecutam neglegentiam acrius mentemoccupat carnis voluptas, adiunctis secum septemspiritibus vitiorum, id est iracundia, avaritia, in-vidia, atque ventris ingluvie, inani gloria ac super-bia.

Paterfamilias proferens de thesauro suo nova etvetera, Christus est, proferens de impenetrabiliscientia sua gemina Testamenta: Vetus, in quofelicitas terrena promittitur, Novum per quodregnum speratur cœlorum.

Homo qui seminavit in agro suo granum sinapis,Christus est, qui seminavit fidem in mundo, in quavolucres cœli, id est spiritales animæ, requiescunt.Mulier quæ fermentum abscondit in satis tribussignificat scientiam spiritalis doctrinæ ferventemin Trinitatis amore. Homo qui absconditum the-saurum in agro repperit, ille est qui in isto mundovenditis omnibus Christum vitamque aæternamadquirit.

Quinque millia virorum qui quinque panibus etduobus piscibus pasti sunt, ecclesiastici sunt po-puli qui per quinque sensus corporis, alimento le-gis spiritalis a Christo reficiuntur, et duplici testa-mento quasi gemellis piscibus saturantur. Quatuorautem millia virorum, qui aliis septem panibusaluntur, eadem Ecclesia gentium est, quæ in quat-tuor partibus mundi diffunditur, atque ubertateseptiformis gratiæ recreatur.

Ille qui sæpe nunc in ignem, nunc in aquam cade-bat, mundum significat. Ignis autem iram inflam-mantem, aqua carnis voluptatem demonstrat, inquibus semper arreptus cotidiano lapsu præcipi-tatur.

Moyses et Elias, qui apparuerunt cum Dominoin monte lex et prophetæ intelliguntur, quorumvocibus passio, et resurrectio et gloria Dominideclaratur.

Homo habens centum oves, et relictis illis ovemperditam quærit, ac repertam humeris revehit,figuram Christi expressit, qui relictis nonagintanovem agminibus angelorum in cœlis, ovem, quæperierat in Adam, ut bonus pastor quæsitam ingentibus repperit atque crucis suae humeris Pa-radyso reportavit.

Mulier quæ perditam repperit dragmam, Ecclesiaest, quæ animam diaboli laqueis abstractam duminvenerit per pœnitentiam, et angelorum et homi-num facit lætitiam.

5 Luc. VI

Page 40: Rabano Mauro - De Universo

Debitor decem talentorum significat homines quiDeo sunt obnoxii per transgressionem decem præ-ceptorum. Sed sicut nobis poscentibus a Dominopeccata relaxantur, ita unusquisque nostrum di-mittere debet exemplo Domini ne dum minima de-bita in nobis peccantibus non concedimus maioranostra exsolvere cum usuris pœnarum cogamur.

Dives quia camelo comparatur, personam indicatIudæorum qui de legis potentia gloriantur; quamquia propter terrena colunt, non habent regnumcœlorum: ibique facilius gentium populus crimi-nibus tortuosus et sarcinis peccatorum gravatusingreditur, quasi per foramen acus, per angustiaspassionum ac labores.

Paterfamilias qui operarios ad vineam conduxit,et denarii mercedem promittit, Christus est, quivocat omnes ad cultum fidei promittens eis præ-mium perfectæ beatitudinis. Operarii qui horaprima conducti, hi sunt qui a rudimentis infantiæcultum fidei consecuti sunt; qui autem hora tertia,hi sunt qui in adolescentia ad fidem accesserunt;qui vero hora sexta conducti sunt, hi sunt quiin iuventutis ætate crediderunt; qui autem horanona accesserunt illi sunt qui iam a iuventute insenectutem declinantes Christi gratiam percepe-runt. Qui vero ultima hora illi qui iam decrepiti, etin extremo vitæ suæ tempore vocati ad Christumvenerunt qui tamen prioribus parem mercedemæternæ beatitudinis accipiunt, in illis conservansChristus iustitiam, qui a prima hora nativitatisoperati sunt, in istis impendens misericordiam,qui una vitæ hora laboraverunt.

Duo filii missi ad operandum vineam, duorumpopulorum typum demonstrant. Primus enim mis-sus vocatur gentium populus per naturæ inte-llegentiam ad operis divini culturam: qui tamenspernens contumax exstitit et sese iturum negavit.Adveniente autem Domino priorem contumaciam,sequenti emendavit obœdientia. Secundus autemmissus Iudæis per legis congitionem respondit:Omnia quæcumque dixerit nobis Dominus facie-mus 6 . Sed idcirco damnatur, quia non solum inprofessione legis prævaricatus est, sed in ipsumDominum vineæ parricidales manus extendit.

Homo qui vineam plantavit, Dei portat figuram,qui condidit Ierusalem, in qua ædificavit turrim,et torcular fodit, altare videlicet templum, et se-pem circumdedit, id est, angelorum munitione va-llavit. Coloni autem quibus vineam locat, populusest Israel, qui sub divino cultu, possedit Ierusalem.

Servi autem qui tempore fructuum missi interfectisunt a colonis, prophetæ intelliguntur, quorumsanguis effusus est a Iudæis, dum ab eis quærerentiustitiæ fructum et legis. Filius autem novissimemissus, quem eiectum, coloni extra vineam occi-

6 Exod. XXIV

derunt, Christus est, quem crucifixerunt Iudæi,eicientes eum extra portas Ierusalem. Coloni au-tem quos Dominus vineæ perdidit, iidem popu-li Iudæorum intelliguntur, qui olim ut videnturdispersi sunt atque perempti. Illi autem agricolæad quos vinea transferri præcipitur, significantapostolos vel successores apostolorum.

Rex qui fecit nuptias filio suo, Deus Pater intelli-gitur, qui copulavit ex virgine carnem Christo.

Servi vero qui missi sunt vocare invitatos, apostolisunt atque prophetæ, qui Iudæos per legem etEvangelium provocaverunt, sed illi modo terrenisvoluptatibus, modo carnis et legis onere pressi,sollemnitatem adventus Domini contempserunt;vitæ aæternæ gaudia gentes introisse manifestumest.

Rex iratus qui misit exercitus suos, et perdiditinterfectores illos, et civititatem incendit, DeusPater est, qui suscitavit Vespasianum CaesaremRomanorum, qui et populum gladio vastavit, etcivitatem Ierusalem funditus cum suis universisevertit, ita ut ulterius belligerare non posset.

Hominem autem non habentem vestem nuptialemin accubitu, qui loquente rege obmutavit, quemiubet servis suis ablatum mitti in tenebras ex-teriores, ille est qui in fide quidem cum cæterisrequiescit, sed si inventus fuerit in die iudicii ves-tem carnis operibus habere pollutam, confestimiubetur, ab angelis tolli, ac mergi in Gehennamignis æterni.

Duo debitores ex quibus unus debebat feneratoridenarios quingentos, alter quinquaginta, signifi-cant populum Iudæorum et gentium, ex quibusille qui quinquaginta denarios debuit, Iudæorumtypum habuit; ille vero qui quingentos gentium ex-pressit figuram qui ab initio mundi debitor semperexistens chirographum peccati per pœnitentiamnon exsolvit. Adveniente itaque Christo, tandemcredidit, atque uberiorem misericordiæ fructumaccepit. Unde quia plus illi concessum est a Ch-risto, amplius diligit Christum, sicut scriptum est:Cui plus dimittitur plus diligit 7 .

Septem fratres qui unam mulierem habuerunt, etsine filiis mortui sunt, homines infideles intellegun-tur, qui in præsenti vita quæ per septem dierumcirculum decurrit, totam vitam suam sine fructuiustitiæ consumpserunt.

Duo in lecto, illi significantur qui remoti a turbisin otio quodam vitæ vacare videntur. Duæ mo-lentes in mola, qui negotiis temporalium rerumcircumferuntur. Duo in agro, qui in ministerioEcclesiæ, tamquam in agro Dominico operantur,ex quibus adveniente sæculi adversitate, id estnocte, quidam permanent in fide et assumuntur

7 Luc. VII

Page 41: Rabano Mauro - De Universo

ad vitam, quidam decedunt, et relinquuntur adpœnam.

Quinque virgines sapientes omnes animæ sanctæintelligitur, quæ quoniam per quinque sensus cor-poris, nullam admittunt cordis corruptionem, id-circo quinario numero computantur. Quinque vir-gines fatuæ, quæ non habent in vasis suis oleum,illæ animæ sunt quæ habent quidem integritatemcorporum, sed non servant intra conscientiam bonioperis testimonium, dum in facie gloriantur apudhomines et non in corde apud Deum. Ideo quodquia in vasis pectorum suorum mentis splendoremnon gerunt, adveniente Domino a regni eius gau-dio recluduntur.

Homo peregre proficiscens, qui tradidit bona suaservis suis, Christus est, qui post resurrectionemsuam ad cœlos regrediens, tradidit evangelicamgratiam, evangelicis negotiatoribus fenerandum.Sed primus servus, in quinque talentis sibi datis,quinque libros legis accepit, quos doctrina vel ope-re decem præceptorum ampliavit. Alter in duobustalentis, duo testamenta promeruit, eaque moraliac mystico sensu, pie dispensando duplicavit. Ter-tius sub figura unius talenti gratiæ donum accep-tum in terrenis voluptatibus obscuravit, ideoqueproiectus est in infernum, quia nullum inde ope-ratus est fructum. Alii in primo servo, quinquesensus cordis et corporis acceptos, in secundo,intellegentiam, et opus, in uno rationem intelle-xerunt.

Iuvenis filius viduæ, quem Dominus mortuum ex-tra portas urbis suscitavit, significat eum, qui pa-lam quodlibet mortiferum crimen admittit, auditoverbo Domini a morte peccati resurgit, et perpœnitentiam in Christo vivere incipit, redditurqueviduæ matri suæ, id est communioni Ecclesiæ.

Homo qui descendebat ab Ierusalem in Hiericho,et incidit in latrones, ipse Adam figuratur ingenere suo, qui dum descenderet de Paradisocœlesti in mundum incidit in angelos tenebrarum.

Samaritanus descendens qui vulnera eius curavit,Christus est custos noster, qui de cœlo descenditet genus humanum a vulneribus peccatorum cu-ravit.

Stabularius, apostoli sunt vel successores eorum,qui infirmitatem nostram, prædictione evangelicarecreant.

Martha, quæ excepit Christum in domo sua etministrabat, significat Ecclesiam in hac vita Ch-ristum in corde suo excipientem, et opere iustitiælaborantem.

Maria soror eius quæ sedebat secus Christi pedes,et audiebat verbum, demonstrat eamdem Eccle-siam in futuro sæculo ab omni opere cessantem, etin sola contemplatione sapientiæ Christi requies-centem.

Homo qui media nocte postulabat ab amico suotres panes, similitudinem exprimit cuiusque inmedia tribulatione postulantis Dominum, ut detei scientiam Trinitatis.

Dives cuius uberes fructus ager attulit, significathominem, luxuriis deditum, et abundantem pec-catis, quem in moderato fluxu amplius peccaredesiderantem, arguit Dominus dicens: Stulte, hacnocte auferetur a te anima tua, et quæ preparasticuius erunt? 8

Quinque illi in domo una, id est pater, mater,filius, filia, nurus, quibus duo in tres, et tres induo dividuntur, significant humanum genus, fideet religione ab invicem separatum, partim in dis-cissione scismatis, quod duo significant, partim innumero Trinitatis, quod tria demonstrant. Divi-sus enim filius est adversus Patrem suum, id estpopulus ex gentibus veniens, adversus diabolumcum quo ante fuerat sociatus. Divisa est et filia,adversus matrem suam, id est plebs ex Iudæiscredens, adversus impiam synagogam. Divisa estet nurus adversus socrum suam, Ecclesia scilicetex gentibus, adversus matrem sponsi sui synago-gam, de qua secundum carnem Christus fueratprocreatus. Qui omnes separantur sibi invicemrenuntiantes, alii terrenam, alii cœlestem gloriamappetentes.

Galilæi decem et novem super quos cecidit turrisin Siloa, et occidit eos, interitum plebis Iudæoruminsinuant. Decem et novem enim apud Grecos, exiota, et theta literis exprimuntur, quibus figurisnomen Iesu scribitur, in quem illi credere nolentes,pariter a Romanis cum sua urbe prostrati sunt.

Homo qui arborem fici in vinea sua plantavit,Christus est, qui synagogam Iudaico populo con-didit. Quam cum Dominus quasi inutilem iussissetabscidi, fit illi a colonis apostolis fossa humilitatis,adhibitur et stercus, id est confessio peccatorum,sicque in novissimum credendo commutabitur inmelius, dabitque fructus iustitiæ copiosos.

Mulier quæ decem et octo annos infirmitatis ha-bens, a domino erecta est, Ecclesiæ typus est,quæ in fine temporum salutem fidei consecutaest. Sex enim ætatibus mundus iste completur,cuius tamen tempus habet tripertitam discretio-nem, unam ante legem, alteram in lege, tertiamsub gratia. Sexies enim terni, decem et octo ef-ficiunt, quo numero tempus hoc nostræ salutisinsinuatur, quando a Satanæ vinculis, quibus cur-vabantur erecti, donum salutis et spem supernæcontemplationis accipimus.

Hydropicus quem Dominus curavit, demonstrateos quos fluxus carnalium voluptatum, exuberansaggravat.

8 Luc. XII

Page 42: Rabano Mauro - De Universo

Homo habens duos filios, Deus est intellegendus,habens duos populos, quorum maior figuram te-nuit Iudaici populi, qui permansit in Dei cultu,alter iunior gentium qui conditore deserto, servusfactus est idolorum, quem per egestatem fidei re-vertentem, clementer suscipit Deus Pater, et proconversione eius, sub vituli typo Filium immo-lat unicum; tribuit etiam anulum fidei, et stolaimmortalitatis induit eum. Quamquam Iudæusfrater livoris torqueatur invidia, pro salute tameneius gaudio concinit angelorum simphonia.

Dispensator prodigus quem dominus a villicatuamoveri præcepit, et fraudem faciens domino suorelaxavit debitoribus suis partem, ut haberet undein posterum viveret, hæc comparatio ad exem-plum nostri proposita est. Nam si ille a dominosuo laudari promeruit, qui fraudem ei faciens inposterum sibi de alienis rebus sibi providit, quantomagis Christo placere possumus, si ex rebus nos-tris misericordiam indigentibus faciamus, a quibusrecipi in tabernacula æterna possimus?

Dives, qui induebatur purpura, significat Iudæo-rum superbiam florentem quondam imperii clari-tate, vel honoris excellentia.

Mendicus ulcerosus demonstrat gentilem popu-lum, confessionibus peccatorum humiliatum. Quin-que fratres divitis illius qui apud inferos torque-batur, Iudæi intelleguntur, qui sub quinque librislegis positi sunt.

Decem leprosi qui mundantur a domino, hæreticossignificant, qui in varietate colorum diversitatemhabent scismatum, qui ideo ad sacerdotem mit-tuntur, ut detersa omni varietate errorum, unita-tis percipiant sacramentum.

Iudex iniquus qui Dominum non timebat, assiduetamen deprecantem viduam exaudivit, similitu-do est qua demonstratur, quantam spem habe-re debet, qui Deum indesinenter exposcit, cumetiam apud aures iniusti iudicis valuerit frequensinstantia viduæ deprecantis. Ipsa autem vidua,significare potest Ecclesiam perseveranter sui pe-tentem ultionem de inimicis suis, hoc est diabolo,et hæreticis.

Pharisaeus orans in templo, Iudæorum est po-pulus qui ex iustificationibus legis extollit meri-ta sua. Publicanus vero gentilis est qui longe aDeo positus confitetur peccata sua, quorum unussuperbiendo recessit non iustificatus, alter humi-liatus confitendo appropinquari meruit exaltatus.

Cæcus sedens secus viam, populum demostratgentilem qui per Christi gratiam fidei meruit cla-ritatem.

Zacheus, qui interpretatur iustus sive iustifica-tus, aut iustificandus, gentilis est populus, gratiameritorum pusillus, qui tamen a terrenis actibus

sublevatus per lignum Dominicæ crucis, Christimisterium contemplatur.

Homo nobilis, qui in longinquam abiit regionemaccipere sibi regnum, Redemptorem nostrum sig-nificat, qui usque ad fines terræ pervenit, accipereregnum in populis gentium.

Cives qui noulerunt eum regnare, Iudæi intelligun-tur, qui Christum regem spreverunt.

Servus qui mnam unam accipiens decem adqui-sivit, significat doctores, qui acceptam gratiamEvangelii, in decem verborum prædicamentis be-nedicti sunt, et docendo multos in fide adquisive-runt; idcirco adveniente domino Christo laudan-tur quia lucrati sunt. Qui vero ex una quinqueadquisivit, illos demonstrat, qui mandata Dei ser-vantes, consequuntur scientiam legis, in quinquelibris Moysi scriptam, eamque edocendo ad usumsalutis necessariam fenerant. Qui vero in mnamunam ipsam in sudario conservavit, ostendit eumqui creditum sibi gratiæ donum delicate otiosequetractavit, unde et recte amittet collatam gratiam,qui per neglegentiam prædicare contempsit, ut eiaugeatur qui inde laboravit.

Vidua quæ in gazophilatium duo minuta iecit,animam fidelem demonstrat, quæ in thesauro cor-dis sui fructum dilectionis Dei, et proximi servat.

Sponsus Christus est, cuius nuptiæ cum Ecclesiacelebrantur, in cuius coniunctione aqua in vinummutatur, quia credentes per lavacri gratiam tran-seunt ad passionis coronam.

Architriclinus, Moyses intelligitur, qui miraturmeliorem et sanctiorem populum per Iesum inEvangelio congregatum, quam illum priorem abÆgypto eductum. Finitum enim vinum ostenditsublatam esse gratiam Spiritus Sancti a Iudæis,et per Apostolos in gentibus contributam.

Mulier Samaritana mistice intelligitur synagoga,quinque libris legis, quasi quinque viris, secun-dum sensum carnis subiecta, quam misericorditerDominus provocat haurire aquam vivam, lavacriscilicet percipere gratiam, vel secretam legis inte-llegentiam.

Mulier adultera, quæ offertur Domino a Iudæislapidanda Ecclesia est, quæ prius relicto Deo inidolis fuerat fornicata, quam volebat synagogazelans interficere: Christus salvat per remissionemdelicti, nec sinit eam perire, qui novit veniamcondonare peccantibus.

Simon leprosus, gentilis est populus, qui est aRedemptore mundatus.

Mulier quæ unguento caput Domini unxit, Eccle-sia est quæ fructum sui operis fideique odoremad laudem Dei et Christi gloriam refert. Angelusille ad cuius descensum movebatur aqua, quinqueporticibus cincta, Christus est, in cuius adventu

Page 43: Rabano Mauro - De Universo

turbatus est Iudæorum populus, quinque librislegis conclusus. Descendente enim angelo, commo-vebatur aqua, et sanabatur infirmus; descendentede cœlis Christo commotus est in passione eiusidem populus, et sanatus est mundus.

Cæcus a nativitate quem Dominus unctis oculisad piscinam Siloe misit lavandum, significat genushumanum a nativitate, id est, a primo homineerrorum tenebris vitiatum, cuius oculos Dominusde sputo et litto linivit, quia Verbum caro factumest 9 ; et lavari oculos in piscina iussit ut baptiza-tus in Christo acciperet lucem fidei, et crederet ineum, qui visibiliter in mundo apparuit.

Lazarus qui interpretatur adiutus, quem Dominusquatriduanum fetentem de monumento suscitavit,significat mundum, quem gravissima peccati con-suetudo corruperat, qui tamen quarto die mor-tis suscitatur. Prima dies enim mortis est trac-ta de Adam propago mortis. Altera dies mortisest transgressio legis naturalis. Tertia dies mortis,prevaricatio datæ legis. Quarta dies est mortiscontemptus evangelicæ prædicationis, in qua dieDominus suum opus respiciens misericorditer sus-citare dignatus est.

Servus principis sacerdotum cuius dextera auri-cula amputatur, Israeliticus est populus, qui inincredulitate servus effectus est. Hic dexteram au-rem amittit, dum ad sinistrum intellectum litterætransivit, cui Dominus in his qui credunt auditumrestaurat fidei, et obedientem evangelii fecit man-datis.

Caiphas investigator aut sagax aut vomens oreinterpretatur. Inique enim ore suo iustum con-demnavit, quamvis hoc misterio prophetali an-nuntiasset. Nam idem princeps sacerdotum, quiscidit vestimentum suum in Domini passione, in-dicat Hebræorum populum nudatum sacerdotio etevacuatum regno scisso.

Barabbas, qui Iudæis dimittitur, signifcat Antich-ristum, quem illi errantes suscipere meruerunt proChristo. Barabbas enim interpretatur filius magis-tri eorum, absque dubio Iudæorum, magister quiest diabolus homicidiorum auctor, qui usque hodieregnat 10 in eis.

Herodes et Pilatus qui cum essent dicordes in pas-sione Domini amicitia fœderantur, indicant pri-mum divisos fuisse utrosque populos, circumcisio-ne et gentium. Qui tamen per passionem Dominiin fide concordaverunt.

Herodes interpretatur pellicius. Versipellem signi-ficat Antichristum; et Pontius Pilatus declinansconsilium utique Iudæorum. Accepta enim aqualavit manus suas dicens: Innocens ego sum a san-

9 Ioann. I10 ’dammnatur’ Migne

guine iusti huius 11 . Nam Pilatus interpretatur osmalleatoris, significat diabolum, qui est malleusuniversæ terræ.

Simon Cireneus, cui gestandam crucem imposue-runt, populus gentilitatis intellegitur, qui peregri-nus in lege obœdiens efficitur Evangelio crucis,ipse Christi victor, et fidei baiulus factus.

Duo latrones populum exprimunt Iudæorum acgentium, quorum unus incredulus blasphemat Ch-ristum in cruce pendentem, alter fidelis Iudæosincrepat blasphemantes.

Quatuor milites qui quattuor partes sibi de Ie-su vestimentis fecerunt præfiguraverunt quattuorpartes mundi, quæ diviserunt sibi eloquia Christisicut scriptum est: Laetabor ego super eloquia tua,sicut qui invenit spolia multa 12 .

Sanctæ mulieres quæ secutæ sunt Iesum a Galileaministrantes ei, de substantiis suis, quæ etiaminterfuerunt in passione eius adstantes, et postsepulturam eius cæteris recedentibus, remanebantsedentes contra sepulchrum, hoc est Maria Mag-dalene, et Maria mater Iacobi et Ioseph, quæetiam soror fuit Mariæ matris Domini, et mater fi-liorum Zebedei, quam Marcus appellat Salome, etaliæ mulieres quas in cæteris Evangeliis legimus.Hæ videlicet figuram habent humilium animarum,ac devotarum Domino: quae quo maiore sibi cons-cientia fragilitatis pertimescunt, eo maiore Salva-toris amore ferventes, passionis eius vestigiis inhoc sæculo, quo requies est præparanda futura,diligenter obsequuntur; et si forte valeant imitaripia curiositate, quo ordine sit eadem passio com-pleta, perpendunt.

Mulieres quæ Apostolis Domini resurrectionemadnuntiant, lex et prophetia intelliguntur, quægloriam resurrectionis Christi, antequam revela-retur, quasi præcursores prædicaverunt.

Maria ergo Magdalene ipsa est soror Lazari etMarthæ, de qua Dominus eiecit septem dæmonia,ipsa est autem non alia, quæ quondam, ut Lucasscribit, peccatrix adhuc, veniens pedes Dominilacrimis pœnitentiæ rigavit, et unguento piæ con-fessionis linivit, et quia multum dilexit, multorumveniam a pio iudice promeruit 13 . Eadem vici-na passione eius iustificata, et familiaris effectaDomino, non tantum pedes eius, ut idem Ioannesnarrat, verum etiam caput, ut Matthæus Marcus-que perhibent, oleo sancto perfudit. Hæc a locoMagdalo Magdalene dicitur: interpretatur enimMagdalene turris. Mistice autem significat fidemac pietatem sanctæ Ecclesiae, quæ odorem notitiæChristi prædicando in universo spargit mundo.

11Matth. XXVII12Psal. CXVIII13Luc. VII

Page 44: Rabano Mauro - De Universo

Sic et Martha, quæ irritans vel provocans inter-pretatur typum tenet Ecclesiæ, quæ bonis operi-bus cottidie insudans, irritat diabolum et membraeius, et provocat piis actionibus ac verbis ad fidemelectos Dei.

Septem discipuli cum quibus Dominus post resu-rrectionem convivasse describitur, septimam indi-cant resurrectionis futuræ requiem, in qua omnessancti per Christum æternæ beatitudinis refectio-ne saturabuntur.

Principes sacerdotum qui ab custodibus sepulch-ri veraciter comperta resurrectione Domini, de-derunt ipsis pecuniam copiosam, ut mentirenturdicentes corpus Domini a discipulis eius furatum,prefigurabant eos qui propter avaritiam terrenamvendunt veritatem, ementes iniquitatem. Sed etomnes qui stipe templi et his quæ conferunturad usum Ecclesiæ abutuntur, in aliis rebus quibussuam expleant voluptatem, similes sunt scribarumet sacerdotum redimentium mendatium pro san-guine salvatoris.

Quod autem undecim discipulis Salvator post re-surrectionem suam in Galilea, in monte apparuitnon vacat a misterio, sed significat quia corpus,quod de communi humani generis terra nascendosusceperat, resurgendo iam super terrena omniasublevatum cœlesti virtute induerit. In monte ap-paruit ut admoneret fideles, si illic celsitudinemresurrectionis eius cupiunt videre, hic ab infimiscupiditatibus ad superna studeant desideria tran-sire. Nomen vero Galilææ transmigratio vel reve-latio interpretatur. Tunc enim revelata facie sicutApostolus testatur, gloriam Domini speculantes,in eamdem imaginem transformabimur, quicum-que modo revelamus ad eum viam nostram, eius-que vestigia sequimur fide non ficta 14 .

Apostoli enim Christi quid interpretatione nomi-num suorum, vel operum gestu significent, iamdicendum est. Denique Apostoli missi interpre-tantur, hoc enim eorum nomen indicat. Nam sicutGræce angeli, Latine nuntii vocantur, ita Græceapostoli, Latine missi appellantur, ipsos enim mi-sit Christus evangelizare per universum mundum,ita ut quidam eorum Persos Indosque penetrarent,docentes gentes, et facientes in nomine Christimagna et incredibilia miracula, ut, attestantibussignis et prodigiis, crederetur illis in his quæ dice-bant. Habent autem plerique eorum ex his causamsuorum vocabulorum.

Petrus a petra nomen accepit, hoc est a Christo,super quem est fundata Ecclesia. Non a Petropetra, sed Petrus a petra, nomen sortitus est, sicutnec Christus a Christiano, sed Christianus a Ch-risto vocatur, ideoque ait Dominus: Tu est Petruset super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam.

14 II Cor. III

Quod dixerat Petrus, tu est Christus filius Deivivi. Deinde Dominus ei: Super hanc inquit petramquam confessus es ædificabo Ecclesiam meam. Pe-tra enim Christus erat, super quod fundamentumetiam ipse ædificatus est Petrus.

Cephas dictus, eo quod in capite sit constitutusapostolorum. Cephale Græce, caput dicitur, etipsum nomen in Petro situm est.

Simon Bar Iona, in linguam nostram sonat fi-lius columbæ. Est et nomen Syrum pariter etHebræum, Bar quippe, Syra lingua filius, IonaHebraicae columba, utroque sermone dicitur BarIona. Alii simpliciter accipiunt quod Simon filiusesset Ioannis, iuxta illam interrogationem, SimonIoannis, diligis me 15 . Et volunt scriptorum vitiodepravatum, ut pro Bar Ioanna, hoc est filio Ioan-nis, Bar Iona scriptum sit, una detracta syllaba.Ioanna interpretatur Domini gratia, et Petrumfuisse trinomium: Petrum, Cepham, et Simon BarIonan. Simon autem interpretatur Hebraicae au-diens, Petrus autem, personam gestat Ecclesiæ,quæ habet potestatem dimittendi peccata, atquereducendi ab inferis, homines ad cœlestia regna.

Saulus Hebræo sermone temptatio dictus, eo quodprius in temptatione Ecclesiæ sit versatus. Perse-cutor enim erat, inde nomen habebat istud quiapersequebatur Christianos. Postea, mutato nomi-ne, de Saulo factus est Paulus, quod interpretaturmirabilis sive electus. Mirabilis, vel quia multasigna fecit, vel quia ab oriente usque ad occasumEvangelium Christi in omnibus gentibus prædica-vit. Electus sicut in Actibus Apostolorum SpiritusSanctus dicit: Segregate mihi Barnaban, et Pau-lum ad opus, ad quod elegi eos 16 . Latino autemsermone Paulus a modico dictus, unde et ipse ait:Ego sum minimus apostolorum 17 , quando enimSaulus, superbus elatus, quando Paulus humilis etmodicus. Ideo sic loquimur: Paulo post videbo te,id est, post modicum. Nam quia post modicumfactus est, ipse dicit: Ego enim sum novissimusapostolorum et minimus omnium sanctorum 18 .

Cephas autem et Saulus ideo mutato nomine suntvocati, ut essent etiam ipso nomine novi, sicutAbraham, et Sara. Significat autem Paulus con-versionem Ecclesiæ de gentibus ad Christi fidem,cuius ipse Apostolus et magister fuit. Quoniamsicut Paulus primum rebellis in incredulitate con-sistens fuit, et postea per baptismi gratiam ablu-tus, et fide Christi imbutus, humilis ac devotuspermansit, sic et gentilitas primum Christianispersecutionem intulit ante perceptionem videlicetEvangelii Christi; postea vero devota Deo existens

15 Ioann. XXI16Act. XIII17 I Cor. XV18 Ibid.

Page 45: Rabano Mauro - De Universo

etiam sanguinem suum pro eo fundere non dubi-tavit.

Andreas frater Petri, carne et cohæres gratiæ,secundum Hebræam æthimologiam interpretaturdecorus sive respondens, sermone autem Græcoa viro virilis appellatur. Hic populum exprimitEclesiasticum, qui decorus est in pulchritudinerectæ fidei, et respondet bonis operibus; quia quodcorde credit, operibus exercet. Viriliter quoqueipse in Dei mandatis agit, et operatur iustitiam,ut acceptus et placitus fiat Conditori suo.

Ioannes quodam vaticinio ex merito nomen ac-cepit. Interpretatur enim in quo est gratia, velDomini gratia. Amplius enim eum cæteris apos-tolis dilexit Iesus. Hic eorum typum tenet, quicontemplationis gratia sublimati sedulo suo adhæ-rent Conditori. Nec aliquid carius ipso ducunt, quicum Psalmista dicere possunt: Mihi autem adhæ-rere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spemmeam, ut adnuntiem omnes laudes eius in portisfiliæ Sion 19 . Notandum tamen quod in exposi-tione Evangelica, ubi Petrus et Ioannes post resu-rrectionem Christi ad monumentum cucurrerunt,quo Ioannes prior venit, sed tamen non introivit.Petrus autem posterius veniens, statim introivit,et invenit linteamina posita 20 , et cætera quæ ibinarrantur. Ibi ergo Ioannes populi Iudaici typumtenet, qui prior per notitiam legis ad Dominumvenit, sicut Ioannes ad monumentum, sed nonintravit, quia legis quidem mandata percepit, perprophetas de incarnatione Domini ac passione eiusaudivit, et per Sacræ Scripturæ testimonia de eomulta antea longe lateque prophetavit, sed cumpæsentem vidit, renuit, et hominem esse despe-xit, eumque mortalem factum credere noluit, sicutprior venit ad monumentum ita vacuus et otiosusstetit, sed secutus posterior Petrus intravit, perquem Ecclesia gentium designatur, quæ statim utaudivit de Christo mediatore Dei et hominum,eum quem cognovit, mortuum viventem crediditDeum. Tunc ergo introivit et ille alius discipulusqui venerat prior ad monumentum 21 : quia in finemundi ad fidem Domini nostri etiam Iudæa colli-gitur, Paulo attestante qui ait: Donec plenitudogentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit22 .

Iacobus Zebedæi a patre cognominatur, quemrelinquens cum Ioanne verum Patrem secutusest. Hi sunt filii tonitrui, qui etiam Boanergesex firmitate et magnitudine fidei nominati sunt.Hic est Iacobus filius Zebedæi, frater Ioannis, quipost ascensionem Domini ab Herode manifestaturoccisus.

19Psal. XXVII20 Ioann. XX21 Ibid.22Rom. XI

Iacobus Alphæi, ob distinctionem prioris cognomi-natur, quia sicut ille dicitur filius Zebedæi, sic istefilius Alphæi. Cognomentum igitur ambo a patresumpserunt. Iste est Iacobus minor, qui in Evan-gelio frater Domini nominatur, quia Maria uxorAlphæi soror fuit Mariæ matris Domini, quamMariam Cleophæ Ioannes evangelista cognominata patre: sive a gentilitate familiæ aut quacumquealia causa ei nomen imponens.

Alphæus autem Hebræo sermone in Latinum ex-primitur millesimus sive doctus.

Philippus os lampadarum, vel os manuum.

Thomas abyssus vel gemitus, unde et Græce Didy-mus appellatur. Hi ambo prædicatorum typumtenent, qui abyssum Sanctarum Scripturarum pe-netrantes, lumen prædicationis per ora sua adilluminandas gentes proferunt.

Bartholomæus, filius suspendentis aquas, vel filiussuspendentis me, Syrum est non Hebræum. Istesimiliter doctores sanctos significat, qui aquas,hoc est populos, prædicatione sua suspenduntintentione ad supernum Patrem cuius ipsi filiisunt.

Matthæus in Hebræo donatus exprimitur, idemet appellatur Levi, ex tribu ex qua ortus fuit. InLatino autem ex opere publicani nomen accepit,qui ex publicanis fuit electus, et in apostolatumtranslatus. Hic in Evangelii conscriptione quan-tum donum gratiæ post conversionem promeruit,ostendit exemplum tribuens omnibus qui pœni-tentiam dignam pro peccatis suis gerunt, ut nemodisperet de venia, quia bene placitum est Dominosuper timentes eum, et in eos qui sperant in mi-sericordia eius 23 .

Simon Cananæus ad distinctionem Simonis Petride vico Galilææ Cana, ubi aquas Dominus muta-vit in vinum. Ipse enim est qui in alio evangelistascribitur Zelotes. Cana quippe zelus interpretatur,ostendens quod quisquis prædicationis officiumper dispensationem Dei accipit, zelum iustitiæhabere debet, quia nemo mittens manum suam inaratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei24 .

Iudas Iacobi qui alibi appellatur Lebbæus, figura-tum nomen habet a corde, quod nos diminutivecorculum possumus appellare. Ipse in Evangelioalio Taddæus scribitur. Et bene est, ut cuiusnomen a corde figuratur, totam intentionem men-tis ad Deum vertat, ut ei per omnia placeat, cuiusministrum se esse probavit.

Iudas Scariothis a vico, in quo ortus est, vel extribu Isachar vocabulum sumpsit, quodam præsa-gio futuri, in condemnationem sui. Isachar enim

23Psal. CXLVI24Luc. IX

Page 46: Rabano Mauro - De Universo

interpretatur merces, ut significaretur pretiumproditoris quo vendidit Dominum, sicut scriptumest: Acceperunt mercedem meam, triginta argen-teos, pretium quod appretiatus sum ab eis 25 , quiper proditionem magistri, æterneæ perditionis sibimemoriam adscivit.

Matthias qui inter Apostolos sine cognomine solushabetur, interpretatur donatus, ut subaudiaturpro Iuda. Iste enim in locum eius electus est abApostolis, cum pro duobus sors mitteretur. AliterMatthias parvus interpretatur, et Ioseph, qui cumeo sub sorte statutus est, vocatur Barsaba, hoc estfilius quietis, de quibus duobus Arator in metricoopere suo ita lusit dicens:

Constituere duos, Ioseph cognomine Iustum,Mathiamque, Dei parvum quod nomen, ut aiunt,Hebræo sermone sonat, humilemque vocandocomprobat. O quantum distant humana supernisiudiciis! Parvi merito transcenditur ille,laude hominum qui iustus erat. Duodena refulgent.Signa chori terrisque iubar iaculatur Olimpi.

Et notandum quod Clemens Alexandrinæ Eccle-siæ presbyter, vir per omnia doctissimus amboshos qui ad sortem apostolatus statuti sunt denumero fuisse septuaginta discipulorum refert.

Marcus excelsus mandato, utique propter Evange-lium Altissimi quod prædicavit.

Lucas ipse consurgens, seu ipse elevans. Hi duoEvangelistæ, hoc est Marcus et Lucas, unus ex Iu-dæis, alter ex nationibus electus, significant duosordines prædicatorum, hoc est unum ex Iudæis, al-terum ex gentibus, ad prædicandum Evangelium,in toto orbe directos. Qui etiam principem apos-tolorum, et magistrum gentium secuti sunt. Vi-delicet Marcus Petrum, cui apostolatus delegatusest circumcisionis, et Lucas Paulum, qui doctor etmagister gentium fuit, ita ut uterque magistri suirite secutus vestigia ministerii sui digne expleretet officium.

Barnabas filius prophetiæ, vel filius consolationisinterpretatur. Iste simul cum Paulo Spiritus Sanc-ti iudicio ab Apostolis segregatus est, ad prædi-candum Evangelium in gentibus, ut illis prophetiædonum revelaret, et æternæ consolationis oportu-num solatium dictis et factis præberet.

Nicodemus enim qui venerat ad Dominum nocte,et mysterium ab eo didicit secundæ nativitatis,significat eos qui devoto corde veniunt ad magis-tros Ecclesiæ, ut discant ab eis veram sapientiam,sed adhuc in tenebris ignorantiæ positi dubitantdonec gratia Spiritus Sancti, cuius potentiam Ie-sus exposuit ipsi Nicodemo, illustrantur. Nam fer-tur in Evangelio, quod idem Nicodemus venerit inpassione Domini ferens mixturam myrræ et aloes

25Zach. IX

quasi libras centum, ut cum Ioseph qui fuit abArimathia sepeliret simul corpus Domini; sed nonhoc etiam a mysterio vacat, quia illi qui vere dis-cipulatui Salvatoris adhærent, mortis eius ac re-surrectionis memoriam cum aromatibus sacrarumvirtutum in cordis sui recondunt secreto, iusteet pie vivendo expectantes diem resurrectionis etadventum gloriæ magni Dei et Salvatoris nostriIesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis utmundaret sibi populum acceptabilem sectatorembonorum operum 26 .

Nathanahel donum Dei interpretatur, quia do-lus, id est simulatio, dono Dei in eo non fuit.Cuius imitatores sunt quique electi qui simplicidevotione ad Dominum veniunt et mandata eiuscustodiunt.

II

De martyribus

Martyres Græca lingua, Latine testes dicuntur.Unde et testimonia Græce martyria nuncupantur.Testes autem ideo vocati sunt: quod propter tes-timonium Christi passiones sustinuerunt et usquead mortem pro veritate certaverunt. Quod veronon testes (quod Latine utique possumus dicere)sed Græce martyres appellamus familiarius Ec-clesiæ auribus, hoc verbum Græcum sonat, sicutet multa Græca nomina quæ pro Latinis utimur.Martyrum primus in Novo Testamento Stephanusfuit, qui Hebræo sermone interpretatur norma,quod prior fuerit in martyrio ad imitationem fide-lium. Idem autem et Græco sermone in Latinumvertitur coronatus. Et hoc prophetice ut quodsequeretur in re, vaticinio quodam futuri prius invocabulo resonaret.

Passus est enim, et quod vocabatur, accepit. Step-hanus enim corona dicitur: humiliter lapidatus,sed sublimiter coronatus. Duo autem sunt marty-rii genera: unum in aperta passione, alterum in oc-culta animæ virtute. Nam multi insidias toleran-tes, et cunctis carnalibus desideriis resistents, perhoc quod se omnipotenti Deo in corde mactave-runt, etiam pacis tempore martyres facti sunt: quietiam, si persecutionis tempus existeret, martyresfieri possent.

III

De Ecclesia et Synagoga

Ecclesia Græcum est, quod in Latinum vertiturconvocatio, propter quod omnes ad se convocet.Catholica, universalis, id est, secundum totum.Non enim sicut conventicula hæreticorum aliqui-

26Tit. II

Page 47: Rabano Mauro - De Universo

bus regionum partibus coartatur, sed per totumterrarum orbem dilatata diffunditur. Quod etiamApostolis approbat ad Romanos dicens: Gratiasago Deo meo pro omnibus vobis, quia fides vestraadnuntiatur in universo mundo 1 . Hinc et uni-versitas ab uno cognominata est, propter quodin unitate colligitur. Unde Dominus in Evangelioait: Qui mecum non colligit, spargit 2 . Cur autemEcclesia cum una sit a Ioanne septem scribuntur?3 nisi ut una catholica septiformi plena Spiritudesignetur, sicut et de Domino novimus dixisseSalomonem: Sapientia ædificabit sibi domum, ex-cidit columnas septem 4 . Quæ tamen septem unaesse non ambigitur, dicente Apostolo: Ecclesia Deivivi quæ est columna et firmamentum veritatis5 . Inchoavit autem Ecclesia a loco ubi venit decœlo Spiritus Sanctus et implevit uno loco se-dentes CXX. Pro peregrinatione autem pæsentiEcclesia Sion dicitur, eo quod ab huius peregri-nationis longitudine posita promissionem rerumcœlestium speculetur, et idcirco Sion, id est, spe-culatio nomen accepit, pro futuræ vero patriæpace Ierusalem vocatur. Nam Ierusalem pacis visiointerpretatur. Ibi enim abolita omni adversitatepacem quæ est Christus, pæsenti possidebit obtu-tu.

Synagoga Græce, Latine congregatio dicitur. Quodproprium nomen Iudæorum populus tenuit. Ip-sorum enim proprie synagoga dici solet, quam-vis et Ecclesia dicta sit. Nostram vero Apostolinumquam synagogam dixerunt, sed semper ec-clesiam, sive discernendi causa, sive quod intercongregationem, unde synagoga et convocationem,unde ecclesia, nomen accepit, distet aliquid: quodscilicet congregari et pecora solent, quorum et gre-ges proprie dicimus congregari: convocari autemhomines solemus dicere.

IV

De religione et fide

Dogma a putando philosophi nominarunt; id est,hoc puto esse bonum: hoc puto verum. Reli-gio appellata quod per eam uni Deo religamusanimas nostras ad cultum divinum vinculo ser-viendi. Quod verbum compositum est a religendo,id est, eligendo: ut ita Latinum videatur religio,sicut eligio.

Tria sunt autem quæ in religionis cultu ad colen-dum Deum in hominibus perquirentur, id est Fi-des, Spes, Caritas. In fide quid credendum, inspe quid sperandum, in caritate quid sit aman-

1 Rom. I2 Luc. XI3 Apoc. I4 Prov. IX5 I Tim. III

dum. Fides est qua veraciter credimus, id quodnequaquam videre valemus. Nam credere iam nonpossumus quod videmus. Proprie autem nomenfidei inde est dictum si omnino fiat quod dictumest, aut promissum, et inde fides vocata ab eoquod fiat illud, quod inter utrosque placitum est,quasi inter Deum et hominem. Hinc et fœdus.Spes vocata quod sit pes progrediendi, quasi estpes. Unde e contrario desperatio. Deest enim ibipes, nullaque progrediendi facultas est, quia dumquisque peccatum amat, futuram gloriam non spe-rat. Caritas Græce, Latine dilectio interpretatur,quod duos in se liget. Nam dilectio duobus incipit,quod est amor Dei et proximi. De qua Aposto-lus: Plenitudo, inquit, legis est dilectio 1 . Maiorest autem hæc omnibus quia qui diligit credit,et sperat; qui autem non diligit, quamvis multabona faciat, frustra laborat. Omnis autem dilectiocarnalis, non dilectio, sed magis amor dici solet.Dilectionis autem nomen, tantum in melioribusrebus accipi solet. Sub Ecclesiæ autem vocabulodisctinctio quædam reppertur. Ita ut in sacrisordinibus, et in quibusdam professionibus fidelesab invicem distent.

V

De clericis

Cleri et clerici hinc appellati, quia Matthias sorteelectus est, quem primum per Apostolos legimusordinatum. Cleros enim Græce sors vel hereditasdicitur, propterea ergo dicti clerici, quia de sortesunt Domini, vel quia Domini partem habent.Generaliter autem clerici nuncupantur omnes quiin Ecclesia Christi deserviunt, quorum graduset nomina hæc sunt: Hostiarius, Psalmista, Lec-tor, Exorcista, Acolitus, Subdiaconus, Diaconus,Presbyter, Episcopus. Ordo episcoporum quadri-partitus est, id est in patriarchis, archiepiscopis,metropolitanis atque episcopis.

Patriarcha Græca lingua summus patrum inter-pretatur, quia primum, id est, Apostolicum retinetlocum, et ideo quod summo honore fungitur, talinomine censetur: sicut Romanus, Antiocenus, Ale-xandrinus. Archiepiscopus Græco vocabulo dici-tur quod sit summus episcoporum. Tenet enim vi-cem apostolicam, et præsidet tam metropolitanis,quam episcopis cæteris. Singulis enim provinciispræminet, quorum auctoritate et doctrina ceterisacerdotes subiecti sunt, sine quibus reliquis epis-copis nihil agere licet, sollicitudo enim totius pro-vintiæ ipsis commissa est. Omnes autem superiusdesignati ordines uno eodemque vocabulo episco-pi nominantur, sed ideo privato nomine quidamutuntur, propter distinctionem potestatum, quamsingulariter acceperunt. Patriarcha pater princi-

1 Rom. XIII

Page 48: Rabano Mauro - De Universo

pum. Archon enim princeps. Archiepiscopus prin-ceps episcoporum, sicut metropolitanus a mensuracivitatum.

Episcopatus autem vocabulum inde dictum, quodille qui superefficitur, superintendat, curam sci-licet subditorum gerens. Scopin enim Latine in-tendere dicitur. Episcopi autem Græce, Latinespeculatores interpretantur. Nam speculator estpræpositus in Ecclesia, dictus eo quod speculeturatque perspiciat populorum infra se positorummores et vitam.

Pontifex princeps sacerdotum est quasi via se-quentium: ipse et summus sacerdos, ipse pontifexmaximus nuncupatur. Ipse enim efficit sacerdotes,atque Levitas; ipse omnes ordines ecclesiasticosdisponit. Ipse quid unusquisque facere debeat os-tendit. Antea autem pontifices et reges erant. Nammaiorum hæc erat consuetudo ut rex esset etiamsacerdos vel pontifex, unde et Romani imperatorespontifices dicebantur.

Vates, a vi mentis appellatos, cuius significatiomultiplex est. Nam modo sacerdotem, modo prop-hetam significat, modo poetam. Antistes sacerdosdictus ab eo quod ante stat. Primus est enim inordine Ecclesiæ, et supra se nullum habet. Sacer-dos autem nomen habet compositum ex Grecoet Latino, quasi sacrum dans, sicut enim rex aregendo, ita sacerdos a sacrificando vocatus est,consecrat enim et sanctificat. Sacerdos autem gen-tilium flamines dicebantur. Hi in capite habebantpilleum, in quo erat brevis virga, de super ha-bens lanæ aliquid. Quod cum per æstum ferrenon possent, filo tantum capita religare coeperunt.Nam nudis penitus eos capitibus incedere nefaserat. Unde a filo quo utebantur flamines dicti suntquasi filamines. Verum festis diebus filo depositopilleum imponebant pro sacerdotii eminentia.

Presbyter Græce, Latine senior interpretatur, nonpro ætate vel decrepita senectute, sed propterhonorem et dignitatem quam acceperunt presby-teri nominantur. Unde et apud veteres idem etepiscopi et presbyteri fuerunt, quia illud nomendignitatis est, hoc ætatis. Ideo autem presbyterisacerdotes vocantur quia sacrum dant, sicut etepisocpi qui licet sint sacerdotes, tamen pontifica-tus apicem non habent, quia nec chrismate fron-tem signant, nec Paraclitum Spiritum dant, quodsolis episcopis deberi, lectio Actus Apostolorumdemonstrat. Unde et apud veteres idem episcopiet presbyteri fuerunt, quia illud est ut diximusnomen dignitatis, hoc ætatis.

Levitæ ex nomine auctoris vocati. A Levi autemLevitæ exorti sunt, a quibus in templo Dei mys-tici sacramenti ministeria explebantur. Hi Græcediacones, Latini ministri dicuntur. Quod sicut insacerdote consecratio, ita in diacono ministeriidispensatio habetur.

Hypodiacones Græce, quos nos subdiacones dici-mus, qui ideo sic appellantur quia subiacent præ-ceptis, et officiis Levitarum. Oblationes enim intemplo Dei a fidelibus ipsi suscipiunt et Levitis su-perponendas altaribus deferunt. Hi apud HebræosNathinnei vocantur.

Lectores a legendo, psalmistæ a psalmis canendisvocati. Illi enim prædicant populis quid sequan-tur. Isti canunt ut excitent ad conpunctionemanimos audentium. Licet et quidam lectores itamiseranter pronuntient, ut quosdam ad luctumlamentationemque compellant. Idem etiam et pro-nuniatores vocantur quod porro adnuntient. Tan-ta enim et tam clara eorum est vox ut quamvislonge positorum aures adimpleant.

Cantor autem vocatus quia voce modulatur incantu. Huius duo genera dicuntur in arte musica,sicut ea docti homines Latine dicere potuerunt,præcentor et succentor. Præcentor scilicet qui vo-cem præmittit in cantu, succentor autem qui sub-sequenter canendo respondit. Concentor autemdicitur qui consonat. Qui autem non consonat,non concinnit nec concentor erit.

Acolyti Græce, Latine ceroferarii dicuntur a de-portandis cereis quando legendum est evangeliumaut sacrificum offerendum: tunc enim accendunturluminaria ab eis et deportantur: non ad effugandastenebras, dum sol eodem tempore rutilet, sed adsignum lætitiæ demonstrandum ut sub typo lumi-nis corporalis illa lux ostendatur, de qua in Evan-gelio legitur. Erat lux vera quæ illuminat omnemhominem venientem in mundum 1 .

Exorcistæ ex Greco in Latinum adiurantes siveincrepantes vocantur. Invocant enim super catecu-menos, vel super eos qui habent spiritum inmun-dum, nomen Domini Iesu, adiurantes per eum, utegrediatur ab eis.

Ostiarii idem et ianitores qui in Veteri Testamentoelecti sunt ad custodiam templi ut non ingre-deretur ad eum inmundus in omni re. Dicti au-tem ostiarii quod præsint ostiis templi, ipsi enimtenentes clavem omnia intus ex utraque partecustodiunt atque inter bonos et malos habentesiudicium: fideles recipiunt, infideles respuunt.

VI

De monachis

Monachus Græca æthimologia vocatus, eo quodsit singularis. Monas enim Græce singularitas di-citur. Ergo si solitarius interpretatur vocabulummonachi, quid facit in turba qui solus est? Plurasunt enim genera monachorum.

1 Ioann. I

Page 49: Rabano Mauro - De Universo

Cœnobitæ quos nos in commune viventes possu-mus appellare. Cœnobium enim plurimorum est.

Anachoritæ sunt qui post cœnobialem vitam de-serta petunt, et soli habitant per deserta, et ab eoquod procul ab hominibus recesserunt, tali nominenuncupantur. Sed anachoritæ, Eliam et Ioannem,cœnobite Apostolos imitantur.

Eremitæ hi sunt qui et anachoritæ ab hominumconspectu remoti, eremum et desertas solitudinesappetentes. Nam eremum dicitur quasi remotum.

Abba autem, Syrum nomen, significat in Latinumpater. Quod Paulus Romanis scribens exposuitdicens: In quo clamamus abba pater 1 , duabususus linguis. Dicit enim abba Syro nomine patrem,et rursus Latine nominat, id est, patrem.

VII

De cæteris fidelibus

Christianus autem, quantum interpretatio osten-dit, de unctione deducitur sive de nomine auctoriset creatoris. A Christo enim Christiani sunt cog-nominati, sicut a Iuda Iudæi. De magistri quippenomine cognomen sectatoribus datum est. Chris-tiani autem olim a Iudæis quasi ob opprobrium,Nazareni vocabuntur, pro eo quod Dominus nosteratque salvator a vico quodam Galilææ Nazarenussit appellatus. Non se autem glorietur Christia-num qui nomen habet et facta non habet. Ubi au-tem nomen secutum fuerit opus: certissime ille estChristianus, quia se factis ostendit Christianum,ambulans sicut et ille ambulavit a quo et nomentraxit.

Catholicus universalis sive generalis interpretatur.Nam Græci universale catholicon vocant.

Ortodoxus est recte credens, et ut credit rectevivens. Orthos enim Græce recte dicitur, doxo,gloria. Hoc est vir rectæ gloriæ, quo nomine nonpotest vocari qui aliter vivit quam credit.

Neophitus Græce, Latine novellus dicitur, et rudisfidelis vel nuper renatus interpretari potest.

Catecumenus pro eo quod adhuc doctrinam fideiaudit necdum tamen baptismum percepit, namcatecumenus Græce, Latine auditor interpretatur.

Competens vocatur quia per instructionem fideicompetit gratiam Christi, inde et a petendo com-petentes vocati.

Laicus popularis, laos enim Græce populus dici-tur.

Proselitus, id est, advena et circumcisus qui mis-cebatur populo Dei, Græcum est.

1 Rom. VIII

VIII

De hæresi et scismate

Hæresis Græce ab electione vocatur, quod, scilicetunus quisque id sibi de hærese et scismate eligat,quod melius illi esse videtur, ut philosophi peri-pathetici, academici et epicurei et stoici, vel siquialii, qui perversum dogma excogitantes arbitriosuo de Ecclesia recesserunt. Inde ergo hæreses dic-ta Græca voce ex interpretatione electionis, quaquisque arbitrio suo ad instituenda sive ad susci-pienda qælibet ipse sibi eligit. Nobis vero nihil exnostro arbitrio inducere licet sed nec eligere quodaliquis de arbitrio suo induxerit.

Apostolos Dei habemus auctores, qui nec ipsiquidquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elege-runt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliternationibus assignaverunt. Itaque etiam si angelusde cœlis aliter evangelizaverit anathema vocabitur1 .

Secta a sectando et tenendo nominata, nam sectasdicimus habitus animorum, ac instituta circa dis-ciplinam fideliter, vel propositum quem tenendosequuntur, longe alia in religionis cultu opinantesquam ceteri.

Scisma ab scissura animorum vocata. Eodem enimcultu scismaticus, eodemque ritu credit, ut cæteri:solo congregationis delectatur discidio. Fit autemscisma cum dicunt homines: nos sanctificamusinmundos et cætera similia.

Superstitio dicta eo quod sit superflua aut su-perstituta observatio. Alii dicunt a senibus, quimultis annis superstites per ætatem delirant, eterrant superstitione quadam nescientes quæ ve-teres colunt, aut veterum ignari asciscant. Lu-cretius autem superstitionem dicit superstantiamrerum, id est cœlestium et divinorum quæ supernos stant: sed maledicta. Hæreticorum autem dog-mata ut facile possint agnosci, causas eorum velnomina demonstrari oportet.

IX

De hæresibus Iudæorum

Sunt enim hæreses Iudæorum, quas quidam eorumcontra Christi fidem repperientes, pravi dogmatisauctores extiterunt, quorum hæc sunt nomina:Efnæi, Galilæi, Marbonæi, Genistæ, Meristæ, Sa-ducæi, Pharisæi, Herodiani, Samaritæ, Hemero-baptistæ.

Efnæi dicunt Christum docuisse illos omnem abs-tinentiam.

1 Galat. I

Page 50: Rabano Mauro - De Universo

Galilæi et ipsi dicunt Christum venisse et docuisseeos ne dicerent Dominum caesarem, neve eiusmonitis uterentur.

Marbonæi dicunt ipsum esse Christum qui docuitillos in omni re baptizare.

Genistæ præsumunt, quoniam de genere Abrahæsunt, nam cum in Babylonem venisset populusDei, plerique relinquentes uxores suas, Babyloniismulieribus adhæserunt. Quidam autem Israeliticistantum coniugiis contenti, vel ex eis geniti, dumreversi essent de Babylonia, diviserunt se ab omnipopulo, et assumpserunt sibi nomen iactantiæ.

Meristæ separant scripturas, non credentes omni-bus prophetis, dicentes aliis et aliis spiritibus illosprophetasse.

Saducæi qui interpretantur iusti: vindicant enimsibi quod non sunt. Negant resurrectionem dicen-tes: Dictum est in Genesi Adae De terra es, etin terram ibis 1 . Hi quinque tantum libros legisrecipiunt; prophetarum autem vaticinia respuunt.

Pharisæi negant Christum venisse nec ulla in resupra dictis communicant. Pharisæi siquidem etSaducæi inter se contrarii sunt. Nam Pharisæi exHebræo in Latinum interpretantur divisi, eo quodtraditionum et observationum, quas illi deutero-sios vocant, iustitiam præferant, unde et divisivocantur a populo quasi per iustitiam.

Herodiani nam temporibus salvatoris hæc hære-ses surrexunt, hi Herodem magnificabant dicentesipsum esse Christum.

Samaritæ quoque custodes interpretantur, qui inlocum Israel, iam captivo et transducto in Baby-loniam populo, translati sunt in terram decemtribuum et ex parte sine lege Israelitarum con-suetudinem obtinent. Isti prophetas non recipiuntatque in observationibus suis a Iudæis omnibusseparantur, quorum superstitio proculdubio om-nibus nota est.

Hemerobaptistæ dicti eo quod cottidie vestimentasua et corpora lavent. Præterea quoque plureshæresum species inveniuntur, quæ in tempori-bus Christianis exortæ per inventores et sequaceseorum, fidem catholicam impugnare solitæ sunt,quas etiam Pater Augustinus ad Quodvultdeumdiaconum scribens satis manifeste declarat. Sedquia memoratus doctor in diffinitionibus suis ec-clesiastica dogmata enumerans, quid credendum,quidve cavendum sit, lucide descripsit: ommissohæreticorum catalogo, fidei catholicæ iura in hocopere inserenda censemus.

1 Gen. III

X

De diffinitionibus rectæ fidei et ecclesiasticorumdogmatum

Credimus unum Deum esse Patrem et Filium, etSpiritum Sanctum, Patrem eo quod habeat Fi-lium, Filium eo quod habeat Patrem. SpiritumSanctum eo quod sit ex Patre et Filio. Pater ergoprincipium Deitatis: qui sicut numquam fuit nonDeus, ita numquam non fuit non Pater. A quo Fi-lius natus, a quo Spiritus Sanctus non natus quianon est Filius, neque ingenitus, quia non est Paternec factus Spiritus Sanctus quia non est ex nihilo,sed ex Patre Deo et Filio Deus procedens. Pateræternus eo quod habeat Filium æternum, cuiusæternus sit Pater. Filius æternus, eo quod sit Pa-tri et Spiritui Sancto coæternus. Spiritus Sanctusæternus eo quod sit Patri et Filio coæternus. Nonconfusa in una persona Trinitas, ut Sabellius dicit.Neque separata, aut divisa in natura divinitas,ut Arrius blasphemat, sed alter in persona Pater,alter in persona Filius, alter in persona SpiritusSanctus, unus in natura. In Sancta Trinitate DeusPater et Filius et Spiritus Sanctus. Non Patercarnem assumpsit, neque Spiritus Sanctus, sedFilius tantum ut qui erat in divinitate Patris DeiFilius, ipse fieret in homine hominis filius, ne filiinomen ad alterum transiret qui non esset nativi-tate filius. Dei ergo Filius hominis factus est filius.Natus secundum divinitatem naturæ ex Deo Deifilius, et secundum veritatem naturæ ex homine,hominis filius, ut veritas geniti, non adoptione,non appellatione, sed in utraque nativitate filiinomen nascendo haberet, et esset verus Deus, etverus homo, unus filius.

Non ergo duos Christos, neque duos Filios, sedDeum et hominem unum filium quem propte-rea et unigenitum dicimus, manentem in duabussubstantiis, sicut ei naturæ veritas contulit, nonconfusis naturis, neque inmixtis, sicuti Timothianivolunt, sed societate unitis. Deus ergo hominemassumpsit, homo in Deum transivit, non naturæversibilitate, sicut Apollinaristæ dicunt, sed Deidignatione, ut nec Deus mutaretur in humanasubstantia, assumendo hominem, nec homo in di-vinam, glorificatus in Deum, quia mutatio vel ver-sibilitas naturæ, et diminutionem et abolitionemsubstantiæ facit. Creditur a nobis sine confusio-ne coniuncta Trinitas sine separatione distincta.Natus est ergo Dei filius ex homine, et non perhominem, id est, non ex viri coitu (sicut Hebiondicit), sed carnem ex virginis corpore trahens etnon de cœlo secum afferens, (sicut Marcion, Orige-nis, et Eutyches affirmant), neque in phantasia, idest absque carne (sicut Valentinus scilicet dicit),neque doleysi, id est putative imaginatum: sedcorpus verum, non tantum carnem ex carne (sicutMarcianus), sed verus Deus ex divinitate, et verushomo ex carne, unus filius in divinitate, VerbumPatris, et Deus in homine anima et caro. Anima

Page 51: Rabano Mauro - De Universo

non absque sensu et ratione ut Apollinaris, nequecaro absque anima ut Anomocus, sed anima cumratione sua et caro cum sensibus suis, per quossensus veros in passione, et ante passionem carnissuæ dolores sustinuit. Neque sic est natus ex vir-gine ut deitatis initium homo nascendo acceperit,quasi antequam ex virgine nasceretur Deus nonfuerit sicut Artemon et Birillus, et Marcellus do-cuerunt, sed æternus Deus homo ex virgine natusest.

Nihil creatum aut serviens in Trinitate creden-dum, ut vult Dionisius, fons Arrii; nihil inæ-quale, ut Eunomius; nihil gratia æquale, ut vultEthius; nihil anterius posteriusve, aut minus, utArrius; nihil extraneum aut officiale alteri, ut Ma-cedonius; nihil persuasione aut subreptione inser-tum, ut Manicheus; nihil corporeum, ut Melitoet Tertullianus; nihil corporaliter effigiatum, utAntropoformus et Vadianus; nihil sibi invisibileut Origenis; nihil creaturis visibile, ut Fortunatus;nihil moribus vel voluntate diversum, ut Martion;nihil Trinitatis essentia, ad creaturarum naturamdeductum ut Plato et Tertullianus; nihil officiosingulare, nec alteri communicabile, ut Origenis;nihil confusum, ut Sabellius, sed totum perfectum,quia totum ex uno et unum non tamen solitarium,ut præsumunt Siluanus et Praxetos Pentapolitanadamnabilis illa doctrina.

Omousion ergo est in divinitate Patris Filius.Omousion Patri et Filio Spiritus Sanctus; omou-sion Deo et homini unus filius manens, Deus inhomine suo in gloria Patris, desiderabilis videri abangelis, sicut Pater et Spiritus Sanctus adoraturab angelis, et ab omni creatura, non homo præ-ter Deum, vel Christus cum Deo sicut Nestoriusblasphemat, sed homo in Deo et in homine Deus.

Erit resurrectio mortuorum hominum, sed una etsemel, non prima iustorum, et secunda peccato-rum ut fabula somniatur, sed una omnium, et siid resurgere dicitur, quod cadit: Caro ergo nostrain veritate resurgit, sicut in veritate cadit, et nonsecundum Origenem in mutatio corporum erit, idest aliud novum corpus pro carne, sed eadem carocorruptibilis tam iustorum quam iniustorum ca-ro incorruptibilis resurgit, ut vel poenam sufferrepossit pro peccatis, vel in gloria æterna manerepro meritis. Omnium enim hominum erit resu-rrectio. Si omnium erit, ergo omnis moriuntur,ut mors ab Adam ducta omnibus filiis eius do-minetur, et manet illud privilegium in Dominoquod de eo specialiter dicitur: Non dabis sanc-tum tuum videre corruptionem 1 , et caro eiusnon vidit corruptionem. Hanc rationem, maximapatrum turba tradente, suscepimus. Verum quiasunt et alii æque catholici et eruditi viri, quicredunt animam in corpore manentem inmutan-

1 Psal. XV

dos ad incorruptionem et inmortalitatem eos quiin adventu Domini vivi inveniendi sunt, et hoceis reputari pro resurrectione ex mortuis, quodmortalitatem inmutatione deponant, non morte:quolibet quis acquiescat modo, non est hæreticus,nisi contentione hæreticus fiat. Sufficit enim in Ec-clesiæ lege carnis resurrectionem credere futuramde morte.

Quod autem dicimus in Symbolo in adventu Do-mini vivos ac mortuos iudicandos, non iustos etpeccatores iudicare, sicut Diodorus significare pu-tat; sed vivos eos, qui in carne inveniendi suntdicit, qui adhuc morituri creduntur, vel inmu-tandi, sicut alii volunt, ut suscitati continuo, velreformati, cum ante mortuis iudicentur.

Post resurrectionem et iudicium non credamusrestitutionem futuram, qua Originis delirat, utdaemones vel impii homines, post tormenta quasisuppliciis expurgati, vel illi in angelicam redeant,qua creati sunt, dignitatem, vel isti iustorumsocietate donentur, eo quod hoc divinæ conveniatpietati, ne quid ex rationabilibus pereat creaturis,sed quolibet modo salventur. Sed nos credamusipsi iudici omnium et retributori iusto, qui dixit:Ibunt impii in supplicium æternum. Iusti autem invitam aæternam 2 , ut percipiant fructum operumsuorum.

In principio creavit Deus cœlum et terram 3 etaquam ex nihilo. Et cum adhuc tenebræ ipsamaquam occultarent, et aqua terram absconderet,facti sunt angeli, et omnes cœlestes virtutes, utnon esset otiosa Dei bonitas, sed haberet in quibusper multa ante spatia bonitatem suam ostende-ret, et ita hic visibilis mundus, ex materia quæa Deo creata fuerat factus est et ornatus. Nihilincorporeum et invisibile natura credendum, nisisolum Deum, id est Patrem et Filium et Spi-ritum Sanctum, qui ex eo incorporeus creditur,quia ubique est et omnia implet atque constringit,ideo invisibilis omnibus creaturis quia incorporeusest. Creatura omnis corporea, angeli et omnescœlestes virtutes corporeæ, licet non carne subsis-tant. Ex eo autem corporeas esse credimus inte-llectuales naturas, quod localiter circumscribitur,sicut et anima humana quæ carne clauditur etdaemones qui per substantiam angelicæ naturæsunt. Inmortales credimus intellectuales naturas,qui carne carent nec habent quo cadant, ut re-surrectione egeant post ruinam. Inde necessarioanimas hominum non esse ab initio inter cæte-ras intellectuales naturas, nec simul creatas, sicutOrigenis fingit. Neque cum corporibus per coitumseminantur, sicut Luciferiani et Cirillus, et aliquiLatinorum præsumptores affirmant, quasi naturæconsequentia serviente, sed dicimus corpus tantumper coniugii copulam seminari.

2 Matth. XXV3 Gen. I

Page 52: Rabano Mauro - De Universo

Creationem vero animæ solum creatorem omni-um nosse, Dei vero iudicio coagulari in vulva, etcompingi atque formari ac formato iam corporeanimam creari et infundi ut vivat in utero ho-mo ex anima constans et corpore et egrediaturvivus ex utero plenus humana substantia. Nequeduas animas esse dicimus in uno homine, sicutIacobus et alii Syrorum scribunt, unam anima-lem qua animatur corpus et inmixta sit sanguineet alteram spiritalem, quæ rationem ministret:sed dicimus unam eamdemque esse animam inhomine quæ et corpus sua societate vivificet, etsemetipsam sua ratione disponat, habens in selibertatem arbitrii, ut in suæ substantiæ legatcogitatione quod vult. Solum hominem credimushabere animam substantialem quæ et exuta cor-pore vivit et sensus suos atque ingenia vivacitertenet, neque cum corpore moritur, ut Arabs as-serit. Neque postmodum interitura sicut Zenondicit quia substantialiter vivit. Animalium veroanimæ non sunt substantiæ sed cum carne ipsacarnis vivacitate nascuntur, et cum carnis mortefiniuntur, et ideo nec ratione reguntur, sicut Platoet Alexander putant sed ad omnia naturæ incita-mento ducuntur. Anima humana non cum carnemoritur quia nec cum carne ut superius diximusseminatur sed formata in ventre matris corpore,Dei iudicio creari et infundi, ut vivat homo intusin utero et sic procedat nativitate in mundum.

Duabus substantiis constat homo anim tantumet carne; anima cum ratione sua et carne cumsensibus suis, quos tamen sensus absque animæsocietate non movet caro, anima vero et sine carnerationale suum tenet. Non est tertius in substantiahominis spiritus ut Didimus contendit sed spiritusipsa est anima pro spiritali natura vel pro eo quodspiret in corpore spiritus appellatur; anima veroex eo vocari quod dat vivendum, vel ad vivifi-candum animet corpus. Tertium vero quoniam abApostolo cum anima et corpore inducitur, spi-ritum gratiam Sancti Spiritus esse intellegamus,quam orat Apostolus ut integra perseveret innobis, nec nostro vitio aut minuatur aut fugetura nobis, qui Spiritus Sanctus effugiet fictum.

Libertati arbitrii sui commissus est homo statimin prima mundi conditione ut salva vigilantia men-tis annitente etiam præcepti custodia persevera-ret: si velit in id quod creatus fuerat permanere.Postquam vero seductione serpentis per Evam ce-cidit, naturæ bonum perdidit pariter et vigoremarbitrii. Non tamen electionem, ne non esset suumquod emendaret peccatum, nec merito indulgere-tur quod non arbitrio doluisset.

Manet itaque ad quærendum salutem arbitrii li-bertas, id est rationalis voluntas sed admonenteprius Deo et invitante ad salutem ut vel eligatvel sequatur, vel agat occasione salutis, hoc estinspiratione Dei, ut autem consequatur quod ele-

git, vel quod sequitur, vel quod occasione agit: Deiesse libere confitemur. Initium ergo salutis nostræ,Deo miserante, habemus; ut acquiescamus salutariinspirationi nostræ potestatis est: ut adipiscamur,quod adquiescendum admonitione cupimus diviniest muneris; ut non labamur adepto salutis mu-nere sollicitudinis nostræ est, et cœlestis pariteradiutorii; ut lamabur potestatis nostræ est et ig-naviæ.

Baptismum unum est sed in Ecclesia ubi unafides est. Ubi in nomine Patris et Filii et SpiritusSancti datur, et ideo si qui apud illos hæreticosbaptizati sunt qui in Sanctæ Trinitatis confessionebaptizant, et veniunt ad nos recipiantur quidemquasi baptizati, ne Sanctæ Trinitatis invocatio,vel confessio annulletur sed doceantur ante et ins-truantur. Quo sensu Sanctæ Trinitatis mysteriumin Ecclesia teneatur, et si consentiunt credere, velacquiescunt confiteri. Purgati iam fidei integritateconfirmentur manus impositione. Si vero parvulisunt vel hebetes qui doctrinam non capiant, res-pondeant pro illis qui illis offerunt iuxta morembaptizandi, et sic manus impositione et crisma-te communiti, Eucharistiæ mysteriis admittantur.Illos autem qui non in Sanctæ Trinitatis invocatio-ne apud hæreticos baptizati sunt et veniunt ad nosbaptizari debere pronuntiamus, non rebaptizari.Neque enim credendum est eos fuisse baptizatos,qui in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,iuxta regulam a Domino positam, tincti sunt, utsunt Paulianistæ, Procliani, Boritæ, vel Spurisifo-ri, Fotiniaci, qui nunc vocantur Bonosiani, Mon-tani et Manichæi, variata impietatis germina: velcæteri istorum originis sive ordinis pestisque quiduo principia sibi ignota introducunt, ut Cerdo etMartion, vel contraria ut Manichæus, vel tria etbarbara ut Secianus et Theudotus, vel multa utValentinus, vel Christum hominem fuisse absqueDeo ut Therinthus et Hebion et Harithemon etFotinus. Ex istis, inquam, si qui ad nos venerint,non requirendum ab iis utrum baptizati sint annon, sed hoc tantum si credant in Ecclesiæ fidemet baptizentur Ecclesiastico baptismate.

Quotidie Eucharistiæ communionem percipere,nec laudo nec vitupero: omnibus tamen Dominicisdiebus communicandum hortor, si tamen mens inaffectu peccandi non sit. Nam habentem adhucvoluntatem peccandi gravari magis dico Eucharis-tiæ perceptione, quam purificari. Et ideo quamvisquis peccato mordeatur, peccandi de cætero nonhabeat voluntatem, et communicaturus satisfaciatlacrimis et orationibus, et confidens de Dominimiscericordia, qui peccata pie confessioni donareconsuevit, accedat ad Eucharistiam intrepidus etsecurus, sed hoc de illo dico, quem capitalia etmortalia peccata non gravant. Nam quem morta-lia crimina post baptismum commissa premunt,hortor prius publica pœnitentia satisfacere, et itasacerdotis iudicio reconciliatum communioni so-

Page 53: Rabano Mauro - De Universo

ciari si vult, non ad iudicium et condemnationemsui Eucharistiam percipere. Sed et secreta satis-factione solvi mortalia crimina, non negamus, sedmutato prius sæculari habitu, et confesso religio-nis studio, per vitæ correctionem, et iugi, immoperpetuo luctu, miserante Deo ita dumtaxat, utcontraria pro his quæ pœnitet agat et Eucha-ristiam omnibus Dominicis supplex et submissususque ad mortem percipiat.

Pœnitentia vera est pœnitenda, non admittere,et commissa deflere. Satisfactio pœnitentieæ estcausas peccatorum excludere nec earum sugges-tionibus aditum indulgere.

In divinis repromissionibus, nihil terrenum veltransitorium expectemus, sicut Melitiani sperant,non nuptiarum copulam, sicut Cerinthus et Mar-cion delerant, non quod ad cibum vel potum perti-net, sicut Papia auctore Terrenus et Tertullianus,et Lactantius acquiescunt, neque per mille annospost resurrectionem regnum Christi in terra fu-turum, et sanctos cum illo in deliciis regnaturossperemus, sicut Nepos docuit, qui primam iusto-rum et secundam impiorum resurrectionem con-finxit. Et inter has duas mortuorum resurrectionesgentes ignorantes Deum, in angulis terrarum incarne reservandas, quæ per mille annos regni interra iustorum instigante diabolo movendæ suntad pugnam contra iustos regnantes, et Domino proiustis pugnante, imbre igneo compescendas atqueita mortuos cum cæteris in impietate, mortuis adaæterna supplicia in incorruptibili carne resusci-tandas.

Nullum credimus ad salutem, nisi Deo invitantevenire, nullum invitatum salutem suam nisi Deoauxiliante operari, nullum nisi orantem auxiliumpromereri, nullum voluntate Dei perire, sed per-missa, pro electione arbitrii, ne ingenuitas po-testatis, semel hominibus attributa, ad servilemcogatur necessitatem.

Malum vel malitiam non esse ad Deo creatam, seda diabolo inventam, qui et ipse bonus a Deo crea-tus est, sed quia libero arbitrio ut puta rationabiliscreatura commissus est, et cogitandi acceperatfacultatem, scientiam boni vertit ad malum, etmulta cogitando factus est inventor mali, et quodin se perdiderat invidit in aliis, nec contentussolus perire suasit aliis ut qui esset suæ malitiæinventor, fieret et aliorum auctor. Et ex eo malumvel malitia percucurrit inter cæteras rationabilescreaturas. Unde cognoscimus nihil esse natura in-mutabile, nisi solum Deum Patrem et Filium etSpiritum Sanctum, qui mutari non potest a bono,quia natura possidet bonum, nec potest aliud quidesse quam bonus.

Angeli vero, qui in illa qua creati sunt beatitu-dine perseverant, non natura possident bonum,ut non mutarentur cum cæteris, sed arbitri ser-

vantes bonam voluntatem, bonum conditionis etfidem scilicet servaverunt Domino suo. Unde etmerito ab ipso Domino sancti angeli vocantur,quod tenuerunt arbitrii sanctitatem, nec sociorumexemplo deviaverunt a bono.

Bonæ sunt nuptiæ, sed causa filiorum, non con-cupiscentiæ fornicationis obtentu. Melior est con-tinentia sed non sibi sufficit ad beatitudinem sipro solo amore pudicitiæ retinetur; sed si cum hocaffectu causa vacandi Domino eligitur, alioquindivortium magis coniugii videbitur esse quam cas-titas. Virginitas utroque bono pretiosior est, quiaet naturam vincit et pugnam. Nam naturam cor-poris integritate, pugnam castimoniæ pace. Bo-num est in cibo cum gratiarum actione sumere,quidquid Deus edendum præcepit, abstinere au-tem aliquibus non quasi a malis, sed quasi nonnecessariis non est malum, moderari vero carniumusum pro necessitate et tempore, propriæ Chris-tianorum est. Malas dicere nuptias, vel fornica-tioni comparandas, aut stupro, cibos vero crederemalos, vel mali causa creari percipientibus, nonest Christianorum, sed proprie Encrathitarum, etManichæorum.

Sacratæ Deo virginitati nuptias coæquari, et proamore castigandi corporis abstinentibus a vino,vel carnibus nihil credere meriti accrescere. Nonest hoc Christiani sed Ioviniani.

Integra fide credendum est beatam Mariam DeiChristi matrem et virginem genuisse, et post par-tum virginem permansisse, nec in hoc blasphemiæEliudii acquiescendum qui dixit: virgo ante par-tum, non virgo post partum.

Elementa, id est, cœlum et terram, non credamusabolenda per ignem, sed in melius commutandafiguram mundi, id est imaginem, non substantiam,transituram.

Bonum est facultates cum dispensatione paupe-ribus erogare, melius est pro intentione sequendiDominum insimul donare, et absolutum sollicitu-dine egere cum Christo.

Maritum duarum post baptismum matronarum,clericum non ordinandum; neque eum qui unamquidem, sed concubinam, non matronam habuit;nec illum qui viduam et repudiatam, vel mere-tricem in matrimonio sumpsit. Nec eum qui se-metipsum abscidit quolibet corporis sui membroindignatione aliqua, vel iusto iniustove timore su-peratus truncaverit; neque illum qui usuras acce-pisse convincitur, aut in scena lusisse noscitur; ne-que eum qui publica pœnitentia mortalia criminadeflet; nec illum qui aliquando in furiam versusinsanivit vel aflatione diaboli vexatus est; nec eumqui per ambitionem ad imitationem Simonis Magipecuniam offert.

Page 54: Rabano Mauro - De Universo

Sanctorum corpora et præcipue beatorum marty-rum reliquias, ac si Christi membra sincerissimehonoranda, et basilicas eorum nominibus appe-llatas, velut loca divino cultui mancipata, affectupiisimo et devotione fidelissima adeundas. Si quiscontra hanc sententiam venit, non Christianus,sed Eunomianus et Vigilantianus creditur.

Baptizatis autem iter esse salutis. Nullum cate-cumenum quamvis in bonis operibus defunctumvitam aæternam habere credamus excepto marty-rio ubi tota baptismi sacramenta complentur.

Baptizandus confitetur fidem suam coram sacer-dote, et interrogatus respondit. Hoc et martyrcoram persecutore facit, qui et confitetur fidemet interrogatus respondit ille post confessionem,vel aspergitur aqua vel tinguitur, et hic vel as-pergitur sanguine, vel tinguitur igne. Ille manusinpositione pontificis accipit Spiritum Sanctum,hic habitaculum efficitur Spiritus Sancti, dum nonest ipse qui loquitur, sed Spiritus Patris qui in illoloquitur. Ille communicavit Eucharistiæ in com-memoratione mortis Domini, hic ipsi Christo com-moritur. Ille confitetur se mundi actibus renuntia-turum, hic ipsi renuntiat vitæ. Illi peccata omniaremittuntur, in isto extinguntur. In Eucharistianon debet aqua pura offeri, ut quidam sobrietatisimagine falluntur, sed vinum et aqua mixtum quiaet vinum fuit in redemptionis nostræ misterio cumdicit: Non bibam amodo ex hoc genimine vitis 4 .Et aqua erat mistum, quod post cœnam dabatur,sed et de latere eius quod lancea perfossum estaqua cum sanguine egressa, vinum de vera carniseius vite cum aqua expressum ostenditur.

Bona est caro nostra et valde bona: utpota a bonoet solo Deo condita, et non est mala ut voluntSethianus et Opinianus, et Patricianius. Nec malicausa ut docuit Florinus. Nec ex bono et malocompacta ut Manicheus blasphemat, sed cum sitcreatione bona arbitrio animæ efficitur nobis, velbona vel mala, non immutatione substantiæ, sedexsecutionis mercede. Ipsa enim est quæ statuiturante tribunal Christi: in qua perferat anima pro-pria corporis prout gessit, sive bonum sive malum.

In resurrectione ex mortuis sexus forma non mu-tabitur, sed vir mortuus resurget in forma viri,et femina in forma feminæ, non carens sexu, sedtamen huius vitæ tantum conditione. Non specienaturali, ne non sit vera resurrectio si non idresurgit quod cadit.

Ante passionem Domini omnes sanctorum animæin inferno sub debito prævaricationis Adæ tene-bantur, donec auctoritate Domini per indebitameius mortem, de servili conditione liberarentur.Post ascensionem Domini ad cœlos omnium sanc-torum animæ cum Christo sunt, et exeuntes de

4 Matth. XXVI

corpore ad Christum vadunt, expectantes resu-rrectionem corporis sui, ut ad integram et perpe-tuam beatitudinem cum ipso pariter inmutentur,sicut et peccatorum animæ in inferno sub timorepositæ expectant resurrectionem sui corporis utcum ipso ad pœnam convertantur æternam.

Pœnitentiam abolere peccata indubitanter credi-mus, etiam si in ultimo vitæ spiritu admissorumpœniteat et publica vel supplici lamentatione pec-cata prodantur; quia propositum Dei quo decrevitsalvare quod perierat, stat immobile, et ideo quiavoluntas eius non mutatur, sive emendatione vitæsi tempus conceditur, sive supplici confessione sicontinuo vita exceditur, venia peccatorum fideli-ter præsumatur ab illo, qui non vult mortem pec-catoris sed ut convertatur a perditione pœnitendo,et salvatus miseratione Domini vivat. Si quis aliterde iustissima Dei pietate sentit, non Christianus,sed Novatianus est.

Internas animæ cogitationes diabolum non viderecerti sumus sed motibus eas corporis ab illo, etaffectionum indiciis colligi et experimento didici-mus. Secreta autem cordis solus ille novit ad quemdicitur: Tu solus nosti corda filiorum hominum 5 .

Non omnes cogitationes nostræ malæ semper dia-boli instinctu excitantur, sed aliquotiens ex nostriarbitrii motu emergunt. Bonæ autem cogitationessemper a Deo sunt.

Dæmones per energiam non credimus substantia-liter illabi animæ sed applicatione et oppressioneuniri. Illabi autem menti illi soli possibile est quicreavit, qui natura subsistens incorporeus capabi-lis est suæ facturæ.

Signa et prodigia et sanitates etiam peccatores innomine Domini facere ab ipso Deo didicimus, etcum alios hac præsumptione iuvent sibi per ambi-tionem humanæ gloriæ nocent, quia gloriantur indato falso non meritis debito.

Signis et prodigiis clarum posse fieri Christianum,non tamen sanctum si intemperatis et asperis mo-ribus agat, temperatis autem et placidis moribusetiam absque signorum efficacia, et sanctum etperfectum et Dei hominem fieri recte credimus.

Nullus sanctus et iustus caret peccato, nec tamenex hoc desinit esse iustus vel sanctus cum affectuteneat sanctitatem. Non enim naturæ viribus, sedpropositi adiuvamento per Dei gratiam adquiri-mus sanctitatem, et ideo veraciter se omnes sanctipronuntiant peccatores quia in veritate habent,quod plangant, et si non reprehensione conscien-tiæ certe mobilitate prævaricatricis naturæ.

Pascha, id est, Dominicæ resurrectionis sollem-nitas, ante transgressum vernalis æquinoctii, et

5 Act. I

Page 55: Rabano Mauro - De Universo

sextæ decimæ lunæ initium non potest celebrari:eodem tamen mense natæ.

Propter novellos legislatores qui ideo animam tan-tum ad imaginem Dei creatam dicunt, ut quiaDeus incorporeus recte creditur, etiam anima in-corporea esse credatur: libere confitemur imagi-nem in æternitate, similitudinem in moribus inve-nire.

Liber quintus

I De Sanctis Scripturis, hoc est de Vetere etNovo Testamento. II De auctoribus eorumdemlibrorum. III Brevis annotatio quæ indicat quidin Sanctis Canonicis Libris contineatur. IV Debibliotheca. V De opusculorum diversitate. VI Decanonibus Evangeliorum. VII De canonibus con-ciliorum. VIII De ciclo Paschali. IX De officiiscanonicis. X De hostiis, holocaustis atque sacri-ficiis et quid eorum species singulæ significent.XI De sacramentis divinis ubi quid in his hominigerendum sit demonstratur. XII De exorcismo.XIII De symbolo. XIV De oratione et ieiunio.XV De pœnitentia.

I

De Sanctis Scripturis, hoc est de Vetere et NovoTestamento

Vetus testamentum ideo dicitur, quia venienteNovo cessavit, de quo Apostolus meminit: Ve-tera transierunt, et ecce facta sunt omnia nova1 . Testamentum autem Novum ideo nuncupatur,quia innovat. Non enim illud discunt nisi renovatihomines ex vetustate per gratiam et pertinentesiam ad Testamentum Novum quod est regnumcœlorum. Hebræi enim Vetus Testamentum, Es-dra auctore, iuxta numerum literarum suarum,viginti duos libros accipiunt dividentes eos in tresordines, Legis scilicet et Prophetarum, atque Ha-giographorum.

Primus ordo legis in quinque libris accipitur, quo-rum primus est Bresith, qui est Genesis. SecundusElesmoth qui est Exodus. Tertius Vaiecra qui estLeviticus. Quartus Vaiedaber, qui est Numerus.Quintus Helleaddabarin qui est Deuteronomium.Hi sunt quinque libri Moysi quos Hebræi Thorath,

1 II Cor. V

Latini legem appellant. Propie autem lex appe-llatur, quæ per Moysen data est. Secundus ordoprophetarum in quo continentur libri octo, quo-rum primus Iosue ben Nun, qui Latine Iesu Navedicitur. Secundus Sobthim qui est Iudicum. Ter-tius Samuhel qui est Regum primus. Quartus Ma-lachim, qui est Regum duo. Quintus Isaias. SextusIeremias. Septimus Ezechiel. Octavus Tharistra,qui dicitur duodecim prophetarum, qui libri, quiasibi pro brevitate adiuncti sunt pro uno accipiun-tur. Tertius est ordo hagiographorum, id est sanc-ta scribentium, in quo sunt libri novem, quorumprimus Iob. Secundus Psalterium, qui in quinqueincisionibus dividitur. Tertius Masloth, quod estProverbium Salomonis. Quartus Qoeleth, qui estEcclesiastes. Quintus Sisasirum quod est Canticacanticorum. Sextus Daniel. Septimus Dabreiamin,quod est Verba dierum, id est Paralippomenon,qui et Chronicon. Octavus est Esdras, qui in duoslibros dividitur, apud Grecos et Latinos. NonusHester qui simul omnes quinque et octavus etnonus fiunt viginti duo, sicut superius comprehen-si sunt. Quidam autem Ruth et Cinoth, quodLatine dicitur Lamentatio Ieremiæ hagiographisadiciunt, et viginti quattuor volumina TestamentiVeteris faciunt, iuxta viginti quattuor seniores quiante conspectum Dei assistunt. Quartus est or-do apud nos Veteris Testamenti, eorum librorumqui in canone Hebraico non sunt, quorum pri-mus Sapientiæ liber est. Secundus Ecclesiasticus,tertius Tobias, quartus Iudith, quintus et sextusMachabeorum, quos licet Iudæi inter apocryphaseparent, Ecclesia tamen Christi eos inter divinoslibros honorat et prædicat.

In Novo Testamento duo sunt ordines, primusevangelicus, in quo sunt: Matthæus, Marcus, Lu-cas, Ioannes. Secundus Apostolicus, in quo suntPaulus, in quattuordecim epistolis, Petrus in dua-bus, Ioannes in tribus, Iacobus et Iudas in singulis.Actus Apostolorum, et Apocalypsin Ioannis.

Alii autem Vetus et Novum Testamentum in sep-tuaginta duos libros distingunt, ita ut primi legisMoysi libri quinque sint, hoc est Genesis, Exo-dus, Leviticus, Numerus, Deuteronomium. Hossequuntur historici libri sedecim, Iesu Nave sci-licet, et Iudicum libri singuli, sive Ruth, Regumetiam libri quattuor Paralippomenon duo, Tobiasquoque et Hester atque Iudith singuli, Esdræ duo,et duo Machabeorum. Super hos prophetici librisedecim sunt: Isaias, Ieremias, Ezechiel, et Daniellibri singuli, duodecim quoque prophetarum librisinguli, et hæc quidem prophetica sunt. Post hæcversuum octo libri habentur, qui diverso apudHebræos metro scribuntur, id est Iob liber, etliber Psalmorum, et proverbiorum, et Ecclesiastes,et Cantica canticorum, sive Sapientia, et Eccle-siasticus, Lamentationesque Ieremiæ. Sic quoquecomplentur libri Veteris Testamenti quadragintaquinque.

Page 56: Rabano Mauro - De Universo

Novi autem Testamenti primum quattuor evan-gelia sunt, Matthæi, Marci, Lucæ, et Ioannis; hosquattuordecim Pauli Apostoli epistolæ sequuntur,quibus subiunctæ sunt septem catholicæ epistolæ,Iacobi et Petri, Ioannis et Iudæ. Actus quoqueduodecim Apostolorum, quorum omnium signacu-lum est, Apocalypsin Ioannis, quod est RevelatioIesu Christi, qui omnes libros et tempore concluditet ordine.

Hi sunt libri canonici septuaginta duo, et ob hocMoyses septuaginta duos elegit presbiteros quiprophetarent, ob hoc et Iesus Dominus noster sep-tuaginta duo elegit discipulos, quibus prædicaremandavit, et quoniam septuaginta duæ linguæ inhoc mundo erant diffusæ congrue prævidit Spi-ritus Sanctus ut tot libri essent quot nationes,quibus populi et gentes ad percipiendam fideigratiam ædificarentur. Hæc sunt nova et veteraquæ de thesauro Dei proferuntur, et quibus cunctasacramentorum mysteria revelantur.

Hi sunt duo seraphim, qui in confessione SanctæTrinitatis iugiter decantant, Agios, Agios, Agios,hæc dicentes hymnum erumpunt. Hæ litteræ sa-cræ, hi libri integri numero et auctoritate. Aliudcum istis nihil est comparandum, quidquid extrahos fuerit inter sancta et divina, nullatenus estrecipiendum. Hæc duo testamenta in multis locisScripturæ Sacræ præfigurata sunt. Nam illi duolapides molares sunt quos lex prohibet divide-re, atque in loco pignoris tollere, quia neutrumtestamentum auferendum est ab altero, quandoutraque necessaria sunt ad panem cœlestem con-ficiendum, ut animarum pastum præparent. Itemduo cherubim iuxta archam posita, significant duotestamenta Ecclesiam Dei protegentia. Item Ha-bacuc propheta duo describit animalia, in quorummedio Deus innotescitur. Summa autem utriusquetestamenti trifarie distinguitur, id est in historia,in moribus, in allegoria. Rursus ista tria multifariedividuntur, id est quid a Deo, quid ab Angelis,vel ab hominibus gestum dictumque sit, quid aProphetis nuntiatum de Christo, et de Corporeeius. Quid de diabolo, et membris eius, quid devetere et novo populo, quid de pæsenti sæculo etfuturo regno atque iudicio.

II

De auctoribus eorumdem librorum

Veteris testamenti secundum Hebræorum tradi-tionem hi perhibentur auctores. Primus Moysesdivinæ historiæ cosmographiam in quinque volu-minibus edidit, quod Pentaticus nominatur. Pen-taticus autem sive Pentateuchus a quinque vo-luminibus dicitur. Penta enim Græce quinque,teuchus volumen appellatur. Genesis liber indeappellatur, eo quod exordium mundi et genera-

tio sæculi in eo contineatur. Exodus vero exitumab Ægipto egressumque populi Israel digerit, etea causa nomen accepit. Leviticus appellatus eoquod Levitarum ministeria et diversitatem vic-timarum exsequitur, totusque in eo ordo Leviti-cus annotatur. Numerorum liber vocatur eo quodin eo egressæ de Ægypto tribus dinumerantur,et quadraginta duarum, per eremum mansionumin eo discriptio continetur. Deuteronomium Græ-co sermone appellatur, quod Latino interpretatursecunda lex, id est repetitio et evangelicæ legispræfiguratio, qui sic ea habet quæ priora suntut tamen nova sint omnia quæ in eo repperiun-tur. Iosue liber nomen accepit a Iesu Filio Navecuius historiam continet, scriptorem vero eiusdemIosue esse Hebræi asserunt in cuius textu, postIordanis transitum regna hostium subvertuntur,terra populo dividitur et per singulas urbes, vicu-los, montes atque confinia et ecclesiæ cœlestisqueIerusalem spiritalia regna præfigurantur. Iudicumnominatur a princibus populi qui præfuerunt in Is-rael post Moysen et Iosue antequam Saul et Davidet cæteri reges exstiterunt. Hunc librum edidissecreditur Samuel. Liber Samuel eiusdem Samue-lis nativitatem et sacerdotium et gesta describit,idcirco et ab eo nomen accepit, et quamvis hicliber Saul et David historiam contineat, tamen adSamuel refertur, quia ipse unxit Saul in regnum,ipse David in regem futurum, cuius libri primampartem conscripsit idem Samuel, sequentia veroeius usque ad calcem scripsit David. Malachimliber proinde appellatur eo quod reges Iudæ etIsraeliticæ gentis gestaque eorum per ordinem di-gerat temporum. Maloch enim Hebraice, Latineregum interpretatur. Hunc librum Ieremias primusin unum volumen coegit. Nam antea sparsus eratper singulorum regum historias. ParalipomenonGræce dicitur, quod nos præptermissorum vel reli-quorum dicere possumus, quoniam quæ in Samue-le vel Regum libris vel omissa vel non plene relatasunt, in isto summatim ac breviter explicantur.Librum Iob quidam Moysen scripsisse arbitrantur,alii unum ex prophetis, nonnulli vero eumdem Iobpost plagam suæ passionis, scriptorem eius fuisseexistimant, arbitrantes ut qui certamina spirita-lis pugnæ sustinuit, ipse narraret quas victoriasexpetivit. Principia autem et finis libri Iob apudHebræos prosa oratione texta sunt, media autemipsius ab eo loco quo ait: Pereat dies in qua natussum 1 , usque ad eum locum ubi dicit: Idcircoipse me reprehendo et ago pœnitentiam 2 ; om-nia heroico metro discurrunt. Psalmorum autemliber Græce psalterium, Hebraice nabla, Latineorganum dicitur. Vocatus autem Psalmorum liberquod uno propheta canente ad psalterium chorusconcinendo responderet. Titulus autem in psalmisHebraicus ita est: isphar, tharabulum, quod in-

1 Iob III2 Iob XLII

Page 57: Rabano Mauro - De Universo

terpretatur volumen hymnorum. Auctores autempsalmorum qui ponuntur in titulis: Moyses scilicetet David et Salomon Asaph, Ethan et Idithunet filii Chore, Eman, Ezrahelita et reliqui quosEsdras uno volumine conprehendit. Omnes autempsalmi apud Hebræos metrico carmine constantesse compositi. Nam in morem Romani Flacci etGræci Pindari nunc iambico currunt, nunc alchai-co personant, nunc saphico tonant, trimetro veltetrametro pede incedentes.

Salomon filius David regis Israel iuxta numerumvocabulorum suorum tria volumina edidit quorumprimus est Masloth, quem Græci Parabolas, LatiniProverbia nominant, eo quod in ipso sub com-paratiua similitudine figuras verborum et ima-gines veritatis ostendit, ipsam autem veritatemad intellegendum legentibus reservavit. Secundumlibrum Qoeleth vocavit, qui Græce Ecclesiastesdicitur, Latine Contionator, eo quod sermo eiusnon specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, sedad universos generaliter dirigatur, docens omniaquæ in mundo cernimus caduca esse et brevia etob hoc minime appetenda. Tertium librum Sira-sirim prænotavit qui in Latinam linguam verti-tur Canticum canticorum, ubi per epithalamiumcarmen coniunctionem Christi et Ecclesiæ misticecanit. Dictum autem Canticum canticorum, eoquod omnibus canticis præferantur, quæ in Scrip-turis Sacris habentur, sicut quædam in lege dicun-tur sancta quibus maiora sunt sancta sanctorum.Horum autem trium librorum carmina hexame-tris et pentametris versibus apud suos compositaperhibentur, ut Iosephus Hieronimusque scribunt.Isaias evangelista potius quam propheta ediditlibrum suum, cuius omnis textus eloquentiæ prosaincedit, canticum vero hexametro et pentametroversu discurrit. Ieremias similiter edidit librumsuum cum Threnis, quos nos lamenta vocamus,eo quod in tristioribus rebus funeribusque ad-hibeantur: in quibus quadruplex diverso metrocomposuit alphabetum, quorum duo prima quasisafico metro scripta sunt: qui tres versiculos quisibi nexi sunt et ab una tantum littera incipiunt,heroicum comma concludit. Tertium alphatebumtrimetro scriptum est, et a trinis litteris, id est,trini versus incipiunt. Quartum alphabetum simi-le primo et secundo habetur. Ezechiel et Daniel,a viris quibusdam sapientibus scripti esse perhi-bentur. Quorum Ezechiel principia et finis multishabentur obscuritatibus involuta. Daniel Syro ser-mone regna orbis pronuntiat, et tempus adventusChristi manifestissima prædicatione annotat. Hisunt quattuor prophetæ qui maiores vocantur,quia prolixa volumina condiderunt.

Liber duodecim Prophetarum auctorum suorumnominibus prænotatur, qui propterea dicuntur mi-nores, quia sermones eorum breves sunt, unde etconexi sibi invicem in uno volumine continentur,quorum nomina sunt: Osee, Ioel, Amos, Abdias,

Ionas, Micheas, Naum, Habacuc, Sophonias, Ag-geus, Zacharias, et Malachias.

Esdræ liber auctoris sui titulo prænotatur, incuius textu eiusdem Esdræ Neemiæque sermonespariter continentur. Nec quemquam moveat quodunus Esdræ dicitur liber, quia secundus tertius etquartus, non habentur apud Hebræos, sed interapocryphos deputantur.

Hester librum Esdra creditur conscripsisse, in quoeadem regina sub figura Ecclesiæ Dei populuma servitute et morte eripuisse scribitur, atqueinterfecto Aman, qui interpretatur iniquitas, dieicelebritas in posteros initur.

Liber Sapientiæ apud Hebræos nusquam est, undeet ipse titulus Græcam magis eloquentiam redolet;hunc Iudei Philonis esse affirmant; qui proindeSapientiæ nominatur, quia in eo Christi adventusqui est sapientia patris et passio eius, evidenterexprimitur.

Librum autem Eccelesiasticum certissime Iesusfilius Sirac, Hierosolimita, nepos Iesu sacerdotismagni composuit. Qui liber apud Latinos proptereloquii similitudinem, Salomonis titulo prænota-tur. Dictus autem Ecclesiasticus, eo quod de to-tius Ecclesiæ disciplina et religiosa conversationemagna cura et ratione sit editus. Hic et apudHebræos reperitur, sed inter apocryphos habetur.Iudith vero et Tobi atque Machabæorum libri,quibus auctoribus scripti sint minime constat, ha-bent autem vocabula ex eorum nominibus quorumgesta scribunt.

Quattuor libros Evangeliorum quattuor Evange-listæ singulariter conscripserunt. Primus Matt-hæus conscripsit Evangelium, litteris Hebraicis etsermonibus in Iudea initians evangelizare ab hu-mana Christi nativitate dicens: Liber generationisIesu Christi filii David, filii Abraham 3 , signifi-cans descendisse corporaliter ex semine patriar-charum Christum, sicut promissum erat in prop-hetis per Spiritum Sanctum. Secundus Marcusplenus Sancto Spiritu scripsit Evangelium Christieloquia, Græco in Italia, secutus est Petrum utdiscipulus. Is initium ab spiritu prophetali fecitdicens: Vox clamantis in deserto, parate viam Do-mino 4 , ut ostenderet Christum post assump-tionem carnis Evangelium prædicasse in mundo.Ipse enim Christus et propheta dictus est, sicutscriptum est: Et prophetam in gentibus posui te.Tertius Lucas, inter omnes evangelistas Græci ser-monis eruditissimus quippe ut medicus, in GræciaEvangelium scripsit, Theophilo episcopo initians asacerdotali spiritu dicens: Fuit in diebus Herodisregis Iudæ sacerdos Zacharias. Christum post na-tivitatem carnis et prædicationem Evangelii hos-tiam fuisse effectum pro salute mundi. Ipse est

3 Matth. I4 Marc. I

Page 58: Rabano Mauro - De Universo

enim sacerdos de quo dictum est in Psalmis: Tu essacerdos in æternum secundum ordinem Melchise-dech 5 . Ubi enim Christus advenit, sacerdotiumIudæorum obmutuit, lex et prophetia cessavit.Quartus Ioannes scripsit Evangelium ultimus inAsia, incipiens a verbo ut ostenderet eumdem sal-vatorem, qui pro nobis dignatus est nasci et pati.Ipsum ante sæcula Dei verbum esse, ipsum e cœlovenisse, et post mortem ad cœlum iterum remeas-se. Hi sunt quattuor Evangelistæ, quos per Eze-chielem Spiritus Sanctus sgnificavit in quattuoranimalibus. Propter ea autem quattuor animaliadicuntur: quia per quattuor mundi partes, fidesChristianæ religionis, eorum prædicatione disse-minata est. Animalia autem dicta sunt, quoniampropter animam hominis prædicatur EvangeliumChristi. Nam et oculos plena erant intus et foris,quoniam prævident Evangelia quæ dicta sunt aprophetis, et quæ promiserat in prioribus. Cruraautem eorum recta, quia nihil pravum in Evange-liis est, et alas habebant senas, tegentes crura etfacies suas, revelata sunt enim, quæ tegebantur inadventu Christi. Evangelium autem interpretaturbona adnuntiatio, Græce enim eu bonum, ange-lium adnuntiatio, dicitur. Inde et angelus nuntiusinterpretatur.

Paulus Apostolus suas scripsit epistolas quattuor-decim, ex quibus novem septem Ecclesiis scripsit,reliquas discipulis suis Timotheo, Tito et Philo-moni. Ad Hebræos autem epistola apud plerosqueLatinos eius esse incertum est, propter dissonan-tiam sermonis, eamdemque alii Barnaban scrip-sisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur.Petrus scripsit duas nominis sui epistolas, quæcatholicæ ideo nominantur, quia non uni tantumpopulo vel civitati, sed universis gentibus gene-raliter scriptæ sunt. Iacobus et Ioannes et Iudassuas scripserunt epistolas. Actus Apostolorum pri-mordia fidei Christianæ in gentibus, et nascentisEcclesiæ historiam digerit. Actium Apostolorumscriptorem Lucam esse constat evangelistam, inquo opere nascentis Ecclesiæ infantia texitur, etApostolorum historia retinetur, unde et ActusApostolorum dicitur. Apocalypsis librum Ioan-nes evangelista scripsit, eo tempore quo Evange-lii prædicationem in Pathmos traditur religatus.Apocalypsis autem ex Græco in Latinum Revela-tio interpretatur, revelatio enim dicitur manifes-tatio, eorum quæ abscondita erant iuxta quod etipse Ioannes dicit: Apocalypsis Iesu Christi quamdedit illi Deus palam facere servis suis 6 . Hi suntscriptores sacrorum librorum, qui per SpiritumSanctum loquentes ad eruditionem nostram etpræcepta vivendi et credendi regulam conscripse-runt. Propter hæc alia volumina apocrypha nun-cupantur. Apocrypha autem dicta, id est secreta,quia in dubium veniunt. Est enim occulta origo:

5 Psal. CIX6 Ioann. I

nec patet patribus e quibus usque ad nos auctori-tas veracium scripturarum certissima et notissimasuccessione pervenerit. In his apocryphis etsi in-venitur aliqua veritas, tamen propter multa falsanulla est in eis canonica auctoritas. Quæ recte aprudentibus iudicantur non esse eorum credenda,quibus ascribuntur. Nam multa et sub nominibusprophetarum et recentiora sub nominibus aposto-lorum ab hæreticis proferuntur, quæ omnia subnomine apocryphorum auctoritate canonica dili-genti examinatione remota sunt.

III

Brevis annotatio quæ indicat quid in SanctisCanonicis libris contineatur

De disputatione igitur Veteris et Novi Testamen-ti, ordine librorum et numero cursim breviterqueparva proœmia narrationum subiciamus. Genesisiuxta fidem historiæ descripsit fabricam mundi ethominis conditionem, cataclismum et divisionemterræ, confusionemque linguarum, gestaque pa-triarcharum, usque ingressionem Israel in Ægyp-tum.

Exodus continet Hebræorum servitutem, ex Ægyp-to egressum populi, nubem protegentem, transi-tum etiam Rubri Maris, mersumque cum curribusPharaonem, et gloriæ decantationem, congres-sumque eremi, cibum mannæ, et fluenta in dul-cedinem versa, mandata etiam decalogi, pugnamAmalech, et arcam testamenti, dedicationemquetabernaculi et oblationem.

In Levitico autem lex sacrificiorum hostiarumquediversitas, indumentaque pontificum et levitarumministeria describuntur, ciborum etiam et diver-sitas peccatorum, purgationesque vel hostiæ ordi-nantur.

In Numeris vero egressæ de Ægypto tribus enu-merantur quadraginta quoque et duarum per ere-mum mansionum sacramenta signantur.

In Deuteronomio autem quæ est lex secunda na-rrantur ea quæ inter Pharan, et Asseroht, et us-que ad Cadesbarne fuerint populo dicta a Moyse,mandata videlicet atque promissa, maledictionespeccatorum, promissiones beatitudinis, ubi canti-cum Moyses canit, ubi dicit benedictiones filiis Is-rael, ibique terra repromissionis respecta, morituratque sepelitur. Nonnulli Hebræorum quattuorlibros tantum computant legis, id est Genesim,Exodum, Leviticum, Numerum, Deuteronomiumautem repetionem eorumdem, et quasi quoddamlegis meditatorium, ea dumtaxat ratione, quod illiquattuor proprias causas rerum gestarum conti-nent. Iste autem omnium quasi iterando continet.

In Iesu quoque libro filii Israel duce Iesu Iordanemtranseunt, ac secundo circumciduntur: subversis-

Page 59: Rabano Mauro - De Universo

que de hinc Chanaeorum gentibus, divisionem te-rræ hereditatis sorte suscipiunt.

In libro Iudicum continentur peccata et servitutesIsrael, exclamationesque populi et miserationesDei.

Liber Ruth, eiusdem Moabitidis texit historiam,de cuius stirpis familia descendit David. HuncHebræi libellum ad Iudicum librum subiungunt,quoniam eo tempore gesta esse memorantur, quæin eo scripta sunt. At contra Latini, pro eo quodgenus regium David retexit, ortum ex eadem RuthMoabitide, ad corpus libri Regnorum veraciuseum pertinere contendunt.

Liber Regum quanquam apud Latinos propterprolixitatem sui, in quattuor partibus sit desectus,apud Hebræos tamen in duobus divisus est vo-luminibus, quorum primus Samuel scribit arcamDomini a Iudæis transisse ad gentes, Helique sa-cerdotium mystice in Samuele fuisse translatum,in David Saulis regis imperium.

Malachim vero reges Iudæ et Israeliticæ gentisgestaque eorum per ordinem dirigit temporum, ip-sum quoque Israel ob errorem idolatriæ enarrat, inAssyrios transmigratum, ad extremum edocet ve-nisse Nabuchodonosor Ierusalem captumque du-xisse principem ac populum et subvertisse urbemet templum.

Paralippomenon apud Hebræos sub unius libri vo-lumine continetur, appellaturque ab eis Dibrehaia-min, id est, Verba Dierum, apud nos autem prop-ter prolixitatem sui in duabus decisus est parti-bus. Hæc autem historia ordinem generationumet temporum continens, in qua scilicet non parvaSanctarum Scripturarum eruditio continetur.

Nam quæ in historia Veteris Testamenti in locissuis aut omnino omissa sunt, aut fortasse nonplene digesta, in ista summatim ac breviter ex-pleta sunt. Cuius quidem series a latere regum,sive regnorum ducta procedit, perveniens ad illudusque tempus quo et regnorum textus finitur.

Iob liber continet eiusdem sancti viri damna fu-nesta, vel flagella, et contumeliosa consolantiumdicta, lamenta quoque eius in quibus totius mun-di deplorat miseriam, consolationes etiam Dei adeum per turbinem, eiusque duplicem bonorum infine remunerationem. Hic autem ex suis passioni-bus et verbis Christi expressit imaginem, coniunxvero eius carnalium typum designat, qui intraEcclesiam positi vitam spiritalium moribus suisscandalizant. Amici vero eius speciem tenent hæ-reticorum, ac figuram perversorum dogmatum.Porro Eliu qui adversus Iob gravi exprobatio-ne innititur, significat eos qui intra Ecclesiamprædicant et arroganter, et per tumorem cordis,ac scientiæ fastum, quidquid proferunt, superbiæexemplis ostendunt.

Liber Psalmorum quamquam uno includatur vo-lumine, non est tamen editus uno eodemque auc-tore, decem enim pene prophetæ sunt, qui eosdiverso tempore scripserunt, id est Moyses, David,Salomon, Asaph, Ethan, Eman, Idithun, et filiiChore, Asir, et Abazab sive Esdra, nonnulli etiamAggei et Zachariæ esse existimantur. De his autemqui sine titulis sunt, traditio veterum talis est,ut cuius auctoris præscriptio præcesserit, cæteriqui sine titulo sequuntur, ipius esse credantur.Est autem hic liber allegoricis ac typicis sacra-mentis signatus, specialiter autem, quod natus,quod passus, quod resurrexit Christus: vere hocomne psalmorum resonat organum. Sciendum ta-men quod apud Hebræos omnes psalmi permixtifuerint et inordinati, quos quidem primum Esdrasin unum volumen coegit, et in ordinem numerum-que disposuit, ac per occultum sacramenti myste-rium, aliis alios prætulit ordine, dum posterioresvideantur in tempore. Nam secundum historiæcursum tertius psalmus, quinquagesimo posterior,sed propter mysterium in ordine prior est. Sicenim habentur, et cæteri quia Spiritus Sanctus eosperordinavit ut voluit.

Salomon tria volumina edidit. Primus ex his Pro-verbiorum liber. Secundus qui appellatur Eccle-siastes. Tertius cuius titulus est Canticum canti-corum in quibus quidem tribus libris trium ge-nerum disciplinas composuit, quibus ad rerumscientiam pervenitur. In primis namque ethicamid est moralem, post hæc physicam quæ qualita-tem naturæ conprehendit, ad ultimum theoriamid est contemplativam. In Proverbiis enim moraliadocens per communem quemdam loquendi usum,altiorem intellegentiam edidit, conservationemquemandatorum, et doctrinæ cœlestis institutionem,succinctis verbis brevibusque sententiis coaptavit.Sunt autem proverbia sub verbis aliis res aliasexplicantia, quæ aliter, quam dicuntur intellegun-tur: plus in virtute sententiarum quam in sonoverborum quæ graeci parithimia vocant.

Ecclesiastes autem rerum naturam discutiens,cuncta in mundo caduca et vana esse reprehendit,rerumque omnium fragilitate conspecta, renuntia-ri mundo admonuit.

In Canticis vero canticorum supergressus visibiliaatque contemplans ea quæ sunt cœlestia vel divi-na, sub specie sponsi et sponsæ Christi Ecclesiæ-que unitatem declarat, atque animam ad amoremcœlestium excitans perveniendum ad consortiumDei provocat. Illud vero non est omittendum quoda doctoribus nostris traditur, apud Hebræos hancfuisse observationem, ne cuiquam hunc librum le-gere permitterent, nisi viro iam perfectæ scientiæet roboratæ fidei ne forte per inbecillitatem infan-tiæ et fidei imperitiam, non tam erudiret cognitiolubricas mentes, quam potius ad concupiscentiascorporales converteret. Omnes scripturas tradi

Page 60: Rabano Mauro - De Universo

pueris a doctoribus eorum solitum est, etiam eteas quas deuteres vocant, quattuor tantum ista adultimum reservare, id est principium Geneseos demundi creatione Ezechielisque principia in quibusde cherubim scripsit, et finem eius in quo templidescriptio continetur, et Cantica canticorum.

Liber Sapientiæ, qui vocatur panarethon, Christiadventum qui est sapientia Dei Patris passionem-que eius, aperta manifestatione denuntiat.

Ecclesiasticus vero morum pene omnium discipli-nam et sanctæ religionis conversationem, affatimcopioseque conscripsit, dictus autem Ecclesiasti-cus pro eo quod in medio coetu populi, id estcoram Ecclesia, fuerat habitus. Hic enim propternimiam sensus similitudinem et eloquii parilita-tem Salomonis titulo prænotatur. Constant autemhunc librum sub Iesu Filio Sirah editum fuisse, etinter reliquos Sanctarum Scripturarum libros parihabitum veneratione.

Isaias propheta, qui interpretatur salus Domini,postquam de altari missus calculus labia eius pur-gavit, ut dignus efficeretur sancti spiritus prophe-tia, speculatur duo cherubim in ænigmate duo-rum testamentorum, cum duodecim alis id estApostolis, qui prædicatione sua volucri celeritatediscurrerunt, tegentes faciem et pedes sedentis inthrono Dei, id est occultantes ea, sive quæ antesæculum fuerunt exordia, sive quæ post transac-tam huius mundi figuram futuras. Hic tamen postvisionem Iudæ et Ierusalem, adversus cæteras gen-tes quæ in circuitu eius sunt, prophetiæ convertitsermonem, et iuxta qualitatem locorum et vitæ di-versitatem quæ essent eis mala ventura denuntiat.Post captivitatem Ierusalem, ruinam Babyloniæcomminatur, deinde necem Philistim, vastationemMoab, exterminium Damasci, Ægypti commotio-nem, et solitudinem maris deserti, obsidionemquoque Edom, fugam et interitum Arabiæ, exci-dium vallis Syon, subversionem etiam Tyri sivequadrupedum: sed figuraliter in visione Iudææ,synagoga proicitur et Ecclesia Domino copulatur,in ruina Babyloniæ, confusio totius mundi super-biaque arguitur, et finis monstratur. In vastationeMoab, error scientiæ sæcularis, in silentium luc-tumque mutatur. In eversione Ægypti totius mun-di idolatriæ destruuntur, templique Domini ædi-ficatio prædicatur. In contritione Philistim luctuseorum monstratur, qui abiciunt iugum Christi etelevant se contra scientiam Dei. Porro per Da-mascum prædicatio gentium et ruina ostenditurIudæorum populi. Per onus maris deserti huiussæculi temptatio declaratur, et quæ illi venturasostenduntur. Per Idumeam oritur sol iustitiæ gen-tium et tenebræ veniunt populi Iudæorum. PerArabiam prædicatur aqua baptismatis præben-da, his qui fugerint gentium errores vel eorumblasphemias. Per vallem Syon perditio prædicaturIerusalem et hæreticorum, qui de sublimitate Ec-

clesiæ ceciderunt. Per Tyrum gentibus prædicaturut scilicet errore deposito ad Christum Dominumconvertantur. Reliqua vero eius vel de Christo velde Ecclesia gentium sunt, sive de consummationemundi, prophetavit annorum ferme septuagintasub regibus quattuor Iudææ ordine, atque gene-re sibimet succedentibus, id est, Ozia, Ioatham,Achaz ad ultimum Ezechia, sub quo pars magnavoluminis eius usque ad calcem texitur prophetiæ.

Ieremias propheta interpretatur excelsus Domini,simplex loquendo et ad intellegendum facilis, quiin omnibus dictis et passionibus suis Redemp-toris nostri imaginem pertulit. Hic postquam intypo Christi regna destruxit diaboli, iustitiæquevel fidei ædificavit imperium, iubetur prædicareper omnes gentes, Ægyptum videlicet, et Phi-listim, Moab et Ammon, Edom et Damascum,et Caedar et supra regna Assur. Necnon superElam et Babyloniam. Hic autem vidit virgam vi-gilantem divinæ correptionis et potestatis, ollamquoque succensam, id est Iudaicam plebem, ig-ne carnalium desideriorum ardentem, aspicit etduos cophinos ficorum, in prefiguratione duorumpopulorum, descendit in domum figuli et videtdiminutionem vasis prioris et novi instaurationemad designandum defectum prioris populi et suc-cessionem futuri. Sumit etiam calicem supplicitatque universis gentibus porrigit. Accipit et lum-bare sub exemplo populi Iudæorum, putrefactumin desperatione proicit illud trans flumina gen-tium: ostendit et calicem aureum Babylonis, perquem inebriatus est mundus, laetiferum idolatriævas iubetur proicere in Eufraten, volumen lapidialligatum, ad demonstrandum interitum Babylo-nis vel figuraliter totius mundi. Increpat etiamhic delinquentes et ad conversationem provocat,ad ultimum plangit ruinam Ierusalem, templiqueexcidium, et dispersionem gentis. Exorsus autemduodecimo anno Iosiæ regis Iudæ, prophetiaqueeius per quattuor reges extensa est sub Iosia etEliachim et Ioachim et Sedechia, sub quo eversaest Ierusalem. Septuaginta duobus annis et quat-tuor mensibus prophetavit excepto illo temporequo post eversam Ierusalem in Ægypto cum po-pulo fuit.

Ezechiel, qui interpretatur fortitudo Dei, hic figu-rans tropice Christum, stat iuxta fluvium Chobarscilicet, et præclara contuetur mysteria, cernit si-militudinem gloriæ Dei, et quattuor animalia insimilitudine quattuor Evangeliorum, et rotas seinvicem continentes, in typo duorum testamento-rum; videt aurigam, id est, Christum deorsum ig-ne iudicii, sursum electri, id est divinitatis fulgorerutilantem. Comedit quoque librum divinæ legis,in quo scriptum est lamentum pœnitentium etcarmen iustorum et væ eorum qui post peccatumpœnitentiam non egerunt. Dehinc accepit lateremin quo obsessæ Ierusalem pictura describitur: velquod sub typo Christi eiusdem Ierusalem, id est,

Page 61: Rabano Mauro - De Universo

totius Ecclesiæ, quæ est a latere Christi formata,mysteria describuntur. Capit etiam et hic prop-heta somnium sinistri lateris, in typum mortispeccatorum qui ad lævam positi æterna suppliciasustinebunt, ac demum a sinistro in dextro iubeturdormire, propter spem eorum qui pro emendationemorum resurrectionis gloriam obtinebunt. Aspicitin terra et duas virgas sibimet copulantes in simi-litudinem circumcisionis et gentium, sive aquilamsub Nabuchodonosor volantem, Christi figuram,magnis alis et volucri celeritate totius mundi im-perium occupantem. Plangit propterea sub specieprincipis Tyri beatitudinem diaboli, quam ami-sit, et ruinam eius magnam, cum lamentationedeplorat. Ad ultimum arundinem vel funiculumgestans metitur, sub specie sanctorum mysticeIerusalem. Inter hæc mystica subiacent quædammoralia. Falsis comminatur prophetas atque spe-culatoribus præcipit, ne reticeant malitiam. Quat-tuor etiam ultionum poenas peccatoribus prædi-cat, animasque redire ad corpora sua prophetat.Ostendit quoque unumquemque pro se rationemredditurum Domino, nec progeniei sanctæ ultranocere labem paterni delicti: obiurgat inter hæcsub Oola et Ooliba omnem turpitudinem Sama-riae et Ierusalem, nativitatemque contumeliosamobicit, sæpe etiam ad pœnitentiam captivos pro-vocat, et post prævaricationem admonet populumredire conversum. Hic autem trigesimo quinqueætatis suæ anno et captivitatis quinto in Chal-dæa exulans prophetavit, ibique vaticinium suumconsummavit.

Daniel interpretatur iudicium Dei, quique etiamde Christo cunctis manfestior est prophetis: quianon solum prædicavit, ut cæteri, sed etiam ettempus incarnationis et passionis per ordinemregum, et numerum diffinivit annorum, ita utnon potious videatur futura prædicere, sed quasitransacta narrare. Hic autem quattuor regnorumcernit frequentius visiones, eorumque differentiamsub diversis imaginibus promittit. De Antichristoquoque ostendit, quod ipse sit cornu pusillum, idest, parvo tempore regnaturus; de consummatio-ne Israel vel mundi plura conscripsit sive de dieiudicii et regno sanctorum. In fine autem volumi-nis prophetiæ suae, Susannæ historiam et Belisdraconisque fabulam ponit. Hic autem liber apudHebræos Hebraicis quidem litteris, sed Chaldaicalingua scriptus est. Prophetavit autem in Babylo-ne quando et Ezechihel.

Osee propheta, qui interpretatur salvans, in duo-decim primus est, profundior reliquis in sententiis,et operosior intellectu. Iste ad eas tribus, quæet Samaria, et domus Ioseph, et Israel vocaban-tur, loquitur. Sed per Effrem hæreticos arguit,qui recedentes qualicumque ex causa ab Ecclesiæunitate participes facti sunt idolorum. Per Sa-mariam autem eorumdem hæreticorum demons-trat errorem qui præceptorum Dei custodes esse

se mentiuntur, et sub prætextu veritatis menda-tium colunt. Hic historialiter Iudæos in Christumtempore ultimo credituros pronuntiavit, tertiumquoque resurrectionis Dominicæ diem predixerit.Prophetavit autem in diebus Oziæ regis Iudæ,quando et Isaias.

Ioel interpretatur incipiens. Iste ad Iudam tantumet Ierusalem vaticinium proferens, in principio suivoluminis, post voluptuosa convivia ad luctumprovocat Ierusalem, excidium quoque eius pro-nuntiat, prædicat quoque vocationem gentium etsuper congregatos credentes superventurum Spi-ritum Sanctum. Prophetat sub Ioatham rege Iudaquando et Michæas.

Amos qui interpretatur onus, vaticinavit in Sa-maria et Ierusalem, tria et quattuor scelera gen-tium, sub totius mundi figura describens. Primumitaque scelus, quia omnes in Adam peccaverunt;secundum, quia in statu naturæ legem immemoresrationis non intellexerunt; tertium quoque eorumqui datæ legi non obœdierunt; quartum inexpiabi-le eorum qui in Christo non crediderunt, pro qui-bus sceleribus intonat Dominus se ignem, id est,sententiam æterni iudicii, illaturum. Hic autemadventum Christi sub Dominica veritate predicatdicens: Ego firmans tonitruum, et creans spiritum,et adnuntians hominibus Christum suum 1 . Re-liqua autem quæ de Amasia et Hieroboam siveIsrael retulit, tropice ad hæreticos referenda sunt.Prophetavit autem sub rege Ozia eo tempore quoet Osee et Isaias.

Abdias interpretatur servus Domini inter omnesprophetas brevior numero verborum, sed gratiamysteriorum æqualis. Iste contra Idumæam lo-quens, increpans mystice superbiam Edom, priorisvidelicet populi audaciam, quod Iacob fratremsuum, id est, Christum occiderit in monte Syon, idest, Ierusalem, futuram salutem, et sanctum, quiest Christus Dominus annuntiat, atque in monteper quem figuraliter Ecclesia gentium, futurumintonat Domino regnum. Prophetavit sub Iosiarege Iudææ, quando et Michæas.

Ionas, qui interpretatur columba, tam sermonequam naufragio suo passionem Christi mortemqueet resurrectionem figurat, sive quod de nave admarem tamquam de cruce ad terram proiectus est,sive quod in ventre coeti exceptus est tamquam insepultura terræ, tribus diebus et tribus noctibusreconditus est. Et quod per figuram Nineven pœ-nitentiam mundi prædixit, in sequentibus typumgerit Iudæorum, qui salutem gentium non tantumadvenire noluerunt sed cum venit invisi sunt. Ni-neven quoque gentium significat speciem, Ionasvero in hoc loco Iudæorum. Nam quemadmodumNinevitarum salus, ad æmulationem provocavitIonam, ita redemptio gentium scandalum exsti-

1 Amos IV

Page 62: Rabano Mauro - De Universo

tit Iudæorum. Merito et contra orientem civitatissedisse legitur ederæ sub umbra, ita eadem plebsseparans se a salute Ecclesiæ, dolore tabida, con-tra Christum id est orientem Ecclesiæ, linguamsuam movere nititur, sedens sub umbra legis, quæumbra ferme arefacta est, quia adveniente Christovetera transierunt et ecce facta sunt omnia nova.Prophetavit autem sub Ozia rege Iuda, quando etOsee et Amos et Isaias prophetaverunt.

Michæas, id est. quis hic? vel quis iste? vel hu-milias. Michæas propheta comminatur Samariæiram Domini ob causam simulacrorum, interitum-que populi Israel venturum denuntiat. Locumetiam in quo Christus nasceretur demonstrat.Prophetavit sub Ozia quando et Sophonias.

Naum qui interpretatur consolator, simulacra gen-tium exterminanda denuntiat, necnon et urbemsanguinum Ierusalem. Post cuius interitum pedesadnuntiantis pacem id est adventum Salvatorisproclamat.

Habacuc amplexans sive luctator fortis, in princi-pio voluminis sui describit diabolum cum membrisac moribus suis, in fine vero pronuntiat adventumpassionemque Salvatoris.

Sophonias speculator misteriorum Dei cernit cap-tivitatem Ierusalem urbis, a Romanis futuram pervocem clamoris a porta piscium et per colliumcontritionem id est montis Syon, qui est collis Ie-rusalem, necnon aliarum gentium eversionem præ-dicat terroremque divini iudicii intonat. Loqui-tur etiam contra Moab et Ammon, sed per ipsostamquam finitimos populo Dei, proximi catholicissacramentis hæretici arguuntur. Hic tertium diemresurrectionis Christi prophetat, atque in adven-tu Christi totum mundum sub uno iugo Dominiserviturum adnuntiat. Prophetavit sub Iosia, utIeremias.

Aggeus qui interpretatur sollemnis. Hic in vatici-nii sui textu templum Domini instaurandum præ-cepit, contritionem prædicat gentium, vel commo-tionem totius mundi prædicit, ac sub figura Zo-robabel Christi adventum vaticinatur, septuage-simo autem anno captivitatis populi prophetavit,duobus tantum mensibus Zachariam vaticinio suopræcedens.

Zacharias qui nominatur memoria Domini post-quam iram Domini in patribus prophetavit, viditet virum sedentem super equum rufum, in figuracorporis Christi roseum sanguine passionis, sivemerita populi gentium significantem. Aspicit etquattuor cornua sive fabros in figura gentium,quæ Iudam et Israel dispergentes gravi ponderedepresserunt. Intuetur similiter et Iesum sordi-bus carnis et mortalitate vestitum per figuramsacerdotis, quibus ablatis indutum inmortalitateet gloria cernit et lapidem qui est Christus sep-tem habentem oculos, id est, septiformis spiritus

plenitudinem. Inter hæc intuetur et turrim et ti-tionem extinctum id est diabolum. Candelabrumvidelicet in figuram Christi cum lucernis, septemquæ sunt Ecclesiæ, septem necnon et duas olivasad dexteram et ad sinistram candelabri positas,duorum testamentorum typum figurantes. Assu-mit quoque idem duas virgas funiculi et decoris,in typo Iudæorum et gentium. Aspicit deinde duasmulieres, id est Iudæorum et gentium plebes, inalis levantes amphoram, id est diabolicam doc-trinam. Massam quoque plumbi quod est pon-dus peccati gravissimum, sive volumen volans, inquo peccata hominum et supplicia ascribuntur.Videt et quadrigas quattuor uno prædicationisevangelicæ iugo currentes. Post hæc aspicit equos,missos ad prædicationem mundi. Primum rufum,in martyrii passione. Secundum nigrum, squalorepœnitentiae. Tertium album, candore baptismi.Quartum varium varietate virtutum. Cernit quo-que et tubas, sanctorum gestantes figuram, perquos Dominus mundo canit sua præcepta, atqueAngelum, in quo duo ex adverso populi iunguntur,sive paxillum, figuraliter Christum infixum cordi-bus populorum describit, et pastorum Antichristiopus et intentionem in sinistris habentem. Equumquoque in figuram plebis hæreticorum et ascenso-rem eius diabolum: prædicat etiam fontem in do-mo veri David patentem in lavacro regenerationis.Alia quæcumque scripsit aut de adventu Domininarrant, aut de passione eius et de sæculi fine etde iudicio suo. Prophetavit autem annis duobusDarii regis Medorum, hisdem temporibus quibusAggeus, anno septuagesimo dissolutionis templi,et captivitatis populi.

Malachias qui interpretatur angelus Domini, inprincipio voluminis sui demonstrat odium Iudæo-rum in Esau, et dilectionem iunioris populi inIacob. In sequentibus autem veteres victimas Iu-dææ reprobat et sacrificium transferri ad gentes.In fine vero adventum Domini adnuntiat. Diemquoque iudicii iustorumque præmia et impiorumpœnas. Ioannes etiam prædicat ante primum ad-ventum Domini missum, et Eliam ante secundumadventum adnuntiat esse mittendum, inter hæcnonnulla moralia et disciplinis congruentia expli-cat, in quibus corripit populum, sive sacerdotesdespicientes nomen Dei, atque eius sacramenta,pollutis oblationibus et sacrificiis violantes, quimonet etiam episcopos doctos et sine macula es-se debere, et ceteros sine personarum acceptionepopulos veritatem instruere; discordes quoque ar-guit, decimas et primitias reddendas populis Ec-clesiæ præcipit. Obiurgat et eos qui coniuges suasdespiciunt, et aliarum amore nituntur. Similiter etillos qui miseriam suam dolentes, felicitatem lau-dant eorum, qui huius mundi prosperis perfruun-tur. Prophetavit autem novissimus in Babylone,quando Aggeus et Zacharias.

Page 63: Rabano Mauro - De Universo

Esdras scribit populum Dei, expleto captivitatistempore, imperante Cyro rege Persarum in Ieru-salem fuisse reversum, ac sub Zorobabel et Iesuet Iosedech Filio sacerdotis, sive Neemia, murosIerusalem, templum et altare renovatum, ius quo-que sacerdotum restitutum, et sanctæ religioniscultum multisque operibus gentium principium-que Persarum muneribus adornatum.

Machabæorum libri licet non habeantur in cano-ne Hebræorum: tamen ab Ecclesia, inter divino-rum voluminum historias annumerantur. Præno-tant autem prœlia inter Hebræorum duces gentes-que Persarum, pugnamque sabbatorum, et nobilesMachabæorum triumphos. Fœdus quoque amici-tiarum cum populo Romanorum atque legatio-num.

Item præfationis Novi Testamenti Evangeliorumprædicatio, quamvis quadrifaria sit, una est ta-men: quia ex uno eodemque ore Trinitatis pro-cessit. Hæc sunt enim quattuor flumina de unoparadisi fonte manantia, quæ quadrupliciter unoore decurrunt, ac per totum mundum cœlestisprædicationis ministrantes, fluenta gratiæ ac fideiverbis infundunt. Hæc est illa in Zacharia quadri-ga Domini, in qua per omnem evectus mundumleni iugo colla sibi cunctarum gentium subigit. Hisunt etiam quos sub quattuor animalium specie,visio prophetalis scribit, id est hominis, leonis, vi-tuli et aquilæ. Namque primus, ut homo, ordinemhumanæ nativitatis designat. Secundus ad instarrugientis leonis, statim in principio sui divinæpotestatis fortitudinem intonat. Tertius victimamsacerdotis permittens, quasi vituli mortem insi-nuat. Quartus more aquilæ assectans cœlum etterram, avidus transvolat atque nativitatem Verbiocculta mysteria intellegentia penetrat, sed ex histria illa animalia quæ in terra gradiuntur, actua-lem vitam sequentes, ea tantummodo prosecutisunt, quæ homo Christus in terris temporalitergessit. Quartum animal contemplationis acie cœ-lestia inspicit, et paulatim operum plurima divini-tatis sacramenta digessit, ex his primus et ultimusea prædicaverunt, quæ ex ore Christi audierunt,vel quæ ab illo facta vel gesta viderunt, reli-qui medii duo ex tantummodo quæ ab Apostoliscognoverunt. Quorum quidem Matthaeus Evan-gelium in Iudea scripsit, deinde Marcus in Italia,tertius Lucas in Achaia. Ultimus Ioannes in Asia,ex quibus solus tantum Matthaeus, prædicationishistoriam Hebraico prestrixit stilo. Reliqui veroGræci sermonis eloquio ediderunt.

Epistolas Paulus quattuordecim prædicationis suæprestrixit stylo, ex quibus aliquas propter typumseptiformis Ecclesiæ, septem scripsit Ecclesiis con-servans potius quam excedens numerum Sacra-menti propter septiformem Spiritus Sancti effi-caciam. Scripsit autem ad Romanos, ad Corint-hios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philipenses, ad

Tesalonicenses, ad Colosenses, ad Hebræos. Reli-quas vero postmodum singularibus edidit personisut rursus illum septenarium numerum ad sacra-mentum unitatis converteret. Argumenta autemearumdem epistolarum hæc sunt. Imprimis Ro-manæ plebis fidem conlaudat. Corinthios geminadoctrina castigat, apud Galatas per gratiam fideiexcludit opera legis. Ephesios magnificat in fidequam acceperunt. Laudat Colosenses, pro eo quodin fide steterunt. Philipenses evangelium custo-disse gratulatur. Thessalonicenses, in prima epis-tola fide crevisse, et operibus, in secunda perse-cutionis tolerasse fortiter gloriatur. Instruit perTimotheum et Titum Ecclesias, Philemonem deemendato servo Onesimo rogat. Ad ultimum He-bræos qui in Christo crediderunt, et postmodumpersecutionibus Iudaicis territi a fide recesserant,confortat atque ad gratiam Evangelii revocat.

Petrus scripsit duas epistolas quæ catholicæ nun-cupantur. Scripsit autem eas his qui ex circumci-sione credentes in dispersione gentium erant. Quæquidem quibusdam videntur esse planiores, dumtam profundis plenæ sint sensibus, ut per eas,qui possint perscrutari divinæ scientiæ sensum,quasi per breve quoddam receptaculum, magnasibi misteria, revelari contueantur.

Iacobus frater Domini scripsit unam epistolam adædificationem Ecclesiæ pertinentem. Cuius sen-tentia inmensam scientiæ claritatem legentibusvidetur infundere.

Ioannes Apostolus scripsit epistolas tres, quarumprima officium caritatis commendans tota in amo-re Dei et fraterna dilectione versatur. Secundaquoque quæ Electæ scribitur dilectionis hortaturstudium, denotat etiam seductores et ab hæreti-cis admonet declinandum. Tertiam autem Gaioscripsit in qua conlaudat eum in studio veritatiset opere misericordiæ, deinde denotat proterviamcuiusdam Diotrepis et Demetrio testimonium per-hibet veritatis.

Iudæ epistola increpat blasphemantis in Christoet quosdam inpudicos sub exemplo impiorum, quiper superbiam et luxuriam sempiternis ardoribustraditi sunt, pro quibus admonet Ecclesiam ut eosarguat et ad pœnitentiam cohortetur.

Actuum Apostolorum historia nascentis Ecclesiæfidem opusque describit, cuius quidem scriptorLucas evangelista est, continet autem ea quæ inIudæa vel in gentibus per gratiam Spiritus Sanctitam a Petro quam ab aliis Apostolis gesta sunt.

Apocalypsis Ioannis postquam scribere semptemiubet Ecclesiis, aspicit Filium hominis sedentemin throno et viginti quattuor seniores et quattuoranimalia procidentia ante thronum. In dexteraquoque sedentis, librum septem sigillis signatumin quo bellum et egestas, mors, clamor interfec-torum, finis quoque mundi notatur. Scribit dein-

Page 64: Rabano Mauro - De Universo

de duodena millia servorum Dei qui signanturin frontibus, ibi septem Angeli tubis canunt, se-quente grandine et igne cum sanguine in terram.Tertia quoque pars terræ ibi igne comburitur,tertia pars maris sanguis efficitur, astraque ip-sa rutilantia tertiam fulgoris partem amittunt,ibi de putei fumo locustæ producuntur dæmo-niorum, accipientes potestatem lædendi eos quinon sunt agni cruore signati. Præter ea comeditEvangelista librum testamenti, oris prædicationesuavissimum, et operis difficultate amarum; me-titur cœleste templum; describitque verba vigintiquattuor seniorum et arcam testamenti, ac mu-lierem amictam sole pugnamque Michahelis cumdracone, ruinamque draconis. Conspicit prætereafiguram Antichristi habentem capita regni septemet cornua potestatis et numerum hominis. Narratinter hæc canticum testamenti novum, specula-turque Angelos gestantes stateras. Cernitque si-militer interitum bestiæ et beatitudinem eorumqui vestimenta sui corporis, hoc est absque car-nis voluptate seruaverunt: exsequitur deinde etinteritum meretricis Babyloniæ et nuptias agniet adventum iuditii, et interitum Antichristi, etæternam punitionem diaboli, et ultimam memoratresurrectionem mortuorum, cœlique novitatem etterræ, discriptionemque Ierusalem: flumen etiamBaptismi mundum et lignum vitæ Dominum nos-trum Iesum Christum.

IV

De bibliotheca

Bibliotheca a Græco nomen accepit, eo quod ibirecondantur libri. Nam biblion librorum, theca re-positio interpretatur. Bibliothecam Veteris Tes-tamenti Esdras scriba propter incensam legem aChaldæis, dum Iudæi regressi fuissent in Ierusa-lem divino afflatus Spiritu reparavit, cunctaquelegis ac prophetarum volumina, quæ fuerant agentibus corrupta correxit, totumque Vetus Testa-mentum in viginti duos libros constiuit, ut tot libriessent in lege quot habebantur et litteræ. ApudGræcos autem bibliothecam primus instituisse Pi-sistratus creditur tyrannus, quam deinceps abAtheniensibus auctam, Xerxes incensis Athenisevexit in Persas, longoque post tempore SeleucusNicanor rursus in Græciam retulit. Hinc studiumregibus urbibusque cæteris natum est comparandivolumina diversarum gentium, et per interpretesin Græcam linguam vertendi. Dehinc magnus Ale-xander vel successores eorum instruendis omniumlibrorum bibliothecis animum intenderunt, maxi-me Ptolomæus cognomento Philadelphus, omnislitteraturæ sagacissimus, cum studio bibliotheca-rum Pissitratum æmularetur. Non solum gentiumscripturas sed etiam et divinas litteras in bibliot-hecam suam contulit. Nam septuaginta millia li-

brorum huius temporum Alexandriæ inventa sunt.Hic etiam et ab Eleazaro pontifice petens scriptu-ras, Veteris Testamenti in Græcam vocem ex He-bræa lingua per septuaginta interpretes transferrecuravit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit.Siquidem singuli in singulis cellulis ut quidamasserunt separati ita omnia per Spiritum Sanctuminterpretati sunt, ut nihil in alicuius eorum codiceinventum esset quod in cæteris vel in verborum or-dine discreparet. Fuerunt et alii interpretes qui exHebræa lingua in Græcam sacra eloquia transtule-runt, sicut Aquila, Symmachus et Theodotion: si-cut etiam est vulgaris illa interpretatio cuius auc-tor non apparet, et ob hoc sine nomine interpretisquinta editio nuncupatur. Præterea sextam et sep-timam editionem Origenis miro labore repperit, etcum cæteris editionibus comparavit. PresbyterqueHieronimus trium linguarum peritus, ex Hebræoin Latinum eloquium easdem scripturas conver-tit eloquenterque transfudit. Cuius interpretatiomerito cæteris antefertur. Nam est et verborumtenacior et perspicuitate sententiæ clarior.

V

De opusculorum diversitate

Opusculorum constat esse tria genera. Primum ge-nus excerpta sunt quæ Græce scholia nuncupatur,in quibus ea, quæ videntur obscura vel difficilia,summatim ac breviter perstringuntur. Secundumgenus Homiliæ sunt, quas Latini verbum appe-llant, quæ proferuntur in populis. Tertium tomiquos nos libros vel volumina nuncunpamus. Ho-miliæ autem ad vulgum loquuntur. Tomi vero, idest, libri maioris sunt disputationis. Dialogus estcollatio duorum vel plurimorum quem Latini ser-mones dicunt. Nam quos Græci dialogos vocant,nos sermones vocamus. Sermo autem dictus, quiainter utrumque seritur, unde in Virgilio: Multainter se serebant. Tractatus est unius rei multiplexexpositio, eo quod tractat sensum in multa sen-tiendi contrectando secum. Differt autem sermotractatus et verbum. Sermo enim alteram egetpersonam. Tractatus specialiter ad seipsum est.Verbum autem ad omnes, unde et dicitur: Ver-bum fecit ad populum. Commentaria dicta quasicum mente. Sunt enim interpretationes, ut com-menta iuris, commenta Evangelii. Apollogeticusest excusatio, in quo solent quidam accusantibusrespondere in defensione enim aut negatione solapositum est, et est nomen Græcum. Panegyricumest licentiosum et lasciviosum genus dicendi inlaudibus regum, in cuius compositione hominesmultis mendaciis adulantur. Quod malum a Græ-cis ortum est, quorum levitas instructa dicendifacultate et copia incredibili multas mendatiorumnebulas suscitavit. Fastorum libri sunt in quibusreges ac consules scribuntur, a fascibus dicti, id

Page 65: Rabano Mauro - De Universo

est postestatibus. Unde et Ovidii Libri Fastorumdicuntur, quia de regibus et consulibus editi sunt.Proœmium est initium dicendi. Sunt enim proœ-mia principia librorum quæ ante causæ narratio-nem ad instruendas audientium aures coaptantur,cuius nomen plerique Latinitas periti sine transla-tione posuerunt. Hoc autem vocabulum apud nosinterpretatum præfatio nuncupatur, quasi prælo-cutio. Præcepta sunt quæ aut quid faciendum autquid non faciendum sit docent. Quid faciendum,ut Dilige Dominum Domini tuum 1 , et HonoraPatrem tuum et matrem tuam 2 . Quid non fa-ciendum, ut: Non mechaberis; non furtum facies3 . Similiter et gentilium præcepta vel iubent velvetant; iubent faciendum ut Nudus ara sere nu-dus, vetant ut Neve inter vites corilum sere neveflagella summa pete. Primus autem apud Hebræospræcepta Moyses scripsit. Apud Latinos Martiusvates primus præcepta composuit. Ex quibus estillud: Postremus dicas, primus taceas. Parabolæet problemata nominibus suis indicant altius seperscrutari oportere. Parabola quippe alicuius reisimilitudinem per se gerit. Quod licet sit vocabu-lum Græcum, iam tamen pro Latino usurpatur. Etnotum est quod in parabolis quæ dicuntur rerumsimilitudines rebus de quibus agitur comparant.Problemata autem quæ Latine appellantur propo-sitiones, quæstiones sunt, habentes aliquid quoddisputatione solvendum sit. Quæstio autem est,cum quæritur, an quid sit, an quale sit. Argumen-tum autem dictum quasi argutum, vel quod sitargute inventum ad conprobandas res.

Epistolam proprie Græci vocant quæ interpreta-tur Latine, missa. Styla enim seu styli, missavel missi, ante chartae et membranarum usum,in dedolatis ligneis codicellis epistolarum alloquiascribebantur, unde et portitores earum tabellariosvocaverunt. Codex multorum librorum est, liberunius voluminis, et dictus codex per translationema codicibus arborum seu vitium, quasi caudex,quod ex se multitudinem librorum quasi ramorumcontineat. Volumen liber est a volvendo dictus, si-cut apud Hebræos volumina legis, volumina prop-hetarum. Liber est interior tunica corticis quæligno cohæret, de quo Virgilius sic: Alta liber hæretin ulmo. Unde et liber dicitur in quo scribimus,quia ante usum chartæ vel membranarum de librisarborum, volumina fiebant et compaginabantur.Unde et scriptores a libris arborum librarios vo-caverunt. Librarii antea bibliopolæ dicti. Librumenim Græci biblum vocant. Librarii autem, id est,antiquarii vocantur: sed librarii sunt qui et novascribunt et vetera, antiquarii qui tantummodo ve-tera, unde et nomen sumpserunt.

1 Deut. VI2 Exod. XX3 Ibid.

A scribendo autem scriba nomen accepit, offitiumexprimens vocabuli qualitate. Instrumenta scri-bæ calamus et penna. Ex his enim verba paginisinfiguntur, sed calamus arboris est, penna avis,cuius acumen in duo dividitur, in toto corporeunitate servata, credo propter misterium ut induobus apicibus Vetus et Novum Testamentumsignaretur, quibus exprimitur verbi Sacramentumsanguine passionis effusum. Dictus autem calamusquod liquorem ponat, unde et apud nautas calareponere dicitur. Penna autem a pendendo vocata,id est volando. Est enim, ut diximus, avium. Foliæautem librorum appellatæ sive ex similitudine fo-liorum arborum, seu quia ex follibus fiunt id est expellibus, qui de occisis pecudibus detrahi solent.Cuius partes paginæ dicuntur eo quod sibi invicemcompaginantur. Versus autem inde vulgo vocati,quia sic scribebant antiqui sicut aratur terra. Asinistra enim ad dexteram primum deducebantstylum, deinde convertebantur ab inferiori, et rur-sus ad dexteram versus, quos hodieque rusticiversus vocant. Scheda est quod adhuc emendeturet necdum in libris redactum est, et est nomenGræcum sicut et tomus.

VI

De canonibus Evangeliorum

Canones Evangeliorum Ammonius Alexandriæprimus excogitavit, quos postea Eusebius Caesa-riensis secutus plenius composuit; qui ideo factisunt, ut per eos invenire et scire possimus, quireliquorum Evangelistarum similia aut propria do-cerunt. Sunt autem numero decem quorum pri-mus continet numerus, in quibus quattuor eademdixerunt: Matthæus, Marcus, Lucas, Ioannes. Se-cundus in quibus tres: Matthæus, Marcus, Lucas.Tertius in quibus tres: Matthæus, Lucas, Ioan-nes. Quartus in quibus tres: Matthæus, Marcus,Ioannes. Quintus in quibus duo: Matthæus, Lucas.Sextus in quibus duo: Matthæus, Marcus. Septi-mus in quibus duo: Matthæus, Ioannes. Octavusin quibus duo: Lucas, Marcus. Nonus in quibusduo: Lucas, Ioannes. Decimus in quibus singuli eo-rum propria quædam dixerunt quorum expositiohæc est. Per singulos enim Evangelistas numerusquidam capitulis affixus adiacet, quibus numerissubdita est area quædam minio notata, quæ in-dicat in quoto canone positus sit numerus, cuisubiecta est area. Verbi gratia, si est aera prima,in primo canone, si secunda, in secundo, si tertia,in tertio, et sic per ordinem usque ad decimumpervenies. Si igitur aperto quolibet Evangelio pla-cuerit sciri qui reliquorum evangelistarum similiadixerunt assumes adiacentem numerum capituliet quæres ipsum numerum in suo canone, quemindicat, ibique invenies, qui et quid dixerunt etita demum in corpore inquisita loca quæ ex ipsis

Page 66: Rabano Mauro - De Universo

numeris indicantur per singula Evangelia de eis-dem dixisse invenies.

VII

De canonibus conciliorum

Canon autem Græce, Latine regula nuncupatur.Regula autem dicta quod recte ducit nec aliquan-do aliorsum trahit; alii dixerunt regulam dictamvel quod regat, vel quod normam recte viven-di præbeat vel quod distortum pravumque quidcorrigat. Canones autem generalium concilioruma temporibus Constantini cœperunt. In præce-dentibus namque annis persecutione fervente do-cendarum plebium minime dabatur facultas, indeChristianitas, in diversas hæreses scissa est, quianon erat licentia episcopis in unum convenire, nisitempore supradicti imperatoris. Ipse enim deditfacultatem Christianis libere congregari. Sub hocetiam sancti Patres in concilio Nicæno de omniorbe terrarum convenientes iuxta fidem Evange-licam et Apostolicam symbolum post Apostolostradiderunt. Inter cætera autem concilia quattuoresse, venerabiles synodi, quæ totam principaliterfidem conplectuntur, quasi quattuor Evangelia veltotidem paradysi flumina. Harum prima Nicænasynodus trecentorum decem et octo episcoporum,Constantino Augusto imperante, peracta est, inqua Arrianæ perfidiæ condemnata blasphemia deinequalitate Sanctæ Trinitatis. Idem Arrius asse-rebat consubstantialem Deo Patri non esse Deumfilium, cuius contrarium sancta synodus per sym-bolum definivit.

Secunda synodus centum quinquaginta patrumsub Theodosio seniore Constantinopolim congre-gata est, quæ Macedonium episcopum, negantemDeum esse Spiritum Sanctum, hæreticum con-demnans, consubstantialem Patri et Filio Spiri-tum Sanctum demonstravit, dans symboli formamquam tota Græcorum et Latinorum confessio inEcclesiis prædicat.

Tertia synodus Effesina prima ducenti episcopo-rum sub iuniore Theodosio Augusto edita quæ,Nestorium duas personas in Christo asserentem,iusto anathemate condemnavit ostendens manerein duabus naturis unam Domini Iesu Christi per-sonam.

Quarta synodus Calcedonensis dcxxx sacerdo-tum sub Marciano principe habita est, in quaEutychen Constantinopolitanum abbatem VerbiDei et carnis unam naturam pronuntiantem, eteius defensorem Dioscorum quemdam Alexandri-num Episcopum et ipsum rursus Nestorium cumreliquis hæreticis, una patrum sententia prædam-navit, prædicans eadem synodus Christum Deumsic natum de Virgine, ut in eo substantiam divinæet humanæ confiteamur naturæ.

Hæ sunt quattuor synodi principalis fidei doctri-nam plenissime prædicantes. Sed et si qua suntconcilia quæ Sancti Patres Spiritu Dei pleni san-xerunt, post istorum quattuor auctoritatem omnimanent stabilita vigore: quorum gesta in hoc ope-re condita continentur. Synodum autem novimusex Græco interpretari comitatum vel cœtum. Con-cilii vero nomen tractum ex more Romano, tempo-re enim quo causæ agebantur conveniebant omnesin unum communique intentione tractabant. Undeet concilium a communi intentione dictum quasicommunicilium. Nam cilia oculorum sunt. Unde etconsidium consilium dicitur, D in L littera tran-seunte. Cœtus vero conventus est vel congregatioa coeundo, id est conveniendo in unum. Unde etconventus est nuncupatus, sicut conventus cœtusvel concilium a societate multorum in unum.

VIII

De cyclo paschali

Paschalen cyclum Hippolytus episcopus tempo-ribus Alexandri imperatoris primus conscripsit.Postquem probatissimi auctores Eusebius Caesa-riensis, Theophilus Alexandrinus, Prosper quoquenatione Aquitanus atque Victorinus, amplificatiseiusdem festivitatis rationibus, multiplices circu-los ediderunt. Cuius quidem rationem beatissimusCirillus Alexandriæ urbis episcopus in nonagintaquinque annos, per quinquies decem novies cal-culans quoto kalendario vel luna debeat pascha-lis sollemnitas celebrari summa brevitate nota-vit. Cyclum autem vocatum eo quod sit in orbedigestus, et quasi in circulo dispositum ordinemcomplet annorum sine varietate et sine ulla ar-te. Unde factum est, ut cuique materiæ carmina,simplici formitate facta, cyclica vocarentur. Hincet laterculum dictum quod ordinem habeat trac-tuum annorum. Post cuius expletionem ad pri-mum exordium recurrendum. Antiquitus Ecclesiapascha quarta decima luna cum Iudæis celebra-bat, quocumque die occurreret: quem ritum sanctiPatres in Nicæna synodo prohibuerunt, consti-tuentes non solum lunam paschalem et menseminquirere, sed etiam et diem resurrectionis Domi-nicæ observare, et ob hoc pascha a quinta decimaluna usque in vicesimam primam extenderunt, utdies Dominicus non omitteretur. Pascha autemvocabulum non Græcum sed Hebræum est, nec apassione (quoniam Paschin Græce dicitur pati) ,sed a transitu Hebræo verbo pascha appellata est,eo quod tunc populus Dei ex Ægypto transierit.Unde et in Evangelio: cum vidisset, inquit, Iesusquia venit hora eius ut transiret de mundo adPatrem 1 . Cuius nox ideo pervigil ducitur propteradventum regis ac Dei nostri, ut tempus resu-

1 Ioann. XIII

Page 67: Rabano Mauro - De Universo

rrectionis eius non nos dormientes sed vigilantesinveniat. Cuius noctis duplex ratio est, sive quodin eadem vitam tunc recepit cum passus est, sivequod post ea hora quare surrexit ad iudicandumventurus est. Eo autem modo agimus pascha utnon solum mortem et resurrectionem Christi inmemoriam revocemus, sed etiam cætera quæ cir-ca eum attestantur, ad sacramentorum significa-tionem, inspiciamus. Propter initium enim novævitæ et propter novum hominem quem iubemurinduere et exuere veterem, expurgantes vetus fer-mentum ut simus nova conspersio quoniam paschanostrum immolatus est Christus 2 . Propter hancergo vitæ novitatem primus mensis novorum inanni mensibus celebrationi paschali mystice at-tributus est. Quod vero tertiæ hebdomadæ diepascha celebratur, id est, qui dies occurrit a quintadecima usque in vicesimam primam; hoc significatquia in toto tempore sæculi qui septinario dierumnumero agitur, nunc tertium tempus hoc sacra-mentum aperuit. Primum enim tempus est antelegem, secundum sub lege, tertium sub gratia, ubiiam manifestatum est, sacramentum prius occul-tum prophetico ænigmate.

Ideo et propter hæc tria sæculi tempora resu-rrectio Domini triduana est. Quod vero a quintadecima luna usque ad vigintimam primam per diesseptem paschalis dies quæritur, propter ipsum nu-merum septenarium quo universitatis significatiosæpe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiæ tribui-tur propter instar universitatis. Unde et IoannesApostolus in Apocalypsin 3 ad septem scripsitEcclesias, Ecclesia vero adhuc in ista mortalitatecarnis constituta, propter ipsam mutabilitatem,lunæ nomine, in scripturis significantur. Varia au-tem observantia opinionum paschalis festivitatisinterdum errorem gignit. Latini namque a ter-tio Nonas Martii usque in tertium Nonas Aprilisprimi mensis lunam inquirunt. Et si quinta de-cima luna die Dominica provenerit, in alio dieDominico pascha protrahunt. Græci primi men-sis lunam ab octavo idus Martii, usque in diemNonarum Aprilis observant, et si quinta decimaluna die Dominico incurrerit sanctam pascha ce-lebrant. Huiusmodi ergo dissensio inter utrosquepaschalem regulam turbat.

Communis annus dicitur qui duodecim tantum lu-nas, hoc est, dies trecentos quinquaginta quattuorhabet. Dictus autem communis quia sæpe duoita coniuncti incedunt, ut invicem se in paschalisollemnitate sequantur. Nam embolismalis annussemper est solus.

Embolismus annus est qui tredecim menses lu-nares, id est, trecentos octoginta quattuor dieshabere monstratur. Ipse est annus sancto Moysidivinitus revelatus, in quo iubentur hi, qui lon-

2 I Cor. V3 Ap. I

gius habitabant, in secundo mense pascha celebra-re. Embolismus autem nomen Græcum est quodinterpretatur Latine superaugmentum, eo quodexpleat numerum annorum communium, quibusundecim lunares dies deesse cernuntur. Embolismiautem anni et communes sic inveniuntur, si enima quarta decima luna paschæ præcendentis usquead quartam decimam sequentis, trecentos octogin-ta quaturo dies fuerint, embolismus annus est, sitrecentos quinquaginta quattuor, communis.

Bissextus est per annos quattuor unus dies adiec-tus; crescit enim per singulos annos quarta parsassis. At ubi quarto anno assem compleverit, bis-sectum annum facit. Dictus autem bissectus quiabis sexies ductus assem facit, quod est unus dies,sicut et quadrans propter quattuor ductum, quodest bissextus, quem sub dierum cursu in annumsol facit.

Intercalares autem dies idcirco vocantur quia in-terponuntur ut ratio lunæ solisque conveniat. Ca-lare enim ponere dicitur, intercalare interponeresive, ut alii volunt, calare vocare dicitur. Namverbum calo Græcum est, id est, voco. Dicuntenim quod pontifex, Kalata, id est, vocata in capi-tolium plebe iuxta curiam calabrariam, quæ casæRomuli proxima est, quot dies a kalendis ad nonassuperesse pronuntiabat, et quintanas quidem dictoquinquies verbo kalo, septimanas repetito septiesprædicabat.

Epactas Græci vocant Latini adiectiones annuaslunares, quæ per undenarium numerum usque adtricenarium in se revolvuntur, quas ideo Ægyptiiadiciunt ut lunaris emensio rationi solis æquetur.Luna enim iuxta cursum suum viginti novem se-mis dies lucere dignoscitur, et fiunt in anno lunaridies trecentos quinquaginta quattuor, remanentad cursum anni solaris dies undecim quos Ægyptiiadiciunt, unde et adiectiones vocantur. Absque hisnon invenies lunam, quota sit in quolibet anno etmense et die. Istæ epactæ semper undecima kalen-dis Aprilis reperiuntur in eadem luna quæ fueriteo die. Continentur autem circulo decennovenali,sed cum ad viginti novem epactas pervenerint,qui est circulus nonus decimus; iam sequenti annonon addes super viginti novem undecim, ut decimadnuntiaes, sed detractis triginta, inde revertarisut undecim pronunties.

IX

De officiis canonicis, et de his quæ in Ecclesialeguntur atque canuntur

Officiorum plurima genera esse constat, sed præ-cipuum illud quod in sacris divinisque rebus habe-tur. Officium ab efficiendo dictum, quasi efficium,propter decorem sermonis, una mutata littera,vel certe ut quisque illa agat quæ nulli officiant,

Page 68: Rabano Mauro - De Universo

sed prosint omnibus. Vespertinum officium est innoctis initio vocatum ab stella Vespere quæ surgitoriente nocte. De quo officio psalmista commemo-rat dicens: Elevatio in manuum mearum sacrifi-cium vespertinum 1 . Elevatio manuum significatoperam piam quæ aut elemosinis exercetur, autin aliqua probabili conversatione peragitur. Sacri-ficium vero vespertinam illam oblationem fortassesignificat, quam in fine vitæ Domino solet offerrereligiosa devotio, cum pœnitentiam gerimus et hu-mili nos supplicatione purgamus, sicut in quinqua-gesimo psalmo dictum est: Sacrificium Deo spi-ritus contribulatus. Vespera nostra est quando is-tam lucem morte veniente deserimus, unde necesseest quia frequenter admoneamus neminem deberedesperare: sed ultima sua potius lacrimarum fontedetergat.

Matutinum vero officium est in lucis initio abstella Lucifero appellatum quæ oritur inchoantemane, de quo psalmista ait: In matutinis meditabor in te 2 . Redit enim ad illum quod superiusdixit: Ad te de luce vigilo 3 . Recte siquidemfidelis in matutinis vigilat, quoniam nec interprospera sua oblivisci poterat lucis auctorem. HisApostolus dicit: Vos estis filii lucis et filii diei4 . Quorum duorum temporum significationemostenditur, ut die ac nocte sempter Deus laudetur.

Missa tempore sacrificii est, quando cathecumeniforis mittuntur, clamante Levita: Si quis cathecu-menus remansit, exeat foras, et inde missa, quiasacramentis altaris interesse non possunt qui non-dum regenerati noscuntur.

Chorus est multitudo in sacris collecta, et dictuschorus quod in initio in modum coronæ circumaras starent. Alii chorum dixerunt a concordiaquæ in caritate consistit: quia si caritatem nonhabeat, respondere convenienter non potest. Cumautem unus canit Græce monodia, Latine siciniumdicitur. Cum vero duo canunt bicinium appella-tur, cum multi, chorus. Chorus est plurimarumvocum ad suavitatis modum temperata collectio,de quo et psalmista ait: Laudent nomen eius inchoro in tympano et psalterio psallant ei 5 . Nuncdicit in choro nomen Domini esse laudandum, inchoro utique qui iam nullam patitur dispersionem,nullum tedium, nullum scandalum, sed meritorumprobitate collectus, carissima semper unitate con-sistit. Sed qualis quantusque sit iste chorus aliuspsalmus exponit: A solis ortu usque ad occasumlaudate nomen Domini 6 . Antiphona ex Græcointerpretatur vox reciproca, duobus, scilicet chorisalternatim psallentibus ordine commutato, sive de

1 Psal. CXL2 Psal. LXII3 Ibid.4 I Thess. V5 Psal. CXLIX6 Psal. CXII

uno ad unum quod genus psallendi Græcos inve-nisse tradunt. Responsoria Itali tradiderunt, quæinde responsoria canentes vocant, quod alio des-inente, id alter respondeat. Inter responsoria au-tem et antiphonas hoc differt, quod in responsoriisunus versum dicit, in antiphonis autem versibusalternant chori. Lectio dicitur quia non canitur utpsalmus vel hymnus sed legitur tantum. Illic enimmodulatio, hic sola pronuntiatio quæritur.

Canticum est vox cantantis in lætitia. Psalmus au-tem dicitur qui cantatur ad psalterium, quo usumesse David prophetam in magno mysterio prodithistoria. Hæc autem duo in quibusdam psalmo-rum titulis iuxta musicam artem alternantim sibiapponuntur. Nam canticum psalmi est cum idquod organum modulatur, vox postea cantantiseloquitur. Psalmi vero canticum, quod humanavox præloquitur, ars organi modulantis imitatur.Psalmus autem ex psalterio dicitur, unde nec mosest ex alio opere eum componi.

Tres autem gradus sunt in cantando, primus suc-centoris, secundus incentoris, tertius accentoris.Diapsalma quidam Hebræum verbum esse voluntquæ significatur semper idem: quod illa, quibushoc interponitur, sempiterna esse confirmet. Qui-dam vero Græcum verbum existimant, quo signi-ficatur intervallum psallendi, ut psalma sit quodpsallitur, diapsalma vero interpositum in psallen-do silentium: ut quemadmodum in Psalmo di-citur vocis copulatio in cantando, ita diapsalmadisiunctio earum, ubi quædam requies distinctæcontinuationes ostenditur. Unde et illud probabileest, non coniungendas sententias in psallendo, ubidiapsalma interposita fuerit, quia ideo interponi-tur, ut conversio sensuum vel personarum essenoscatur.

Hymnus est canticum laudantium quod de Græcoin Latinum laus interpretatur, pro eo quod sitcarmen lætitiæ et laudis. Proprie autem hymnisunt continentes laudem Dei. Si ergo sit laus etnon sit Dei non est hymnus: si ergo est et inlaudem Dei dicitur et cantatur tunc est hymnus.Cui contrarium est threnum quod carmen estlamenti et funeris.

Alleluia duorum verborum interpretatio est, hocest, laus Dei: et est Hebræum, Ia unum est dedecem nominibus quibus apud Hebræos Deus vo-catur. Amen significat vere sive fideliter quod etipsum Hebræum est, quæ duo verba, amen etalleluia nec Græcis nec Latinis nec barbaris licetin suam linguam omnino transferre, vel alia linguaadnuntiare. Nam quamvis interpretari possint,propter sanctiorem tamen auctoritatem servataest ab Apostolis in his propriæ linguæ antiquitas.Tanto enim sacra sunt nomina ut etiam Ioannes inApocalypsi referat se, Spiritu revelante, vidisse etaudisse vocem cœlestis exercitus, tamquam vocemaquaram multarum et tonitruum validorum dicen-

Page 69: Rabano Mauro - De Universo

tium amen, et alleluia 7 ac per hoc sic oportet interris utraque dici sicut in cœlo resonant.

Osanna in alterius linguæ interpretationem in tototransire non potest. Osi enim salvifica interpreta-tur, anna interiectio est motum animi significans,sub deprecantis affectu, integre autem dicitur,osianna, quod nos corrupta media vocali litteraet elisa dicimus osanna, sicut fit in versibus cumscandimus. Littera enim prima verbi sequentisextremam prioris verbi veniens excludit, et diciturHebraice osanna quod interpretatur salvifica, sub-audiendo vel populum tuum vel totum mundum.

Offertorium tali ex causa sumpsit vocabulum: fer-tum enim dicitur oblatio quæ altari offertur etsacrificatur a pontificibus, a quo offertorium nomi-natur quasi propter fertur. Oblatio vocatur quiaoffertur. Dona proprie dicuntur divina munera,hominum, nam munera dicuntur obsequia, quæpauperes divitibus, loco munerum solvunt. Itaquemunus homini datur, donum Deo. Unde etiamin templis donaria dicimus. Munera autem quæa manibus vocantur accipiuntur vel dantur, duosunt quæ offeruntur: donum et sacrificium.

Donum dicitur quidquid auro argentoque aut qua-libet alia specie efficitur. Sacrificium autem estvictima et quæcumque in ara cremantur seu po-nuntur. Omne autem quod Deo datur, aut dedi-catur aut consecratur. Quod dedicatur, dicendodatur, unde et appellatur. Unde et errant qui con-secrationem dedicationem putant significari. Im-molatio ab antiquis dicta eo quod in mole altarisposita victima cæderetur, unde et mactatio postimmolationem est, nunc autem immolatio paniset calicis convenit. Libatio autem tantummodocalicis oblatio est. Hinc est illud: Et libavit desanguine uvæ 8 , sic et sæcularium quidam poeta-rum nunc, inquit, pateras libate Iovi. Libare ergoproprie fundere est, sumptumque nomen a Liberoquodam qui in Græcia usum reperit vitis.

X

De hostiis, holocaustis atque sacrificiis et quideorum species singulæ significent

Hostiæ apud veteres dicebantur sacrificia quæ fie-bant antequam ad hostes pergerent. Victimæ verosacrificia quæ post victoriam de victis hostibusimmolabant, et erant victimæ maiora sacrificaquam hostiæ. Alii victimam dictam putaveruntquia ictu percussa cadebat vel quia vincta adaras ducebatur. Holocaustum illud est ubi totumigne consumitur quod offertur. Antiqui enim cummaxima sacrificia administrarent, solebant totashostias in sacrorum consumere flamma et ipsa

7 Apoc. XIX8 Gen. XLIX

erant holocaustomata. Holon enim Græce diciturtotum, causis incensio, et holocaustum totum in-censum. Cerimoniæ apud Latinos dicuntur sacraomnia quæ apud Græcos orgia vocantur. Proprieautem visum est doctoribus a carendo appellaricerimonias quasi carimonias, eo quod ea quæ insacris divinis offeruntur in suo usu id carerenthomines, quod nomen etiam in usu est litterarumsanctarum. Alii cerimonias proprie in observa-tionibus Iudæorum credunt, abstinentiam scilicetquarundam escarum, secundum veterem legem eoquod observantes careant his rebus quibus se abs-tinuerunt.

Sacrificium dictum quasi sacrum: quia prece mys-tica consecratur in memoriam pro nobis Domini-cæ passionis. Unde hoc, eo iubente, corpus Ch-risti et sanguinem dicimus. Quod dum sit exfructibus terræ, sanctificatur et fit sacramentum,operante invisibiliter spiritu Dei. Cuius panis etcalicis sacramentum Græci Eucharistiam dicunt,quod Latine bona gratia interpretatur. Et quidmelius corpore et sanguine Christi. Quinque au-tem species oblationum in lege ad immolandumiubebantur afferri, hoc est boum, ovium, capra-rum, avium, similæ et libamentorum. Sic et ibihostiæ, victimæ, holocausta, sacrifica et libami-na oblata commemorantur. Boves autem, vaccæet vituli aut Dominicæ incarnationis operationes,sive agri Dominici cultores, hoc est doctores, autlegalium mandatorum operatores significant. Ovesautem et agni aut ipsum Salvatorem qui secun-dum Isaiam, tamquam ovis ad victimam ductus est1 , et a Ioanne agnus Dei qui tollit peccata mundi2 omnibus demonstratur, aut simplices quosqueet innocentes in Ecclesia significant.

Capræ autem vel hædi in hostiam oblati, autcarnem Salvatoris, quæ absque peccato erat, ettamen pro peccatis humani generis Deo patri obla-ta est, ut per eius mortem auctor peccati diabo-lus iugularetur, aut pœnitentes pro peccatis suissignificant, qui se per afflictionem carnis mactantDeo. Aves autem aut Christi humanitatem sig-nificant, sicut per turturem et columbam Christicaro Spiritui sociata demonstratur, in mysteriopassionis per sacrificium Deo in odorem suavitatisoblata, aut sanctorum perfectionis contemplatio-nem designat.

Volatilia enim homines sunt contemplationi va-cantes, terrenis omnino se non miscentes negotiis.Quod et si forte necessitas exegerit, mox revolantad sublimia, illo Evangelii iuvante testimonio quoDominus ait: Considerate volatilia cœli quia nonseminant neque metunt et Pater vester cœlestispascit illa 3 . Contemplationi ergo vacans et insuperiorum consideratione perfectus homo, hoc

1 Isa. LIII2 Ioann. I3 Matth. VI

Page 70: Rabano Mauro - De Universo

enim quæ prædicta sunt docuerunt, si conversatio-nem sive vitam suam oblationem offert de turtu-ribus, aut de columbis offerat munus suum, id est,in scientia et mansuetudine spiritali. Hæc enimopus habet ut non excedat legis consideratio invanis occupata. Turtur siquidem quia cognitionemhabet: ita ut eius exemplo Iudæorum exprobrare-tur populus, Ieremias probat. Ait enim: Turtur ethirundo et ciconia custodierunt tempus adventussui: populus autem meus non cognovit iudiciumDomini 4 . Columba autem munda et simplex, an-nuntiatrixque pæsentiæ Sancti Spiritus est, qualesoportet esse eos qui circa contemplandas scriptu-ras habent studium, unde Ezechias ait: Medita-bor ut columba. Simila autem est libamentorumsacrificium, aut sacramentum corporis Christi etsanguinis, quod in altari consecratur, et a fidelibusad augmentum salutis suæ percipitur, vel EcclesiæCatholicæ, quæ mystice corpus Christi est, figu-ram exprimit, et gratia abundat spiritali.

Hæc ex convenientibus membris quasi simila exmultis credentium granis collecta est, et legis etEvangeliorum mola inter litteram separata, peraquam etiam baptismatis adunata, christmatisoleo peruncta, Sancti Spiritus igne solidata, perhumilitatem Spiritus Deo hostia placens effectaest. Similiter eadem ex multis personis, velut aci-nis botri, coadunata, et prælo passionis atquetemptationum conquassata, vinum effundit spi-ritale. Legitur enim in Scripturis Dominum vic-timas pecudum et hostias legales reprobasse, etsacrificium spiritale expetisse. Unde est illud: Nonaccipiam, inquit, de domo tua vitulos neque degregibus tuis hircos 5 , et item, Numquid manduca-bo, ait, carnes taurorum aut sanguinem hircorumpotabo. Immola Deo sacrificium laudis et reddealtissimo vota tua 6 . Sacrificium laudis honori-ficavit me et illic iter est in quo ostendam illisalutare Dei. Et alibi: Circuibo inquit et immolaboin tabernaculo eius ostiam iubilationis, cantabo etpsalmum dicam Domino 7 . Unde in Psalmo sanc-ta Ecclesia totam se deo dedicans dicit: Holocaustamedullata offeram tibi cum incensu 8 , et reliqua.Quod autem absque fermento iubetur Dei esseoblatio et sine melle: indicat apud Deum nihil vo-luptuosum, nihil suave huius mundi placere, nihil-que quod non habeat mordacis aliquid veritatis.Unde et pascha cum amaritudinibus manducatur.E contrario admisceri in omnibus sacrificiis saliubetur, scilicet ut omnia, quæ ad Christi honoreofferimus, sal rationis et discretionis semper ac-cipiant. Quod vero in sacrificium oleum offereba-tur, significat ut quidquid ad cultum Christi etdevotionem sanctorum impendimus, totum cum

4 Ier. VIII5 Psal. XLIX6 Ibid.7 Psal. XXVI8 Psal. LXV

hilaritate faciamus: Nihil, ut ait Apostolus, extristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datoremdiligit Deus 9 . Unde quoque moraliter nos vitu-lum offerimus Deo, cum carnis superbiam vinci-mus; agnum cum irrationabiles motus corrigimus;hædum cum lasciviam superamus; columbam cumsimplicitatem mentis custodimus; turturem dumcastitatem servamus. Hoc autem genus avium di-citur unum et castum servare coniugium; similamet panes azimos offerimus cum sine malitia et ne-quitia hanc vitam pæsentem gerimus. Offert, verbigratia, similam qui in agricultura aut navigandoaut in aliquibus communis vitæ usibus positam of-fert conversationem, oleo tamen conspersum quiaomnis anima eget oleo diviniæ misericordiæ, necpæsentem vitam evadere quispiam potest, nisi eioleum cœlestis miserationis affuerit. Necnon etillud intimandum, quod iuxta mortalitatem perclibanum temptationum pondus exprimitur; persartaginem constantia animi et robor mentis, percraticulam multiplex inpugnatio non incongruesignificatur.

XI

De sacramentis divinis, ubi quid in his hominigerendum sit demonstratur

Sacramentum est in aliqua celebratione, cum resgesta ita fit, ut aliquid significare intelligatur,quod sancte accipiendum est. Sunt autem Sacra-menta, baptismum et crisma, corpus et sanguisDomini, quæ ob id sacramenta dicuntur, quod subtegumento corporalium rerum virtus divina secre-tius salutem eorumdem sacramentorum operatur.Unde et a secretis virtutibus vel sacris Sacramen-ta dicuntur. Quæ ideo fructuose penes Ecclesiamfiunt, quia Sanctus in ea manens Spiritus eum-dem sacramentorum latenter operatur effectum,unde seu per bonos seu per malos ministros intraDei Ecclesiam dispensentur, tamen quia Sanc-tus Spiritus mystice illa vivificat, qui quondamApostolico in tempore visibili apparebat; operibusnec bonorum meritis dispensatorum amplificanturhæc dona, nec malorum attenuantur: Quia nequequi plantat aliquid est, neque qui rigat, sed quiincrementum dat Deus 1 . Unde et Græce myste-rium dicitur quod secretum et reconditam habeatdispensationem. Baptismum Græce, Latine tinc-tio interpretatur, quæ ideo tinctio dicitur, quiaibi homo Spiritu gratiæ in melius inmutatur, etlonge aliud quam erat efficitur. Prius enim fœdieramus deformitate peccatorum: in ipsa tinctionereddimur pulchri dealbatione virtutum. Unde etin Canticis scribitur canticorum: Quæ est ista quæascendit quasi dealbata? 2 Cuius mysterium non

9 II Cor. IX1 I Cor. III2 Cant. III

Page 71: Rabano Mauro - De Universo

aliter nisi sub Trinitatis designatione, id est Patriset Filii et Spiritus Sancti cognominatione, com-pletur, dicente Domino ad Apostolos: Ite, doceteomnes gentes baptizantes eos in nomine Patris etFilii et Spiritus Sancti 3 . Sicut enim in tribustestibus stat omne verbum 4 , ita sacramentumconfirmat ternarius numerus nominum divinorum.Quod autem per aquam baptismus datur, hæc ra-tio est. Voluit enim Dominus ut res illa invisibilisper congruentiam, scilicet per contrectabile et vi-sibile impenderetur elementum, super quod etiamin principio ferebatur Spiritus Sanctus 5 . Namsicut aqua purgat exterius corpus, ita latenter eiusmysterium per Spiritum Sanctum purificatur etanimus, cuius sanctificatio ita est. Invocato enimDeo descendit Spiritus Sanctus de cœlis, et me-dicatis aquis sanctificat eas de semetipso et acci-piunt vim purgationis, ut in eis et caro et animadelictis inquinatæ mundentur. Hoc quoque scien-dum quod quamvis Apostolica doctrina 6 prædi-cet unam esse fidem et unum baptisma tamen sintplura genera baptismatis quæ purgant hominem adelictis ac profectum conferunt sanctitatis. Namlegitur in Actibus Apostolorum Dominus ascen-surus in cœlum discipulis dixisse: Ioannes quidembaptizavit aqua, vos autem baptizabimini SpirituSancto non post multos hos dies 7 . Ubi notan-dum quod baptisma Domini in Spiritu Sancto dequo prædixerat Ioannes, non ad illud solummodotempus respicit, quando Apostoli et cæteri fidelesillius tempus baptizati sunt aqua in remissionempeccatorum per gratiam Spiritus Sancti donatamsibi a Domino: verum etiam quando, mittente ipsoDomino, plenius eiusdem dona accipere SpiritusSancti de cœlis. Sed nunc quicumque baptismain remissionem peccatorum accipiunt, utique inSpiritu Sancto baptizantur per cuius donum eta peccatis abluuntur omnibus, et ut in bonisproficere actibus possint adiuvantur. Item legiturSalvator in Evangelio de se dixisse: Baptismumhabeo baptizari et coartor donec perficiatur 8 , inquo videlicet passionis suae innuit sacramentum,quoniam corpus suum, hoc est sanctam Ecclesiam,per effusionem sanguinis sui lavavi a sordibus om-nium peccatorum. Unde scriptum est: Qui dilexitnos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo9 .

Hinc quoque martyrium quod pro Christi nominepatiuntur fideles creditur esse purgatio omniumpeccatorum. Sicut dicit Petrus Apostolus: Chris-tus passus est pro vobis, vobis relinquens exem-plum, ut sequamini vestigia eius 10 . De quo ip-

3 Matth XXVIII4 Deut. XIX5 Gen. I6 Ephes. IV7 Act. I8 Luc. XII9 Apoc. I10 I Petr. II

sa Veritas testatur dicens: Qui sequitur me nonambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitæ 11 ,et iterum: Qui vult, inquit, post me venire abne-get semetipsum et tollat crucem suam et sequaturme. Nam qui perdiderit animam suam propterme in vitam æternam custodiet eam 12 . Præ-terea sunt et aliæ species munditionum quibusanimæ purgantur a delictis atque peccatis. Namcreduntur animæ solvi a vinculis peccatorum perconfessionem et per pœnitentiam veram cum la-crimarum conpunctionem, unde est illud Iacobitestimonium: Confitemini alterutrum peccata ves-tra et orate pro invicem ut salvemini 13 . Hincet psalmista ad Dominum ait: Delictum meumcognitum tibi feci et iniustitias meas non operui.Dixi: pronuntiabo adversum me iniustitias measDomino, et tu remisisti impietate cordis mei 14 ,et alibi: Lavabo, inquit, per singulas noctes lectummeum lacrimis, stratum meum rigabo 15 . Ubilectum delectationem corporis intelligimus. Quampotest homo lacrimis, quamvis paucis, lavare, sieum contingat cœlesti inspiratione deflere. Stra-tum autem significat cumulum peccatorum, quemrigare iubemur, hoc est, uberius lavare ut simusex peccatore iusti, ex lugente laeti, et ex ægrotosanissimi. Quod autem vera pœnitentia expurgethominem et ad cœleste regnum perducat ostenditDominus dicens: Pœnitentiam agite, appropinqua-bit enim regnum cœlorum 16 . Item per bona ope-ra et per eleemosynas purgatur homo a sordibusanimæ. Unde est illud psalmistæ: Lavabo interinnocentes manus meas 17 . Inter innocentes enimlavit manus suas, quisquis facta propria studiobonæ conversationis emundat. Hinc et Salvatorin Evangelio ait: Date elemosinam et ecce omniamunda sunt vobis 18 , et alibi scriptum est: Si-cut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguitpeccatum 19 . Adiuvat etiam hominem ad salutempercipiendam æternam oratio pura. Adiuvat etprædicatio verbi divini, adiuvat et dilectio puraveræ caritatis. Unde est illud Iacobi: Oratio fideisalvabit infirmum, et si in peccatis est dimitten-tur ei 20 . Et item: Qui converti, inquit, feceritpeccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animameius a morte, et operit multitudinem peccatorum21 . Denique Salvator, quod dilectio remissionempeccatorum pariat, in Evangelio ad Simonem lo-quendo de muliere peccatrici quæ pedes eius la-crimis rigavit, et capillis tersit, et unguento unxit,ostendit dicens: Amen dico tibi: remittuntur ei

11 Ioann. VIII12Matth. XVI13 Iac. V14Psal. XXXI15Psal. VI16Matth. IV17Psal. XXV18Luc. XI19Tob. IV20 Iac. V21 Ibid.

Page 72: Rabano Mauro - De Universo

peccata multa quoniam dilexit multum 22 . Hincet alibi scriptum est: Caritas operit multitudinempeccatorum, et Universa delicta operit caritas 23 .

Chrisma Græce, Latine unctio nominatur ex cuiusnomine et Christus dicitur, et homo post lavacrumsanctificatur. Nam sicut in baptismo peccatorumremissio datur, ita per unctionem sanctificatioSpiritus adhibetur, et hoc de pristina disciplina,qua ungui in sacerdotium et in regnum solebant,ex quo et Aaron a Moyse unctus est. Quod dumcarnaliter fit, spiritaliter proficit, quomodo et inipsa baptismi gratia visibilis actus est, quod inaqua mergimur sed spiritalis effectus quod a delic-tis mundamur. Hoc significat et illud unguentumquod peccatrix super caput Iesum fudisse scribi-tur. Impositio ideo fit, ut per manus impositionemadvocatus invitetur Spiritus Sanctus. Tunc enimille Paraclytus post mundata et benedicta corporalibens a Patre descendit et quasi super baptismiaquam tamquam super pristinam sedem recognos-cens quiescit. Nam legitur quod in principio aquissuperferebatur Spiritus Sanctus 24 . De residuisquoque duobus sacramentis, hoc est corpore etsanguine Domini, quæri potest cur inter omnesfructus terræ potissimum adhoc elegerit frumen-tum atque vinum quasi ipsa cunctis fructus terrædignitate præcellat, et pretiosiores omnibus fiant.Quod videlicet ita solvi posse credimus. Maluitenim Dominus corporis et sanguinis sui sacra-menta fidelium ore percipi et in pastum eorumredigi, ut per visibile opus invisibilis ostenderetureffectus. Sicut enim cibus materialis forinsecusnutrit corpus et vegetat, ita etiam verbum Deiintus animam nutrit et roborat, quia non in solopane vivit homo, sed in omni verbo quod proceditde ore Dei 25 , et verbum caro factum est et ha-bitavit in nobis 26 . Ait enim ipsa veritas: Caroergo mea vere cibus est et sanguis meus vere estpotus 27 . Vere scilicet caro Christi est cibus, quiavere pascit et ad æternam vitam hominem nutrit.Et sanguis eius vere est potus quia esurientemanimam et sitientem iustitiam in æternum vera-citer satiat. Temporalem quippe vitam sine istocibo et potu habere possunt homines, æternamomnino non possunt, quia iste cibus et potus æter-nam societatem capitis membrorumque suorumsignificat. Qui manducat, inquit, meam carnem etbibit meum sanguinem ipse in me manet et egoin eo 28 . Huius rei sacramentum, id est, unitascorporis et sanguinis Christi, de mensa Dominicaassumitur, quibusdam ad vitam quibusdam adexitium. Res vero ipsa omni homini ad vitam,

22Luc. VII23Prov. X24Gen. I25Matth. IV26 Ioann. I27 Ioann. VI28 Ioann. VI

nulli ad exitium, quicumque eius particeps fuerit,idem Christo capiti membrum associatus fuerit inregno cœlesti: quia aliud est sacramentum, aliudvirtus sacramenti. Sacramentum enim ore perci-pitur, virtute sacramenti interior homo satiatur.Ergo quia panis corpus confirmat, ideo ille cor-pus Christi congruenter nuncupatur. Vinum au-tem quia sanguinem operatur in carne, ideo adsanguinem Christi refertur. Hæc autem dum suntvisibilia sanctificata tamen per Spiritum Sanctumin sacramentum divini corporis transeunt.

XII

De exorcismo

Exorcismus Græce, Latine coniuratio sive sermoincrepationis est, adversus diabolum ut discedat,sicut est illud in Zacharia: Et ostendit mihi Iesumsacerdotem magnum, stantem coram angelo Dei,et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei,et dixit Dominus ad Satan: increpet Dominus inte Satan, et increpet Dominus in te, qui elegit Ie-rusalem 1 . Hoc est exorcismo increpare, et coniu-rare adversus diabolum. Unde sciendum quod noncreatura Dei in infantibus exorcizatur aut exsuffla-tur, sed ille sub quo sunt omnes qui cum peccatonascuntur, est enim princeps peccatorum.

XIII

De symbolo

Simbolum per linguam Græcam signum vel cog-nitio interpretatur. Discessuri enim Apostoli adevangelizandum in gentibus, hoc sibi prædicatio-nis signum vel inditium posuerunt, continet autemconfessionem Trinitatis et unitatis et unitatem Ec-clesiæ, et omne Christiani dogmatis sacramentum.Quod simbolum fidei et spei nostræ non scribiturin carta et atramento, sed in tabulis cordis carna-libus.

XIV

De oratione et ieiunio

Oratio petitio dicitur, nam orare est petere, sicutexorare impetrare. Constat autem oratio loco ettempore. Loco quia non ubique: cum prohibeamura Christo in publico orare, sed ubi oportunitasdederit aut necessitas importaverit. Neque enimcontra præceptum reputatur ab Apostolis factum,qui in carcere, audientibus custodibus orabant etcanebant Deo. De tempore vero dictum est: Sineintermissione orare 1 sed hoc in singularibus.

1 Zach. III1 I Thess. V

Page 73: Rabano Mauro - De Universo

Nam est observatio quarundam horarum commu-nium quæ diei inter spatia signant, tertia sextaet nona similiter et noctis. Sed ideo hæ orandihoræ divisæ sunt, ut si forte aliquo fuerimus operedetenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat.Quæ tempora in Scripturis inveniuntur. Primumenim Spiritus Sanctus congregatis discipulis horatertia infusus est 2 , et Petrus qua die visionemcommunicationis in illo vasculo expertus est, sex-ta hora orandi gratia ascenderat 3 . Idem etiamcum Ioanne hora nona templum adiit 4 , quandoparalyticum sanitati pristinæ reformavit. Sed etDanielem legimus hæc tempora in oratione obser-vasse et utique ex Israelis disciplina, ut ne minusquam ter in die adoremus, debitores enim sumustrium Patris et Filii et Spiritus Sancti. Exceptisutique et aliis legitimis orationibus, quæ sine ullaadmonitione debentur, in ingressu lucis ac noctissive vigiliarum: sed et cibum non prius sumerequam interposita oratione. Priora enim habendasunt Spiritus refrigeria, quia priora sunt cœlestiaquam terrena.

Qui autem vult orationem suam ad Dominumvolare, faciat illi duas alas, ieiunium et eleemosy-nam et ascendit celeriter et exauditur. Ieiuniumest parsimonia victus abstinentiaque ciborum, cuinomen est inditum ex quadam parte viscerum te-nui semper et vacua, quod vulgo ieiunum vocatur.Unde ieiunium nomen creditur derivatum, quodsui inedia viscera vacua et exinanita existant.Ieiunium autem et statio dicitur. Statio autemde militari exemplo nomen accepit, pro eo quodnulla lætitia obveniens castris stationem militumrescindit. Nam lætitia lentius tristitia sollicitiusadministrat disciplinam. Unde et milites num-quam immemores Sacramenti magis stationibusparent. Discernunt autem quidam inter ieiuniumet stationem. Nam ieiunium est indifferenter cuiuslibet diei abstinentia non secundum legem sedsecundum propriam voluntatem.

Statio autem observatio statutorum vel temporumvel dierum, ut quarta feria et sexta feria ieiuniumex veteri lege præceptum, de qua statione in Evan-gelio dixit ille: Ieiuno bis in sabbato 5 , id est quar-ta et sexta sabbati. Temporum autem quæ legali-bus ac prophetis institutionibus, terminatis tem-poribus instituta sunt, ut ieiunium quarti, quinti,septimi ac decimi vel sicut in Evangelio, dies illi inquibus ablatus est sponsus 6 , vel sicut observatioquadragesimæ, quæ in universo orbe institutioneApostolica observatur, circa confinium Domini-cæ passionis. His tertium genus quidam adiiciuntquod xerofagiam dicunt, abstinentiam scilicet ci-

2 Act. II3 Act. X4 Act. III5 Luc. XVIII6 Matth. IX

borum humentium, unde et nomen hoc datum eoquod quidam siccis escis utantur.

XV

De pœnitentia

Pœnitentia appellata quasi punientia, eo quodipse homo in se pœnitendo punit, quod male ad-misit. Nam nihil aliud agunt qui veraciter pœni-tent nisi, ut id quod malefecerint, impunitum essenon sinant. Eo quippe modo sibi non parcenti-bus, ille parcit, cuius altum iustumque iudiciumnullus contemptor evadet. Perfecta est autem pœ-nitentia, pæterita deflere, et futura non admittere.Hæc secunda in similitudine fontis est, ut si forteimpugnante diabolo aliquod peccatum irrepserit,huius satisfactione purgetur. Satisfactio autem estcausas peccatorum et suggestiones excludere, etultra peccatum non iterare. Reconciliatio vero est,quæ post conplementum pœnitentiæ adhibetur.Nam sicut conciliamur Deo quando primum agentilitate convertimur, ita reconciliamur quandopost peccatum pœnitendo regredimur.

Exomologesis Græco vocabulo dicitur, quod La-tine confessio interpretatur, cuius nominis duplexsignificatio est. Aut enim laude intellegitur confes-sio, sicut est: Confitebor tibi Domine Pater cœli etterræ 1 , aut dum quisque confitetur sua peccataab eo indulgenda, cuius indeficiens est misericor-dia. Ex hoc igitur Græco vocabulo exprimituret frequentatur exomologesis, quod delictum nos-trum Domino confitemur, non quidem, ut ignaro,cuius agnitioni nihil occultum est: sed confessioest rei scilicet eius, quæ ignoratur, professa cog-nitio. Utile enim sibi ac iucundum quisquam esseexistimaverat rapere, adulterare, furari: sed ubihæc æternæ damnationis obnoxia esse cognovit,cognitis his confitetur errorem.

Confessio autem erroris, confessio est desinendi.Desinendum ergo a peccatis est, dum confessio est.Confessio antecedit, remissio sequitur. Cæterumextra veniam est, qui peccatum cognoscit, nec cog-nitum confitetur. Itaque exomologesis prosternen-di vel humile faciendi hominibus disciplina est, ha-bitu atque victu sacco et cinere incurvare corpus,sordibus obscurare, animum mœroribus deicere,illa, quæ peccant, tristi tractatione mutare.

Litaniæ autem Græco nomine appellantur, quæLatine dicuntur rogationes. Inter litanias vero etexomologesin hoc differt, quod exomologesis prosola confessione peccatorum agitur. Litaniæ quæindicuntur vero propter rogandum Dominum etimpetrandam aliquam eius misericordiam. Sednunc iam utrumque vocabulum sub una desig-natione habetur, nec distat vulgo, utrum litaniæ

1 Matth. XI

Page 74: Rabano Mauro - De Universo

an exomologesis dicantur. Supplicationis nomenquodam modo nunc ex gentilitate retinetur. Namferiæ aut legitimæ erant apud eos, aut indictæ.Indictæ autem quia paupertas antiqua Romano-rum ex collatione sacrificabat, aut certe de bonisdamnatorum. Unde et supplicia dicuntur suppli-cationes quæ fiebant de bonis passorum supplicia.Sacræ enim res de rebus exsecrandorum fiebant.

Liber sextus

I De homine et partibus eius. II De situ et habitucorporis humani. III Quomodo humana membraasscribantur diabolo.

I

De homine et partibus eius

Natura dicta ab eo quod nasci aliquid faciat. Gig-nendi enim et faciendi potens est. Hanc quidamDeum esse dixerunt a quo omnia creata sunt et ex-sistunt. Genus a gignendo dictum, cui derivativumnomen a terra, ex qua omnia gignuntur. Ge enimGræce terram dicunt. Vita dicta propter vigorem,vel quod vim teneat nascendi atque crescendi.Unde et arbores vitam habere dicuntur, quia gig-nuntur et crescunt. Homo dictus quia ex humoest factus, sicut et in Genesi dicitur: Et creavitDeus hominem de humo terræ 1 . Abusive enimpronuntiatur ex utraque substantia totus homo, idest, ex societate animæ et corporis. Nam propriehomo ab humo, Græci autem hominem antropumappellaverunt, eo quod sursum expectet, suble-vatus ab humo ad contemplationem artificis sui,quod Ovidius poeta designat cum dicit: Pronaquecum spectant animalia cætera terram. Os hominissublime dedit, cœlumque videre, iussit et erectosad sidera tollere vultus.

Qui ideo erectus cœlum aspicit, ut Deum quærat,non ut terram intendat, veluti pecora, quæ natu-ra prona et ventris obœdientis finxit. Duplex estautem homo, interior et exterior. Interior homoanima, et exterior homo corpus. Anima autema gentilibus nomen accepit, eo quod ventus sit.Unde et Græci ventus animos dicitur, quod oretrahentes aerem vivere videamur. Sed apertissimefalsum est, quia multo prius gignitur anima quamconcipi aer ore possit, quæ iam in genetricis utero

1 Gen. II

vivit. Non est igitur aer anima, quod putaveruntquidam, qui non potuerunt incorpoream eius cogi-tare naturam. Homo quia ex duabus constat natu-ris, aliquando corpus humanum, aliquando etiamanimam rationalem significat, de quo Apostolusait: Et si exterior homo noster corrumpitur, in-terior renovatur de die in diem 2 ; et alibi, in-teriorem hominem habitare Christum per fidemin cordibus nostris 3 . Item in Psalmo diversasspecies hominum ostendit propheta ita dicens:Quid est homo quod memor es eius, aut filiushominis quoniam visitas eum? 4 Quid est homocum despectu pronuntiandum est, id est, fragiliset caducus Adæ sequax, qui in veteri peccatopermixtus, socia pravitate conclusus est. Huiusmemor est Dominus, quando ei peccata dimittit,et misericordiæ suæ dona largitur, sicut in alioPsalmo dicturus est: Filii autem hominum in pro-tectione alarum tuarum sperabunt, inebriabunturab ubertate domus tuæ et torrente voluptatis tuæpotabis eos 5 . Hoc est ergo esse memorem, confe-rre delinquentibus tantæ gratiæ sospitatem. Autfilius hominis, quoniam visitas eum. Hic iam vocesurgendum est, quia Dominum significat Salvato-rem, qui non, ut cæteri mortales, ex duobus ho-minibus natus est, sed ex Spiritu Sancto et beatæMariæ semper virginis utero, tamquam sponsusde glorioso thalamo processit. Sequitur: Minuistieum paulo minus ab angelis et cetera. Hinc iamDomini Salvatoris humilitas narratur et gloria.Minoratus est enim non necessitate ministratoria,sed pietatis suæ spontanea voluntate. Sicut Apos-tolus ait: Semetipsum exinanivit formam servi ac-cipiens 6 . Sequitur: Paulo minus ab angelis 7 ,quia crucem pro omnium salute suscepit. Ex easiquidem parte Creator angelorum minor factusest angelis. Bene autem dixit: paulo minus quiaetsi mortale corpus assumpsit tamen peccata nonhabeat. Gloria vero et honore coronatus est, cumpost resurrectionem nimis mirabilem totius mundicredulitatem, Deus, in eo quod homo factus est,exaltatus accepit. Homo Christus est, ut in Isaia:Quiescite ab homine cuius spiritus in naribus eius8 , et in Psalmo: Accedet homo ad cor altum 9 . Dehoc homine et per alium prophetam dicitur: Ethomo est et quis cognoscet eum? Quod autem du-pliciter homo intellegendus sit, ostendit Dominusad Ezechielem prophetam dicens: Homo homo dedomo Israel qui posuerit inmunditias suas in cordesuo 10 , et reliqua.

2 II Cor. IV3 Ephes. III4 Psal. VIII5 Psal. XXXV6 Phil. II7 Psal. VIII8 Isa. II9 Psal. LXIII10Ezech. XIV

Page 75: Rabano Mauro - De Universo

Duplicem ergo nobis iuxta Apostolum, ut supradiximus, ostendit hominem, interiorem et exterio-rem. Multi enim habentes hominis faciem corpo-ralem, diversarum bestiarum assumunt imaginesquas dissipare Propheta concupiscens deprecatur:Domine in civitate tua imagines eorum dissipabis11 . Illi de quibus scriptum est: Homo, cum in ho-nore esset, non intellexit: comparatus est iumentisinsipientibus, et similis factus est illis 12 . Nonsunt homines homines, sed homines sunt iumen-ta. Rursum qui de Evangelio audivit: Serpentesgenimina viperarum, quis ostendit vobis fugere abira ventura 13 , non sunt homines homines sedsunt homines serpentes. Et de quibus scriptumest: Vulpes foveas habent et volucres cœli nidos14 . Et de Herode: dicite vulpi huic 15 : non sunthomines homines sed homines vulpes. Qui veroutrumque hominis vocabulum possident, si errave-rint, ideo per supplicia corriguntur, ut intelligant,quod Dominus ipse est Deus. Homines rationabilesquique intelliguntur, de quibus in Psalmo legitur:Homines et iumenta salvos facies, Domine 16 .Item homines peccatores, ut in Psalmo: Vos autemsicut homines moriemini 17 .

Aliquando vero homo peccatorem quemlibet etpersecutorem significat, seu impiissimum Antich-ristum de quo dicit Psalmista: Exurge, Domine,non prævaleat homo 18 . Ipse est enim homo pes-simus quem humana non potest sustinere conditio,in quo tanta erit versutia vel potestas, ut solaDomini virtus eius possit superare nequitiam. Le-gitur et in Apostolo: Vetus homo noster, hoc est,homo peccati, simul crucifixus esse cum Christout destrueretur corpus peccati 19 . Unde iubet 20

nos deponere veterem hominem cum actibus suiset induere novum qui secundum Deum creatus estin iustitia et sanctitate veritatis. Omnia enim pec-cata et crimina simul corpus appellat, quod des-trui dicit per bonam vitam et fidem Catholicam.Crucifixio quippe interioris hominis pœnitentiædolores intelliguntur, et continentiæ quidem salu-bris cruciatus, per quam mortem mors impietatisperimitur.

Spiritum idem esse, quod animam Evangelis-ta pronuntiat dicens: Potestatem habeo ponendianimam meam 21 , et rursum: Potestatem habeosumendi eam 22 , de hac quoque ipsa Dominianima, passionis tempore memoratus, Evangelis-

11Psal. LXXII12Psal. XLVIII13Matth. III14Matth. VIII15Luc. XIII16Psal. XXXV17Psal. LXXXI18Psal. IX19Rom. VI20Ephes. IV21 Ioann. X22 Ibid.

ta ita protulit dicens: et inclinato capite emisitspiritum 23 . Quid est enim emittere spiritum,nisi quod animam ponere? Sed anima dicta prop-ter quod vivit: Spiritus autem vel pro spiritalinatura, vel pro eo quod inspiret corpora. Itemanimum idem esse quod animam, sed anima vitæest, animus consilii. Unde dicunt philosophi etiamsine animo vitam manere, et sine mente animamdurare. Unde et amentes. Nam mentem vocari utsciat, animum ut velit. Mens autem vocata quodemineat in anima, vel quod meminit. Unde etinmemores amentes. Qua propter non anima sedquod excellit in anima, mens vocatur, tamquamcaput eius, vel oculus. Unde et ipse homo secun-dum mentem imago Dei dicitur. Ita autem hæcomnia adiuncta sunt animæ ut una res sit.

Pro efficientiis enim causarum diversa nomina sor-tita est anima. Nam et memoria mens est. Undeet inmemores amentes. Dum ergo vivificat corpus,anima est; dum vult, animus est; dum scit, mensest; dum recolit, memoria est; dum rectum iudi-cat, ratio est; dum spirat, spiritus est; dum aliquidsentit, sensus est. Nam inde animus sensus dici-tur, pro his quæ sentit. Unde et sententia nomenaccepit. Significatio enim spiritus multiplex est.Aliquando Spiritus nomine ipse Deus demonstra-tur. Cum scriptum est: Deus spiritus est 24 . EtSpiritus Sanctus de quo in Evangelio angelus adMariam dicit: Spiritus Sanctus superveniet in te etvirtus Altissimi obumbrabit tibi 25 . Et Apostolus:Spiritus, inquit, omnia scrutatur etiam profundaDei 26 . Et iterum: Ubi Spiritus, inquit, Dominiibi libertas 27 . Aliquando etiam Spiritus signifi-cat angelicam naturam. Unde psalmista ait: Quifacit angelos suos spiritus 28 . Aliquando animamhominis ut supra ostendimus. Aliquando sanc-tos viros et virtutum decorem atque sapientiamspiritalem habentes. Unde Apostolus ait: Si quispræoccupatus fuerit in aliquo delicto, vos qui spiri-tales estis instruite huiusmodi in spiritu lenitatis29 . Aliquando spiritus vocatur ratio quæ præe-minet animæ, ut in Daniele: Spiritus et animæiustorum, benedicite Dominum 30 . Aliquando spi-ritus animam iumentorum significat. Unde Salo-mon ait: Spiritus iumentorum descendat deorsum31 . Aliquando vocem hominis significat unde dicitApostolus: Si orem lingua, spiritus meus orat.Mens autem mea sine fructu est. Orabo ergo spi-ritu, orabo et mente 32 . Aliquando increpationemcœlestem. Unde dicit in Psalmo: Ab increpatio-

23 Ioann. XIX24 Ioann. IV25Luc. I26 I Cor. II27 II Cor. III28Psal. CIII29Gal. VI30Dan. III31Eccles. III32 I Cor. XIV

Page 76: Rabano Mauro - De Universo

ne tua Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuae33 . Ostendit ergo prædicatores verbi, quia Spi-ritu Sancto inflammati, delinquentes populos in-crepabant quatenus a vitiis recederent. Aliquandoventum, ut est illud: In spiritu vehementi conte-res naves Tharsis 34 . Et in contrariam partemspiritus nomine spiritalia vitia denotantur. Undedicitur, spiritus superbiæ, spiritus iræ, spiritustristitiæ, spiritus fornicationis. Aliquando nominespiritus ipse diabolus demonstratur. Unde dicitur:Recessit a Saul Spiritus Domini bonus, et invasiteum spiritus nequam a Domino 35 . Unde et inEvangelio ipsa Veritas ait: Cum inmundus spiri-tus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa,quærens requiem, et non invenit 36 . Et paulo postsubiungit dicens: Tunc assumit septem spiritusnequiores se, et intrantes habitant ibi 37 , hocest cum plenitudine omnium vitiorum unde fiuntnovissima hominis illius peiora prioribus.

Corpus dictum eo quod corruptum perit, solubileenim atque mortale est, et aliquando solvendum.Caro autem a creando est appellata. Crementumenim semen est masculi, unde animalium et homi-num corpora concipiuntur. Hinc et parentes crea-tores vocantur. Caro autem ex quattuor elementiscompacta est. Nam terra in carne est, aer in alitu,humor in sanguine, ignis in calore vitali, habentenim in nobis elementa suam quæque, partem,cui quid debeatur ostendit compago resoluta. Ca-ro autem et corpus diversa signifcant. In carnesemper corpus est, non semper in corpore caro.Nam caro est quæ vivit, idem et corpus, corpus,quod non vivit, idem non caro. Nam corpus dici-tur aut quod post vitam est mortuum, aut sinevita est conditum. Interdum et cum vita corpuset non caro, ut herba et lignum. Mystice enimcorpus corporalem significat creaturam, vel homi-nis corruptam naturam. Unde legitur in Apostolocorpora esse cœlestia et corpora terrestria. Etalibi: Corpus, inquit, quod corrumpitur aggravatanimam 38 . Nam caro iuxta allegoriam aliquandosignificat exteriorem hominem, aliquando litteramlegis et carnalem sensum. Aliquando sapientiamhumanam quæ contraria sentit Deo. Nam in Apos-tolo scriptum est: Prudentia carnis mors est, pru-dentia autem spiritus vita et pax 39 . Unum atqueidem est quod dicit: prudentia carnis mors; etillud: Littera occidit 40 . Igitur prudentia carnismors est. Cui mors est? animæ sine dubio. Quienim legem secundum carnem, id est secundumlitteram, intellegit, non venit ad Christum qui estvita, et ideo prudentia carnis mors est. Prudentia

33Psal. XVII34Psal. XLVII35 I Reg. XVI36Matth. XII37 Ibid.38 I Cor. XV; Sap. IX39Rom. VIII40 II Cor. III

vero spiritus vita et pax. Vitam namque et pacem,quæ est Christus, habet qui spiritaliter intellegitlegem. Aliter prudentia carnis peccatum est, quodgenerat mortem. Prudentia enim ideo dicitur cumres stulta sit: quia sæcularibus hominibus, erroresvisibilibus concepti, sive in sensu, sive in actu,contra legem Dei prudentia videntur. Quoniam,inquit Apostolus, sapientia carnis, inimica estDeo, legi enim Dei non est subiecta, nec enimpotest 41 . Quomodo enim sapientia carnis, hocest, carnalis intellegentia non sit inimica Deo, quæadversatur Christo, quæ non recipit eum quemmisit Deus? quæ dicit: Nos legem habemus etsecundum legem debet mori quoniam filium Deise fecit 42 . Notandum autem, quod non carnemdixit inimicam sed sapientiam carnis, id est nonsubstantiam sed actus, aut cogitationem sive as-severationem, quæ nascitur de errore.

Sapientia ergo carnis est primum in loco astro-rum ab hominibus inventa disputatio. Deinde vi-sibilium oblectatio. Hæc inimica sunt Deo, quiaelementorum Dominum et Opificem mundi, hiscoæquant quæ fecit: astruentes nihil posse fieri,præterquam mundi continet ratio. Quamobremnegant Deum fecisse, ut virgo pareret, aut mor-tuorum corpora resurgerent: quia stultum est, in-quiunt, ut Deus fecerit ultra quam homo sapit.Hinc et alibi scriptum est: Caro concupiscit ad-versus spiritum, spiritus vero adversus carnem43 . Et rursum: Caro et sanguis regnum Dei nonpossidebunt 44 , hoc est peccatrix vita et sanguino-lenta, non meretur vitam habere æternam. Nequecorruptio incorruptelam possidebit, sed sancti etiusti viri immutati et immortales effecti, per resu-rrectionem carnis in die iudicii ad regnum simulcum Christo transibunt perpetuum.

Sensus corporis quinque sunt: visus, auditus, gus-tus, odoratus, et tactus. Ex quibus duo aperiunturet clauduntur, duo semper patentes sunt. Sen-sus dicti quia per eos anima subtilissime totumcorpus agitat vigore sentiendi, unde et præsentianuncupantur, quod sint pæ sensibus: sicut præoculis, quæ præsto sunt oculis. Visus est qui aphilosophis humor vitreus appellatur. Visum au-tem fieri quidam asseverant, aut extrema ætherialuce, aut interno spiritu lucido per tenues viasa cerebro venientes atque penetratis tunicis inaerem exeuntes, et tunc commixtione similis ma-teriæ visum dantes. Visus dictus quod vivaciorsit cæteris sensibus ac præstantior sive velocior,ampliusque vigeat quantum memoria inter mentisofficia. Vicinior est cerebro, unde omnia manant.Ex quo fit ut ea, quæ ad alios pertinent sensusvide dicamus, veluti cum dicimus: Vide quomodo

41Rom. VIII42 Ioann. XIX43Gal. V44 I Cor. XV

Page 77: Rabano Mauro - De Universo

sonat, vide quomodo sapit sic et cetera. Auditusappellatus, quod voces hauriat, hoc est aere verbe-rato suscipiat sonos. Odoratus quasi aeris odorisattactus. Tacto enim aere sentitur. Sic et olfactusquod odoribus efficiatur. Gustus a gutture dictus.Tactus eo quod pertractet et tangat, et per om-nia membra vigorem sensus aspergat. Nam tactuprobamus quidquid cæteris sensibus iudicare nonpossumus. Duo autem genera tactus sunt. Namaut extrinsecus venit quod feriat aut intus inipso corpore oritur. Unicuique autem sensui pro-pria natura data. Nam quod videndum est, oculiscapitur; quod audiendum est, auribus; mollia etdura tactu æstimantur. Sapor gustu, odor naribusducitur.

In multis locis Scripturæ Sacræ hi quinque sensuscorporis per quinarium numerum mystice expri-muntur, ut est illud in parabola Salvatoris ubi na-rratur servus a domino suo quinque talenta acce-pisse 45 , et eam cum augmento eidem domino re-vertenti repæsentasse. Similiter et in cæteris locis,ubi quinarius numerus insertus est, aut quinquelibros legis aut quinque sensus corporis mysticasignificatione demonstrat. Notandum autem quodidem ipsi sensus qui in exteriore homine descri-buntur, simili modo secundum modum suum ininteriore esse manifestantur: quia spiritales resnon corporalibus sensibus sed spiritalibus riman-dæ sunt. Unde divina vox in cantico Deuteronomiiait: Videte, videte, quoniam ego sum Deus et nonest alius præter me 46 . Et in Psalmo: Attendi-te, populus meus, legem meam, inclinate auremvestram in verba oris mei 47 , et in Evangelio ipsaVeritas ait: Qui habet aures audiendi audiat 48 . Etin Apocalypsi: Qui habet, inquit, aures audiendi,audiat quid spiritus dicat Ecclesiis 49 . Et in Psal-terio: Gustate, inquit, et videte, quoniam suavisest Dominus 50 . Et Apostolus: Christi bonus, in-quit, odor sumus et in his qui pereunt, et in his quisalvi fiunt 51 . Et in Evangelio Dominus mulieremhæmorroisam fide se tetigisse magis quam corporeostendit dicens: Tetigit me aliquis, nam ego sensivirtutem de me exisse 52 . Sic ergo cum omnicautela observandum est, quid ad corporis sensus,et quid ad animæ pertineat dignitatem, ne forteconfusus ordo, et irrationabilis æstimatio alicubirepugnare videatur veritati.

Prima pars corporis caput, datumque illi hocnomen eo quod sensus omnes et nervi inde ini-tium capiunt, atque ex eo omnis vigendi causaoriatur. Ibi enim omnes sensus apparent. Unde

45Matth. XXV46Deut. XXXII47Psal. LXXVII48Matth. IX49Apoc. II50Psal. XXXIII51 II Cor. II52Luc. VIII

ipsius animæ, quæ consulit corpori, quodammodopersonam gerit. Caput vero quod prima corporispars est, ut supra diximus, iuxta allegoriam autChristum significat qui est caput corporis Eccle-siæ 53 , aut divinitatem Salvatoris. Unde legitur inApostolo: Caput mulieris vir, caput viri Christus,caput Christi Deus 54 . Ponitur enim aliquandocaput pro principalitate mentis. Unde scriptumest: Omni tempore sint vestimenta tua candida etoleum de capite tuo non deficiat 55 : hoc est, omnitempore sint opera tua et conversatio munda, etoleum caritatis atque misericordiæ de mente tuanon deficiat. Invenitur aliquando caput pro initioponi, ut est illud: In capite libri scriptum est deme 56 , et quia In principio fecit Deus cœlum etterra 57 , et In principio erat Verbum, et Ver-bum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 58 .Invenitur et aliquando nomine capitis primatuscuiuslibet officii designari. Unde dicuntur Apos-toli et doctores Ecclesiæ capita esse gentium quiaprincipes et magistri sunt fidelium populorum.Item caput inchoatio bonorum operum, sicut ipsavoluntas hominis, ut in Levitico: Ponet manumsuper caput hostiæ suæ 59 . Similiter et in qui-busdam locis duces et principes iniquorum capi-tis nomine censentur, unde dicitur: Multiplicatisunt super capillos capitis mei qui oderunt megratis 60 . Ut ostenderet ergo plus esse numeruminfidelium quam devotorum, dicit, multiplicatosesse perfidos Iudæos super numerum capillorum,id est, recte credentium. Vertex est ea pars quacapilli capitis colliguntur, et in qua cæsaries ver-titur, unde et nuncupatur. Vertex enim quando inbonam partem accipitur, significat summitatemiustitiæ vel perfectionem omnium virtutum, utest illud in Salomone: Coronam enim gratiarumaccipiet vertex tuus 61 . Item in malam partemponitur vertex, quando summam nequitiam sig-nificat, ut est illud Psalmistæ: Veruntamen Deusconquassavit capita inimicorum suorum, verticemcapilli perambulantium in delictis suis 62 . Capi-ta inimicorum sunt auctores Iudaicæ seditionis;sed et hæreticorum sine dubitatione doctores. Illienim in carne Christum persecuti sunt, ipsi enimcrudeliores in ipsam etiam, si dici fas est, Deita-tem desæviunt. Hi tales sibi calumniarum inimi-citias quærunt, ut ipsos quoque vertices capillo-rum perambulare ac perscrutari posse videantur.Calvaria ab ossibus calvis dicta per defectionemet neutraliter pronuntiatur. In Golgotha quippe,quod interpretatur calvaria, eo quod truncabantur

53Eph. V54 I Cor. XI55Eccle. IX56Psal. XXXIX57Gen. I58 Ioann. I59Lev. I60Psal. LXVIII61Prov. IV62Psal. LXVII

Page 78: Rabano Mauro - De Universo

ibi capita damnatorum, crucifixus est Dominus, utubi prius area erat damnatorum, ibi erigerenturvexilla martyrii. Et quomodo pro nobis maledic-tum crucis factus est, et flagellatus, et crucifixus,sic pro omnium salute quasi noxius inter noxioscrucifigitur. Capilli vocati quasi capitis pili facti,ut et decorem præstent, et cerebrum adversusfrigus muniant atque a sole defendant. In capi-llis vero ornatus iustitiæ et decor virtutum, infideli anima demonstratur. Cui pro bonis meritiset sapientiæ doctrina multiplex merces in æternabeatitudine reservatur. Unde ipse in Evangelio ait:Vestri autem et capilli capitis omnes numeratisunt 63 . Item capilli virtutes animæ designant,sicut in libro Iudicum de Samson legitur 64 , quoscapillos postquam perdidit, statim ab inimiciscaptus, lumen scientiæ amisit. Possunt et in ca-pillis fideles populi accipi qui maximum decus suanumerositate præbent Ecclesiæ. Unde in Canticocanticorum sponsus ad sponsam dicit: Capilli tuisicut greges caprarum quæ ascenderunt de monteGalaad 65 . Galaad enim acervus testimonii inter-pretatur, qui bene convenit adunatæ multitudi-ni sanctorum. Item capilli in contrariam partempositi repperiuntur in Psalmo, ubi vitia designan-tur: Multiplicati sunt, inquit, super capillos capitismei, et cor meum dereliquit me 66 . Nec frustra incomparatione delictorum capilli ponuntur. QuiaDomini præcepto in Veteri Testamento sacerdotesipsa similitudine radebantur. Pili autem dicti sunta pelle, qua prodeunt, sicut et pilo dicitur a pila,ubi pigmenta conduntur. Significant pili carniscogitationes carnales, quas radere nos a cordibusnostris Scriptura Sancta monet. Unde et in libroNumerorum iubentur Levitæ radere omnes piloscarnis suae. Pili carnis sunt quælibet superfluahumanæ corruptionis. Pili carnis sunt vitæ veteriscogitationes, quas sic a mente incidimus, ut deamissione earum nullo dolorem fatigemur. Levitanamque assumptus vocatur. Oportet ergo Levitasomnes pilos carnis radere, quia is qui in obse-quiis divinis assumitur, debet ante Dei oculos acunctis carnis cogitationibus mundus apparere, neinlicitas cogitationes mens proferat, et pulchramanimæ speciem, quasi pilis fructificantibus, defor-mem reddat.

Cæsaries a cædendo vocata ideoque tantum vi-rorum est. Virum enim tonsum esse decet, mu-lierem non decet. Tamen in Deuteronomio 67

legimus captivam mulierem ante nuptum radereiussam cæsariem et circumcidere ungues et de-ponere vestem in qua capta est. Quod significatanimam, quæ a Deo pulchra creata est, si ingentili conversatione eam invenerimus, et sociare

63Matth. X64 Iud. XVI65Cant. VI66Psal. XXXIX67Deut. XXI

voluerimus corpori Christi, oportet ut depositoidolatriæ cultu induatur lugubribus pœnitentiæindumentis, deploretque patrem et matrem, hocest, omnem memoriam mundi eiusque carnalesillecebras. Deinde novacula verbi Dei et doctrina,omne peccatum infidelitatis eius, quod mortuumet inane est, abradatur. Hoc enim sunt capillicapitis et ungulæ mulieris, atque demum salutarilavacro mundata et purificata coniungatur sanctisDei; scilicet cum iam nihil in capite mortuum nihilin manibus ex illis quæ per infidelitatem mor-tis dicuntur, habuerit: ut neque sensibus nequeactibus inmundum aliquid aut mortuum gerat.Comæ sunt propriæ non cæsi capilli, et est Græ-cus sermo. Nam comas Græci caimos a secandonominant, unde et keirein tonderi dicunt. Inde etcirri vocantur quod etiam Græci mallon vocant.Comæ vero capitis, mystice catervæ sunt sancto-rum qui Christo capiti fideli famulatu adherent.Unde in Cantico canticorum sponsa de sponso di-cit: Comæ eius sicut elatæ palmarum, nigræ quasicorvus 68 . Hæ ergo comæ elatæ palmæ dicunturpropter caput Domini, nigræ propter despectio-nem apud homines: elatæ ob victoriam nigræ obpressuras. Crines propriæ mulierum sunt, dictiautem crines eo quod villis discernantur. Unde etdiscriminalia dicuntur, a quibus divisi religantur.Mystice autem crines significant facta virtutumquos homo habet ex dono Spiritus Sancti. Undein libro Iudicum legitur quod Samson quamdiuseptem crines capitis integros habuit, invictus fuit.Postquam vero per fraudem mulieris tonsus est,recessit ab eo fortitudo, quia quisquis per gratiamSpiritus Sancti virtutes spiritales servat illaesusmanet. Si enim propter peccatum evacuatus fueritgratia spiritali, infirmus factus patet inimicorumcaptioni. Possunt et crines eleemosynarum largi-tatem significare. Hinc est quod in Evangelio 69

mulier illa quæ pedes Iesum lacrimis lavit crinibusextersit, et unguento unxit: ut instrueret nos mini-mis membris Christi compati debere, et superfluapauperibus erogare, et odore bonarum virtutumillis ferre opem. De quibus ipse Dominus in finedicturus erit: Quod uni ex his minimis fratribusmeis fecistis, mihi fecistis 70 . Aliquando etiam incrinibus exprimuntur catervæ fidelium, ut est illudin Cantico canticorum, quod sponsus ad sponsamdicit: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa,vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum etin uno crine colli tui 71 , in vulneratione cordis,magnitudo amoris Christi in Ecclesia intelligitur,qui fit in unitate sancta doctorum id est oculorum,et in unitate pia subiectæ plebis, id est crinium.

Tempora sunt quæ calvariæ dextra levaqe subia-cent, quæ ideo sic nuncupantur quia moventur, ip-

68Cant. V69Luc. VII70Matth. XXV71Cant. IV

Page 79: Rabano Mauro - De Universo

saque mobilitate quasi tempora quibusdam inter-vallis mutantur. Significant autem vigilias corporisquas homo debet habere temperanter, in statupræsentis temporis donec veniat somnus mortis.Hinc propheta ex persona Christi in Psalterio ait:Si dedero somnum oculis meis, aut palpebris meisdormitationem, aut requiem temporibus meis, do-nec inveniam locum Domino, tabernaculum DeoIacob 72 . Hæc omnia rationabiliter humanitatiChristi convenire noscuntur. Somnus iste intelli-gendus est requies mortis. Palpebrarum quoqueet temporum motus vigilantiam eius ante mor-tem demonstrat, quoniam revera tempora capitisnostri requiem habere non possunt, quando oculicrebris motibus agitati vigilare noscuntur. Priusenim posuit somnum, et postea, quemadmodumipse somnus impleatur, exposuit. Bene ergo morsDomini somno similatur, quoniam triduana tan-tum pausatione susceptus est, qui nullam corporicorruptionem intulit sed quietem.

Facies dicta ab effigie, ibi est enim tota figura ho-minis, et unius cuiusque personæ cognitio. Vultusvero dictus eo quod per eum animi voluntas osten-ditur, secundum voluntatem enim in varios motusmutatur. Unde et differunt sibi utraque. Namfacies simpliciter accipitur de unius cuiusque na-turali aspectu. Vultus aut animorum qualitatemsignificat. Facies autem duobus modis intellegitur,hoc est corporea et spiritalis nisi enim esset in-terioris hominis facies, non diceret Apostolus: Nosautem revelata facie gloriam Domini speculantestransformamur de gloria in gloriam tamquam aDomini spiritu 73 . Et iterum: Videmus, inquit,nunc per speculum in enigmate, tunc vero facie adfaciem 74 . Item facies summa in mente declaratio,ut in Evangelio: Et faciem tuam lava 75 . Apertumest enim nos nunc imagines videre per fidem tuncres ipsas hoc est post resurrectionem in æternagloria. Quod autem Dominus ad Moysen dixit:Faciem meam videre non poteris, non enim videbitme homo et vivet 76 ; et iuxta Ioannis vocem:Deum nemo vidit unquam 77 : ita intellegendumest, quod in hac corruptibili vita nullus perfec-te contemplationem Dei habere potest. Videruntenim Patres Testamenti Veteris, Dominum, in hacvita positi, per quasdam imagines, quibus ipse sevoluit ostendere. Sed futuræ visionis eius gloriamillis reservavit, qui in cœlesti beatitudine perpe-tualiter visuri sunt. Aliter ab eiusdem sententiævirtute non abhorret quod dicitur: Non enim vi-debit me homo, et vivet 78 , quoniam quisquissapientiam, quæ Deus est, videt, huic vitæ fundi-tus moritur. Ne iam eius amore teneatur. Nullus

72Psal. CXXXI73 II Cor. III74 I Cor. XIII75Matth. VI76Exod. XXXIII77 Ioann. I78Exod. XXXIII

quippe eam videt, qui adhuc carnaliter vivit, quia nemo potest amplecti Deum simul et sæculum.Qui enim Deum videt eo ipso moritur, quo velintentione cordis, vel effectu operis ab huius vitædelectationibus, tota mente separatur. Nemo ergoDeum vidit et vixit, ac si aperte diceretur: Nullusumquam Deum spiritaliter vidit, et mundo carna-liter vivit. Vultus enim aliquando pro intellectu,aliquando pro voluntate et affectu positus est.Nam quod in Psalmo propheta dixit: Proiectussum a vultu oculorum tuorum 79 , Patri dicit Filiusin forma servi. Speravi, quia me gratia tua nondesereret, cum passionis tristitia prævaleret. Inpavore utique mortis, a vultu oculorum tuorumproiectus sum, id est a conspectu misericordiætuæ. Et pulchre vultum dedit oculis, quia ipsiquam maxime significant voluntates animorum.Vultus enim dicitur ab eo quod cordis velle per suasigna demonstret: sic oculi divinitatis, cum respi-ciunt, suam gratiam pollicentur. Illud autem quoddicitur: Vultus Domini super facientes mala 80 ,pronuntiat vultum Domini, id est, intellectum essesupra malos quos sic attendit, ut not respiciat, sicnon respicit ut tamen eorum facta cognoscat.

Frons ab oculorum foraminibus nominata est.Hæc imago quædam animi, mentis motum speciesua exprimit, dum vel læta vel tristis est. Iuxtaallegoriam vero frons verecundiam mentis, autimpudentiam significat. Unde erubescere dicitur,qui compungitur pro delictis suis, et se meliorarestuduerit. Aliter de impudentis fronte ex probra-tur Ierusalem per prophetam redarguentem scelussuum, cum ei dicitur: Frons mulieris meretricisfacta est tibi 81 . Et iterum Dominus ad Ezechie-lem ait: Ecce dedi faciem tuam valentiorem facie-bus eorum, et frontem tuam duriorem frontibuseorum, ut adamantem et ut silicem dedi faciemtuam. Domus Israel attritæ frontis est, et procacisaudaciæ, et duro fit corde, et scorpionibus compa-ratur. Ideo dedi tibi vultum durissimum et frontemquæ nullo pudore superetur 82 . Ex quo discimusinterdum gratiæ esse Dei, impudentiæ resistere,et cum locus poposcerit, frontem fronte conterere.Hoc autem tribuitur, ne nostra verecundia et hu-manus pudor pertimescat insidias æmulorum. Etin eodem propheta legitur 83 , quod Dominus iu-beret viro qui indutus erat lineis et atramentariumscriptoris habebat in lumbis suis, ut transiret permediam civitatem in medio Ierusalem et signaretthau super frontes virorum gementium et dolen-tium super cunctis abominationibus quæ fiunt inmedio eius. Quæ littera specie crucis Christi tenetet signatur in frontibus fidelium. Et confirmaturin cordibus electorum. Unde dicit psalmista: Sig-

79Psal. XXX80Psal. XXXIII81 Ier. III82Ezech. III83Ezech. IX

Page 80: Rabano Mauro - De Universo

natum est super nos lumen vultus tui, Domine 84 .Quia sicut nummus imperatoris portat imaginem,ita et fidelibus signa cœlestis principis imprimun-tur.

Oculi vocati sive quia eos ciliorum tegmina oc-cultunt, ne qua incidentis iniuriæ offensione læ-dantur, sive quia occultum lumen habent, id est,secretum vel intus positum. Hi inter omnes sensusviciniores animæ existunt. In oculis enim omnementis inditium est. Unde et animi perturbatiovel hilaritas in oculis apparet. Oculi autem idem etlumina. Et dicta lumina quod ex eis lumen manatvel quod ex initio sui clausam teneant lucem,aut extrinsecus acceptam visui præponendo refun-dant. Oculus igitur non solum corporis visum sedetiam cordis demonstrat intuitu, quod psalmistaostendit dicens: Levavi oculos meos ad montes 85 .Et in Ieremia: Leva, inquit, oculos tuos et vide 86 .Nam cum dicit levavi ostendit se ad contemplatio-nem aliquam fuisse provectum. Levare enim estaliquid ad altiora transferre. Oculos meos utiquecordis aspectum, de quibus scriptum est: Revelaoculos meos et considerabo mirabilia de lege tua87 . Et illud: Præceptam Domini lucidum illumi-nans oculos 88 . Nam si istos carnales advertas,quid potuisset inde perficere, si montes consitossilvis aut saxis squalentibus legisset intendere?Sed hoc si spiritaliter inquiras omnino proficuumest, ut oculos cordis sui sive ad sanctos viros sivead libro divinos, sive ad sublimes angelos credaturelevasse, qui magnitudine et firmitate sua veremontes sunt. Unde etiam competens sustineba-tur auxilium. Et in Evangelio ipsa veritas ait:Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erueeum, et proice abste 89 . Hic vero cogitationem etsensum in diversa volitantem nuncupavit oculum:per dexteram autem voluntatis ex affectuum initiademonstrantur. Quam sententiam et aliter possu-mus intelligere. Videtur mihi non incongrue accipiin hoc loco debere oculum, dilectissimum ami-cum. Nam hoc est utique, quod membrum rectepossumus appellare, quod vehementer diligimus,et ipsum consiliarium, quia oculus est, tamquamdemonstrans iter in rebus divinis, quia dextra est;ut sinister sit dilectus quidem consiliarius, sed inrebus terrenis ad necessitatem corporis pertinenti-bus. Item in illo Evangelio ubi Dominus discipulisait: Beati oculi qui vident quæ vos videtis 90 , ibiintellectus fidelis et simplex affectus demonstra-tur, quo Dominus intuendus est. Nam et in illasententia qua Salvator ait: Si oculus tuus fueritsimplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si au-

84Psal. IV85Psal. CXX86 Ier. III87Psal. CXVIII88Psal. XVIII89Matth. V90Luc. X

tem nequam fuerit et iam corpus tuum tenebrosumerit 91 . Per oculum intentionem cordis et intellec-tum animi designat, quia cum bona intentione etvoto placendi Deo aliquid agimus, totum corpusoperis nostri illuminatur. Quod si intentio perver-sa erit, etiam opus per eam confectum tenebrosumerit. Oculi duo, activam et contemplativam vitam,ut quidam volunt, figurare dicunt. Denique quan-do legimus oculos Domini nos respicere, ut estillud: Ecce oculi Domini super timentes eum. Etoculi Domini super iustos 92 , continuam gratiamdivinitatis ostendit, quia pietas ipsius eos protegit,quos se timere cognoscit. Scire et enim debemusquod oculi Domini in omni loco contemplanturbonos et malos quia nihil illum latet, omnia enimnuda et aperta sunt oculis eius. Sed bonos respicitmiserando, malos aut per iudicium damnando.

Pupilla est medius punctus oculi in quo vis estvidendi: ubi quia parvæ imagines nobis videntur,propterea pupillæ appellantur. Nam parvuli pupi-lli dicuntur. Hanc plerique papulam vocant. Voca-tur autem pupilla quod sit pura atque impollutaut sunt puellæ. Physici dicunt easdem pupillas,quas videmus in oculos, morituros ante triduumnon habere, quibus non visis certa est desperatio.Circulus vero quo a pupilla albæ partes oculis se-parantur discreta nigredine, corona dicitur, quodrotunditate sui ornet ambitum papulæ. Mysticepupilla oculi, significant intentionem puri cordis,per quam cernitur iustitia, et discernitur verum afalso. Unde propheta precatur in Psalmo dicens:Custodi me domine, ut pupillam oculi 93 . Pupillaest enim ut supra ostdenimus in medio positaperspicua pars oculi qua corporum colores variaqualitate discernimus dicta a parvitate sui pupillaquasi pusilla. Huic convenienter comparatus estChristus cui datum est in iudicio suo iustos apeccatoribus segregrare. Aptissime itaque petitcustodiri se, ut pupillam oculi, quando et per ip-sam res visuales discernimus, et in nostro corporenihil præstantius invenitur.

Palpebræ sunt sinus oculorum a palpitatione dic-tæ, quia semper moventur. Concurrunt enim in-vicem ut assiduo motu reficiant obtutum. Muni-tæ sunt autem vallo pilorum, ut apertis oculis siquid inciderit repellatur, et somno conniventibus,tamquam involuti quiescant latentes. In summi-tate autem palpebrarum locis quibus se utræqueclausæ contingunt, exstant admoti ordine servatocapilli, tutelam oculis ministrantes, ne irruentesfacile iniurias excipiant, et ex eo noceantur, utpulveris vel cuiusquam crassioris materiæ arceantcontractu. Aut ipsum quoque aerem concidendomitificent, quo tenuem atque serenum faciant vi-sum. Palpebræ mystice possunt accipi occultæ

91Matth. VI92Psal. XXXII; XXXIII93Psal. XVI

Page 81: Rabano Mauro - De Universo

dispensationes Dei quæ geruntur in homine. Undedicitur in Psalmo de Domino: Oculi eius in pau-perem respiciunt, palpebræ eius interrogant filioshominum 94 . Ergo quia in Domino membrorumministeria per allegoriam frequenter aptantur, di-cit eum non solum, quando intendit oculis, sedetiam tunc requirere, id est, considerare filios ho-minum, cum ea neglegere quasi dormiens æsti-matur. Palpebræ quippe Dei eius iudicia sunt,quæ aliquid nobis claudunt, aliquid aperiunt, quæaperiendo nos interrogant si intellegendo non ex-tollimur. Claudendo nos interrogant si non despi-cimus quæ intellegere non valemus. Item in Iob deleviathan ita scriptum est: Oculi eius ut palpebrædiluculi, sternutatio eius splendor ignis 95 , quiasternutatio caput maxime concutit. Sternutatioistius vocatur, illa extrema commutatio qua dam-natum hominem ingreditur, et per eum superbisprincipatur. Recte eius sternutatio splendor ig-nis vocatur. Ante reproborum enim oculos ignisapparet cum signorum virtutibus lucet. Et ocu-li eius ut palpebræ diluculi, nam consiliarii eiusin oculis designantur, qui recte palpebris diluculicomparantur. Palpebris namque diluculi extremasnoctis horas accipimus, in quibus nox quasi ocu-los aperit dum venturæ lucis iam initia osten-dit. Lacrimas quidam a laceratione mentis putantdictas, alii existimant ideo quod Græci darsiriavocant. Quid enim lacrimæ ex compuncto cordeeffusæ efficere possint, ostendit propheta dicens:Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte96 . Audiant hoc, qui Domino flere non appetunt,iuges lacrimas non inediam sed satietatem potiusintulisse. Nec inmerito, quia fletus ille cibus estanimarum, corroboratio sensuum, absolutio pec-catorum, refectio mentium, lavacra culparum. Sedper has lacrimas significat afflictionibus erudiriposse populum. Diem prosperitatem debemus ac-cipere, noctem vero tristitiam.

Cilia sunt tegmina quibus cooperiuntur oculi, etdicta cilia quod celent oculos tegantque, tuta cus-todia. Supercilia dicta quia superposita sunt ciliis,quæ idcirco pilis vestita sunt, ut oculis munimentaprætendant, et sudorem a capite defluentem depe-llant. Intercilium vero est medium illud inter ciliaet supercilia, quod sine pilis est. Quid superciliasignificent superius dictum est: ubi per legislato-rem in mundatione leprosi radi iubentur capillicapitis barbaque et supercilia et omnis pilus quiin corpore est.

Genæ sunt inferiores oculorum partes, unde bar-bæ inchoant. Nam Græci geneion barbæ, hincgenæ quod inde incipiant gigni barbæ. In genisergo aliquando virtutes, aliquando spiritalies Pa-tres iuxta allegoriam significantur. Nam Sponsa de

94Psal. X95 Iob XLI96Psal. XLI

Sponso in Cantico canticorum dicit: Genæ illiussicut areolæ aromatum consitæ a pigmentariis 97 .In genis Salvatoris nostri, eius modestia, pietas,simul et severitas exprimitur. Areolæ aromatum,virtutes et dulcedo et fama gloriæ eius designatur.Pigmentarii vero prophetæ sunt et Apostoli, quifutura incarnationis eius archana patefecerunt.Item Sponsus de Sponsa dicit: Cortex mali pu-nici genæ tuæ absque oculis tuis 98 . Genæ sanc-tæ Ecclesiæ spiritales sunt Patres, qui virtutibussunt mirabiles et moribus venerabiles et in Christicruce gloriari non erubescentes. Et hæc magnasunt valde quæ videntur, sed multo maiora quænon videntur, et in futurum reservantur: Quæoculus non vidit, nec auris audivit, nec in corhominis ascendit, quæ præparavit Deus his quidiligunt eum 99 . Item Sponsus ad Sponsam dicit:Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turris 1 , hoc est,tanta te verecundiæ salutaris virtute decoravi utcastitatem promissæ, mihi fidei nulla pravorumdoctorum seductione corrumpas. Malæ sunt emi-nentes sub oculis partes ad protectionem eorumsubpositæ; vocatæ malæ sive quod infra oculosprominent in rotunditatem quæ Græci mela ap-pellant, sive quod sint supra maxillas. Maxillæper diminutionem a malis, sicut paxillus a pa-lo, taxillus a talo. Maxillæ ergo autem doctoressignificat aut disciplinam corporalem per quambruti et inobœdientes constringuntur. Nam quodin Iudicum scriptum est 2 : Samson maxilla asinivel mandibula pulli asinarum delevisse et percus-sisse mille viros, typice exprimit gesta Salvatorisnostri. Quid hic per maxillam asini, nisi prædi-catorum Ecclesiæ personæ signantur? Redemp-tor enim noster simplicitatem atque patientiamprædicantium suæ manus virtute tenens, a vitiissuis carnalibus interfecit. Et maxilla in terramproiecta postmodum aquas fudit, quia data mortiprædicatorum corpora, magna populis monstra-vere miracula. Quod autem in Psalmo scriptumest: Nolite fieri sicut equus et mulus in quibus nonest intellectus, in freno et chamo maxillas eorumconstringe 3 . Ideo ergo istæ comparationes suntpositæ, quia equus sine discretione sessoris servitarbitrio, et a quocumque fuerit ascensus, excurrit.Mulus autem patienter accipit sarcinas quibusfuerit oneratus, et pro hoc utrique intellectumnon habent, quia nec ille eligit, cui obœdiat, neciste quibus oneribus ingravetur intellegit. Prohi-bet ergo huiuscemodi homines diabolicis fraudibusinsideri et vitiorum oneribus prægravari, ne maleobœdiendo superbiæ magis partibus addicantur.Nam quod ait in freno ad equum pertinet. Frenumenim a ferum retinendo dictum est. Ferum quippe

97Cant. V98Cant. VI99 I Cor. II1 Cant. I2 Iud. XV3 Psal. XXXI

Page 82: Rabano Mauro - De Universo

antiqui caballum dixerunt. In chamo ad mulumrespicit. Maxilla vero adminicula sunt animalium,quibus esca manditur, ut corporis vita procuretur.Ipsas ergo maxillas per figuram allegoricam dicitinobœdientibus debere constringi, id est, copiasvictuales parcius dari, ut ieiuniorum necessitateconclusi Creatoris subdantur imperio.

Barbam veteres vocaverunt, quod virorum sit, nonmulierum. Barba autem significat Apostolos etApostolicos viros. Unde est illud: Unguentum incapite quod descendit in barbam Aaron, quod des-cendit in oram vestimenti eius 4 . Barbam siqui-dem bene dicimus Apostolos: quoniam hæc robus-tissimæ virilitatis indicium est, et fixa sub suo ca-pite, id est, Christo, perseverat. Multis enim pas-sionibus divino munere superatis, Apostoli virosse constantissimos per Dei gratiam probaverunt:seruantes etiam regulas quas a Domino acceperuntsub suo se mansisse capite monstraverunt. Sedne hanc barbam cuiuscumque hominis fortassisadverteres, addidit Aaron, qui Christi speciemproferens, iam ipsum in sacerdotio suo sub qua-dam imagine gestabat. Quod descendit in oramvestimenti eius. Ora vestimenti Domini Salvatorissignificatur Ecclesia, quia usque ad extremitateseius descendit Spiritus Sanctus, quando baptiza-tus usque in finem sæculi misericordiæ suæ digna-tionem sanctificat.

Auribus inditum nomen a vocibus hauriendis. Un-de et Virgilius: Vocemque his auribus hausit, autquia vocem ipsam Græci auden vocant ab audi-tu, per inmutationem enim litteræ aures quasiaudes nuncupatæ sunt. Vox enim repercussa peranfractus earum sonum facit, quo sensum exci-piant audiendi. Per aures enim ut iam diximusmystice auditus internus animæ significatur, siveobœdientia in præceptis Dei, seu auditus fidei velintellectus. Unde scriptum est: Qui habet auresaudiendi audiat 5 , hoc est corde intellegat. Etitem in malam partem: Aures eorum aggrava, neforte audiant 6 . Rogamus etiam Deum exaudirepreces nostras. Unde est illud Psalmistae: Exau-di Domine iustitiam meam, intende deprecationimeæ 7 ; hoc est, clementi preces nostras suscipeaffectu. Nam intendere oculorum est, preces ad-mittere aurium. Sed ideo ista verba sociata sunt,ut ambarum rerum unus intellegeretur effectus,quidquid enim vel auris audit vel oculus videt,vel manus palpat, vel quæ palatus gustat, velnasus odoratur, Deo sola contemplationis virtutenotissima sunt.

Nares idcirco nominantur, quia per eas vel odorvel spiritus manare non desinit, sive quia nosodore admonent, ut norimus aliquid ac sciamus.

4 Psal. CXXXII5 Matth. XI6 Isa. VI7 Psal. XVI

Unde hæc contra inscii ac rudes ignari dicuntur.Olfecisse enim scisse veteres dicebant. In odoratuenim discretio boni ac mali designatur. In Scrip-tura vero Sacra vocabulo narium aliquando fatui-tas, aliquando antiqui hostis instigatio, aliquandovero præscientia solet intelligi. Naribus namquefatuitas designatur scientiæ, ut superius Salomoneattestante docuimus qui ait: Circulus aureus innaribus suis. Mulier pulchra et fatua 8 . Nariumnomine exhalantes insidiæ atque instigatio antiquihostis accipitur, quod in libro Iob de illo Dominusattestatur dicens: De naribus eius procedit fumus9 , ac si dicat, de perversa instigatione illius inhumanis cordibus caligo nequissimæ cogitationissurgit, per quam videntium oculi tenebrescant.In naribus quoque præscientia designatur, sicutper Prophetam dicitur: Quiescite ab homine cuiusspiritus est in naribus eius quia excelsus repu-tatus est ipse 10 . Redemptoris ergo nostri spiritusesse in naribus eius dicitur: ut videlicet scientiaillius esse in præscientia designetur. Per nares ali-quando doctores sancti exprimuntur. Aliquandoinsidiæ antiqui hostis. Nam in Cantico cantico-rum Sponsus ad Sponsam dicit: Nasus tuus sicutturris Libani 11 . In naso verbi Dei dispensato-res, causa discretionis, designantur. Turris quiaeminentissimum locum tenent in Ecclesia. Itemin naribus spiraculum fidei bonarumque virtutumexprimitur, ut est illud in Iob: Spiritus divinus innaribus meis 12 . Item in malam partem nariumtrahitur significatio ubi Dominus de leviathan adIob locutus ait: De naribus eius procedit fumus 13 ,id est, diaboli, quia de miraculorum insidiis admomentum etiam caliginosa dubietas generatur.Hinc rursum de Behemoth ait: In sudibus perfo-rabis nares eius. Quid per sudes nisi acuta sanc-torum consilia quæ huius Behemoth nares perfo-rant, dum sagacissimas eius insidias et vigilandocircumspiciunt et superando transfigunt? Sive ip-sius Domini verba sudes sunt, quibus Behemothnares perforantur? Qui cum Deum incarnatumesse dubitaret, hoc ex petitis miraculis temptandocognoscere voluit dicens: Si filius Dei es, dic utlapides isti panes fiant 14 . Sed a Domino audivithæc... et his sententiarum eius acuminibus inda-gatio antiqui hostis percussa est.

Os dictum quod per ipsum quasi per ostium etcibos intromittimus, et sputum foras proicimus,vel quia unde ingrediuntur cibi inde egrediuntursermones. Os aliquando per significationem ip-sum Verbum, hoc est Iesum Christum qui nobissuam Patrisque sui adnuntiat voluntatem, ali-quando Spiritum Sanctum, ut est illud: Os Do-

8 Prov. XI9 Iob XLI10 Isa. II11Cant. VII12 Iob XLI13 Iob XLI14Matth. IV

Page 83: Rabano Mauro - De Universo

mini locutum est 15 . Loquitur utique ipse quiloqui facit. Nam quamvis alieno ministerio ser-mo depromatur, Spiritus Sanctus tamen loqui-tur, cuius præcepta vulgantur, sicut dicit beatusApostolus Petrus: Non enim umquam voluntatehumana allata est prophetia, sed Spiritu Sanctoattacti locuti sunt sancti homines Dei 16 . Ali-quando internam cogitationem hominis ostendit,ut est illud: Os iusti meditabitur sapientiam 17 ,non enim dicit meditatur sed meditabitur de futu-ro. Os hic cogitationem debemus accipere: quia delingua sequitur quid loquatur. Meditabitur ergosapientiam, non Scripturarum lectione, sed cordispurissima visione. Ibi enim non litteris sapientiacolligitur, sed cœlesti largitate inelaborata præs-tatur. Similiter os in contrariam partem ponitur,ubi ad peccatorem dicitur: Os tuum abundavitnequitia et lingua tua concinnavit dolum 18 . Ospro dolosa cogitatione positum est, et lingua profalsa laudatione vel consilio maligno. Os locutiobona vel mala ut in Evangelio: Ex verbis tuisiustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis 19 .Aliquando vero os ponitur pro ipsis verbis, utest illud in Apocalypsi: Et in ore ipsorum, hocest, in verbis eorum, non est auditum mendacium20 . Et in Psalmo: Os meum loquatur sapientiam,et meditatio cordis mei prudentiam 21 . Sapientiapertinet ad res divinas edocendas, prudentia adres probabiles instituendas. Sic omnis sermo divi-nus duabus his virtutibus indicatur.

Labia a lambendo mominata. Quod autem su-perius est labium dicimus, quod inferius eo quodgrossius sit labrum, alii virorum labra, mulierumlabia dicunt. Labia aliquando pro occulto verbo,aliquando pro manifesto ponuntur. Pro occulto utest illud Salomonis: Labia iusti considerant pla-cita, et os impiorum perversa 22 . Pro manifestoautem ut est illud in Psalmo: Labia mea laudabuntte 23 . Item in Cantico canticorum Sponsus adSponsam dicit: Sicut vitta coccinea labia tua eteloquium tuum dulce 24 . Vitta coccinea doctri-na veritatis intellegitur. Labia sponsæ cocco assi-milantur, quia Domini sanguinis, quo redemptaest, pretium prædicare non cessat Ecclesia, velquia prædicatio sancta caritatis ardore flammes-cit. Item Sponsus de Sponsa dicit: Labia illiuslilia distillantia myrrham primam 25 . Labia illiusverba sunt doctrinæ, lilia quia claritatem cœlestisregnis promittunt, distillantia myrrham primam

15 Isai. I16 II Petr. I17Psal. XXXVI18Psal. XLIX19Matth. XII20Apoc. XIV21Psal. XLVIII22Psal. X23Psal. LXII24Cant. IV25Cant. V

quia per contemptum voluptatum pæsentium, adhanc perveniendum esse prædicant.

Linguæ a ligando cibo putat Varro nomen impo-situm, alii quod per articulatos sonos verba ligat.Sicut enim plectrum cordis ita lingua illiditurdentibus et vocalem efficit sonum. Sic et linguaeo quod eloquium format pro loquela ponitur.Unde dicuntur genera linguarum quia diversi suntsoni verborum. Loquebantur enim variis linguisApostoli magnalia Dei 26 , quia per Spiritus sanctigratiam acceperunt loqui posse omnibus linguislaudem Dei. Item lingua doctrina recta vel pra-va. In salomone: Labia sapientium disseminabuntscientiam, lingua prauorum peribit 27 .

Dentes Græci odontes vocant, et inde in Latinumtrahere nomen videntur. Significant dentes ali-quando doctores Ecclesiæ, ut est illud in Canticocanticorum: Dentes tui sicut greges tonsarum 28 .In dentibus vero perfectiores quique et ad regen-dam Ecclesiam Dei aptiores designantur. Illi enimcomminuunt sententias Sacrarum Scripturarum,et in pastum redigunt fidelium animarum. Itemin Psalmo Propheta ad Dominum dicit: Dentespeccatorum conteruisti 29 , id est detrahentiumverba mordacia qui potestati divinæ nefandis dog-matibus obloquuntur. Dentes enim dicti sunt a de-mendo, et ideo pulchre nimis linguæ detrahentiumdentes vocantur, quia sicut illi ciborum partesdemunt ita et isti opiniones hominum adhibitadetractione corrodunt. Dentes intellectus sive lo-cutio bona vel mala, ut in Exodo: Oculum prooculo, dentem pro dentem 30 .

Palatum nostrum sicut cœlum est positum, etinde palatum a polo per derivationem. Sed etGræci similiter appellant, eo quod pro sui conca-vitate cœli similitudinem habeat. Sicut palatumsuper linguam extat et sub eo verba formantur,sic nostra locutio cœlesti sapientiæ et spiritalidoctrinæ subiungere se debet ut utilem doctrinamet proficuam auditoribus suis proferre possit.

Fauces a fundendis vocibus nominatæ, eo quodper eas famur voces. Arteriæ vocatæ sive quodper eas a pulmone aer, hoc est spiritus fertur, seuquod artis et angustis meatibus spiritum vitalemteneant. Unde vocis sonos emittunt, et soni unomodo sonarent, nisi linguæ motus distantias vo-cis efficeret. Fauces iudicium intellectus significarevalent, ut est illud: Ubi sunt fauces meæ, nonnesapientiam meditantur? 31 Item fauces mandato-rum Dei custodiam significant, quia sicut linguaper sonos faucium verba proferre debet, sic doctorcatholicus per mandatorum Dei custodiam præ-

26Act. II27Prov. XV28Cant. IV29Psal. III30Exod. XXI31 Iob XII

Page 84: Rabano Mauro - De Universo

dicationis suæ profectum ostendere debet. Hincet in Psalmo scriptum est: Lingua mea adhaesitfaucibus meis 32 . Nam cum omnis gustus sa-piat in palato, considerandum est, hic quare dixitfaucibus meis? Fauces enim sunt gutturis nostrivia ubi iam degluttita dulcedo nulla sentitur. Sedqui de eloquio Domini erat absolute dicturus, mi-rabiliter illam partem posuit, ut cito ad cordisnostri penetrabilia perveniret. Rursum scriptumest: Laboravi clamans, raucæ factæ sunt faucesmeæ 33 . Laborabat ergo Christus clamans quan-do non audiebatur a perfidis; raucæ factæ suntfauces eius, quia dicta eius nequaquam sacrileguspopulus audiebat.

Mentum dictum quod inde mandibulæ orianturvel quod ibi iungantur. In mento enim ubi barbamaxime protenditur. Ostendit adesse debere man-suetudinem vere doctrinæ nec aliquid ibi commis-ceri fraudis malitiæ. Hinc enim, quod Ioab Amasæmentum dextra manu tenuit, sed sinistra gladiumlatenter mittens eius viscera effudit 34 . Dextranamque mentum tenere est quasi ex benignitati-bus blandire, sed sinistram ad gladium mittit, quilatenter ex malitia percutit.

Collum dictum quod sit rigidum, et hæret utcolumna baiulans caput et sustentans quasi capi-tolium, cuius anterior pars gula vocatur posteriorcervix. Cervix autem vocata quod per eam par-tem cerebrum ad medullam spinæ dirigatur, quasicerebri uia. Veteres autem plurali tantum nume-ro cervices dicebant. Prius Hortensius cervicemsingulariter dixit. Cervix autem numero singularimembrum ipsum significat. Nam pluraliter con-tumaciam sæpe demonstrat. Cicero in Verrinis:Prætorem tu accuses, frange cervicem. In collointelligentiæ decor vel prædicationis fortitudo siveetiam doctores sancti exprimuntur. Ut est illud inCantico canticorum: Collum tuum sicut monilia35 . Et iterum: Sicut turris, inquit, David collumtuum 36 . Turris David Ecclesia est Catholica:collum prædicatores sancti. Unde in eadem civita-te constantia firma est, et undique inexpugnabilis.Item collum vel cervex in malam partem accipitur,ut est illud de sapientia testimonium: Superborumet sublimium colla propria virtute calcavit. Et inPsalmo: Dominus, inquit, iustus concidet cervicespeccatorum 37 . Cervices autem pro superbia posi-tas Scriptura testatur dicens: Cerno quod populusiste duræ cervicis sit 38 . Et beatus Stephanus inpassione sua iudeos arguens dicit: Dura cerviceet incircumcisis cordibus et auribus vos semper

32Psal. XXI33Psal. LXVIII34 II Reg. XX35Cant. I36Cant. IV37Psal. CXXVIII38Exod. XXXII

Spiritui Sancto restitistis, sicut patres vestri 39 .Istis ergo hæc vicissitudo redditur, ut cervices,quas contra Dominum letaliter extulerunt, iugoipsius suavi salutari humilitate subdantur. Quodsæpe de persecutoribus factum esse meminimus,ut fierent prædicatores sanctissimæ religionis, quiprius idola nefandissimis persuasionibus vindica-bant.

Gurgulio a guttere nomen accepit, cuius meatusad os et nares pertendit, habens viam qua voxad linguam transmittitur ut possit verba collidere:unde et garrire dicimus. Guttur aliquando signifi-cat dulcedinem legis Dei, ut est illud Sponsæ deSponso: Guttur illius suavissimum, et totus des-iderabilis 40 . In gutture interna dulcedo verborumillius memoratur, quam qui sapit non esurit. Totusdesiderabilis est, quia totus Deus; et totus homoin quem desiderant et angeli prospicere 41 . Deusin maiestate Patris, homo in virginitate matris; inilla Creator, in hac Salvator. Item et in contrariampartem guttur accipitur, ut est illud: Sepulchrumpatens est guttur eorum, linguis suis dolose age-bant 42 . Per figuram parabolæ nimis competensfacta probatur allusio. Sepulchrum enim mortuiguttur est mentientis, quando exitiabilem sibi va-nitatem in faucibus revolvit, quæ malum mortisinfligit. Merito ergo sepulchrum dictum est guttureorum qui mortifera loquebantur. Nam sicut illacum patent, fetidos odores exalant, ita et istorumguttur pestiferos sermones proferebant.

Gula autem quæ a deglutiendo nuncupata est,aliquando pro acceptione cibi vel potus ponitur,aliquando pro voracitate, id est, commessationeet ebrietate quæ gastrimargia dicitur. Et unumest de octo principalibus vitiis, contra quam ipsaVeritas ad discipulos ait: Attendite vobis ne fortegraventur corda vestra in crapula et ebrietate 43 .Et Apostolus: Non in commessationibus, inquit,et ebrietatibus, quia ebriosi regnum Dei non pos-sidebunt 44 .

Humeri dicti quasi armi ad distinctionem hominisa pecudibus mutis, ut hi humeros illi armos haberedicantur. Nam proprie armi quadrupedum sunt.Humeri operatio vel pondus eiusdem operis sicutin Exodo in ornamento sacerdotis super humeralehabere præcipitur. Brachia a fortitudine nomina-ta. Bary enim Græce, grave et forte significatur.In brachiis enim thori lacertorum sunt, et insignemasculorum robur existit. Hi sunt thori, id estmusculi: et dicti thori quod illic viscera tortavideantur. Humerus autem pro onere aliquandopositus repperitur, aliquando pro fortitudine. Di-

39Act. VII40Cant. III41 I Petr. I42Psal. XIII43Luc. XXI44Rom. XIII; I Cor VI

Page 85: Rabano Mauro - De Universo

citur enim in benedictione Isachar 45 quod ipsefuerit asinus fortis et supposuerit humerum suumad portandum. In quo intellegitur, simplex gen-tilitas, quæ se idcirco ad robur boni operis erigit:quia ad æternam vitæ patriam tendit. Unde etiamet ponit humerum ad portandum quia dum adpromissam requiem peruenire desiderat, cunctamandatorum onera libenter portat. Legitur et inIsaia de Domino Salvatore quod factus sit princi-patus super humerum eius 46 , pro eo quod crucemsuam ipse portaverit, vel per humerum ostendensbrachii fortitudinem, eodem Isaia dicente: Reve-lavit Dominus brachium sanctum suum omnibusgentibus 47 . Et rursum: Domine, quis crediditauditui nostro et brachium Domini cui revelatumest 48 .

Cubitum dictum quod ad cibos sumendos in ipsocubamus. In cubito autem aliquando Auctor etRedemptor humani generis designatur, ut est illudin constructione arce Noe: Et in cubito, inquit,consummabis summitatem eius 49 . In uno ergocubito consummatur arca, quia unus est Auctoret Redemptor sanctæ Ecclesiæ sine peccato, adquem et per quem omnes proficiunt, qui se es-se peccatores noverunt. Item cubiti duo caritatispræcepta. Unde et arca Testamenti quæ typumEcclesiæ habuit duos cubitos habuisse in longitu-dine perhibetur.

Ulna secundum quosdam utriusque manus exten-sio est, secundum alios cubitus quod magis ve-rum est, quia Græce olenos cubitus dicitur. Ul-na significat bonam operationem. Unde Simeondicitur Christum in ulnis suscepisse et Dominumbenedixisse 50 . Quid est enim Christum in ulnissuscipere nisi piis hunc operibus membris nostrisamplectere? Per ulnas enim virtutum operatioexprimitur. Cum enim quis in alio esurientemChristum satiat, in alio sitientem potat, in aliohospitem suscipit, in alio nudum operit, in alioinfirmum vel in carcere positum visitat: his procul-dubio devotis actionibus tamquam brachiis ipsumChristum cotidie amplectitur.

Alæ subbrachia sunt appellatæ eo quod in eis inmodum alarum motus brachiorum inchoat, quasquidam ascellas vocant, quod ex eis brachia cillen-tur, id est moventur. Unde et ascilla dicta ab eoquod cillantur, hoc est, moveantur omnia. Namcillere est movere. Ascella aliquando pro desidiaposita reperitur et otiositate. Unde est illud inProverbiis Salomonis: In desideriis est omnis otio-sus 51 . Et iterum: Abscondit piger manum suam

45Gen. XLIX46 Isai. IX47 Isa. LII48 Isai. LIII49Gen. VI50Luc. II51Prov. XXVI

sub ascella et laborat si ad os suum applicaveriteam 52 . Quia piger et desidiosus magis appetitdesidiam carnalem quam virtutum operationem,abscondit manum suam sub ascella, nec vult ope-rationem suam professionis suæ concordem facere,maxime cum scriptum sit: Corde creditur ad iusti-tiam, ore autem confessio fit ad salutem 53 . Undeet Sapientia alibi dicit: Qui operantur in me nonpeccabunt 54 . Hinc et ipsa Veritas ait: Non omnisqui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in reg-num cœlorum, sed qui facit voluntatem Patris meiqui in cœlis est, ipse intrabit in regnum cœlorum55 .

Manus dicta quod sit totius corporis munus. Ipsaenim cibum ori ministrat, ipsa operatur omniaatque dispensat. Per eam accipimus et damus.Abusive autem manus etiam ars vel artifex. Un-de et manus pretium dicimus. Manus aliquandopotestatem significat, ut est illud Psalmistæ quoad Dominum ait: In manibus tuis tempora mea56 . Et Iacob patriarcha ad Iudam filium suum:Manus, inquit, tua in cervicibus inimicorum tuo-rum 57 . Aliquando discretionem iudicii, ut estillud: Extendit manum suam in retribuendo illis58 . Manus hic virtutem iudicii significat quætunc ostenditur, quando illa discretionem bono-rum malorumque fecerit. Manus pro bona ope-ratione aliquando ponitur, ut in Psalmo: Manustuæ fecerunt me et plasmaverunt me 59 . Et alibi:Deum, inquit, exquisivi manibus meis 60 . Itemmanus virtus animæ sive opus bonum, ut in Psal-mo: Labores manuum tuarum manducabis 61 . Incontrariam vero partem manus accipiuntur, utest illud: Secundum operationem manuum suarumretribue illis 62 . Dextera vocatur a dando, ipsaenim pignus pacis datur. Ipsa fidei testis atquesalutis adhibetur; et hoc est illud apud Tulliumfidem publicam iussu senatus dedi, id est, dex-teram. Unde et Apostolus: Dextras, inquit, de-derunt mihi, et Barnabæ societatis 63 . Sinistraautem vocata quasi sine dextera, sive quod remfieri sinat. A sinendo enim sinistra est nuncupata.Per dexteram enim aliquando designatur Christusfilius Dei, propter effectivam potentiam, de quoscriptum est: Dextera Domini fecit virtutem, dex-tera Domini exaltavit me 64 . Aliquando æternabeatitudo, unde ipse Christus dicitur in dexteraDei sedere, hoc est, in æterna beatitudine regnare.

52 Ibid.53Rom. X54Eccle. XXIV55Matth. VII56Psal. XXX57Gen. XLIX58Psal. LIV59Psal. CXVIII60Psal. LXXVI61Psal. CXXVII62Prov. XII63Gal. II64Psal. CXXVII

Page 86: Rabano Mauro - De Universo

Aliquando electio sanctorum, unde dicuntur iustistare ad dexteram iudicis 65 , hoc est, æternabeatudine digni, et peccatores ad sinistram, hocest, in partem reprobam qui supplicio traditi sunt.Hic impletur quod alibi scriptum est: In dexteraDei ignea lex 66 , a sinistra autem eius reprobi. Insinistra ergo Domini reprobi positi erunt, qui etsinistra, hoc est, pæsentia, quamdiu vixerunt, ar-denti cupiditate amaverunt, nec æternorum, quæper dexteram significantur, desiderium habuerunt.Item dextera significat amorem æternæ vitæ et si-nistra delectationem laudis præsentis sæculi. Un-de dicitur: Te autem faciente eleemosynam nesciatsinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit elee-mosyna tua in absconso: et Pater tuus qui videtin absconso reddet tibi 67 . Quid est in abscon-dito, nisi in ipsa bona conscientia quæ humanusoculis demonstrari non potest, nec verbis aperiri?Rursum per dexteram significatur futura vita, etper sinistram præsens. Unde de Domino scriptumest: In dextera eius longitudo dierum, et in sinistraillius divitiæ et gloriæ 68 , quia hic sancti divitiasvirtutum colligunt, et in futuro contemplationemvultus Dei percipient. Nam et alibi invenitur dex-tera pro prosperitate posita, sive hominum favore,et sinistra pro adversiate huius vitæ, vel vitu-peratione, ut in Isaia: Hæc est via, ambulate inea, neque ad dexteram, neque ad sinistram 69 .Sicut dies aliquando prosperitatem significat, etnox adversitatem. Aliquando dextera bona operaexprimit quæ Domino placent, et sinistra malaquæ ei displicent. Dextera amicus sive uxor velfilii vel quilibet propinqui sicut quidam voluntintellegi, ut in Evangelio: Si dextera manus tuascandalizat te abscide eam et proice abs te 70 .

Palma est manus expansis digitis sicut contractispugnus. Pugnus autem a pugillo dictus sicut pal-ma ab expansis palmæ ramis. In palma amplitudoeloquentiæ aliquando signatur, sicut in pugno an-gustus tractatus argumentorum et conclusio silo-gismorum. Unde quidam sapientium de dialecticaet rethorica disputans ait: Dialectica et rethoricaest quod in manu homnis pugnus astrictus et pal-ma distensa. Illa brevi oratione argumenta conclu-dit. Ista facundiæ campos copioso sermone discu-rrit. Illa verba contrahit, ista distendit. Dialecticaquidem ad inveniendas res acutior. Rethorica adinventas dicenda facundior. Illa raros et studiososrequirit. Hæc frequenter procedit in turbas. Itempalma significat largitatem eleemosynæ et pugnusparcitatem. Unde scriptum est in Proberbiis Salo-monis de muliere prudenti: Palmas suas extenditad pauperem 71 . Et alibi scriptum est: Sit ma-

65Matth. XXV66Deut. XXXIII67Matth. VI68Prov. III69 Isa. XXX70Matth. V71Prov. XXXI

nus tua ad dandum porrecta, et ad colligendumcontracta 72 . Item de palmo et pugillo Prophe-ta dicit, Domini potentiam demonstrans: Cœlum,inquit, palmo metitur, et terram pugillo concludit73 . Item in passione Domini scriptum est: Tuncexspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceci-derunt. Alii autem palmas in faciem ei dederuntdicentes: ”Prophetiza nobis Christe, quis est quite percussit” 74 . Quod dictum est: exspueruntin faciem eius, significat eos qui eius præsentiægratiam respuunt. Item colaphis eum cædunt, quiei honores suos præferunt. Palmas in faciem eidant, qui perfidia cæcati eum non venisse affir-mant, tamquam pæsentiam eius exterminantes etrepellentes. Error hæreticorum de Christo tribusgeneribus terminatur, aut enim de divinitæ aut dehumanitæ aut de utroque falluntur.

Digiti nuncupati vel quia decem sunt, vel quiadecenter iuncti existunt. Nam habent in se etnumerum perfectum et ordinem decentesimum.Digiti autem pro distributione donorum SpiritusSanctus in Scripturis allegorice accipiuntur. Namscriptum est in Evangelio Domino dicente: Si indigito Dei eicio demonia 75 , hoc est, in virtuteSpiritus Sancti, profecto pervenit in vos regnumDei 76 . Et in Exodo legitur: Digito Domini le-gem fuisse conscriptam 77 , quem multi SpiritumSanctum accipere voluerunt. Et in Psalmo legitur:Quoniam videbo cœlos, opera digitorum tuorum78 . Merito istud de futuro gloriosa dicit Eccle-sia, quæ ante adventum Domini erat adhuc inpatriarchis et sanctis hominibus constituta. Aitenim: videbo cœlos, id est, libros evangelicos quicœli merito dicuntur quoniam continent DominumSalvatorem qui dixit: Cœlum mihi sedes est terraautem scabellum pedum meorum 79 . Ideo ergohic positam operationem digitorum æstimo, utlibros divinos cooperatione Sanctæ Trinitatis per-fectos evidenter ostenderet, sicut ex alibi legitur:Appendit tribus digitis molem terræ 80 . Quodsimili sacramento recipiendum est. Digitus enimdicitur divinæ operationis effectus, quod potestPatri et Filio et Spiritui Sancto, id est, uni Deoaptissime convenire. Item per digitos discretio siveexercitium boni operis exprimitur. Unde de illamuliere forte quam Salomon in fine Proverbiorumsuorum discribit ita legitur: Manum suam misitad fortia et digiti sui adprehenderunt fusum 81 .Manus ergo misit ad fortia, id est, studium suumad perfectam Christi caritatis opera, et digiti sui

72Eccle. VII73 Isa. XL74Matth. XXVI75Luc. XI76 Ibid.77Exod. XXXI78Psal. VIII79 Isa. LXVI80 Isa. XL81Prov. XXXI

Page 87: Rabano Mauro - De Universo

adprehenderunt fusum, cum discretionis æquitatetextrinam stolæ cœlestis per opera caritatis efficit.Ubi discretione summa opus est, ut pro æternamercede et non pro temporali laude bona agamus.

Ungulas ex Græco vocamus, illi enim onychemdicunt. Per ungulam quippe extremitas vel finiscuiuslibet rei demonstratur. Nam scriptum est inGenesi ubi Iacob benedixit Filio suo Dan dicens:Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mor-dens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro 82 .Quidam vero hanc prophetiam ad Antichristumtransferunt, arbitrantes eum de tribu Dan ventu-rum. In hoc loco equum accipi iudicant hunc mun-dum, qui per elationem suam in cursu labentiumtemporum spumat, et quia Antichristus extremamundi apprehendere nititur. Cerastes iste equi un-gulas mordere perhibetur. Ungulam quippe equimordere est extrema sæculi feriendo contingere utcadat ascensor eius retro.

Ascensor equi est quisquis extollitur in dignita-tibus mundi. Qui retro cadere dicitur, et non infaciem sicut Saulus cecidisse memoratur. In facieenim cadere est in hac vita suas unumquemqueculpas cognoscere easque pœnitendo deflere. Retrovero quod non videtur cadere est, ex hac vitarepente decedere, et ad quæ supplicia ducaturignorare. Item de equo in Iob scriptum est: Te-rram ungula fodit 83 . Solet in equi ungula laborisfortitudo cognosci. Quid ergo per ungulam, nisiin prædicatore sancto virtutum perfectio demons-tratur? Qui videlicet terram fodit ungula, dum decorde audientium exemplo suorum operum terre-nas cogitationes eicit.

Truncus media pars corporis a collo ad inguinem.De quo Vergilius. Caput collo vehitur. Truncussustinetur coxis et genibus cruribusque. Truncus,qui sine capite et manibus est, significat debi-litatem et inertiam cuiuslibet. Unde de Iudithscriptum est 84 , quod, cum caput abscideret Ho-lofernis, corpus eius truncum evolveret. Porro quiaHolofernis typum tenet diaboli, truncum corpuseius ostendit, id est, abscisa potestate eius, ipsuminimicum ex omni parte infirmum et debilem esse,ut eo facilius bellatores Christi confidant, iudicemnequissimum se vincere posse, quo eum pleniterediscunt fragilem et superabilem fore.

Pectus vocatum quod sit pexum inter eminentesmamillarum partes. Unde et pectinem dici quodpexos capillos faciat. Pectus autem significat trac-tatum internum et sapientiæ rationem. Unde etIoannis legitur super pectus recubuisse Salvatoris85 , ex quo doctrinam sapientiæ hausit cœlestis.In contrariam vero partem pectus trahit significa-

82Gen. XLIX83 Iob XXXIX84 Iudith XIII85 Ioann. XIII

tionem quando significat doli ac malitiæ callidi-tatem. Unde dicitur Serpenti: Super pectus tuumgradieris et terram comedes cunctis diebus 86 .Super pectus quippe graditur serpens, quia omnesgressus diaboli nequitiæ sunt et fraudes. Nam inpectore calliditatem et versutias cogitationum eiusindicat, quibus ad eos, quos vult decipere, serpit.Terram autem comedit, cum errore peccantiumpascitur ac delectatur eosque seducens ad inter-itum rapit.

Mammillæ vocatæ quia rotundæ sunt, quasi malæper diminutionem scilicet. Ubera dicta quia lacteuberta, vel quia humore humida, scilicet lactis inmorem uvarum plena. In mammillis vero atqueuberibus doctores sancti mystice exprimuntur, quilacte doctrinæ sacræ nutriunt fideles, sive duospopulos venientes ex circumcisione et gentilitate.Unde in Cantico canticorum Sponsus ad Sponsamdicit: Duo ubera tua sicut duo hinnuli gemellæcapreæ 87 . Duo ubera ut diximus doctores suntutriusque testamenti, vel duo populi ex circumci-sione venientes et gentilitate, qui per humilitatemquidem parvos se intellegunt et peccatores sed ca-ritate currentes omnia obstacula mundi transeunt.Ubera sensus cordis ut in Isaia: Accingite lumbosvestros super ubera 88 , hoc est, continentiam ha-bete contra sensus carnales.

Cutis est, quæ in corpore prima est, appellataquod ipsa corpora superposita incisionem primapatiatur. Cutis enim Græce incisio dicitur. Idemest et pellis quod externas iniurias corporis te-gendo pellat, pluviasque et ventos solisque ardo-res perferat. Pellis enim mox detracta a corporeiam corium dicitur. In cute enim vel pelle quoanimal forinsecus circumdatur, mystice vel cor-pus humanum demonstrat, quo naturam animæintra se vigentem tegit, vel sanctam Ecclesiamsignificat quam Christus qui est via veritas etvita 89 , vivificat et regit, quæ afflictionibus forisatteritur, et intus virtutibus roboratur. Unde etin Iob scriptum est: Cutis mea aruit et contractaest 90 . Et iterum: Rugæ, inquit, meæ testimo-nium dicunt contra me 91 . Et rursum: Pelli meæconsumptis carnibus adhæsit os meum 92 . Quiaigitur Christus et Ecclesia una persona est: quidper os nisi ipse Dominus? quid per carnem nisidiscipuli designantur, qui passionis eius tempo-re infirma sapuerunt? quid vero per pellem quæexterior carne manet in corpore, nisi illæ sanctæfeminæ figurantur quæ ad preparanda subsidiaDomino servierunt. Ait ergo Pelli meæ consumptiscarnibus adhæsit os meum, hoc est, hi qui meæ

86Gen. III87Cant. IV88 Isa. XXXII89 Ioann. XIV90 Iob VII91 Iob XVI92 Iob XIX

Page 88: Rabano Mauro - De Universo

fortitudine propinquius adhærere debuerunt, pas-sionis meæ tempore timore consumpti sunt. Et easquas ad exteriora ministeria posui in passione meainhærere mihi fideliter inveni. Unde sequitur: Etderelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos93 . Quid per labia, nisi locutio? quid per dentes,nisi Apostoli designantur? Qui adhuc statim postpassionem confabulari de Domino noverant, sedprædicare iam eum aut mordere infidelium vitiaformidabant.

Arvina est pinguedo cuti adhærens. Pulpa est carosine pinguedine dicta quod palpitet, resilit enimsæpe. Hanc plerique et viscum vocant proptereaquod glutinosa sit. Arvina aliquando pinguedinemdilectionis significat. Ut est illud in Levitico ubiadeps et arvina in hostiis pacificis iubentur Deoofferri. Item arvina abundantiam terrenarum re-rum significat. Ut est illud in Iob ubi de superbohomine scribitur: Cucurrit adversum Deum erectocollo et pingui cervice armatus est 94 . ContraDeum erecto collo curere est, ea, quæ Creatoridisplicent, cum audacia perpetrare. Iniquus enimin pingui cervice contra Deum armatur: quia rebustemporalibus tumens contra præcepta Veritatis,quasi de magnitudine carnis, erigitur. De quo ad-ditur: Operuit faciem eius crassitudo 95 . Faciemeius crassitudo operuit quia desiderata terrena-rum rerum abundantia oculos mentis premit. Etdelateribus, inquit, eius arvina dependit 96 , hocest, quisquis potenti et iniquo adhæret, ipse quo-que de eius potentia, velut ex pinguedine rerum,tumet. Item pinguedo gratiam divinam significat,ut est illud in Psalmo: Sicut adipe et pinguedinerepleatur anima mea 97 . Item in malam partemadeps ponitur cum crassitudinem malitiæ signifi-cat, iuxta illud Psalmistæ: Adipem, inquit, suumconcluserunt 98 .

Membra sunt partes corporis. Artus, quibus colli-guntur membra, ab arctando dicti, quorum dimi-nutiva sunt articuli. Nam artus dicimus membramaiora, ut brachia; articulos minora membra utdigiti. Membra quando in bonam partem acci-piuntur sanctos et electos Dei, qui membra suntcorporis Christi, significant: quia ille est caput,Ecclesia vero corpus ipsius et membra de mem-bro. Quod longa ratione disputans Apostolus itaostendit, in quibus alia sunt gloriosa et fortiora,alia ignobiliora et infirmiora membra: quod facitdifferentia virtutum, et discendi vel docendi stu-dium. Nam oculi in corpore Christi possunt dici,qui meditantur in lege Domini die ac nocte. Auresqui diligenter audiunt verbum Dei et obœdiuntmandatus eius; os et lingua prædicatores sancti.

93 Iob XIX94 Iob XV95 Ibid.96 Ibid.97Psal. LXII98Psal. XVI

Manus qui bene operantur vel eleemosynas tri-buunt. Pedes qui viam mandatorum Dei inceduntet cætera huiusmodi quod longum est enumerari.

Aliam vero significationem habent membra, quan-do ad diaboli partem sensum trahunt, quia si-cut omnes sancti ad Christi corpus pertinent, itaomnes iniqui ad corpus Antichristi. Unde scrip-tum est in Iob de leviathan: Membra carniumeius cohærentia sibi 99 . Carnes istius sunt omnesreprobi qui ad intellectum spiritalis patriæ perdesiderium non assurgunt. Membra autem suntcarnium hi, qui eisdem perverse agentibus et se-se ad iniquitatem præcedentibus coniunguntur.Sed aliud est membrum corporis aliud membrummembri. Sicut autem pernitiosum est, si unitasdesit membris bonis, ita pernitiosum est, si nondesit malis: dum in duas partes Rubri Maris undadividitur, ut ab electo populo ad terram repromis-sionis tenditur.

Nervi Græca derivatione appellati, quos illi neuravocant. Alii Latine vocatos nervos putant eo quodartuum coniunctiones invicem his inhæreant. Ma-ximam autem virium substantiam nervos facerecertissimum est. Nam quanto fuerint densiorestanto propensius augescere firmitatem. In nerviscomplexio virtutum designatur, quia sicut artuset ossa nervis conpinguntur, ita virtutes et bo-na opera amoris glutino copulantur. Unde in Iobscriptum est: Ossibus et nervis compegisti me,vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatiotua custodivit spiritum meum 1 . Humanum quip-pe animum visitatio superna custodit, cum huncvirtutibus ditatum vel flagello percutere vel con-pingere amore non desinit. Item in aliam partemverborum significatio trahitur, cum in eodem librode Behemoht scriptum sit: Nervi testiculorum eiusperplexi sunt, ossa eius velut fistula æris 2 . Tot er-go iste Behemoht testes habet quot iniquitatis suæadiutores possidet. Qui idcirco perplexi sunt, quiavidelicet prædicatorum illius argumenta dolosisassertionibus innodantur. Ut recta esse simulentquæ perversa persuadent. Ossa, inquit, eius ve-lut fistula æris. Quid aliud ossa Antichristi quamquoslibet in eius corpore valentiores accipimus? Inquorum corde iniquitas dum vehementer indura-vit, per eos tota eius corporis compago subsistit.Recte autem ossa eius æris fistulæ comparantur,quia nimirum more metalli insensibilis sonum be-ne loquendi habent, sed sensum bene vivendi nonhabent.

Compago capita sunt ossium dicta eo quod ibicompacta nervis vel glutino quodam adhæreant.Ossa sunt corporis solidamenta. In his enim om-nis positio roburque subsistit. Ossa quoque perallegoriam fortitudinem mentis debemus adverte-

99 Iob XLI1 Iob X2 Iob XL

Page 89: Rabano Mauro - De Universo

re. Quæ cum deficit, vigor eius elabitur: sicut etossibus quassatis corpus minime continetur. Undepropheta in Psalmo ait: Sana me, Domine, quo-niam conturbata sunt omnia ossa mea 3 . Et alibi:Omnia, inquit, ossa mea dicent: Domine quis si-milis tibi? 4 Ossa nec sensum nec vocem haberemanifestum est, sed sicut frequenter diximus for-titudo animi et constantia mentis debent intellegi.Quae merito ossibus comparantur, quia sicut illacorpus continent, ita et hæc sanctas corroboratvoluntates. Dicant ergo hoc sacramentum ossa,non caro, id est, firmitas, non remissio: quia ta-lem hymnum non potest, nisi sola mentis dicerefortitudo. Quis negatiuum est, quia nemo potestesse similis, cum sit Sancta Trinitas singularis.Multum quippe est creatura a Creatore dissimi-lis, illa denique servit, ista dominatur. Et iterumpœnitens dicit: Ossa mea sicut in frixorio confrixasunt 5 . Sicut opinione prospera bene meritorumossa, id est, animi fortitudo pinguescit, quandoeorum conscientia felici recordatione lætatur, si-cut dicit Salomon: Fama bona impinguat ossa6 , ita recordatione contraria peccatorum virtustamquam frixa contrahitur, dum ob locutiones ho-minum et conscientiæ suæ iudicia graviter expa-vescit, sive hic frigitur peccator quoniam futurosignes incendiaque formidat. Nam qui se pavescitarsurum ipsius incendii terrore iam frigetur, itemossa virtutes significant sanctorum, ut in Psalmo:Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex hisnon conteretur 7 .

Medullæ appellatæ quod madefaciant ossa. Irri-gant enim et confortant. Medulla significat inter-nam cogitationem mentis. Unde est illud Psalmis-tæ: Holocausta medullata offeram tibi 8 . Holo-causta medullata sunt sacrificia, quæ puro atqueintimo corde divinis conspectibus damus. Namquando invicem holocausti contritionem cordis of-ferimus, oportet ut intus habeat purissimam fi-dem, intus habeat operas fideles quæ ad vicemmedullæ oblationem purissimam reddant, ne sitaridum atque vacuum quod divinis conspectibusimmolamus.

Vertibula sunt summæ ossium partes nodis gros-sioribus conglobate. Ita dictæ eo quod ad infle-xionem membrorum illa vertantur. Cartilaginesossa mollia et sine medulla quod genus auriculæet narium discrimen et costarum extremitates ha-bent sive opercula ossuum quæ moventur et dictæcartilagines, quod leni attritu carent dolore dumplectuntur. Cartilago aliquando significat simula-tionem virtutum. Unde scriptum est in Iob de

3 Psal. VI4 Psal. XXXIV5 Psal. XLI6 Prov. XV7 Psal. XXXIII8 Psal. LXV

leviathan: Cartilago eius quasi lamminæ ferreæ 9 .Cartilago namque ossis quidem speciem habet, sedossis fortitudinem non habet. Quid est ergo, quodcartilago eius lamminis ferreis comparatur, nisiquia hi qui in illo debiliores sunt ad perpetrandamala nequiores existunt? Ergo cartilago eius ferrosimilis dicitur, quia hi qui in eius corpore ad os-tensionem virtutum non sufficiunt, contra necemfidelium acrius accenduntur.

Costas appellari quidem putant, quod ab ipsisinteriora custodiantur et tota mollities ventris va-llata salvetur. Latus, quia iacentibus nobis latet,est enim leva pars corporis. Dextro autem laterihabilior motus est, lævo fortior, et oneri ferendoaccommodatior. Unde et læva nuncupata quodaptior sit ad levandum aliquid et portandum, ipsaenim gestat clypeum, ensem faretram, et reliquaonera, ut expedita sit dextra ad agendum. Etnotandum quod lateris nomen synonymum est, etad plura significanda habile. Dicitur enim latushominis, et latus pecudis, latus ædificii, et latusdimensionis terræ, quæ omnia locis suis propriasignificatione interpretari debent. Tamen hominislatus, quod cum costis intestina protegit, signifi-care potest occultationes internorum consiliorum.Unde est illud quod Conditor noster dormientiAdæ de latere sumpta una costa condidit mulie-rem 10 , cum mystice præfigurabat Ecclesiam delatere Christi in cruce per mortem sopiti sacra-menta salutis esse, exitura videlicet sanguinem etaquam de quibus sponsa illi conderetur Ecclesia.Tropologice vero sciendum est, quia nequaquamculmen contemplationis attingimus, si non ab ex-terioris curæ oppressione cessamus, nequaquamnosmetipsos intuemur, ut sciamus aliud in nobisesse rationale quod regit, aliud animale quod regi-tur: nisi ad secretum silentii recurrentes ab omniexterius perturbatione sopiamur, quod silentiumnostrum bene Adam dormiens figuravit, de cuiusmox latere mulier processit. Quia quisquis adinteriora intellegenda rapitur, a rebus visibilibusmentis oculos claudit. Et tunc in se ipso vel quæpræesse viriliter debeant vel quæ subesse possint,infirma distinguit, ut aliud in ipso sit quod regerevaleat tamquam vir, aliud tamquam femina quodregatur.

Dorsum est a cervice usque ad renes. Dictus au-tem dorsus quod sit superficies durior corpore inmodum saxi fortis et ad portandum et ad per-petiendum. Terga quia in ea supini iacemus interra, quod solis homo potest. Nam bruta animaliatantum, aut in ventre aut in latere iacent. Unde inanimalibus terga abusive dicuntur scapulæ. Dor-sum quidem atque tergum quæ sunt posteriorespartes corporis aut fugam significant, ut est illudPsalmistæ quo ait: Et inimicorum meorum dedis-

9 Iob XLI10Gen. II

Page 90: Rabano Mauro - De Universo

ti mihi dorsum 11 . Et alibi scriptum est: Tergaverterunt 12 , quod etiam significare potest aver-sionem pravorum a cultu divino et despectionemveræ religionis, sicut in Ezechielis visione scriptumest 13 quod viri stantes contra templum dorsaversa haberent et facie respicerent ad solis ortum.Item in dorso vel tergo significantur corporei do-lores quos de illatis verberibus sancti viri susti-nebunt. Unde propheta dicit in Psalmo: Posuistitribulationes in dorso nostro 14 . Videlicet verberaquæ et Paulus pertulit et reliqua fidelium turbasustinuit, ad hoc verberibus humiliati ut diabo-licam superbiam cum mundi ipsius delectationerespuerent. Rursum tergum oblivionem præteri-torum significat. Unde petimus Deum in orationeut peccata nostra præterita post tergum mittat,hoc est perpetuæ oblivioni tradat. Nam quod dor-sum et terga despectionem Dei significent ostenditIsaias dicens ad Israeliticam plebem: Et eruntoculi tui videntes præceptorem tuum et aures tuæaudient vocem post tergum monentis 15 . Quasiin faciem homo monitus est, quando ad iustitiamconditus præcepta rectitudinis accepit. Sed cumeadem præcepta contempsit, quasi Conditori suodorsum mentis in faciem dedit. Sed ecce adhucpost tergum sequitur et monet, quia iam et a nobiscontemptus est, et tamen nos adhuc vocare noncessat. Quasi dorsum ei in faciem dedimus, cuiusverba dispicimus, cuius præcepta calcamus, sedstans post tergum nos aversos revocat, qui et videtquod despicitur et tamen per præcepta clamat,per patientiam expectat.

Interscapulum spatium dicitur quod inter scapu-las est, unde et nominatur. In scapulis enim possu-mus intelligere iuxta allegoriam oneris sarcinam,ut est illud quod Abraham tollens panem et utremaquæ apposuit super scapulas Agar 16 , vel ope-rationes diversas iuxta illud quod in Psalmo deDeo scriptum est: Scapulis suis obumbrabit tibi17 . Scapulæ Domini sunt operationes mirabilium,per quas, velut quibusdam humeris, virtus di-vina monstratur. Unde cum Deo scapulæ, oculibrachiumve dicitur, cavendum summopere est, nequid in eo mens corporeum suspicetur. In anthro-pomorphitarum namque hæresim cadere est eum,qui in circumscriptæ implet, et circumplecti om-nia intra corporalia liniamenta concludere. Sedomnipotens Deus ad sua nos trahens, usque adnostra se humiliat, atque ut alta insinuaret humili-bus condescendit, quatenus parvulis animus rebuscognitis enutritus ad inquirenda exsurgat incogni-ta atque ad eum qui longe super ipsum est, quæ-

11Psal. XVII12 Ier. XLIX13Ezech. VIII14Psal. LXV15 Isa. XXX16Gen. XXI17Psal. XC

dam iuxta se audiens, quasi quibusdam ad illumpassibus moveatur. Unde fit ut per Scripturamsuam aliquando a corporibus hominum, aliquandoa mentibus, aliquando vero ab avibus, aliquandoetiam ab insensatis rebus quasdam longe dissi-miles in se similitudines trahat. Plerumque enima corporibus hominum in se similitudinem trahitsicut de eo speranti homini per Prophetam dicitur:In scapulis suis obumbrabit tibi 18 , cum constatquod in natura sua nec oculum Deus nec scapu-las habeat, nec cætera lineamenta membrorum.Sed quia nos per oculum cernimus, in scapulisvero onera sustinemus, Deus quod omnia videatoculum habere perhibetur, quod vero nos toleratatque eo ipso quo tolerat servat, obumbrare nos inscapulis dicitur. Ait enim: in scapulis suis obum-brabit tibi, ac si diceret peccatori homini et postpeccatum veniam deprecanti: ea pietate te Do-minus proteget qua pietate toleravit. Obumbratenim in scapulis suis quia dum portat defendit.

Spina est iunctura dorsi dicta, eo quod habeatradiolos acutos cuius iuncturæ spondilia appellan-tur, propter partem cerebri quæ fertur, per hoslongo tractu ad cæteras corporis partes. Sacraspina est ima perpetuæ spinæ, quam Græci ironostoun vocant, quoniam primum infante conceptonascitur, ideoque et ostia id primum a gentilibusdiis suis dabatur unde et sacra spina dicitur. Spinaenim aliquando pro fortitudine corporis aliquandopro elatione mentis atque omnibus peccatis po-nitur. Unde scriptum est in Psalmo: Conuersussum in ærumna mea dum confringitur mihi spi-na 19 . Spina est enim quæ totum corpus erigitatque continet. Hæc pro superbia merito positaest, quæ confracta non deicit ad interitum, sederigit potius ad salutem. Dum enim fortitudo etprosperitas corporis confringitur, necesse est utad cordis humilitatem mentis intima revocentur.Bene hoc loco per spinam omne peccatum eviden-ter exprimitur, quia dum trahit ad delectationem,quasi pungendo lacerat mentem. Hinc ergo iusti etpœnitentis voce dicitur:Conuersus sum in ærum-na mea dum confringitur mihi spina. Quia scilicetmens ad lamentum vertitur ut peccati punctiopœnitendo frangatur.

Renes ait Varro dictas quod rivi ab his obscenihumoris nascantur. Nam venæ et medullæ tenuemliquoram desudant in renibus quod liquor rursumin renibus calore venerio resolutus decurrit. Renesaliquando pro constantia mentis ponuntur quiasicut isti corpus continent ita animi stabilitatemet illa custodit. Unde Propheta ait: Renes meiresoluti sunt 20 . Renes ergo suos dixit esse solu-tos, quia mundanarum rerum felicitatem incautavoluntate quæsierat. Item renes interiora cordis

18 Ibid.19Psal. XXXI20Psal. LXXII

Page 91: Rabano Mauro - De Universo

sunt ut in Propheta: Ego Dominus scrutans reneset corda 21 . Rursum renes delectationem carnisob fluxas cogitationes aliquando significant. UndePsalmista petit dicens: Ure renes meos et cormeum 22 . Si enim voluptatem libidinis in renibusesse nesciret, eos uri minime petisset, hoc est, utdelectationes et cogitationes humanæ verbi Domi-ni calore purgarentur. Hinc bene in Exodo reneshabere accinctos Israelitis præcipitur in paschaliedulio 23 , quoniam qui pascha comedit, habererenes accinctos debet, ut qui sollemnitatem re-surrectionis atque incorruptionis agit, corruptioniiam per vitia nulli subiaceat, voluptates edomet,carnem a luxuria restringat. Lumbi ob libidinislasciviam dicti, quia in viris causa corporeæ vo-luptatis in ipsis est sicut in umbilico feminis,unde et ad Iob in exordio sermonis dictum est:Accinge sicut vir lumbos tuos 24 ; ut in his es-set resistendi præparatio in quibus libidinis estusitata dominandi occasio. Umbilicus est, mediuslocus corporis dictus quod sit umbus illiorum.Unde et umbo appellatur locus in medio clypei,a quo pendet. Ex eo enim infans in utero pen-det, ex eo etiam et nutritur. In lumbis aliquandofortitudo animi exprimitur, iuxta illud Apostoli:Accingite lumbos mentis vestræ 25 , et aliquandolibido carnis ut supra dictum est. Unde ad Iobde Behemoht Dominus ait: Fortitudo eius in lum-bis eius et virtus eius in umbilico ventris ipsius26 . Seminaria coitus viris in lumbis esse. Inesseautem feminis in umbilico perhibetur ut supraostendimus. Hinc est enim quod veritas discipulisdicit: Sint lumbi vestri præcincti 27 . Hinc Pe-trus cum luxuriam a corde restringeret admonebatdicens: Succincti lumbos mentis vestræ 28 . HincPaulus cum per Abrahæ sacrificium Melchisedechtempore Levi sacerdotium diceret decimatum ubitunc in Abrahæ corpore Levi lateret, ostendes, ait:Adhuc enim in lumbis patris erat 29 . Quia veroseminarium luxuriæ feminis in umbilico contine-tur, Propheta attestatur qui sub feminæ specieprostitutæ Iudeæ petulantiam increpans ait: Indie ortus tui non est præcisus umbilicus tuus 30 .

Illium Græco sermone appellatum quod ibi nosobvolvamus. Græce enim eiluein obvolvere dici-tur. Testiculi enim virilis sexus robur significantvirtutis. Unde legitur in Levitico: Omne animalquod vel contritis vel tonsis vel sectis ablatisquetesticulis est, non offeretis Domino 31 . Contritis

21 Ier. XVII22Psal. XXV23Exod. XII24 Iob XXXVIII25Eph. VI26 Iob XL27Luc. XII28 I Petr. I29Heb. VII30Ezech. XVI31Lev. XXII

testiculis est qui paulatim crescente malitia con-teret suam in virtutibus prolem, et signa per quævir possit agnosci qui et recte reprobatur. Quiasibimetipsi in talibus nocuit. Tonsis testiculis estqui illatis sibi temptationibus tribulationibusquecessit, animæque suæ fortitudinem prodidit. Nonenim oportet hoc perpeti nec omnino cedere immi-nenti hosti atque affligenti. Sectis ablatisque testi-culis est qui, una actione prava, animisque impiisexsecante, sicut cultro, et auferente, quemadmo-dum nimis effera, et direptrix manus semetipsumabscidens et auferens a coniunctione Dei quæ estin virtutibus.

Venter et alvus et uterus inter se differunt. Venterest, qui acceptos cibos digerit, et apparet extrin-secus pertinetque a pectore ad inguinem. Et dic-tus venter quod per totum corpus vitæ alimentatransmittat. Alvus est qui cibum recipit et pur-gare solet. Salustius: simulans sibi alvum purgari.Et vocatus est alvus quod abluatur, id est, pur-getur. Ex ipso enim sordes stercorum defluunt.Uterum solæ mulieres habent in quo concipiuntad similitudinem caliculi. Tamen auctores uterumpro utroque libet sexus ventre plerumque ponunt,nec poetæ tantummodo sed et cæteri. Vocatusautem uterus quod duplex sit, et ab utraque induas se dividat partes quæ in diversum diffusæ acreplexæ circumplicantur in modum cornu arietis:vel quod interius impleatur fetu. Hinc et uter,quod aliquid intrinsecus habuerit, membra et vis-cera. Venter iuxta allegoriam significat capacita-tem rationis sive animæ affectum. Unde est illudin Habacuc propheta: Venter, inquit, meus turba-tus est intra me 32 . Et Ieremias: Ventrem meumdoleo, et sensus cordis mei turbatus est. RursumPsalmista ait: Conturbatus est intra oculus meusanima mea et venter meus 33 . Litteram siquidemposuit inimicorum indignationem. Oculus autemintellectum significat, quem semper conturbamusatque confundamus quando imminentia periculaformidamus. Venter vero noster alvus est in quoedulia deglutita recondimus, qui apte memoriæcomparatur, quia sicut ille transmissas escas re-cipit, sic et memoriæ sinus notitias rerum compe-tenter assumit. Conturbatum ergo dicit ventrem,id est memoriam suam, ubi habebat reposita quæilli Dominus de sua clarificatione promiserat. Sedcum videret caro imminere sibi pericula conse-quens fuit eam trepidatione turbari. Uterus autemaliquando significat archanum naturæ, aliquandosecretum consilii. Unde Pater in Psalmo ad Filiumait: Ex utero ante luciferum genui te 34 , id est, exarchano subtantiæ meæ, ex ipsa scilicet deitate,totum ex toto, omnipotentem de omnipotente,lumen ex lumine, summum ex summo, quod nullainvestigatio nullus sensus possit attingere. Nam

32Hab. III33Psal. XXX34Psal. CIX

Page 92: Rabano Mauro - De Universo

quemadmodum valet comprehendi de quo scrip-tum est: Generationem autem eius quis enarrabit?35 . Mira brevitas et sufficiens pro nostra infir-matite mensura, quia nec plus possumus capereet hoc abunde sufficit utique credidisse. Rursumin Iob scriptum est: De cuius utero egressa estglacies 36 . Quid est ergo, quod Dominus priusquidem Patrem se pluviæ insinuat, postmodumvero de suo egredi utero glaciem narrat, se quegelu gignere de cœlo pronuntiat? nisi quod miromodo nostri pectoris terram ad suscipienda verbisemina prius per occultæ gratiæ pluviam infundit,et postmodum ne in conceptis virtutibus immo-deratius profluat, disciplina intimæ dispensationispremit.

Viscera non tantum intestina dicimus sed quid-quid sub corio est, a visco, quod est inter cutemet carnem. Item viscera vitalia, id est, circumfusacordis loca quasi viscera, eo quod ibi vita, id estanima, continetur. Item viscera capita nervorumex sanguine et nervis copulata. Viscera mysticesignificant affectum pietatis et misericordiæ. Undescriptum est in Evangelio: Per viscera misericor-diæ Dei nostri in quibus visitavit nos oriens exalto 37 . Et in Apostolo: Si qua, inquit, visceramiserationis 38 . Et in alteram partem viscerasignificationem trahunt, ut est illud in ActibusApostolorum de Iuda: Et diffusa sunt viscera eius39 , hoc est malitiæ tractatus sunt patefacti.

Cor a Græca appellatione derivatur, quod illi car-dian dicunt, sive a cura. In eo enim omnis solli-citudo et scientiæ causa manet qui ideo pulmo-ni vicinus est, ut cum ira accenditur pulmonishumore temperetur. Huius duæ arteriæ sunt, equibus sinistra plus sanguinem habet, dextra plusspiritum. Unde et in dextro brachio pulsum ins-picimus. Cor enim multis speciebus significandisconvenienter aptatur. Nam aliquando pro animaponitur, aliquando pro intellegentia, aliquandopro consilio, et verbo occulto, aliquando pro di-ligentia. Nam pro anima cor ponitur ut est illudSalomonis: Omni custodia serva cor tuum quia exipso vita procedit 40 . Item cor pro intellegentiaponitur, ut est illud Psalmistae: Cor meum et caromea exultaverunt, in Deum vivum 41 . Quamvisutraque videantur pertinere ad carnem, cor ta-men ad intellegentiam referri posse non dubiumest. Nam cuius sapientiam præferre volumus, eiuscor sine dubitatione laudamus. Consilium vero incordis nomine exprimitur, quod actus prævenit,Testante Salvatore in Evangelio: Ex corde exeuntcogitationes malæ, adulteria, homicida et cætera

35 Isa. LIII36 Iob XXXVIII37Luc. I38Phil. II39Act. I40Prov. IV41Psal. LXXXIII

42 . De quo Psalmista ait: Labia dolosa in cordeet corde locuti sunt mala 43 . Nam quod dicit incorde et corde: quoties volumus dolosos exprimereduplicia eorum corda declaramus. Sicut Jacobusdicit: Vir duplex animo inconstans est in omnibusviis suis 44 . Quando autem simplices cupimusindicare, unum cor in eis esse testamur, sicut inActibus Apostolorum legitur: Multitudinis autemcredentium erat cor unum et anima una 45 . Sicet bilingues dicimus qui in una sententia minimeperseverant. Pro diligentia vero et devotione illudest positum: In toto corde meo exquisivi te 46 . Hocquoque munus est Dominum quod toto corde, hocest, plena devotione, asserit se Deum exquisisse.Non enim quæreret nisi inquisitus fuisset.

In alteram vero significationem nuncupatio cordisponitur, cum mortem vel infernum vel sepulchrumsignificat, unde est illa sententia Salvatoris qua adIudæos ait: Sicut fuit Ionas in ventre cœti tribusdiebus et tribus noctibus sic erit filius hominisin corde terræ tribus diebus et tribus noctibus47 . Piscis autem qui Ionam devoravit in pelagosignificat mortem quam Christus perpessus estin mundo. In ventre ergo cœti Ionas erat tribusdiebus et tribus noctibus, et Salvator noster inmorte et in sepulchro fuit tribus diebus et tri-bus noctibus, tuncque completum est illud quodlegitur in Osee: Ero mors tua mors, ero morsustuus o inferne 48 . Et sicut Ionas in ventre pis-cis non permansit sed eiectus est in aridam, itaSalvatoris nostri anima non relicta est in infernoneque caro eius vidit corruptionem sed resurrexitin gloria. Item de leviathan Dominus ad Iob ait:Cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasimalleatoris incus 49 . Cor enim antiqui hostis utlapis indurabitur. Quia nulla umquam conversio-nis pœnitentia mollietur, qui solis ictibus æternæultionis aptabitur. Leviathan ergo ut malleatorisincus stringitur qui inferni vinculis coartabitur, utæterni supplicii continua percusione tundatur.

Praecordia sunt loca cordi vicina quibus sensuspercipitur, et dicta præcordia eo quod ibi sit prin-cipium cordis et cogitationis. In præcordiarumnomine rationabilis tractatus animæ possunt acci-pi, ut est illud Isaiæ quo ad Dominum ait: Animamea desideravit te in nocte sed et spiritu meo inpræcordiis meis 50 .

Pulsus vocatus quod palpitet cuius indicio aut in-firmitatem intellegimus aut salutem. Huius duplexest motus: simplex, qui ex uno saltu constat; com-

42Matth. XV43Psal. XI44 Iac. I45Act. IV46Psal. CXVIII47Matth. XII48Osee. XIII49 Iob XLI50 Isa. XXVI

Page 93: Rabano Mauro - De Universo

positus, qui ex pluribus motibus inordinatus etinæqualis existit. Qui motus certa habent spatia.Dactilium percussum, quam diu sine vitio sunt.Si quando citatiores sunt, ut dorcadacizontes, autleniores ut mirmicizontes morte signa sunt.

Venæ dictæ eo quod viæ sint natantis sanguinisatque rivi per corpus omne divisi, quibus uni-versa membra irrigantur. Dicitur et vena aqua,unde fons ebullit. Quod etiam significare potestprocessum gratiæ spiritalis atque doctrinæ. Undescriptum est in Sapientiæ libro: Sit vena tua bene-dicta 51 , et alibi: Vena viventium aquarum, hocest sapientiæ, dulcis haustus et potus salubris.

Sanguis ex Græca æthimologia nomen duxit, quodvegetur et sustineatur et vivat. Sanguis autem est,dum in corpore est, effusus vero cruor dicitur.Nam cruor vocatus ab eo quod effusus decurritvel ab eo quod currendo corruat. Alii cruoreminterpretantur sanguinem corruptum qui emitti-tur. Alii aiunt vocatum sanguinem quod suavis sit.Sanguis autem integer non est, nisi in iuvenibus.Nam dicunt physici minui sanguinem per ætatem.Unde et in senibus tremor est. Proprie autemsanguis animæ possessio est. Inde genas laceraremulieres in luctu solent. Unde et purpureæ ves-tes et flores purpurei mortuis præbuntur. Sanguisaliquando sacramentum Dominicæ passionis sig-nificat, ut est illud Salvatoris in Evangelio: Caromea vere est cibus et sanguis meus vere est potus52 . Nam et in lege præceptum est 53 populoIsraelitico ut de sanguine agni paschalis ponerentsuper utrumque postem et insuper liminaribusdomorum in quibus pascha edebant, quatenusexterminatoris excidium possent evadere. Sic etsanguis Christi mundat conscientiam nostram aboperibus mortuis ad serviendum Deo viventi, etliberat nos de potestate inimici, et a persecutionehostis antiqui. Item in aliam partem sanguinissignificatio ducitur, cum aut operationem carna-lem aut corruptionem mortalis naturæ significat.Unde Propheta precatur Dominum dicens: Liberame de sanguinibus Deus, Deus salutis meæ 54 ,et item: Virum, inquit, sanguinum et dolosumabominabitur Dominus 55 . Vir quidem sanguinumest qui humano cruore polluitur, necnon et illequi decipit vivum. Et Apostolus: Caro et sanguisregnum Dei non possidebunt neque corruptio in-corruptelam possidebit 56 .

Pulmo et Græco trahit vocabulum. Græci enimpulmonem pneumon vocant, eo quod cordis fla-bellum sit in quo pneumo, id est, spiritus, inest,pro quo agitantur et moventur. Unde et pulmones

51Prov. V52 Ioann. VI53Exod. XII54Psal. L55Psal. V56 I Cor. XV

vocati sunt. Nam Græce pneuma spiritus dicitur,qui flando et exagitando aerem emittit et recipit, aquo moventur pulmones et palpitant et aperiendose ut flatum capiant, stringendo ut eiciant. Estenim organum corporis.

Iecur nomen habet eo quod ignis ibi habeat se-dem, qui in cerebrum subvolat: inde ad oculos,cæterosque sensus et membra diffunditur et ca-lore suo ad se succum ex cibo tractum vertit insanguinem quem ad usum pascendo nutriendoquesingulis membris præbet. In iecore autem consistitvoluptas et concupiscentia iuxta eos qui de phy-sicis disputant. In iecore autem, id est, in epatedelectationem, sive concupiscentiam significatampossumus intellegere. Unde est illud quod in legepræceptum est 57 : cum ventre et renibus et adipepartem iecoris Deo offerri. Quia concupiscentiamnostram magis ad Dei quam ad mundi debemusconvertere voluptatem. Legitur enim in libro To-biæ quod angelus præceperit Tobiæ piscem cap-tum exenterare et cor eius et fel et iecor sibiin cassidile reponere, iecurque postea ex præcep-to angeli super carbones vivos ponere, quatenusprævaleret dæmonem effugare. In iecore enim,cuius ardore accepti cibi in stomacho excoquun-tur, docemur, ut maturitate consilii studeamusfluxas carnis cogitationes ad purum excoquere etin secessum mittere ne forte diabolo in cubilibuscordium nostrorum consentiamus ullo modo lo-cum habere: sed magis robore fidei et sacrarumorationum festinemus eum foras expellere. Fibræiecoris sunt extremitates sicut extremæ partes fo-liorum in tibiis sive quasi linguæ eminentes. Dictasautem fibras quod apud gentiles in sacris Phœbiaras ferebantur ab ariolis, quibus oblatis atquesuccensis responsa acciperent. Cui bene convenitquod supra diximus iecoris partem Deo offerriiussam: ut Deo potius offeratur, quod suum est,quam idolis vanis et surdis, in quibus sola fraus etdeceptio est.

Splen dictum a suplemento ex contraria parteiecoris ne vacua existeret. Quem quidam etiam ri-sus causa factum existimant nam splene ridemus.Ammonet etiam hæc particula viscerum nos utnon vana lætitia mundi, sed in Domino exultemuset lætemur, ne vano risui ora dissolvamus. De quoSapientia dicit: Risum deputavi errorem 58 ; sedmagis luctu in pæsenti sæculo nostra peccata de-leamus, ut in futura vita æterno gaudio fruamur.Unde scriptum est: Beati qui lugent nunc quoniamipsi consolabuntur 59 .

Felle irascimur, corde sapimus, iecore amamus,quibus quattuor elementis constantibus, integrumest animal. Fel appellatum quod sit folliculumgestans humorem qui vocatur bilis. Fel enim ama-

57Lev. III,IV58Eccl. II59Matth. V

Page 94: Rabano Mauro - De Universo

ritudinem et dolositatem perversæ mentis signifi-cat. Unde beatus Petrus Apostolus ad Simonemper fraudem gratiam Spiritus Sanctus acciperevolentem ait: In felle enim amaritudinis et obli-gatione iniquitatis video te esse 60 . Hinc et inIob de impio scriptum est: Panis illius in uteroeius vertetur, in fel apsidum intrinsecus 61 , id est,satietas transitoriæ delectationis in retributionisfine ad amaritudinem vertetur. Tunc etenim iniquivident quod antiqui serpentis veneno infecti suntcum flammis ultricibus traditi cum eodem suopersuasore cruciantur. Sive panis illius in uteroeius in fel aspidum intrinsecus vertitur, quia dumsacræ legis scientia gloriantur, vitæ potum conver-tit sibi in veneni poculum. Hinc rursum in canticoDeuteronomii de Iudeis legitur: Uva eorum uvafellis, botrus amaritudinis 62 ipsis, qui Salvatorinostro in cruce pendenti acetum cum felle mixtumin potum dederunt.

Stomachus Græce os vocatur eo quod ostium ven-tris sit, et ipse cibum excipiat atque in intestinatransmittit. In stomacho aliquando iram et indig-nationem animi significatam possumus intellegere.Unde dicimus iracundos homines stomachari, quiafurorem suum intus occultare non possunt sedcum impetu conviciorum illum foras proiciunt.

Intestina dicuntur eo quod corporis interiora partecohibentur, quæ idcirco longis nexibus in circu-lorum ordinata sunt modo ut susceptas escas pau-latim digerant et superadditis cibis non impe-diantur. In intestinis ergo possunt animi secretaet cogitatus interni accipi. Unde scriptum est:Tactus dolore cordis intrinsecus 63 . Et in libroIob legitur: Intestina, inquit, mea efferbueruntdolore absque ulla requie 64 . Hinc et in Leviti-co iubentur hostiæ intestina simul cum capite etpedibus aqua lota adoleri Domino in holocaustumac suavem odorem. Intestina sane vel interanea,ut alia editio habet, cum pedibus aqua dilui iu-bet sermo præcepti, sacramentum baptismi subfigurali prædicatione denuntians. Nam interaneadiluit qui conscientiam purgat. Pedes abluit quiconsummationem suscipit sacramenti, et scit, quiaqui mundus est non indiget nisi ut pedes lavet 65 .

Matrix dicitur quod fœtus in eo generetur. Se-men enim receptum confovet, confotum corporat,corporatum in membra distinguit. Vulva vocataquasi valva, id est, ianua ventris, vel quod semenrecipit, vel quod ex ea fœtus procedat. Vulvasignificat interna secreta. Unde in Iob scriptumest: Quis conclusit ostiis mare quando erumpebatquasi de vulva procedens? 66 . Quia videlicet tunc

60Act. VIII61 Iob XX62Deut. XXXII63Gen. VI64 Iob XXX65 Ioann. XIII66 Iob XXXVIII

humano generi præceptis legis obviavit quandoadhuc sæculum suæ origini vicinum quasi ab ortuproprio ad profectum vitæ carnalis exiebat. Devulva quippe procedere est in lucem præsentisgloriæ carnaliter apparere. Item vulva interioraanimæ sunt ubi bonum vel malum concipitur. Estet vulva Eccelsiæ fides interior, a qua hæretici de-pravati aborsum matris intulerunt sicut in Psalmisde eisdem dicitur: Alienati sunt peccatores a vulva,ab utero erraverunt, locuti sunt falsa 67 .

Vesica dicta quia sicut vas aqua de renibus urinacollecta completur et humore distenditur, cuiususus in volucribus non habetur. Urina autem dictasive quod urat seu quia ex renibus egeritur, cuiusindicio et salus et ægritudo futura monstratur.Qui humor vulgo lotium dicitur, eo quod lota, idest, munda, vestimenta efficiantur.

Semen est quod iactum sumitur aut a terra autab utero ad gignendum vel fructus vel fœtus. Estenim liquor ex cibi et corporis decoctione factusac diffusus per venas atque medullas qui inde de-sudatur. In modum sentinæ concrescit in renibuseiectusque per coitum. Et in utero mulieris suscep-tus calore quodammodo viscerum et menstrualissanguinis irrigatione formatur in corpore. Seminisautem nomen diversis speciebus non inconvenien-ter aptatur quia semen est animalis cuiuslibetunde origo eius nascitur. Semen est et arborum,herbarum atque holerum. Unde originem trahunt,sicut legitur Dominus de fructibus terræ in Genesidixisse: germinet terra herbam virentem et facien-tem semen. Et lignum pomiferum faciens fructumiuxta genus suum, cuius semen in semetipso sitsuper terram 68 , et cætera. Legitur in Evangelicaparabola 69 , Salvatore dicente, semen esse ver-bum Dei quia ex ipso fructus bonarum virtutumprocedit.

Menstrua supervacuus mulierum sanguis. Dictaautem menstrua a circuitu lunaris luminis, quosolet hoc evenire profluvium. Luna autem Græcemene dicitur inde muliebria nuncupantur. Nammulier solunt animal menstruale est, cuius cruoriscontactu fruges non germinant, acescunt musta,moriuntur herbæ, amittunt arbores fœtus, ferrumrubigo corrumpit, nigrescunt æra. Si qui canesinde ederint in rabiem efferuntur; gluttinum af-flatur, quod nec ferro nec aquis dissolvitur, cruoreipso pollutum, sponte dispergitur. Post plurimosautem dies menstruos ideo semen non esse gene-rabile quia iam non est menstrualis sanguis a quoperfusus irrigetur. Tenue semen locis mulieribusnon potest adhærere. Labitur enim nec habet vimadhærendi; similiter et spissum, vim non habetgignendi, quia muliebri sanguini miscere se nonpotest, propter nimiam sui spissitudinem. Hinc et

67Psal. LVII68Gen. I69Luc. VIII

Page 95: Rabano Mauro - De Universo

steriles mares vel feminas fieri per nimiam seminisvel sanguinis crassitudinem vel propter nimiamraritatem. Primum autem aiunt cor hominis fingi,quod in eo sit et vita omnis et sapientia. Dein-de quadragesimo totum corpus expleri quod exabortionibus, ut ferunt, collectum est. Alii fœtusa capite sumere dicunt exordium, unde et in aviumfœtibus primum oculos fingi in ovis videmus. Fœ-tus autem nominatus quod adhuc in utero fovea-tur. Cuius secundæ dicuntur folliculus, qui simulcum infante nascitur continetque eum, dictus quiacomitatur et sequitur.

Nasci autem patribus similes aiunt si paternumsemen validius sit. Matribus, si maternum; hacratione similes exprimi vultus. Qui autem utrius-que parentis figuram reddunt aæqualiter mixtopaterno maternoque semine concipiuntur, avorumproavorumque similes fieri, quia sicut in terra se-mina multa occulta, sic et in nobis semina celanturfiguras parentum redditura. Ex paterno autemsemine pueros nasci, et ex materno puellas, quiaomnis partus constat duplici semine, cuius parsmaior cum invaluerit occupat similitudinem sexus.Iuxta allegoriam fluxus sanguinis potest intellegiidolatriæ obscenitas et errorum pollutio. Sic etmenstruale tempus illud intelligitur quo pene uni-versus orbis in errore et idolatria versabatur. Et admulierem menstruatam non licet accedere et cumea commisceri, quia nec idolatræ paganorum nechæresi hæreticorum licet catholico homini com-municare.

Femora dicta sunt quod ea parte a sexu viri dis-crepat. Sunt autem ab inguinibus usque ad genua.Femina autem per derivationem femorum partessunt, quibus in equitando tergis equorum adhæ-remus. Unde et præliatores olim sub feminibusequos amisisse dicebantur. Femur generis propa-go intelligitur, sicut in Genesi de Iacob legitur:Tetigit latitudinem femoris eius et claudicavit 70 .Item femur caro hominis, ut in Ieremia: Postquamostendisti mihi, percussi femur meum 71 . Namfemur aliquando significat incarnationem Domini-cam, et aliquando voluptatem carnis. Legitur ergoin Psalmo Propheta ad Dominum dixisse: Accin-gere gladio tuo circa femur, potentissime 72 . Dicitenim acingere gladio tuo, metaphora a bellatoreconcepta, qui dimicaturus gladio cingitur, ut pros-ternat inimicum. Sed hic gladium sermonem præ-dicationis debemus accipere. De quo ipse in Evan-gelio testatur: Non veni pacem mittere in terramsed gladium 73 . Et Apostolus dicit: Et gladiumspiritus, quod est verbum Dei 74 . Gladius autemdicitur sermo Dei, quia corpulenta vitiis cordahominum ictu suæ virtutis irrumpit, nec potest

70Gen. XXXII71 Ier. XXXI72Psal. XLIV73Matth. X74Eph. VI

imbecillitas humana resistere, ubi illa fortitudinisgloria dignatur intrare. Femur vero incarnationemsignificat Domini Salvatoris, sicut in Genesi le-gitur: Non deficiet princeps ex Iuda, neque duxde femoribus eius 75 . In ipso etiam mysterio etAbraham fecit iurare famulum suum 76 . Quandoenim tacto femore subiunxit, potentissime, hocait: ut reverendam incarnationem crederes quampotentia divinitatis assumpsit. Similiter et sapien-tissimus ille dicit: Gladius eius in femore ipsius.Quod tamen significari, desiderium carnale verboDei constringendum potest non incongrue accipi.Nam quod sequitur: Specie tua et pulchritudinetua 77 ; hic utramque naturam positam evidentercognoscimus ut species pertineat ad humanita-tem, pulchritudo ad deitatem. Illa enim speciesbenedicitur in qua mundo salus apparuit. Istapulchritudo aptissime pronuntiatur, unde omniapulchra, quæcumque decora sunt. Legitur quoquein Cantico canticorum sponsum sponsæ dixisse:Iuncturæ feminum tuorum sicut monilia quæ fa-bricata sunt manu artificis, ubi duorum concordiapopulorum spiritali prole fecundantium in iunctu-ra feminum designatur. Quæ sicut monilia fabri-cata sunt manu artificis, id est, ineffabili largitateconditoris nostri firmata. In monilibus bona operaexprimuntur.

Inguina autem furorem libidinis vel iracundiæpossunt designare. Unde in libro Regum legitur:Quod Abner aversa hasta percussisset Asahel ininguine et transfodisset eum 78 . Cuius Asaheltypum tenuit, nisi eorum quos vehementer arri-piens furor in præceps ducit? Qui in eodem furorisimpetu tanto cautius declinandi sunt quanto et in-sania vehementiori rapiuntur. Unde et Abner, quisermone nostro patris lucerna dicitur, fugit, quiadoctorum lingua, quæ supernum Dei lumen indi-cat, cum per abrupta furoris mentem cuiuspiamferri conspicit, cumque contra irascentem dissi-mulat verborum iacula reddere, quasi persequen-tem non vult ferire. Unde et Abner cum contrapersequentem subsistit non eum recta sed aversahasta transforavit. Ex mucrone quippe percutereest impetu aperte increpationis obviare. Aversavero hasta persequentem ferire est furentem tran-quille ex quibusdam tangere, et quasi parcendosuperare. Asahel autem protinus occumbit: quiacommotæ mentes dum et parci sibi sentiunt, ettamen responsorum ratione in intimis sub tranqui-llitate tanguntur, ab eo, quod se erexerant, statimcadunt. Qui ergo a fervoris sui impetu sub lenitatispercussione resiliunt quasi sine ferro moriuntur.

Coxæ quasi coniunctate axes dicuntur. In ipsisenim femora moventur, quorum concava vertebra

75Gen. XLIX76Gen. XXIV77Psal. XLIV78 II Reg. II

Page 96: Rabano Mauro - De Universo

vocantur, quia in eis capita femorum vertuntur.Suffragines dicuntur, quia subtus franguntur, idest, flectuntur, non supra sicut in brachiis. Genuasunt commissiones femorum et crurum: et dictagenua eo quod in utero sint genis opposita. Cohæ-rent enim ibi sibi, et cognata sunt oculis, lacrima-rum indiciis et misericordiæ. Nam a genis genuadicuntur. Denique complicatum gigni formariquehominem. Ita ut genua sursum sint quibus oculiformantur, ut cavi ac reconditi fiant. Unde En-nius: Atque genua comprimunt arta gena. Inde estquod homies dum ad genua se prosternunt statimlacrimantur. Voluit enim eos natura uterum ma-ternum rememorare, ubi quasi in tenebris sede-bant antequam venirent ad lucem. Genua mysti-ce confessionem humilitatis signifcare possunt, utest illud Apostoli: Flecto genua mea, inquit, adPatrem Domini nostri Iesus Christi 79 . Hinc etPetrus procidit ad genua Iesum dicens: Exi a me,Domine, quia homo peccator sum 80 . Aliquandoautem genua significant virtutem fidei. De quo voxdivina in Regum ad Eliam Prophetam ait: Reliquimihi septem millia virorum qui non curvaveruntgenua sua ante Bahal 81 . Item genua aliquandopro membris Christi posita intelliguntur, ut estillud in Psalmo: Genua mea infirmata sunt praeieiunio 82 , cum Evangelio teste 83 doceatur qua-draginta diebus et quadraginta noctibus ChristumDominum ieiunasse. Genua tamen eius infirmataesse non legimus, sed tantum esurisse declaratur.Unde si hanc esuriem ad genua referas, id est,corporis stabilitatem, quibus semper insistimus,potest congruenter aptari minus, ne si hoc scrupu-lum movit melius genua ad ipsius membra referan-tur, quæ revera infirmata sunt quando Apostolieius passione dispersi sunt. Quid enim plus essepotuit infirmius quam ut Petrus negaret et reliquafidelium turba latuisset.

Talus dictus a talo, nam talus est eminens rotun-ditas, unde et fastigium templi rotundi talus vo-catur. Talus autem sub crure est sub talo calcanei.Talus finem cuiuslibet rei significat sicut ipse sub-est cruribus et eminentia corporis. Unde legiturIacob filio suo Ioseph tunicam talarem atque poly-mitam fecisse 84 , hoc est, vario colore contextam.Ideo enim talaris tunica dicitur eo quod usque adtalos descenderet, et manibus artificis mira essetvarietate distincta. Quæ etiam tunica secundumallegoriam varietatem populorum ex omnibus gen-tibus in corpore Christi congregatam significavit.Item alio modo Ioseph qui inter fratres undecimusque ad finem iustus perserverasse describitur,solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid

79Eph. III80Luc. V81 III Reg. XIX82Psal. CVIII83Matth. IV84Gen. XXXVII

est ergo talaris tunica nisi actio consummata?Quasi enim protensa tunica talum corporis coope-rit, cum bona actio ante Dei oculos usque ad vitæterminum nos tegit. Unde et per Moysen 85 caudahostiæ in altare offerri præcipitur, ut videlicetomne bonum quod incipimus etiam perseverantifine compleamus.

Pedes ex Græca æthimologia nomen sortiti sunt.Hos enim Græci podas dicunt. Quia alternis moti-bus solo incedunt fixi. Pedes cursum vitæ præsen-tis significant vel stabilitatem mentis ac fidei, utest illud in Psalmo: Stantes erant pedes nostri inatriis tuis Ierusalem 86 , hoc est gressus operumnostrorum firmiter pemanent, in fide et religionequam in pæsenti tempore sancta tenet Ecclesia. Incontrariam partem pedum significatio vertitur, utest illud propheticum testimonium: Cur claudica-tis utroque pede 87 , hoc est, sermone atque opereestis instabiles et subversi, pronique ad malum.Item in Psalmo de Iudæis scriptum est: Velocespedes eorum ad effundendum sanguinem 88 . Pe-des appellat consilii progressus quibus de incep-to provehimur ad exitus rerum. Nam quod dixitveloces ostendit moderationis illis consilia defuissead effundendum sanginem, subaudiendum DominiSalvatoris ut sceleratæ rei crescat inmanitas actio-nis. Item pedes cursus vitæ vel stabilitatem mentisaut fidei ut in Psalmo: Perfice gressus meos insemitis tuis 89 .

Plantæ a planitiæ nuncupatæ, quæ non rotundæut in quadrupedibus ne stare non possit bipeshomo, sed planæ atque longiores formatæ sunt utstabile corpus efficerent. Sunt autem plantæ an-teriores partes quæ etiam de multis ossibus cons-tant. Significant plantæ terminum conversationesnostræ. Unde scriptum est in Isaia de Iudaicopopulo: A planta pedis usque ad verticem non estin eo sanitas 90 , hoc est, a summo usque ad sum-mum. Tota enim eorum conversatio vitiorum etpeccatorum aculeis confossa erat nec sanitas ullarectæ fidei et bonorum operum in eis apparebat.Unde scriptum est in Psalmo de Iuda proditore:Qui edebat panes meos ampliavit adversum mesubplantationem 91 . Qui enim panem doctrinæab ore Salvatoris accepit et communiter cum cæ-teris Apostolis apud eum vixit. Ignorantibus eiscum Iudæis machinatus est scelus proditionis itaut osculo eum traderet. O discipulum surdum, oindocili corde durissimum! quis enim eum a tantapietate aliquid virtutis animo percepisse credatqui tam crudelis extitit parricida?

85Lev. III; VII86Psal. CXXI87 III Reg. XVIII88Psal. XIII89Psal. XVI90 Isa. I91Psal. XL

Page 97: Rabano Mauro - De Universo

Calcis pars est plantæ a callo illi nomen impo-situm, quo terram calcamus. Hinc et calcaneus.Solum inferior pars pedis inde dictum quia eoterræ vestigia imprimimus. Sed et solum dicituromne quod aliquid sustinet quasi solidum. Undeet terra solum quod cuncta sustineat et solum pe-dis quod totam corporis molem portat. Calcaneussupplantatio vitiorum, sive extremus cursus vitae.De calcaneo enim in Psalterio de iniquis scriptumest: Ipsi calcaneum meum observabunt 92 . Mosiste diabolicus est, vel eorum qui ministri ipsiusesse noscuntur ut calcaneum, id est, ultima nostrainsidiosa calliditate respiciant, sicut serpenti a Do-mino prædictum est: Illa tuum observabit caput.Et tu insidiaberis calcaneo eius 93 . Scit enim dia-bolus finitima nostra iudicari, et ipsa vult evertereut possimus ad reatus discrimina pervenire.

Vestigia enim, quibus transeundo pedibus indi-cium transitus nostri relinquimus, aliquando sta-bilitatem virtutum mystice designant, ut est illudin Psalmo: Non moveantur vestigia mea 94 . Etin aliam partem translatum devium peccatorummonstrat, ut est illud: Transit iter impiorum tam-quam vestigium navis 95 .

Neque silendum arbitror quod in corpore nostroquædam tantum utilitatis causa facta sunt, utviscera. Quaedam et utilitatis et decoris, ut sensusin facie, et in corpore manus ac pedes, quorummembrorum et utilitas magna est et species decen-tissima. Quædam tantum decoris ut mamillæ inviris et in utroque sexu umbilicus. Quaedam dis-cretionis ut in viris genitalia, barba prolixa, pectusamplum; in mulieribus lenes genæ et angustumpectus, ad concipiendos et portandos fœtus reneset latera dilatata.

II

De situ et habitu corporis humani

Stare hominis, in fide consistere significat, ut inApostolo: State in fide 1 . Ambulare, ad Deumtendere, ut in Psalmo: Et ambulabam in latitudine2 . Sedere, in Deo humiliter requiescere, ut inEvangelio: Vos autem sedete in civitate. Et in libroRegum de David dicitur: Seditque coram domino3 . Iacere aut vitiis aut temptationibus succum-bere. Unde legitur in Evangelio: Et invenit eumiacentem in lecto 4 . Currere, in operibus bonisprosperare. In Apostolo: Sic currite ut comprehen-

92Psal. LV93Gen. III94Psal. XVI95Sap. II1 I Cor. XVI2 Psal. CXVIII3 II Reg. VII4 Marc. VII

datis 5 . Et in malam partem: Pedes eorum admalum currunt 6 .

Ascensus, profectus in Deum. In Psalmo: Ascen-sus in corde suo disposuit 7 . Et in Exodo: Ar-mati ascenderunt filii Israel de Ægypto 8 . Itemin malam partem ascensus superbiæ præsumptio.In Evangelio: Qui non intrat per ostium in ovileovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro 9 .Descensus, defectus a Deo. In Evangelio: Homoquidam descendabat ab Ierusalem in Hiericho 10 .Et in Isaia: Væ qui ascendistis equos ut descenda-tis in Ægyptum 11 .

III

Quomodo humana membra ascribantur diabolo

Sciendum vero est, quod quando membra hominiset humani actus diabolo ascribuntur, non secun-dum historiam sed secundum allegoriam accipien-da sunt, quia in multis locis Scripturae Sacræhuiusmodi species inveniuntur. Nam caput omni-um malorum diabolus est. Unde legitur in Haba-cuc: Percussisti caput de domo impii 1 . Corpusvero diaboli reprobi homines unde de Behemothlegitur in libro beati Iob: Corpus eius sicut scutafusilia 2 . Oculi eius vel dentes hæretici sive praviomnes doctores, ut in prædicto libro scriptum es:Oculi eius sicut palpebræ diluculi, in circuitu den-tium eius formido 3 . Nares diaboli inspirationesillius pravæ: et de naribus eius fumus procedit 4 .Os diaboli, locutiones eius, quibus corda hominumoccultis cogitationibus alloquitur, ut est illud inIob: De ore eius flamma procedit 5 . Lingua diabolisapientia sæculi huius vel hæreticorum dogma utest illud in Iob: Et fune ligabis linguam eius 6 .Ossa diaboli potentes quique et fortes in malitiasive hæretici ut est illud in Iob: Ossa eius fistulaaeris 7 . Cartilago eius minus potentes quam hiqui ossa nominantur, ut est illud in Iob: Cartilagoeius sicut lamminæ ferreæ 8 .

Halitus diaboli inspiratio eius occulta per quamcorda peccatorum amore carnali ardere facit, utest illud in Iob: Halitus eius prunas ardere facit

5 I Cor IX6 Prov. I7 Psal. LXXXIII8 Exod. XIII9 Ioann. X10Luc. X11 Isa. XXX1 Habac. III2 Iob XLI3 Ibid.4 Ibid.5 Ibid.6 Iob XL7 Ibid.8 Ibid.

Page 98: Rabano Mauro - De Universo

9 . Facies diaboli Antichristi adventus vel aper-ta eius malitia, ut est illud in Iob: Faciem eiuspræcedit egestas 10 . Carnes diaboli infirmi quiquein corpore eius et minus valentes peccare ut estillud in Iob: Membra carnium eius cohærentia sibi11 . Testiculi diaboli vel hæretici vel pravæ cogita-tiones subtiliter vinculis peccatores obligantes utest illud in Iob: Nervi testiculorum eius perplexi12 . Cauda diaboli Antichristus vel consuetudopeccandi ut est illud: Stringit caudam suam quasicedrum 13 . Dormire diabolum est in corde repro-borum requiescere, ut est illud in Iob: Sub umbradormit in secreto calami 14 . Pascere diaboli estin peccatis impiorum delectari, ut est illud in Iob:Huic montes herbas ferunt.

Quod ad hominem et ad partes attinet corporis exparte iam superius dictum est, nunc ætates eiussubiungam.

Liber septimus

I De ætatibus hominis. II De generationis prosa-pia. III De ordinibus filiorum. IV De agnatis etcognatis. V De coniugiis. VI De morte. VII Deportentis. VIII De pecoribus et iumentis.

I

De ætatibus hominibus

Gradus ætatis sex sunt: infantia, pueritia, adules-centia, iuventus, gravitas, atque senectus. Primaætas infantia est pueri nascentis ad lucem, quæporrigitur in septem annis. Secunda ætas pueritia,id est, pura et necdum ad generandum apta ten-dens usque ad quartum decimum annum. Tertiaadulescentia ad gignendum adulta quæ porrigiturusque ad xxviii annos. Quarta iuventus firmissimaætatum omnium finiens in quinquagesimum an-num. Quinta ætas senioris, id est, gravitas, quæest declinatio a iuventute in senectutem, nondumsenectus, sed iam non iuventus quia senioris ætasest, quam Græci presbyten vocant. Nam senesapud Græcos non presbyter sed gereon dicitur.

9 Iob XLI10 Ibid.11 Ibid.12 Iob XL13 Ibid.14 Ibid.

Quæ ætas a quinquagesimo anno incipiens septua-gesimo terminatur. Sexta ætas senectus quæ nulloannorum tempore finitur, sed post quinque illasætates, quantumcumque vitæ est, senctuti depu-tatur. Senium autem pars ultima senectutis dictaquod sit terminus sextæ ætatis. In his igitur sexspatiis philosophi vitam descripserunt humanamin quibus mutatur et currit et ad mortis terminumpervenit. Pergamus ergo breviter per prædictosgradus ætatum, æthimologias eorum in hominedemonstrantes.

Infans dicitur homo primæ ætatis. Dictus auteminfans quia adhuc fari nescit, id est, loqui non po-test. Nondum enim bene ordinatis dentibus plenaest sermonis expressio. Infantes, malitia parvulosmystice significant, ut in Psalmo: Ex ore infan-tium et lactantium perfecisti laudem 1 . Lactantes,in Christi fide proficientes. Ablactatus, Christus,de quo per Isaiam dicitur: Super foramina aspidiset in caverna reguli qui ablactatus fuerit manumsuam mittet 2 . Ablactati perfecti quasi a simplicicibo doctrinæ abstracti. Ubi et supra ablactatus alacte expulsus ab uberibus.

Parvulus mystice Christus ut est illud Isaiæ: Par-vulus natus est nobis 3 . Item parvuli Sancto Spi-ritu humiles ut in Psalmo: Custodiens parvulosDominus 4 . Et in malam partem in Osee: Parvulieorum elidantur 5 . Parvuli, cogitationes pravæ,priusquam in opere perficiantur, ut in Psalmo:Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad pe-tram 6 , hoc est, ad Christum.

Puer a puritate vocatus quia purus est. Et necdumlanuginem floremque genarum habens. Hi suntephebi, id est, a phœbo dicti, necdum in adules-centuli lenes. Puer autem tribus modis dicitur:pro nativitate, ut Isaias: Puer natus est nobis7 . Pro ætate, ut ocdennis, decennis. Unde estillud: Iam puerile iugum tenera cervice gerebat.Pro obsequio et fidei puritate: de quo Dominusad Prophetam ait: Puer meus es tu: noli timere8 : dum iam Ieremias longe pueritiæ excessisetannos. Puer mystice Christus intellegitur ut inEvangelio: Puer autem Iesus crescebat 9 . Itemin malam partem puer centum annorum, id est,peccator perfecte stultitiæ, ut in Isaia: Quoniampuer centum annorum morietur 10 . Pueri sanctia puritate appellati, ut in Isaia: Ecce ego et pueriquos mihi dedit Dominus 11 . Et in aliam partem:

1 Psal. VIII2 Isa. XI3 Isa. IX4 Psal. CXIV5 Osee XIV6 Psal. CXXXVI7 Isa. IX8 Ier. I9 Luc. II10 Isa. LXV11 Isa. VIII

Page 99: Rabano Mauro - De Universo

Nolite pueri effici sensibus 12 et cætera. Puellaest parvula quasi pupilla. Unde pupillos non proconditione sed pro ætate puerili vocamus.

Pupilli autem dicti quasi sine oculis hoc est a pa-rentibus orbi. Hi autem vere pupilli dicuntur, quo-rum patres ante decesserunt quam ab his nomenacciperent, cæteri orbi vocantur. Orphani idemqui et pupilli, illud enim Græcum nomen est, hoclatinum. Nam et in Psalmo ubi legitur: Pupillotu eris adiutor 13 , Græcus habet orphano, cuiussententiæ talis est sensus. Pupillum vero dicit,non cuius genitor carnalis occubuit, sed cui pa-ter sepultus est mundus. Nam multos pupillosinvenies, orbatos patre visibili et sunt blasphemi,obliguritores, et quod in illa ætate creberrimumest luxoriosi, et hi a Domino probantur alieni. Sedab illis pupillis dividi non potest adiutorium Deiquorum pater diabolus in actione facinorum pro-batur extinctus. Et intende quod dicitur: Tu erisadiutor, ut cum carnaliter affligi videas eos, nondubites esse liberandos. Item in Psalterio scriptumest: Pupillum et viduam suscipiet et viam pecca-torum exterminabit 14 . Pupilli et vidua sunt quiDominum pura mente respiciunt, humanis solaciisdestituti. Hos respicit Christus suo munimine vin-dicandos, sed cum istos pro sua pietate reciperit,diabolum, qui est via peccatorum, exterminabit,id est, a termino regni sui reddit alienum.

Prægnantes animæ fidelium, verbum Dei nuperconcipientes et necdum in opere parturientes si-cut in Exodo pro contentionis doctoribus dicitur:Si duo viri rixantes, et percuserit quis mulieremprægnantem, et abortivum fecerit 15 , id est, fideiverbum perdiderit. De his namque animabus fi-delium per Amos de hæreticis dicitur: Secueruntprægnantes Galaad 16 . Item prægnantes animæpeccatorum cupiditatum cogitationibus plenæ dequibus in Evangelio dicitur: Væ prægnantibus etnutrientibus in illis diebus 17 .

Pariens, aure cordis, fidei verba concipiens et inconfessione vel opere generans, sicut in Ieremiade fidelibus dicitur: Inter quos erit cæcus et clau-dus prægnans et pariens 18 . In malam partem:Concepit dolorem et peperit iniquitatem 19 . Pri-mogenitus, Christus, de quo in lege: Omne pri-mogenitum adaperiens vulvam, sanctum Dominovocabitur 20 . Item primogenitus, populus Iudæo-rum, ut in Propheta: Primogenitus meus Israel21 . Primogenita, primitiva hominum vita, pro qua

12 I Cor. XIV13Psal. IX14Psal. CXLV15Exod. XXI16Amos I17Matth. XXIV18 Ier. XXXI19Psal. VII20Exod. XIII21Exod. IV

in lege scriptum est: Omnia primogenita filiorumtuorum redimes 22 .

Puberes a pube, id est, a pudenda corporis nun-cupati, quod hæc loca tunc primum lanuginemducunt. Quidam autem ex annis pubertatem exis-timant, id est, eum pubere esse qui xiv annosexpleverit, quamvis tardissime pubescat. Certissi-mum puberem esse qui ex habitu corporis puber-tatem ostendit et generare iam possit. Puerperæsunt quæ annis puerilibus pariunt, unde et Oratiuslaudatur: prima prole puerperæ nato. Et dictæpuerperæ, vel quod partu graventur, vel quodprimum pueros pariunt. Unde de matre Salvatorispoeta ait: Salve, Sancta parens, enixa puerpera,regem.

Adolescens dictus eo quod sit ad gignendum adul-tus sive a crescere et augere. Adolescentes, fidelessive operibus proficientes ut in epistola Ioannis:Scribo vobis adulescentes quia vicistis malignum23 , et in aliam partem: Adolescentia enim et vo-luptas vanæ sunt 24 .

Iuvenes vocatus quod iuvare posset incipit, ut inbobus iuvenci cum a vitulis discesserint. Est enimiuvenis in ipso ætatis incremento positus, et adauxiliandum præparatus. Nam iuvare hominis estopus, aliquid conferentis. Sicut autem tricesimusperfectæ ætatis est annus in hominibus, Ita inpecudibus et in iumentis tertius robustissimus.Iuvenes significant alacres in Deum ut in epistolaIoannis: Scribo vobis, iuvenes, quia fortes estis etverbum Dei in vobis manet 25 . Et in malam par-tem, ut in Psalmo: Iuvenes eorum comedit ignis26 . Infantes enim et adulescentes atque iuvenesmystice significant eos qui crescunt in gratia Dei,et fortiter resistunt diabolo. Unde Ioannes Apos-tolus in epistola sua dicit: Scribo vobis, adulescen-tes, quoniam vicistis malignum. Scribo vobis, in-fantes, quoniam cognovistis Patrem. Scribo vobis,iuvenes, quia fortes estis et verbum Dei in vobismanet et vicistis malignum 27 . Item in malampartem puer, adolescens et iuvenes positi repe-riuntur, quando stultitiam sensus aut petulantiammorum significant. Unde scriptum est: Stultitialigata est in corde pueri et virga disciplinæ fu-gavit eam 28 . Unde in libro Regum de RoboamLegitur quod relicto seniorum consilio secutus sitadulescentium et iuvenum consilium 29 . Hinc etApostolus iubens ait: Nolite pueri effici sensibus,sed malitia parvuli estote 30 Parvulus enim in-telligitur mente humilis et simplex, ut est illud

22Exod. XIII23 I Ioann. II24Eccles. XI25 I Ioann. II26Psal. LXXVII27 I Ioann. II28Prov. XXII29 III Reg. XII30 I Cor. XIV

Page 100: Rabano Mauro - De Universo

Dominicum testimonium in Evangelio: Confiteortibi Domine Pater cœli et terræ quia abscondistihæc a sapientibus et prudentibus et revelasti eaparvulis 31 . Item parvulus aliam significationemhabet ubi dicit Apostolus: Cum essem parvulussapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus, lo-quebar ut parvulus. Cum autem factus sum virevacuavi quæ erant parvuli 32 .

Vir nuncupatus quod maior in eo vis est quam infeminis unde et virtus nomen accepit, sive quodvi agat feminam. Mystice enim vir aliquando in-telligitur Christus, cuius uxor est Ecclesia. Undedicit Apostolus: Viri diligite uxores vestras, sicutet Christus dilexit Ecclesiam 33 . Item vir intellec-tus spiritalis in historia Scripturarum accipitur.Rursum vir spiritus intelligitur qui principatur inanima. Unde Dominus ait ad mulierem samari-tanam: Vade, voca virum tuum 34 , hoc est, rediad intellectum tuum. Item vir in contrariam par-tem ponitur, ut est illud in Pentatheuco: Bonafacie valde virgo quam vir non cognoverat 35 , idest, diabolus, qui plerumque mentem cogitationecorrumpit. Item vir Christus intelligitur in illoZachariæ testimonio: Ecce veniet, inquit, vir cuiusOriens nomen est 36 , et alibi: Revertimini, filiirevertentes, quia ego vir vester 37 . Rursum uir etuxor, Christus et Ecclesia, ut in Apostolo: Propterhoc relinquet homo patrem et matrem et adhærebituxori suæ et erunt duo in carne una. Ego autemdico in Christo et in Ecclesia 38 . Vir et uxor,anima et caro, filii opera ab utrisque genita utin Exodo: Serviet tibi cum uxore et filiis 39 . Itemvir et uxor, diabolus et civitas Babylonia, hoc est,conventus omnium malorum.

Mulier vero a molitie, tamquam mollier, detractal littera vel mutata appellata est mulier. Utriqueenim fortitudine et imbellicitate corporum sepa-rantur, sed ideo maxima fortitudo viri, mulierisminor, ut patiens viro esset, scilicet ne a feminisrepugnantibus libido cogeret viros aliud appete-re, aut in alium sexum proruere. Dicitur autemmulier secundum femineum sexum non secundumcorruptionem integritatis et hoc ex lingua SacræScripturae. Nam Eva statim facta de latere virisui, nondum contracta a viro mulier appellata est,dicente Scriptura: Et formavit eam in mulierem40 . Mystice mulier aut Ecclesiam significat prop-ter filiorum generationem, de qua legitur in Pro-verbiis: Mulierem fortem quis inveniet? 41 Hæc

31Matth. XI32 I Cor. XIII33Ephes. V34 Ioann. IV35Gen. XXIV36 Ier. III37 Ier. III38Ephes. V39Exod. XXI40Gen. II41Prov. XXXI

etiam mulier septiformis tenet Ecclesiæ sacramen-tum, ut in Isaia: Apprehendent, inquit, septemmulieres virum unum 42 : aut animam sive carnemhumanam significat, quæ imperio spiritus subiectaesse debet, et eius regimine gubernari. Unde dicitApostolus: Caput mulieris vir, caput viri Christus43 . Tunc enim bene animam sive carnem regitspiritus, si ipse spiritu Christi regi meruerit, quiaquicumque spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei,qui autem spiritum Christi non habet hic nonest eius 44 . Item mulieres, animæ fidelium, sedinfirmæ, sicut in propheta de hæreticis dicitur:Mulieres populi mei eiecistis de domo delitiarummearum 45 . Item mulier vel uxor sapientia, ut estillud: Lætare cum muliere adulescentiæ tuæ 46 .Hæc mulier genuerat filios, non filias, hoc est, vir-tutes non vitia. Rursum mulier in malam partemaccipitur. Mulier urbs Babylonia quæ totius mun-di gerit figuram, ut in Apocalypsi: Vidi mulieremebriam de sanguine sanctorum 47 . Item mulier,hæretica pravitas, ut in Salomone: Mulier stultaet clamosa plenaque illecebris 48 . Item mulieresduæ plebs Iudaica atque hæretica ut in Zacha-riae: Ecce mulieres duæ portantes amphoram 49 ,id est, diabolum, qui est caput totius iniquiatis.Adulter diabolus vel dæmones ut in Isaia: Vosautem accedite, filii auguratricis, semen adulteriet fornicariæ 50 . Fornicaria carnalis propagatio,plebs Iudæa sive anima peccatrix. Meretrix animapeccatrix quæ derelicto cœlesti viro, id est, Ch-risto, adulterinos de diabolo iniquitatis fructusconcipit, ut in Ieremia: Frons meretricis factaest tibi 51 . Lupanar, id est, locus meretriciosus,conscientia hominis peccatoris vel corpus in quoadulterinos cum dæmonibus perpetrat concubitos,ut in Ezechiele: Et destruam lupanar tuum 52 .

Virago a viridiori ætate dicta est, sicut et virga, si-cut et vitula. Alias ab incorruptione, quasi virago,quod ignoret femineam passionem. Virago vocataquia virum agit, hoc est, opera virilia facit etmasculini vigoris est. Antiqui enim fortes feminasviragines vocabant. Virgo autem non recte viragodicitur, si non viri officio fungitur. Mulier vero siopera virilia facit recte virago dicitur, ut amazona.Quæ vero nunc femina, antiquitus vira vocabatur,sicut a servo serva, sicut a famulo famula. Itaa viro vira. Hinc et virginis nomen dictum qui-dam putant. Virgo mystice aut sanctam Ecclesiamcatholicam significat quæ fide est incorrupta sive

42 Isa. IV43 I Cor. XI44Rom. VIII45Mich. II46Prov. V47Apoc. XVII48Prov. IX49Zach. V50 Isa. LVII51 Ier. III52Ezech. XVI

Page 101: Rabano Mauro - De Universo

animam fidelem quæ non consentit contaminarisuggestionibus diaboli vel hæreticorum erroribuscorrumpi. Cui dicit Apostolus: Despondi enim vosvirginem castam exhibere Christo 53 . Virgines,animæ sanctorum a corruptione mundi per quin-que sensus corporis se continentes, ut in Evange-lio: Simile est regnum cœlorum decem virginibus54 . Item virgines, animæ continentium, non prop-ter æternam retributionem sed propter favoremlaudis humanæ. Unde et supra: Et quinque fatuæ55 et in Amos propheta: In die illa deficient virgi-nes pulchræ 56 . Lampades, opera iustitiae, ut inEvangelio: Accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ 57 .

Sterilis mystice sanctam Ecclesiam ante Salvatorisadventum significat, ut in Isaia: Lauda, sterilis,quæ non paris 58 . Et in Psalmo: Qui habitarefacit sterilem in domo 59 . Femina vero a parti-bus femorum dicta ubi sexus species a viro dis-tinguitur. Alii Græca æthimologia feminam abignea vi dictam putant quia vehementer concu-piscit. Libidiniosiores enim viris feminas esse tamin mulieribus quam in animalibus. Unde nimiusamor apud antiquos femineus vocabatur. Femi-na quando in bonam partem accipitur significatMariam matrem Domini. De qua propheta ait:Femina circumdabit virum 60 aut humilitatemsubiectorum. Quando autem in malam significatlibidinem luxoriosorum.

Senior est adhuc viridior unde in sexto libro Ovi-dius ait: Senior inter iuvenemque senemque. Se-niores autem nomen aut dignitatem magisterii autmaturitatem consilii significat. Unde in epistolasua dicit Petrus Apostolus: Seniores qui in vobissunt, obsecro consenior et testis Christi passionum61 . Et Ioannis: Senior, inquit, Electæ dominæ 62 ,et: Senior Gaio carissimo 63 . Senes autem qui-dam dictos putant a sensus diminutione eo quodiam pro vetustate desipiant. Nam physici dicuntstultos esse homines frigidiores sanguinis, pruden-tes callidi, unde et senes in quibus iam friget, etpueri in quibus necdum calet minus sapiunt. Indeest quod convenit sibi infantum ætas et senum.Senes enim per nimiam ætatem delirant. Pueriper lasciviam et infantes ignorant quid agant.Senes autem tantum masculini generis est, sicutanus feminini. Senex mystice quando in bonampartem accipitur consummatæ iustitiæ significathominem, et probatæ scientiæ, ut est illud in Ge-

53 II Cor. XI54Matth. XXV55 Ibid.56Amos VIII57Matth. XXV58 Isa. LIV59Psal. CXII60 Ier. XXXI61 I Petr. V62 II Ioann.63 III Ioann.

nesi: Mortuus est Abraham senex et plenus dierum64 . Et in Salomone: Cani sunt hominis sensuset ætas senectutis vita inmaculata 65 . Quandovero in alteram partem ponitur significat hebi-tudinem sensus et insipientiam erroris. Unde inSalomone scriptum est: Cumque iam senex es-set depravatum est cor eius 66 . Senectus autemmulta secum et bona affert et mala. Bona quinos a potentissimis dominis liberat, voluptatibusimponit modum, libidinis frangit impetus, augetsapientiam, dat maturiora consilia. Mala autemquia senium miserrimum est debilitate et odio.Subeunt enim morbi, tristisque senectus. Namduo sunt quibus minuuntur corporis vires senec-tus et morbus. Senectus aliquando incommodapræsentis temporis significat, aliquando candoremvirtutum. Nam propheta Dominum precatur inPsalterio ita dicens: Ne proicias me in tempore se-nectutis 67 . Supplicat ne tempore senectutis suæproiciatur a Domino, quando fessa fit virtus corpo-ris plus indiget adiuvari. Sed hanc senectutem nonsolum ætatem finitam debemus accipere sed etiamcum tribulationibus crebris atque martyriis roburanimæ consenescit. Candorem autem virtutumsignificat illud ubi scriptum est: Senectus mea inmisericordia uberi 68 . Senectus candidum caputhabet. Quæ similitudo, ut arbitror, hic iuste daturEcclesiæ: Quoniam omnia merita sanctorum tam-quam cani capitis purissima luce fulgebunt, necincassum addidit mea quia senectus humana mor-bis gravissimis sauciata tendit ad finem, quærelisonerosa, colore deformis est. At contra senectusEcclesiæ ad vitam ducit perpetuam, ad beatitudi-nem mirabilem, ad pulchritudinem singularem utluceant sicut angeli Dei. Hæc de sexu hominumet gradibus ætatum nunc dicta sufficiant. Iam degenerationum serie dicenda sunt aliqua.

II

De generationis prosapia

Pater est a quo initium nascitur generis. Itaqueis paterfamilias vocitatur. Pater autem dictus eoquod patratione peracta filium procreet. Patratioenim est rei veneriæ consummatio. Lucretius: Etbene patratio patrum. Genitores autem a gignendoet parentes quasi parientes idem, et creatores. Cre-mentum enim est semen masculi. Unde animaliumet hominum corpora concipiuntur. Hinc creato-res parentes dicuntur. Multis modis in Scripturispater positus reperitur: quia aut naturaliter pa-ter dicitur, ut Deus pater omnium, a quo suntomnia, quia ab eo omnia originem habent; aut

64Gen. XXV65Sap. IV66 III Reg. XI67Psal. LXX68Psal. XCI

Page 102: Rabano Mauro - De Universo

generatione, sicut nominatur ab eo quod filiumgenuit, ut est illud: Abraham genuit Isaac, Isaaceutem genuit Iacob 1 , et cætera; aut posterita-tem gentis ab eo ortæ, sicut in Evangelio legiturIudæos Domino dixisse: Pater noster Abrahamest 2 , et dives in inferno positus patrem voca-vit Abraham 3 . Pater vero homo primus Adamintelligitur, ut est illud Isaiæ: Pater vester primuspeccavit 4 . Item pater, mundus sive diabolus est,ut in Evangelio: Vos de patre diabolo estis 5 . Etin Zacharia: Patres vestri ubi sunt? 6 . Rursumpatres Apostoli sive Prophetæ, ut in Psalmo: Propatribus tuis nati sunt tibi filii 7 . Et doctrinadicitur pater, sicut Paulus aliquibus fidelibus ait:Licet multos magistros haberetis, tamen non mul-tos patres, ego enim per Evangelium in Chris-to vos genui 8 ; aut veneratione sicut monasticadisciplina docet monachos, ut illum, qui supereos pastor consitutus est, abbatem et Dominumvocent. Sed quæritur, cum Dominus discipulis suisiusserit, dicens: Patrem nolite vocare vobis superterram quia unus est Pater vester qui in cœlis est,nec vocemini magistri quia magister vester unusest Christus 9 . Quare adversum hoc præceptumdoctorem gentium Apostolus esse se dixerit: autquomodo vulgato sermone maxime in Palestinæet Ægypti monasteriis se invicem patres vocent?quod sic solvitur, aliud esse natura patrem velmagistrum, aliud indulgentia. Nos si hominem pa-trem vocamus, honorem ætati deferimus non auc-torem nostræ ostendimus vitæ, quia nec initiumvitæ ex eis habemus sed transitum vitæ per eosaccepimus. Magister quoque dicitur ex consortioveri magistri. Et ne infinita replicem, quomodounus per naturam Deus et unus filius non præiu-dicat cæteris, ne per adoptionem dii vocentur etfilii. Ita et unus pater et magister non præiuciataliis, ne abusive appellentur patris et magistri.

Mater dicitur quod exinde efficiatur aliquid. Ma-ter enim quasi materia. Nam causa pater est.Mater significat Ecclesiam, ut est illud Psalmis-tæ: Qui habitare facit sterilem in domo matremfiliorum lætatem 10 . Item mater est cœlestis Ie-rusalem ut in Apostolo: Quæ autem sursum est,libera est, quæ est mater omnium nostrorum 11 .Iterum mater synagoga Iudæorum intelligitur, utest illud Ieremiæ prophetæ: In sceleribus vestrisdimisi matrem vestram 12 . Rursum pater vel ma-

1 Matth. I2 Ioann. VIII3 Luc. XVI4 Isa. XLIII5 Ioann. VIII6 Zach. I7 Psal. XLIV8 I Cor. IV9 Matth. XXIII10Psal. CXII11Gal. IV12 Ier. L

ter Babylonia sive carnalis generatio est, ut Psal-mista dicit: Quoniam pater meus et mater meadereliquerunt me 13 .

Paterfamilias autem dictus quod omnibus in fa-milia sua positis servis, tamquam pater filiis, pa-tria dilectione consulit, seruorumque conditionema filiorum affectu non discernit, sed quasi unummembrum complectit. Hinc autem exortum estnomen patrisfamilias. Qui autem inique dominan-tur in servis, hoc se nomine nequaquam se pu-tent appellari. Qui sit autem paterfamilias mysticeintellegendus, parabola evangelica docet, cum ibiita legitur: Simile est regnum cœlorum patrifami-lias qui exiit primo mane conducere operarios invineam suam 14 . Quis vero patrisfamilias simili-tudinem rectius tenet quam conditor noster, quiregit quos condidit et electos suos sic in hoc mun-do possidet, quasi subiectos Dominus in domo?Qui habet vineam, universam scilicet Ecclesiam,quia ab Abel iusto usque ad ultimum electum quiin fine mundi venturus est, quot sanctos protulitquasi tot palmites misit.

Matremfamilias inde vocari quia per quandamiuris sollemnitatem in familiam transit. Tabulæenim matrimoniales instrumenta emptionis suæsunt. Alias sicut matrona est mater primi pueri,id est quasi mater nati. Ita materfamilias illa estquæ plures enixa est, nam familia ex duobus esseincipit. Spiritaliter autem mater omnium fideliumsancta est Ecclesia quæ cotidie Deo filios generatper sacramenta divina et verbum Evangelii: ItemIerusalem cœlestis mater nostra dicitur, ut estillud in Apostolo: Illa, inquit, quæ sursum est Ie-rusalem, libera est, quæ est mater nostra 15 . Namfamilia pro servis abusive non proprie dicitur.

Iuxta allegoriam autem familia Christi plebs estChristiana quæ in Sancta versatur Ecclesia, ut su-pra ostendimus. Unde dicitur in oratione sacerdo-tis ad Dominum: Familiam tuam quæsumus, Do-mine, continua pietate custodi: quia aliter illæsaservari non potest nisi eius protectione muniatur.

Avus patris pater est ab ævo dictus, id est, ab an-tiquitate. Proavus avi pater est quasi prope avum.Abavus proavi pater iam longe ab avo. Atavusavi pater. Tritavus atavi pater quasi tetravus, idest, quartus supra avum. Sed tritavus ultimumcognationis nomen est.

III

De ordinibus filiorum

Quadripartitus est autem ordo filiorum ita: unige-nitus, primogenitus, medius, novissimus. Primoge-

13Psal. XXVI14Matth. XX15Gal. IV

Page 103: Rabano Mauro - De Universo

nitus ante quem nullus. Unigenitus post quem nu-llus. Medius inter omnes. Novissimus post omnes,id est, et minimus a monade. Novissimus autempropter quod novus, quia cæteri præcedendo an-tiquiores existunt. Quattuor etiam modis filii ap-pellantur: natura, imitatione, adoptione, doctrina.Natura veluti cum dicuntur filii Abrahæ Iudæ.Imitatione ut ipsius Abrahæ fidem imitantes exgentibus dicente Evangelio: Potens est Deus delapidibus istis suscitare filios Abrahæ 1 ; vel sicuteosdem Iudeos Dominus Filios esse dicit diaboli 2 ,a quo non nati sed quem fuerant imitati. Adop-tione quoque, quod humana consuetudine nullilicet nescire vel sicut nos Deo, non natura, sedadoptione dicimus: Pater noster, qui es in cœlis3 . Doctrina, sicut Apostolus filios suos appellateos quibus Evangelium prædicavit.

Filii populi fideles per Apostolorum prædicatio-nem in Ecclesia renati, sicut ait Apostolus: InChristo Iesu per Evangelium ego vos genui 4 . Qui-bus per Psalmistam Dominus dicit: Venite filii,audite me 5 . Filii hæreticorum discipuli in Iob:Si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt6 . Filii reprobi omnes ut in epistola Ioannis: Inhoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli 7 . Filiaanima fidelis, sive Ecclesia, ut in Psalmo: Audifilia, et vide 8 . Et in malam partem: Filia Baby-lonis misera 9 . Filiæ, animæ sanctorum, ut inPropheta: Ero vobis in Patrem et vos eritis mihiin filios et filias 10 . Item filii reprobi omnes, utin Isaia: Præparate filios occisionis in iniquitatepatrum suorum 11 .

Filii autem ideo in legibus liberi appellantur, utisto vocabulo secernantur a servis: quia sicut ser-vus in potestate est Domini sic filius in potestateest patris. Inde etiam filio fit emancipatio ut sitliber a patre sicut fit servo manusmissio, ut sitliberatus a domino. Item liberi dicti qui ex liberosunt matrimonio orti. Nam filii ex libero et ancillaservilis conditionis sunt: semper enim qui nasciturdeteriorem parentis statum sumit.

Naturales autem dicuntur ingenuarum concubina-rum filii, quos sola natura genuit, non honestasconiugii. Idem et pueri et a pube. Adoptiuus fi-lius est qui aut patre iusto aut avo aut proavocuius potestate per mancipationem est traditusin alienam potestatem qui utriusque fert nomenut Fabius Emilius vel Scipio Paulinus. Mystice

1 Matth. III2 Ioann. VIII3 Matth. VI4 I Cor. IV5 Psal. XXXIII6 Iob XXVII7 I Ioann. III8 Psal. XLIV9 Psal. CXXXVI10 Ier. VII11 Isa. XIV

autem adoptivi filii intelliguntur esse Christianiquos Deus pater mittens Unigenitum Filium suuminmensa gratia per Spiritus Sancti donum in lo-cum adoptavit filiorum. Unde et Apostolus adcredentes ait: At ubi venit plenitudo temporis, mi-sit Deus Filium suum, factum ex muliere, factumsub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret: utadoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autemestis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui incorda nostra clamantem, abba Pater. Itaque iamnon est servus sed filius. Quod si filius et hæresper Deum 12 .

Gemini sunt non duo tantum simul nati sed etiamplures. De geminis autem unus abortivus, alter quilegitime natus fuerit volpicus nominatur. Geminiautem non duo tantum simul nati sed ut quidamvolunt etiam dicuntur plures. Gemini autem inScripturis iuxta allegoriam duo populi intelligi-tur, hoc est Iudæorum et gentilium. Hos præfi-gurabant illi gemini Rebeccæ, quos genuit Isaacpatriarchæ. Unde ipsa Rebecca dum perrexissetut adoraret et consuleret Dominum, tale ab eoaccepit responsum: Duæ gentes in utero tuo suntet duo populi ex ventre tuo dividentur, populusquepopulum superabit et maior serviet minori 13 .Quod et aliter iuxta tropologiam intellegi potest.Siquidem et in singulis nobis hoc dici potest, quodduæ gentes et duo populi sint intra nos, vitiorumscilicet atque virtutum. Sed iste minor est illemaior, semper enim plures sunt mali quam boniet vitia numerosiora sunt virtutibus, sed tamen etin nobis gratia Dei populus populum superat etmaior servit minori, servit et enim caro spiritui etvitia virtutibus cedunt.

Postumus vocatur eo quod post humationem pa-tris nascitur, id est obitum. Iste et defuncti nomenaccipit. Sic enim lex voluit, ut qui de defuncto nas-citur, defuncti nomine appelletur. Nothus diciturqui de Patre nobili et matre ignobili gignitur, sicutex concubina. Est autem hoc nomen Græcum et inlatinitate defecit. Huic contrarius est spurius, quide matre nobili et patre ignobili nascitur. Itemspurius patre incerto matre vidua genitus veluttantum spurii filius: quia muliebrem naturam ve-teres spuriam vocabant. Latine autem spurii quasiextra purititatem, id est, quasi inmundi. Legiturenim in libro Regum vir spurius, nomine Goliath,de castris Philistinorum processisse, quem Davidvicit atque percussit 14 , quod significat Redemp-torem nostrum, qui fortis manu Goliath, qui trans-migrans interpretatur, et significat diaboli super-biam, singulari certamine congressum prostravisseac populum Dei a timore eius eripuisse.

Nepos est qui ex filio natus est. Dictus autem ne-pos quasi natus post. Primum enim filius nascitur,

12Gal. IV13Gen. XXV14 I Reg. XVII

Page 104: Rabano Mauro - De Universo

deinde nepos. Gradus enim substitionis est. Hincet posteritas quasi postera ætas. Nepos autemutriusque sexus est. Nam ut neptis dicamus, in iu-re est propter discretionem successionis amissam.

Pronepos est, qui ex nepote conceptus natusqueest et dictus pronepos quasi natus porro post.Ex hoc quoque gradu incipit vocari et progenies,quia non est in eis longa posteritas. Sicut au-tem inferius longe editi progrenies dicantur: itasuperior proavi, atavi, qui et progenitores appe-llantur, quasi porro generantes. Pronepus dictusquia prope non potest. Abnepus quia seiungitur,a nepote. Etenim inter illum et nepotem prone-pos. Adnepos ab nepotis filius. Trinepos adnepotisfilius quia post nepotem quartus in ordine estquasi tetranepos. Minores autem non dicimus nisiquoties graduum deficit nomen, ut puta filius,nepos, pronepos, abnepos, adnepos, trinepos, ubiisti gradus defecerint merito iam dicimus minoressicut et maiores dicimus pro patre patris, avi,proavi, abavi, atavi, tritavique vocabulum.

IV

De agnatis et cognatis

Agnati dicti eo quod accedant pro natis, dumdesunt filii. Qui ideo prius in genere agnoscuntur:quia veniunt per virilis sexus personas, veluti fra-ter eodem patre natus, vel fratris filius, nepos, velex eo iterum patruus. Cognati dicti, quia sunt etipsi propinquitate cognationis coniuncti, qui indepost agnatos habentur, quia per feminini sexuspersonas veniunt: nec sunt agnati, sed alias natu-rali iure cognati. Proximus propter proximitatemsanguinis appellatus.

Consanguinei vocati eo quod ex uno sanguine, idest ex uno patris semine nati sunt. In Scripturaergo Sacra non tantum cognati illi dicuntur, quihistorialiter quadam proximitate consanguinitatissociati videntur, sed etiam illi quos cognatio spiri-talis in fide et bonis operibus coniungit. Quod ibimonstratur, ubi fideles de gentibus semen Abrahænuncupantur. Unde Apostolus dicit: Non omnesqui ex Abraham nati sunt filii dicuntur Abraham,sed qui ex fide Abrahæ sunt illi aestimantur insemine: quoniam qui ex fide sunt illi filii suntAbrahae 1 . Proximi autem mystice fide propinquiintelliguntur, ut est illud in Salomone: Venite etmanducate et bibite et inebriamini proximi 2 .

Vicini, propinqui, ut in Exodo: Assument vicinumsuum qui coniunctus est domui suæ 3 . Et in Salo-mone: Melius est vicinus iuxta quam frater procul4 . Fratres dicti eo quod sint ex eodem fructu, id

1 Rom. IX2 Sap. II3 Exod. XII4 Prov. XXVII

est ex eodem semine nati. Germani vero de eademgenetrice manantes, non, ut multi dicunt, de eo-dem germine qui tantum fratres vocantur. Ergofratres ex eodem fructu, germani ex eadem gene-trice manantes. Uterini vocati quod sint ex diver-sis patribus et uno utero editi: nam uterus tantummulieris est. Quattuor autem modis in ScripturisDivinis fratres dici constat. Natura, gente, cogna-tione, affectu. Natura, ut Esau et Iacob, Andreaset Petrus, Iacobus et Ioannes. Gente, ut omnesIudæi fratres inter se vocantur. Unde dicitur inDeuteronomio: Si autem emeris fratrem tuum quiest Hebræus 5 . Et Apostolus: Optabam, inquit,ego anathema esse a Christo pro fratribus meisqui sunt cognati mei secundum carnem, qui suntIsraelitæ 6 . Porro cognatione fratres vocantur quisunt de una familia, id est, patria, quas Latinapaternitates interpretantur, cum ex una radicemulta generis turba diffunditur. Et in Genesi dixitAbraham ad Loth: Non sit rixa inter me et te etinter pastores tuos et pastores meos, quia omnesnos fratres sumus 7 . Et certe Loth non erat fraterAbrahæ sed filius fratris eius Aran. Quarto modoaffectu fratres dici, qui in duo scinduntur, spiri-tale et commune. Spiritale quo omnes Christianifratres vocamur, ut: Ecce quam bonum et quamiucundum habitare fatres in unum 8 . In commune,cum et omnes homines ex uno patre nati pariinter nos germanitate coniungimur. Scriptura lo-quente: Dicite his qui oderunt vos: fratres nostrivos estis. Germana ita intelligitur ut germanuseadem genetrice manans. Mystice Christus fraterest, de quo in Canticis canticorum dicit: Fratermeus mihi et ego illi 9 . Item fratres, Apostoli,sive omnes sancti, ut in Psalmo: Narrabo nomentuum fratribus meis 10 . Et in aliam partem ut inIob: Fratres mei præterierunt me sicut torrens 11 .Amici, Apostoli vel omnes sancti ut in Evangelio:Iam non dico vos servos, sed amicos 12 . Et inaliam partem: Amice, quomodo huc intrasti nonhabens vestem nuptialem? 13

Sodales Apostoli, ut in Canticis canticorum: Nevagari incipiam per greges sodalium tuorum 14 .Soror autem, ut frater. Nam soror est ex eodemsemine dicta quod sola cum fratribus in sorte ag-nationis habeatur. Mystice autem sororis nomineSancta Ecclesia vel anima fidelis accipi potest.Unde in Cantico canticorum sponsus ad sponsamdicit: Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror measponsa! pulchriora ubera tua vino et odor unguen-

5 Deut. XV6 Rom. IX7 Gen. XIII8 Psal. CXXXII9 Cant. VIII10Psal. XXI11 Iob VI12 Ioann. XV13Matth. XXII14Cant. I

Page 105: Rabano Mauro - De Universo

torum tuorum super omnia aromata 15 . In mam-mis sancti doctores intelliguntur propter consola-tionem infirmorum et parvulorum sustentationemquæ lacte exprimitur. In uberis suavitas gratiædesignatur quæ pulchrior est austeritate legis. Inodore ungventorum fama suavissima insinuaturdiffusæ fidei quæ per totum orbem spargitur. Hæcquoque legi veteri præfertur, quæ in sola Iudæacoangustata diu latebat.

Fratres patrueles dicti eo quod patres eorum ger-mani fratres inter se fuerunt. Consobrini vero vo-cati quia aut ex sorore et fratre aut ex duabus so-roribus sunt nati quasi consorini. Matrueles autemmaterteræ filii sunt. Sobrini consobrinorum filii.Patruus frater patris est quasi pater alius. Undeet moriente patre pupillum prior patruus suscipitet quasi filium lege tuetur. Avunculus est fratermatris, cuius nomen formam diminutivi haberevidetur quia ab avo venire monstratur. Amita estsoror patris, quasi alia mater. Matertera, sorormatris, quasi altera mater. Socer qui filiam dedit.Gener, quia filiam duxit. Gener autem dictus quodasciscatur ad augendum genus. Socer autem etsocrus quod generum vel nurum sibi associant.

Vitricus est qui uxorem ex alio viro filium autfiliam habentem duxit. Et dictus vitricus quasinovitricus, quod a matre superducatus novus. Pri-vignus est, qui ex alio patre natus est, et privignusdici putatur quasi privigenus, quia prius genitus.Unde et vulgo ante natus dicitur. Vocabula agente hæc videntur declinata: genitor, genetrix,agnati, agnatæ, cognati, cognatæ, progenitores,progenetrices, germani, germanæ.

V

De coniugiis

Vir sexum significat, non coniugium, nisi adiecerisvir eius. Maritus vero etiam sine adiectione coniu-gem sonat et a mare maritus, quasi mas. Est enimnomen primæ positionis, quod facit in diminu-tione masculus, in derivatione maritus. Sponsusab spondendo vocatus. Nam ante usum tabella-rum matrimonii cautiones sibi invicem emitte-bant. In quibus spondebant se invicem consentirein iura matrimonii, et fidei iussores dabant. Undeet admissum est, ut sponsum dicamus virum abspondendo et sponsam similiter. Cæterum propriespondere velle est. Ergo sponsum non quia promit-titur sed quia spondet et sponsores dat. SponsusChristus ideo quod a Patre ab initio sit promissus,ut in Psalmo: Et ipse tamquam sponsus procedensde thalamo suo 1 .

15Cant. IV1 Psal. XVIII

Sponsa Ecclesia quæ utique divinis sponsionibussit promissa ut in Cantico Canticorum: Veni a Li-bano, sponsa, veni a Libano 2 , hoc est, a candorebaptismatis. Nuptiæ copulatio verbi Dei et carnis,ut in Evangelio: Simile est regnum cœlorum homi-ni regi qui fecit nuptias filio suo 3 . Item nuptiæsocietas angelorum et hominum per DominumChristum facta, ut in Evangelio: Et vos simileshominibus exspectantibus Dominum suum quandorevertatur a nuptiis 4 . Thalamus uterus virginisMariæ, ut in Psalmo: Et ipse tamquam sponsusprocedens de thalamo suo 5 . Thalami corda sanc-torum ut in Ezechiele: Osculum reconciliatio ho-minis in Deum, sicut in Evangelio de prodigo filiodicitur: Et osculatus est eum 6 . Et in Apostolo:Reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius 7 .Et in malam partem: Iuda osculo filium hoministradis 8 . Risus gaudium sempiternum sicut inSalomone pro Ecclesia dicitur: Et ridebit in dienovissimo 9 . Et in aliam partem: Ego quoque ininteritu vestro ridebo 10 .

Arrabo dicta quasi arrha bona. Quod enim daturpro coniugio, bene datur, quia coniugium bonumest. Quod vero causa fornicationis aut adulteriimalum est, idcirco arrabo non est. Dicata autemarrha a re pro qua traditur. Est autem arrha nonsolum sponsio coniugalis, sed etiam pro qualibetpromissa re data, ut conpleatur. Proci, nuptiarumpetitores a precando et petendo dicti. Pronubadicta eo quod nubentibus præest, quæque nuben-tem viro coniungit, ipsa est et paranympha. Namnympha sponsa in nuptiis et nympha prolabatio-nis officio, quod et ad nomen nubentis alluditur.Coniuges appellati propter iugum quod inponi-tur matrimonio coniungendis. Iugo enim nuben-tes subiici solent propter futuram concordiam, neseparentur. Coniuges autem verius appellantur, aprima dispositionis fide, quamvis ad adhuc intereos ignoretur coniugalis concubitus: sicut MariaIoseph coniunx vocatur, inter quos nec fuerat necfutura erat carnis ulla conmixtio. Matrona estquæ iam nupsit, et dicta matrona quasi maternati, vel quia iam mater fieri potest. Unde etmatrimonium dictum. Distinguitur autem intermatronam et matrem familias. Nam matronæ,quia iam in matrimonium convenerunt, matresquia genuerunt, matresfamiliæ quia per quandamiuris sollemnitatem in familiam mariti transierunt.

Monogamus dictus quia uni tantum nupsit. Monoenim apud Græcos unum dicitur, gamos nuptiæ

2 Cant. IV3 Matth. XXII4 Luc. XII5 Psal. XVIII6 Luc. XV7 Rom. V8 Luc. XXII9 Prov. XXXI10Prov. I

Page 106: Rabano Mauro - De Universo

interpretantur. Digamus autem et trigamus a nu-mero uxorum vocatus quasi duabus vel tribusmaritus. Vidua vocata quod cum viro duo fuerint,nec circa consortium alterius viri post mortemconiugis primi adhæserit. Nam quæ alteri postmortem prioris viri nupserint viduæ non dicuntur.Item vidua quod sola sit nec circa consortiumalterius viri coniugalia iura custodiat. Fratris uxorfratrissa vocatur, mariti frater levir dicitur. Duo-rum inter se fratrum uxores, ianitrices vocantur,quasi eandem ianuam terentes, vel per eandemianuam iter habentes. Viri soror glos appellatur.Sororis vir speciale nomen non habet, nec uxorisfrater.

Matrimonium est nubilium iusta conventio et con-ditio. Coniugium est legitimarum personarum in-ter se coeundi et copulandi nuptiæ. Tres autemob causas ducitur uxor. Prima est, causa prolis dequa legitur in Genesi: Et benedixit eos dicens, cres-cite et multiplicamini 11 . Secunda causa adiutoriide qua ibi in Genesi dicitur: Non est bonum essehominem solum, faciamus ei adiutorium simile12 . Tertia causa incontinentiæ, unde dicit Apos-tolus, ut qui se non continet, nubat 13 . In eligendomarito quattuor expectari solent: virtus, genus,pulchritudo, sapientia. Ex his sapientia potentiorest. Ad amoris effectum refert hæc quattuor Vir-gilius de Ænea quod his Dido impulsa est in amo-rem eius. Pulchritudine: Quam sese ore ferens!;virtute: Quam forti pectore et armis!; oratione:Heu quibus ille iactatur, fatisque bella exhaustacanebat!; genere: Credo equidem, nec vana fides,genus esse deorum. Item in eligenda uxore quat-tuor res impellunt hominem ad amorem. Pulchri-tudo, mores, genus, divitiæ, melius tamen si in eamores magis, quam pulchritudo quæratur. Nuncautem illæ quæruntur, quas aut divitæ aut formænon quas probitas morum commendat. Ideo autemfeminæ sub viri potestate consistunt, quia levitateanimi pleruque decipiuntur.

Unde et æquum erat eas viri auctoritate repri-mi, proinde et veteres voluerunt feminas in nup-tas, quamvis perfectæ ætatis essent, propter ip-sam animi levitatem in tutela consistere. Mys-tice autem viri nomine aut Christus intelligiturqui est sponsus Ecclesiæ aut spiritus hominis, idest, mens et ratio, quæ animam regit et in eadominatur. Nam vir et uxor eius Christus estet Ecclesia. Unde dicit Apostolus: Viri diligiteuxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam14 . Similiter et sponsus et sponsa eamdem remsignificant, quoniam sponsus Christus inde dictusest, ut supra ostendimus, qui a Patre ab initiofuit promissus. Unde et in Psalmo legitur: In

11Gen. I12Gen. II13 I Cor. VII14Eph. V

sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquamsponsus procedens de thalamo suo 15 . Sponsa veroeius est Ecclesia, quæ utique divinis sponsionibusfuit promissa. Unde in Cantico canticorum dicitur:Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni16 . Libanus candor interpretatur, id est anima bo-nis actibus candidata. Quam tertio hortatur spon-sus ut veniat; primo viventem in carne per bonaopera; secundo absoluta carne ad percipiendamvitam beatam; tertio recepto corpore ad fruen-dum post resurrectionem gaudio perfecto. Itemin contrariam partem vir ponitur, ut est illud inGenesi: Pulchra facie valde virgo, quam vir noncognoverat 17 , id est, diabolus, qui plerumquementem cogitatione corrumpit. Coniugium verospiritale, hoc est, coniunction Christi et Ecclesiæmulta bona in se habet, quia illud quod diximusin viro eligendo maxime nitet in Christo, hocest virtus et sapientia, genus et pulchritudo. Dequo ait Apostolus: Christum dico Dei virtutem etDei sapientiam 18 . Et propheta: Generationem,inquit, eius quis enarrabit? 19 Et in Psalmo deipso legitur: Speciosus forma præ filiis hominum20 .

In uxore autem eius similiter illa quattuor quæante numeravimus inveniuntur, hoc est pulchritu-do, genus, divitiæ, mores. Nam in Cantico canti-corum de eius pulchritudine ita dicitur: Pulchraes amica mea suavis et decora sicut Ierusalem21 . De genere quoque eius dicit beatus PetrusApostolus: Vox genus regium et sacerdotale 22 . Dedivitiis illius scriptum est: In operibus manuumillius divitiæ multæ. Honestatem autem morumillius pene omnis Scriptura Sacra prædicat. Undenon est necesse aliquod exemplum inde ponere.Hic ergo vir virgo est in carne, et monogamus inspiritu, quia aliam sponsam nescit præter sanctamEcclesiam catholicam. Cui ipsa sponsa dicit inCantico canticorum: Dilectus meus mihi et ego illi23 . Qui uxori suæ dotem dedit quando pretiumsanguinis sui pro ea fudit. Arrham tribuit quandogratiam Spiritus Sancti illi dans æternam in cœlishereditatem promisit, unde Apostolus de eodemspiritu ait: Ipse est pignus hæreditatis nostræ 24 .

15Psal. XVIII16Cant. IV17Gen. XXIV18 I Cor. I19 Isa. LIII20Psal. XLIV21Cant. I;IV22 I Petr. II23Cant. II24Eph. I

Page 107: Rabano Mauro - De Universo

VI

De morte

Mors dicta quod sit amara, vel a Marte, qui esteffector mortuorum, sive a morsu hominis pri-mi, quod vetitæ arboris pomum mordens mortemincurrit. Tria sunt autem genera mortis: acerba,immatura, naturalis. Acerba infantum, immaturaiuvenum, merita, id est, naturalis, senum. Vivi ali-quando iusti intelliguntur qui consistunt in æternavita, unde est illud: Placebo Domino in regionevivorum 1 . Et in alteram partem: Laudavi ma-gis mortuos quam viventes 2 , hoc est, bono fineconsummatos quam viventes in peccatis.

Mortui enim aliquando peccatores vel infidelessignificant, ut est illud in Evangelio: Sine mor-tuos ut sepeliant mortuos suos 3 . Et in bonampartem. Beati mortui qui in Domino moriuntur4 . Unde scriptum est in Psalterio: Preciosa estin conspectu Domini mors sanctorum 5 . Et inApostolo: Mortui, inquit, estis et vita vestra abs-condita est cum Christo in Deo 6 . Mors autemnon solum carnis obitum sed etiam interitumanimæ et damnationem inferni significat. Undescriptum est: Quocumque die comederitis ex eo,morte moriemini 7 . Et alibi Salvator ait: Si quissermonem meum servaverit, mortem non videbitin æternum 8 . Et rursum: Ego sum, inquit, re-surrectio et vita: qui credit in me non morieturin æternum 9 . Et in psalterio scriptum est: Morspeccatorum pessima est 10 . Mortem peccatorumillam dicit, quæ ab homine non potest intueriquam non solum malam, sed etiam pessimam esseprofitetur. Revera pessima, quoniam eam æternapœna comitatur. Viventes mundo, et mortui Deopeccatores intelliguntur in Psalmo: Descendunt ininfernum viventes 11 .

Cadaver autem est si in sepultum iacet. Namcadaver nominatum a cadendo quia iam stare nonpotest. Quod dum portatur, exsequias dicimus,crematum reliquias, conditum iam sepultum. Cor-pus autem consuetudine dicitur, ut est illud: Cumcorpora luce curentum. Mystice cadavera infide-lium corpora significant, ut est illud in Propheta:Et impleam vallem Iosaphad cadaveribus mortuo-rum 12 . Item in aliam partem ponuntur, ut estillud in Psalterio: Posuerunt cadavera servorumtuorum 13 . Defunctus vocatur quia complevit vi-

1 Psal. CXIV2 Eccl. IV3 Matth. VIII4 Apoc. XIV5 Psal. CXV6 Col. III7 Gen. II8 Ioann. VIII9 Ioann. XI10Psal. XXXIII11Psal. LIV12 Ioel III13Psal. LXXVIII

tæ officium. Nam dicimus functos officio, qui of-ficia debita compleverunt, unde est: Et honoribusfunctus. Hinc ergo defunctus quod ab officio sitvitæ depositus, sive quasi diem functus. Sepultusautem dictus eo quod iam sine pulsu et palpita-tione est, id est, sine motu, sepelire est autemcondere corpus. Nam humare obruere dicimus,hoc est humum inicere. Sepultus autem, aut vi-tiis obrutum, aut damnatum in inferno significat,unde dicitur: Mortuus est et dives et sepultus estin inferno 14 . Sepulchrum vero allegorice corpuspeccatoris intelligitur, mortuam vitiis animam in-trinsecus retinens. Et in Evangelio dicitur: Quiasimiles estis sepulchris dealbatis quæ a foris parenthominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibusmortuorum 15 . Aliquando tamen sepulchrum me-moriam mortis et resurrectionis Domini significat,ut in Isaia: Et erit, inquit, sepulchrum eius glorio-sum 16 .

VII

De portentis

Portenta esse Varro ait quæ contra naturam na-ta videntur: sed non sunt contra naturam, quiadivina voluntate fiunt, cum voluntas Creatoriscuiusque conditæ rei natura sit. Unde et ipsi genti-les Deum modo naturam, modo Deum appellant.Portentum ergo fit non contra naturam sed contraquam est nota natura. Portenta autem et ostenta,monstra atque prodigia ideo nuncupantur, quodportendere atque ostendere monstrare ac prædi-care aliqua futura videntur. Nam portenta dictaperhibentur, a portendo id est, præostendendo.Ostenta autem quod ostendere quidquam futurumvideantur.

Prodigia, quod porro dicant, id est futura præ-dicant. Monstra vero a monitu dicta, quod ali-quid sigificando demonstrent, sive quod statimmonstrent quid appareat. Et hoc proprietatis est,abusione tamen scriptorum plerumque corrumpi-tur. Quædam autem portentorum creationes insignificationibus futuris constituta videntur. Vultenim Deus interdum ventura significare per aliquanascentium noxia sicut per somnos et per oraculaqua præmoneat et significet quibusdam vel genti-bus vel hominibus futuram cladem; quod plurimisetiam experimentis probatum est. Xerxen quippevulpes ex equa creata solvi regnum portendit.Alexandro ex muliere monstrum creatum quodsuperiores corporis partes hominis sed mortuashabuerit inferiorum diversarum bestiarum, sedviventes significasse repentinam regis interfectio-nem; supervixerant enim deteriora melioribus. Sed

14Luc. XV15Matth. XXIII16 Isa. XI

Page 108: Rabano Mauro - De Universo

hæc monstra quæ in significationibus dantur nondiu vivunt, sed continuo ut nata fuerint, occidunt.

Inter portentum autem et portentuosum differt.Nam portenta sunt quæ transfigurantur sicut fer-tur in Umbria mulierem peperisse serpentem. Un-de Lucanus: Matremque suus conteruit infans.Portentuosa vero levem sumunt mutationem, utexempli causa cum sex digitis nati. Portenta igi-tur, vel portentuosa existunt, alia magnitudine to-tius corporis ultra communem hominum modum,quantus fuit Titan in novem iugeribus iacens, Ho-mero testante. Alia parvitate totius corporis, utnani, vel quos Græci Pygmæos vocant, eo quodsunt statura cubitales. Alia magnitudine partiumveluti capite informi, aut superfluis membrorumpartibus, ut bicipites et trimani, vel cynodentesquibus gemini procedunt dentes. Alia defectu par-tium in quibus altera pars plurimum defecit abaltera ut manus a manu, vel pes a pede. Aliadiscisione ut sine manu aut capite generata, quosGræcae steresios vocant. Alia per numeria quandosolum caput aut crus nascitur. Alia quæ in partetransfigurantur sicut qui leonis habet vultum velcanis vel taurinum caput aut corpus, ut Erfasimemorant genitum minotaurum quod Græci he-teromorphiam vocant. Alia quæ ex omni partetransfigurantur in alienæ creationis portentum utex muliere vitulum dicit historia generatum. Aliaqui sine transfiguratione mutationem habent lo-corum, ut oculos in pectore, vel in fronte, auressupra in tempore, vel sicut Aristoteles tradiditquendam in sinistra parte iecur, in dextera splenhabuisse. Alia secundum connaturationem ut inalia manu digiti plures connaturati et cohærentesreperiuntur, in alia minus, sive in pedibus. Aliasecundum immaturam et intemperatam creatio-nem sicut hi qui dentati nascuntur sive barbativel cani. Alia complexu plurimarum differentia-rum sicut illud quod prædiximus in Alexandromultiforme portentum. Alia commixtione generisut androgyni et ermaphroditæ vocantur. Ermafro-ditæ autem nuncupati eo quod eis uterque sexusappareat. Erma quippe apud Græcos masculus,afrodi femina nuncupatur. Hi dextram mamillamvirilem, sinistram muliebrem habentes vicissimcoeundo et gignunt et pariunt. Sicut autem insingulis gentibus quædam monstra sunt hominum,ita in universo genere humano quædam monstrasunt gentium, ut gigantes, cynotephali, cyclopes,et cætera. Gigantes dictos iuxta Græci sermonisæthimologiam qui eos gegines existimant, id est,terrigenas, eo quod eos fabulose pariens terra im-mensa mole et similes sibi genuerit. Ge enim terraappellatur; genis, genus: licet et terræ filios vulgusvocat quorum genus incertum est.

Falso autem opinantur quidam imperiti de Scrip-turis Sanctis prævaricatores angelos cum filiabushominum ante diluviam concubuisse, et exindenatos gigantes, id est nimium grandes et fortes

viros de quibus terra completa est. Cynocephaliappellantur eo quod canina capita habeant, quos-que ipse latratus magis bestias quam hominesconfitetur: hi in India nascuntur. Cyclopes quoqueeadem India gignit, et dictos cyclopes eo quodunum habere oculum in fronte media perhibentur.Hi et agriophagitæ dicuntur, propter quod solasferarum carnes edunt. Lemnias in Libia credunttruncos sine capite nasci et os et oculos habe-re in pectore. Alios sine cervicibus gigni, oculoshabentes in humeris. In ultimo autem orientismonstruosæ gentium facies scribuntur. Aliæ sinenasibus æquali totius oris planitie informes haben-tes vultus. Alii labro subteriore adeo prominenteut in solis ardoribus totam ex eo faciem contegantdormientes. Aliis concreta ora esse modico tantumforamine, calamis avenarum haurientes pastus.Nonnulli sine linguis esse dicuntur invicem sermo-nis utentes, nutu sive motu. Panotios apud Scit-hiam esse fertur tam diffusa magnitudine auriumut omne corpus ex eis contegant. Pan enim Græcosermone omne, othim aures dicuntur. Artabantein Aethiopia proni, ut pecora ambulare dicuntur,quadragesimum aevi annum nullus supergreditur.Satyri homunciones sunt aduncis naribus, cornuain frontibus, et caprarum pedibus similes, qualemin solitudine Antonius sanctus vidit, qui etiaminterrogatus, a Dei servo respondisse fertur dicens:Mortalis ego sum, unus ex accolis eremi, quosvario delusa errore gentilitas faunos satyrosquecolit. Dicunt quidam esse silvestres homines quosnonnulli faunos ficarios vocant.

Sciopodum gens fertur in Æthiopia singulis cru-ribus et celeritate mirabili, quos inde sciopodasGræci vocant, eo quod per æstum in terra resupiniiacentes pedum suorum magnitudine adumbran-tur. Antipodas in Libia plantas versas habent postcrura et octenus digitos in plantis. Ippodes in Scit-hia sunt humanam formam et equinos pedes ha-bentes. In India ferunt esse gentem quæ Macrobinuncupantur, duodecim pedum staturam haben-tes. Est et gens ibi statura cubitalis quos Græci acubito Pygmæos vocant, quos vulgus septemcauli-nos vocant, eo quod septem sub uno caule requies-cunt, de qua supra diximus. Hi montana Indiætenent quibus est vicinus Oceanus. Perhibent etin eadem India esse gentem feminarum, quæ quin-quennes concipiunt et octavum vitæ annum nonexcedunt. Dicunt autem et alia hominum fabulosaportenta, quæ non sunt, sed ficta in causis reruminterpretantur, ut Geryonem Hispaniæ regem tri-plici forma præditum. Fuerunt enim tres fratrestantæ concordiæ ut in tribus corporibus quasi unaanima esset. Gorgones quoque meretrices crinitæ,serpentes quæ aspicientes convertebant in lapides,habentes unum oculum quem invicem utebantur.Fuerunt autem tres sorores unius pulchritudinisquasi unius oculi quæ ita spectatores suos stupes-cere faciebant ut vertere eos putarentur in lapides.

Page 109: Rabano Mauro - De Universo

Sirenas tres fingunt fuisse ex parte virgines, etex parte volucres habentes alas et ungulas: qua-rum una voce, altera tibiis, tertia lira canebat.Quæ illectos navigantes sub cantu in naufragiatrahebant. Secundum veritatem autem meretricesfuerunt, quæ transeuntes, quoniam deducebant adegestatem his fictæ sunt inferre naufragia. Alasautem habuisse et ungulas quia amor et volat etvulnerat; atque in fluctibus commorasse dicuntur,quia fluctus Venerem creaverunt. Scyllam quo-que fertur feminam capitibus succinctam caniniscum latratibus magnis propter fretum Siculi ma-ris in quo navigantes verticibus in se concurren-tium undarum exterriti latrare existimant undas,quas sorbentis æstus vorago collidet. Fingunt etmonstra quædam irrationabilium animantium utCerberum inferorum canem tria capita habentem,significantes per eum tres ætates per quas morshominem devorat, id est, infantiam, iuventutem,senectutem, quem quidem ideo dictum Cerberumputant quasi creovorum, id est, carnem vorans.

Dicunt et Hydram serpentem, cum novem capi-tibus quæ Latine Cædra dicitur, quod uno cæ-so tria capita excrescebant, sed constat Hydramlocum fuisse emanantem aquas, vastantem vici-nam civitatem, in quo, uno meatu clauso, mul-ti erumpebant. Quod Hercoles videns loca ipsaexussit et sic aquæ clausit meatus. Nam Hydra abaqua dicta est. Huius mentionem facit Ambrosiusin similitudinem hæresium dicens: hæresis enimquasi quædam Hydra fabularum vulneribus suiscrevit, et dum sæpe reciditur pululavit igni debitaincendioque peritura.

Fingunt et Chimæram triformem bestiam, quæore est leo, postremis partibus draco, media capra,quam quidam physiologi non animal sed Ciliciæmontem esse aiunt, quibusdam locis leones et ca-preas nutrientem, quibusdam ardentem, quibus-dam serpentibus plenam. Hunc Bellorofontus ha-bitabilem fecit. Unde Chimæram dicitur occidisse.Centauris autem species vocabulum indidit, idest, hominem equo mixtum, quos quidam fuisseequites Tessalorum dicunt: sed pro eo quod dis-currentes in bello velut unum corpus equorum ethominum viderentur inde centauros fictos asseve-rant. Porro Minocentaurum nomen sumpsisse extauro et homine, qualem bestiam dicunt fabulosein labyrintho inclusam fuisse. De qua Ovidius:semibovemque virum, semivirumque bovem. Ono-centaurum autem vocari eo quod media hominisspecie media asini esse dicatur, sicut et Hyppocen-taurus quod equorum hominumque in eis naturaconiuncta fuisse putatur. Hoc quoque notandumest quod aliquando prophetici actus portenta di-cuntur cum aliquid de futuris præsignant, ut estillud quod Dominus ad Ezechielem ait: Fili homi-nis dedi te in signum et portentum domui Israel

1 . Unde idem Propheta legitur iussus dormirein latere dextro ad tempus et item in latere si-nistro ad tempus, ut præfiguraret quod Dominuspopulo Israelitico in vindictam evenire volebat.Item de Isaia legitur quod nudus et discalciatisambulaverit ad præfigurandum vastationem terræIudeorum et captivitatem populi Israelitici. Sicet alii Prophetæ actibus suis et vaticiniis futuraexamplabant. Similiter et in Novo Testamento sig-na portenta et prodigia leguntur accididisse, quodetiam et Ioel in suo libro prædicere videtur, ut estillud: Et erit post hæc effundam spiritum meumsuper omnem carnem et prophetabunt filii vestriet filiæ vestræ. Senes vestri somnia somniabunt etiuvenes vestri visiones videbunt. Sed et super ser-vos meos et ancillas in diebus illis effundam spi-ritum meum, et dabo prodigia in cœlo et in terrasanguinem et ignem et vaporem fumi. Sol verteturin tenebras et luna in sanguinem, antequam venietdies Domini magnus et horribilis, et erit: omnisquicumque invocaverit nomen Domini salvus erit2 . Unde nobis non est necesse de portentis quægentilium libri narrant diutius disputare, sed ethoc nos convenit credere, quæcumque veraciterin rebus fiunt et in naturarum mutatione descri-buntur, non nisi ordinatione et voluntate Dei fieriposse, qui omnia iuste agit et recte disponit, quiaiustus est Dominus in omnibus viis suis et sanctusin omnibus operibus suis.

VIII

De pecoribus et iumentis

Omnibus animantibus Adam prima vocabula in-didit appellans unicuique nomen ex pæsenti ins-titutione iuxta conditionem naturæ cui serviret.Gentes autem unicuique animalium ex proprialingua dederunt vocabula, non autem secundumlinguam Latinam atque Græcam aut quarumlibetgentium barbarum nomina illa imposuit Adam,sed et illa lingua quæ ante diluvium omnibus unafuit, quæ et Hebræa nuncupata est. Latinæ autemanimalia sive animantia dicta, quod animenturvita et moveantur spiritu. Iuxta allegoriam veroanimalia brutos homines significant, et terrenatantummodo cogitantes. Unde dicitur: Animalishomo non percipit ea quæ sunt spiritus Dei, stul-titia est enim illi 1 . Hinc et per Psalmistam dici-tur: Animalia tua inhabitabunt in ea 2 . Animaliafuerunt gentes vera religione vacuatæ, sed cum adDominum venerunt, factæ sunt eius ope ditatæ,ut iam nihil indigeant, sed rationabili ac plenolumine compleantur. Hæ habitabunt in Ecclesia,cum veræ religionis cultum, ipso miserante, perci-

1 Ezech. XII2 Ioel II1 I Cor. II2 Psal. LXVII

Page 110: Rabano Mauro - De Universo

perint. Item illud quod dicit Apostolus: Est corpusanimale, est et spritale, et non prius spiritale, sedquod animale, dehinc quod spiritale 3 . In corporeanimali significat præsentis vitæ statum, quamdiuhomo gerit corpus mortale. Spiritale autem cor-pus significat futuræ vitæ inmortalitatem, quandohoc corruptibile corpus induerit incorruptionem.Animale corpus est, dum cibis sustentatur, utuiuat. Spiritale autem cum horum nihil indigebitconversus in vitam. Omnia supradicta hoc sensuclauduntur, non enim aliud continetur in superio-ribus, nisi quia animale corpus moritur, et resurgitspiritale, quod neque iam manducet, nec infir-matur, nec sit fœtidum, nec ægrum natura; quiaanimale ex Adam, spiritale vero per Christum inresurrectione mortuorum.

Animalia quæ ruminant, quæ in lege munda des-cribuntur, homines sunt sancti, divina præcep-ta ore et corde sive opere semper meditantes,ut est illud in Psalmo: Meditatio cordis mei inconspectu tuo semper 4 . Animalia vero quæ nonruminant peccatores sunt et immundi, minime legiDei operam dantes nec in eius meditatione stu-dentes. Animalia quippe quæ ungulam findunt etruminant, quæ in lege munda describuntur, suntfideles, in utroque testamento credentes, et velutin duabus ungulis pedem operis forma gresus fi-gentes. Animalia enim quæ ruminant, et ungulamnon findunt, quæ immunda narrantur, populi suntIudeorum, qui testamentum vetus ore meditantur,sed novum minime recipiunt.

Item animalia cornuta quæ in sacrificio Dei of-ferri præcipiuntur, in esum fidelium carnes illo-rum conceduntur, sicut vituli, arietes, hyrci, cervi,damulæ, et capreoli virtutes significant sancto-rum, cornua virtutum adversus diabolum et vitiapeccatorum gestantes. Cornu mystice Christi reg-num in Evangelio significat: Et erexit cornu salutisnobis in domo David pueri sui 5 . Cornua septempotestates per omne tempus. Unde in Apocalypsi:Vidi, inquit, agnum quasi occisum habentem cor-nua septem et oculos septem 6 . Cornua tropheumcrucis Christi in Habacuc: Cornua in manibus eiusubi abscondita est fortitudo eius 7 . Cornua super-bia diaboli vel potestas eius pæsenti in tempore,sive regnum Anticristi in Apocalypsi: Cornua reg-na sæculi huius in Daniele. Cornua superbia inPsalmo: Et a cornibus unicornuorum humilitatemmeam 8 . Et alibi: Et omnia cornua peccatorumconfringam 9 . Quadrupedia vocata quia quattuorpedibus gradiuntur. Quarum quædam dum sintsimilia pecoribus, tamen sub cura humana non

3 I Cor. XV4 Psal. XVIII5 Luc. I6 Apoc. V7 Habac. III8 Psal. XXI9 Psal. LXXIV

sunt, ut cervi, damæ et onagri, et cætera. Sedneque bestiæ sunt, ut leones, neque iumenta, utusus hominum iuvari possint. Pecus dicimus omnequod humana lingua et effigie caret, proprie au-tem pecorum nomen his animalibus accommodarisolet, quæ sunt aut ad vescendum apta, ut oveset sues, aut usui hominum commoda, ut equiet boves. Differt autem inter pecora, et pecudes.Nam veteres communiter in significatione omni-um animalium pecora dixerunt. Pecudes autemtantum illa animalia quæ eduntur quasi pecuedes.Generaliter autem omne animal pecus a pascendovocatum. Iumenta nomina inde traxerunt, quodnostrum laborem vel onus suo adiutorio, subiec-tando, vel arando iuvent. Nam bos carpentumtrahit et durissimas terræ glebas vomere vertit.Equus et asinus onera et hominum in gradiendolaborem temperant. Unde et iumenta appellanturab eo quod iuvent homines, sunt enim magnarumvirium animalia. Iumenta autem mystice fidelessunt in Ecclesia sed spiritali intellectu carentes.In Psalmo: Homines et iumenta salvabis, Domine10 . Item iumenta intellectu et eloquio carentes inPsalmo: Ut iumentum factus sum apud te 11 . Rur-sum iumenta homines luxuriosi sunt, de quibus inIoel ita scriptum est: Computruerunt iumenta instercore suo 12 . Item iumentum corpus est Christiut quidam volunt, unde est illud Evangelii: Im-posuit illum in iumentum suum et duxit illum instabulum 13 . Pecudes autem significant simpliceshomines et minus calentes ingenio quos Dominusper gratiam Spiritus Sancti illuminatos efficit gre-gem suum et inter oves suas numerari facit. UndePsalmista de Christo dixit: Omnia subiecisti subpedibus eius, oves et boves, universa insuper et pe-cora campi 14 . Pecora autem aliquando peccato-res, et qui voluptatibus dediti sunt, ut in Zacharia:Pasce pecora occisionis 15 . Et in Psalmo: Oves etboves, insuper et pecora 16 . Pecora simplicioresquique minus præditi ratiocinandi subtilitate, utin Salomone: Diligenter agnosce vultum pecoristui, tuosque greges considera 17 . Oves electum po-pulum Christianum significant, sicut in EvangelioDominus Petro dicit Apostolo: Pasce oves meas18 . Quid ideo comparantur ovibus, quoniam se,præstante Domino, in noxia conversatione mode-rantur, deinde exuvias sine aliquo sensu dolorisamittunt. Nam sicut ovis tondentem se non in-crepat, ita nec iustus cupiditatem se expoliantisaccusat. Boves autem prædicatores designant quihumana pectora mandatis cœlestibus virtutum

10Psal. XXXV11Psal. LXXII12 Ioel I13Luc. X14Psal. VIII15Zach. XI16Psal. VIII17Prov. XXVII18 Ioann. XXI

Page 111: Rabano Mauro - De Universo

messem germinare fecerunt. Nec vacat quod dicitinsuper: quia non solum illi sancti subiecti suntsed etiam peccatores. Sæpe enim de conversis ta-libus maiore gloria triumphat Dominus Christus.Pecora enim sunt, dum in camporum libertate,id est, in mundi istius voluptate pascuntur. Ovessunt cum iam intra Domini septa clauduntur. Itemalibi vox divina dicit: Meæ sunt omnes feræ sil-varum, iumenta in montibus et boves 19 . Ferassilvarum, gentes significant, qui in sæculi istiusnemoribus, superstitione ferocissima versabantur.Iumenta in montibus sunt simplices in Ecclesiacatholica constituti, qui in cacumine fidei habitarenoscuntur. Boves indicant Apostolos et prophetasqui in agro Domini assiduo labore versati sunt.Qua propter his allusionibus competenter appo-sitis præfigurat Ecclesiam catholicam de diversismundi partibus colligendam. Discretio est auteminter armenta et greges, nam armenta equorumet boum sunt, greges vero camelorum, caprarumet ovium. Ovis molle pecus lanis, corpore inerme,animo placidum ab oblatione dictum, eo quodapud veteres in initio non tauros sed oves insacrificio mactarentur. Ex his quasdam bidentesvocant eas quæ inter octo dentes duos altioreshabent, quas maxime gentiles in sacrificium of-ferebant. Oves autem ut diximus innocentes etsimplices quoque in populo Christiano significant,necnon et ipsius Domini aliquando mansuetudi-nem et patientiam ovis typice demonstrat, ut estillud Isaiæ de innocenti morte Salvatoris: Sicutovis, inquit, ad occisionem ducetur et non aperietos suum 20 . Oves populi fideles in Evangelio:Oves meæ vocem meam audient 21 . Et in Psalmo:Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves22 . Oves duæ significant populos gentium, quasnutriet homo, id est, Christus, de quo legiturin propheta: In diebus illis nutriet homo vaccamboum et duas oves et præ ubertate lactis comedetbutyrum 23 . Item oves reprobi in Psalmo: Sicutoves in inferno positi sunt, et mors depascet eas24 , id est, diabolus. Vervex vel a viribus dictus,quod cæteris ovibus sit fortior, vel quod sit vir, idest masculus, vel quod vermes in capite habeantquorum excitati pruritu invicem se concutiunt etpugnantes cum magno impetu feriunt. Sic et ariesvel apo tou areos, id est a Marte vocatus. Undeapud nos in gregibus masculini mares dicuntur,sive quod hoc pecus a gentilibus primum aris estimmolatum, unde est illud: Aries mactatur adaram. Arietes autem significant Apostolos vel Ec-clesiarum principes. Unde in Isaia legitur: ArietesNabaioht ministrabunt tibi 25 . Et in Psalterio:

19Psal. XLIX20 Isa. LIII21 Ioann. X22Psal. VIII23 Isa. VII24Psal. XLVIII25 Isa. LX

Afferte Domino filios arietum 26 . Hi, tamquamduces gregum, in caulas Domini perduxerunt po-pulum Christianum. Filios autem arietum offeren-dos dicit, quos Apostoli recta prædicatione ge-nuerunt, non qui pravo dogmate probantur extra-nei. Arietes autem bene sunt Apostolis comparati,quoniam ut diximus animalia ipsa plurimum fron-te valent et obiecta semper impingendo deiciunt:quod prædicando fecerunt Apostoli, qui diversassuperstitiones et idola firmissima cœlestis verbiquadam fronte ruperunt. Aries enim dictus estquasi a fronte ruens. Et in aliam partem arietesprincipes sunt pravi de quo legitur in Ezechihel:Cum hædis et agnis et arietibus 27 .

Agnum quem Græci vocant apo tou agnou quasipium, Latini autem hoc nomen habere putant eoquod præ cæteris animantibus matrem agnoscatadeo, ut etiam si in magno grege erraverit sta-tim balatu recognoscat vocem parentis. Agnus au-tem aut personam Salvatoris nostri mystice gerit,cuius mors innocens salvavit genus humanum, dequo Ioannes ait: Ecce Agnus Dei: ecce qui tollitpeccata mundi 28 , aut cuiuslibet catholici vitaminnoxiam qui matris suæ, hoc est, Ecclesiæ vo-cem agnoscens obœdiendo eius adhæret lateri etobœdit mandatis. Agni sancti in Evangelio: Pasceagnos meos 29 . Agni homines lascivientes in Isaia:Incrassatus est gladius meus de sanguine agnorumet hircorum 30 . Agna vita activa in Levitico: Agatpœnitentiam et oferat agnam de grege sive capram31 , quæ est contemplativæ vitæ figura. Septemagni et septem agnæ quæ in lege Deo in sacrificiumofferri præcipiuntur sanctorum omnium plenitudi-nem vel operis innocentiæ obtinent mysterium.

Fetus gemelli, duo caritatis præcepta, id est, dilec-tio Dei et proximi. In Canticis canticorum: Omnesgemellis fetibus et sterilis non est inter eas 32 .

Hædi ab edendo vocati: parvi enim pinguissimisunt, et saporis iocundi, unde et edere; inde etedulium vocatur. Hi quoque iuxta allegoriam sig-nificant peccatores, qui ad sinistram iudicis infine statuendi sunt. Sicut iusti ad dexteram, quosoves significant. Unde ipsa Veritas in Evangelioait: Statuet quidem oves a dextris, hædos autem asinistris 33 . Interdum autem et iusti hoc nomineexprimuntur, ob confessionem peccatorum, ut inIeremia: Recedite, inquit, de medio Babylonis, deterra Caldeorum egredimini et estote quasi hæ-di ante greges 34 . Hædus Christus propter si-militudinem carnis peccati, ut in Deuteronomio:

26Psal. XXVIII27Ezech. XXVII28 Ioann. I29 Ioann. XXI30 Isa. XXXIV31Lev. V32Cant. V33Matth. XXV34 Ier. L

Page 112: Rabano Mauro - De Universo

Non coques hædum in lacte matris 35 . HædusAntichristum significat ut est illud in Evangelio:Numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meisepularer 36 .

Ovile ovium Ecclesia est, ut in Evangelio: Et fiatunum ovile et unus pastor 37 . Pastor, Christus, utin Evangelio: Ego sum pastor bonus 38 . PastoresApostoli vel cæteri principes Ecclesiarum, ut inPropheta: Dabo vobis, inquit, pastores, secundumcor meum, et pascent vos scientia et doctrina 39 .Pastores sacerdotes improbi, ut in Ieremia: Grexdispersus, quia non est qui dispersa colligat 40

et cætera. Custos, Dominus, in Iob: Tibi pecca-vi o custos hominum 41 . In Isaia: Custos, quidde nocte? custos, quid de nocte? 42 CustodesApostoli vel cæteri prædicatores. In Isaia: Supermuros tuos Ierusalem consitutui custodes tota dieet tota nocte in perpetuum non tacebunt 43 . Mer-cennarii populus Iudæorum; in Evangelio: Quantimercennarii in domo patris mei abundant pani-bus? 44 Inquilinus hæreticus mercennarius popu-lus Iudæorum in Levitico: Inquilinus sacerdotis etmercennarius non comedet ex eo 45 , hoc est, exsacrificio corporis Domini.

Hircus lascivium animal et petulcum et fervenssemper ad coitum, cuius oculi ob libidinem intransversum aspiciunt, unde et nomen traxit.Nam hirci sunt oculorum anguli secundum Sue-tonium, cuius natura adeo calidissima est, ut adadamantem lapidem, quem nec ignis nec ferrumdomari valet, solus huius cruor dissolvat. Namhircus, qui in lege pro peccatis offerebatur, pecca-torum ostendit personam, qui fuso sanguine, hocest, pœnitentiæ lacrimis solvit duritiam peccato-rum. Unde in Psalmo ad Dominum dicit Ecclesia:Offeram tibi boves cum hircus 46 . Hirci peccatoressive gentiles. In Daniele: Ecce autem hircus capra-rum veniebat ab aquilone 47 . Duo hirci uterquepopulus, Iudæorum scilicet et gentium extra ducepeccati venientes in Levitico. Alii autem duos hir-cos, Christum et Barrabam, intellexerunt. Boves,ut supra diximus, intelliguntur prædicatores quipectora humana feliciter exarantes, eorum sen-sibus cœlestis verbi semina fructuosa condebant.Hirci vero intelliguntur qui diabolicis pravitatibusstudentes hispidis vitiis vestiuntur. Hircus enimdictum est quasi hirsutus sed et eos cum bubus

35Deut. XIV36Luc. XV37 Ioann. X38 Ibid.39 Ier. III40 Ier. X41 Iob VII42 Isa. XXI43 Isa. LXII44Luc. XV45Lev. XXII46Psal. LXV47Dan. VIII

offert Ecclesia quando conversi Christo Dominoconfitentur. Hircus enim fuit latro ille qui pen-debat in cruce, sed mox factus est bos, quandoad confessionem veritatis respiciens pervenit, di-xit enim: Memento mei Domine cum veneris inregnum tuum 48 .

Capros et capras a carpendis virgultis quidamdixerunt, alii quod carpent aspera, nonnulli a cre-pitu crurum eas vocitatas putant. Agrestes capræquas Græci pro eo quod accutissime videant, idest apo tou oxu derkesthai dorcadas appelaverunt.Morantur enim in excelsis montibus, et quamvisde longe, vident tamen omnes qui veniunt. Idemautem et capræ. Idem ibices, quasi abices, eo quodinstar avium ardua et excelsa teneant loca, et insublime inhabitant, ita ut de sublimitate vix hu-manis obtutibus pareant. Unde et meridiana parsibices aves vocat, qui Nili fluenta inhabitant. Hæcitaque animalia, ut diximus, in petris altissimiscommorantur et si quando ferarum vel hominumadversitatem persenserint, de altissimis saxorumcacuminibus, sese præciptantes, in suis cornibusillæsa suscipiunt. Capra carnem Salvatoris signi-ficat, hoc est, similitudinem carnis peccati, ut inSalomone: Fuge, dilecte mi, assimilare capræ 49 .Item capræ peccatores sive gentiles, in Daniele:Ecce hircus caprarum 50 , id est, princeps pec-catorum. Capræ ergo, iusti interdum ex gentibusvenientes, in Salomone: Capillatura tua sicut grexcaprarum quæ ascenderunt de monte Galaad 51 .Hinc item dicit sponsus ad sponsam: Duo uberatua sicut duo hinnuli capreæ gemelli qui pascunturin liliis donec aspiret dies et inclinentur umbræ52 . Quod enim hæc animalia ferarum vel homi-num adversitate perterrita, de altissimis rupibusse præcipitando cornibus suis illæsa se suscipiunt,significat quod iusti quique et Deum timentes,legem Dei in duobus testamentis meditantes, etduobus præceptis caritatis eam adimplentes, abomni adversitate, illæsi custodiuntur. Grex inte-lligitur fidelium congregatio, veterem conversa-tionem in baptismo relinquentes, ut est illud inCantico canticorum: Dentes tui sicut greges ton-sarum, quæ ascenderunt de lavacro 53 . Item grexest peccatorum collectio, in Ieremia: Congrega eosquasi gregem ad victimam 54 .

Cervi dicti apo ton ceraton, id est, a cornibus. Ce-rata enim Græce cornua dicuntur. Hi enim serpen-tum inimici, cum sese gravatos infirmitate persen-serint, spiritu narium eos extrahunt de cavernis, etsuperata pernicie veneni eorum pabulo reparan-tur. Dictamnum herbam ipsi prodiderunt. Nam eo

48Luc. XXIII49Cant. II50Dan. VIII51Cant. IV52 Ibid.53 Ibid.54 Ier. XII

Page 113: Rabano Mauro - De Universo

pasti excutiunt acceptas sagittas. Mirantur autemsibilum fistularum: arrectis auribus acute audiunt,nil submissis. Si qua immensa flumina vel mariatransnatant, capita clunibus præcedentium pro-ponunt, sibique invicem succedentes, nullum la-borem ponderis sentiunt. Cervus enim sanctos vi-ros significant, Deum desiderantes. Unde prophetaait: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, itadesiderat anima mea ad te Deus 55 . Est enim illudanimal primo innoxium, deinde velocissimum, ter-tio desiderio inardescente siticulosum. Serpentesnaribus trahit, quas ut voraverit, veneno aestuan-te permotus, ad fontem aquarum quanta potestvelocitate festinat. Amat enim aqua dulci purissi-maque satiari. Huius decora comparatio nostrumdesiderium ardenter instigat, ut quando venenaantiqui serpentis haurimus et in intimis faucibusaestuamus ad fontem divinæ misericordiæ illi-co festinemus; quatenus quod peccati adversitatecontrahitur, dulcissimi haustus puritate vincatur.Nec vacat quod ad fontes aquarum dixit, nonaquas. Fons enim aquarum Christus est Dominus,unde omnia fluunt quæcumque reficiunt. Fluen-ta enim plerumque siccari possunt, fons autemaquarum semper irriguus est. Unde merito dic-tum est, ad liquorem sacræ originis festinandum,ubi desiderium nostrum numquam possit habereieiunium. Item alibi scriptum est: Montes excelsicervis 56 . Item cervi patriarchæ, unde in Canticiscanticorum pro Salvatore, qui ex eorum stirpesecundum carnem natus est, dicitur: Fuge, dilec-te mi, assimilare capræ hinnuloque cervorum 57 .Cervi Apostoli in Psalmi: Vox preparantis cervos58 . Cerva est caro Domini, in Salomone: Cervacarissima et gratissimus hinnulus, ubera eius ine-briant te 59 , id est, evangelica doctrina. CervæApostoli ob hoc quod spiritaliter parturiunt. InIob: Numquid nosti tempus partus, ibi cum velparturientes cervas observasti 60 . Cervus est utdiximus venenosorum serpentium vorax, spinosatranscendens, et summa agilitate præditus, ha-bitare diligit in montibus altissimis. Huic meritocomparantur fideles qui diabolum vorant, quandonequitias eius ad Domini laudem gloriamque con-vertunt, vitiaque huius sæculi quasi spinas bonaconversatione transiliunt, et habitant in montibus,id est, Apostolis et Prophetis qui sanctis prædica-tionibus suis in hoc mundo solida cacumina essemeruerunt. Tragelaphi a Græcis nominati, qui,dum eadem species sint ut cervi, villosos tamenhabent armos, ut hirci, et menta prolixis hirsutabarbis, qui non alibi sunt quam circa Fasidem.Hinnuli filii sunt cervorum. Dammula vocata quodde manu effugiat, timidum animal et in belle.

55Psal. XLI56Psal. CIII57Cant. II58Psal. XXVIII59Prov. V60 Iob XXXIX

De quo Martialis: Dente timetur aper, defenduntcornua cervum; imbelles dammæ, quid nisi prædasumus? Hæc quoque animalia aut Christum siveinnocentes homines significant. Hinc quoque spon-sa de sponso in Cantico canticorum ait: Similis estdilectus meus dammulæ hinnuloque cervorum 61 .Christus igitur in assumptione carnis et humilitatedammæ assimilatur. In varietate vero virtutum etinnocentia hinnulo cervorum, hoc est, patriarcha-rum, de quibus secundum carnem originem duxit.

Lepus quasi levipes, qui velociter currit. Unde etGræce pro cursu lagos dicitur, velox enim animalet satis timidum. Significat autem lepus homi-nes timentes Deum, qui non in semetipsis, sedin Creatore suo fiduciam habent. Unde legitur inSalomone: Lepusculus plebs invalida, quæ collocatin petra cubile suum 62 . Unde dicitur in Psalmo:Petra refugium leporibus et erinaciis 63 . Petraautem Christus est. Hinc de Moyse scribitur 64 ,quod lepusculus Domini Moyses steterit in fora-mine petræ, quia in passione redemptoris, spemsalutis suæ habuit.

Erinacius vero est, quem vocamus ericium animalomnino timidum, natura providente semper ar-matum, cuius cutem invicem setarum sudes accu-tissimæ densissimæque communiunt. Cui tamennon sufficit nativa munitio sed, ne aliqua fraudepossit intercipi, refugium habet semper in saxis.Huic competenter aptatus qui peccatis suis his-pidus futura iudicia metuens petram Christumfirmissimum noscitur habere refugium.

Sus dicta quod pascua subigat, id est, terra sub-acta escas inquirat. Verres eo quod grandes ha-bet vires. Porcus quasi spurcus, ingurgitat enimse cœno, luto inmergit, limo illinit. Oratius: Etamica luto sus. Hinc etiam spurcitiam vel spuriosnuncupamus. Porcorum pilos setas vocamus etsetas a sue dictas a quibus et sutores vocanturquod ex setis suant, id est, consuant pelles. Suespeccatores significant, et inmundos vel hæreticos,de quibus in lege præcipitur ob hoc quod ungulamfindunt et non ruminant ne a fidelibus eorum car-nes contingantur. Hi licet utrumque testamentumLegis et Evangelii suscipiant, sed quia spiritalemcibum non ruminant immundi sunt. Item suespœnitentes neglegentes, et ad ea quæ fleverantrevertentes significant. Sicut Petrus in epistola suaait: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lotain volutabro luti 65 .

Canis ergo cum vomit, profecto cibum, qui pectusdeprimebat proicit; sed cum ad vomitum rever-titur, unde levigatus fuerat, rursus oneratus. Sicqui admissa plangunt, profecto mentis nequitiam,

61Cant. II62Prov. XXX63Psal. CIII64Exod. XXXIII65 II Petr. II

Page 114: Rabano Mauro - De Universo

de qua male saturati fuerant et quæ eos intusdeprimebat, proiciunt confitendo; quam post con-fessionem, dum repetunt, resumunt. Sus lota involutabro luti dum lavatur sordidior redditur. Etqui admissum plangit, nec tamen deserit, gravioriculpæ se subicit, qui et ipsam veniam contemnitquam flendo impetrare potuit, et quasi in lutosaaqua semetipsum involvit, quia dum suis lacri-mis vitæ munditiam subtrahit, ante Dei oculossordidas ipsas lacrimas facit. Item porci hominesinmundi atque luxuriosi in Evangelio: Si eicis nosmitte in porcos 66 . Item ibi: Ne mittatis mar-garitas vestras ante porcos 67 . Porcus similiterinmundi spiritus; in Evangelio: Et misit illum invillam suam ut pasceret porcos 68 . Porcus quo-que similiter inmundos significat et peccatores,de quibus in Psalmo scriptum est: De absconditistuis adimpletus est, venter eorum: saturati suntporcina et reliquerunt quæ superfuerant parvulissuis 69 . Iudæos dicit de inmunditiis, quæ a Do-mino abscondita, id est, noscuntur esse prohibita.Porcina ad polluta respicit, quæ inter cætera Ve-teris Testamenti præcepta inmunda prænotatur.Transmiserunt autem reliquias peccatorum filiissuis quando clamabant: Sanguis huius super nos etsuper filios nostros 70 . Item sus peccator recte in-telligens et luxuriose vivens, in Salomone: Circulusaureus in naribus suis mulier pulchra et fatua 71 .Item sus carnalium cogitationes sordidæ ex quibusopera prava velut decocta procedunt, in Isaia: Quicomedunt carnem suillam et ius profanum in vasiseorum 72 , id est, in cordibus eorum.

Aper a feritate vocatus ablata f littera et subroga-ta p. Unde et apud Græcos suagros, id est, ferusdicitur. Omne enim quod ferum est et immite abu-sive agreste vocamus. Alii autem aprum dicunt es-se nuncupatum, quod in locis asperis commoratur.Significat autem aper ferocitatem principum huiussæculi. Unde in Psalmo de vinea Domini scriptumest: Exterminavit eam aper de silva, et singularisferus depastus est eam 73 . Exterminavit extra ter-minos atque patriam suam ubique, dispersit, quodin gente contigit Iudæorum. Aprum Vespasianumforsitan debemus accipere, qui illis exstitit fortiset sævus. Per hoc autem nomen significat Iudæisfuisse contrarium, quia hoc animal inter cæterahabere videbatur immunditiam de silva, scilicet degentibus, quæ merito silvis squalidis comparantur,quia adhuc insitæ fructuoso germine non fuerunt.Singularem autem ferum Titum eius filium memo-rat, qui reliquias belli tanta populatione contrivit,ut gentem et civitatem quasi herbarum pabula,

66Matth. VIII67Matth. VII68Luc. XV69Psal. XVI70Matth. XXVII71Prov. XI72 Isa. LXV73Psal. LXXIX

terribili depastione consumeret. Necesse enim fuithoc vineæ contingere, cuius macheria videbaturesse deposita. Spiritaliter autem aper propter fero-citatem et fortitudinem nimiam diabolus intelligipotest. De silva autem dixit, quia cogitationes eiusagrestes, aviæque semper existunt.

Iuvencus dictus eo quod iuvare incipiat hominum,usus in colenda terra, vel quia apud gentiles Iovisemper ubique iuvencus immolabatur, numquamtaurus, nam in victimis, etiam ætas considera-batur. Taurus Græcum nomen est, sicut et bos.Indicis tauris color fulvus est, volucris pernicitas,pilis in contrarium versis. Caput circumflectuntflexibilitate, qua volunt, tergi duritia omne te-lum respuunt, immiti feritate. Taurus Christus,in Genesi: Et furore suo subnervaverunt taurum74 . Item tauri potestates sæculi huius, cornu su-perbiæ humiles plebes ventilantes. De quibus inIeremia: Mugistis ut tauri 75 . Et alibi: Et tauricum potentibus 76 . Tauri enim et in bonam etin adversam partem significationem trahunt. Inbonam quoque, ut est illud in Evangelio: Ecceprandium meum paravi, tauri mei et altilia occisasunt et omnia parata 77 . Quid ergo per taurosnisi Patres Testamenti Veteris significantur? Namdum ex permissione legis acceperant, quatenus ad-versarios suos odii retributione percuterent, ut itadicam, quid aliud quam tauri erant, qui inimicossuos virtutis corporeæ cornu feriebant? Quid veroper altilia nisi Novi Testamenti Patres figurantur,qui dum gratiam pinguedinis internæ percipiunt,æternis desideriis innitentes, ad sublimia contem-plationis suæ, penna sublevantur. In contrariamvero partem tauri positi inveniuntur, ut est illudin Psalmo: Concilium taurorum inter vaccas po-pulorum 78 . Hic per tauros hæreticos significatindomitos, qui erecta cervice seducunt animas in-nocentes, et ad suum gregem trahunt, quos infelicipersuasione decipiunt. Vaccæ quoque populorumsunt mulieres ductili voluntate levissimæ, quæperfidiæ doctores tamquam tauros sequuntur.

Bovem Græci boun dicunt. Hunc Latini trionemvocant, eo quod terram terat quasi terionem: Næ-vius: Trionem hic moderatur rusticus, cuius lati-tudo pellium a mento ad crura pallearia dicuntura pelle ipsa quasi pallearia. In bubus ergo ali-quando luxuriosorum dementia, aliquando labo-riosa fortitudo prædicantium, aliquando humilitasexprimitur Israelitarum, quod enim bovis nomineper comparatione luxuriosorum dementia desig-natur, Salomon indicat, qui cum male suadentismulieris petulantiam præmisisset, adiunxit: Sta-timque eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam

74Gen. XLIX75 Ier. L76 Isa. XXXIV77Matth. XXII78Psal. LXVII

Page 115: Rabano Mauro - De Universo

79 . Rursum quia bovis nomine labor prædicatorisexprimitur, Legis verba testantur quæ ait: Nonobturabis os bovi trituranti 80 . Rursum quia bovisnomine plebs Israelitica figuratur, Propheta asse-rit qui Redemptoris adventum denuntians dicit:Cognovit bos possessorem suum et asinus præsepeDomini sui 81 . Item ibi: Beati qui seminatis superomnes aquas, immittentes pedem bovis et asini82 . Item bos diabolus in membris suis, hoc est,hæreticis. Unde in Iob: Foenum ut bos comedet83 .

Vacca quasi boacca, est enim ex qualitate mobi-lium nominum, sicut leo leæna, draco dracæna.Hæc aliquando in bonam significationem sensumtrahit, ut est illud in Lege 84 ubi vacca rufaætatis integra, et quæ non traxerit iugum, im-molari iubetur in expiatione sanctuarii Domini.Solet per masculinum fortitudo, per femininumvero infirmitas designari. Quid ergo per vaccamnisi assumpta ad sacrificium infirmitas incarna-tionis Dominicæ figuratur? De quo scriptum est:Quia et si mortuus est ex infirmitate, sed vivit exvirtute 85 . Bene autem vacca hæc rufa dicitur,quia videlicet eius humanitas rubra per cruorempassionis fuit. Ætas humanitatis Domini integraest, omnis eius operatio perfecta. In qua videlicethumanitate macula non fuit, quia et veraciter deeo scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolusinventus est in ore eius 86 . Bene autem subdi-tur: Nec portaverit iugum 87 , quia ergo Dominusnulli peccato succubuit, iugum minime portavit.Bene autem dicitur: Immolavit eam in conspectuDomini 88 . Redemptor enim noster in conspectuhominum quasi extinctus est, sed in conspectuPatris immolatur, quia quod ante oculos hominumpœna, hoc ante oculos Patris sacrificium fuit. Inmalam vero partem vacca accipitur, quando lasci-viam hominis peccantis exprimit, ut est illud prop-heticum: Vacca lasciviens Ephraim 89 . Et iterum:Ephraim, inquit, vitula docta diligere trituram, etego transivi super pulchritudinem colli eius 90 .Vacca plebs Iudaica credens in Christo, ut inIsaia: Nutriat homo vacca boum, id est Christus, etduas oves præ ubertate lactis comedet butyrum 91 .Vaccæ fidelis in Ecclesia, quorum figuram vaccæillæ gerebant quæ archam Domini de terra Phi-listinorum reportarunt. Vaccæ animæ carnalibusvitiis plenæ, ut in Psaltero: Concilia taurorum

79Prov. VII80Deut. XXV; I Cor. IX81 Isa. I82 Isa. XXXII83 Iob XL84Num. XIX85 II Cor. XIII86 Isa. LIII87Num. XIX88 Ibid.89Ose. IV90Ose. X91 Isa. VII

inter vaccas populorum 92 . Vaccæ divites sæculihuius, ut in Amos: Audite verbum Domini, vaccæpingues 93 .

Vitulus et vitula a viriditate vocati sunt, id est,ætate viridi, sicut virgo. Vitula ergo parva est, etnondum enixa. Nam enixa iuvenca est, ut vacca.Vitulus ergo in bonam partem accipitur, quandoinnocentiam fidelium demonstrat, aut sinceramlaudem piæ devotionis. Unde scriptum est: Redde-mus vitulum labiorum nostrorum 94 . Et in Psal-mo: Imponent super altare tuum vitulos 95 . Vitu-los quippe possuit aut pro innocentibus quorumætas prima est, et a iugo peccati cervix probaturaliena, et ideo in tali verbo permansit, ut actumillum præteritæ legis indicaret fuisse rerum imagi-nem futurarum, sive illos prædicatores Evangeliipromittit, quorum imaginem in vituli figura Lu-cas Evangelista suscipit, qui non mugitibus aeraverberarent sed orbem terrarum Dominicæ fideiprædicatione complerent, sive illos magis vitulosdebemus advertere, qui animas suas in hostiamsuavitatis, sacris altaribus obtulerunt. Nam etpater Augustinus, cum de figuris illis evangelicisageretur, quodam loco ipsum Dominum vitulumdicit, qui se hostiam obtulit pro salute cuncto-rum. Qua propter sive de adulescentibus sive deprædicatoribus sive de martyribus sentiatur, talestantum Propheta vitulos, altaribus Domini po-tuit promittere, quos Christianæ religioni noveratconvenire. Vitulus Christus in Evangelio: Adduci-te vitulum saginatum et occidite 96 , et in aliampartem: Et comminues eos tamquam vitulum Li-bani 97 . Vituli sancti fide crescentes, et a iugolegis libera colla habentes. Vituli Iudæi lascivien-tes in Psalmo: Circumdederunt me vituli multi,tauri pingues obsederunt me 98 . Tunc ergo inmalam partem vituli significatio trahitur, quandopetulantiam atque lasciviam significat perverso-rum. Unde filii Israel in deserto perversa menteidolatriam in similitudine vituli exercuerunt, etIeroboam, relicto Dei templo, quod erat in Ie-rusalem, simulacrum vituli finxit, et divino cultuhonoravit. Hinc scriptum est in Psalmo: Feceruntvitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile 99 .Horeb vero interpretatur Calvaria, ubi prætereaDominum crucis patibulo carne constat occisum,ut in ipso eodemque nomine iam tunc et in illodeserto Horeb culturam Domini perfidi nefandapræsumptione violarent, quorum posteritas eratin Calvariæ loco crucifixura Dominum Christum.Illud quoque æstimo considerandum, quod dixit,adoraverunt sculptile. Quia in Exodo legimus vitu-

92Psal. LXVII93Amos IV94Ose. XIV95Psal. L96Luc. XV97Psal. XXVIII98Psal. XXI99Psal. CV

Page 116: Rabano Mauro - De Universo

lum conflatilem, collatis ornamentis, monstruosoquodam iudicio fuisse formatum, sed duas reshic dictas debemus habere, id est quod vitulumadoraverint in deserto, et postea sculptilia simu-lacra in repromissionis terra coluerint. Quod insubsequentibus ipse dicturus est: Et mutaveruntgloriam suam in similitudinem vituli manducantisfœnum 1 . Gloria eorum fuit adorata divinitas,quam infelici commutatione pendentes usque adhoc pervenire meruerunt, ut deserentes cœli terræ-que creatorem Deum, sibi facerent similitudinemvituli fœna comedentis. De sanguine ergo et adipeac pinguedine pecudum, quæ in lege offerebanturhic pauca inserenda sunt. Sanguis vis est animæut quidam volunt, de cuius natura disputandilicentia non conceditur, quia origo eius secretaet soli Deo cognita est, sed ad basim altaris se-cundum legis præceptum effundi, id est, potes-tati divinæ et intellectui reservatur. Quid enimest sanguinem comedere, nisi de animæ originedisputare? Sanguis opera carnis, ut in Apostolo:Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt 2 .Sanguis peccatum significat, ut in Osee: Sanguissanguinem tetigit, propter hoc lugebit terra 3 .Sanguine sanguinem tangere est peccata peccatisconiungere: siquidem et omne peccatum occidensanimam sanguini comparatur sicut in Prophetapro peccatore dicitur: Sanguis ipsius super caputeius 4 .

Adeps pinguedo gratiæ divinæ in Psalmo: Sicutadipe et pinguedine repleatur 5 . Adeps compunc-tionem cordis sanctorum significat, ut in Levitico:Et imposito desuper holocausto adolebit adipes pa-cificorum 6 . Adeps spiritalis gratiæ intellectus, utin Psalmo: Et adipe frumenti saciat te 7 . Adeps,quæ operiunt genitalia, quæ comedi prohibentur,animæ origo, sicut et superius de sanguine dictumest, a quibusdam significari videntur in Levitico:Adeps crassitudo malitiæ, ut in Psalmo: Prodiitquasi ex adipe iniquitas eorum 8 . Item ibi: adipemconcluserunt 9 . Crassitudo duritia est cordis. Inpropheta: Incrassatum est cor populi huius 10 . Etin Iob: Operuit crassitudo faciem eius, et de lateri-bus eius arvina dependet 11 . Medulla cogitationessanctæ sive conpunctio ex intimo corde procedens.In Psalmo: Holocausta medullata offeram tibi 12 .Et in malam partem de reprobis in Ezechihele

1 Ibid.2 I Cor. XV3 Osee IV4 Ose. XII5 Psal. LXII6 Lev. VI7 Psal. CXLVII8 Psal. LXXII9 Psal. XVI10 Isa. VI11 Iob XV12Psal. LXV

dicitur: Et fuerunt iniquitates eorum in ossibuseorum 13 .

Bubali vocati per deriuationem quod sint simi-les boum, adeo indomiti, ut pro feritate iugumcervicibus non recipiant, hos Affrica pocreat. Uriagrestes boves sunt in Germania, habentes cornuain tantum protensa ut regiis mensis insigni capa-citate ex eis gerulæ fiant. In bubalis autem veluris, possunt accipi superbi doctores, vel domina-tores plebis qui habentes similitudinem bonorumdoctorum in gradu vel officio quod gestant, sedsuperbiæ tumentes, et in cornibus potentiæ mun-danæ potius confidentes quam in divinum auxi-lium contra Apostolos eligunt dominari in cleris,non forma fieri gregis, quibus Dominus per Prop-hetam comminantur dicens: Væ pastoribus Israelqui pascebant semetipsos, nonne greges pascuntura pastoribus? Lac commedebatis et lanis operie-bamini et quod grassum erat occidebatis; gregemautem meum non pascebatis, quod infirmum fuitnon consolidastis, et quod ægrotum non sanastis.Quod fractum est, non alligastis, et quod abiectumest non reduxistis. Quod perierat non quæsistis,sed cum austeritate imperabatis eis et cum poten-tia 14 .

Camelis causa nomen dedit sive quod quandoonerantur ut breviores et humiles fiant accubant,quia Græci camai humile et breve dicunt, sive quiacurvus est dorso. Camur enim verbo Græco cur-vum significat. Hos licet et aliæ regiones mittantsed Arabia plurimos. Differunt autem sibi, namArabici bina tubera in dorso habent, reliquarumregionum singula. Cameli vero nomine aliquandoin sacro eloquio Dominus, aliquando aut gentiliumsuperbia exprimitur quasi excrescente desuper tu-more tortuosa. Dromeda genus camelorum est,minoris quidem staturæ, sed velocioris, unde etnomen habet. Nam dromos Græce cursus et ve-locitas appellatur: centum et amplius millia, unodie pergere solet. Quod animal, sicut bos et oviset camelus, ruminat. Ruminatio autem dicta esta ruma eminente gutturis parte, per quam dimis-sus cibus a certis revocatur animalibus. Camelusautem aut Christi humilitatem significat qui one-ra peccatorum nostrarum portabit, aut gentilempopulum conversum ad fidem Chrsti. Nam quodin Evangelio Dominus ait: Facilius est camelumper foramen acus transire quam divitem intrarein regnum cœlorum 15 , ostendit facilius Christumpati pro dilectoribus sæculi, quam dilectores sæ-culi ad Christum posse converti. Cameli autemnomine se intelligi voluit, quia sponte humiliatusinfirmitatis nostræ onera sustulit. In quo enimmanifestius intelligitur, quam in ipso, quod scrip-tum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus

13Ezech. XXXII14 Isa. XXXIV15Matth. XIX

Page 117: Rabano Mauro - De Universo

16 . Per acum autem punctiones significantur. Perpunctiones dolores in passione suscepti. Foramenergo acus dicit, angustias passionis, qua scissanostræ quasi vestimenta naturæ, quodammodo re-sarcire, id est, recuperare, dignatus est, quatenuspost lapsum melius reformati gaudeamus ad tes-timonium Apostoli dicentis: Quicumque enim inChristo baptizati estis, Christum induistis 17 . Aliicamelum Dominum Iesum Christum intellexerunt,pro eo quod humiliando semetipsum peccatorumnostrorum onera portavit. Camelus amor sæculicuius figuram camelus ille gerebat, quem Rebeccanuptura viro suo Isaac descendit ac reliquit. Ca-meli peccatores moribus distorti ut in Iudicum:Et cameli eorum sicut locustæ in multitudine 18 .Et in Isaia de Ierusalem scriptum est: Inundatiocamelorum operiet te, dromedarii Madian et Ep-ha. Omnes de Saba venient aurum et thus defe-rentes, et laudem Domino annuntiantes 19 . Sig-nificat enim hæc sententia conventum nationumad Ecclesiam Christi. Madian et Epha regionessunt trans Arabiam fertiles camelorum. Omnisprovincia vocatur Saba, unde venit regina Sabaad Salomonem. Cedar autem regio Sarracenorumest qui Ismaelitæ dicuntur, et in Nabaioth unusest filiorum Ismael, ex quorum nominibus solitudovocatur, quæ frugum inops, pecorum plena est.Per familaria ergo nomina barbararum, quæ vici-næ sunt Ismaelitis, totius mundi conversio prædi-catur. Madian enim in hoc loco interpretatur ini-quitas et Epha solutus vel fundens. Saba conversiovel captivitas. Cedar tenebræ. Nabaioht prophetiæ.Greges igitur camelorum, id est, divitum et pecca-torum, iniquitatis vinculis resoluti, et animas suaseffundentes Deo, operient Ierusalem muneribus, etomnes de captivitate venient et conversione suaaurum fidei et thus sacrificii deferent. In tantumproficientes, ut et aliis prædicent salutare Dei.

Asinus et asellus a sedendo dictus quasi aseddus,sed hoc nomen quod magis equis conveniebat, ideohoc animal sumpsit quia priusquam equos cape-rent homines, huic præsidere cœperunt. Animalquippe tardum et nulla ratione renitens, statimut voluit, sibi homo substravit. Asinorum quoquevel asinarum nomine, aliquando luxuriosorum pe-tulantia, aliquando mansuetudo simplicium, ali-quando stultia gentilium designatur. Asinus enimmystice quod brutum et libidinosum est animal,aut gentilem populum, ut diximus, significat, su-per quem Dominus sedere dignatus est, ad Iero-solimam tendens ut eum sibi subiectum faceretet ad cœlestem patriam perduceret; aut stultumhominem, et luxuriam istius mundi tantum modosectantem. Unde Iacob ad Isachar filium suum,qui interpretatur merces, ait: Isachar asinus fortis

16Eccl. III17Gal. III18 Iud. VII19 Isa. LX

accubans inter terminos. Vidit requiem quod essetbona et terram quod optima et subposuit hume-rum suum ad portandum factus que est tributisserviens 20 . Gentilis ergo populus quem Dominussanguinis sui pretio mercatus est, prius quasi bru-tum et luxuriosum animal erat, nullaque rationesubsistens. Nunc vero fortis est, Salvatori nostromentis occulta subigens ac Redemptoris domi-nio colla subiiciendo, iugum disciplinæ Evangelicæperferet. Unde et factus est tributis serviens, hocest, regi et Christo suo fidei bona operumque bo-norum munera offerens. Item asinus homo stultusin Deuteronomio: Non arabis in bove et asino21 ; id est, stultum in prædicatione sapienti nonsocies. Asinus synagogam Iudæorum. In Genesi:Ligans ad vineam pullum suum et ad vitem, ofili mi, asinam suam 22 . Asinus corpus hominis,unde in liber Iudicum scriptum est: Qui ascenditissuper nitentes asinos 23 . Item ibi de asina filiæCaleph quæ animæ gerit imaginem dicitur: Cum-que suspirasset sedens in asino 24 . Primogenitaasini exordia vitæ luxuriosæ ut in Exodo: Primo-genita asini redimes ove 25 . Tunc enim stultumhominem significat asinus quando peccati oneraportantem et usque ad finem vitæ libidines carnisexercentem demonstrat. Unde scriptum est quodAna dum pasceret asinos patris sui Esebon inveni-ret aquas calidas in deserto. Hinc de luxuriosis perProphetam dicitur: Quroum carnes sunt ut carnesasinorum 26 .

Onager interpretatur asinus ferus, onon quippeGræci asinum vocant, agrion ferum. Hos Affricamagnos habet, et indomitos et in deserto vagantes.Singuli autem feminarum gregibus præsunt, nas-centibus masculis eos zelant et testiculos eorummursu detruncant, quod caventes matres eorumin secretis locis occultant. Significat autem onageraut Iudaicum populum aut hominem heremitam.Iudaicum autem populum significat in Psalterioubi scriptum est: Expectabunt onagri in siti sua27 . Cum superius dixerit bestias silvarum aquisdecurrentibus esse potatas, onagros tantum posuitsitim suam expectare, scilicet Iudæos qui neglexe-runt fluenta divinæ pietatis haurire. Onager enimsilvester est asinus qui inter reliqua animalia cordicitur habere pinguissimum. Quod genus quan-tum patiens est domitum tantum sævissimum red-ditur cum silvis retinentibus efferatur. His obsti-nati Iudæi merito comparantur, quia ferocia men-tis et callosa fatuitate durati sunt, nec satiari citopoculis vitalibus adquiescunt. Nam quod dicit ex-pectabunt illud significat quod frequenter dictum

20Gen. XLIX21Deut. XXII22Gen. XLIX23 Iud. V24 Iud. I25Exod. XXXIV26Ezech. XXIII27Psal. CIII

Page 118: Rabano Mauro - De Universo

est: quia in fine sæculi Elia et Enoh venientibuscreditura est multitudo Iudæorum. Rursus in libroIob Dominus dixisse fertur: Quis dimisit onagrumliberum et vincula eius quis solvit?, et cætera 28 .Subaudis nisi ego. Onager enim qui in solitudinecommoratur eorum vitam significat qui remota aturbis popularibus conversantur. Liber ergo dimit-titur quia calcatis terrenis desideriis ab appetituonerum temporalium securitate mentis exonera-tur, et vincula eius quis solvit? Subaudis nisi ego.Solvuntur enim uniuscuiusque sancti vincula dumdivino adiutorio interna desideriorum carnaliumretinacula disrumpuntur. Cui dedi habitaculum insolitudine et tabernacula eius in terra salsuginis29 Nam remoti viri, id est, a carnalibus desideriisalieni, hoc silentium mentis inhabitant ut turbadesideriorum carnalium non premantur. Et ta-bernacula onagri huius in terra sunt salsuginis.Salsugo incendere sitim solet. Et quia sancti viriquam diu in huius vitæ tabernaculis degunt, adsupernam patriam desiderii sui cottidianis æsti-bus accenduntur. Onager arrogans quique, id est,amator vanæ gloriæ, ut in Ieremia: Onager as-suetus in solitudinem desiderio animæ suæ traxitventum amoris sui 30 , id est, spiritum superbiæ.Onagri principes Iudæorum ut in Ieremia: Sedet onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventumquasi dracones 31 .

Equi dicti eo quod, quando quadrigis iugebantur,equabantur, paresque forma et similes cursu copu-labantur. Caballus antea a cavo dictus propterquod gradiens ungula impresa terram concavat:quod reliqua animalia non habent; inde et soni-pes, quod pedibus sonat. Equus vero aliquandoin bonam partem vertit significationem, aliquandoin malam. In bonam partem ut est illud Habacucpropheta: Ascendens, inquit, super equos tuos etequitatus tuus sanitas 32 . Et in Iob vox divinaait: Numquid præbebis equo fortitudinem, aut cir-cumdabis collo eius hinnitum, et cætera 33 . Hicequus prædicatores sancti intelliguntur, quorumsessor Dominus est, qui eis fortudinem, hoc est,constantiam mentis, dat et sonum sanæ prædica-tionis. E contrario vero de alia specie equorum incantico Exodi scriptum est: Equum et ascensoremproiecit in mare 34 . Et rursus: Quadrigas Pha-raonis et exercitum eius proiecit in mare 35 . Suntequi quos Dominus ascendit et circumeunt omnemterram, de quibus dicitur: Et equitatus tuus salus.Sunt autem equi qui ascensores habent diabolumet angelos eius. Iudas equus erat, sed donec as-censorem Dominum habuit de equitatu salutis,

28 Iob XXXIX29 Ibid.30 Ier. II31 Ier. XIV32Habac. III33 Iob XXXIX34Exod. XV35 Ibid.

fuit cum cæteris et cum Apostolis missus, ægrotissalutem, et sanitatem languentibus præstitit. Sedubi se diabolo substravit, post buccellam enimintroivit in eum Satanas, ascensor ipsius effec-tus est, Satanas et illius habenis ductus adversusDominum et Salvatorem nostrum cœpit equitare.Omnes enim qui persequuntur sanctos equi sunthinnientes, sed habent ascensores, quibus aguntur,angelos malos, et inde feroces sunt. Dominus ergoequum et ascensorem proiecit in mare et factusest mihi in salutem. Equi peccatores intelligunturet luxuriosi homines ut in Ieremia: Equi amissariiunusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat 36 .Equus carnalis potentia in Isaia: Væ qui ascenditissuper equos ut descendatis in Ægyptum 37 , etin Psalmis: Dormitaverunt qui ascenderunt equos38 . Quod autem equi rufi et varii nigri et albi inPropheta Zacharia apparuisse leguntur aut casti-gationem peccantium designat, aut consolationemconversorum. Scriptum est enim in Zacharia, Do-mino dicente: Ego irascor super gentes opulentas,quia ego iratus sum parvum, ipsi vero addideruntin malum 39 . Et rursum ipse Propheta ait: Vidiper noctem et ecce vir ascendens super equumrufum et ipse stabat inter mirteta quæ erant inprofundo et post eum equi rufi varii et albi etcætera 40 . Nox, in qua cernitur visio, obscuritasmystice visionis intelligitur; vir, qui ascendit superequum rufum, Dominus atque Salvator est, quidispensationem nostræ carnis assumpsit. Mirtetaautem, quæ erant in profundo, inter quæ starediscribitur, angelicæ intelliguntur potestates quæei etiam in carne posito ministraverunt. Equi ru-fi varii et albi Apostoli et Apostolici viri inte-lliguntur: quorum alii martyrio coronati sunt etappellantur rufi, alii operibus et doctrina ac va-rietate signorum varii nuncupantur. Alii virgini-tatis decore integritateque cordis ornati et puri-tate cordis cernere Deum in premio susceperunt.A Domino enim missi sunt Apostoli ut totummundum evangelica prædicatione complerent, quipostquam opus expleverunt, reversi sunt ad magniconsilii angelum qui stabat inter eos et dixerunt adeum: Perambulavimus terram, implevimus opusquod nobis iniuctum est. Et ecce omnis terra habi-tatur et quiescit a bellis vitiorum et quæ ante eratdeserta a Domino nunc eius habitatio est. Quodait: Anno septuagesimo miserebitur Ierusalem eturbibus Iuda; hic est sensus: ut vera pax non fiet,nisi septuagesimo anno, id est, eterno sabbato: necIerusalem, id est Ecclesia, æterna quiete nisi postlaborem sex ætatum, sine omni perturbatione inseptima requiescet. Verba consolatoria dona suntsancti Spiritus et pignus hæreditatis nostræ quampercepturi erimus post Babyloniæ, id est, huius

36 Ier. V37 Isa. XXX38Psal. LXXV39Zach. I40 Ibid.

Page 119: Rabano Mauro - De Universo

mundi captivitatem. Quod autem in prophetislegimus bigas et quadrigas iuxta allegoriam auttempora regnorum aut principatum vel actum ip-sorum regum ostendit. Nam bigas in Isaia legimuset in Zacharia quadrigas, ita quoque ibi scriptumest: Levavi oculos meos et vidi. Et ecce quattuorquadrigæ egredientes de medio duorum montiumet montes ærei. In quadriga prima equi rufi, etin quadriga secunda equi nigri, et in quadrigatertia equi albi, et in quadriga quarta equi variifortes 41 . De quadriga prima equi rufi erant etcruenti et sanguinarii et Babyloniæ crudelitateterribiles. In quadriga secunda equi nigri regnumMedorum et Persarum quod bigæ sedens et egre-diens per Assueri regis edictum mortem omniumIudæorum tristi nuntio præferebat. In quadrigatertia equi albi Macedones, sub quorum imperiode Antiocho Machabæorum victoriam legimus. Inquadriga quarta equi varii fortes. Scimus enim Ro-manorum reges alios in gente Iudæa fuisse clemen-tes, ut Gaium Caesarem, Augustum et Claudium;persecutores alios atque terribiles ut Gaium velNeronem, Vespasianum et Adrianum. Prophetaergo quærente quid sibi angelus qui loquebaturvellet significare quem cerneret. Angelus qui lo-quebatur in eo respondit et narravit quattuor esseventos cœli, id est quattuor plagas mundi quævocantur Græce climata quæ assistant et parentDomini voluntati. Nihil enim hæc quattuor regnaquæ diximus absque Domini voluntate fecerunt.Ita iuxta allegoriam in quadriga duo testamentasive ipsorum testamentorum in præceptis caritatisprædicatores seu etiam duo populi vel ipsorumpopulorum doctores possunt intellegi, hoc est Iu-dæorum et gentium, quibus Christi potentia pre-sidens regimen congruum præstat. Item in quadri-ga quattuor Evangelistæ sive quattuor Evangeliapossunt accipi, ut quattuor virtutes principales,hoc est prudentia, iusticia, fortitudo, temperan-tia, quæ currui Domini bene conveniunt, quia peripsas electos suos in viam iustitiæ dirigens perdu-cit ad regnum perpetuum. Currus autem a cursudictus, vel quia rotas habere videtur. Currus enimsanctorum angelorum societatem aut sanctorumhominum unanimitatem mystice designat, in qui-bus Dominus voluntatis suæ regimen exercet. Un-de in curru igneo legitur Elias sublatus in cœlum42 : ut videlicet aperte monstraretur, quia homopurus adiutorio egebat alieno. Per angelos quippeilla facta, et ostensa sunt adiumenta, quia nec adcœlum quidem æreum per se ascendere poterat,quem naturæ suæ infirmitas gravabat. Redemptorautem noster non curru, non angelis sublevatuslegitur, quia is qui fecerat omnia, nimirum superomnia sua virtute ferebatur. Illuc enim reverteba-tur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat. Quiaper humanitatem ascendebat in cœlum, per divi-

41Zach. VI42 IV Reg. II

nitatem et terram pariter continebat et cœlum.Item legitur in Psalmo: Currus Dei decem miliamultiplex, millia laetantium, Dominus in illis 43 .Sanctorum ergo unanimitas currus est Domini,quem ille velut auriga insidet et ad voluntatissuæ ministerium salutari lege moderatur. Sed utistum currum ostenderet non equis deditum, sedhumanis cogitationibus adtributum, ait: decemmilia multiplex, quod bene ad innumeros populosnon ad equos noscitur pertinere. Subiunxit millialætantium, quod utique de fidelibus debet intelligi.Et ut ostenderetur lætitiæ plenitudo ait: Domi-nus in illis, qui magnæ exultationis est cumuluset bonorum omnium dulcedo mirabilis. Item inaliam partem currus societas intelligitur impiorumvinculo peccatorum alligata. De quo in Exodi can-tico scriptum est 44 , ut supra ostendimus. Porroequites singulares ideo currere dicuntur, qui singu-lariter unusquisque cursum vitæ huius æque tran-sit, alius alio tempore sequens alium, per unamtamen viam mortalitatis usque ad propriam me-tam mortis. Equites enim in bonam et in malampartem possunt accipi. In bonam quando domato-res vitiorum significant; in malam autem quandosuperbi homines in mundana potentia confidentespræfigurantur.

Mulus autem ex Græco tractum vocabulum ha-bet. Græce enim inde vocatur pro iugo pistorumsubactus tardas molendo ducet in gyrum molas.Iudæi asserunt quod Anam abnepos Esau equa-rum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primusascendi: ut mulorum inde nova contra naturamanimalia nascerentur. Onagros quoque ob hocmissos esse ad asinas, et ipsum istiusmodi repe-risse concubitum ut velocissimi ex his asini nasce-rentur. Mulus enim quod oneriferum est animal,significat stultitiæ secutores. Quam Absalon mulosedens, et seditionem contra Patrem levans, se-cutus merito interiit. Proinde Psalmista auditoressuos compescit dicens: Nolite fieri sicut equus etmulus, in quibus non est intellectus. In freno etcamo maxillas eorum constringe 45 . Prohibet ergohuiuscemodi homines diabolicis fraudibus insideriet vitiorum oneribus prægravari, ne male obœ-diendo superbiæ magis partibus addicantur. Ve-rum istis talibus quid dicit esse faciendum? scilicetquod animalibus imprudentibus. His enim compa-rationibus stultos homines veritati subiicit. Namquod ait in freno ad equum pertinet; frenum enima fero retinendum dictum est. Ferum quippe an-tiqui caballum dixerunt. In camo ad multum res-picit. Ergo hæc duo animalia supradicta cohibentista retinacula: ut ad arbitrium iubentis incedant,ne suis voluntatibus efferantur. Maxilla vero ad-minicula sunt animalium, quibus esca manditur,ut corporis vita procuretur. Ipsas ergo maxillas,

43Psal. LXVII44Exod. XV45Psal. XXXI

Page 120: Rabano Mauro - De Universo

per figuram et allegoriam dicit inobœdientibusdebere constringi, id est, copias victuales parciusdari ut ieiuniorum necessitate conclusi Creatorissubdantur imperio. Industria quippe humana di-versum animal in coitu coegit, sicque adulterinacommixtione genus aliud repperit, sicut et Iacobcontra naturam colorum similitudines procura-vit 46 . Nam tales fœtus oves illius concipiebant,quales umbras arietum desuper ascendentium inaquarum speculo contemplabantur. Denique ethoc ipsum in equarum gregibus fieri fertur, utgenerosos obiiciant equos visibus concumbentium:quo eorum similes concipere et creare possint.Nam et columbarum species dilectores depictasponunt pulcherrimas columbas isdem locis, quibusillæ versantur: quo rapiente visu similes generent.Inde est quod quidam gravidas mulieres iubent,ut nullius intuerentur pessimos animalium vultusut cynocephalos et simios, ne visibus occurrentessimiles fœtus pariant. Hanc enim feminarum essenaturam dicunt, ut quales conspexerint, sive men-te conceperint in extremo voluptatis æstu quandoconcipiunt talem et sobolem procreent. Etenimanimal in usu venereo formas extrinsecus intustransmittit, eorumque satiata typis, rapit speciesin propriam qualitatem. In animantibus bigeneradicuntur, quæ ex diversis nascuntur, ut mulus exequa et asino, burdo ex equo et asina. Ibride exapris et porcis, tityrus ex ove et hirco, muscus excapra et ariete, est autem dux gregis.

Liber octavus

I De bestiis. II De minutis animalibus. III Deserpentibus. IV De vermibus. V De piscibus. VI

De avibus. VII De apibus.

I

De bestiis

Bestiarum vocabulum proprie convenit leonibus,pardis, tigribus, lupis, vulpibus, canibusque et si-miis et cæteris que vel ore vel ungibus sæviunt, ex-ceptis serpentibus. Bestiæ dicti a vi, qua sæviunt.Feræ apellatæ eo quod naturali utuntur libertateet desiderio suo feruntur. Sunt enim liberæ eo-rum voluptates et huc atque illuc vagantur et quoanimus duxerit eo feruntur.

46Gen. XXX

Leonis vocabulum ex Græca origine inflexum estin Latinum. Leo Græce enim leon vocatur, et estnomen nothum, qui ex parte corruptum est: leænavero totum Græcum est, sicut et dracæna. Ut au-tem leæna lea dicatur, usurpatum est a poetis. Leoautem Græce, Latine rex interpretatur eo quodprinceps sit omnium bestiarum. Cuius genus tri-farium dicitur, e quibus breves, et iuba crispa, im-belles sunt, longi et coma simplici, acres. Animoseorum frons et cauda indicat, virtus eorum, inpectore est, firmitas in capite. Septi a venato-ribus terram contuentur, quo minus conspectisvenabulis terreantur. Rotarum timent strepitus,sed ignes magis. Cum dormierint, vigilant oculi;cum ambulant cauda sua cooperiunt vestigia suane eos venator inveniat. Cum genuerint catulum,tribus diebus et tribus noctibus catulus dormirefertur, tunc deinde patris fremitu vel rugitu velutitremefactus cubilis locus suscitare dicitur catulumdormientem. Circa hominem leonum natura mi-tis est, ut nisi læsi nequeant irasci. Patet enimeorum misericordia exemplis assiduis. Postratisenim parcunt, captivos obvios in patriam redirepermittunt, hominem, non nisi in magna fameinterimunt. Leo enim qui rex est bestiarum perfortitudinem typum tenet Christi, qui est rex re-gum et Dominus dominantium, de quo scriptumest in Apocalypsi: Ecce vidit leo de tribu Iuda,radix David, aperire librum et solvere septem sig-nacula eius 1 . Unde et Iacob patriarcha dixit inbenedictione Iudæ filii sui: Catulus leonis Iudaad prædam, fili mi, ascendisti 2 , quoniam Ch-ristus nascendo parvulus factus est, et in crucemascendens captivos populos de potestate diaboliredemit. Qui bene catulo dormienti tribus diebuset tribus noctibus comparatur: quia triduo in se-pulchro iacens somnium mortis implevit, et ipsamorte mortis imperium vicit. De quo in Genesiscriptum est: Quasi catulus leonis, quis suscitabiteum? 3 . Leones præpositi Ecclesiæ intelliguntur.Unde in templo Domini leones cum bubus ex ærein basibus templi fieri præcipiuntur. Item leo perfiguram sanctorum doctorum impavidum cœtumsignificat, quorum rugitus, hoc est prædicationisvox, terret adversarios. Unde scriptum est: Leofortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum4 . Et in Amos: Leo rugiet, quis non timebit? Do-minus locutus est, quis non prophetabit? 5 Itemleo in contrariam partem ponitur, quando sævitiaeius demonstratur, ut est illud Petri Apostoli:Vigilate, inquit, et orate quia adversarius ves-ter diabolus tamquam leo rugiens, circuit quærensquem devoret 6 . Rursum in Iob scriptum est:Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum

1 Apoc. V2 Gen. XLIX3 Gen. XLIX4 Prov. XXX5 Amos III6 I Petr. V

Page 121: Rabano Mauro - De Universo

leonum contriti sunt 7 . Leænæ autem nominealiquando Sancta Ecclesia, aliaquando Babyloniadesignatur. Pro eo enim quod contra adversariosaudax est, leæna Ecclesia dicitur, sicut eiusdembeati Iob vocibus approbatur, qui derelictam abEcclesia Iudæam indicans ait: Non calcaverunteam filii institorum nec pertransibit per eum leæna8 . Leæna Ecclesia; in Iob: Numquid capies leænæprædam? aut animas catulorum eius implebis? 9

Catuli leænae, Apostoli ubi et supra. Aliquandoleænæ nomine huius mundi civitas, id est, Baby-lonia exprimitur, quæ contra vitam innocentiuminmanitate crudelitatis effrenatur, quæ antiquohosti quasi sævissimo leoni, sociata, perversæ per-suasionis eius semina concipit, et reprobos ex se fi-lios ad similitudinem illius, quasi crudeles catulos,gignit. Catuli autem leonum sunt quilibet reprobi,ad iniquam vitam malignorum spirituum erroregenerati. Qui et simul omnes universam mundicivitatem, quam prædiximus Babyloniam, faciunt,et tamen idem singuli Babyloniæ filii, quasi nonleænæ plene catuli vocantur. Sicut enim Sion totaEcclesia dicitur, filii autem Sion sanctorum singuliquique memorantur. Ita et filii Babylonis singuliquique reproborum. Et eadem Babylonia simulomnes reprobi vocantur. Leo, diabolus, ob fortitu-dinem et crudelitatem, ut in Psalmo: Ne quandorapiat, ut leo, animam meam 10 . Et alibi: Sedet ininsidiis cum divitibus in occultis, sicut leo in cubilisuo 11 . Leones sunt potestates huius sæculi, utin Ieremia: Grex dispersus populus meus, leoneseiecerunt eos 12 . Catuli leonum dæmones sivepravi homines, ut in Psalmo: In medio catulorumleonum dormivi conturbatus 13 . Et alibi: Catulileonum rugientes, ut rapiant et quærant a Deoescam sibi 14 . Cubile leonum, præsens mundus,vel quod libet regnum huius mundi, ut in Naum:Ubi est cubile leonum, et pascua catulorum leonum15 . Item cubile leonum corda reproborum, ut inPsalmo: Ortus est sol, et congregati sunt, et incubilibus suis se collocabunt 16 .

Tigris vocata propter velocem fugam. Ita enimnominant Persæ et Medi sagittam. Est enim bes-tia variis distincta maculis, virtute et velocitatemirabilis, ex cuius nomine flumen Tigris apella-tur, quod is rapidissimus sit omnium fluviorum.Has magis Hircania gignit. Tigris autem mysticesignificat astutiam diaboli, unde in Iob scriptumest: Tigris periit eo quod non haberet prædam et

7 Iob IV8 Iob XXVIII9 Iob XXXIX10Psal. VII11Psal. X12 Ier. L13Psal. LVI14Psal. CIII15Nah. II16Psal. CIII

catuli leonum dissipati sunt 17 . Hunc vocabulotigridis repetit, quem leonis appellatione signavit.Satan quippe et propter crudelitatem leo dicitur,et propter multiformis astutiæ varietatem, non in-congrue tigris vocatur. Modo enim se, sicut perdi-tus, humanis sensibus obiicit; modo quasi angelumlucis ostendit; modo stultorum mentes blandiendopersuadet; modo ad culpam terrendo pertrahit;modo suadere vitia aperte nititur; modo in suissuggestionibus, sub virtutis specie palliatur. Hæcitaque bellua, quæ tanta varietate respergitur, iu-re tigris vocatur. Quæ apud septuaginta interpre-tes myrmicoleon dicitur, quod videlicet absconsuanimal pulvere, formicas, ut diximus, frumentagestantes interficit. Quia nimirum apostata ange-lus in terra de cœlis proiectus iustorum mentes,quæ bonorum sibi operum perfectione præparant,in ipso actionis itinere obsidet. Cumque has perinsidias superat, quasi formicas frumenta gestan-tes improvisus necat.

Panter dictus sive quod omnium animalium sitamicus, excepto dracone, sive quia et sui gene-ris societate gaudet et ad eamdem similitudinem,quidquid accipit, reddit. Pan enim Græce omnedicitur, bestia minutis orbiculis superpicta, ita utoculatis ex fulvo circulis nigra vel alba distingua-tur varietate. Hæc semel omnino parturit. Cuiuscausæ ratio manifesta est. Nam cum in utero ma-tris coaluerint catuli, maturisque ad nascendumviribus pollent, odiunt temporum moras. Itaqueoneratam fetibus vulvam, tamquam obstantempartui, unguibus lacerant. Effundit illa partum seupotius dimittit, dolore cogente. Ita postea corrup-tis et cicatricosis sedibus genitale semen infusumnon erit acceptum sed irritum resilit. Nam Pliniusdicit animalia cum acutis unguibus frequenterparere non posse; vitiantur enim intrinsecus semoventibus catulis.

Pardus secundus post panteram, genus est variumac velocissimum et præceps ad sanguinem; sal-tu enim ad mortem ruit. Pardus autem mysticesignificat diabolum diversis vitiis plenissimum velpeccatorem quemlibet maculis scelerum et diver-sorum errorum aspersum. Unde dicit propheta:Æthiops non mutavit pellem et pardus varietatemsuam 18 . Item pardus antichristus malitiæ va-rietate aspersus, ut in Apocalypsi: Et bestia quæascendebat de mare similis erat pardo 19 . De illisdicit qui in nigritudine peccatorum et varietateerrorum perseverat. Alibi tamen scriptum est:Habitabit lupus cum agno et pardus cum hædocubabit 20 . Quod in adventu Christi completumest quando illi qui antea feroces fuerint cum in-nocentibus vitam ducunt et qui errorum maculis

17 Iob IV18 Ier. XIII19Apoc. XIII20 Isa. XI

Page 122: Rabano Mauro - De Universo

polluti erant pœnitentiam agentes ad veritatemfidei convertuntur.

Leopardus ex adulterio leænæ et pardi nascitur,et tertiam originem efficit: sicut et Plinius inNaturali Historia dicit leonem cum pardo autpardum cum leæna concumbere et ex utroquecoitu degeneres partus creari ut mulus ex equaet asina.

Rhinocerota Græce vocatus, Latine interpreta-tur in nare cornu, idem et monoceros, id est,unicornis, eo quod unum cornu in medio frontehabeat pedum quaturo, ita acutum et validumut quidquid impetierit, aut ventilet aut perforet.Nam et cum elephante sæpe certamen habet etin ventre vulneratum prosternit. Tantæ autemforitudinis esse dicitur ut nulla venantium virtutecapiatur: sed sicut hi asserunt qui describendisnaturis animalium laboriosa investigatione suda-verunt, virgo ei puella proponitur que venientisinum aperit in quo ille omni ferocitate postpositacaput deponit sique soporatus ab eis a quibus capiquæritur repente velut inermis invenitur. Buxeiquoque coloris esse describitur. Qui etiam cumelephantis quando certamen aggreditur, eo cornuquod in nare singulariter gestat, ventrem adver-santium ferire perhibet ut cum ea quæ molliorasunt vulnerat, impugnantes se facile sternat. Po-test ergo per hunc rhinocerotem vel certe monoce-rotem scilicet unicornem ille populus intelligi, quidum de accepta lege non opera sed solam intercunctos homines elationem sumpsit, quasi intercæteras bestias cornu singulare gestavit. Undepassionem suam Dominus, Propheta canente, pro-nuntians ait: Libera me de ore leonis, et a cornibusunicornium humilitatem meam 21 . Tot quippe inilla gente unicornes vel certe rhinocerotes exstite-runt, quod contra prædicamenta veritatis de legisoperibus singulari et fatua elatione confisi sunt.Beato igitur Iob sanctæ Ecclesiæ typum tenentidicitur: Numquid volet rhinoceros servire tibi 22 ,ac si apertius dicatur: Numquid illum populumquem superbire in nece fidelium stulta sua elationeconsideras, sub iure tuæ prædicationis inclinas?Subaudis, ut ego, qui et contra me illum singu-lari cornu extolli conspicio, et tamen mihi cumvoluero, protinus subdo. Rhinocerotem ergo PauloApostolo per similitudinem comparare possumus,qui prius persecutor et blasphemus extitit, sicutde eo scriptum est: Saulus adhuc spirans mina-rum et cædis in discipulos Domini, accessit adprincipem sacerdotum, et petiit ab eo epistolas inDamascum ad synagogas: ut si quos invenissethuius viæ viros ac mulieres, vinctos perduceret inIerusalem 23 . Qui divinæ legis eruditione prædi-tus, dum aliorum ingluviem redarguit, cornu elep-

21Psal. XXI22 Iob XXXIX23Act. IX

hantis in ventrem ferit. In ventrem quippe elep-hantos percusserat, cum dicebat: Multi ambulantquos sæpe dicebam vobis, nunc autem et flens dico,inimicos crucis Christi, quorum finis interitus,quorum deus venter est, et gloria in confusione ip-sorum 24 . Et rursum: Huiusmodi, inquit, Christodomino non serviunt sed suo ventri 25 . Cornu suoigitur rhinoceros iste non iam homines sed bestiaspercutit, quando illo Paulus doctrinæ suæ forti-tudine nequaquam perimendos humiles impetit,sed superbos ventris cultores occidit. Quæ ergoin Paulo scripta cognovimus, superest, ut factaet in aliis credamus. Multi quippe ad humilitatisgratiam ex illius populi elatione conversi sunt,quorum sævitiam Dominus dum sub iugo inspiratitimoris edomuit, nimirum rhinocerotis sibi forti-tudinem subegit. Rhinoceros Christus Dominuspotest intelligi propter invictam fortitudinem, utin Deuteronomio: Cuius fortitudo similis est rhi-nocerotis 26 . Rhinoceros, ut supra diximus, fortesquoque sive potestates sæculi huius. In Iob: Num-quid volet rhinoceros servire tibi 27 . Monoceros,hoc est, unicornis, Christus est, ut in Psalmo: Etdilectus sicut filius unicornium 28 , id est, singula-ris potentiæ, et unum sanctorum regnum. Unicor-nis superbi vel unum habentes testamentum, utin Psalmo: Et a cornibus unicornium humilitatemeam 29 .

Elefantem Græci a magnitudine corporis vocatumputant, quod forma montis proferat. Græce monselfion dicitur. Apud Indos autem a voce barrusvocatur, unde et vox eius barritus et dentes ebur.Rostrum autem promuscis dicitur, quoniam illopaubulum ori admovet, et es angui similis vallomunitus eburneo. Hi boves lucas dicti ab antiquisRomanis: boves qui nullum animal grandius vide-bant; lucas, qui in Lucania illos primos Pyrrhus inprœlio obiecit Romanis. Nam hoc genus animantisin rebus bellicis aptum est, in eis enim Persi et Indiligneis turribus collocatis tamquam de muro ia-culis dimicant. Intellectu autem et memoria mul-ta vigent. Gregatim incedunt, motu, quo valent,salutant, murem fugiunt aversi coeunt. Quandoautem parturunt in aquis vel in insulis dimittuntfetus, propter dracones quia inimici sunt, et abeis implicati necantur. Biennio autem portant fe-tus, nec amplius quam semel gignunt nec pluressed tantum unum. Vivunt autem annos trecentos.Apud solam Africam et Indiam elephanti priusnascebantur, nunc sola eos India gignit. Elephasautem significat peccatorem immanem sceleribuset facinorum deformitate squalidum. Attamen ta-les sæpe ad Christum convertuntur. Unde scrip-

24Phil. III25 Ibid.26Deut. XXXIII27 Iob XXXIX28Psal. XXVIII29Psal. XXI

Page 123: Rabano Mauro - De Universo

tum est in libro Regum quod adducerentur adSolomonem simiæ et elephanti 30 , quia, ipse estpax nostra qui fecit utraque unum 31 , et sanguinesuo mundavit conscientiam nostram ab operibusmortuorum.

Griphes vocatur quod sit animal pennatum etquadrupes. Hoc genus ferarum in Hyperboreisnascitur montibus. Omni parte corporis leonessunt, alis et facie aquilis similes, equis vehemen-ter infesti. Nam et homines visos discerpunt. Hipossunt significare ferocitatem persecutorum etelationem superborum, qui infesti sunt hominibus,qui simpliciatem Christianam sequuntur, et ratio-nabiliter vivunt.

Cameleon non habet unum colorem, sed diversaest varietate conspersus, ut pardus. Dictus autemita, quod huius cameleontis corpusculum ad colo-res, quos videt, facillima conversatione variatur,quod aliorum animalium non est ita ad conver-sionem facilis corpolentia. Cameleopardus dictusquod dum sit, ut pardus, albis maculis aspersus,collo equo similis, pedibus bubulis capite tamencamelo est similis. Hunc Æthiopia gignit. Nec abre est quod harum bestiarum color, et factura adsignificationem variorum errorum atque vitiorumtransferatur, si alicubi in Scripturis illius mentiofuerit reperta.

Lynx dictus, quia in luporum genere numeratur,bestia maculis, terga disctincta ut pardus sed si-milis lupo. Huius urinam convertere se in duri-tiam lapidis pretiosi dicunt, qui ligurius appella-tur, quod et ipsos lynces sentire hoc documentoprobatur. Nam egestum liquore arenis, in quan-tum potuerint, contegunt, invidia quadam natu-rali, ne talis egestio transseat in usum humanum.Lynces dicit Plinius secundus extra unum nonadmittere fetum. Similiter et ista bestia typumtenet invidorum hominum atque dolosorum, quimagis cupiunt nocere quam prodesse et terreniscupiditatibus intenti, ea quæ sibi superflua suntet cæteris prodesse poteram inutiliter servant.

Castores a castrando dicti sunt, nam testiculi eo-rum apti sunt medicaminibus. Propter quos cumpersenserint venatorem, ipsi se castrant, et mor-sibus vires suas amputant. De quibus Cicero inScauriana: Redimunt se a parte corporis propterquod maxime expetuntur. Iuvenalis: Qui se eunu-chum ipse facit cupiens evadere damno testicu-li. Ipsi sunt et fibri, qui etam et pontici canesvocantur. Mira ergo est animantium quorundamprudentiam sed multo magis quorundam homi-num stupenda est dementia, qui creaturam Deiin se conditam æstimant vitiorum esse efficaciam.Unde quidam hæretici extiterunt qui genitaliamembra sibi amputaverunt quo facilius servare

30 II Reg. X31Eph. II

possent nubendi continentiam, illam sententiamDomini male interpretantes, qua ait: Sunt eunuchiqui se ipsos castraverunt propter regnum cœlorum32 , cum hoc magis intelligendum sit pertineread voluptatum et libidinis amputationem, quamad membrorum corporis truncationem. Tales ergocanonica auctoritas excommunicare et ad pœni-tentiam redigere præcepit.

Ursus fertur dictus quod ore suo formet fœtus,quasi orsus. Nam aiunt eos informes generarepartus, et carnem quandam nasci, quam materlambendo in membra componit. Unde est illud:Sic format lingua føetus cum protulit ursa. Sedhoc immaturitas partus facit. Denique tricesimodie generat. Unde evenit, ut præcipitata fecundi-tas informes procreet. Ursorum caput invalidum,vis maxima in brachiis et lumbis. Unde interdumerecti insistunt. Ursus ergo aliquando iuxta allego-riam significat diabolum insidiatorem gregis Dei.Aliquando autem duces sævos et crudeles. Undein libro Regum scriptum est 33 , quod pueros, quiElisæum prophetam irridebant, duo ursi egresside silva comederunt, quod significat duos princi-pes Romanorum, Vespasianum videlicet et Titumegressos de saltu gentium devorare Iudaicos pue-ros, qui irriserunt Salvatorem nostrum in Calvariæloco crucifixum. Et iterum ibi: Veniebat leo etursus et tollebat arietem de grege 34 .

Lupus Græca derivatione in linguam nostramtransfertur, lupos enim illi lycos dicunt. Lycosautem Græce a morsibus appellatur, qui rabierapacitatis, quæque invenit trucidat. Alii luposvocatos aiunt quasi leopos, quod quasi leoni, ita sitilli virtus in pedibus, unde et quidquid presseritpede, non vivit. Rapax autem bestia, et cruorisapetens, de quo rustici aiunt vocem hominem per-dere, si eum lupus prior viderit. Unde et subitotacenti dicitur, lupus est in fabula. Certe si seprævisum senserit, deponit ferocitatis audaciam.Lupi toto anno, non amplius quam dies duodecimcoeunt. Famem diu portant et post longa ieiuniamultum devorant. Lupos Æthiopia gignit cerviceiubatos, et tantum varios, ut nullum colorem illisdicant abesse. Lupus ergo raro invenitur bona sig-nificationem habere, sed sæpius contrariam. Namaut diabolum significat, ut est illud in Evangelio:Lupus rapit et dispergit oves 35 , aut hæreticosvel dolosos homines, de quibus Dominus ait: At-tendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos investimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupirapaces 36 . Et iterum: Vidit lupum venientem,et dimittit oves, et fugit 37 . Legitur tamen Ia-cob patriarcha in benedictione Beniamin filii sui

32Matth. XIX33 IV Reg. II34 I Reg. XVII35 Ioann. X36Matth. VII37 Ioann. X

Page 124: Rabano Mauro - De Universo

dixisse ita: Beniamin lupus rapax mane comedetprædam, vespere dividet spolia 38 . Quibus dictisApostolus Paulus designatur, de Beniamin stirpeprogenitus, qui mane rapuit prædam, id est, inprimordiis fideles, quos potuit devastavit; vespereautem spolia divisit, quia fidelis postmodum fac-tus, sacra eloquia audientibus discretione mirificadispensavit.

Canis nomen Latinum, Græcam æthimologiamhabere videtur. Græce enim cinos dicitur, liceteum quidam a canore latratus appellatum exis-timent, eo quod insonat, inde et canere. Nihilautem sagacius canibus. Plus enim cæteris sen-sus animalibus habent. Namque soli sua nominarecognoscunt, dominos suos diligunt, dominorumtecta defendunt, per dominis suis se morti obii-ciunt, voluntarie cum domino ad prædam currunt,corpus domini sui etiam mortuum non relinquunt.Quorum postremo natura est, extra homines essenon posse. In canibus duo sunt expectanda, autfortitudo aut velocitas. Canis autem diversas sig-nificationes habet, nam aut diabolum vel Iudæumsive gentilem populum significat. Unde prophetaDominum precatur dicens in Psalmo: Erue a fra-mea anima meam, et de manu canis unicam meam39 . Nam in meliore parte canis ponitur, ut inEcclesiaste ubi scriptum est: Melior est canis vivusleone mortuo 40 . Hic leonem diabolum, canem ve-ro gentilem vel hominem peccatorem accipiendumputo. Qui ideo melior dicitur, quod ad fidem etpœnitentiam possit venire. Hinc de Iudæis scrip-tum est: Convertantur ad vesperam, et famempatientur ut canes, et circuibunt civitatem 41 .Canes intelliguntur muti sacerdotes vel improbiut in Isaia: Canes muti non valentes latrare 42 .Canes, Iudæi, in Psalmo: Quoniam cirumdederuntme canes multi 43 . Canes populus gentium ut inEvangelio: Non est bonum sumere panem filiorumet mittere canibus ad manducandum 44 . Caneshæretici ut in Deuteronomio: Non inferes pretiumcanis in domum Dei tui 45 . Et in Apostolo: Videtecanes, videte malos operarios, videte concisiones46 . Canis vero voracissimum animal, atque impor-tunum, consuevit illas domus latratibus defendere,in quibus edacitatem suam novit, accepto panesatiare. His merito conparantur Iudæi qui Chris-tianæ fidei munere saginati Ecclesiam Dei clamosaprædicatione defendere festinabunt, sicut PauloApostolo contigit, ut qui ante fuit persecutor Ch-ristani nominis, postea divino munere iungereturApostolis. Canes homines rixosi vel detractores

38Gen. XLIX39Psal. XXI40Eccle. XI41Psal. LVIII42 Isa. LVI43Psal. XXI44Matth. XV45Deut. XXIII46Phil. III

alterutro se lacerantes, ut in Apostolo: Quod siinvicem mordetis et comedetis, videte ne ab in-vicem consumamini 47 . Catuli abusive dicuntur,quarumlibet bestiarum filii, nam proprie catulicanum sunt, per diminutionem dicti. Lycisci verodicuntur, ut ait Plinius, canes nati ex lupis etcanibus. Cum inter se forte miscuntur. Solent etIndæ feminæ canes noctu in silvis alligatæ ad-mitti ad tigres bestias a quibus insiliri et nasci,ex eodem fœtu canes adeo acerrimos et fortes,ut in complexu leones prosternant. Catuli ergosignificant gentiles, unde est in Evangelio, quodSyrophœnissa mulier, cui Dominus ait: Non est bo-num sumere panem filiorum et mittere canibus 48 ,respondit ei dicens: Etiam Domine, nam et catelliedunt de micis quæ cadunt de mensa dominorumsuorum 49 . Mensa quippe est Scriptura Sanctaquæ nobis panem vitæ ministrat, micæ pueroruminterna sunt misteria Scripturarum, quibus hu-milium solent corda refici. Non ergo crustas, sedmicas de pane puerorum edunt catelli: quia con-versi ad fidem, qui erant despecti in gentibus nonlitteræ superficiem in Scripturis sed spiritaliumsensuum, quia in bonis actibus proficere valeant,inquirunt.

Vulpes dicta quasi volupes. Est enim volubilibuspedibus et numquam rectis itineris sed tortuosisanfractibus currit. Fraudulentum animal insidiis-que decipiens, nam dum non habuerit escam fingitmorte sicque descendentes quasi ad cadaver avesrapit et devorat. Vulpes enim mystice diabolumdolosum vel hæreticum callidum, sive peccatoremhominem significat, unde de Herode Dominus aitin Evangelio: Ite, dicite vulpi illi 50 . Et alibi:Vulpes, inquit, foveas habent et volucres cœli nidos51 . In vulpibus hæreticos et in volucribus cœlimalignos spiritus exprimens, qui in pectoribus hu-manis sibi latibula quærunt, ubi suggestiones suasperversas interserant, et voluntates suas pessimasexpleant. Item vulpes diabolus vel dæmones utin Psalmo: Tradentur in manus gladii, partes vul-pium erunt 52 . Et in Ieremia: Propter montemSion quia disperiit, vulpes ambulaverit in eo. Vul-pes hæretici in Canticis canticorum: Capite nobisvulpes pusillas, exterminantes vineas 53 , id est,plebes fidelium. Et in libro Iudicum de Samsondicitur: Apprehendit trecentas vulpes, et ligavitfaculas in caudis eorum 54 .

Simiæ Græcum est nomen, id est pressis naribus,unde et simias dicimus quod suppressis naribussint, et facie fœda, rugis turpiter follicantibus:

47Gal. V48Matth. XV49 Ibid.50Luc. XIII51Matth. VIII52Psal. LXII53Cant. II54 Iud. XV

Page 125: Rabano Mauro - De Universo

licet et capellarum sit pressum habere nasum.Alii simias Latino sermone vocatas arbitrantur,eo quod multa in eis similitudo rationis humanæsentitur. Sed falsum est. In elementorum cogni-tione sagaces, nova luna exsultant, media et cavatristantur, fœtus, quos amant, ante se gestant, ne-glecti circa matrem hærent. Harum genera quin-que sunt, ex quibus cercopitheci caudas habent.Simia enim cum cauda est, quam quidam cruramvocant. Spingæ vellosæ sunt comis, mamis pro-minentibus, dociles ad feritatis oblivionem. Cy-nocephali et ipsi similes simiis, sed facie modumcanis, unde et nuncupati. Satyrici facie admodumgrata, et gesticulatis motibus inquieti. Callitricestoto aspectu a cæteris distant. Sunt enim in facieproducta barba et lata cauda. Simiæ autem calli-dos mente et peccatis fœtidos homines significant.Qui aliquando per conversionem et pœnitentiamad pacificum nostrum deducuntur, et eius aguntservitium, sicut supradictum est de elephantis etsimiis qui adducebantur ad Salomonem.

Enhydros bestiola ex eo nuncupata quod in aquisversetur, et maxime in Nilo. Quæ si invenerit dor-mientem corcodrillum, volutat se in luto primumet intrat per os eius in ventrem, et carpens omniainteranea eius, sic moritur.

Ichneumon Græco vocatus, eo quod odore suo, etsalubria ciborum, et venenosa prodantur, de quoDracontius ait: Præcidit suillus vim cuius cumqueveneni. Suillus autem a setis est nuncupatus. Hicetiam serpentes insequitur qui cum adversus as-pidem pugnat caudam erigit, quam aspis maximeincipit observare quasi minantem, ad quam cumvim suam transfert, decepta corripitur.

Melo vel quod sit rotundissimo membro vel quodfavos petat, et assidue mella captet.

Musio appellatus, quod muribus infestus sit. Huncvulgus caum a captura vocant. Alii dicunt quodcatat, id est, videt. Nam tanto acute cernit utfulgore luminis noctis tenebras superet. Unde aGræco venit catus, id est, ingeniosus.

Venator Christus est ut in Isaia secundum LXX:Ecce quemadmodum leo aut catulus leonis in vena-tione quam capit, ita veniet 55 . Venatores Apos-toli vel cæteri prædicatores ut in Ieremia: Mittameis venatores et venabuntur eos de omni monte56 . Venator diabolus in cuius figura Nemroth illegigas venator coram Domino, ut in Genesi 57 .Venatores homines pravi ut in Propheta: Venantesceperunt me, quasi avem, inimici mei gratis 58 .

Lamia diabolus vel dæmones ut in Ieremia: Sedet lamia nudavit mamillam et lactavit catulos 59 .

55 Isa. XXXI56 Ier. XVI57Gen. X58Thren. III59Thren. IV

Item lamia hæreticus vel quilibet hypocrita, utIsaias dicit: Cubavit lamia et invenit sibi requiem60 .

II

De minutis animalibus

Mus pussillum animal, Græcum illi nomen est,quidquid vero ex eo trahitur, Latinum fuit. Aliidicunt mures, quod ex humore terræ nascantur.Nam mus terra, unde et humus. His in plenilunioiecur crescit, sicut quædam maritima augentur,quæ rursus minuente luna deficiunt. Sorex Lati-num est, eo quod rodat et in modum serræ præ-cidat. Antiqui autem sauricem dicebant, sicut etclodum claudum. Mustela dicta quasi mus longus,nam telum a longitudine dictum. Hæc ingeniosubdola in domibus ubi nutrit catulos suos, trans-fert mutatque sedem, serpentes etiam et murespersequitur. Duo autem sunt general mustelarum.Alterum enim silvestre est, distans magnitudine,quod Græci ictidas vocant. Alterum in domibusoberrans. Falso autem opinantur qui dicunt mus-telam ore concipere, aure effundere partum. Mus-tela est furti figura ut in Levitico demonstratur.Talpa dicta quod sit damnata cæcitate perpetuatenebris. Est enim absque oculis, semper terramfodit et humum egerit et radices sub frugibuscomedit. Mystice autem mures significant homi-nes cupiditate terrena hinniantes et prædam dealiena substantia surripientes. Mustela vero eosper figuram demonstrat qui ingenium naturale subdolo malitiæ polluunt et totam vitam suam ininsidiis et fraudibus ducunt. Talpa ergo, quæ cæ-citate perpetua damnata est, aut idola significatcæca, surda et muta, aut etiam ipsos idolatras quiignorantiæ et stultitiæ tenebris semper errant. Dequibus in Isaia scriptum est: Ut adoretis talpaset vespertiliones 1 , hoc est, cæci cæcos colant.De quibus alibi Scriptura dicit: Similes illis fiantqui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis 2 .Aut etiam hæreticos sive falsos Christianos perfiguram demonstrat quoniam sicut talpa absqueoculis semper terram fodit et humum egerit etradices sub frugibus comedit. Sic et ipsi veræscientiæ lumine privati terrenis actibus incum-bunt et desideriis carnis et illecebris voluptatumdeserviunt, radicesque bonorum operum, in qui-buscumque possunt, dente malitiæ corrodere etsubvertere conantur.

Glires dicti sunt, quia pingues eos efficit somnus.Nam gliscere dicimus crescere. Hieme enim totadormiunt et inmobiles, quasi mortui, iacent; tem-pore astivo reviviscunt. Isti eos significare possunt

60 Isa. XXXIV1 Isa. II2 Psal. CXIII

Page 126: Rabano Mauro - De Universo

qui torpore pigritiæ inutiles fiunt et laborare utili-ter nolunt, de quibus scriptum est: Propter friguspiger arare noluit: mendicabit ergo aestate et nondabitur ei 3 ; quia qui nunc otiosus tempore pæ-sentis vitæ torpescit frustra in die iudicii quandotempus est messis mendicabit: quia cœlestis vitægaudia nullo modo cum iustis habebit.

Hiricius animal spinis coopertum, quod exindedicitur nominatum eo quod subrigit se quandospinis suis clauditur, quibus undique protectus estcontra insidias. Nam statim ut aliquid præsenseritprimum se subrigit atque in globum conversus insua se arma recolligit. Huius prudentia quædamest. Nam dum absciderit uvam de vite, supinussese volutat super ea et sic eam exhibet natis suis.Hiricius enim mystice peccatores aculeis vitiorumplenos et astutia nequitiæ callentes significat, etfraudibus et rapinis: qui per fraudem de alienislaboribus sibi pastum quærunt. De quibus scrip-tum est: Ibi habet foveam hiricius et catulos suosnutrit 4 . Item illud quod in Psalmo scriptum est:Petra refugium herinacis 5 . Hirinatius idem estqui et hiritius, animal omnino timidum, naturaprovidente semper armatum, cuius cutem invicemsetarum sudes acutissimæ densissimeque commu-niunt. Cui tamen non sufficit nativa munitio, sci-licet ne aliqua fraude possit intercipi, refugiumhabet semper in saxis. Huic competenter aptaturqui peccatis suis hispidus futura iudicia metuenspetram Christum firmissimum noscitur habere re-fugium.

Grillus nomen a sono vocis habet. Hic retro am-bulat, terram terebrat, stridet noctibus. Venatuseum formica circumligata capillo in cavernam eiusconiecta, afflato prius pulvere, ne se abscondat,ita formicæ complexibus trahitur. Formica dictaab eo quod ferat micas farris, cuius sollertia mul-ta. Providet enim in futurum et præparat æstatequod hieme comedat. In messe autem elegit tri-ticum, hordeum non tangit, dum pluit ei superfrumentum totum eicit. Dicuntur in Æthiopia es-se formicæ ad formam canis quæ arenas aureaspedibus eruunt, quas custodiunt ne quis aufe-rat, captantesque ad necem persequuntur. Iuxtaallegoriam formica providum hominem vel opera-rium utilem significat. Unde Salomon in Prover-biis hortatur dicens: Vade ad formicam, o piger,et considera vias eius et disce ab ea sapientiam,quæ cum non habeat ducem nec præceptorem necprincipem, parat æstate cibum sibi et congregatin messe quod comedat 6 . Hinc hortatur quem-que sui curam agere: et si tantillum animal sinepræceptore sed sola natura duce sibi in posterumprævidere studeat, quanto magis ille homo Deo

3 Prov. XX4 Isa. XXXIV5 Psal. CIII6 Prov. VI

præceptore et doctoribus ammonentibus debet,in messe huius vitæ operum colligere fructus ethorreo vitæ recondere ut habeat in die frigoris,id est iudicii, qua non potest laborare unde vivat.Formicaleon ob hoc vocatus quia est vel formica-rum leo vel certe formica pariter et leo. Est enimparvum animal, formicis satis infestum, quod se inpulvere abscondit et formicas frumenta gestantesinterficit. Pro inde autem leo et formica vocatusquia aliis animalibus ut formica est formicis autemut leo est.

Ranæ est a garrulitate vocatæ eo quod circa geni-tales strepunt paludes et sonum vocis importunisclamoribus reddunt. Ranæ dæmones in Apocalip-si: Vidi de ore draconis spiritus tres inmundos inmodum ranarum 7 ; sunt autem spiritus dæmonio-rum. Ranæ hæretici, qui in cœno vilissimorumsensuum commorantes, vana garrulitate latrarenon desinunt, ut in Exodo legitur.

III

De serpentibus

Anguis vocabulum, serpentum genus, quod plicariet contorqui potest, et inde anguis quod angulosussit et numquam rectus. Angues autem apud genti-les pro geniis locorum habiti semper, unde Persius:Pinge duos angues pueris, sacer est locus. Colu-brum ab eo dictum quod colat umbras, vel quodin lubricos tractus flexibus sinuosis labatur. Namlubricum dicitur, quidquid labitur, dum tenetur,ut piscis et serpens. Cerastes serpens dictus eoquod in capite cornua habet similia arietum: ce-rata Græci cornua dicunt. Sunt autem illi quadri-gemina cornicula quorum ostentatione, veluti es-ca illice sollicitata animalia perimit. Totum enimcorpus tegit arenis nec ullum indicium sui præbetnisi ex ea parte qua invitatas aves vel animaliacapit. Est autem flexuosus plusquam alii serpen-tes, ita ut spinam non habere videatur. Colubrienim et cerastæ nomine diabolus vel Antichristussignificatur ut est illud quod Iacob patriarcha deDan filio suo prophetavit dicens: Fiat Dan coluberin via et cerastes in semita mordens ungulas equi,ut cadat ascensor eius retro 1 . Non solum enimcoluber Antichristus set etiam cerastes vocatur.Cerasta enim Græce cornua dicuntur, serpens-que hic cornutus esse, ut supra memoravimus,perhibetur: per quem digne adventus Antichristiasseritur: quia contra vitam fidelium cum morsupestiferæ prædicationis armabitur etiam cornibuspotestatis. Quis autem nesciat semitam angus-tiorem esse quam viam? Fit ergo coluber in via,quia in pæsentis vitæ latitudinem eos ambulareprovocat quibus parcendo quasi blanditur. Sed

7 Apoc. XVI1 Gen. XLIX

Page 127: Rabano Mauro - De Universo

in via mordet quia eos quibus libertatem tribuiterroris sui veneno consumit. Fit iterum cerastes insemita, quia quos fideles repperit et sese ad præ-cepti cœlestis angusta itinera constringentes nonsolum nequitia callidæ persuasionis impedit, sedetiam terrore potestatis premit, et in persecutio-nis angore post beneficia fictæ dulcedinis exercetcornua potestatis. Quo in loco equus hunc mun-dum insinuat, qui per elationem suam in cursulabentium temporum spumat, et quia Antichris-tus extrema mundi apprehendere nititur: cerastesille equi ungulas mordere perhibetur. Ungulamquippe equi mordere est, extrema sæculi feriendocontingere: ut cadat ascensor eius retro. Ascensorequi est quisquis extollitur in dignitatibus mun-di. Qui retro cadere dicitur, et non in faciemsicut Saulus cecidisse memoratur. In facie enimcadere est in hac vita suas unumquemque culpascognoscere easque pœnitendo deflere. Retro vero,quo non videtur, cadere, est ex hac vita repentedecedere et ad quæ supplicia ducatur ignorare. Etquia Iudæa erroris sui laqueis capta pro ChristoAntichristum exspectat. Bene Iacob eodem locorepente in electorum voce conversus est, dicens:Salutare tuum exspectabo, Domine 2 , id est, nonsicut infideles Antichristum sed eum qui in re-demptionem nostram venturus est, verum credofideliter Christum. Serpens autem nomen accepitquia occultis accessibus serpit, non apertis passi-bus sed squamarum minutissimis nisibus repit. Illaautem quæ quattuor pedibus nituntur sicut lacertiet stelliones non serpentes sed reptilia nominan-tur. Serpentes autem reptilia sunt quia ventre etpectore reptant quorum tot venena quot genera,tot pernicies quot species, tot dolores quot coloreshabentur. Serpens autem diabolum significat, utest illud in Genesi: Serpens erat callidior cunctisanimantibus terræ 3 ; aut maliciosos homines at-que hæreticos de quibus Psalmista ait: Acueruntlinguas suas sicut serpentes: venenum aspidumsub labiis eorum 4 . Pulchre hic malitia hæretico-rum dolusque describitur. Linguæ enim verba sig-nificant quæ nequitiæ coetibus expolita vulnerarecontendunt corda simplitium. Quæ merito ser-pentibus exæquantur: quia sermonibus suis viresevomunt, unde surdis aspidibus comparantur. Talienim proposito contendunt, ut pertinatia mentisnumquam velint a veritate superari. Item in aliampartem serpentis significatio trahitur ut est illudin Evangelio: Sicut exaltavit Moyses serpentem indeserto ita exaltari oportet Filium hominis, ut om-nis qui credit in illum non pereat sed habeat vitamaæternam 5 . Ibi enim significat serpens mortemChristi quæ salvabit genus humanum, quod as-

2 Gen. XLIX3 Gen. III4 Psal. XIII5 Ioann. III

tutia serpentis antiqui maligna suasione salute aconditore percepta privavit.

Draco maior cunctorum serpentium sive omniumanimantium super terram. Hunc Græci dracontavocant. Unde derivatum est in Latinum, ut dracodiceretur. Qui sæpe ab speluncis abstractus ferturin aerem concitaturque propter eum aer. Est au-tem cristatus, ore parvo et arctis fistulis per quastrahit spiritum et linguam exerit. Vim autem nonin dentibus sed in cauda habet et verbere potiusquam rictu nocet. Innoxius autem est a venenissed ideo huic ad mortem faciendam venena nonesse necessaria, quia si quem ligarit occidit. A quonec elephans tutus est sui corporis magnitudine.Nam circa semitas delitiscens per quas elephantisoliti gradiuntur, crura eorum nodis inligat, acsuffocatos perimit. Gignitur autem in Æthiopia etIndia in ipso incendio iugis æstus. Mystice dracoaut diabolum significat aut ministros eius, veletiam persecutores Ecclesiæ, homines nefandos,cuius mysterium in pluribus locis Scripturæ in-venitur. Nam et in Psalterio de hoc scriptum est,et in libro Iob, nec non et in Apocalypsi Ioannis.Denique Psalmista dicit: Tu confirmasti in virtutetua mare, tu contribulasti capita draconum superaquas 6 . Confirmavit enim rubri maris liquidosabyssos quod in duobus lateribus sic aqua divisaest, ut mare navigerum iter faceret esse terrenum.Contrivisti capita draconum super aquas, myste-rium superioris miraculi decenter exponit quia illapræfiguratio transitus maris Rubri aquas sanctibaptismatis indicabat, ubi capita draconum, idest spiritus immundorum perducuntur ad nihi-lum quando animas quas illi peccatorum sordibusinquinant fons salutaris emundat. Quod autemadditur: Tu confregisti caput draconis magni, etcætera 7 . Cum superius dixerat plurali numerocapita draconum, significare volens nequitias spi-ritales. Modo singulari numero ponit draconemut ipsum Satanan indicare videatur, qui quantumfortior tantum nequior: et cum singulari numeroponitur inter malignos spiritus habitare penitusabnegatur. Confractum est enim caput eius quan-do superbia eius de cœlo eiecta est, et nativamclaritatem retinere non meruit, qui se voluntariaobscuritate maculavit. Addidit: Dedisti eum inescam populo Æthiopum. Æthiopes bene peccato-res advertimus qui ante fuerant tenebrosa menteteterrimi, sed ad Deum conversi esse cœperuntescam habere cum de eius detractione satiantur.Nam hodieque quem pessimum intelligi volumus,diabolum nominamus. Omnibus enim culpis ex-sufflator admissis totius auctor est erroris. Et sicutille Christianos insequitur: ita ab omnibus exe-crabili errore discerpitur. Sic fit ut qui paganisante venerabilis nunc a Christianis detractionummorsibus corrodatur. Sive conversi iam fideles es-

6 Psal. LXXIII7 Ibid.

Page 128: Rabano Mauro - De Universo

cam possunt habere diabolum, quando per ipsiusmachinamenta temptationesque proficiunt. Ipsoenim persequente martyres fiunt, ipso affligentepatientiæ munere coronantur. Qua propter meritodiabolus illorum esca dicitur, quos fatigationibuscrebris ad desideria nociva perducit.

Aspis vocatus quod morsu venena inmittat etspargat. Ios enim Græci venenum dicunt, et in-de aspis, quod morsu venenato interimat. Huiusdiversa genera et species, et dispar effectus adnocendum. Fertur autem aspis cum ceperit pa-ti incantatorem qui eam quibusdam carminibuspropriis evocat ut eam de caverna producat. Illacum exire noluerit unam aurem in terram premit,alteram cauda obturat et operit atque ita vocesillas magicas non audiens non exiit ad incantan-tem. De quo dicit Psalmista: Ira illis secundumsimilitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ etobturantes aures suas, quæ non exaudiet vocemincantantium et veneficia quæ incantantur a sa-piente 8 . Cui serpente ira Iudæorum per simi-litudinem nimis aptissimam diffinitur. Obstina-torum quippe hominum ira irrevocabilis est, quine docentium prædicationes exaudiant, procurantsibi voluntariam surditatem. Cui malo consuetu-do aspidis comparatur, quæ ne verba incantan-tis exaudiat, suasque latebras derelinquat, unamaurem caudæ suæ inflexione dicitur obturare, al-teram vero in terram deprimere. Cui merito Iu-dæi comparati sunt qui, cordis auribus obturatis,Sanctæ Scripturæ audire noluerunt saluberrimamiussionem. Obturare enim a sacerdotibus tractumest, qui aures suos ture replebant ne peregrinisverbis intercedentibus confusa carminum memoriaturbaretur. Dipsa genus aspidis qui Latine situladicitur, quia quem momorderit siti periit. Hypna-lis genus aspidis dicta quod somno necat. Hancsibi Cleopatra apposuit et ita morte quasi somnosoluta est. Hæmorrhois aspis nuncupatur quodsanguinem sudet, qui ab eo morsus fuerit: ita utdissolutis venis quidquid vitæ est, per sanguinemevomet. Græce enim sanguis hæma dicitur. Præs-ter aspis semper ore patenti et vaporanti currit,cuius poeta sic meminit: Oraque distendens avidusfumantia præster. Hic que percusserit distendi-tur enormique corpulentia necatur, exuberatumenim putredo sequitur. Seps tabificus aspis, quidum momorderit hominem statim enim consumitita ut liquefiat totius in ore serpentis. BailiscusGræce, Latine interpretatur regulus, eo quod rexserpentium sit adeo ut eum videntes fugiant quiaolfactu suo eos necat. Nam et hominem vel siaspiciat interimit, siquidem et eius aspectu nullaavis volans illæsa transit. Sed quam procul siteius ore combusta devoratur. A mustelis tamenvincitur quas illic homines inferunt cavernis inquibus delitescit. Itaque ea visa fugit, quem illa

8 Psal. LVII

persequitur et occidit. Nihil enim parens ille rerumsine remedio constituit. Est autem longitudinesemipedalis albis maculis lineatus. Reguli autem,sicut scorpiones, arentia quæque sectantur et postquam ad aquas venerint hydrophobos et lymp-haticos faciunt. Sibilus idem est qui et regulus:sibilo enim occidit antequam mordeat vel exurat.Basiliscus autem diabolum significat qui nequitiæsuæ veneno palam interficit incautos, sed idemsuperatur cum cæteris noxiis animantibus a militeChristi spem suam totam in ipso ponente cuiusvirtus omnes adversarias potestates superat atqueconculcat. De hoc quoque Propheta in Psalmisdicit: Super aspidem et basilicum ambulabis etconculcabis leonem et draconem 9 . Hic iam divinavirtus exprimitur, quæ tantis rebus sævientibusimperavit. Nam omnia ista nomina diabolo con-gruenter aptantur. Aspis est dum occulte percutit.Basiliscus cum palam venena disseminat. Leo dumpersequitur innocentes. Draco, cum negligentesimpia voracitate deglutit. Verum hæc omnia inglorioso adventu Domini pedibus ipsius prostrataiacuerunt. Solus enim tam ferocia valuit subderequi Patri coæternus et consubstantialis secundumdivinitatem probatur existere. Hæc si diligentersanctorum patrum prædicatione tractemus, necaliqua dementium hæretica pravitate turbemur:et omnia nobis sicut dicta sunt absoluta veritateconstabunt.

Scorpio vermis terrenus qui potius vermibus ap-tatur. Animal armatum aculeo et ex eo Græcevocatum est, quod cauda figat, arcuato vulnerevenena diffundat. Proprium est autem scorpionisquod manus palmam non feriat. Scorpius diabo-lum significat vel ministros eius. Unde est illudDominicum in Evangelio: Ecce, inquit, dedi vobispotestatem calcandi super serpentes et scorpioneset super omnem virtutem inimici 10 . Nam etalibi Dominus in Evangelio ait: Quis enim est exvobis quem si petierit filius suus panem numquidlapidem dabit illi? Aut si piscem petierit num-quid serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum,numquid porriget ei scorpionem? Aut si piscempetierit numquid serpentem dabit illi? 11 Triasunt nobis maxime necessaria, id est fides, spes,caritas. Fides ut recte credamus, spes ut sempercum bona patientia Dei præstolemur promissa,caritas ut sedulo eum diligamus ex toto corde,tota mente, tota virtute, et proximos nostros sicutnosmetipsos. In fide piscis signatur, in spe ovis,in caritate panis. Et e contrario in lapide duritia,in serpente infidelitas et in scorpione disperatioexprimitur. In baptismo fides accipitur unde vivi-tur in sæculo. Spes in ovo, quia in ovo nondumpullus videtur sed hinc speratur. Caritas autem,quia totum vincit pani comparatur.

9 Psal. XC10Luc. X11Luc. XI

Page 129: Rabano Mauro - De Universo

Vipera dicta quod vi pariat. Nam et venter eiuscum ad partum ingemuerit, catuli non expectan-tes solutionem naturæ, corrosis eius lateribus, vierumpunt cum matris interitu. Lucanus: Vipe-rei coeunt abrupto corpore nodi. Fertus aut quodmasculus ore inserto viperæ semen exspuat. Illaautem ex voluptate libidinis in rabiem versa ca-put maris ore ceptum præcidit. Ita fit ut parensuterque pereat: masculus dum coit, dum parturitfemina. Vipera significat malitiosos homines necnon hæreticos qui venena nequitiæ intra se ge-runt. Unde Ioannes Baptista ad Iudæos quia dumdolose veniebant dixit: Progenies viperarum quisdemonstravit vobis fugere ab ira ventura? 12 Ma-læ ergo soboles malorum parentum actiones imi-tantes progenies viperarum vocantur quia per hocquod bonis invident eosque persequuntur quodquibusdam mala retribuunt, quod læsiones pro-ximis exquirunt, quoniam in iis omnibus priorumsuorum carnalium vias sequuntur, quasi venenatifilii de venenatis parentibus nati sunt.

Enhydris coluber in aqua vivens, Græci enimaquam hydros vocant. Hydros aquatilis serpensa quo icti obturgescunt, cuius quidam morbumboam dicunt eo quod fimo bovis remedietur. Ydradraco multorum capitum qualis fuit in Lerna palu-de provinciæ Arcadiæ. Hæc Latine excedra diciturquod uno caeso tria capita excrescebant, sed hocfabulosum est. Nam constat ydram locum fuisseevomentem aquas vastantes vicinam civitatem inquo uno meatu clauso multi erumpebant. QuodHercules videns loca ipsa exussit et sic aquæ clau-sit meatus. Nam ydra ab aqua dicta est.

Celidros serpens, qui et cersidros quasi cerigni,quia et in aquis et in terris moratur. Nam cirsondicunt Græci terram, hydros aquam, per aquamlabitur, terram fumare facit. Quam sic Macerdescribit: Seu terga exspirant, spumantia virus...seu terra fumat, qua teter labitur anguis.

Salamandra vocata quod contra incendia valeat,cuius inter omnia venenata maxima vis est. Cæ-tera enim singulos feriunt hæc plurimos pariterinterimit. Nam si arbori irrepserit omnia poma in-ficit venenis et eos qui ederint occidit. Quæ etiamvel si in puteum cadat vis veneni eius potantesinterficit. Ita contra incendia repugnans ignes solaanimalium extinguit. Vivit enim in mediis flam-mis sine dolore et consummatione et non solumquia non uritur sed extinguit incendium. Et utbreviter superiora recapitulem, serpens est diabo-lus vel homines impii ut in Evangelio: Serpentesgenimina viperarum 13 . Serpens Christus proptersapientiam cuius figuram serpens ille æreus gere-bat, quem Moyses in ligno suspendit cuius intuitupercussi a serpentibus sanabantur. Et in Evange-

12Matth. III13Matth. XXIII

lio: Estote prudentes sicut serpentes 14 . Serpensdiabolus in Genesi: Sed et serpens erat callidiorcunctis animantibus quas fecerat Dominus Deus15 . Caput sepentis prima peccati suggestio utin Genesi: Ipsa conteret caput tuum 16 . Pectusserpentis, typus superbiæ vel tumidi cordis malitiaut est illud: Supra pectus tuum gradieris 17 . Dracodiabolus ut in Psalmo: Draco iste quem formas-ti ad illudendum ei 18 . Et alibi: Tu confregisticaput draconis magni 19 . Dracones dæmones utin Psalmo: Tu contribulasti capita draconum 20 .Dracones principes gentium ut in Propheta: Glo-rificabit me besta agri, dracones et strutiones (Isa.XLIII). Leviathan, id est, serpens diabolus. InIsaia: Et visitabit Dominus in gladio suo durosuper Leviathan serpentem tortuosum et occidetcetum qui est in mari 21 . Coluber diabolus ut inIob: Et obstetricante manu eius eductus est colubertortuosus 22 , id est, medicina Domini Iesu Christiproiectus est diabolus de cordibus hominum. Re-gulus diabolus vel dæmones flatu cogitationis cor-da hominum vulnerantes ut in Ieremia: Ecce egomittam vobis regulos, quibus non est incantatio,et mordebunt vos 23 . Et in Deuterionomio: In quoerat serpens adurens 24 . Aspis duritia cordis pec-catorum sanctis prædicationibus aurem cordis nonaccommodantes in Psalmo: Sicut aspidis surdæ etobturantes aures suas 25 . Et in aliam partem, ut inIob pro impio: Caput aspidum surget 26 , hoc est,inspirationes diaboli vel dæmonum. Aspis et ba-siliscus peccatum et mors. In Psalmo: Super aspi-dem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonemet draconem 27 , id est, diabolum et Antichristum.Vipera diabolus vel ministri eius in Evangelio:Genimina viperarum 28 . Et in Iob pro impio: Etoccidet eum lingua viperæ 29 . Scorpius diabolus inEvangelio: Dedi vobis potestatem calcandi superserpentes et scorpiones 30 . Sunt et alia serpentiumgenera, ut admoditæ, elefantiæ, camedracontes.Postremo quantus nominum tantus mortium nu-merus. Omnes autem serpentes natura sua fri-gidi sunt nec percutiunt nisi quando calescunt.Nam quando sunt frigidi nullum tangunt. Undeet venena eorum plus die quam nocte nocent.Torpent enim noctis algore. Et merito, quia frigidi

14Matth. X15gen. III16 Ibid.17 Ibid.18Psal. CIII19Psal. LXXIII20 Ibid.21 Isa. XXVII22 Iob XXVI23 Ier. VIII24Deut. XVIII25Psal. LVIII26 Iob XX27Psal. XC28Ubi sup.29 Iob XX30Luc. X

Page 130: Rabano Mauro - De Universo

sunt nocturno rore. In se enim adducunt corporisvaporem gelidæ pestes et naturæ frigidæ. Undeet hieme in nodos torpent, æstate solvuntur. In-de est quod dum quicumque serpentium venenopercutit primum obstupescit et postea ubi in illocalefactum ipsum virus exarserit statim hominemextinguit. Veneno autem dictum eo quod per ve-nas vadit, infusa enim pestis per venas vegetationecorporis aucta discurrit et anima exigit. Undenon posse venenum nocere nisi hominis tetigeritsanguinem. Lucanus: Noxia serpentium est admix-to sanguine pestis. Omne aut venenum frigidumest et ideo anima quia ignea est fugit venenumfrigidum. In naturalibus bonis, quæ nobis et irra-tionabilibus animantibus videmus esse communia,vivaci quadam sensus subtilitate serpens excellit.Unde et legitur in Genesi: Serpens autem eratsapientior omnibus animantibus terræ 31 . Dicitautem Plinius, si creditur, quod serpentis caputetiam si cum duobus evaserit digitis nihilominusvivit, unde et totum corpus obicit pro capite fe-rienti. Anguibus universis hebes visus est, raro inadversum contuentur, nec frustra, cum oculos nonin fronte habeant sed in temporibus adeo ut citiusaudiant quam aspiciant. Nullum autem animal intanta celeritate linguam movet ut serpens, adeo uttriplicem linguam habere videatur, cum una sit.Serpentium nuda sunt corpora, adeo ut quacum-que eunt via, humore disignent vestigia. Serpen-tium talia sunt ut cum pedibus carere videanturcostis tamen et squamarum nisibus repunt, quas asummo gutture usque ad imam alvum parili mododispositas habent. Squamis enim quasi unguibus,costis quasi cruribus innituntur. Unde si in quali-bet corporis parte ab alvo usque ad caput ictualiquo collidatur debilis reddita cursum haberenon potest: quia ubicumque ille ictus incideritspinam solvit per quam costarum pedes et motuscorporis agebantur. Serpentes autem diu vivere di-cuntur adeo ut deposita vetere tunica senectutemdeponere atque in iuventam redire perhibeantur.Tunicæ serpentum exuviæ nuncupantur eo quodhis quando senescunt sese exuunt, quibus exutiin iuventam redeunt. Dicuntur enim exuviæ etinduviæ quia exuuntur et induuntur. Pithagorasdicit de medulla hominis mortui, quæ in spinaest, serpentem creari. Quod etiam Ovidius in Me-tamorphoseorum libris commemorat dicens: Suntqui cum clauso putrefacta est spina sepulchro mu-tari credant humanas angue medullas.

Quod si creditur merito evenit, ut sicut per ser-pentem mors hominis ita et hominis morte ser-pens. Fertur autem quod serpens hominem nudumnon sit ausus contingere. Prudens lector, cognitishis serpentium generibus atque effectibus quandode eis in Scripturis legas non te pigeat temptare sialiquid possis in spiritalem sensum inde redigere.

31Gen. III

IV

De vermibus

Vermis est animal quod plerumque de carne, velde ligno vel de quacumque re terrena sine ulloconcubitu gignitur. Licet nonnumquam et de ovisnascantur, sicut scorpio. Sunt autem vermes, autterræ, aut aquæ, aut aeris, aut carnium, aut fron-dium, aut lignorum, aut vestimentorum. Aranea,vermis aeris, ab aeris nutrimento cognominata,quia exiguo corpore longa fila deducet, et telæsemper intenta numquam desinit laborare, per-petuum sustinens in sua arte suspendium. San-guisuga, vermis aquatilis, dicta quod sanguinemsugit. Potantibus enim insidiatur. Cumque labiturfaucibus, vel ubi uspiam adhærescit, sanguinemhaurit, et cum nimio cruore maduerit evomit quodhausit, ita ut recentiorem denuo sugat. Cantaridavermis terrenus qui cum humano corpori statimfuerit applicatus sui adustione vesicas facit plenashumore. Multipes vermis terrenus ex multitudinepedum vocatus qui contractus in globum com-plicatur. Nascitur sub petris ex humore et terra.Limax, vermis limi, dictus quod in limo vel delimo nascatur unde et sordida semper et immun-da habetur. Bombyces, frondium vermes ex cuiustextura bombycinum conficitur. Appellatus autemhoc nomine ab eo, quod evacuetur, fila generat, etaer solus in ea remaneat. Eruca, frondium vermis,in olus vel pampino involuta ab erodenda dictade quo meminit Plautus: Imitatus nequam bes-tiam et maleficam involutam in pampino implicat.Sed idem nec advolat ut locusta, ut huc illucquediscurrens semipasta dimittat, scilicet permanetperituris frugibus, et tardo lapsu pigris morsibusuniversa consumit. Teredonas Græci vocant lig-norum vermes quod terendo edant. Hos nos ther-mites dicimus, ita enim apud Latinos lignivermesvocantur, quos tempore importuno cæsæ arboresgignunt. Tinea vestimentorum vermis dicta quodteneat, et eo usque insedat, quo erodat unde etpertinax, quod in eandem rem identidem urgeat.

Vermes carnium, hemicraneus, lumbricus, ascari-dæ, costi, pediculi, pulices, lendix, tarmus ricinus,usia, cimex. Hemicraneus, vermis capitis vocatur.Lumbricus intestinorum dictus, quasi lumbicus,quia labitur, vel quod in lumbis sit. Ascaridæ,costi pediculi, vermes cutis a pedibus dicti, et un-de et peduculosi dicuntur, quibus pedicule in cor-pore effervescunt. Pulices vero vocati sunt, quodex pulvere magis nutriantur. Tarmus vermis estlardi. Ricinus vermis canis vocatus, eo quod eritin auribus canum. Cenos enim Græce canis est.Usia est vermis porci appellata, quia urit nam ubimomorderit, adeo locus ardet ut ibi vesicæ fiant.Cimex de similitudine cuiusdam herbæ vocatus,cuius fœtorem habet. Propriæ autem vermis inputredine carnis nascitur. Tinea in vestimentis,eruca in holere, teredo in ligno, tarmus in lardo.Vermis non, ut serpens, apertis passibus vel squa-

Page 131: Rabano Mauro - De Universo

marum nisibus repit, quia non est illi spinæ rigor,ut colubri, sed in directum corpusculi sui partesgradatim pergendo, contractas contrahendo, po-rrectas motum explicat, sicque agitatus perlabi-tur.

Vermis mystice aut Christus pro humilitate as-sumpti hominis intelligi potest, ut est illud inPsalmo: Ego sum vermis et non homo 1 . Aut me-roria animi peccatoris in inferni pœna constituti,de quo scriptum est: Vermis eorum non morietur,et ignis non extinguetur 2 . Aranea vero humanamfragilitatem significat, unde est illud in Psalmo: Ettabescere fecisti, sicut araneam, animam eius 3 .Aranea vero corpus habet tenue, in terra nonhabitat, sed per loca altiora telas quasdam te-nuissima viscerum digestioni contexit, sicut et aquibusdam vermibus sericum dicitur exfilari. Huicergo exiguo corpusculo, recte conversi et afflictianima comparatur, quæ longis observationibus vi-giliisque fatigatur, terrena deserens, subtilissimasoperationes virtutum, divino timore ea vivificatusefficit. Post hæc revertitur ad illud suæ proposi-tionis initium, quæ licet increpetur, licet tabefiat,tamen fragilitate humanitati scilicet diversarumvarietate confunditur adversitatum. Item aranea,fraudem diaboli signat, ut in Isaia: Telas ara-neæ texuerunt 4 . Sanguisuga vero diabolus est,unde est illud in Proverbiis: Sanguisugæ duæ suntfiliæ, dicentes: affer, affer 5 . Diaboli ergo filiæsunt, luxuria et avaritia, quibus sanguinolentushostis humanum genus infestat. Eruca similiterpotest significare diabolum, qui germina virtutumin homine crescentia malis suasionibus rodere etvitiis pravis exstirpare non cessat. In Scripturisergo Sacris ubi de tinea et ærugine mentio fit,mysticus in eis quærendus est sensus. Nam iuxtaallegoriam ærugo potest significare arrogantiamatque iactantiam, quæ ubicumque fuerit omnemdecorem et robur virtutum obfuscat, ac thesau-rum spiritalium donorum dissipat. Unde prophetadicit: Deus dissipat ossa hominum sibi placentumet omnis arrogantia abominatio est apud Deum 6 .Tinea autem intestinum vitium animi significat.Unde Dominus ait in Evangelio: Thesaurizate vo-bis thesauros in cœlo ubi neque ærugo neque ti-nea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec fu-rantur 7 . Tinea vero quæ vestes latenter corroditdesignat invidiam quæ studium bonum lacerat,et comparationem unitatis demoliri non cessat.Fures namque dæmones atque hæretici sunt, dequibus Veritas ait: Omnes quotquot venerunt furessunt et latrones 8 .

1 Psal. XXI2 Isa. XVI3 Psal. XXXVIII4 Psal. LIX5 Prov. XXX6 Psal. LII7 Matth. VI8 Ioann. X

V

De piscibus

Pisces inde dicti, unde et pecus, a pascendo scili-cet. Reptilia dicuntur, hæc quæ natant, eo quodreptandi habeant speciem et naturam, quamvisse in profundum inmergant, tamen in natandorepunt. Unde et David ait: Hoc mare magnum etspatiosum, illic reptilia, quorum non est numerus1 . Anfivia sunt, quædam genera piscium, indedicta eo quod ambulandi in terris usum, et natan-di in aquis officium habeant. Anphi enim Græceutrumque dicitur, id est, quia et in aquis et interris vivunt, ut focæ, crocodrilli, hippopotami,hoc est, equi fluviales. Peccoribus autem et bestiiset volatilibus antea homines nomina inposueruntquam piscibus, quia prius visa et cognita sunt.Piscium vero postea paulatim cognitis generibusnomina instituta sunt, aut ex similitudine terres-trium, ut ranæ et vituli et leones, et nigri me-ruli, et pavi diverso colore dorso et collo picti etturdi albi varii et cætera quæ sibi iuxta speciesterrestrium animalium nomina vindicaverunt exmoribus terrestrium, ut canes in mari a terreniscanibus nuncupati quod mordeant. Et lupi quodimproba voracitate alios persequantur. A colore,ut umbræ, quia colore umbræ sunt, et auratæ,quia in capite auri colorem habent. Et varii avarietate quos vulgo tructas vocant. A figura utorbis, qui rotundus est, totusque in capite constat.Ut solea, quod sit instar calciamentorum solus. Asexu ut musculus, quod sit ballenæ masculus. Eiusenim coitu concipere hæc bellua perhibetur. Hincet musculi coclearum, quorum lacte concipiuntostreæ.

Ballenæ autem sunt inmensæ magnitudinis bes-tiæ, ab emittendo et fundendo aquas vocatæ.Cæteris enim bestiis, maris altius iaciunt undas.Ballenim Græce emittere dicitur, cete dictæ, hocest, ob inmanitatem. Sunt enim ingentia generabelluarum et aequalia montium corpora, qualis ce-tus excepit Ionam, cuius alvus tantæ magnitudinisfuit, ut instar obtineret inferni, dicente Propheta:Exaudivit me de ventre inferni 2 .

Equi marini, quod prima parte equi sunt, postre-ma solvuntur in piscem. Bocas dicunt esse bovesmarinos, quasi boacas. Cærulei a colore appellati,nam cæruleum est viride cum nigro, ut est mare.

Delfines certum habent vocabulum, quod voceshominum sequantur, vel quod ad simphoniam gre-gatim conveniunt. Nihil in mare velocius istis, namplerumque salientes naves transvolant. Quandoautem præludunt in fluctibus, et undarum se moli-bus saltu præcipiti feriunt, tempestates significarevidentur. Hi proprie Simones nominantur. Est et

1 Psal. CIII2 Ion. II

Page 132: Rabano Mauro - De Universo

delfinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodi-llorum tenera ventrium secantes interimunt.

Porci marini sunt, qui vulgo vocantur suilli. Quidum escam quærunt more suis, terram sub aquisfodiunt. Circa guttur enim habent oris officiumet nisi rostrum arenis inmergant, pastum noncolligunt.

Crocodillus, a croceo colore dictus, gignitur inNilo, animal quadrupes, in terra et in aquis va-lens. Longitudine plerumque viginti cubitorumdentium et unguium, immanitate armatum, tan-taeque cutis duritia, ut quamvis fortium ictus la-pidum tergo repercutiat. Nocte in aquis, die humiquiescit. Ova in terra fovet. Masculus et feminavices servant. Hunc pisces quidam, serratam ha-bentes cristam, tenera ventrium desecantes inter-imunt, solus ex animalibus superiorem maxillammovere dicitur.

Hippopotamus vocatus quod sit equo similis dor-so, iuba et hinnitu, rostro resupinato a primis den-tibus, cauda tortuosa. Die in aquis commoratur,nocte segetes depascitur. Et hunc Nilus gignit.

Mullus vocatus quod mollis sit atque tenerrimus,cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorumautem aciem hebetari, homines vero, quibus sæpepastus, piscem olent. Mullus in vino necatus, hiqui inde biberint tædium vini habent.

Mugilis nomen habet quod sit multum agilis,nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias,confestim retrorsum rediens, ita transilit rete, utvideas piscem volare.

Anguillæ similitudo anguis nomen dedit. Origohuius ex limo, unde et quando capitur, adeolenis est ut quanto fortius presseris tanto citiuselabitur. Ferunt atuem orientis fluvium Gangen.Anguillas tricenis pedibus gignere. Anguillæ vinonecatæ qui ex eo biberint tædium vini habent.

Draco marinus aculeos in branciis habet ad cau-dam spectantes, qui dum percusserit, quaqua fe-rit, venenum fundit unde et vocatus.

Murenam Græci minanam vocant, eo quod com-plicet se in circulos, hanc feminini tantum sexusesse tradunt et concipere a serpente. Ob id apiscatoribus, tamquam serpente, sibilo vocatur etcapitur: ictu autem fustis difficulter interimitur.

Conchæ et cochleæ hac ex causa vocatæ, quiadeficiente luna cavantur, id est, evacuantur. Om-nium enim clausorum maris animalium atque con-charum, incremento lunæ membra turgescunt, de-fectu evacuantur. Luna enim cum in augmentofuerit auget humorem, cum vero in defectum vene-rit humores minuuntur, hoc enim physici dicunt.Conchæ autem primæ positionis nomen. Cochleævero per diminutionem quasi conchulæ. Concha-rum multa genera sunt inter quas et margaretiferæ

quæ cochleæ dicuntur, in quarum carne pretiosuscalculus solidatur. De quibus tradunt hi qui deanimantium scripsere naturis, eo quod nocturnotempore litora appetunt et ex cœlesti rore mar-garetum concipiunt, unde et cœloe nominantur.Murice cochlea est maris dicta ab acumine et as-peritate, quæ alio nomine conchylium nominatur,propter quod circumcisa ferro lacrimas purpureicoloris emittat. Ex quibus purpura tinguitur, etinde ostrum appellatum, quod hæc tinctura extestæ humore elicitur. Cancros vocari quia con-chæ sunt, crura habentes, inimica ostreis anima-lia, eorum enim carnibus vivunt, miro ingenio,quia validam testam eius aperire non potest, ex-plorat quando ostrea claustra testarum aperiat,tunc cancer latenter lapillum inicit atque impeditaconclusione ostreæ carnes erodet. Tradunt quidamdecem cancris cum ozimi manipulo alligatis, om-nes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros.Duo sunt autem genera cancrorum fluviales, etmarini. Ostrea dicta est a testa quibus mollitiesinterior carnis munitur. Græci enim testum os-trea vocant. Ostrea autem neutrum carnes eiusfeminino genere dicuntur. Musculi sunt, ut prædi-ximus, cochleæ a quorum lacte concipiunt ostreæ.Et dicti musculi quasi masculi.

Spungia a fingere dicta, id est, nitidare et exur-gere. Unde Cicero: Et fingebatur spungiis sanguis,id est, extergebatur. Animal autem esse doceturcruore inhærente petris, unde et dum asbsciditursanguinem remittit. Spongia enim cava mysticesignificat dolosam infidelitatem Iudæorum, de qui-bus scriptum est in Evangelio: Illi autem spongiamplenam aceto hysopo circumponentes obtuleruntori eius 3 . Nam de ipsis animantibus alia suntviventia in aquis, et discurrunt ut pisces, alia quæstant fixa ut ostreæ, icini, spungiæ. Ex his aliasmares dici, eo quod tenues sint fistulæ, spissio-resque alias feminas, qui maioribus fistulis suntac perpetuis, alias duriores, quas Græci appellanttragos, et nos hircos has dicere possumus ob as-peritatem sui; mollissimum genus earum penecillivocantur, eo quod apte sint ad oculorum tumores,et ad extergendas lippitudines utiles. Candidæspungiæ cura fiunt. Per æstatem enim ad solemsternuntur, et sicut cera Punica candorem bibunt.Animalium omnium in aquis viventium nominacentum quadraginta quattuor Plinius ait: Divisain belluarum generibus, serpentium communiumterræ et aquæ, cancrorum, concharum, locusta-rum, peloridum, polyporum, solearum, lacerto-rum, ut loligo, et huic similia. Ex quibus mul-ta quodam naturæ intellectu ordinem temporumsuorum agnoscunt, quædam vero in suis locis sinemutatione vagantur. In piscibus autem feminis,aliæ conmixtione masculi concipiunt et pariuntcatulos. Aliæ ponunt ova sine masculi susceptione

3 Matth. XXVII

Page 133: Rabano Mauro - De Universo

concepta, quæ iterum insequentis sui seminis iactuperfunduntur, et quæ hoc munere fuerint afflata,generabilia fiunt, quæ vero fusa non fuerint, steri-lia perseverant aut putrescunt.

Piscium autem vocabulo aliquando boni homines,aliquando vero mali in Scripturis designantur, utest illud in Evangelio, quo Salvator in parabolade sagena missa in mare narrat dicens: Simileest regnum cœlorum sagenæ missæ in mare etex omni genere piscium congreganti. Quam cumimpleta esset educentes et secus litus sendenteselegerunt bonos in vasa sua, malos autem forasmiserunt 4 . Sub qua parabola sancta Ecclesia sa-genæ comparatur, quæ et piscatoribus est com-missa et per eam quisquis ad æternum regnum apæsentis sæculi fluctibus trahitur, ne in æternæmortis profunda mergatur. Quæ ex omni generepiscium congregat, quia ad peccatorum veniamsapientes et fatuos, liberos et servos, divites etpauperes, fortes et infirmos vocat. Sed litus hocfinis mundi indicat, sagena sanctæ Ecclesiæ quidtrahebat. Et quidem boni pisces, hoc est, bonihomines tunc recipientur in vasa, hoc est, in aæ-ternas ducuntur mansiones. Mali autem foras mit-tentur in caminum videlicet ignis, ubi erit fletuset stridor dentium. Possunt et pisces sapientesistius mundi singificare ut est illud Psalmistæ:Volucres cœli et pisces maris, qui perambulantsemitas maris 5 . Volucres cœli superbi sunt ho-mines, qui inflati vento iactantiæ quasi per inaneaeris efferuntur et humilia despiciunt, cum altiuselevantur. Volucres enim a volatu crebro dictæsunt. Pisces enim maris philosophos fortasse signi-ficant, qui huius mundi naturam erratica curosita-te pertractant. Nam sicut illi posita fronte itinerasibi reserant, pelagi in undatione confusa, ita etisti capite dimisso, venas rerum ratione humanaassiduo labore perquirunt. Sed cum sint pisceset fluminum, non vacat, quod hic posuit maris,propter eos qui sibi videntur esse sapientes. Verumisti tales eorumque similes Domini pedibus feli-citer subiciuntur, quando ad Christianæ venerintreligionis affectum. Piscatores Apostoli vel cæteriprædicatores, unde in Evangelio legitur: Ite postme et faciam vos piscatores hominum fieri 6 . Et inmalam partem per Isaiam: Lugebunt piscatores 7 .Pisces sancti in Evangelio: Et traxerunt plenumrete piscibus magnis 8 . Pisces reprobi in Evange-lio: Malos autem foras miserunt 9 . Et in Osee: Sedet pisces maris congregabuntur 10 . Piscis Domi-nus Iesus Christus tribulationis igne assatus. InEvangelio: Posuerunt coram eo partem piscis assi

4 Matth. XIII5 Psal. VIII6 Matth. IV7 Isa. XIX8 Ioann. XIX9 Matth. XIII10Ose. IV

et favum mellis 11 . Pisces duo coniuncti quinquepanibus duo testamenta legis, vel duo præceptacaritatis, sive duæ personæ regia et sacerdotalis inEvangelio: Et acceptis quinque panibus et duobuspiscibus 12 . Hamus divinitas Filii Dei, quæ carneinduta latuit hamus in esca. De quo hamo Domi-nus ad Iob loquens ait: Numquid abstrahere poterisleviathan hamo tuo? 13 , quia idem hostis antiquushumani generis, dum more piscis escam corporisDomini per passionem momordit, et necatus estper patientiam divinitatis. Item in malam partempro diabolo per Habacuc: Totum in hamo suosublevabit 14 .

VI

De avibus

Unum nomen avium sed genus diversum, namsicut specie sibi differunt, ita et naturæ diversi-tate. Nam aliæ simplices sunt, ut columbæ. Aliæastutæ ut perdix. Aliæ ad manum se subiciunt utaccipiter. Aliæ reformidant, ut garamantes. Aliæhominum conversatione delectantur ut hirundo.Aliæ in desertis secretam vitam diligunt ut turtur.Aliæ solo semine reperto pascuntur ut anser. Aliæcarnes edunt et rapinis intendunt ut milvus. Aliæincuriæ quæ manent in locis semper. Aliæ adventi-ciæ quæ propriis temporibus revertuntur, ut cico-niæ, hirundines. Aliæ congregæ, id est, gregatimvolantes, ut sturni et coturnices. Aliæ solivagæ,id est solitariæ, propter insidias depredandi utaquilæ, accipiter et quæcumque ita sunt. Aliævocibus strepunt ut hirundo. Aliæ cantus eduntdulcissimos, ut cignus et merula. Aliæ verba etvoces hominum imitantur, ut psittacus et pica.

Sunt et alia sicut genere ita et moribus innume-rabilia. Nam volucrum quot genera sint, inveniriquemquam non posse, neque enim omnia Indiæet Æthiopiæ aut Scithiæ deserta quis penetrarepoterit, qui earum genus vel differentias nosset?

Aves dictae, eo quod vias certas non habeant, sedper avia quæque discurrent. Aliter, quod alis altaintendant, et ad sublimia remigio alarum conscen-dant. Volucres a volando, nam unde volare, indeet ambulare dicimus. Vola enim dicitur media parspedis sive manus, et in avibus vola pars mediaalarum quarum motu pennæ agitantur, inde vo-lucres. Pulli dicuntur omnium avium nati sed etanimalium quadrupedum nati pulli dicuntur, ethomo parvus pullus. Recenter igitur nati pulli,eo quod polluti sunt. Unde et vestis nigra pulladicta est. Alæ sunt in quibus pennæ per ordinemfixæ, volandi exhibent usum, vocatæ autem alæ

11Luc. XXIV12Matth. XIV13 Iob XL14Habac. I

Page 134: Rabano Mauro - De Universo

quod his aves complexos alant pullos ac foveant.Pennæ a pendendo, id est, volando, dictæ, unde etpendere. Volucres enim pennarum auxilio moven-tur quando se aeri mandant. Pluma quasi piluma,nam sicut pili in quadrupedum corpore, ita plumain avibus.

Avium nomina multa a sono vocis constat essecomposita, ut grus, corvus, cignus, pavo, milvus,ulula, cuculus, graculus, et cætera. Varietas enimvocis eorum docuit homines quid nominarentur.Volucres angeli sunt, sicut in Iob pro origine sa-pientiæ dicitur. Volucribus cœli nidos habere. Vo-lucres homines superbi in psalterio: Oves et bovesuniversa insuper et peccora campi, volucres cœli etpisces maris 1 . Volatilia Apostoli vel omnes sanctiin Evangelio: Tauri mei et altilia occisa sunt 2 , idest, Patres Novi et Veteris Testamenti. Volatus,sanctorum ad Deum ascensus vel in Scripturisintellectus. In psalterio: Volabo et requiescam 3 .Aves autem sive volucres diversas significationeshabent. Aliquando enim significant Angelos, utest illud: Aves cœli adnuntiant vocem eius 4 . Ali-quando sanctos homines, ut est illud de granosinapis Domini testimonium: Quod minimum qui-dem est omnibus seminibus, cum autem creveritmaius omnibus holeribus est, et fit arbor ita utveniant volucres et habitent in ramis eius 5 . Prae-dicatio Evangelii minima est omnibus discipliniscoram oculis sapientium istius mundi, sed crescitin arborem, ita ut volucres cœli quas vel animascredentium vel fortitudines Dei servitio mancipa-tas sentire debemus, venient et habitent in ramiseius. Ramos puto evangelicæ arboris quæ de granosinapis creverit, dogmatum esse diversitates, inquibus ut supra dictum est, volucrum unaquæquerequiescit. Aves sunt dæmones, unde et in Apo-calypsi omnibus avibus dicitur: Aves, quæ volatisper medium cœlum, venite ad cœnam magnamDei ut manducetis carnes regum et cætera 6 . Etin Salomone: Qui innititur mendatio hunc pascitventus 7 . Idem autem ipse sequitur aves volantes.Avis, Salvator, unde in Iob de Iudæa, quæ ineum creditura non erat, dicitur: Viam ignoravitavis 8 . Avis plebs Iudæa, in Propheta: Facta estSion sicut avis volans 9 . De hac plebe figuraliterin Deuteronomio præcipitur: Si ambulaveris perviam et in arbore vel in terra nidum avis inveneriset matrem pullis vel ovis desuper incubantem, nontenebis eam cum filiis, sed abire patieris, captostenens filios 10 . Quod de Apostolis intelligitur, qui

1 Psal. VIII2 Psal. XVII3 Psal. XVII4 Eccl. X5 Matth. XIII6 Apoc. XIX7 Prov. X8 Iob XXVIII9 Isa. XVI10Deut. XXII

ex eadem plebe per Christum Dominum assump-ti sunt, illa vero relicta. Avis diabolus in Iob:Numquid illudes ei quasi avi? 11 Aliquando verovolucres significant malignos spiritus, qui tolluntsementem, in via positum, iuxta parabolam evan-gelicam 12 . Via ergo est mens sedulo malarumcogitationum meatu trita atque arefacta, ne verbisemen excipere ac germinare sufficat, atque ideoquidquid boni seminis vicinia talis viæ contigeritperiit, quia inprobo pessimæ congitationis tran-situ conculcatum a dæmonibus rapitur. Qui rectevolucres cœli, sive quod cœlestis spiritalisque suntnaturæ, sive quod per aera volitant appellantur.Alæ quippe in Scripturis significant duo præceptacaritatis, quibus ad cœleste regnum conscenditur,sive duo testamenta, sicut in duabus alis che-rubim, et animalium in Ezechiele, quæ duabusalis velabant corpus suum, ostenditur. Alæ sex,prædicatio divina per utrumque testamentum inhoc mundo, qui in sex diebus factus est, adnun-tiata. In Isaia: Sex alæ uni et sex alæ alteri 13 .Alæ superbia sicut in Iob pro hæretico dicitur:Cum tempus advenerit, in altum alas erigit 14 .Pennæ quoque significant Sacras Scripturas, ut estillud in Psalmo: Pennæ columbæ deargentatæ 15 .Pennæ animæ sanctorum sunt, vel virtutes eorum.In Psalmo: Et volavit super pennas ventorum 16 .Et alibi: Si sumpsero pennas meas ante lucem 17 .Nidus ergo Ecclesiam aut requiem sanctorum sig-nificat in excelso, ut est illud in Psalmo: Passerinvenit sibi domum, et turtur nidum ubi reponantpullos suos 18 , hoc est, filios suos. Aliter nidusbona conscientia, in qua bonarum cogitationumfœtus foventur atque in opera pariuntur, ut posteafilii appellentur, ut est illud in Psalmo: Filii tuisicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ 19 .Aliquando vero pulli in malam partem accipiun-tur, ut est illud in Salomone: Et pulli aquilarumdevorent eum 20 .

Ovum, ut quidam volunt, spem significat, unde le-gitur in Evangelio: Aut quis ex vobis Patrem si pe-tierit ovum, numquid porriget ei scorpionem? 21 .Ova, hæreticorum discipuli, in Iob: Relinquet ovasua in terra 22 . Item ova prædicatio hæreticorum,in Isaia: Qui comederit de ovis eorum morietur 23 .Pulli, sancti, in Psalmo: Et turtur nidum et cæ-tera 24 . Et alibi: Et pullis corvorum invocantibus

11 Iob XL12Luc. VIII13 Isa. VI14 Iob XXXIX15Psal. LXVII16Psal. XVII17Psal. CXXXVIII18Psal. LXXXIII19Psal. CXXVII20Prov. XXX21Luc. XI22 Iob XXXIX23 Isa. LIX24Psal. LXXXIII

Page 135: Rabano Mauro - De Universo

eum 25 , id est fideles de infidelibus gentibus. Pulliaquilæ fideles in Ecclesia, ut in Iob: Pulli eiussanguinem delingent 26 , id est sacramenta passio-nis Domini. Aquila ab acumine oculorum vocata,tanti enim contuitus esse dicitur, ut cum supermaria immobili penna feratur, nec humanis pateatobtutibus, de tanta sublimitate pisciculos nata-re videat, ac tormenti instar descendes raptamprædam pennis ad litus pertrahat. Nam et contraradium solis fertur obtutum non flectere. Unde etpullos suos ungue suspensos radiis solis obicit, etquos viderit immobilem tenere aciem, ut dignosgenere, conservat, si quos vero inflectere obtutumquasi degeneres abicit. In Scriptura Sacra voca-bulo aquilæ aliquando maligni spiritus raptoresanimarum. Aliquando pæsentis sæculi potestates.Aliquando vero vel subtilissimæ sanctorum inte-llegentiæ. Vel incarnatus Dominus ima celeritertransvolans, et mox summa repetens designatur.Aquilarum nomine insidiatores spiritus exprimun-tur, Ieremia attestante, qui ait: Velociores fueruntpersecutores nostri aquilis cœli 27 . Aquilæ voca-bulo potestas terrena figuratur, unde per Ezechielprophetam dicitur: Aquila grandis magnarum ala-rum, longo menbrorum ductu, plena plumis et va-rietate venit ad Libanum, et tulit medullam cedriet summitatem frondium eius evulsit 28 . Aquilævocabulo vel subtilis sanctorum intellegentia, velvolatus Dominicæ ascensionis exprimitur. Undeisdem propheta cum sub animalium specie evange-listas quattuor se vidisse describeret 29 , in eis sibihominis, leonis, bovis, et aquilæ faciem apparuissetestatur, quartum proculdubio animal, Ioannemper aquilam signans, qui volando terram deservit,quia per subtilem intellegentiam, interna mysteriaverborum videndo penetravit.

Cunctarum quippe avium visus, acies aquilæ su-perat, ita ut solis radios fixos in se eius oculosnulla lucis suæ coruscatione verberans claudat.Ad præceptum ergo Dei elevatur aquila, dumiussionibus divinis obtemperans in supernis sus-penditur fidelium vita, quæ et in arduis nidumponere dicitur, quia desideria terrena despiciens,spe iam de cœlestibus nutritur. In arduis nidumponit quia habitationem mentis suæ, in abiecta etinfima conversatione non constravit. Aquila Domi-nus in Deuteronomio: Sicut aquila protegit nidumsuum, et super pullos suos consedit et reliqua 30 .Aquila divinitas Filii Dei, in Salomone: Tria suntdifficilia mihi, et quartum penitus ignoro, et cæ-tera 31 . Aquila sancti in Iob: Numquid ad præcep-tum meum elevabitur aquila, et in arduis ponet

25CXLVI26 Iob XXXIX27 Ier. IV28Ezech. VII29Ezech. I30Deut. XXXII31Prov. XXX

nidum sibi? 32 . Et in Evangelio legitur: Ubicum-que fuerit corpus illic congregabuntur et aquilæ 33 .Aquila diabolus vel Antichristus, in Ezechiel: Etecce aquila una grandis 34 . Aquila gens impia velcivitas in aliorum deprædatione decurrens. Et perMichæam contra Samariam dicitur: Dilata sicutaquila calvitium tuum 35 .

Vultur a volatu tardu nominatus putatur. Mag-nitudine quippe corporis, præpetes volatus nonhabet. Harum quasdam dicunt concubitu non mis-ceri et sine copula concipere et generare, natosqueearum pene usque ad centum annos procedere.Vultures autem sicut et aquilæ etiam ultra mariacadavera sentiunt: altius quippe volantes, multaquæ montium obscuritate celantur, ex alto illæconspiciunt. Recte ergo Mediator Dei et hominumRedemptor noster vulturis appellatione signatur,qui manens in altitudine divinitatis suæ, quasi aquodam volatu sublimi, cadaver mortalitatis nos-træ conspexit in infimis, et sese de cœlestibus adima submisit.

Fieri quippe propter nos homo dignatus est, etdum mortuum animal petiit, mortem apud nos,qui apud se erat inmortalis, invenit. Sed huiusvulturis oculus fuit ipsa intentio nostræ resurrec-tionis, quia ipse ad triduum mortuus ab æternanos morte liberavit. Ille ergo perfidus Iudæorumpopulus mortem vidit; sed quod morte sua mor-tem nostram destrueret minime attendit. Semi-tam igitur ignoravit avis, nec intuitus est oculusvulturis: quia et si vidit eum quem in morte tenuit,videre noluit quanta vitæ nostræ gloria de eiusmorte sequeretur. Unde ad crudelitatem quoquepersecutionis exarsit, verba vitæ percipere renuit,prædicatores regni cœlorum prohibendo, sævien-do, feriendo, repulit. Vultur peccator prædam dealiena morte rapiens, ut in Levitico: Vulturem etsimilem eius ne comedas 36 .

Grues de propria voce nomen sumpserunt, talienim susurrant sono. Hae autem dum properantunam sequuntur ordine litterato. De quibus Lu-canus: Et turbata perit dispersis littera pennis.Excelsa autem petunt quo facilius videant quaspetant terras. Castigat autem voce, quae cogitagmen, ac ubi raucescit succedit alia. Nocte autemexcubias dividunt, et ordinem vigiliarum per vicesfaciunt, tenentes lapillos suspensis digitus quibussomnos arceant. Quod cavendum erit clamore in-dicunt. Ætatem in illis color prodit, nam senectutenigrescunt. Grues quippe illos possunt significare,qui in cœnobiis communiter viventes, unius tamendictum sequi non spernunt, vigilias exercent et proinvicem solliciti nocturnos cantus in psalmodiis

32 Iob XXXIX33Matth. XXIV34Ezech. XVII35Mich. I36Lev. XI

Page 136: Rabano Mauro - De Universo

edere non segnes fiunt. Unde dicitur: Grues unamsequuntur, et litterato ordine volant.

Ciconiæ vocatæ a sono quo crepitant, quasi cica-niæ, quem sonum oris potius esse quam vocis, quiaeum quatiente rostro faciunt. Hæ veris nuntiæ,societatis comites, serpentium hostes maria trans-volant, in Asiam collecto agmine pergunt. Corni-ces duces eas præcedunt, et ipsæ quasi exercitusprosequitur. Eximia illis circa filios pietas. Namadeo natos impensius fovent, ut assiduo incubituplumas exuant. Quantum autem tempus impende-rint in fœtibus educandis, tantum et ipsæ invicema pullis suis aluntur. Ciconia igitur providos ho-mines significat, et cautos servos Dei in conversa-tione sua, qui persequuntur serpentes, et venenaeorum pro nihilo ducunt, quia malignos spirituscum venenosis suggestionibus suis insectantes adnihilum redigunt. De quibus Ieremias ait: Turturet hirundo et ciconia cognoverunt tempus adven-tus sui 37 , hoc est tempus quo sancta Ecclesia inadventu Salvatoris congreganda erat in unum.

Olor avis est, quem Græci cygnum appellant. Olorautem dictus quod sit totus plumis albus. Nullusenim meminit cygnum nigrum. Olo enim Græcetotum dicitur. Cygnus autem a canendo est ap-pellatus, eo quod carminis dulcedinem modulatisvocibus fundit. Ideo autem suaviter eum canerequia collum longum et inflexum habet, et necesseest eluctantem vocem per longum et flexuosumiter varias reddere modulationes. Fertur in hyper-boreis partibus præcinentibus citharœdis oloresplurimos advolare, apteque admodum concinere.Olores autem Latinum nomen est, nam Græcecygni dicuntur. Nautæ vero sibi hunc bonam prog-nosin facere dicunt, sicut Æmilius ait: Cignus sem-per lætissimus ales, hunc optant nautæ quia senon mergit in undas.

Cygnus cervicis altæ superbia exprimitur.

Strutio Græco nomine dicitur, quod animal insimilitudine avis pennas habere videtur tamen deterra altius non elevatur. Ova sua fovere neglegit,sed proiecta tantummodo fotu pulveris animatur.Per strutionem mystice hypocritæ significantur.Unde per prophetam dicitur: Glorificavit me bes-tia agri, dracones et strutiones 38 . Quid enim dra-conum nomine nisi in aperto malitiosæ mentesexprimuntur, quæ per terram semper infimis cogi-tationionibus repunt? Quid vero per strutionis vo-cabulum, nisi hi qui se bonos simulant, designan-tur, qui sanctitatis vitam quasi volatus pennamper speciem retinent et per opera non exercent?Glorificari itaque se Dominus a dracone vel stru-tione asserit quia et aperte malos et ficte bonosplerumque ad sua obsequia ex intima cogitatio-ne convertit. Vel certe agri bestia Dominum, id

37 Ier. VIII38 Isa. XLIII

est, dracones strutionesque glorificant, cum fidem,quæ in illo est, ea, quæ in hoc mundo dudummenbrum diaboli fuerat, gentilitas exaltat. Qua-propter malitiam draconum nomine exprobrat etpropter hypochrisin vocabulo strutionum notat.Quasi enim pennas accepit gentilitas, sed volarenon potuit, quæ et naturam rationis habuit, etactionem rationis ignoravit. Potest etiam stru-tio hæreticos vel philosophos significare, qui cumpennis sapientiæ se exaltare volunt, sed tamennon evolant. Unde in Isaia dicitur: Et erit cubiledraconum et pascua strutionum 39 .

Ardea vocata quasi ardua, id est, propter altus vo-latus. Lucanus: Quodque ausu volare ardea; formi-dat enim imbres et supra nubes evolat ut procellasnubium sentire non possit. Cum autem altius vo-laverit significat tempestatem. Hanc multi tanta-lum nominant. Hæc avis potest significare animaselectorum quæ formidantes per turbationem huiussæculi ne forte procellis persecutionum instigan-te diabolo involvantur intentionem suam, superomnia temporalia ad serenitatem patriæ cœlestis,ubi assidue Dei vultus conspicitur, mentes suaselevant.

Phœnix Arabiæ avis, dicta quod colorem phœni-ceum habeat; vel quod sit in toto orbe singularis etunica, nam Arabes singularem phœnicem vocant.Hæc quingentis annis ultra vivens, dum se videritsenuisse, collectis aromatum virgulis rogum sibiinstruit et conversa ad radium solis alarum plausuvoluntarium sibi incendium nutrit sicque iterumde cineribus suis resurgit. Hæc etiam potest sig-nificare resurrectionem iustorum qui aromatibusvirtutum collectis instaurationem prioris vigorispost mortem sibi præparant.

Cinnomolegus et ipsa Arabiæ avis; proinde itavocata, quod in excelsis nemoribus texet nidos exfruticibus cinnami. Et quoniam non possunt homi-nes ibi conscendere propter ramorum altitudinemet fragilitatem, eosdem nidos plumbatis appetuntiaculis, ac sic cinnama illa deponunt et pretiisamplioribus vendunt, eo quod cinnamum magisquam alia mercatores probent.

Psittacus in Indiæ littoribus gignitur, colore vi-ridi, torque puniceo, grandi lingua, et cæterisavibus latiore: unde et articulata verba exprimit.Ita ut si eam non videris, hominem loqui putes.Ex natura autem salutat dicens: Ave vel Chaire;cætera nomina institutione discit. Hinc est illud:Psittacus a vobis aliorum nomina discamhæc didici per me dicere: Cæsar, ave.

Alcyon, pelagi volucris, dicta quasi ales oceanea,eo quod hieme in stagnis oceani nidos facit pullos-que educit, qua excubante fertur extento aequorepelagus silentibus ventis septem dierum tranqui-

39 Isa. XXXIV

Page 137: Rabano Mauro - De Universo

llitatem mitescere, et eius fœtibus educandis ob-sequium ipsa rerum natura præbere.

Onacrotalus avis est rostro longo quam Græcionocrocolon vocant. Crocodrillus genus volatile,dictum quasi cor edens.

Vespertilio ex tempore nomen accepit, eo quodlucem fugiens crepusculo vespertino circumvolat,præcipitato motu acta et tenuissimis brachiorummembris suspensa. Animal murium simile nontam voce resonans quam stridore, specie quoquevolatilis simul et quadrupes quod in aliis avibusreperire non solet. Vespertiliones sunt idolorummonstra tenebris dedita, ut in Isaia legitur: Utadoretis talpas et vespertiliones 40 .

Noctua dicitur, pro eo quod nocte circumvolat etper diem non possit videri, nam exorto splendoresolis visus illius hebetatur. Hanc autem insulaCretensis non habet et si veniat aliunde statimmoritur. Noctua autem non est bubo nam bubomaior est. Noctua homines veritatis lucem fugien-tes tenebris obligatos significat unde in Leviticohæc avis vesci prohibetur. Bubo a sono vociscompositum nomen habet, avis feralis, onusta qui-dem plumis sed gravis semper detenta pigritia, insepulchris die noctuque versatur et semper com-morans in cavernis. De qua Ovidius: Fœdaque fitvolucris venturi nuntia luctus. Ignavus bubo dirummortalibus omen.

Denique apud augures malum portendere fertur.Bubo tenebris peccatorum deditos et lucem ius-titiae fugientes significat. Unde inter inmundaanimalia in Levitico deputatur.

Lucina avis inde nomen sumpsit quia cantu suosignificare solet diei surgentis exortum quasi lu-cinia eadem et acedula, de qua Cicero in Prog-nosticis: et matutinos exercet acedula cantus. Hæcforsan sanctos prædicatores typice significare po-test, qui futuræ lucis exortum prænuntiant et adeius adventum animo vigilanti intendere fidelesquosque exhortantur.

Ulula avis a planctu et luctu nominata. Cum enimclamat, aut fletum imitatur aut gemitum, undeet apud augures si lamentetur tristitiam, tacensostendere fertur prosperitatem. Quæ avis signifi-care potest ululatum peccatorum in inferno, undepropheta quando mentio fit vastationis Babylo-niae: Ululæ in ædibus eius commorare perhiben-tur, sicut et onacrotalus et ericius 41 .

Graculus a garrulitate nuncupatus, non ut qui-dam volunt pro eo quod gregatim volent, cum sitmanifestum ex voce eos nuncupari. Est enim lo-quacissimum genus et vocibus importunum. Quodvel philosophorum vanam loquacitatem, vel hære-ticorum verbositatem noxiam significare potest.

40 Isa. II41 Isa. XIII

Picæ quasi poeticæ, quod verba in discrimine vo-cis exprimant, ut homo. Per ramos enim arbo-rum pendulæ importuna garrulitate sonantes. Etsi linguas in sermone nequeunt explicare sonumtamen humanæ vocis imitantur. De qua congruequidam ait [Martialis]: Pica loquax certa dominumte voce saluto. Si me non videas, esse negabisavem. Picus a Pico Saturni Filio nomen sump-sit eo quod ea in auspciis utebatur. Nam ferturhanc avem quoddam habere divinum illo indicio,quod in quacumque arbore nidificaverit, clavumvel quidquid aliud fixum diu hærere non potestquin statim excidat ubi ea insederit. Sed de hocsentiat quisque quod velit. Nam sonus vocis eiusloquacitatem hæreticorum potest significare velphilosophorum, sicut superius de graculo diximus.

Pavo nomen de sono vocis habet. Cuius carotam dura est ut putredinem vix sentiat nec facilecoquatur. De quo quidam sic ait: Miraris quotiensgemmantes explicat alas, et potest hunc sævo tra-dere, dura, coquo. Pavo quidem qui Salomoni alonginquis regionibus ductus est et diversos colo-res in pennis habet. Significat populum gentilemde longinquis partibus terræ ad Christum venien-tem, qui etiam eius gratia multarum virtutumornatu resplendet.

Gallus a castratione vocatus. Inter cæteras enimaves huic solo testiculi adimuntur. Veteres enimabscisos gallos vocabant, sicut autem a leone leæ-na, a dracone dracæna, ita a gallo gallina. Gallusvirum sanctum aut doctorem evangelicum signifi-cat, qui sub caligine istius mundi positus futuramlucem vitæ æternæ prænuntiat. De quo per Salo-monem dicitur: Gallus accinctus, nec est rex, quiresistat ei 42 . Et in Iob: Quis dedit, inquit, gallointelligentiam 43 . Item in aliam partem gallus po-nitur, ut est illud Isaiæ: Asportari te faciam sicutasportatur gallus gallinaceus 44 . Gallina significatsapientiam sive sanctam Ecclesiam seu animamiustam, ut est illud Dominicum testimonium adIerusalem: Quotiens volui congregare filios tuosquemadmodum gallina congregat pullos suos subalas suas, et noluisti 45 .

Anser ab assiduitate natandi aptum nomen ac-cepit, ex quo genere quædam germanæ dicuntur,quo plus cæteris nutriant. Anseris nomen anesdedit per derivationem vel ad similitudinem velquod et ipsa natandi frequentiam habeat. Istevigilias noctis assiduitate clangoris testatur. Nu-llum autem animal ita odorem hominis sentit, utanser. Unde et clangore eius gallorum ascensus incapitolio deprehensus est. Hæc providos homineset erga custodiam suam bene vigilantes significarepotest. Mergus ab assiduitate mergendi nomen,

42Prov. XXX43 Iob XXXVIII44 Isa. XXII45Matth. XXIII

Page 138: Rabano Mauro - De Universo

hoc est, quia sæpe dimisso in profundo capite au-rarum signa sub fluctibus colligunt, et præviden-tes aequoris tempestatem, cum clamore ad litoratendunt. Mergus homo luxuriosus, libidini carnissemper intentus, quod in Levitico demonstratur.

Fulica mansueta avis et nigra est, anati quidemparvior, sed corporis positione consimilis, quæ instagnis delectabiliter commoratur. Est autem avisstagnensis habens nidum in medio aquæ vel in pe-tris quas aquæ circumdant, maritimoque semperdelectatur profundo, quæ dum tempestatem per-senserit, fugiens in vado ludit. Hæc ad baptizan-dos bene refertur, qui in sacratissimi fontis gratiaperseverant, unde scriptum est: Fulicæ domus duxest eorum scilicet quia omnium Christianorumsacer fons dux est, dum eos ad cœlorum regnaperducit.

Turtur de voce vocatur, avis pudica et semper inmontium iugis et in desertis solitudinibus commo-rans, tecta enim hominum et conversationem fugitet commoratur in silvis. Cuius e contrario columbahospitia humana diligit domorum blanda semperhabitatrix. Turtur corpus Christi significat, quodEcclesia est propter gentium varietatem de quoscriptum est: Quam pulchræ sunt genæ tuæ sicutturturis! 46 Et in Psalmo: Turtur nidum... ubireponat pullos suos 47 .

Columbæ dictæ quod earum colla ad singulasconversationes colores mutent, aves mansuetæ ethominum multitudine conversantes, ac sine felle,quas antiqui venerias nuncupabant, eo quod nidosfrequentant et osculo amorem concipiunt. Colum-ba Deus. In Ieremia: A facie gladii columbæ unus-quisque ad populum suum convertetur et singuli adterram suam fugient 48 . Columba Spiritus Sanctusin Evangelio: Et vidit Spiritum Dei descendentemsicut columbam super illum 49 . Columba Ecclesiapropter simplicitatem cordis. In Canticis cantico-rum: Columba spetiosa auro gemmisque percinc-ta 50 . Columbæ Apostoli. In Isaia: Qui sunt istiqui ut nubes volant et quasi columbæ ad fenestrassuas? 51 Columba Iudæi. In Sofonia: Væ, provoca-trix columba, non audivit vocem 52 . Columba enimsimplicitatem mentis significat. Duo pulli colum-barum exprimunt duplex pœnitentiæ lamentum,unde legitur in Levitico: Si autem non valueritmanus eius offerre pecus, offerat vel duas turturesvel duos pullos columbarum 53 .

Palumbes avis casta ex moribus appellatur, quodcomes sit castitatis. Nam dicitur quod amisso

46Cant. I47Psal. LXXXIII48 Ier. XLVI49Matth. III50Cant. II51 Isa. LX52Sophon. III53Lev. V

corporali consortio solitaria incedat, nec carnalemcopulam ultra requirat. Turtur enim typum tenetSanctæ Ecclesiæ, sicut supra diximus. Quoniampræter Christi Domini alterius nescit habere con-sortium. Similiter et columba Spiritum Sanctumaut Ecclesiam significat. De qua scriptum est: Unaest columba mea, una dilecta mea 54 . Et iterum,Pennæ, inquit, columbæ deargentatæ 55 : quia in-nocentiam habet columba et divinis eloquiis ar-genteo candore resplendet. Item in aliam partemcolumba ponitur ut est illud Oseæ: Effraim colum-ba sine sensu, non habens cor 56 . Rursum turturSpiritum Sanctum aut virum sanctum, aut intelle-gentiam spiritalem designat, ut est illud in Canti-cis canticorum: Vox turturis in terra nostra auditaest 57 . Sed tunc columba Spiritus Sanctus dicitur,quando Scripturæ Sacræ manifesta dissertio est.Tunc vero turtur Spiritus Sanctus intelligitur, cumScripturæ altis atque obscuris mysteriis elevantur.

Perdix de voce nomen habet, avis dolosa atqueinmunda. Nam masculus in masculum insurgit,et obliviscitur sexum libido præceps. Adeo au-tem fraudulenta, ut alteri ova diripiens foveat,sed fraus fructum non habet. Denique dum pu-lli propriæ vocem genetricis audierint naturaliquodam instinctu hanc quæ fovet relinquunt, etad eandem quæ genuit revertuntur. Perdix ergosignificat diabolum, de quo in Ieremia scriptumest: Perdix fovet quæ non peperit, facit divitiassuas non cum iudicio. In dimidio dierum suorumderelinquet eas 58 . Sicut et diabolus per principeshæreticorum congregavit populos quos non pepe-rit, et deceptorum sibi multitudinem consociavit,quos postea dimisit, et omnium iudicio stultissi-mus esse comprobatur.

Coturnices a sono vocis dictas constat, quas Græcivocant ortygas, eo quod visæ fuerint primum inOrtygia insula. Hæc adveniendi habent tempora,nam, æstate depulsa, maria transmeant. Orty-gometra dicitur quæ gregem ducit. Eam terræpropinquantem accipiter videns rapit ac propterea cura est universis ducem sollicitare generis ex-terni, per quem caveant prima discrimina. Cibosgratissimos habent semina venenorum. Quam obcausa eas veteres vesci interdixerunt. Solum enimhoc animal, sicut et homo, caducum patitur mor-bum. Coturnices quæ in esu filiorum Israel datæsunt, legis historicæ, ut quidam volunt, figuramhabent, de quo legitur in Exodo.

Passeres sunt volatilia a parvitate vocata, undeet pusilli et parvi. De quo in Psalmo scriptumest: Passer invenit sibi domum 59 . Et alibi: Sicut

54Cant. VI55Psal. LXVII56Ose. VII57Cant. II58 Ier. XVII59Psal. LXXXIII

Page 139: Rabano Mauro - De Universo

passer unicus in ædificio 60 . Et in aliam partemin Psalmo: Transmigra in montem sicut passer 61 .Item passeres sancti. In Psalterio: Illic passeresnidificabunt 62 . Passer est nimia velocitate cele-rrimus, qui in silvis habitare non patitur. Seddomum sibi in parietum foraminibus, desideranterexquirit, quam dum invenerit nimio gaudio laetusexultat quia se diversarum adversitatum ulteriuspatere non credit insidiis. Sic anima iocundaturdum in cœlorum regno mansionem suam senseritesse præparatam. Item passeres illi qui in emunda-tionem leprosi in Levitico offerri iussi sunt, sacra-mentum passionis Christi in quo a sordibus pec-catorum mundamur designat. Quod ostendit Pau-lus dicens: Quicumque in Christo baptizati sumusin morte ipsius baptizati sumus 63 . In hoc enimvivens passer et lignum cedrinum et coccinumtortum et hyssopus tinguitur. Omnia enim hæccomprehenduntur in virtute baptismatis, quod di-ximus Dominicæ esse passionis figuram significa-tionemque. Sed vivens passer quem in unigenitinecessarie divinitate accepimus, in sanguine etiamhic occisi passseris et aqua tinguitur, id est, ingratia baptismatis quia non in hominis passione,sed Dei et hominis baptizamur. Deinde post hocvivens passer in agrum, ut avolet, dimittitur. Ergoimpassibilis divinitas et inseparabilis erat a carnequæ passa est. Unde et inseparalibis in sanguinebaptizatur: ut impassibilis viva in agrum avolat adlatitudinem videlicet contemplationis emittitur,quo illum dimittente nostro videlicet intellectusub huius enim contemplatione tenetur. Est etalia passeris significatio ut supra diximus. Undelegitur: Transmigra in montem sicut passer 64 .Passerum quoque plura sunt genera. Alii gaudentad foramina parietum, alii valles roscidas requi-runt, nonnulli montes appetunt squalentes. Sednunc de illis dicit, qui ad altissima loca terrarumlevissima volantate rapiuntur, ut his merito simi-les æstimentur, qui ad nequissimas prædicationeslevitate inconstantis animi transferuntur. Nam inPsalmo Propheta ita dicit: Similis factus sum pe-llicano in solitudine, factus sum sicut nycticoraxin domicilio. Vigilavi et factus sum sicut passerunicus in ædificio 65 . Per hæc nomina volucrum,ut arbitror, diversa nobis pænitentium genera de-clarantur.

Pellicanus enim avis Ægyptia est, ciconiis corporisgranditate consimilis, quæ naturali macie sem-per affecta est, quoniam, sicut physiologi volunt,tenso intestino per viscera quidquid escarum ac-cepit sine aliqua decoctione transmittit. Hinc fitut, adipe proprio minime farciatur, quia parvis-

60Psal. CI61Psal. X62Psal. CIII63Rom. VI64Psal. X65Psal. CI

simo ciborum suco reficitur. Quæ non gregatimut cæteræ aves volat, sed delectatione se solitariaconsolatur. Eorum unum genus dicitur esse quodstagnis inhabitat. Aliud, sicut dictum est, quod indesertis locis secretisque versatur. Per hoc igituravium genus pulcherrime significantur heremitæ,qui hominum consortio derelicto, timore Dominiremota se afflictione discruciant. Sequitur: Factussum sicut nycticorax in domicilio. Aliud genus in-troducitur pœnitentis. Nycticorax Græco vocabu-lo dicitur noctis corvus, quem quidam bubonem,quidam noctuam esse dixerunt. Alii magis corvomagnitudine et colore est similem, quem speciali-ter in Asiæ partibus invenire posse testantur. Is-tum sicut diei fulgor abscondit, ita adventus noc-tis producit, et contra consuetudines avium, tuncmagis vigilare et escas quærere incipit, quando sein sopore animantia cuncta componunt. Ita et pœ-nitens iste nocturno tempore escas animæ sollici-ta curiositate perquirit, modo psalmodiæ operamdando, modo eleemosynas faciendo, modo carceresocculte visitando, solum Deum vult habere tes-tem, cui caligo noctium non tollit aspectum. Etnota, quia sicut pellicanus designavit heremitamatque solitarium, ita nycticorax illum declarat, quise domicilio suo retinens, a publica visione remo-tus est. Potest etiam nycticorax Christum vel vi-rum sanctum significare, in fidelibus despicabilem.Passer est avis parva, ut supra diximus, sed nimiasagaciate sollicita, quæ nec facile laqueis irreti-tur nec per ingluviem ventris escarum ambitionedecipit. Hæc propter infirmitatem suam ne autipsa a prædatore capiatur, aut fœtus eius serpen-tinis devorentur insidiis, inter avis unica cautionemunita ad domorum fastigia celsa concurrit, uta suspectis casibus reddatur aliena quæ multispericulis probatur obnoxia. Huic merito compara-tur, qui diaboli insidias formidans, specialiter adEcclesiæ septa se conferens in eius fastigio vigilanstutissime perseverat. Unicum dixit propter carita-tem quæ ex multis unum facit. In ædificio propteraltitudinem fidei et fortitudinem mentis. Conside-randum est etiam, quemadmodum iste supplicansa maioribus avibus, pellicano et nycticorace coepitet pervenit usque ad passeris munitisimam parvi-tatem, quoniam gradatim pœnitendo descendensprimo loco grandis est, secundo mediocris, tertioconsuetudine ipsa omnino tolerabilis. Hæ autemaves per figuram sunt parabolæ hominibus generediscrepantes, sed consuetudinum qualitate consi-miles.

Hirundo dicta quod cibos non sumat residens, sedin aere capiat escas et edat. Garrula avis et pertortuosos orbes et flexuosos circuitus pervolans,et in nidis construendis educantisque fœtibus so-llertissima, habens etiam quiddam præscium quodlapsura deserat nec appetat culmina: ab aliis quo-que avbius non impetitur nec umquam prædaest. Maria transvolat ibique hieme commoratur.

Page 140: Rabano Mauro - De Universo

Hirundo autem pœnitentium pro peccatis suis ty-pum tenet, quæ stridore vocis ploratum magisquam melodiam sonat et pro cantu gemitus ederesolet sicut et columba. Unde Ezechias in oratio-ne sua ait: Sicut pullus hirundinis sic clamabo,meditabor ut columba 66 . Lacrimis ergo suis pœ-nitens pascitur et ad superna cor elevans cœlestiscibi pabulum sibi quærit. Unde et propheta ait:Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac noctedum dicitur mihi cotidie: Ubi est Deus tuus? 67

Et iterum: Sicut cinerem, inquiens, manducabampanem meum et potum cum fletu temperabam afacie iræ et indignationis tuæ quia elevans elisistime 68 .

Upupam Græci appellant, eo quod stercora hu-mana considerant et fœtenti pascatur fumo. Avisspurcissima, cristis exstantibus galeatam, semperin sepulchris et humano stercore commorans. Hæavis sceleratos et peccatores homines significantquæ sordibus peccatorum immorare assidue de-lectantur.

Corvus sive corax nomen a sono gutturis habetquod voce crocitet. Fertur hæc avis, quod editispullis escam plene non præbeat, priusquam in eisper pennarum nigredinem similitudinem propriicoloris agnoscat. Postquam vero eos tetros plu-mis aspexerit in toto, agnitos abundantius pascit.Hic prior in cadaveribus occulum petit. Corvusnigredinem peccatorum vel dæmonum significatut est illud in Salomone: Effodiant eum corvi deconvallibus 69 . Item corvus gentilem populum sig-nificat ut est illud in Iob: Quis præparat corvoescam suam quando pulli eius ad Deum clamantvagantes, eo quod non habeant cibos 70 . Pullisvero corvorum, filiis scilicet gentium, esca daturcum eorum desidera nostra conversione reficitur.Rursum in bonam partem ponitur, ut est illudin Canticis canticorum de sponso: Crines eius utabietes, nigri sicut corvi 71 . Corvus Christus estin membris eius, hoc est, sanctis, ut in Canticiscanticorum: Comæ eius sicut elatæ palmarum,nigræ quasi corvus 72 . Corvus nigredo peccati velinfidelitatis ut in Psalmo: Et pullis corvorum in-vocantibus eum 73 . Corvus peccatoris tarditas adpœnitentiam, et vana spe de die in diem differens,ut in Sofonia: Vox cantantis in fenestra, corvus insuperliminaribus eius 74 .

Cornix annosa avis, apud Latinos Græco nomineappellatur, quam aiunt augures hominum curassignificationibus agere, insidiarum vias monstrare,

66 Isa. XXXVIII67Psal. XLI68Psal. CI69Prov. XXX70 Iob XXXIX71Cant. V72 Ibid.73Psal. CXLVI74Soph. II

futura prædicere. Magnum ergo nefas est hæccredere ut Deus consilia sua cornicibus mandet.Huic inter multa auspicia tribuunt etiam pluviasportendere vocibus. Unde est illud: Tunc cornixplena pluviam vocat improba voce. Sed hæc incertaomittentes de certioribus scribere temptemus.

Milvus mollis et viribus et volatu quasi mollisavis. Unde et nuncupatus, rapacissimus tamen,et semper domesticis avibus insidiatur. Milvussignificat ut puto rapacem vel elatum hominemut est illud in Psalmo secundum Hebræos: Milviabies domus eius.

Accipiter avis animo plus armata quam ungulis,virtutem maiorem in minori corpore gestans. Hicab accipiendo, id est a capiendo, nomen sump-sit. Est enim avis rapiendis aliis avibus avidaideoque vocatur accipiter, hoc est, raptor. Undeet Paulus dicit: Sustinetis enim, si quis accipit75 . Ut enim diceret si quis rapit, dixit, si quisaccipit. Ferunt autem accipitres circa pullos suosimpios esse. Nam cum viderint eos posse temptarevolatus nullas eis præbent escas sed verberantpennis et a nido præcipitant atque teneros com-pellunt ad prædam, ne forte adulti pigrescant.Accipiter interdum sanctum virum significat ut-pote rapiens regnum Dei. De quo in Iob scriptumest: Numquid in sapientia tua plumescit accipi-ter expandens alas suas ad austrum? 76 , id est,numquid cuilibet electo tu intellegentiam contu-listi ut flante Sancto Spiritu cogitationum alasexpandat, quatenus pondera vetustatæ conversa-tionis abiiciat et virtutum plumas in usum novivolatus sumat? Potest etiam per hunc accipitremrenovata gentilitas designari. Capus Italica linguadicitur a capiendo. Hanc nostri falconem vocantqui et alio nomine dicitur herodius. Hæc avisetiam rapaces homines significare potest. Quodautem in Levitico et in Deuteronomio quædamaves pro inmundis deputantur ostendit Scripturadicens: Omnes aves mundas comedite, inmundasne comedatis, aquilam scilicet et gryphem et ha-liæetum, ixion et vulturem, ac milvum iuxta genussuum, et omne corvini generis, struthionem acnoctuam, et larum, atque accipitrem iuxta genussuum, herodium et cignum et ibin, ac mergu-lum, porphirionem et nycticoracem, onocratalumet charadrium, singula in genere suo. Upupamquoque et vespertilionem, et omne quod reptat etpinnulas habet inmundum erit ne comedatur 77 .Inter illicita atque nimis evitanda connumeran-dum contemplationi vacantem quempiam spontetales habere maculas quales per denumeratas aveslegislator significat. Ait enim: Aquilam et gryphemet haliæetum et milvum ac vulturem iuxta genussuum. Rapaces et cibum alienum male sectantes,

75 II Cor. IX76 Iob XXXIX77Lev. XI; Deut. XIV

Page 141: Rabano Mauro - De Universo

quæstibusque iniustis gaudentes per prædicta sig-nificat. Quia enim quidam inveniuntur in ecclesiisinter eos qui putantur contemplationi operam da-re qui non quemadmodum debent adhoc vagant,sed frustra inflantur, audi Paulum dicentem: Siquis alia docet et non adquiescit sanis sermonibusDomini nostri Ihesu Christi, et ei, quæ secundumpietatem est, doctrinæ, superbus est nihil scienssed languens circa questiones et pugnas verborum,ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphe-miæ, suspiciones malæ, conflictationes hominummente corruptorum, et quia veritate privati sunt,existimantes quæstum esse pietatem 78 . Hos ergosignificant ea quæ nunc denumerata sunt, anima-lia victum ex rapina conquirentia. Quædam autemex his, alias aves invadunt et ex venationibus ea-rum nutriuntur. Alia vero in domos ingredientiadiripiunt quæ repererint, ne quidem gerentium seobsoniis parcentia. Quibus sunt similes quidamqui penetrant domos et captivas ducunt mulier-culas oneratas peccatis, quos Paulus arguit 79 .

Vultur rixis et bellis gaudet propter cadavera præ-liorum in tantum ut etiam sequatur exercitum.Non ergo oportet aliorum casibus pasci atque nu-triri eum, qui contemplationi dat operam. Corviniergo generis animalia sunt affectionis expertia,quod manifestum est ex eo quod emissus a Noeex prima eum corvus avolatione transgressus est80 . Cui similis Iudas circa suum magistrum fuitet Dominum.

Struthio avis quidem est, sed volare non potest,totamque vitam suam circa terram occupat: qua-les sunt quidam Deo militantes et sæculi negotiisse implicantes.

Noctuam vero, pro qua LXX glaucum dixerunt,hanc asserunt in nocte acuti esse visus, sole autemapparente minus utilitate oculorum frui. Talessunt qui legis gloriantur contemplatione et scien-tia, lucem evangelicæ conversationis capere nonvalentes.

Larus animal est in utroque vivens, id est, aquaet terra: quia sicut avis quidem volat, ut aquatileautem natat. Cui non male comparantur hi quisimul circumcisionem venerantur et baptisma. Adquos Paulus dicit: Si circumcidimini Christus vo-bis nihil prodest 81 . Accipiter inter rapaces avesest. Habet autem quiddam aliud propter quoda legislatore positus est. Mansuescit quippe etcooperatur ad rapacitatem. Quem imitantur hiqui mansueti quidem videntur esse et sensu tran-quilli. Sunt autem cum potentibus et avaris atquerapacibus.

78 I Tim. VI79 II Tim. III80Gen. VIII81Gal. V

Nycticorax animal est quod in nocte tantum modorapit atque operatur, sicut sunt gentes in inte-llegibilibus noctis operibus occupatæ, quæ suntfornicatio, immunditia, impudicitia, idolorum cul-tus, et his similia. Ibis et porphyrion, et quemLXX nominant pellicanus et cignus et herodiuset charadrius, longi esse colli,trahereque cibum exaltitudine terræ atque aquarum dicuntur. Quæanimalia imitari non debemus, nec de inferioribusevellere cibum sed de cœlestibus. Ille siquidemcontemplationi vacat qui ad superiora mente con-tendit et non solum intellegibilem sed et sensibi-lem cibum a Deo exspectat. Unde ait Dominus:Nolite solliciti esse animæ vestræ, quid manduce-tis, neque corpori vestro quid induamini. Scit enimPater vester cœlestis quia omnibus his necessehabetis 82 .

Upupa lugubre animal amansque luctum est. Sæ-culi autem tristitia mortem operatur 83 . Propterquod oportet eum qui diligit Deum semper gau-dere, sine intermissione orare, in omnibus gratiasagere: quia gaudium fructus est spiritus.

Vespertiliones circa terram volant, ita ut pennispro pedibus utantur quando ambulant: quod in-dignum est in eis qui contemplatione dant operam.Quorum enim est volatus circa terram, horumetiam contemplatio proculdubio in terrenis occu-patur. Non ergo incredulus sis nec dubites quodetiam hæc quæ nunc denumerata sunt animalia adostensionem figuramque eorum a quibus abstineredebent contemplationi vacantes posuit legislator.Sed inquies quomodo horum animalium non cibussed imitatio prohibetur, cum pellicano et nycti-coraci David propheta semetipsum comparaveritdicens: Similis factus sum pellicano in solitudine,factus sum sicut nycticorax in domicilio 84 . Peraquilam autem Moyses ipsum significat Deum di-centem ad Israel: Quomodo portaverim vos superalas aquilarum 85 . Nam et Prophetæ leonem Ch-ristum appellant. Leonem autem e diverso essePetrus diabolum dicit 86 . Nec tamen secundumhoc leo Christus secundum quod diabolum dicitur:absit a nobis, absit ista impietas. Sed quia simulregium, nec non rapax atque immite est animal,cumque dignitatem laudabilem, vituperabilem ta-men operationem gerat: quod quidem laudabilehabet hoc in Christi regno accipitur. Quod au-tem vituperabile in diabolo, id est rapacitas, im-mansuetudo. Quod et in aquila considerantes sinealiqua dubietate reperimus. Propter altitudinemvolatus figuram eius in Deum Moyses sumpsit.Quia vero rapax, a cibo eius abstinendum dixit.Propheta autem David lugens hominem in pec-cato constitutum, nycticoraci hunc, sicut in noc-

82Matth. VI83 II Cor. VII84Psal. CI85Deut. XXXII86 I Petr. V

Page 142: Rabano Mauro - De Universo

te viventem, comparavit. Per pellicanum autem,utpote per animal amans solitudinem, figuraviteum qui forsan amicis desolatus est, aut cognatis,aliorumque similium societate destitutus. Auguresautem dicunt et in gestu et in motu et in volatu etin voce avium signa esse constituta. Oscines avesvocant quæ ore cantumque auspicium faciunt utcorvus, cornix, picus. Alites, qua volatu ostende-re futura videntur, qua si adversæ sunt, inhebædicuntur quod inhibeant, id est vetant. Si prospe-ræ, præpetes, et ideo præpetes, quia omnes avespriora petunt volantes. Tertium faciunt speciemauguriorum in avibus, quam communem vocant,ex utroque permixtam, id est, aves ex ore et volatuauguria faciunt, sed fides Christi hæc non habet.

Omnium autem genera volucrum his nascuntur.Primum enim ova gignuntur. Inde calore mater-ni corporis formantur et animantur. Ova autemdicta ab eo quod sint uvida, unde et uva eoquod intrinsecus humore sit plena. Nam humidumest quod exterius humorem habet, uvidum quodinterius. Quidam autem putant ovum Græcamhabere originem nominis. Illi autem dicunt oa, vlittera ablata. Ova autem quædam inani ventoconcipiuntur, sed non sunt generabilia nisi quiafuerint concubitu masculino accepta, et seminalispiritu penetrata. Ovorum vim tantam dicunt,ut lignum perfusum eo non ardeat, ac ne vestisquidem contincta aduritur, admixta quoque calceglutinare fertur vitri fragmenta.

VII

De minutis avibus

Apes dictæ vel quod se pedibus invicem alligent,vel pro eo quod sine pedibus nascuntur. Nampostea et pedes et pennas accipiunt. Hæ soller-tes in generandi mellis officio assignatas incoluntsedes, domicilia inenarrabili arte componunt; exvariis floribus favum condunt, textisque ceris in-numera prole castra replent; exercitum et regeshabent, prœlia movent, fumum fugiunt, tumultuexasperant. Nam plerique experti sunt de boumcadaveribus nasci. Has pro his creandis vitulorumoccisorum carnes verberant, ut ex putrefacto cruo-re vermes creentur, qui postea efficiuntur apes.Proprie tamen apes vocantur ortæ de bobus, sicutiscabrones de equis, fuci de mulis, vespæ de asinis.Castros Græci appellant, qui in extremis favorumpartibus maiores creantur, quos aliqui reges pu-tant dici, quod castra ducant.

Fucus est maior ape, scabrone minor. Dictus au-tem fucus quod alienos labores edat, quasi fagus.Depascitur enim quod non laboravit. De quo Vir-gilius: Ignavum fucus pecus a præsepibus arcet.Apes formam virginitatis sive sapientiæ tenent,ut est illud in Salomone: Vade ad apem, et disce

qualis operatrix sit. Aliam autem significationemhabet ubi in Propheta legitur: Sibilavit Dominusmuscæ, quæ est in extremo fluminis Ægypti indeserto, et api, quæ est in terra Assur 1 . Ibi enimtypice, per muscam Pharaonem, et per apem Na-buchodonosor demonstrat, qui populum Iudæo-rum peccantem dignis flagellis castigaverunt. Etin Psalmo legitur: Circumdederunt me sicut apeset exarserunt sicut ignis in spinis 2 . Apes enimfavum circumdant, quando per domos cereas li-quores dulcissimos recondunt. Et cum sibi putantvictualia reponere, faciunt unde homines possuntsua desideria satiare, quod Iudæos implesse mani-festum est, quando rem cuncto orbi dulcissimam,amaris conatibus effecerunt. Spinæ sæculi pecca-ta designant, quibus Iudæorum populus ferociterincitatus, in delictis suis velut ignis concrepansæstuavit. Sed in eis quoque Domini gratia vindi-catum est, quando de illo melle, quod condiderantnescii, conversi ad Dominum suavissime sunt re-pleti. Fuci enim, qui alienos labores edunt, ignavoset otio torpentes homines significant, qui magisex aliorum operibus sibi pastum quam de propriosudore exhiberi expetunt. De quibus ad Thessa-lonicenses Paulus scribens ait: Audivimus auteminter vos quosdam ambulantes inquiete nihil ope-rantes sed curiose agentes. Iis autem qui eiusmodisunt denuntiamus et obsecramus in domino Ihe-su Christo, utrum silentio operantes suum panemmanducent 3 .

Scabrones vocati a cabo, id est, a caballo, quodex eis creentur ut quidam æstimant. Sicut autemscabones nascuntur de equorum carnibus putridis,ita ex eis iterum sæpe nascuntur scarabei, unde etcognominati sunt.

Tauri sunt scarabei terrestres sive silvestres ricinosimiles.

Vespæ autem sive scabrones significant hostes per-sequentes vel timores hostium, ut est illud Do-minicum promissum in lege quod ad Israel perMoysen ait: Mittet Dominus ante introitum tuumantecessores tuos vespas, qui exterminant Chana-næum, Ævæum atque Pherezeum 4 . Non legituralicubi in historia Veteris Testamenti quod scabro-nes vel vespas miserit Dominus ante filios Israel inhostes eorum; sed per hæc animalia quæ aculeispugnant designat timoris compunctionis in hos-tes eorum, quo terrebantur atque fugabantur. Descarabeo autem in Propheta ita scriptum est: Etscarabeus de ligno clamavit, quod putant quidamde Domino dictum, qui in cruce suspensus propersecutoribus exoravit dicens: Pater ignosce illisquia nesciunt quid faciunt 5 , vel de latrone qui in

1 Isa. VII2 Psal. CXVII3 II Thes. III4 Sap. XII5 Luc. XXIII

Page 143: Rabano Mauro - De Universo

cruce ad Christum clamavit dicens: Memento meiDomini dum veneris in regnum tuum 6 .

Locusta quod pedibus sit longis velut hasta. Undeet eam Græci tam maritimam quam terrestremastaco appellant. Locusta aliquando populos sig-nificat instabiles et vagos ut est illud in Evan-gelio de Ioanne: Esca autem eius erat locusta etmel silvestre 7 ; quia de conversione populorum adfidem Christi pastus ei fiebat delectabilis atquesuavis. Item in Exodo octava plaga legitur locustamissa esse in Ægyptum 8 per quod genus plagæputatur a quibusdam dissidentis a se et discordan-tis humani generis inconstantia confutari. Locustapopulus gentium, ut in Salomone: Locusta regemnon habet et egreditur universa per turmas 9 . Itemlocustæ dæmones ut in Apocalypsi: Et de fumoegressæ sunt locustæ 10 . Et in libro Iudicum: Ca-meli eorum ut locustæ 11 . Locusta superbia velmentis vagatio ut in Ioel: Residuum erucæ come-det locusta 12 . Alio quoque sensu locustæ pro mo-bilitate levitatis accipiendæ sunt, tamquam vagæet salientes animæ in sæculi voluptates. Item persignificationem locustæ quæ plusquam cætera mi-nuta quæque animantia humanis frugibus nocent,linguæ adulantium exprimuntur, quæ terrenorumhominum mentes, si quando bona aliqua proferreconspiciunt, hæc inmoderatius laudando corrum-punt. Fructus quippe Ægyptiorum est opera ce-nodoxorum, quam locustæ exterminant dum adu-lantes linguæ ad appetendas laudes transitoriascor operantis inclinant. Herbas vero locustæ come-dunt quando adulatores quique verba loquæntiumfavoribus extollunt. Poma quoque arborum devo-rant quando vanis laudibus quorumdam iam quasifortium opera enervant.

Musca ex Græco venit sicut et mus. Hæ, sicut etapes, necatæ in aqua aliquotiens post unius horæspatium reviviscunt.

Cynomya Græce vocatur, id est, musca canina.Nam cino Græce canis vocatur. Muscæ immundosspiritus vel peccatores squalores vitiorum sectan-do significant, qui sordibus scelerum oleum miseri-cordiæ atque caritatis corrumpunt. Unde in Eccle-siaste scriptum est: Muscæ morientes exterminantsuavitatem unguenti 13 ; quia malum mixtus boniscontaminat plurimos, quomodo muscæ si morian-tur in ungento perdunt odorem et saporem illius:sic et calliditas sapientiam et prudentiam mali-tia sordidat. Quarto autem loco Ægyptus muscispercutitur 14 . Musca enim insolens et inquietum

6 Ibid.7 Matth. III8 Exod. X9 Prov. XXX10Apoc. IX11 Iudic. VII12 Ioel. I13Eccles. X14Exod. VIII

animal est. In qua quid aliud quam insolentescuræ desideriorum carnalium designantur. Ægyp-tus ergo muscis percutitur, quia eorum corda quihoc sæculum diligunt desideriorum suorum in-quietudinibus feriuntur. Porro LXX interpretescynomyam, id est, caninam muscam posuerunt,per quam canini mores significantur. In quibushumanæ mentis voluntas et libido carnis argui-tur. Potest quidem hoc loco significari etiam permuscam caninam forensis hominum eloquentiam,qua velut canes alterutro se lacerant.

Culex ab aculeo dictus, quo sanguinem sugit.Habet enim in ore fistulam in modum stimuli, quacarnem terebrat, ut sanguinem bibat.

Sciniphes muscæ minutissimæ sunt aculeis per-molestæ: qua tertia plaga superbus Ægyptiorumpopulus caesus est. Hoc animal pennis quidemsuspenditur per aera volitans, sed ita subtile estet minutum ut oculi visum nisi acute cernentiseffugiat. Corpus autem cum insederit acerbissimoterebrat stimulo, ita ut quem volantem videre quisnon valeat, sentiat statim advenientem. Hoc ergoanimalis genus subtilitati hæreticæ comparatur,quæ subtilibus verborum stimulis animas tere-brat, tantaque calliditate circumvenit ut deceptusquisque nec videat nec intelligat unde decipiatur,sed in Trinitate blasphemantes totius mundi dis-sipant fidem.

Bruchus ingluvies ventris. Unde et supra: Resi-duum erucæ comedet bruchus 15 . Rubigo iracun-dia cordis, in Ioel: Residuum bruchi comedet ru-bigo 16 . Eruca prurigo luxuriæ, de quo et supra:Residuum erucæ comedet locusta 17 .

15 Ioel I16 Ibid.17 Ibid.

Page 144: Rabano Mauro - De Universo

Liber nonus

I De mundo et quattuor plagis eius. II De atho-mis. III De elementis. IV De cœlo. V De partibuscœli. VI De ianuis cœli. VII De cardinibus. VIII

De luce. IX De luminaribus. X De sole. XI Deluna. XII De sideribus. XIII De Pleiadibus. XIV

De Arcturo. XV De Orione et Hyadibus. XVI

De Lucifero. XVII De vespere. XVIII De aere.XIX De nubibus. XX De tonitru, et fulgore, etcoruscationibus. XXI De arcu cœlesti. XXII Deigne. XXIII De prunis. XXIV De carbonibus.XXV De cineribus. XXVI De ventis. XXVII

De aura et altano. XXVIII De turbine. XXIX

De procella.

I

De mundo et quattuor plagis eius

In sacro ergo eloquio intellegentiæ magna discre-tio est. Sæpe enim in quibusdam locis illius, ethistoria servanda est, et allegoria; et sæpe in qui-busdam sola exquirenda est allegoria. Aliquandovero sola necesse est ut teneatur historia. Namin quibusdam locis, sicut diximus, historia simultenenda est et allegoria, ut et tardiores pascanturper historiam et velociores ingenio per allegoriam.Unde cum loquente Deo populus lampades et soni-tum bucinæ et montem fumigantem cerneret, per-territus petiit, ut eis per Moysen Dominus loque-retur. Unde scriptum est: Stetit populus de longe,Moyses accessit ad caliginem in qua erat Deus 1 .Turba quippe populi allegoriarum caliginem nonvalet penetrare, quia valde paucorum est spirita-lem intellectum rimari. Quia enim mentes carna-lium sola sæpe historia pascuntur, loquente Deo,stetit populus a longe: quia vero spiritales quiqueallegoriarum nubem penetrant, ut spiritaliter Deiverba cognoscant. Moyses accessit ad caliginem inqua erat Deus. Idcirco nos in hoc opere, ubi dererum varia significatione scribere disposimus, resipsas primum notamus, deinde significationem ea-rum breviter disseremus, ita ut a mundo incipien-tes, partes eius subsequenter differendo ponamus.Mundus est cœlum et terra, mare et quæ in eisopera Dei sunt, de quo dicitur: Et mundus per eumfactus est 2 . Mundus Latine a philosophis dictus,quod in sempiterno motu sit, ut cœlum, sol, lu-na, aer, maria. Nulla enim requies eius elementisconcessa est, ideoque semper in motu est. Græcivero nomen mundo de ornamento accommodave-runt, propter diversitatem elementorum, et pul-chritudinem siderum. Appellatur enim apud eoscosmos quod significat ornamentum. Nihil enimmundo pulchrius, oculis carnis aspicimus. Mundusenim aliquando historialiter, id est, universorum

1 Exod. XX2 Ioan. I

elementorum compactio accipitur. Aliquando veroiuxta allegoriam in bonam partem et aliquandoin contrariam ponitur. Nam mundus historialiterin eo intelligitur, ubi Evangelista dicit: In mundoerat et mundus per eum factus est 3 . Et illud ubiDominus ait: Ego lux in hunc mundum veni 4 . Inmundo quippe erat, et mundus per ipsum factumest: quia Deus erat, quia totus ubique, quia suæpæsentiæ maiestatis, sine labore regens, sine onerecontinens quod fecit. In quo etiam mundo, quemprius per divinitatem creavit, postmodum homonatus apparuit. Quod autem sequitur: Et mun-dus eum non cognovit 5 , significat homines mundiamore deceptos, atque inhærendo creaturæ, ab ag-noscenda creatoris sui maiestate reflexos. Duobusautem modis, ut diximus, mundus intelligitur: ali-ter in peccatoribus, aliter in sanctis. Quod autemDominus dicit ad Patrem: Ut mundus credat, quiatu me misisti 6 . Et alibi: Ut cognoscat mundus,quia diligo Patrem 7 ; hic nominat mundum eosqui credituri erant vel qui tunc credebant Chris-tum Filium Dei esse, ad salutem humani generismissum a Patre in mundum. Quod autem ait:Pater iuste, mundus te non cognovit, ego autemcognovi te 8 . Ideo non cognovit, quia damnatusest per iustitiam, ille vero qui salvandus eratmundus, per misericordiam te cognovit. Utiqueipse Christus reconciliavit Patri, non merito, sedgratia. Hinc dicitur Iesus salvator mundi, hoc est,Ecclesiæ Catholicæ, quia ipse est salvator omniumet maxime fidelium. Quod enim legitur Dominusdixisse: Venit enim princeps huius mundi et inme non invenit quidquam 9 . Hic ostendit diabo-lum principem esse peccatorum hominum, noncreaturarum Dei: et quotiescumque mundi figu-ra in mala significatione ponitur, nihil ostenditnisi mundi istius amatores, et non Dei. Absitenim ut credamus illum principem esse cœli etterræ, et creaturarum omnium, quæ generalitermundi nomine appellantur. Totius itaque mundusservit suo Creatori, non deceptori, Redemptori,non interemptori, et regitur dispensatione divinanon inimici versutia subvertitur, præter hominespartis illius qui propria voluntate, non necessatita-te aliqua, se subiiciunt diabolo. Aliquando etiamipsa ambitio terrenarum rerum, mundi nominedesignatur. Unde dicit Ioannes Apostolus: Nolitediligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt.Si quis diligit mundum non est caritas Patris ineo, quoniam omne quod in mundo est concupis-centia carnis est, et concupiscentia oculorum etsuperbia vitæ 10 . Omne quod in mundo est, dicit

3 Ibid.4 Ioann. XII5 Ioann. I6 Ioann. XVII7 Ioann. XIV8 Ioann. XVII9 Ioann. XII10 I Ioann. II

Page 145: Rabano Mauro - De Universo

omnes qui mente inhabitant mundum, qui amoreincolunt mundum; sicut cœlum inhabitant quo-rum cor sursum est, quamvis carne ambulent interra. Omne quod in mundo est, id est, omnismundi amatores non habent, nisi concupiscentiamcarnis et oculorum et superbiam vitæ. Quibusvitiorum vocabulis omnia genera vitiorum com-prehendit. Concupiscentia carnis est omne quodad voluptatem et delicias corporis pertinet, inquibus sunt maxima cibus et potus et concubitus,quæ tria Salomon sanguisugis comparat. Concu-piscentia oculorum, quæ fit in discendis artibusnefariis, in contemplandis spectaculis turpibus velsupervacuis, in adquirendis rebus temporalibus,in dignoscendis et carpendis proximorum vitiis.Superbia vitæ est, cum se quis iactat in honoribus.Per hæc tria cupiditas humana temptatur: perhæc Adam et Dominus ipse temptatur est.

Quatuor autem esse climata mundi aiunt, id est,plagas: orientem et occidentem, septemtrionem etmeridiem. Oriens ab exortu solis est nuncupatus,occidens quod diem faciat occidere atque inter-ire. Abscondit enim lumen mundo et tenebrassuperinducit. Septentrio autem a septem stellisaxis vocatur, quæ in ipso revolutæ rotantur. Hicproprie vertex dicitur, eo quod vertitur, sicutpoeta ait: Vertitur interea cœlum... Meridies velquia ibi sol faciat medium diem quasi medidiesvel quia tunc purius micat ether. Merum enimpurum dicitur. Mystice autem oriens Dominumsignificat Salvatorem de quo in Lucas scriptumest: Visitavit nos oriens ex alto 11 . Et in Zachariapropheta: Ecce vir oriens nomen eius 12 . Orienspopulus Iudæorum sive illuminatio fidei, sicut inIsaia Ecclesia dicitur. Ab oriente adducam sementuum 13 . Occidens, populus gentium, ubi et su-pra: Et ab occidente congregabo te 14 . Occidensautem significat vitæ melioris defectum, vel oc-casum mortis. Unde de peccatoribus in Prophe-ta scriptum est: Occidet vobis sol in meridie 15 .Et Psalmista: Tunc, inquit, facite ei qui ascenditsuper occasum, Dominus nomen est ei 16 . Itemoccasus significat post temptationis ardores incen-tivæ libidinis refrigerationem. Sicut in Deutero-nomio pro eo qui nocturno polluitur somno, hocest, occulta cogitatione, ut non revertatur priusin castra quam lavet vestimenta sua, et occidatsol. Rursum oriens designat initium bonæ vitænostræ; occasus malæ conversationis affectus, utest illud in Psalmo: Quantum distat oriens aboccasu, elongabit a nobis iniquitates nostras 17 . Inoccasu enim eramus, cum peccati vinculo tene-bamur astricti. In oriente autem sumus quando

11Luc. I12Zach. VI13 Isa. XLIII14 Ibid.15Amos VIII16Psal. LXVII17Psal. CIII

per aquam regenerationis nos verus Sol invisitat,et tenebras facit nostrorum discedere peccatorum.Tantum ergo iniquitates nostræ longæ sunt cumnobis peccata nostra danotantur, quantum po-test clara dies a tenebrosa nocte distare. Siveper orientem significat regnum Dei, per occasumvero gehennam, quæ tantum a beatorum sede,dissociata est, quantum dicit Abraham loquens addivitem: Inter nos et vos chaos magnum firmatumest 18 . Septentrionalis autem pars mundi, undegelu et siccitas procedunt, per figuram ostenditdiabolum, vel frigus infidelitatis de quo scriptumest: Aquilonem et mare tu creasti, Thabor et Her-mon in nomine tuo exsultabunt tuum brachiumcum potentia 19 . Per aquilonem designans diabo-lum, qui dixit: Ponam sedem meam in aquilone, etero similis Altissimo 20 . Unde alibi legitur: aquilodurus est ventus qui alio nomine dexter vocatur.Eo quod diabolus nomen sibi dextri præsumattamquam boni, sive quod occidentem, id est, pec-catum respicientibus dextra fiat. Aquilo signifi-cat populus gentium, ut in Isaia: Dicam aquiloni:da 21 , et in Psalterio: Latera aquilonis civitas regismagni 22 . Et in Iob: Ab aquilone aurum venit 23 .Meridiana autem plaga mundi, quæ et australis abaustro vento vocatur, calore suo frigus dissipat, etglaciem solvit. Significans gratiam Spiritus Sancti,qui caritatis ardore frigus infidelitatis expellit, etpeccatorum duritiam dissolvit. Unde scriptum est:Converte, Domine, captivitatem nostram sicut to-rrens in austro 24 . Qui etiam ventus significatpopulum Iudaicum, lumen scientiæ in Scriptu-ris legis et Prophetarum habentem, sicut aquilogentilem in tenebris infidelitatis et stultitia erro-ris degentem. Has quoque ambas gentes Christigratia per Evangelium ad se convocavit. Item inaquilone adversa mundi, in austro blandimentadesignantur, qua gemina expugnatione probaturEcclesia et per constantiam fidei mirum odoremvirtutum dispergit. Unde sponsa in Cantico can-ticorum dicit: Surge aquilo et veni auster, perflahortum meum et fluant aromata illius 25 . Consur-ge, permittentis vox est, non imperantis. Item incontrariam partem meridies accipitur, ut est illudin Psalmo: A ruina et dæmonio meridiano 26 . Dæ-monium meridianum est immane periculum fervo-re persecutionis accensum, ubi ruina plerumquemetuitur. Auster, Ecclesia, quæ ex Iudæis priorin Christo credidit, ut in Propheta: Qui habitatisin terra austri, ferte aquam sitienti 27 , id est,baptismum credentibus. Et in Iob: Ab aquilone

18Luc. XVI19Psal. LXXXVIII20 Isa. XIV21 Isa. XLIII22Psal. XLVII23 Iob XXXVII24Psal. CXXV25Cant. IV26Psal. XC27 Isa. XXI

Page 146: Rabano Mauro - De Universo

aurum venit, et ab austro formidolosa laudatio 28 .Auster sancta Ecclesia est fidei calore accensa.

II

De athomis

Philosophi athomos vocant quasdam in mundocorporum partes tam minutissimas ut nec visuipateant, nec tomen, id est, sectionem, recipiant,unde et athomi dictæ sunt. Hæ per inane totiusmundi irrequietis motibus volitant, et huc atqueilluc ferri dicuntur sicut tenuissimi pulveres quiinfusi per fenestras radiis solis videntur. Ex hisarbores et herbas et fruges omnes oriri, et ex hisignem et aquam et universa gigni atque consta-re quidam philosophi gentium putaverunt. Suntautem athomi, aut in corpore, aut in tempore,aut in numero. In corpore, ut lapis. Dividis eumin partes, et partes dividis ipsas in grana, velutsunt arenæ: rursumque ipsa arenæ grana dividein minutissimum pulverem, donec, si possis, per-venias ad aliquam minutiam, quæ iam non dividivel secari possit: hæc est athomus in corporibus.In tempore vero, sic intelligitur athomus, annumverbi gratia dividis in menses, menses in dies,dies in horas, adhuc partes horarum admittuntdivisionem, quousque venias ad tantum temporispunctum, et quandam momenti particulam talemquæ per nullam morulam produci possit, et ideoiam dividi non potest, hæc est athomus temporis.In numeris, ut puta, octo dividuntur in quattuor,rursus quattuor in duos, inde duo in unum, unusautem athomus est, quia insecabilis est, sic etlittera. Nam orationem dividis in verba, verba insyllabas, syllabam in litteras, littera pars minima,athomus est, nec dividi potest. Athomus ergo estquod dividi non potest, ut in geometria punctus.Nam thomus divisio dicitur Græce, athomus indi-visio. Nam quantum indivisibilis unitas valeat inrebus ad ostendendam mysticam significationem,manifeste Scriptura designat, quia ipsam omniumrerum initium esse demonstrat, Apostolo dicente:Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unusDeus et Pater omnium, qui est super omnes etper omnia, et in omnibus nobis, qui benedictus insæcula 1 . Unde idem iuebet nos sollicitos servareunitatem Spiritus in vinculo pacis, ut fiat unumcorpus, et unus spiritus, sicut vocati sumus, in unaspe vocationis nostræ.

III

De elementis

28 Iob XXXVII1 Eph. IV

Ylen Græci rerum quandam primam materiam di-cunt, nullo prorsus modo formatam, sed omniumcorporalium formarum capacem, ex qua visibi-lia hæc elementa formata sunt. Unde et ex eiusderivatione, vocabulum acceperunt. Ylen Latinimateriam appellaverunt. Ideo quia omne infor-me, unde aliquid faciendum est, semper materianuncupatur. Proinde et eam poetæ silvam nomi-naverunt, nec incongrue, quia materiæ silvarumsunt. Græci autem elementa yctoxa nuncupant,eo quod sibi societatis concordia et communionequadam conveniunt. Nam sicca inter se naturaliquadam ratione iuncta dicuntur, ut modo origi-nem ab igne repetentes usque ad terram, modoa terra, usque ad ignem, ut ignis quidem in aeradesinat. Aer in aquam densetur, aqua in terramcrassescat. Rursusque terra diluatur in aquam,aqua arescat in aerem, aer in ignem extenuetur.Quapropter omnia elementa omnibus inesse, sedunum quodque eorum ex eo quod amplius habet,accepisse vocabulum. Sunt autem divina provien-tia, propriis animantibus distributa, nam cœlumangelis, aerem volucribus, mare piscibus, terramhominibus, cæterisque animantibus Creator ipseimplevit.

IV

De cœlo

Cœlum dictum, eo quod, tamquam cœlatum vas,impressa lumina habeat stellarum, veluti signa.Cœlum autem in Scripturis sanctis ideo firma-mentum vocatum, quod sit cursu siderum et ra-tis legibus fixisque firmatum. Interdum et cœlumpro aere accipitur, ubi venti et nubes et procellæet turbines fiunt. In Scriptura Sacra plerumqueet ea, quæ accipi secundum historiam possunt,spiritaliter intellegenda sunt: ut et fides habea-tur in veritate historiæ, et spiritalis intellegentiæcapiatur in mysteriis allegoriæ, sicut hoc quoquenovimus quod Psalmista ait: Quoniam videbo cœ-los opera digitorum tuorum, lunam et stellas quastu fundasti 1 . Ecce enim iuxta veritatem historiæstat sermo rationis, quia et cœli opera Dei sunt etlunæ ac stellæ ab eo creatæ atque fundatæ sunt.Sed si hoc Psalmista iuxta solam historiam et nonetiam secundum intellectum mysticum asserit, quicœlos opera Dei esse professus est, dicturus lunamet stellas, cur non etiam solem quem scimus quiaeius opus est pariter enumeravit? Si enim iux-ta solam historiam loquebatur, dicturus luminareminus, prius luminarem maius dicere debuit, utante solem, et post lunam atque stellas fundatasesse perhiberet. Sed quia iuxta intellectum mys-ticum loquebatur, ait lunam Sanctam Ecclesiamet stellas homines sanctos accipere deberemus,

1 Psal. VIII

Page 147: Rabano Mauro - De Universo

solem nominare noluit, quia videlicet ipsi æternosoli loquebatur, de quo scriptum est: Vobis au-tem, qui timetis Dominum, orietur sol iustitiae 2 .Cœlum autem iuxta allegoriam aliquando ipsumDominum Salvatorem significat ut est illud: Cœ-lum cœli Domino 3 , quia sicut sanctus sanctorumet Deus deorum ita etiam cœlum cœlorum recteipse dicitur, in quo plenitudo divinitatis inhabitat.Aliquando vero angelicas potestates significat, utest illud in Genesi: In principio fecit Deus cœ-lum et terram 4 ; quod post vocavit firmamentum,quia cœli fuerunt hi qui prius bene sunt conditi,sed postmodum firmamentum appellati sunt quiaomnino iam ne caderent virtutem incommutabi-litatis acceperunt. Ad quos per Prophetam alibidicitur: Audite, cœli, quia Dominus locutus est 5 .Item cœli nomine Prophetæ et Apostoli et sanctiviri exprimuntur, ut est huiusmodi: Cœli enarrantgloriam Dei 6 ; quia ipsi de adventu Christi dis-serendo orbem terrarum sanctis admonitionibusimpleverunt. De quibus cœlis alibi dicitur: VerboDomini cœli firmati sunt et Spiritu oris eius om-nis virtus eorum 7 ; quia Christo post ascensionemdesuper mittente Spiritum Sanctum Apostoli infide et scientia confortati sunt. Igitur in principiofecit Deus cœlum 8 , id est, spiritales, qui cœlestiameditantur et quærunt in ipso; fecit et carnalesqui terrenum hominem necdum deposuerunt. Ali-quando etiam contemplationem supernorum cœ-lum significat, ut est illud: Ascendunt usque adcœlos et descendunt usque ad abyssos 9 . Usquead cœlos quippe ascendimus cum summa penetra-mus, sed abyssos usque descendimus cum repentea contemplationis culmine per turpia temptamen-ta deicimur. Plerumque ergo in Sancto Evange-lio regnum cœlorum præsens Ecclesia nominatur.Congregatio quippe iustorum, regnum cœlorumdicitur. Quia enim per Prophetam Dominus di-cit: Cœlum mihi sedes est, terra autem scabellumpedum meorum 10 . Et Salomon ait: Anima iustisedes sapientiæ 11 . Paulus etiam dicit ChristumDei virtutem et Dei sapientiam 12 .

Liquido comprobatur Deum in anima iusti sedere,hoc est regnare et iudicia sua decernere. Namcœlum et aer iste, ut supra diximus, agnosciturin quo cœlo, hoc est aereo, Helias raptus descri-bitur. Et quo Apostolus de inmundis spiritibusloquitur: Non est nobis colluctatio adversus car-nem et sanguinem sed contra spiritalia nequitiæ

2 Mal. IV3 Psal. CXIII4 Gen. I5 Isa. I6 Psal. XVIII7 Psal. XXXII8 Gen. I9 Psal. CVI10 Isa. LXVI11Prov. XV12 I Cor. I

in cœlestibus 13 . Et alius Apostolus: Cœli autemqui nunc sunt, et terra, eodem verbo repositi sunt,igni servati in diem iudicii 14 . Aliquando ergo incœli nomine Sacra Scriptura designatur, de quadicitur: Extendens cœlum sicut pellem 15 ; ex quanobis et sol sapientiæ et luna scientiæ, et exantiquis patribus stellæ exemplorum atque vir-tutes lucent. Quod sicut pellis extenditur: quiaper scriptores suos carnis lingua formatum anteoculos nostros per verba doctorum exponendo dis-plicatur. Cuius cœli superiora Dominus in aquistegit, quia alta sacri eloquii, id est, ea quæ denatura divinitiatis vel de æternis gaudiis narrat,nobis adhuc nescientibus, solis angelis in secre-to sunt cognita. Nam alibi in Psalterio legitur:Laudate eum cœli cœlorum, et aquæ quæ supercœlos sunt laudent nomen Domini 16 . Quamvis inGenesi unum cœlum fabricatum esse legerimus,tamen eos plurali numero et Paulus apostolus ap-pellavit 17 , qui refert in tertium se cœlum raptum,ibique talia cognovisse quæ homini non licebateffari. Et hic plurali numero nuncupantur. Quodtali forsitan ratione concordat. Dicimus unum essepalatium, quod multis membris multisque spatiisambiatur. Ita forsitan et cœli partes dicimus cœlosdum complexio atque sinus eius unus esse mons-tretur. Aquas vero super cœlos esse Genesis refert,ait enim: Divisitque aquas quæ erant sub firma-mento ab his quæ erant super firmamentum 18 .Firmamentum enim in Ecclesia Scripturæ divinæintelliguntur, quia cœlum plicabitur, sicut liber:discrevitque super hoc firmamento aquas, id est,cœlestes populos angelorum, qui non opus habenthoc suscipere firmamentum, ut legem legentes au-diant verbum Dei. Vident enim eum semper etdiligunt, sed superposuit ipsum firmamentum le-gis suæ super infirmitatem inferiorum populorum,ut sibi suscipientes cognoscant qualiter discernantinter carnalia et spiritalia, quasi inter aquas su-periores et inferiores.

V

De partibus cœli

Appellatur autem idem locus æthra, in quo siderasunt, et significat eum ignem, qui a toto mundoin altum separatus est. Sane æther est ipsud ele-mentum, æthera vero splendor ætheris est. Con-sistunt enim luminaria in firmamento cœli, hocest, in firmamento legis Dei infixa, evangelistævidelicet et doctores Scripturæ Sanctæ disputandocohærentes, et omnibus inferioribus lumen sapien-

13Eph. VI14 II Petr. III15Psal. CIII16Psal. CXLVIII17 II Cor. XII18Gen. I

Page 148: Rabano Mauro - De Universo

tiæ demonstrantes. Prodiit etiam simul et cæte-ra micantium siderum turba, id est, diversarumvirtutum in Ecclesia numerositas, quæ in huiusvitæ oscuritate tamquam in nocte refulgentes,dividant in hoc firmamento Scripturae sensibiliaet intellegibilia, quasi inter lucem perfectorum ettenebras populorum, et sunt insignia virtutum etmiraculorum.

VI

De ianuis cœli

Ianuæ cœli duæ sunt, oriens et occasus. Nam unaporta sol procedit, alia se recipit. Significant au-tem ianuæ cœli testamenta divina, unde Psalmistaait: Mandavit nubibus desuper et ianuas cœli ape-ruit 1 . Mandatum est enim nubibus, id est, prædi-catoribus, ut per ianuas cœli, hoc est, ScripturasSanctas prædicatione gloriosa adventum Salvato-ris Domini nuntiarent, qui vere manna sumiturquando adorabili communicatione gustatur.

VII

De cardinibus

Cardines autem mundi duo: septentrio et meri-dies, in ipsis enim volvitur cœlum. Significantautem cardines ipsi pæsentis Ecclesiæ conversa-tionem, quæ per totum orbem dilatatur, et induobus testamentis, sive in duobus præceptis ca-ritatis conversans, ad futuram patriam tendendocursum pæsentis vitæ dirigit. Unde scriptum est:Domini enim sunt cardines terræ, et posuit supereos orbem 1 .

VIII

De luce

Lux post creationem cœli et terræ a Creatore pri-mum formata est ad manifestanda et declarandaopera Dei. Lux ipsa substantia est. Lumen a lucemanat, id est candor lucis: sed hoc confunduntauctores. Lucis ergo nomine diversæ significatio-nes exprimuntur. Aliquando enim ipsum Deum,id est, totam simul Sanctam Trinitatem ostendit.Aliquando filium Dei, aliquando sanctos viros sig-nificat. Aliquando Scripturam Sacram. Aliquan-do prædicationem Evangelii. Aliquando SanctamEcclesiam. Sciendum nobis est, hoc nomen lumi-nis totius Trinitatis esse commune. Legitur enim:Deus lux est, et tenebræ in eo nullæ sunt 1 . Ergoquia Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus est

1 Psal. LXXVII1 I Reg. II1 I Ioann. I

Deus, recte animadvertimus Deo et Trinitate essedictum. Deus lux est et tenebræ in eo nullæ sunt.Unde versus iste merito de Salvatore dicit: Inlumine tuo videbimus lumen 2 . Quod autem Chris-tus vera lux sit ostendit ipso in Evangelio dicens:Ego sum lux mundi. Qui sequitur me non ambu-labit in tenebris, sed habebit lumen vitæ 3 . De quoet Ioannes Evangelista ait: Erat lux vera quæ illu-minat omnem hominem venientem in mundum 4 ;omnem videlicet qui illuminatur sine naturali in-genio, seu sapientia divina. Sicut enim nemo ase ipso esse ita etiam nemo a se ipso sapiensesse potest, sed illo illustrante de quo scriptumest: Omnis sapientia a Domino Deo est 5 . Sanctiquidem homines lux sunt recte vocati, dicente adeos Domino: Vos estis lux mundi 6 . Et ApostoloPaulo: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem luxin Domino 7 , sed multum distat inter lucem quailluminatur, et lucem quæ illuminat: inter eos, quiparticipationes veræ lucis accipiunt ut luceant, etipsam lucem perpetuam, quæ non solum in seipsa lucere, sed et sua pæsentia quoscumque at-tigerit, illustrare sufficit. Aliquando autem Scrip-turam Sacram lucem intellegimus, ut est illud:Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, etlumen semitis meis 8 . Sciens ergo huius sæculinoctem diversis offensionibus irretitam, ut alibilaqueos, alibi scopulos, alibi contineat profundissi-mas vastitates pedibus suis, verbum Domini luceretestatur, ne absentia veri luminis incidat ruinam,quam per suam providentiam vitare non poterat.Sed hoc verbum illud debet intelligi, quod perScripturas Sanctas prophetarum ore seminatumest. Quod verbum lucernam bene appellavit, quæhumanis usibus data est ad debellandum noctisprofundissimæ cæcitatem, sicut Petrus Apostolusdicit: Habemus certiorem propheticum sermonem,cui bene facitis intendentes velut lucernæ lucentiin obscuro loco 9 . Item lumen illuminatio fidei est,vel domum Spiritus Sancti, ut in Psalmo: Signa-tum est super nos lumen vultus tui, Domine 10 .Item lux et tenebræ electi et reprobi ut in Iob:Numquid nosti quis locus sit lucis et tenebrarum,ut ducas unumquodque ad terminos suos? 11 . Itemlux et tenebræ, iustitia et iniquitas, ut in Aposto-lo: Qui diligit proximum suum, in lumine est, quiautem odit, in tenebris ambulat 12 . Item prædica-tionem Evangelii lucerna significat, unde Salvatorait: Nemo accendit lucernam, et ponit eam submodio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus

2 Psal. XXXV3 Ioann. VIII4 Ioann. I5 Sir. I6 Matth. V7 Eph. V8 Psal. CXVIII9 II Petr. I10Psal. IV11 Iob XXXVIII12 I Ioann. II

Page 149: Rabano Mauro - De Universo

qui in domo sunt 13 . Ponere ergo est lucernamsub modio, superiora facere corporis commoda,quam prædicationem veritatis ut ideo quisqueveritatem non prædicet, dum timet, ne aliquidin rebus corporalibus et temporalibus molestiæpatiatur. Potest hæc lucerna et super de humani-tate Salvatoris interpretari. Ipse quippe lucernamaccendit, qui testam humanæ naturæ flamma suædivinitatis implevit, quam profecto lucernam neccredentibus abscondere, nec modio subponere, hocest, sub mensura legis includere vel intra uniusIudeæ gentis terminos voluit cohibere. Candela-brum Ecclesiam dicit, cui lucernam superposuit,quia nostris in frontibus fidem suæ incarnationisaffixit, ut qui Ecclesiam fideliter ingredi volue-rint, lumen veritatis palam queant intueri. Namet Sancta Ecclesia luminis vocabulo designatur,ut est illud: Amictus lumine sicut vestimento 14 .Lumen enim Ecclesiam significat, de qua scriptumest: Quæ est ista quæ ascendit dealbata? 15 Deal-bata enim intelligitur illuminata, quæ recte velutvestis advertitur Domini Salvatoris, non habensmaculam aut rugam. Ipsa enim est candida, hocest dealbata, et omni decore virtutum adornata.Ad quam dicit Apostolus: Omnes qui in Christobaptizati estis, Christum induistis 16 . Hanc etiamtunica illa significavit quæ non potuit dividi tem-pore passionis. Hæc est de qua dicitur: Amictuslumine sicut vestimentum 17 .

IX

De luminaribus

Luminaria autem quæ in cœlo sunt posita, diemnoctemque illuminant, secundum Creatoris suidispositionem, et cursus sui officia peragunt, hocest, sol, luna, et stellæ, iuxta qualitatem suamsignificationes allegoricas habent, quæ ad laudan-dum Deum, postquam angelicas virtutes ad lau-dem Dei Psalmista incitavit, subsequenter provo-cans ait: Laudate eum sol et luna, laudate eumomnes stellæ et lumen 1 .

X

De sole

Sol ergo et luna ac stellæ, ut quidam dicunt, etsi aliquo spiritu proprio regantur, tamen quia car-nalibus oculis patescunt, inferiores esse virtutibusquæ non videntur, non absurda æstimatione colli-gitur, quamvis cœli speciem decoro lumine ornare

13Luc. XI14Psal. CIII15Cant. III16Gal. III17Psal. CIII1 Psal. CXLVIII

videantur. Nam illa, ad quæ pervenitur aspectus,licet sint lucida atque subtilia, tamen corpora essemanifestum est, et necesse est ut illis cedant, quæinvisibili virtute subsistunt, quapropter solem, lu-nam, et stellas, sive per propriam rationem siveper alias sensibiles et iudicabiles substantias Prop-heta laudare præcepit Dominum, quia Creatorisbeneficio existere meruerunt. Considerata enimtot lumina ingentes admirationes possunt commo-vere, quando et mortales oculos videre facium etipsa in tam splendida claritate consistunt. Igitursol in Scriptura Sacra aliquando significat Do-minum Salvatorem, aliquando sanctorum suorumclaritatem, aliquando sapientiæ fulgore, aliquandodecorem virtutum, et e contrario, aliquando æs-tum persecutionis et tribulationem pæsentis vitæ.Nam sol Salvatorem in eo exprimit, quod sicutipse sine aliorum adminiculo cæteris sideribus, hocest, luna et stellis, ut quidam ferunt, fulgorempræstat, ita et Christus propria virtute splendens,et nullius ope indigens, Sanctae Ecclesæ, et qui-busque sanctis splendorem sapientiæ et virtutumtribuit. Unde in Propheta scriptum est: Orieturvobis timentibus Deum sol iustitiæ, et sanitas inpennis eius 1 . Et alibi ex persona peccatorumdicitur: Sol iustitiæ non est ortus nobis 2 . Quodautem splendorem claritatis sanctorum post re-surrectionem sol significat, ostendit ipsa Veritas,in Evangelio dicens: Tunc fulgebunt iusti sicut solin regno Patris eorum 3 . Nam solem sapientiamsignificare testatur, Psalmista dicens: Solem inpotestatem diei, quoniam in sæculum misericor-dia eius 4 . Quod spiritaliter ita intelligi potest,ut solem sapientiæ Dominus sanctis suis misera-tus infundat, quatenus illi videant, quæ ad ipsiuscertum est pertinere iussionem. Decorem autemvirtutum et bonorum operum solem significare illaDomini sententia demonstrat qua ad Apostolosloquens ait: Sic luceat lux vestra coram hominibusut videant opera vestra bona, et glorificent Patremvestrum qui in cœlis est 5 . Sol acumen sapientiæsignificat sicut in Iob quibusdam sapientibus, sedreprobis, pro diabolo dicitur: Radii solis sub ipsoerunt 6 , subauditur Ecclesiæ fides de quo per IoelProphetam dicitur: Sol convertetur in tenebras 7 ;quia fides Ecclesia novissima persecutione in re-proborum cordibus per infidelitatem obscubira-tur. Sol manifesta operatio est, sicut in Psalteriodicitur pro corpore assumpto: In sole posuit ta-bernaculum suum 8 . Denique in contrariam par-tem solis significationem prolatam ostendit illaevangelica parabola, quam de sementis diversitate

1 Mal. IV2 Sap. I3 Matth. XIII4 Psal. CXXXV5 Matth. V6 Iob XLI7 Ioel II8 Psal. XVIII

Page 150: Rabano Mauro - De Universo

Dominus protulit dicens: Alia autem ceciderunt inpetrosa ubi non habebant terram multam, et con-tinuo exorta sunt, quia non habebant altitudinemterræ. Sole autem orto æstuaverunt, et quia nonhabebant radicem, aruerunt 9 . Petrosa vero locaquæ tenui cespite contecta susceptum semen citogerminare queunt, sed vim radicis figendæ nonhabent, illa nimirum sunt præcordia quæ nullisdisciplinæ studiis erudita, nullis temptationumprobationibus emollita, dulcedine auditi tantumsermonis ac promissis cœlestibus ad oram delec-tantur sed in tempore temptationis recedunt. Solprosperitas est et luna adversitas mundi ut inPsaltero: Per diem sol non uret te, neque luna pernoctem 10 .

XI

De luna

Luna autem quæ menstruis temporibus crescit etdecrescit, et non proprio lumine lucet sed solismutuato splendore illustratur, aliquando in Scrip-turis significat hanc mortalem vitam et miseram,aliquando pæsentem Ecclesiam. Unde in Evan-gelio parabola legitur 1 quod homo ab Ierusa-lem descendens in Hiericho incidisset in latrones.Qui etiam despoliaverunt, cum et plagis impositisabierunt semivivo relicto. Hic ergo homo Adam in-telligitur cum omni genere humano, Ierusalem au-tem civitas illa cœlestis accipitur a cuius beatitu-dine Adam lapsus per prævaricationem et eiectusin hanc mortalem vitam et miseram, quam beneHiericho quæ luna interpretatur, significat variisvidelicet defectuum laboribus instabilis semper etcaduca. Latrones autem dæmones intelligere pos-sumus, quis educendo Adam dispoliaverunt enimgloria beatæ inmortalitatis, et innocentiæ vesteprivarunt.

Lunam autem figurare Ecclesiam ostendit ille ver-sus: Fecit lunam in tempore, sol cognovit occasumsuum. Luna Ecclesia est, qua in temporibus fac-tam aliquando minui contingit, aliquando cresce-re, quæ tamen sic minuitur ut semper redeunte in-tegritate reparetur. Solem vero in hoc loco meritoaccipimus Dominum Salvatorem. Iste ergo cogno-vit occasum suum, id est, gloriam suæ passionisagnovit, cum discipulis suis diceret: Venit horaet filius hominis tradetur in manus peccatorum 2 .Item luna significat martyrum passionem, ut perIoel propheta dicitur: Et luna vertetur in sangui-nem 3 , hoc est, martyrum suorum cruore perfusa.Item luna præsens sæculum significat, eo quodsemper mutetur. De quo in Apocalypsi dicitur de

9 Luc. VIII10Psal CXX1 Luc. X2 Matth. XXVI3 Ioel II

Ecclesia: Et luna sub pedibus suis 4 . Aliquandoautem luna instabilem mentis humanæ qualitatemin Scripturis reprehendit, ut est illud Sapientiæ:Stultus ut luna mutatur, quia vir duplici animoinconstans est in omnibus viis suis 5 . Sed et hocnotandum, quod luna tempus paschalis festivitatismaxima ex parte ordinat, quæ sollemnitas tuncmaxime celebratur, cum solis lumen annuo profi-ciens incremento primam sumit de noctis umbravictoriam. Deinde mensem primum anni, qui etnovarum vocatur, in quo Pascha celebremus, at-tendimus. Ipse autem est mensis, in quo mundusiste formatus, et homo est primus in Paradisi se-de locatus, quia per huius mysteria sollemnitatis,primam nos stolam recepturos, primum supernæbeatitudinis regnum, a quo in longinquam regio-nem discessimus, nos recepturos esse speramus.De cuius gloria regni beatus Apostolus Petrus:Caelos autem novos, inquit, et terram novam etpromissa ipsius expectamus, in quibus iustitia ha-bitat 6 . Sed Ioannes in Apocalypsi sua: Et dixitqui sedebat in throno: ecce facio omnia nova 7 .Deinde etiam tertia mensis eiusdem septimanam,in Pascha observamus, quod resurrectionis Do-minicæ gaudiis aptissime congruit, quia et ea-dem sacrosancta eius resurrectio tertia die factaest, et tertio tempore sæculi, id est, cum gratiæcœlestis adventu, tota eius in carne dispensatio,quæ per resurrectionis consummata est gloriam,mundo apparuit. Prima namque sæculi tempo-ra lege naturali per Patres, media lege litteraliper Prophetas, extrema charismate spiritali perseipsum veniens illustrare dignatus est. Sed etipsa tunc lunæ conversio, pulcherrimum nobis sa-cramenti cœlestis spectaculum præbet. Namqueluna, quæ rotundi facta schematis, a sole lumen,ut supra diximus, accipit, ideoque semper ex di-midio orbe, quem ad solem habet, lucida est, exaltero autem dimidio semper obscura. A primausque ad quintam decimam lucis crementum adterras, defectum vero habet ad cœlos. A quintadecima autem usque ad novissimam crementumeiusdem suæ lucis a terrenis aversum, paulatimad cœlestia revertit. Quæ nimirum eius conver-sio recte paschalis gaudii mysteria signat, quibusomnem mentis nostræ gloriam a visibilibus aver-tere deliciis, caducisque favoribus atque ad solamcœlestis gratiæ lucem suspendere contemplandodocemur. Vel si utramque eius conversionem inbonum delectat interpretari, possumus intelligerequod crescens ad oculos humanos lumen lunæ vir-tutum gratiam, quibus apparens in carne Dominusmundo illuxit, insinuet, de quibus dicitur: Et Iesusproficiebat sapientia et ætate et gratia apud Deumet homines 8 ; recrescens vero ad cœlos, resurrec-

4 Apoc. XII5 Sir. XXVII6 II Petr. III7 Apoc. XXI8 Luc. II

Page 151: Rabano Mauro - De Universo

tionis ascensionisque illius gloriam designet, quæin se quidem ipsa mox perfecta provenit, sed inanimo fidelium, quibusdam lucis suæ profectibususque ad finem sæculi crescere non desinit. Re-surgens enim Dominus a mortuis, primo singulisac binis, ac deinde pluribus, modo septem, modoundecim, et plusquam quingentis fatribus simul,ad ultimum discipulis omnibus apparuit 9 quibusvidentibus ascensurus in cœlum 10 præcepit eossuæ dispensationis esse testes in Ierusalem et inomni Iudea et Samaria, et usque ad ultimum te-rræ. Et bene luna cum nostros crescit ad oculospaulatim a sole recedit; cum vero ad coleos paribusad eum spatiis redit. Hoc est enim quod ipsedicit: Exivi a Patre, et veni in mundum; iterumrelinquo mundum et vado ad Patrem 11 . Et quodde illo Psalmus ait: A summo cœlo egressio eius,et occursus eius usque ad summum eius 12 . Quiaergo luna eo suæ lucis incremento quod exiens asole ad nostros evolvit obtutus, Domini Salvatorisin carne, usque ad tempora passionis, doctrinamvirtutesque significat, eo autem quod ad solemrediens paulatim ad invisibilem nobis cœli faciemrecolligit, resurrectionis illius ac posterioris glo-riæ miracula demonstrat. Merito a quinta decimapaschalis non gaudiis apta prædicatur. His qui-dem paschalis temporis a legis observatione sump-tis indiciis hæredes Novi Testamenti etiam diemDominicam, quam Scriptura unam sive primamSabbati cognominat, annectimus. Nec immerito,quæ et conditione primitivæ lucis excellens, ettriumphum Dominicæ resurrectionis insignis, etnostra quoque nobis resurrectione manet semperexoptabilis.

Septem quoque dies lunæ, id est, a quinta de-cima usque ad vicesimam primam, per quos eaDominica naturali ordine discurrit, universitatemEcclesiæ, quæ per totum mundum paschalibusest redempta mysteriis aperte denuntiat. Nam etseptenario sæpe numero universitatem designa-re Scriptura consuevit. Unde quod ait Propheta:Septies in die laudem dixi tibi 13 , nil melius intelli-gitur quam quod alibi ait: Semper laus eius in oremeo 14 . Et specialiter totam Catholicæ Ecclesiæperfectionem eo figurari Ioannes testatur, qui adseptem Asiæ scribens Ecclesias, universalis perorbem Ecclesiæ mysteria patefacit. Unde et peromnia, quæ singulis septem scribit, hortamentahunc versiculum intexere curavit: Qui habet auresaudiendi, audiat, quid Spiritus dicat Ecclesiis 15 .Quod unicuilibet dixerat, hoc omnibus se dixis-se probat Ecclesiis. Nec minus etiam moralemnobis commendant paschalia tempora sensum. In

9 I Cor. XV10Act. I11 Ioann. XVI12Psal. XVIII13Psal. CXVIII14Psal. XXXIII15Apoc. II

nomine quidem paschæ, ut de vitiis ad virtutes,transitum quotidie faciamus spiritalem. In menseautem novarum, in quo adulti fructus adventu suopronuntiant veterum cessationem, ut exeuentesveterem hominem cum actibus eius renovemur spi-ritu mentis nostræ, et induamus novum hominemqui secundum Deum creatus est in iustitia et sanc-titate et veritate 16 . Et ut vegetati diversarumvarietate virtutum, earumque foliis, veluti amœ-næ arboris adumbratione velati, tamquam lætæatque fructiferæ segetes pullulemus in plenilunio,ut perfectum splendorem fidei et sensus gerentes,a peccati tenebris segregemur. In reversa eademluce lunari ad cœlos quod a quinta decima lunafieri incipit, ut quanto magni sumus, humiliemurin omnibus, dicentes cum Apostolo singuli: Gratiaautem Dei sum id quod sum 17 . Quæ profectogratia muneris superni, quia tertio tempore sæculimanifestius effusa est: pulcherrima figurarum con-sequentia, tertia lunæ hebdomadæ lumen ipsiusquod eatenus ad terras creverat ad cœlestia iamcrescere inchoat.

Pulchre hanc in pascha observare præcipimur,ut gratiæ quam accipimus numquam obliti, persingulos gradus spiritalis transitus largitori illiusobœdiendo vicem rependere meminerimus. Velcerte increscente ad homines luna vitæ nobis ac-tivæ in reversa vero ad cœlos speculativæ typusostenditur. Vel in hac nobis conversione dilectioproximi, in illa nostri signatur auctoris. Aut hucconversus lucis eius profectus, ut bona foras ope-remur, admonet; porro illuc ut eadem bona operasolo supernæ mercedis intuitu geramus. Huc ut lu-ceat lux nostra coram hominibus ut videant bonanostra opera, illuc ut glorificent Patrem nostrumqui in cœlis est 18 .

XII

De sideribus

Siderum et astrorum hæc distantia est. Stellæ ergoet sidera et astra ita inter se differunt. Nam stellæest quælibet singularis. Sidera vero sunt stellisplurimis facta, ut Hyades, Pleiades; astra autemstellæ grandes, ut Orion, Bootes. Sed hæc nominascriptores confundunt et astra pro stellis et stellaspro sideribus ponunt. Et stellæ non habere pro-prium lumen, sed a sole illuminari dicuntur, sicutet luna. Sidera vero aliquando in bonam partem,aliquando in contrariam accipiuntur. In bonamergo partem tunc accipiuntur quando sanctos etelectos Dei significant, qui sunt in Ecclesia. Undeest illud quod ad Abraham Dominus ait: Multipli-cabo semen tuum sicut stellas cœli 1 . Et Aposto-

16Eph. IV17 I Cor. XV18Matth. V1 Gen. XXII

Page 152: Rabano Mauro - De Universo

lus: Stella, inquit, ab stella differt in claritate, sicerit et resurrectio mortuorum 2 . Stella Christusest, ut in Apocalypsi: Ego sum stella splendida etmatutina 3 . Et alibi: Orietur stella ex Iacob 4 . Etin Apocalypsi: Septem, inquit, stellæ angeli suntseptem ecclesiarum 5 . Nam et Apostolus Paulusseptem scribit ecclesiis non tamen hisdem quibusIoannes. Septem loca figura sunt totius Ecclesiæ,quæ septiformis Spiritus Sancti gratiam habet.Hinc et Psalmista de Creatoris opere ait: Lunamet stellas in potestatem noctis, quoniam in sæ-culum misericordia eius 6 . Lunam, ut iam dixi-mus, Ecclesiam debemus accipere; stellas diversoseius ordines sanctitate pollentes ut sunt episcopi,presbyteri, diaconi et cæteri qui, velut stellæ, cœ-lesti noscuntur conversatione radiare. Hæc omniain potestate noctis id est in sæculi istius tenebrisdata sunt, ut per eos caliginosa reluceant cordamortalium. Item stellæ sunt sancti sive docti, eoquod virtutum operibus in hoc mundo resplendentut in Psaltero: Qui numerat multitudinem stella-rum, et omnibus eis nomina vocat 7 .

Astra sunt sancti angeli ut in Iob: Cum me lau-darent astra matutina 8 . In contariam ergo signi-ficationem ponuntur sidera quando aut perversosangelos significant, aut hæreticos, sive hypocritas.Perversos ergo angelos de cœlo cecidisse testaturApocalypsis, dum dicit draconem tertiam partemsiderum secum trahens in terram. Hæreticos au-tem sub siderum nomine denotat Iudas Aposto-lus in epistola sua dicens: Sidera errantia, qui-bus procellæ tenebrarum in æternum servata est.Hypocritæ autem qui per fictas species virtutumsanctos imitari videntur, tamen ipsi velut stellæde cœlo in terram cadunt, dum a sanctorum con-sortio sequestrati inter peccatores ascribuntur.

XIII

De Arcturo et Pleiadibus

Pleiades autem et Arcturus quid significent insententia qua Dominus ad beatum Iob locutus estanimadverti potest. Ait enim: Numquid iungerevalebis micantes stellas Pleiades? aut girum Arc-turi poteris dissipare? 1 Pleiades stellæ apo toupleioteta, id est, a pluralitate vocatæ sunt. Itaautem vicinæ sibi et divisæ sunt conditæ, ut etsimul sint et tamen coniungi nequaquam possint,quatenus vicinitate quidem coniunctæ sunt, sedtactu disiunctæ.

2 I Cor. XV3 Apoc. XXII4 Num. XXIV5 Apoc. I6 Psal. CXXXV7 Psal. CXLVI8 Iob XXXVIII1 Iob XXXVIII

Arcturus vero ita nocturna tempora illustrat, ut incœli axe positus per diversa se vertat, nec tamenoccidat. Neque enim extra currens volvitur, sed inloco situs in cunctis mundi partibus nequaquamcasurus inclinatur. Quid enim micantes Pleiadesquæ et septem sum aliud quam sanctos omnes de-nuntiant qui inter præsentis vitæ tenebras spiritusseptiformis gratiæ nos lumine illustrant? qui ab ip-sa mundi origene usque ad eius terminum diversistemporibus ad prophetandum missi, iuxta aliquidsibi coniuncti sunt, et iuxta aliquid non coniunc-ti. Stellæ enim Pleiades, sicut supra dictum est,vicinitate sibi coniunctæ sunt, tactu disiunctæ:simul quidem sitæ sunt, et tamen lucis suæ vi-cinitatis radios fundunt. Ita sancti omnes aliis at-que aliis ad prædicandum temporibus apparentes,et disiuncti sunt per visionem suæ imaginis etconiuncti per intentionem mentis. Simul micantquia unum prædicant: sed non semetipsos tan-gunt, quia diversis temporibus partiuntur. Quamdiversis temporibus Abel, Isaias, et Ioannes appa-ruerunt! Divisi tempore quidem fuerunt sed nonprædicatione. In Arcturo autem qui per gyrumsuum nocturna spatia non occasurus illustrat, ne-quaquam particulatim edita vita sanctorum, sedtota simul Ecclesia designatur, quæ fatigationesquidem patitur, nec tamen ad defectum propriistatus inclinatur. Gyrum laborum tolerat, sed adoccasum cum temporibus non festinat.

Neque enim ad ima poli Arcturus cum nocturnotempore ducitur, sed dum ipse volvitur, nox fini-tur; quia nimirum dum Sancta Ecclesia innume-ris tribulationibus quatitur, pæsentis vitæ umbraterminatur, eaque stante nox præterit; quia illain sua incolumitate perdurante mortalitatis huiusvita percurrit. Potest igitur per Arcturum, qui aplaga frigoris nascitur, lex. Per Pleiades vero quæab oriente surgunt Testamenti Novi gratia des-ignari. Quasi enim ab aquilone lex venerat, quætanta subditos rigiditatis asperitate terrebat, dumpro culpis suis alios præciperet lapidibus obrui,alios gladii morte multari. Pleiades vero, quæ ip-sæ quoque, sicut superius diximus, septem sunt,Testamenti Novi gratiam tanto apertius indicantquanto cuncti liquido cernimus, quod per illudfideles suos Sanctus Spiritus septiformis munerislumine illustrat. Quaqua igitur se Arcturus vertit,Pleiades ostendit, quia per omne quod Testamen-tum Vetus loquitur Testamenti Novi opera nun-tiantur, sub textu enim litteræ tegitur mysteriumprophetiæ.

XIV

De Orione et Hyadibus

De Orione autem et Hyadibus similiter beatus Iobsignificationem mysticam expressit dicens: Qui fe-cit Arcturum et Oriona et Hyades et interiora aus-

Page 153: Rabano Mauro - De Universo

tri 1 . Oriones quippe in ipso pondere temporis hie-malis oriuntur, suoque ortu tempestates excitantet maria terrasque perturbat. Quid igitur postArcturum, per Orionas nisi martyres designantur,qui dum sancta Ecclesia ad statum prædicationiserigitur, pondus persequentium, molestiasque pas-suri ad cœli faciem quasi in hieme venerunt. Beneautem subdidit protinus Hyades quæ iuvenescenteverno ad cœli faciem prodeunt, et cum sol iam ca-loris sui vires exerit extenduntur. Illius quippe sig-ni initiis inhærent quod sapientes sæculi taurumvocant, ex quo augeri sol incipit atque ad exten-denda diei spatia ferventior exsurgit. Qui itaquepost Orionas Hyadum nomine, nisi doctores Sanc-tæ Ecclesiæ designantur qui subductis martyribuseo iam tempore ad mundi notitiam venerunt, quofides clarius elucet, et repressa infidelitatis hieme,altius præcordia fidelium sol veritatis calefacit, quiremota tempestate persecutionis, expletis longisnoctibus infidelitatis, tunc Sanctæ Ecclesiæ ortisunt, cum ei iam per credulitatis vernum lucidiorannus aperietur. Nec immerito sancti doctoresHyadum nuncupatione signantur. Græco quippeeloquio Hyadas pluvia vocatur, et Hiades nomen apluviis acceperunt quia ortæ proculdubio imbresferunt. Bene ergo Hyadum appellatione expressisunt. Qui ad statum universalis Ecclesiæ quasi incœli faciem deducti, super arentem terram huma-ni pectoris sanctæ prædicationis imbres fuderunt.Cum enim dixisset: Qui fecit Arcturum et Orionaset Hyades, protinus addidit: et interiora austri.Quid namque in hoc loco austri nomine, nisi fervorSancti Spiritus designatur, quo dum repletus quis-que fuerit ad amorem patriæ spiritalis ignescit?Interiori ergo austri sunt occulti illi angelorumordines et sacratissimi patriæ cœlestis sinus quosimplet calor Spiritus Sancti. Illuc quippe sanc-torum animæ et nunc corporibus exutæ, et postcorporibus restitutæ perveniunt, et quasi in austriabditis occultantur.

XV

De Lucifero

Lucifer ergo aliquando in bonam partem signifi-cationem trahit, aliquando in contrariam. Tuncenim in bonam partem ponitur, quando aut Domi-num Salvatorem aut lumen veræ sapientiæ signifi-cat. Nam Dominum Salvatorem illa sententia libriIob denotat qua dicitur: Numquid producis Luci-ferum in tempore suo? 1 Luciferum ergo se Ch-ristus innotuit, quia diluculo a morte resurrexit,et fulgore sui luminis mortalitatis nostræ caligi-nem pressit. Cui bene per Ioannem dicitur: Stellasplendida et matutina 2 . Vivus quippe apparendo

1 Iob IX1 Iob XXXVIII2 Apoc. XXII

post mortem, matutina nobis stella factus est quiadum in semetipso exemplum nobis resurrectionispræbuit, quæ lux sequatur indicavit. Lucem ergosapientiæ et boni intellectus illa sententia beatiPetri ostendit qua ait: Habemus firmiorem prop-heticum sermonem, cui bene facitis attendentesdonec dies lucescat, et Lucifer oriatur in cordibusvestris 3 . Lucifer ipse clarus intellectus noster est,qui illustrabitur lumine veræ sapientiæ et perfec-tæ caritatis. In contrariam vero ponitur Luciferubi per Isaiam prophetam in onere Babylonis subtypo regis Babyloniæ ad apostatam angelum dici-tur: Quomodo cecidisti de cœlo Lucifer, qui maneoriebaris? et cætera 4 . Nam ibi ruina eius declaritate æterna in infernales tenebras ostenditur.

XVI

De vespere

Vesper vero aut finem mundi et adventum Antich-risti significat aut occubitum mortis Redemptorisnostri. Adventum Antichristi vesper significat inilla superiore sententia Iob, qua post productio-nem Luciferi subsequenter legitur: Et vesperumsuper filios terræ consurgere facis 1 . Vesperumvero super terræ filios consurgere Dominus facit,quia infidelibus Iudæorum cordibus dominari An-tichristum, eorum merito exigente, permittit. Quiidcirco a Domino huic vesperi subduntur iuste,quia ipsi sponte sua filii terræ esse voluerunt.Terrena quippe et non cœlestia requirentes, a pers-piciendo Luciferi nostri claritate cæcati sunt. Etdum præesse sibi vesperum expetunt, subsequen-tes damnationis æterna pœna merguntur.

XVII

De aere

Aer est inanitas, lumen plurium habens admixtumraritatis quam cætera elementa, de quo Virgilius:Longum per inane secutus. Aer dictus apotoaipin,ab eo quod ferat terram vel quod ab ea feratur. Hicautem partim ad terrenam, partim ad cœlestemmateriam pertinet. Nam ille subtilis, ubi vento-si ac procellosi motus non possunt exsistere, adcœlestem pertinet partem. Iste vero turbulentiorqui exalationibus humidis corporescit, terræ depu-tatur, quique ex se multas species reddit. Namcommotus ventus facit, vehementius concitatus,ignes et tonitrua, contractus nubila, cum spissatuspluviam, congelantibus nebulis nivem, turbulen-tus congelantibus densioribus nubibus grandinem,distentus serenum efficit. Nam aerem densum nu-bem esse, nubem rarefactam et solutam aerem.

3 II Petr. I4 Isa. XIV1 Iob XXXVIII

Page 154: Rabano Mauro - De Universo

Aer autem significat inanitatem cuiuslibet rei,unde Apostolus ait: Sic pugno non quasi aeremverberans 1 , id est, non inania consectans. Itemaer significat tenuitatem mentium secularum utest illud in Iob: Subito aer cogetur in nubes etventus transiens fugabit eas 2 . Quid ergo per ae-rem nisi mentes secularium designantur, quæ in-numeris huius vitæ desideriis deditæ huic illucquemore aeris fluide disperguntur. Sed aer in nubescogitur cum fluxæ mentes per superni respectusgratiam virtutis soliditate roborantur. Ventus ergotransiens nubes fugat, quia mortalis vita percu-rrens prædicatores sanctos a nostris oculis cor-poraliter occultat. Aliquando autem prædicatoresdivini verbi aer significat, ut est illud Psalmistæ:Tenebrosa aqua in nubibus aeris 3 . Idem in prop-hetis prædicatoribus verbi, quia quamvis se aliquisputet dicta eorum intellegere, ad ipsam, sicuti est,virtutem doctorum in totum uix pervenire potest,sicut dicit Apostolus: Videmus nunc per speculumin ænigmate, tunc autem facie ad faciem 4 ; quan-do ipsum videt quod credidit ipsum cognosciturrespicere quod speravit.

XVIII

De nubibus

Nubes dictæ ab nubendo, id est, operiendo cœlum:unde et nuptiæ, quod vultus suos velent. Undeet Neptunus, quod nubat, id est, mare et terramtegat. Nubes autem aeris densitas facit. Ventienim aerem conglobant nubesque faciunt unde estillud: Atque in nubem cogitur aer. Nubes autemmystice aliquando incarnationem Christi signifi-cant, nullo peccati pondere gravatam, sive Vir-ginem Mariam, aliquando protectionem SpiritusSancti, aliquando Prophetas et prædicatores sanc-tos. Nam incarnationem Christi significat illudIsaiæ: Ecce Dominus ascendet super nubem levemet descendet in Ægyptum 1 . Et illud in Exodo:Dominus, inquit, præcedebat eos ad ostendendamviam per diem in columna nubis, et per noctem incolumna ignis 2 . Nubs enim præcedens Christus,est idem etiam columna quia rectus et firmus etfulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens,per diem non lucens, ut qui non vident videant, etqui vident cæci fiant. Potest et sic non incongrueaccipi, quod Christi sacramentum, tamquam indie, manifestum est in carne, velut in nube. Iniudicio vero tamquam in terrore nocturno, quiatunc erit magna tribulatio sæculi, tamquam ignis,et lucebit iustis et ardebit iniustis. Illud autem,

1 I Cor. IX2 Iob XXXVII3 Psal. XVII4 I Cor. XIII1 Isa. XIX2 Exod. XIII

quod in Evangelio legitur, ubi Dominus coramtribus discipulis transfiguratus est in monte: Etecce nubes lucida obumbravit eos 3 ; quia materialetabernaculum Petrus quæsivit, nubis accipit um-braculum, ut discat, in resurrectione non tegminedomorum, sed Spiritus Sancti gloria sanctos esseprotegendos. Et notandum quod sicut Domino inIordan baptizato, sic et in monte clarificato, totiusSanctæ Trinitatis mysterium declaratur. Nam ibiPater in voce, Filius in baptismate et SpiritusSanctus in columba ostensus est. Hic vero Paterin voce, Filius in clarificatione, Spiritus Sanctusin nube demonstratus est. Quia nimirum gloriameius, quam in baptismo credentes confitemur, inresurrectione videntes eum laudabimus. Quod au-tem nubes Prophetas, sive prædicatores, divinieloquii significent, ostendit illud in Psalmo: Mul-titudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes,quasi mare confragosum 4 ; ita in sanctis Eccle-siis resonant diversa vota populorum. Sed quaresit sonitus factus multitudinis aquarum, pulchresubiicit, quia vocem dederunt nubes. Nubes præ-dicatores significari, sæpe iam diximus, de quibusscriptum est: Mandabo nubibus ne pluant supeream imbrem 5 . Qui vocem suam magnam dede-runt, cum præcepta Domini vulgaverunt in totoorbe terrarum, sicut et alius psalmus ante prædi-cauvit: In omnem terram exivit sonus eorum, etin fines orbis terræ verba eorum 6 . Nubes est pro-tectio divina, sicut in Exodo legitur tabernaculumfœderis nubes obumbrasse. Nubes obscuritas estScripturarum, ut in Psalterio: Qui operit cœlumnubibus 7 .

XIX

De tonitru et fulgore atque coruscationibus

Tonitruum dictum, quod sonus eius terreat. Namtonus sonus, qui ideo interdum tam graviter con-cutit omnia, ita ut cœlum discidisse videatur, quiadum procellæ vehementissimi venti nubibus se re-pente inmiserint, turbine invalescente, exitumquequærente, nubem quam excavavit impetu magnorescindit ac sic cum horrendo fragore defertur adaures. Tonitruum aliquando in Scripturis divinamvocem significat, ut est illud: Intonuit de cœlo Do-minus et Altissimus dedit vocem suam 1 , quippequi erat ingentia sacramenta locuturus; ait enimin Evangelio vox omnipotentis Patris: Et clarifi-cavi et iterum clarificabo 2 . Unde multi, sicut ibilegitur, tonitruum fuisse crediderunt. Altissimusautem dedit vocem suam quando dictum est: Hic

3 Matth. XVII4 Psal. LXXVI5 Isa. V6 Psal. XVIII7 Psal. CXLVI1 Psal. XVII2 Ioann. XII

Page 155: Rabano Mauro - De Universo

est Filius meus dilectus, in quo mihi bene con-placui 3 . Aliquando vero prædicationem designatEvangelii, ut est illud: Vox tonitrui in rota 4 . In ro-ta ergo, id est, in mundo, vox tonitrui eius egressaest, quando Christi prædicatores Christi circulumtotius orbis verbis tonantibus impleverunt. Cumtonitruo autem simul et fulgur exprimitur. Sedillud celerius videtur quia clarum est, hoc autem,id est, tonitruum, ad aures tardius pervenit. Ful-gor et fulmen ictus cœlestis iaculi a feriendo dicti.Fulgere enim ferire est atque percutere. Fulminaautem collisa nubila faciunt. Nam omnium rerumcollisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus velattritu rotarum, simili modo in nubibus ignis,unde et prius nubila sunt, deinde ignes; ex ventoautem et igne fulmina in nubibus fieri, et in pulsuventorum emitti; ideo autem fulminis ignem vimhabere maiorem, quia subtilioribus elementis fac-tus est, quam noster, id est, qui nobis in usu est.Tria sunt autem eius nomina: fulgur quia tangit,fulgor quia incendit et urit, fulmen quia findit,ideo et cum ternis radiis pingitur.

Fulgura autem sive coruscationes mystice divinosin Scripturis exprimunt terrores, qui in miracu-lis coruscantibus fiunt, vel communicationes quæscriptæ sunt in lege divina, ut est illud: Illuxeruntcoruscationes tuæ orbi terræ, vidit et commotaest terra 5 . Coruscationes divina præcepta, dicitveritatis lumine radiantia, quæ tenebras hominumper totum mundum salutari illuminatione fugave-runt. Et alibi ita dicitur: Fulgora multiplicavit etconturbavit eos 6 , id est, miracula multa fecit, quæsic corda viventium permoverunt, quemadmodumcrebra solent fulgora viso terrere. Conturbavit eos:de his dicit, qui tunc conturbati sunt, quando eumresurrexisse manifestis probationibus agnoverunt.

XX

De arcu cœlesti

Arcus cœlestis dictus a similitudine curvati ar-cus. Iris huic nomen proprium est, et dicitur irisquasi aeris, id est, quod per aerem ad terramdescendat. Hic autem a sole resplendet, dum cavænubes ex adverso radium solis accipiunt, et arcusspeciem fingunt. Cui varius color est: quia aquatenuis, aer lucidus, et nubes caligantes irradiatæilli varios creant colores. Arcus autem cœlestis estsignum Testamenti quod posuit Deus inter se ethomines atque omnem animam vivam, ne perdateam diluvio. Nam quod ille apparet in nubibuset numquam nisi de sole resplendet, significatquia illi non pereunt diluvio, qui in Prophetis etomnibus Scripturis divinis tamquam Dei nubibus,

3 Matth. III, XVII4 Psal. LXXVI5 Psal. LXXVI6 Psal. XVII

virtutem agnoscunt Christi. Nam quod in eodemarcu color aquæ et ignis simul ostenditur, quiaex parte cæruleus est, et ex parte rubicundusapparet, quod utriusque iudicii testis sit: uniusvidelicet faciendi et alterius facti, id est, quia mun-dus iudicii igne cremabitur, non aqua diluvii ultradelebitur. Iris, id est, arcus duorum iudiciorumDei figuram habere dicitur, hoc est, primi quodper diluvium, secundi quod per ignem, ut est illudin Apocalypsi: Et iris in circuitu eius 1 . Serenitasest indulgentia delictorum per sanguinem Iesu Ch-risti, post tenebras peccatorum data, ut est illudin Evangelio: Facto vespere dicitis serenum erit,rubicundum est enim cœlum 2 .

XXI

De igne

Ignis ergo qui quartum mundi est elementum,aliquando exprimit zelum Dei, aliquando SpiritumSanctum, aliquando caritatem, aliquando cupidi-tatem, aliquando malitiam, aliquando intellectum,aliquando tribulationem, aliquando iram, aliquan-do voluptatem. Zelum enim Dei illa sententianotat, qua dicitur: Deus noster ignis consumensest 1 . Nam Spiritum Sanctum demonstrat, quiain die Pentecostes in linguis igneis super Aposto-los apparuit, ubi eos luce sapientiæ illuminavit,et zelo iustitiæ corda eorum accendit. Caritatemautem significat ubi fervorem dilectionis exprimit,ut est illud in Evangelio: Ignem veni mittere interram, et quid volo nisi ut ardeat? 2 Cupidita-tem autem significat, quando ambitionem nimiamterrenarum rerum denotat, unde in Exodo Deuspræcepit de observatione Sabbati: Non succende-tis, inquit, ignem in omnibus habitaculis vestrisper diem Sabbati 3 , hoc est, ignem cupiditatis, tamin corporibus humanis quam etiam in conventi-culis universis vetat incendere. Malitiam autemsignificat ignis quando cor malum ad inferiorasemper incurvatum demonstrat. De quo igne di-citur, hunc ignis adversarium consumet quia pes-simum ex sua malitia tabescit. Sicut autem ignisamoris mentem erigit, ita ignis malitiæ involvit.Tribulationem autem ignis significat, ut est illudin Psalmo: Igne nos examinasti sicut igne exa-minatur argentum 4 . Tunc autem iram significat,quando vindictam cœlestem ostendit, ut est illud:Consumam eos igne iræ meæ ait Dominus 5 . Etalibi: Quia ignis, inquit, exarsit ab ira mea, etardebit usque ad inferos deorsum 6 . Tunc autem

1 Apoc. IV2 Matth. XVI1 Deut. IV2 Luc. XII3 Exod. XXXV4 Psal. LXV5 Psal. LVII6 Psal. XVII

Page 156: Rabano Mauro - De Universo

voluptatem ignis significat, quando libidinis ar-dorem ostendit, ut est illud: Omnes adulterantessicut carbo ignis ardens corda eorum 7 . Quibusnisi subvenerit pœnitentiæ remedium, ignis pœnæperpetuæ subsequetur, ubi erit fletus et stridordentium, et cruciatus sempiternus. De quo in Isaiascriptum est: Ecce omnes vos accensi igne, ac-cincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri.Habent enim peccatores in se, foenum, ligna, sti-pulam, spinas, et tribulos, foliumque quæ æternotraduntur incendio. Hi tamen provocantur ad sa-lutem diciturque eis: Ambulate in lumine ignisvestri et in flammis, et reliqua, ut in pœnis etsuppliciis discant Dei potentiam, et redeant adsalutem. Item ignis intellectus in sacris eloquiisaccipitur, bonus vel malus, sicut in Levitico de fi-liis Aaron dicitur, qui ignem alienum in conspectuDomini obtulerunt et ibi consumpti sunt.

Fumus autem aliquando in bonam partem, ali-quando in contrariam ponitur. Nam quod dicitPsalmistia: Ascendit fumus in ira eius, et ignis afacie eius exardescit 8 . Fumus hic in bono positusest quia sicut iste terrenus inutiles lacrimas movet,ita et ille pœnitentiæ calore succensus, fructuoseprofundit fluenta lacrimarum. In ira eius, hoc est,tempore quo hic peccatores futuri iudicii timoreconturbat, ut eos ad remedium conversionis addu-cat. Ignis autem est caritas Dei, virtutum progres-sionibus crescens. Quæ quanto magis concupisci-tur, tanto efficacius ampliatur. Bene autem dixit:A facie eius, quoniam ipsius illuminatione cari-tas conceditur eis qui peccata relinquunt. Quodautem alibi de peccatoribus dicitur: Sicut defecitfumus, deficient 9 , hic peccatorum pœna prædi-citur. Fumus est enim ex flamma ista corruptibi-li surgens, tenebrosa conglobatio, quæ quantumplus extollitur, tantum per inania tenuatur. Huicpeccatores merito comparantur, quoniam ex flam-ma nequitiæ suæ producunt fumiferas actiones,quæ licet ad altiora, superbia faciente, consurgant,necesse est, ut sua magis velut fumus elationedeficiant.

XXII

De prunis

Prunæ autem significant illicitas concupiscentiasanimæ, quæ polluunt gressus operum humana-rum, unde est illud: Dum ambulat super prunas,plantæ eius, non comburentur 1 . Hinc in Iob deLeviathan scriptum est: Halitus eius prunas ar-dere facit 2 . Quid prunas nisi succensas internisconcupiscentiis reproborum mentes appellat? to-

7 Ose. VII8 Psal. XVII9 Psal. LXVII1 Prov. VI2 Iob XLI

ties enim Leviathan halitus prunas accendit, quo-ties eius occulta suggestio, humanas mentes addelectationes illicitas pertrahit; et flamma de oreeius egreditur, quia quidquid per se, quidquid perprædicatores suos loquitur, ignis est, quo non au-rum neque argentum, sed lignum, foenum, stipulaconcrematur.

XXIII

De carbonibus

Carbones autem significant nigredinem peccato-rum. Unde est illud: Carbones succensi sunt abeo 1 . Carbones vero succensos, peccatores dicit,qui velut carbones mortui in mundi istius cæcitatetenebrantur, sed iterum pœnitentia inflammanterevivescunt: et ex mortuis prunis vivi incipiuntesse carbones. Similiter et illud quod in Psalmolegitur: Sagittæ potentis acutæ cum carbonibus 2 .Carbones autem desolatorios nonnulli peccatoresteterrimos atque malis actibus extinctos intellege-re voluerunt, quorum formido et recordatio nos-tra vitia desolare noscuntur, dum metuimus taliacommittere, quæ illos cognovimus pertulisse. Po-test autem et illud intelligi, ut carbones desolato-rios orationes accipiamus caritatis igne succensas,quæ nos vitiis ita mundant atque purificant, utquod in nobis diabolus construxerat, desolatumatque eversum divino beneficio sentiatur. Sive ma-gis illud est quod Isaias ait: Et volavit ad meunus de seraphim et in manu habebat carbonemignis quem forcipe acceperat de altari. Et tetigitos meum et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, etait: Ecce abstuli iniquitates tuas et peccata tua cir-cumpurgavi 3 . Quod nunc beneficio sanctæ crucisefficitur, quando labia nostra Domini recordationesignamus. Nec immerito forsitan signum crucis de-solatorium dicimus esse carbonem, quando fugatpeccata credentium cum tamen perfidis videaturexstinctum. Item illud ubi scriptum est: Sicutacetum dentibus et fumus oculis, ita piger his quimiserunt illum 4 . Hic fumus vanitatem exprimiteorum qui cupiditatem istius mundi magis secun-tur, quam studium verbi Dei.

XXIV

De cineribus

Cinis autem humanæ fragilitatis inanitatem sig-nificat, unde in Salomone scriptum est: Quid su-perbit terra et cinis? 1 Similiter et favillam, undein Iob dicit: Ago pœnitentiam in favilla et cine-

1 II Reg. XXII2 Psal. CXIX3 Isa. VI4 Prov. X1 Eccli. X

Page 157: Rabano Mauro - De Universo

re 2 . In favilla etenim et cinere agere pœniten-tiam est, contemplata summa essentia nil aliudquam favillam se cineremque cognoscere. Undeet civitati reprobæ in Evangelio Dominus dicit:Si in Tyro et Sydone factæ fuissent virtutes quæfactæ sunt in vobis olim in cilicio et cinere pœni-tentiam egissent 3 . In cilicio quippe asperitas etconpunctio peccatorum. In cinere autem puluisostenditur mortuorum, et idcirco utrumque hocadhiberi ad pœnitentiam solet, ut in punctionecilicii cognoscamus, quid per culpam fecimus, etin favilla cineris perpendamus, quid per iudiciumfacti sumus. Torris et titio humanum genus signi-ficat, per Dominum Iesum Christum a perpetuacombustione se in iustum abstractum, ut in Za-charia: Numquid non iste torris erutus est de ig-ne? 4 . Titiones duo potestates sæculi huius atquehæretici ex uno consensu Ecclesiam persequentes,ut in Isaia: Noli timere a duabus caudis titionumfumigantium istorum 5 .

XXV

De ventis

Ventus est aer commotus et agitatus et pro diver-sis partibus cœli nomina diversa sortitus. Dictusautem ventus quod sit vehemens et violentus. Visenim eius tanta est, ut non solum saxa et arbo-res evellat, sed etiam cœlum terramque conturbetmaria commoveat. Ventorum quattuor principalesspiritus sunt, quorum primus ab oriente Subsola-nus, a meridie Auster, ab occidente Fabonius, aseptentrione eiusdem nominis ventus aspirat, ha-bentes geminos hinc inde ventorum spiritus. Sub-solanus a latere dextro Vulturnum habet, a lævoEurum; Auster a dextris Euroaustrum, a sinistrisAustroafricum; Fabonius a parte dextra Africum,a læva Corum, porro septentrio a dextris Circium,a sinistris Aquilonem. Hi xii venti mundi globumflatibus circumagunt, quorum nomina propriis excausis signata sunt. Sicut illi ostendunt qui deæthimologiis nominum ipsorum scripserunt, sednos de his solum modo narrare disponimus quoscelebriores in Scripturis invenimus. Ventus autemaliquando in bonam partem, aliquando in contra-riam ponitur.

In bonam ergo partem ventus ponitur ut est illud:Qui producit ventos de thesauris suis 1 . Ubi nonin probe sentimus Apostolos expressos quorumprædicatio totum mundum tamquam ventus ce-lerrimus percurrit, sicut et illud, quod alibi scrip-tum est: Ascendit super cherubim et volavit, super

2 Iob XLII3 Matth. XI4 Zach. III5 Isa VII1 Psal. CXXXIV

pennas ventorum 2 . Ubi exprimitur ascensio Do-mini super cœlos cœlorumque virtutes ubi nuncad dexteram Patris collocatus cum Patre regnat etSpiritu Sancto. Quod autem dicitur volare superpennas ventorum, celeritatem nimiam decenterostendit, quando fama nativitatis eius, passioniset resurrectionis atque ascensionis per totum mun-dum discurrit. Quid enim dici potest velocius,quando ipso in cunabulis iacente magis eum cla-ritas stellæ nuntiavit, et mox, ut natus, in aliamundi parte est conspectus. Item venti animassignificant unde scriptum est: Qui fecit ventis pon-dus 3 . Velocitate ac sublimitate ventorum, solentanimæ designari. Pondus ergo accipiunt animæ,ut ab intentione Dei non iam levi motu desiliant,sed in eum fixa constantiæ gravitate consistant.Vel certe ventis pondus est facere concessam hicelectis de virtutibus, gloriam permixta infirmitatetemperare. In contrariam vero partem ventus po-nitur ut est illud in Evangelio: Descendit pluvia,et venerunt flumina, flaverunt venti, et irrueruntin domum illam 4 . Hic per pluviam multimodasdiaboli temptationes, per flumina apertas mani-festasque persecutiones, per ventos malignos spi-ritus intellegi volunt. Similiter illud quod in Ioblegitur in contrariam partem intellegendum est:Tulit eum ventus urens 5 . Ventus urens malignusspiritus vocatur, qui desideriorum flammas in cor-de excitat ut ad æternitatem suppliciorum trahat.Item venti superbiæ spiritus intelliguntur, velut inOseæ de hæreticis dicitur: Ligavit eum spiritus inalis suis 6 . Item ibi: Omnes pastores tuos pascetventus 7 . Et alibi: Qui nititur mendaciis hic pas-citur ventis 8 .

Orientalis autem ventus Subsolanus vocatur quiasub solis ortu oritur. Significat prædicationemEvangelii, quæ a sole vero processit, et totummundum luce fidei atque sapientiæ illumina-vit, unde scriptum est: Orietur vobis timentibus,nomen meum sol iustitiæ, et sanitas in penniseius 9 . Auster ab hauriendo aquas vocatus, un-de et crassum aerem facit et nubila nutrit. HicGræci Nothus appellatur, propter quod inter-dum corrumpat aerem. Nam pestilentiam quæ excorrupto aere nascitur, Auster flans in reliquasregiones transmittit, sed sicut Auster pestilentiamgignit, sic Aquilo repellit. Significat Auster ali-quando calorem fidei ut in Psalterio: Sicut torrensin austro 10 , aliquando gratiam Spiritus Sancti utin Cantico canticorum dicitur: Surge Aquilo, veni

2 Psal. XVII3 Iob XXXVIII4 Matth. VII5 Iob XXVII6 Ose. IV7 Ier. XXII8 Prov. X9 Malach. IV10Psal. CXXV

Page 158: Rabano Mauro - De Universo

Auster, perfla ortum meum 11 , aliquando fervo-rem dilectionis, ut in Psalterio dicitur: Et exci-tavit Austrum de cœlo, et induxit in virtute suaAfricum 12 . Item in contrariam partem ponitur,quando ardorem cupiditatis significat, qui pestevitiorum corripit hominum mentes, et ægritudi-nem peccatorum in humanum genus introducit.

Occidentalis autem ventus qui Zephyrus Græ-co nomine appellatur, eo quod flores et germinaeius flatu vivificentur. Hic Latine Fabonius diciturpropter quod foveat quæ nascuntur. Tunc autemhic ventus in bonam partem positus reperitur,cum mortis Christi et veri solis occubitum signifi-cat. Unde omnium germina virtutum, et bonorumoperum in mundo pascunt. Tunc autem in contra-riam partem ponitur, cum melioris vitæ defectumsignificat. Unde in Propheta peccatoribus dicitur:Occidet vobis sol in meridie 13 .

Aquilo dictus eo quod aquas stringat et nubes dis-sipet, gelidus est enim ventus et siccus. Significatautem vel diabolum vel homines infideles vel ini-quitatis abundantiam et defectum caritatis, undescriptum est in Propheta: Ab aquilone exardescentmala super terram 14 .

XXVI

De aura et altano

Aura ab aere dicta, quasi aeria, quod levis sitmotus aeris. Agitatus enim aer auram facit, undeet Lucretius: Aerias auras. Altanus, qui in pelagoest, per derivationem ab alto, id est mari, vocatur.Nam alter est flatus in ripis quem diximus auram,nam aura in terra est. Aura significat tranquilli-tatem bonæ mentis contemplantis Deum. UndeElias stans in monte coram Domino, cum videretventum grandem subvertentem montes ait: Nonin spiritu Dominus 1 ; et post commotionem ignisdixit: Non in igne Dominus: et post ignem sibi-lus auræ tenuis. Quod cum vidisset Elias operuitvultum suum pallio, et egressus stetit in ostiospeluncæ. Sed in spiritu commotionis et ignisnon esse Dominus dicitur. Esse vero in sibilo au-ræ tenuis non negatur, quia nimirum mens cumin contemplationis sublimitate suspenditur, quid-quid perfecte conspicere prævalet Deus non est:cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est, quodde incomprehensibili substantia æternitatis audit.Quasi enim sibilum tenuis auræ percipimus cumsaporem incircumscriptæ veritatis contemplationesubita subtiliter degustamus. Tranquillitas autempelagi, quam altanum vocant, pacem Ecclesiæ sig-

11Cant. V12Psal. LXXVII13Amos VIII14 Isa XIV1 III Reg. XIX

nificat in mundo, quæ aura Spiritus Sancti flanteprospero cursu post tempestatem in mundo fac-tam ad optatum aæternae quietis portum studetsecura pervenire, sicut in illa navigatione Dominicum discipulis in navi cum navicula operireturfluctibus: Surgens Dominus imperavit ventis etmari, et facta est tranquillitas magna 2 . Tropo-logice autem et nos singuli catholica fide instructiet signo Dominicæ crucis imbuti dum sæculumrelinquere disponimus, navem profecto cum Iesuconscendimus, mare transire conamur. Sed quinon dormitavit, neque obdormiet Israel custodienssemper, nobis tamen sæpe navigantibus quasi in-ter æquoris fremitus obdormit, quando, crebres-cente inter medios virtutum nisus, vel inmundo-rum spirituum vel hominum pravorum vel ipsonostrarum cogitationum impetu, fidei splendorobtenebrescit, spei celsitudo contabescit, amorisflamma refrigescit. Verum inter huiusmodi proce-llas ad illum necesse est gubernatorem curramus,illum sedulo excitemus, qui non serviat sed impe-ret ventis. Mox tempestates compescet, infundettranquillitatem, portum salutis indulgebit.

XXVII

De turbine

Turbo est volubilitas ventorum, et turbo dictusa terra, quoties ventus consurgit et terram incircuitum mittit. Turbo persecutionum vel tribu-lationum impetus significat, ut in Isaia: Factus estfortitudo pauperi, spes a turbine 1 . Tempestas autpro tempore dicitur, sicut ubique historiographiloqui solent, dum dicunt ea tempestate, aut abstatu cœli, quia magnitudine sui multis diebus ori-tur. Turbo enim aut flagellum Domini in hominemmissum designat, aut pravorum hominum perse-cutiones. Nam in Iob legitur: Respondens autemDominus Iob de turbine dixit 2 . Notandum video,quia si sano atque incolumi loqueretur ex tran-quillitate Dominica locutio facta diceretur: scili-cet quia fracto flatu loquitur de turbine locutusfuisse describitur. Aliter enim Dominus servis suisloquitur cum eos intrinsecus per compunctionemprovehit. Aliter cum per districtionem, ne exto-llantur, premit. Per blandam locutionem Dominiamanda dulcedo eius ostenditur. Per terribilemvero potestas eius metuenda monstratur. In illapersuadetur animæ, ut proficiat; in ista reprimi-tur, quæ proficit. In illa discit quod appetat. Inista quod metuat. Per illam dicit: Gaude et lætarefilia Sion, quia ecce venio et habitabo in mediotui 3 . Per istam dicitur: Dominus in tempestate etin turbine viæ eius. Blandus quippe est, qui, ut in

2 Matth. VIII1 Isa. XXV2 Iob XXXVIII3 Nah. I

Page 159: Rabano Mauro - De Universo

medio inhabitet, venit; cum vero se per tempes-tatem et turbinem insinuat, nimirum quæ tangitcorda perturbat atque ad edomandam elationemse exerit, quando potens et terribilis innotescit.Hinc in Psalmo scriptum est: Persequeris eos intempestate tua, et in ira tua conturbabis eos 4 . Intempestate dicit, hoc est, iudicii tempore. Itemtempestas examen iudicii significat ut in Psalmo:In circuitu eius tempestas valida 5 ; quod tempes-tati merito conparatur, primum quia improvisumest; deinde quod subito fragore conturbat, et lo-cum tollit consilio repentina periculi magnitudo.Tempestas enim imbrium aeris est quædam con-citata seditio in qua vehementer terremur, dumaquarum nimietate vexamur. Sequitur: Et in iratua conturbabis eos. Sæpe iam dixi iram Divinitatinon posse congruere sed ab hominibus tractumest, qui quando sceleratos iudicant, fervore animicommoventur. Nec aliter ad damnandum homi-nem veniunt nisi de commissis eorum criminibusexcitentur. Persecutionem autem pravorum illeversus significat ex persona Domini prolatus: Veniin altitudinem maris et tempestas demersit me 6 .Ille, qui super maria fixis gressibus ambulavit, quiPetro dexteram ne mergeretur extendit, quemad-modum se tempestate dicit esse demersum? Hicaltitudo maris copiosa populi signficatur insania.Item tempestas est seditio concitata dementium:ipsa enim demersit Dominum Salvatorem quandoeum pervenire fecit ad crucem.

XXVIII

De procella

Procellæ enim aut de fluminibus aut de ventisfiunt. Nihil autem velocius ventis. Unde et prop-ter celeritatem tam ventos quam flumina alatafingunt poetæ, ut alata vis Austri. Procella enimsignificat tempestuosos persecutorum furores, quiEcclesiam Christi partim minis, partim flagris at-que tormentis afficiunt. Sed aliquando ipsas perse-cutorum mentes Dominus in melius convertit, utper pœnitentiam a pristinis sceleribus se mundan-tes ad bonos actus convertantur. Nam in Psalmoscriptum est: Ignis, grando, nix, glacies, spiri-tus procellarum, qui faciunt verbum eius 1 . Ignis,grando, nix, glacies, per allegoriam, sicut dictumest, homines significat qui in hoc sæculo ex tur-bulentis et pessimis ad devotionis tranquillissimastudia pervenerunt. Qui faciunt verbum eius, nisiqui ex tempestuosis et improbis ad confessionisipsius gratiam venire meruerunt? Aliquando ve-ro dum in pravis actibus perseverant æterna eospoena cruciabit. Unde scriptum est: Pluit super

4 Psal. LXXXII5 Psal. XLIX6 Psal. LXVIII1 Psal. CXLVIII

peccatores laqueus ignis, sulphur et spiritus proce-llarum, pars calicis eorum 2 . Ignis est, quando eosflammea cura consumit; sulphur, quia cogitationeseorum detestabili fetore sordescunt; spiritus pro-cellarum, dum se tumultuosa mente confundunt;pars calicis eorum, id est, mensura qua pollutisactibus ebriantur.

Liber decimus

I De temporibus. II De momentis. III De horis.IV De diebus. V De partibus diei. VI De nocte.VII De septem partibus noctis. VIII De tenebris.IX De hebdomadibus. X De mensibus. XI De vi-cissitudinibus temporum quattuor. XII De anno.XIII De sæculo. XIV De sex ætatibus sæculi.XV De festivitatibus. XVI De sabbato. XVII DeDominico die.

I

De temporibus

Tempora igitur a temperamento nomen accipiunt,sive quod unumquodque illorum spatium separa-tim temperatum sit, seu quod momentis, horis,diebus, mensibus, annis, sæculisque, et ætatibus,omnia mortalis vitæ curricula temperentur. Cons-tat ergo trimoda ratione computum temporis es-se discretum. Aut enim natura, aut consuetudi-ne, aut certe auctoritate decurrit. Et ipsa qui-dem auctoritate bifariæ divisa, humana videlicet,ut Olympiades quattuor annorum, nundinas octodierum, indictiones xiv annorum ambitu celebra-ri.

Diem quoque qui ex quadrantibus conficiturmense, Februario vel Augusto intercalari Græci,Ægyptii, Romanique pro suo quique captu ius-serunt. Divina autem ut septima die sabbatumagi, septimo anno a rurali opere vacari, quinqua-gesimum iubilæum vocari Dominus in lege præ-cepit. Porro natura duce repertum est solis an-num ccclxv diebus et quadrante confici. Lunævero annum si communis sit cccliv, si embolis-mus ccclxxxiv diebus terminari, totumque lunæcursum decennovali circulo comprehendi. Sed eterrantia sidera suis quæque spatiis zodiaco cir-cumferri, quæ natura non iuxta ethnicorum de-mentiam dea creatrix, una de pluribus, sed ab uno

2 Psal. X

Page 160: Rabano Mauro - De Universo

verbo Dei creata est, quando sideribus cœlo inditispræcepit, ut sint insigna et tempora, dies et annos.

Tempus autem quod Græce chronos dicitur abinitio mundi usque ad finem sæculi decurrit. Ita utmomentis, horis, diebus, mensibus, annis, lustris,sæculis, ætatibus, ut supra diximus dividatur. Sig-nificat autem oportunam distributionem divinævoluntatis. Unde est illud: Oculi omnium in tesperant, Domine, et tu das escam illis in temporeoportuno 1 , necnon et illud: Tempus faciendi, Do-mine, dissipaverunt iniqui legem tuam 2 . Sprevitergo populis devotus, temporibus Antiochi a plebeIudaica legem Domini cultu dæmonum polluen-dam, velut ad medicum clamat ægrotus, tempusesse subveniendi, ne morbis ingravantibus saluspopuli potuisset adsumi: tempus est faciendi, nondifferendi, quod expedit. Iusserat enim per legemet prophetas ut verus Dominus quatenus eum ho-mo reverentissima devotione coleret. Sed quoniamhoc in suam perniciem contempsit obstinatio Iu-dæorum, clamat populus fidelis tempus faciendi,id est, ut mundo salutaris appareas, peccata dis-solvas, mortem vincas. Ipsumque diabolum cumsua cohorte prosternas. Hoc est enim Domini fa-cere, prædictis temporibus advenire. Unde et perProphetam dictum est: Tempore accepto exaudivite, et in die salutis adiuvi te 3 . Et Apostolus: Eccenunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis 4 .Omnia enim quæ Dominus facit, aptissima dispo-sitione complentur, ut ante fieri non debeat nisiquando ille miserator indulserit. Hinc est, quodnobis semper expedit habere patientiam, expec-tare quæ iussa sunt, rogare quæ prosunt. Tempusautem faciendi novit ille qui rector est.

II

De momentis

Momentum est minimum atque angustissimumtempus, a motu siderum dictum. Est enim ex-tremitas horæ in brevibus intervallis, cum ali-quid sibi cedit atque succedit. Momentum ergosignificat brevissimum temporis decursum, ut estillud Apostoli: Omnes quidem resurgemus, sednon omnes immutabimur in momento, in ictuoculi 1 . Per ictum oculi nimiam brevitatem vultsignificare momenti, ut quanta sit Dei potentiaex resurrectionis celeritate cognoscas. De quo aliaeditio habet: In atomo et in ictu oculi. Minimumautem omnium, et quod nulla ratione dividi queattempus, atomum Græce, hoc est indivisibile si-ve insectibile nominant, quod ob sui pusillitatemgrammaticis potius quam calculatoribus visibile

1 Psal. CXLIV2 cxviii3 Isa. XCIV4 II Cor. VI1 I Cor. XV

est, quibus cum versum per verba, verba perpedes, pedes per syllabas, syllabas per temporadividant. Et longæ quidem duo tempora, unumbrevi tribuant, ultra quid dividant non habentibushanc atomum nuncupari complacuit.

III

De horis

Hora Græcum nomen est et tamen Latinum sonat.Hora enim finis est temporis, sicut et ora sunt,fines maris, fluviorum vestimentorum. Hora duodecima pars diei est, scilicet articularis, hoc est,a solis ortu usque ad occasum: non naturalis quiconstat a solis ortu usque ad alium solis ortum, etviginti quattuor horis completur. Siquidem duo-decim horæ diem complent, Domino attestantequi ait: Nonne duodecim horæ sunt diei? Si quisambulaverit in die non offendit 1 , ubi quamvisallegorice se diem, discipulos vero, qui a se illus-trandi fuerant, horas appellaverit, solito tamenhumanæ computationis ordine numerum defini-vit horarum. Sed sciendum quod hora aliquandopro tempore, aliquando pro ætate sæculi ponitur.Nam pro tempore posita est hora, in illa Paulisententia qua dicit: Hora est iam nos de somnosurgere 2 . Quod ad illud spectat ubi dictum est:Ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salu-tis 3 . Tempus enim Evangelii in hoc significatur,quod ad meritum proficere debeamus, hoc est, desomno surgere, operari bonum quasi in die, hocest, palam, et dari operam, ut pure viventes adpromissum proemium veniamus, excusso somnoignorantiæ sive neglegentiæ. Hora ergo pro æta-te sæculi posita est, in epistola Ioannis ubi ait:Filioli novissima hora est 4 . Novissimam horam,novissimum sæculi tempus quod nunc agitur dicitiuxta illam parabolam Domini, ubi operarios invineam conductos narrat. Prima hora est usquead tempora Noe, a temporibus Noe hora tertia, atemporibus Abraham, hora secta, a data lege horanona, a Christo in finem sæculi hora undecima, inqua Antichristus futurus est prophetatus.

Item hora prima infantia, sive pueritia, hora ter-tia adulescentia, hora sexta iuventus, hora nonasenectus, hora undecima, extremum senium, undeet supra exemplum datum est.

IV

De diebus

1 Ioann. XI2 Rom. XIII3 II Cor. XIII4 I Ioann. II

Page 161: Rabano Mauro - De Universo

Dies est aer sole illustratus, nomen inde sumens,quod tenebras disiungat ac dividat. Nam cumin primordio creaturarum tenebræ essent superfaciem abyssi, dixit Deus: Fiat lux, et facta estlux. Et vocavit Deus lucem diem 1 . Quæ definitiobifarie dividitur, hoc est, vulgariter, et proprie.Vulgus enim omne diem, solis pæsentiam supraterras appellat, proprie autem dies xxiiii horis,id est, circuitu solis totum orbem lustrantis im-pletur, qui secum semper et ubique lumen diur-num cicumferens non minore aerum spatio noctusub terras quam supra terras interdiu crediturexaltari. Ante vero solis creationem, primitivælucis circuitu, quod nunc per solem fit, ageba-tur. Primo quidem secundoque die aquas abys-si quæ omnem texerant terram, tertia vero aeravacuum sua circumvagatione lustrantis. Quantumergo nobis vestigia patrum sequentibus coniiceredatur, cum diceret Deus: Fiat lux: mox tenebræquæ abyssum texerant, abierunt. Et lux ab orientemedias inter undas emergens, cunctam terræ su-perficiem operuit. Latitudine sui fulgoris, borealessimul australesque necnon et occiduas oras attin-gens, paulatimque se completo diei unius spatiosubducens, inferiora terræ gyrando subiit atqueaurora præcedente, diem secundum tertiumquesimili ordine complevit. Hoc tantum a solari lucedifferens, quod caloris fotu carebat. Et quia sideranondum erant, priscis adhuc tenebris noctes illasrelinquebat obscuras.

Dies autem iuxta allegoriam plures significatio-nes habet. Aliquando significat Dominum Salva-torem, aliquando sanctos eius, aliquando scien-tiam Sanctarum Scripturarum, aliquando cari-tatem, aliquando virtutum fulgorem, aliquandoprosperitatem temporalem, aliquando diem iudi-cii, aliquando aæternam beatitudinem. Dies au-tem Dominum significat in illa sententia Evangelii:Qui ambulat in die non offendit 2 . Quia quisquisdoctrinam sequitur Salvatoris, peccatorum offen-dicula non timebit. Item dies Dominum Iesum Ch-ristum significat, ut est illud Psalmistæ: Hæc estdies, quam fecit Dominus 3 . Item dies Apostoloset sanctos Dei significasse in illo Psalmistæ versuintelligitur: Dies eructuat verbum 4 , id est, Do-minus Apostolis divina claritate irradians verbacœlestis luminis intimabat. Sicut e contrario in illoquod sequitur: Nox nocti indicat scientiam 5 . Iu-das Iudæis Christum prodidisse cognoscitur. Itemdiem scientiam Sanctarum Scripturarum in hocintellegi possumus. Quia ibi lumen iustitiæ et veræsapientiæ bene intellegentibus lucet. Unde Apos-tolus admonet ut intenti simus ad meditandamlegem Dei, donec dies illucescat, et Lucifer in

1 Gen. I2 Ioann. XI3 Psal. CXVII4 Psal. XVIII5 Ibid.

cordibus nostris oriatur 6 . Quod autem lux diurnacaritatem significet, ostendit Ioannes in epistolasua dicens: Qui diligit fratrem suum in luminemanet 7 . Item dies Evangelium demonstrat, ut estillud in Cantico canticorum: Donec aspiret dies etamoveantur umbræ 8 . Item dies vita præsens utest illud Evangelii: Me oportet operari opera eiusqui misit me, donec dies est 9 . Rursum dies futuravita iustis, ut in Isaia: Non est tibi amplius sol adlucendum per diem 10 .

Dies et nox iusti et peccatores, iustitia et ini-quitas, ut in Apostolo: Non sumus noctis nequetenebrarum. Omnes enim vos filii lucis estis, etfilii Dei 11 . Dies et nox prosperitas est, et ad-versitas, ut in Psalmo: In die mandavit Dominusmisericordiam suam et nocte declaravit 12 . Itemibi: Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies;et nocte, et non ad insipientiam mihi 13 . Namvirtutum fulgorem et honestatem conversationisbonæ dies significat in illa Pauli sententia ubi ait:Abiiciamus ergo opera tenebrarum et induamurarma lucis, sicut in die honeste ambulemus 14 .Quia si ignorantias nostras scientiæ ratio fugat, etindignos actus declinantes pia quæque et honestasectemur, in luce sumus positi, et quasi in die ho-neste ambulamus. In eo ergo, quod scriptum est:In die mandavit Dominus misericordiam suam etnocte declaravit 15 . Diem otium debemus acciperein quo Domini præcepta discuntur. Nam lex eiusin spatio tranquillitatis ebibitur. Tunc enim vacatdiscere quando non est quod debeat impediere, se-quitur: Et nocte declaravit: illud utique quod disci-tur in nocte, in tribulatione declaratur, prius enimotioso tempore legis verba discuntur, sed eorumfructus in afflictione monstratur. Quod autem dieivocabulum tempus iudicii significet ostendit illasententia Evangelii qua dicitur: Dies Domini sicutfur in nocte veniet 16 . Et illud Apostoli: Dies, in-quit, Domini declarabit 17 . Diem autem pro æter-nitate positum ostendit Propheta, ad Dominumdicens: Quia melior est dies una in atriis tuissuper milia 18 . Ipsa sunt atria Domini in quibussuperius concupisse se et defecisse testatus est.In quibus una dies iuste desideratur, quia semperaæterna est, quæ solis adventu non oritur, neceius finitur occasu, quam non sequitur crastina,nec præcedit hesterna: sed immutabilis manensconstat unitate perpetua. Super milia mundum

6 II Petr. I7 I Ioann. II8 Cant. II9 Ioann. IX10 Isa. LX11 I Thess. V12Psal. XLI13Psal. XXI14Rom. XIII15Psal. XLI16 I Thess. V17 I Cor. III18Psal. LXXXIII

Page 162: Rabano Mauro - De Universo

istum significat, ubi millia dierum sustinent finem.Dies unus mille anni, ut in Psalmo: Quoniam milleanni ante oculos tuos tamquam dies una 19 . Diesduo Vetus et Novum Testamentum quibusdamfigurare videntur, ut in Psalmo: Bene nuntiatede die in diem salutare eius 20 . Dies tres cognitioTrinitatis ut in Exodo: Ibimus viam trium dierumet sacrificemus Domino Deo nostro 21 . Item diestres passionis, sepulturæ et resurrectionis Salva-toris continent, ut in Oseae: Vivificabit nos Do-minus post duos dies, die tertio suscitabit nos etvivemus 22 .

Dies sextus præsens mundus, qui in his sex die-bus factus perhibetur. Unde dies sex sex miliumannorum figuram habere dicuntur. Sicut est illudin Apostolo: Quoniam dies unus apud Deum sicutmille anni, et mille anni sicut dies una 23 . Septi-mus vero dies, qui in requiem Dei sanctificatusscribitur, requiem significat omnium sanctorumpost excursum vitæ præsentis. Dies septem omnetempus et opus vitæ præsentis, quod in his septemdiebus volvitur, continent sacramentum in qui-bus præcipitur pascha celebrare, id est, de peiori-bus ad meliora per emendationem vitæ transire,et fermentum, quod est corruptio peccati, noncomedere, sed in azymis sinceritatis et veritatisambulare 24 . Dies octava resurrectionis Dominicæobtinet sacramentum. Item dies octava futuramomnium resurrectionem et diem iudicii cuius mys-terio sexta psalmi titulatio præsignatur, hoc est,pro octava.

Hodie æternitas divinitatis intelligitur, nec initiocœpta, nec fine claudenda. Unde in Psalmo Paterad Filium loquitur dicens: Filius meus estu egohodie genui te 25 . Apud Deum enim nec heri neccras, sed semper est hodie. Hodie omne præsenstempus significat ut in Psalmo: Hodie si vocemeius audieritis 26 ; velut si dicatur: quocumque intempore. Cras futurum tempus ut in Evangelio:Nolite cogitare de crastino quid manducetis autquid bibatis 27 . Item ibi: Si enim fenum, id est,peccatores, quod hodie in agro est et cras inclibanum, hoc est, in combustionem perpetuam,mittitur Deus sic vestit. Et alibi: Ne forte dicantfilii vestri filiis nostris cras: Non est nobis pars inIsrael 28 .

19Psal. LXXXIX20Psal. XCV21Exod. XXXV22Ose. VI23 II Petr. III24 I Cor. V25Psal. II26Psal. XCIV27Matth. VI28 Ios. XXII

V

De partibus diei

Partes diei tres sunt: mane, meridies, et suprema.Mane lux matura et plena, nec iam crepusculum.Et dictum mane a manu. Manum enim antiquibonum dixerunt. Quid enim melius luce? Maneautem significat tempus regenerationis in baptis-mate quo incipit homo esse filius lucis; vel lumenbonorum actuum vel tempus resurrectionis, undeest illud: Quoniam ad te orabo, Domine, mane, etexaudies vocem meam 1 . Ecclesia enim quæ se cog-noscit habuisse tenebras peccatorum, et de noctemundi istius congregata, tunc se merito exaudiricredit, cum in lucem veræ resurrectionis erum-pit. Tempus autem resurrectionis significat, ut estillud quod sequitur: Mane astabo tibi et videboquoniam non volens Deus iniquitatem tu es 2 . Indie iudicii quando resurgunt omnes homines asopore mortis, tunc apparebit æquitas iudicii Dei,quando unicuique reddit secundum opera sua.

Meridies dicta quasi medi dies, hoc est, mediusdies, vel quia tunc purior dies est. Merum enim pu-rum dicitur. Significat autem planam doctrinam,cum claritate bonorum actuum ut est illud inCantico canticorum ubi sponsa dicit ad sponsum:Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie 3 . Etalibi, meridies in contrariam partem ponitur, utest illud in Psalmo: A ruina et dæmonio meri-diano 4 . Dæmonium meridianum est immane pe-riculum fervore persecutionis accensum, ubi ruinaplerumque metuitur quando infirmitas humanasuperatur. Item a dæmonio meridiano accipiturpro manifesto, non occulto.

Suprema est postrema pars diei, quando sol cur-sum suum in occasum vertit, dicta quod superest ad partem ultimam diei, quod declinat advesperum. Vespera ergo vel finem vitæ humanævel sæculi terminum vel pœnitentiam futuram sig-nificat. Nam quod vespera significet occubitummortis Christi illud Psalmista declarat: Ad vespe-rum demorabitur fletus et ad matutinum lætitia 5 .Fletus demoratus est vespere quando ChristusDominus noster peremptus est. Tunc enim veredemoratus est fletus dum per triduum fideliumturba congemuit, et mundi per ipsius occubitumnatura concussa est. In matutino quoque ortaest lætitia, quando tempore matutino resurrectioDomini Evangelio testante vulgata est et disci-puli præsentiam Domini sui inmortalem cerneremeruerunt. Vespere ergo finem mundi significatquando iam tempus operandi finitum est. Undedicitur: Venit nox quando iam nemini licet ope-

1 Psal. V2 Psal. V3 Cant. I4 Psal. XC5 Psal. XXIX

Page 163: Rabano Mauro - De Universo

rari 6 . Pœnitentiam autem futuram significat, ubipeccatores in tenebras exteriores proiciendi descri-buntur. Hæc tria tempora in uno versu Psalmistacomprehendit dicens: Vespere, mane et meridienarrabo et adnuntiabo, et exaudiet vocem meam 7 .Hæc verba magna nobis Sacramenta denuntiant.Vespere significat tempus traditionis quando eumIudas cohortibus noscitur prodidisse se quærenti-bus. Mane cum ad Pontium Pilatum perductus estaudiendus. Meridies quia hora sexta, ut Evangelis-ta dicit, in cruce suspensus est. Narrabo pertinetad vesperam, quia tunc omnia locuta esse constat,quæ Iudas nequissimus facere disponebat. Annun-tiabo ad mane respondit, quando dicente Pilato:Tu es rex Iudeorum, annuntiavit: In hoc natussum, et cætera quæ ibi dicuntur a Domino. Iun-xit etiam, et exaudiet vocem meam. Ad meridiempertinet quando in cruce dixit Consummatum est,et emisit spiritum. Item vespere passionem signi-ficat, mane resurrectionem, meridies ascensionemeius in cœlum.

VI

De nocte

Nox dicta quod noceat aspectibus, vel negotiishumanis, sive quod in ea fures latronesque nocendialiis occasionem nanciscantur. Est autem nox solisabsentia terrarum umbra condita, donec ab occa-su redeat ad exortum. Iuxta quod naturam eius etpoeta describens innuit, inquiens: Oceano nox In-voluens umbra magna terramque polumque. Et Sa-lomon Sacris Litteris expressit: Qui pascitur interlilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbræ 1 ;eleganti utique sensu decessionem noctis, inclina-tionem appellans umbrarum. Nam quoniam proconditionibus plagarum, quibus solis cursus inten-ditur, et splendorem eius a nobis obiectio terrenæmolis excludit, inumbratio illa, quæ noctis naturaest, ita erigitur, ut ad sidera usque videatur ex-tendi. Merito contraria vicissitudine, id est, lucisexortu umbras inclinari, noctem videlicet deprimipellique signavit. Quam videlicet umbram noc-tis ad aeris usque et ætheris confinium philosphidicunt exaltari, et acuminatis instar pyramidumtenebris lunam, quæ infima planetarum currit, ali-quando contingi atque obscurari, nullumque aliudsidus taliter eclipsin, hoc est, defectum sui luminispati, eo quod circa fines telluris solis splendor un-dique diffusus ea libere quæ telluri procul absunt,aspiciat; ideoque ætheris quæ ultra lunam suntspatia, diurnæ lucis plena semper efficiat, vel suovidelicet, vel siderum radiata fulgore.

6 Ioann. IX7 Psal. LIV1 Cant. VI

Est autem noctis umbra mortalibus ad requiemcorporis data, ne operis avida continuato laboredeficeret ac periret humanitas. Et ut animantibusquibusdam, quæ lucem solis ferre, nequeunt, ipsisetiam bestiis quæ præsentiam verentur humanam,discurrendi ubique ac victum quæritandi copiasuppeteretur, iuxta quod in Dei laudibus Psalmis-ta decantat: Sol cognovit occasum suum, posuistitenebras et facta est nox, in ipsa pertransibuntomnes bestiæ silvarum et cætera 2 . Sicut enimdies lucem fidei et iustitiæ æquitatem et prosperaatque felicia in Scripturis mystice significat, itaet nox iniustitiam et infidelitatem, atque adversaquæque designat. Nam nox infidelitatem significatin illo Apostoli testimonio, quo ait: Non sumusnoctis filii, neque tenebrarum 3 . Iniquitas autemin noctis significatione exprimitur in illa sententiabeati Iob: Pereat dies in qua natus sum, et noxin qua dictum est: Conceptus est homo 4 . UndePsalmista in iniquitatibus conceptum se esse et indelictis natum testatur 5 . Perire ergo optat beatusIob spem ab apostata angelo illatam, qui diemsimulans et promissione divinitatis emicuit, sednoctem se exhibens lucem nobis nostræ inmortali-tatis obscuravit. Pereat antiquus hostis qui lucempromissionis ostendit, sed peccati tenebras con-tulit, qui quasi diem subblandiendo innotuit, sedusque ad tenebrosam noctem ex impressa cordiscæcitate perduxit. Adversa ergo in noctis nomineexprimuntur, ubi Psalmista se in nocte clamaretestatur, hoc est, in tribulatione, nec tamen exau-ditum esse. Item Psalmista dicit: In die tribula-tionis meæ Deum exquisivi manibus meis noctecoram eo, et non sum deceptus 6 . In noctis nominemundi istius significat vitam, quæ quamvis lucemhabere videatur, peccatorum tamen obscuritatefuscata est. Item per noctem significavit inferniclaustrum, cum dicit: Forsitan tenebræ conculca-bunt me et nox illuminatio mea in deliciis meis 7 .Quomodo ergo poterat a tenebris conculcari, cuierat nox illuminatio in deliciis suis? Ostendit enimtunc inferni claustrum revera illuminatum, quan-do potestatem diaboli contrivit, et hominem suamiseratione liberavit.

Nox vita præsens ut in Psalmo: In noctibus ex-tollite manus vestras in sancta 8 . Item ibi: Noctecoram eo, et non sum deceptus 9 . Nox futurumsæculum de peccatoribus significat, ut in Evan-gelio: Veniet nox quando nemo potest operari 10 .Nox est vita peccatorum ut in Apostolo: Qui dor-miunt, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt, nocte

2 Psal. CIII3 I Thess. V4 Iob III5 Psal. L6 Psal. LVIII7 Psal. CXXXVIII8 Psal. CXXXIII9 Psal. LVIII10 Ioann. IX

Page 164: Rabano Mauro - De Universo

ebrii sunt 11 . Nox cæcitas cordis vel vana securitasest, sicut in Iob pro impio dicitur: Nocte opprimeteum tempestas 12 . Et in Evangelio: Stulte, hacnocte repetent animam tuam a te, quæ autemparasti, cuius erunt? 13 . Nox futura tribulatio, utin Evangelio: In illa nocte duo erunt in agro; unusassumetur et unus relinquetur 14 . Nox tribulatiovitæ præsentis in tempore, ut in Evangelio: Quisvestrum habebit amicum et ibit ad illum medianocte et dicet illi: Amice, commoda mihi tres pa-nes 15 , hoc est, scientiam Trinitatis. Media noxoccultum Domini iudicium significat, ut in Evan-gelio: Media nocte clamor factus est: Ecce sponsusvenit 16 . Media nox mors ex in proviso adveniens,sicut in Iob de reprobis: Et in media nocte aufe-rentur 17 . Prima vigilia, prima hominum ætas, idest, infantia sive pueritia. Secunda vigilia adules-centia et iuventus. Tertia vigilia, senectus, ut inEvangelio: Et si in tertia vigilia venerit et ita eosinvenerit, beati sunt servi illi 18 .

VII

De septem partibus noctis

Noctis autem partes septem sunt: crepusculum,vesperum, conticinium, intempestum, gallicinium,matutinum, diluculum. Crepusculum est dubialux, nam creperum dubium dicimus, hoc est, interlucem et tenebras. Vesperum a stella occidentalivocatum quæ solem occiduum sequitur, et tene-bras sequentes præcedit. De qua Virgilius: An-te diem clauso componit vesper Olympo. Contici-nium est, quando omnes silent. Contiscere enimsilere est. Intempestum est medium et inactuo-sum tempus noctis, quando agi nihil potest, etomnia sopore quieta sunt. Nam tempus per se nonintelligitur nisi per actus humanos. Medium au-tem noctis actu caret: ergo tempestas inactuosa,quasi sine tempore, hoc est, sine actu per quemdinoscitur tempus. Unde est: Intempestive venisti,ergo intempesta dicitur quia caret tempore, id est,actu. Gallicinium propter gallos lucis prænuntiosdictum. Matutinum est inter abscessum tenebra-rum et auroræ, adventum et dictum matutinumquod hoc tempore inchoante mane sit. Diluculumquasi iam incipiens parva diei lux: hæc et auroraquæ solem præcedit. Est autem aurora diei cla-rescentis exordium et primus splendor aeris quiGræce eos dicitur, quam nos per derivationemauroram vocamus quasi euroram. Unde est illud:Et laetus Eois Eurus equis..., et Eoasque acies.

11 I Thess. V12 Iob XXVII13Luc. XII14Luc. XVII15Luc. XI16Matth. XXV17 Iob XXXIV18Luc. XII

Vespera ergo et initium noctis significat vel ini-tium tribulationis, quæ post prosperitatem sæculisequitur, vel exordium aversionis iniquorum, quiaversi a luce vera mandatorum Dei incidunt intenebras peccatorum. Quando enim quis a veri-tate et iustitia recedit, et in tenebras errorumatque peccatorum corruit, merito vesperi nominevocatur, quia Antichristi, qui Vesper in Scripturisappellatur, consors efficitur. Intempestum autem,hoc est medium noctis, vel profunditatem pecca-torum significat vel recessum a mundanis nego-tiis et ad laudandum Deum bonorum hominumstudium. Unde Propheta ait in Psalmo: Medianocte surgebam ad confitendum tibi super iudiciaiustitiæ tuæ 1 . Non vacat quod dicitur: media noc-te surgebam. Scit enim hoc tempore primogenitaÆgiptiorum fuisse percussa, scit etiam ea tem-pestate, Petri, Pauli et Silæ in carcere positorumvincula resoluta, scit quoque sponsum media noc-te esse venturum, ideoque eodem tempore surgitad laudes ne inter fatuas virgines ianua clausaremaneat. Nec vacat quod dicit surgebam, quisemper surgitur cum ad Domini præconia festina-tur. Ad confitendum hic significat ad laudandum,quia sequitur: Super iudicia iustitiæ tuæ. Nam sipœnitentiæ confessionem voluisset intelligi, supermisericordiam tuam diceret, non super iudicia ius-titiæ tuæ. Gallicinium autem conversionem pecca-torum significat. Unde eodem tempore Petrus, quiDominum negando in tenebris oblivionis erravit,et speratæ iam lucis rememoratione correxit, eteiusdem veræ lucis adepta pæsentia plene totum,quidquid nutaverat, erexit. Hunc opinor gallumaliquem doctorum intellegendum qui nos iacentesexcitans, et somnolentos increpat dicens: Evigilateiuste et nolite peccare. Matutinum ergo sive dilu-culum resurrectionis Dominicæ tempus significatvel hominis a peccatis ad iustitiæ plenam con-versionem. Unde Psalmista ad Dominum ait: Adte de luce vigilo, et in matutinis meditabor in te,quia factus es adiutor meus 2 . Ad ipsum vigilaturquoties in mundi ambitione dormitur. Nam illasic consequimur si ista deserere festinemus. Be-ne autem adiecit: In matutinis meditabor in te 3 .Et alibi: Exsurgam diluculo; quando tempus Do-minicæ resurrectionis eluxit, ut tunc eius laudescaneret, quando genus humanum exemplo suæ re-surrectionis animavit. Matutinum iudicii dies siveresurrectio mortuorum, ut in Psalmo: In matutinisinterficiebam omnes peccatores terræ 4 . Auroraest Ecclesia eo quod post tenebras peccatorumluce fidei illustrata sit, ut in Iob: Et ostendistiauroræ locum suum 5 .

1 Psal. CXVIII2 Psal. LXII3 Psal. CVII4 Psal. C5 Iob XXXVIII

Page 165: Rabano Mauro - De Universo

VIII

De tenebris

Tenebras autem dictas quod teneant umbras. Te-nebræ autem significant aliquando profunditatemScripturarum divinarum, aliquando ignorantiam,aliquando infidelitatem peccatorum, et aliquandopœnam Gehennæ. Profunditatem ergo Scriptura-rum illud significat propheticum testimonium quoait: Posuit tenebras latibulum suum 1 . Et alibi:Tenebræ non obscurabuntur abs te, et nox sicutdies illuminabitur: sicut tenebræ eius ita et lu-men eius 2 . Tenebras enim dicit mystica quæ-que et profunda Scripturarum divinarum, iuxtaillud quod legimus in Proverbiis: Intelligit quoqueparabolam et tenebrosum sermonem 3 . Sic et inalio Psalmo legimus: Tenebrosa aqua in nubibusaeris 4 . Ergo istæ tenebræ non obscurabuntur sedpotius illuminantur a Domino quoniam prædicatioprophetarum ipso veniente completa est. Ignoran-tiam autem significant tenebræ in illa apostoli-ca sententia qua dicit de peccatoribus: Tenebrisobscuratum habentes cor 5 . Infidelitatem auteminiquorum illa evangelica sententia denotat, ubidicitur: Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam noncomprehenderunt 6 . Lux quippe est hominum Ch-ristus, qui omnia quæ illuminari merentur cordahominum suæ præsentia cognitionis illustrat. Te-nebræ autem stulti sunt et iniqui, quorum cæcapræcordia lux æternæ sapientiæ, qualia sint, ma-nifeste cognoscit, quamvis ipsi radios eiusdem lu-cis nequaquam capere per intelligentiam possint:veluti si quilibet cæcus iubare solis obfundatur,nec tamen ipse solem cuius lumine perfundituraspiciat. Tenebræ diabolus vel dæmones, ut inPropheta: Inimicos eius, id est, Domini, perse-quuntur tenebræ 7 . Pœna autem gehennæ in te-nebris significantur, in illa Evangelii sententia ubide peccatore ita legitur: Ligatis manibus et pedibuseius mittite eum in tenebras exteriores ubi eritfletus et stridor dentium 8 . Quicumque ergo inpræsenti vita infidelitatis et peccatorum interio-ribus tenebris obscuratur, necesse est, si ei con-digna pœnitentia non subvenerit, ut in exteriorestenebras post exitum præsentis vitæ mittatur ubiest pœna mortis et sempiternus horror inhabitat.

Umbra ergo aliquando in bono, aliquando in maloponitur. Tunc vero in bono quando custodiamDei et protectionem Spiritus Sancti significat, utest illud in Psalmo: Sub umbra alarum tuarumspero donec transeat iniquitas 9 . Et alibi: Custo-

1 Psal. XVII2 Psal. CXXXVIII3 Prov. VI4 Psal. XVII5 Eph. IV6 Ioann. I7 Nah. I8 Matth. XXII9 Psal. LVI

di me , Domine, ut pupillam oculi; sub umbraalarum tuarum protege me 10 . Aptissime itaquepetit custodire se ut pupillam oculi quando etper ipsam res visvales discernimus, et in nostrocorpore nihil præstantius invenitur. Sequitur: Subumbra alarum tuarum protege me. Hic aliud in-troducitur schema, quod Græce parabola, Latinecomparatio dicitur, quando sibi genus dissimilein aliqua commonitione sociatur. Paternis enimprotectionibus alæ sunt comparatæ. Misericordiaquippe et caritas quasi alæ sunt Patris quibus seprotegi congruenter expostulat. Et in Evangelio:Et ecce nubes lucida obumbravit eos 11 . Et alibi:Sub umbra eius vivemus in gentibus 12 . Umbratestamentum vetus, ut in Salomone: Donec as-piret dies et amoveantur umbræ 13 . Umbræ vitahominis, ut in Iob: Fugit veut umbra 14 . Umbramors carnis, ut in Psalterio: Operuit nos umbramortis 15 . Tunc autem in malo umbra ponitur,quando vel corporis mortem significat vel pœnamgehennæ, ut est illud: Si ambulavero in medio um-bræ mortis non timebo mala quoniam tu mecumes 16 . Et alibi: Posuerunt me in lacu inferiori intenebris et in umbra mortis 17 . In umbra mortispeccatorum indicat locum, quia mors delinquen-tium umbrosas ac tenebrosas patitur manes, dumeis gaudium non relucet, qui perpetua tristitiæsuæ obscuritate demersi sunt. Et ideo pro locorumqualitate verbum hoc multifaria significatione va-riatur.

Caligo umbra est de spissitudine aeris effecta, etdicta caligo quod maxime aeris calore gignatur.Iuxta allegoriam vero significat caligo divinorumsecretorum operimentum. Unde legitur in Exodo:Stetit populus de longe, Moyses autem accessit adcaliginem in qua erat Deus 18 . Turba quippe po-puli allegoriarum caliginem non valet penetrare:quia valde paucorum est spiritalem intellectumrimare. Quia enim mentes carnalium sola sæpehystoria pascuntur, loquente Deo stetit populusde longe. Quia vero spiritales quique allegoria-rum nubem penetrant, et spiritaliter Dei verbacognoscunt, Moyses accessit ad caliginem in quaerat Deus. Hinc et in Psalmo dicitur: Caligo subpedibus eius 19 ; quia non ea claritate Deus abinferioribus cernitur qua in superioribus domina-tur. Quæ sententia, et aliter intelligi potest: caligovero hic diabolus est qui hominum mentes innu-bilat dum veritatis splendorem non facit viderequæ possidet. Sub pedibus eius: quia sine dubio

10Psal. XVI11Matth. XVII12Thren. IV13Cant. IV14 Iob XIV15Psal. XLIII16Psal. XXII17Psal. LXXXVII18Exod. XX19Psal. XVII

Page 166: Rabano Mauro - De Universo

maiestatem Domini Salvatoris conculcatur dæmo-niorum exsecranda nequitia, sicut in nonagesimoPsalmo dictum est: Super aspidem et basiliscumambulabis et conculcabis leonem et draconem 20 .Item caligo significat cæcitatem cordis persecu-torum. Hinc Dominus ad Iob ait: Quis clausitostiis mare quando erumpebat quasi de vulva pro-cedens, cum ponerem nubem vestimentum eius, etcaligine illud quasi pannis infantiæ obvoluerem 21 .Mare sæviens nube induitur quia crudelitas per-sequentium stultitiæ suæ velamento vestitur. Etperspicuam veritatis lucem videri non sufficit, etid, quod agitur per crudelitatem, per cæcitatemnon agnoscit. Quia ergo persecutores Ecclesiæ instabilitate cordis inquieti atque huic sæculo deditinon grandia sed puerilia sapiunt, superno iudi-cio constringuntur, ne tantum persequi valeantquantum volunt. Item umbra et caligo aliquandopeccata significant, unde dicitur: Sedentes in tene-bris et umbra mortis 22 ; aliquando delectationempeccatorum ut est illud in Iob de diabolo dictum:Sub umbra in secreto calami et iunci et locis hu-mentibus 23 . Et quia umbra non longe est ab aere,cuius est umbra, ita et mors non longe est a pœna.Hinc et in Iob dicitur: Ubi umbra mortis, et nullusest ordo et sempiternus horror inhabitat 24 .

IX

De hebdomadibus

Hebdomada Græce a septenario numero nomenaccepit. Humana quidem consuetudine septenissolum acta diebus: sed Scripturæ Sacrae auctori-tate multis speciebus insignis, quæ tamen cunctæ,ni fallor, ad unum finem spectant, nos scilicet ad-monentes post operum bonorum perfectionem inSpiritus Sancti gratia perpetuam sperare quietem.Prima ergo singularis illa hebdomada et a quacæteræ formam capessunt, divina est operationesublimis, quia Dominus sex diebus mundi orna-tum complens, septima requievit ab operibus suis.Ubi notandum quod non ideo senarius numerusest perfectus, quia Dominus in eo mundi operaperfecerit, sed sicut Augustinus ait, ideo Dominusqui omnia simul creare valebat, in eo dignatus estoperari: quia numerus est ille perfetus, ut etiamper hunc opera sua probaret esse perfecta, qui suispartibus primus impletur, id est, sexta et tertiaet dimidia, quæ sunt unum duo et tria, et simulsex fiunt. Ad huius exemplum divinæ hebdomadissecunda hominibus observanda mandatur, dicenteDomino: Sex diebus operaberis et facies omniaopera tua, septimo autem die sabbati Domini Dei

20Psal. XC21 Iob XXX22Luc. I23 Iob XL24 Iob X

tui non facies omne opus. Sex enim diebus fecitDominus cœlum et terram mare et omnia quæ ineis sunt, et requievit in septimo 1 ; quæ a popu-lo Dei hebdomada ita conputabatur antiquitus:Prima sabbati vel una sabbati sive sabbatorum,secunda sabbati, tertia sabbati, quarta sabbati,quinta sabbati, sexta sabbati, septima sabbati, velsabbatum. Non quod omnes sabbatorum, hoc est,requietionum dies esse potuerint, sed quod a re-quietionum die quæ suo nomine et cultu singulariexcellebat, prima vel secunda vel tertia vel cæterasuo quæque censerentur ex ordine. Tertia specieshebdomadis in celebratione Pentecostes agitur,septem videlicet septimanis dierum, et monade,hoc est, quinquaginta diebus impleta: qua die etMoyses ardentem conscendens in montem legemde cœlo accepit, et Christus in linguis igneis Spi-ritus Sancti gratiam de cœlo misit. Quarta sep-timi mensis erat hebdomada, qui sollemnitatibuspræclaris pæne totus expandebatur, inter quaspræcipue dies propitiationis eminebat, qua solaper annum pontifex, derelicto foris populo, sanctasanctorum intrabat, annuis antea fructibus, hocest, frumenti vini et olei ex ordine collectis: signi-ficans Iesum pontificem magnum, impleta dispen-satione carnis per proprium sanguinem cœlestisregni ianuas ingressurum, ut appareat nunc vultuiDei pro nobis qui foris adhuc positi præstulamuret diligimus adventum eius. Ubi notandum quiasicut quidam inmundi, per legem, prima, tertiaet septima die iubebantur lustrari, sic et primus,tertius ac septimus mensis suis quique cærimoniisexstitere sollemnes. Quinta hebdomada septimianni, quo toto populus ab agricolandi opere legisimperio vacabat dicente domino: Sex annis seresagrum tuum, septima cessabis 2 . Sexta anni iu-bilæi, hoc est, remissionis hebdomada est, quæseptem hebdomadibus annorum, hoc est, xlix

annis texitur: qua expleta, hoc est, quinquagesi-mo demum anno incipiente, tubæ clarius resona-bant, et ad omnes iuxta legem possessio reverte-batur antiqua. Septima species hebdomadis estqua propheta Daniel utitur, more quidem legisseptenis annis singulas complectens hebdomadas,sed nova ratione ipsos annos abbrevians, duode-nis videlicet mensibus lunæ singulos determinans,embolismos vero menses qui de annuis undecimepactarum diebus accrescere solent, in lege patriatertio vel altero anno singulos adiciens, sed ubi adduodecimum numerum auguescendo pervenirent,pro integro anno pariter inserens. Hoc autem fecitnon veritatis cognitionem quærentibus invidendo,sed prophetiæ more ipsum quærentium exercendoingenium, malens utique suas margaritas a filiisclausas fructuoso sudore investigari, quam profu-sas a porcis fastidiosa despectione calcari.

1 Exod. XX2 Lev. XXV

Page 167: Rabano Mauro - De Universo

Verum ut hæc apertius elucescant, ipsa iam angeliad prophetam dicta videamus: Septuaginta, in-quit, hebdomades adbreviatæ sunt super populumtuum et super urbem sanctam tuam ut consumeturprævaricatio, et finem accipiat peccatum, et de-leatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna,et impleatur visio et prophetia, et ungatur sanc-tus sanctorum 3 . Nulli dubium quin hæc verbaChristi incarnationem designent, qui tulit pecca-ta mundi, legem et prophetas implevit, unctusest oleo lætitiae præ participibus suis. Et quodhebdomades lxx per septenos annos distinctæquadringentos et nonaginta annos insinuent. Sednotandum quod easdem hebdomadas non simpli-citer annotatas sive computatas sed adbreviatasasserit, oculte videlicet lectorem commonens utbreviores solito annos noverit indicatos. Scito er-go, inquit, et animadverte ab exitu sermonis, utiterum ædificetur Ierusalem usque ad Christumducem, hebdomades septem, et hebdomades sexa-ginta duæ erunt: et rursus ædificabitur platea etmuri in angustia temporis 4 .

Esdra narrante didicimus, quod Neemias cum es-set pincerna regis Artarxerxis vicesimo anno regnieius, mense Nisan, impetraverit ab eo restaurarimuros Ierusalem, templo multo ante, Cyro per-mittente, constructo, ipsumque opus, ut dictumest, in angustia temporis perfecerit: adeo scilicet afinitimis gentibus inpugnatus ut structores singuligladio renes accincti una manu pugnasse, alteramurum recuperasse narrantur. Ab hoc ergo tem-pore usque ad Christum ducem hebdomadas lxx

conputa, hoc est, annos duo denorum mensium lu-narium quadringentos nonaginta, qui sunt anni so-lares quadringenti septuaginta quinque. SiquidemPersæ a præfato vicesimo anno regis Artarxerxisusque ad mortem Darii, regnaverunt annis cxvi.Ex hinc Macedones, usque ad interitum Cleopatræannis trecentis; inde Romani usque ad septimumdecimum Tiberii cesaris annum monarchiam te-nuerunt annis lix qui sunt simul, ut diximus,anni cccclxxv. Et quia singulis circulis embo-lismi vii accrescunt, multiplica xxv per vii, fiuntclxxv qui sunt embolismi menses quadringento-rum lxxv annorum. Si ergo vis scire quot annoslunares facere possint, partire clxxv per duode-cim, duodecies deni et quaterni clxviii ergo annosfaciunt, et remanent menses vii. Hos iunge ad su-pra scriptos cccclxxv, fiunt simul cccclxxxix,adde et menses superfluos vii, partemque octavidecimi anni imperii Tiberii quo Dominus passusest et invenies a tempore præfinito ad eius usquepassionem hebdomadas lxx abbreviatas, hoc estannos lunares ccccxc. Ad eius vero baptismumquando unctus est sanctus sanctorum, descenden-te super eum Spiritu Sancto sicut columba, nonsolum hebdomadas vii et lx duas fuisse comple-

3 Dan IX4 Ibid.

tas, sed et partem iam septuagesimæ hebdomadisinchoatam: Et post hebdomadas, inquit, lxx duasoccidetur Christus et non erit eius populus quieum negaturus est. Non statim post lx duas heb-domadas, sed in fine septuagesimæ hebdomadisoccisus est Christus, quam ideo, quantum conii-cere possumus, segregavit a cæteris: quia de hacerat plura relaturus, nam et Christus in illa cru-cifixus, et a populo perfido non modo in passione,verum continuo ex quo a Ioanne prædicari cœpitnegatus est. Quod autem sequitur: Et civitatem etsanctuarium dissipavit populis cum duce venturoet finis eius vastitas, et post finem belli statu-ta desolatio 5 ; non ad lxx hebdomadas pertinet.Prædictum enim fuerat quod ipse hebdomades adChristi usque ducatum pertingerent: sed Scrip-tura, prædicto adventu et passione ipsius, quidetiam post hanc populo qui eum recipere nollet,esset eventurum, ostendit. Ducem enim venturumTitum dicit, qui quadragesimo anno Dominicæpassionis ita cum populo Romano civitatem etsanctuarium dissipavit ut non remaneret lapis su-per lapidem. Verum, his per anticipationem præ-libatis, mox ad exponendum hebdomadæ, quamomiserat, redit eventum. Confirmabit autem pac-tum multis, hebdomada una 6 , hoc est, ipsa novis-sima, in qua vel Ioannes baptista vel Dominus etApostoli prædicando multos ad fidem converte-runt. Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia etsacrificium 7 . Dimidium hebdomadis huius quin-tus decimus annus Tiberii Cæsaris erat, quandoinchoato Christi baptismate hostiarum purificatiofidelibus paulatim vilescere coepit. Item quod se-quitur: Et in templo erit abominatio desolationis,et usque ad consummationem et finem perseve-rabit desolatio 8 , ad sequentia tempora respicit:cuius prophetiæ veritatem et historia veterum, etnostrorum hodieque temporum testatur eventus.

Octava species hebdomadis uniformis, et sola sinecircuitu revolutionis exstans ad figuram per omniaprimæ hebdomadis labentibus huius sæculi confi-citur ætatibus. Prima enim die facta est lux, etprima ætate homo in Paradisi amœnitate locatur,divisa luce a tenebris factum est vesperum, etseparatis Dei filiis a semine nequam, non longepost natis gigantibus, corrupta est omnis terradonec Creator pœnitens se hominem fecisse, mun-dum diluvio perdere disponeret. Secunda die fir-mamentum in medio liberatur aquarum: secundaætate arca in medio fertur aquarum, hinc fonteabyssi supportata, illinc cœli cataractis compluta:quæ habuit vesperam, quando filii Adam pedesab oriente moventes qui in construenda superbiæturre convenerunt, linguarum divisione multati,et ab invicem sunt disperi. Tertia die aquis in

5 Ibid.6 Dan. IX7 Ibid.8 Ibid.

Page 168: Rabano Mauro - De Universo

congregationem unam coactis apparuit arida, sil-vis herbisque decora: et tertia ætate firmatis incultu dæmonum nationibus, Abraham patriarchacognationem patriamque deserens sanctorum se-mine fecundatur. Huic advenit et vespera, quan-do gens Hebræa malis coacta prementibus con-tra Dei voluntatem regem sibi petit: qui moxordinatus primo Domini sacerdotes prophetasquetrucidat, postmodum ipse cum tota gente gladioperiit allophylorum. Quarta die cœlum luminari-bus ornatur: quarta ætate gens illa cœlesti fideinclyta, regno David et Salomonis gloriosa, Tem-pli etiam sanctissimi altitudine totum nobilita-tur in orbem: sed accepit et vesperam, quando,crebrescentibus peccatis, regnum illud a Chaldeisdissipatum, templum dirutum, et tota gens estBabyloniam translata. Quinta die pisces avesqueaquis eductæ, hi in patriis manent undis, illæ aeraterramque pervolant: quinta ætate multiplicatis inChaldæa populus Israel, pars cœlestium desiderio-rum pennis fulta Hierosolimam petiit, pars volatudestituta virtutum inter Babyloniæ fluenta rese-dit. Successit et vespera quando imminente iamSalvatoris adventu gens Iudæa propter scelerummagnitudinem Romanis tributaria facta, insuperet alienis est subacta regibus. Sexta die terra suisanimantibus impletur, et homo primus ad ima-ginem Dei creatur, moxque eius latere dormien-tis sumpta costa femina fabricatur: sexta ætatepræconantibus prophetis Filius Dei in carne, quihominem ad imaginem Dei crearat, apparuit, quidormiens in cruce sanguinem et aquam de latere,unde sibi Ecclesiam consecraret, emanavit: huiusætatis vespera cæteris obscurior in Antichristi estpersecutione ventura. Septima die, consummatisoperibus suis, Deus requievit, eamque sanctificansSabbatum nuncupari præcepit, quæ vesperam ha-buisse non legitur. Septima ætate iustorum animæpost optimos huius vitæ labores in alia vita per-petuo requiescunt, quæ nulla umquam tristitiamaculabitur, sed maiori insuper resurrectionis glo-ria cumulabitur. Hæc ætas hominibus tunc cœpitquando primus martyr Abel corpore quidem tu-mulum, spiritu autem sabbatum perpetuæ quietisintravit: perficietur autem quando receptis sanctiscorporibus in terra sua duplicia possidebunt, læ-titia sempiterna erit eis. Et ipsa est octava proqua sextus Psalmus inscribitur; credo, quia insex huius sæculi ætatibus pro septima vel octavaillius sæculi est ætate supplicandum in qua quiaiusti gaudia sed reprobi sunt supplicia percepturi,Psalmus hinc ingenti pavore incipit, currit, finitur:Domine, ne in ira tua arguas me, et cætera 9 .

9 Psal. VI

X

De mensibus

Menses dicti a mensura qua quisque eorum mensu-ratur, sed melius a luna quæ Græco sermone menevocatur. Nam et aput Hebræos, Hieronimo teste,luna, quam iare nominant, mensibus nomen dedit.Unde et Iesus filius Sirach, qui utique Hebraicescripsit, de luna loquens ait: Mensis secundumnomen est eius 1 . Antiqui enim menses suos nona solis sed a lunæ cursu computare solebant, undequoties in Scriptura Sacra sive in lege seu antelegem, quota die mensis quid factum dictumve sitindicatur non aliud quam lunæ ætas significatur,a qua semper Hebræi, quibus credita sunt eloquiaDei 2 , antiquo patrum more menses observare noncessarunt.

Primum mensem novorum qui Paschæ cærimoniissacratus est, Nisan appellantes, qui propter multi-vagum lunæ discursum nunc in Martium mensem,nunc incidit in Aprilem, nunc aliquot dies Maiimensis ocupat. Sed rectius Aprili deputatur, quiasemper in ipso vel incipit vel desinit, vel totusincluditur, ea dumtaxat regula, cuius ut suprameminimus observata, ut quæ quinta decima postaequinoctium luna exstiterit, primum sequentisanni mensem faciat, quæ vero antea novissimumpræcedentis. Sicque per ordinem. Secundus eo-rum mensis Iar Maio, tertius Sivan Iunio, quar-tus Thamul Iulio, quintus Aab Augusto, sextusElul September, septimus Theseri October, quempropter collectionem frugum et celeberrimas inipso festivitates novum annum appellant. Octa-vus Maresuan November, nonus Casleu Decem-ber, decimus Debeth Ianuario, undecimus SabatFebruario, duodecimus Adar Martio simili rationecomparatur. Quos videlicet menses propter lunæcirculum qui xxix et semis diebus constat, tri-cenis, undetricenisque diebus alternantes secundodemum vel tertio anno exacto, mensem super-fluum, qui ex annuis undecim epactarum diebusconfici solet, intercalant. Unde nonnullo moveorscrupulo, quomodo maiores nostri diem, qua lexdata est, quæ est tertia mensis tertii, quinqua-gesimam ab agni occisione computent, ponentesvidelicet primi mensis residuos dies numero de-cem et septem: quia tredecim priores fuerant antePascha transacti, secundi xxx, tertii dies tres,qui fiunt simul quinquaginta. Cum constet duosmenses lunares non sexaginta sed quinquagintanovem diebus terminari, ideoque si paschalis men-sis xxx diebus computatus xvii sui cursus diespost pascha retinuerit, secundum iam mensemnon triginta sed unde tringinta diebus debere con-cludi ac per hoc in summa temporis memoratinon plusquam undequinquaginta dies inveniri, nisiforte putandum est synedochicos, quæ est regula

1 Sir. XLIII2 Rom. III

Page 169: Rabano Mauro - De Universo

Sanctæ Scripturæ frequentissima, a parte totumcomputari.

Verum hæc utcumque acta vel computata fuerint,claret tamen Hebræos ad lunæ cursum suos men-ses observare consuesse. Nec aliter in Genesi rectesentiendum ubi Noe cum suis septimo decimo diesecundi mensis archam ingressus et xxvii eiusdemmensis diæ post diluvium egressus asseritur: quamannum solis integrum, hoc est, trecentorum sexa-ginta quinque dierum esse descriptum, quia videli-cet luna quæ pæsenti anno verbi gratia per nonasMaias septima decima existit, anno sequente vi-cesima vii pridiæ nonas Maias occurret. Notan-dum sane, quod nimium fallantur, qui mensemdefiniendum vel ab antiquis definitum autumant,quamdiu luna zodiacum circulum peragit, quænimirum, sicut diligentior inquisitio naturarumedocuit, Zodiacum quidem septem viginti diebuset octo horis, sui vero cursus ordinem vigintinovem diebus, et duodecim horis salva sui saltusratione conficit, ideoque rectius ita definiendumquod mensis lunæ sit luminis lunaris circuitus acredintegratio de nova ad novum, solaris autemmensis digressio sit solis per duodecimam partemzodiaci, id est, signiferi circuli, quæ triginta die-bus, et decem semis horis impletur, viginti duabusvidelicet horis ac dimidia, lunari mense produc-tior, e quibus undecim epactarum dies et quadransannuatim succrescere solent. Duodecies enim vi-ceni et bini ducentos sexaginta quattuor faciunt,quas esse horas undecim dierum hinc facile patetquia undecies viceni et quaterni eandem summamconficiunt. Porro duodecies semis sex faciunt, quæannuæ sunt horæ quadrantis. Siquidem luna duo-decim suos menses undecim diebus, ut dictumest, et quadrante breviores totidem solis mensibusagens, in his tandem peragendis tredecies Zodiaciambitum lustrat.

Iuxta allegoriam vero mensis quia luna nomen etordinem accepit, significat Sanctæ Ecclesiæ coa-dunationem, sive profectum. Unde et Iob ait: Quismihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos? 3 .Quid nomine signat mensium, nisi collectionesanimarum, sive aliquando mensis pro perfectione?Reminiscatur ergo per vocem Iob Ecclesia perfec-tionis pristinæ, et reducat ad memoriam quantaperfectio prædicationis suæ collectis animabus re-portabat lucra. Menses duodecim, eiusdem numerisunt Apostoli, ut in Apocalypsin: Per singulosmenses reddentia fructum suum 4 . Item mensis,sicut et sabbatum, pro requie sempiterna positainveniuntur ut est illud Isaiæ: Et erit mensis exmense, et sabbatum ex sabbato 5 , ut de carnalibussabbatis mensibusque fiant spiritalia sabbata de-licata. Qui sabbatismus Dei populo reservatur, et

3 Iob XXIV4 Apoc. XXII5 Isa. LXVI

mensis spiritalis, quando a puncto usque ad punc-tum luna complebitur, et suo currit ordine, ut effi-ciat mensem integrum calendarium. Quod autemluna, quæ a sole illuminatur, significet Ecclesiama Christo illuminatam non indiget explanari, etsabbatum requiem significat. Veniunt ex neome-niis et sabbatis, qui sex diebus, in quibus factusest mundus, transcensis festinant ad septimumdiem, id est, sabbatum, in quo vera est requies.Veniet omnis caro ut adoret coram facie mea 6 ,dicit Dominus, non populus Iudæorum tantum,nec in sola Ierusalem, sed omne humanum genusubique in toto orbe adoret, Patrem in Spiritu etveritate 7 .

XI

De vicissitudinibus temporum quattuor

Temporum autem vicissitudines quattuor sunt:ver, aestas, autumnus, et hiems. Dicta sunt au-tem tempora a communionis temperamento, quodinvicem se humore, siccitate, calore, et frigoretemperent. Hæc et curricula dicuntur, quia nonstant, sed currunt, constat autem post factummundum, ex qualitate cursus solis, tempora internos menses fuisse divisa, quorum temporum ta-lem veteres discretionem faciunt, ut primus men-sis ver novus dicatur, secundus adultus, tertiuspræceps; sic et æstas in suis tribus mensibus:nova adulta et præceps; sic et autumnus: novus,adultus et præceps. Item hiems nova adulta etpræceps sive extrema, unde et est illud: extremæsub casu hiemis. Ver autem dictum quod viret,tunc enim post hiemem vestitur tellus herbis, etin florem cuncta rumpuntur. Æstas dicitur quasiusta, id est, exusta et arida: nam calor aridus est.Autumnus a tempestate vocatus, quando et foliaarborum cadunt, et omnia maturescunt. Hiememratio hemisperii nuncupavit, quia tunc breviorisol volvitur circulo, unde et hoc tempus, brumadicitur quasi braxin, id est, brevis; vel a cibo,quod maior sit tunc vescendi appetitus. Edacitasenim Græce bruma appellatur, unde et imbrumatidicuntur quibus fastidium est ciborum. Hibernusautem inter hiemem et vernum, quasi hievernus,qui plerumque a parte totam hiemem significat.Hæc tempora singulis etiam cœli partibus ascri-buntur. Ver quippe Orienti datur, quia tunc ex te-rris omnia oriuntur. Æstas vero Meridiano eo quodpars eius calore flagrantior sit. Hiems Semptem-trioni eo quod frigoribus et perpetuo gelu torpet.Autumnus Occiduo propter graver morbos quoshabet: unde et tunc omnium folia arborum de-fluent. Ut autem autumnus abundet morbis facithoc confinium frigoris et caloris et compugnantiaintra se contrariorum rerum.

6 LXVI7 Ioann. IV

Page 170: Rabano Mauro - De Universo

Mystice autem ver baptismi novitatem significataut renovationem vitæ post frigus infidelitatis etpigritiæ torporem, sive resurrectionem corporum,post mortis occubitum. Unde Dominus præcepitin lege mensem novarum observare et verni prin-cipium, quando eduxit Dominus Filios Israel deterra Ægipti per mare rubrum, in quo et celebra-re pascha iussit 1 ; quo etiam tempore Salvatorpost passionem a morte surrexit, et spem nobisresurrectionis tribuit. Æstas autem venturæ io-cunditatis præfiguratio est, et fervorem caritatisexprimit, unde est illud in Psalmo: Æstatem etver tu fecisti ea 2 . Et in Salomone: Iam enimhiems, transiit et recessit: flores apparuerunt interra 3 . Æstas futura beatitudo, ut in Salomone:Propter frigus piger arare noluit: mendicabit æs-tate et non dabitur ei 4 . Per hæc duo temporasignificat fideles diversa morum qualitate pollen-tes. Alii enim sunt tamquam æstas, fidei calo-re ferventes ad martyrium usque perducti, aliimansuetudine temperati tamquam ver, æquabiliDomino devotione famulantes. Omnia enim et istaet alia ipsa fecit, cuius gratia conceditur, quod inhominum bona voluntate monstratur. Autumnusetiam, in quo colliguntur fruges, et tempus estmessis atque vindemiæ, tempus universalis iudiciisignificat, quando unusquisque operis mercedemrecipiet et metet fructum laboris sui, iuxta illudApostoli: Omnes nos oportet stare ante tribunalChristi ut recipiat unusquisque propria corporis,prout gessit, sive bonum, sive malum, quoniam quiseminat in carne sua de carne et metet corruptio-nem qui autem seminat in spiritu, de spiritu metetvitam aæternam 5 . Sic enim Dominus in Evangelioait: Messis vero consummatio sæculi est, messo-res autem angeli Dei 6 . Et alibi: Sic est regnumDei, quemadmodum si homo iaciat sementem interram et dormiat et exsurgat nocte ac die, etsemen germinet et increscat, dum nescit ille 7 . Ul-tro enim terra fructificat, primum herbam, deindespicam, deinde plenum frumentum in spicam. Etcum se produxerint fructus, statim mittat falcem,quoniam adest tempus messis, tunc enim mittetFilius Hominis angelos suos et colligent de regnoeius omnia scandala alligantque zizania fasciculisad comburendum, triticum autem congregant inhorrea sua 8 . Item autumnus aliquando transac-ta salutis tempora significat, ut in Michea: Væmihi quia factus sum, sicut qui colligit racemos inautumno 9 .

1 Exod. XIV2 Psal. LXXIII3 Cant. II4 Prov. XX5 II Cor. V; Gal. VI6 Matth. XIII7 Marc. IV8 Matth. XIII9 Mich. VII

Hiems vero tribulationem significat vel terminummortalis vitæ, unde Dominus præcepit in Evange-lio discipulis dicens: Orate ut non fiat fuga vestrahieme vel sabbato 10 . Si de captivitate Ierusalemhanc sententiam voluerimus accipere, quando aTito et Vespasiano capta est, orare debent nefuga eorum hieme vel sabbato fiat, quia in alteroduritia frigoris prohibet ad solitudinem pergere, etin montibus desertisque latitare; in altero autemtransgressio legis est, si fugere voluerint, aut morsimminens, si remanserint. Si autem de consumma-tione mundi intelligitur, hoc præcipit ut non refri-gescat fides nostra et in Christum caritas neque utotiosi in opere Dei torpeamus virtutum sabbato.

XII

De anno

Annus vel ab innovando cuncta quæ naturali or-dine transierant, vel a circuitu temporis nomenaccepit, quia veteres annum pro circum poneresolebant, ut Cato dicit in originibus oratorum.Annum, id est, circum, terminum: et ambire di-citur pro circuire, est autem annus lunaris, estet solaris, est et errantium discretus stellarum,est et omnium planetarum, unus quem magnumspecialiter nuncupant. Sed lunaris annus quadrifa-rie accipitur. Primus est namque cum luna xxvii

diebus et octo horis zodiacum percurrens ad idsignum ex quo egressa est revertitur. Secundus,duobus diebus et quattuor horis prolixior, quiconsuete mensis appellatur, cum solem a quo novadigressa est, xxviv diebus et xii horis exactis iamdefecta repetit. Tertius qui xii mensibus huius-modi, id est, diebus cccliv expletur, et vocaturcommunis, eo quod duo sæpissimæ tales paritercurrant. Quartus qui embolismus Græce dicitur,id est, superaugmentum, et habet xiii menses, idest, dies ccclxxxiv. Qui uterque apud Hebræosa principio mensis paschalis incipit ibidemque fini-tur. Apud Romanos vero ab incipiente luna mensisIanuarii sumit initium ibique terminatur.

Item solis est annus cum ad eadem loca siderumredit, peractis trecentis sexaginta quinque diebuset sex horis, id est quadrante totius diei, quæpars quater ducta cogit interponi unum diem,quem Romani bisssextum vocant ut ad eumdemcircuitum redeatur. Quartus solaris giri annusbissextilis est, cæteris tribus uno die prolixior,quo confecto sol ad cuncta signorum loca eisdemdierum noctiumque, quibus ante quadrienniumrevertitur horis. Annus errantium stellarum est,quo illarum quæque Zodiaci ambitum perlustrat,de quo supra diximus. Annus magnus est, cumomnia simul errantia sidera ad sua quæque loca,quæ simul habuere recurrunt, quem etiam cir-

10Matth. XXIV

Page 171: Rabano Mauro - De Universo

culus magnus paschæ ostendit. Circulus paschæmagnus est qui multiplicato per invicem solari aclunari ciclo quingentis triginta duobus conficiturannis sive enim decies novies viceni et octoni,seu vicies octies deni ac noveni multiplicentur,quingentorum xxxii numerum complent. Unde fitut idem circulus magnus decennovennalis lunæcirculus xxviii, solis autem, qui vicenis octonisqueconsummari solent annis, decem et novem habeatcirculos bissextos decies novies septenos, id est,centum triginta tres menses solares vicies octiesducentos viginti et octo, id est, octo milia ducentosoctoginta quattuor. Menses autem lunares viciesocties cxxxv, id est, sex millia dlxxx dies, excep-tis bissextis, vicies octies vi millia dcccxxxv, idest, cxciiii millia clxxx. Appositis autem bissex-tis cxciv millia cccxiii, qui ubi memoratam exordine mensium dierumque summam compleverit,mox in seipsum revolutus cuncta quæ ad solis vellunæ cursum pertinent, eodem quo præterierantsemper tenore restaurat. Tantum anni Domini-cæ incarnationis suo certo tramite proficiunt inmaius, et indictiones, quoquo ferantur in ordinenil siderum cursum, atque ideo nil paschalis calculiordinem movent.

Anni enim iuxta allegoriam aliquando æternita-tem, aliquando brevitatem humanæ vitæ signifi-cant, in illo enim prophetico ubi ad Deum dicitur:Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient 1 .Natura eius sub brevitate declaratur, quia ipse so-lus per se novit esse, qui ut sit alio non eget adiuto-re. Alibi autem ubi scriptum est: Anni nostri sicutaranea meditabuntur 2 , malignitatem vitæ nostræposita similitudo declarat. Aranea est enim animaldebile ac tenuissimum, quod transeuntibus muscisad escam sibi procurandam quædam retia dolosacontexit. Sic anni eorum qui sceleratis operibusdediti sunt, in artibus et subdolis machinationibusoccupantur. Quod autem subsequenter dicitur:Dies annorum nostrorum in ipsis lxx annis, siautem in potentatibus lxxx anni et cætera, siannos istos ad literam velimus advertere, multoshominum et nonagenarios bene viventes invenies,et iterum necdum septuagenarios debilitate con-fectos, ut, quod hic dicitur, constare minime possevidetur: sed numerum septuagenarium legi potiusdecenter aptamus, quæ sabbati diem observan-dum esse præcepit, octogenarium vero populo Ch-ristiano aptissime deputamus, qui octavum diemresurrectionis Dominicæ sancta festivitate vene-ratur. Octogenarium vero addidit in potentati-bus, quia tunc revera coepimus habere potentiamquando nobis Dominus Salvator apparuit. Isti ergosunt dies annorum nostrorum qui nobis probabilisvitæ conferunt claritatem. Annus Dominus IesusChristus a quibusdam putatur, ut in Psalmo: Be-nedices coronam anni benignitatis tuæ, et campi

1 Psal. CI2 Psal. LXXXIX

tui replebuntur ubertate 3 . Annus, præsens tempusab adventu Domini usque in finem mundi in quopœnitentia et remissio peccatorum prædicatur,ut est illud in Isaia: Prædicare annnum placabi-lem Domino et diem retributionis 4 . Hinc et inEvangelio agricola ad Dominum suum ait: Dominedimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circaillam et mittam cophynum stercoris 5 . Anni sex,de quibus in lege præcipitur 6 , ut si puer Hebræusemptus prætio fuerit domino suo serviat, et inseptimo ad libertatem exeat, præsens significattempus: quia mundus sex diebus factus est.

Iubilæus interpretatur remissionis annus, est enimHebraicus sermo, et numerus, qui septenis an-norum hebdomadibus, id est, xlix annis texiturin quo clangebantur tubæ, et ad omnes rever-tebatur antiqua possessio, debita absolvebantur,confirmabantur libertates. Hunc numerum etiamin diebus Pentecostes et ipsi cœlebramus postDomini resurrectionem, remissa culpa, et totiusdebiti chirographo evacuato, ab omni nexu liberi,suscipientes advenientem in nos gratiam SpiritusSancti.

XIII

De sæculo

Sæcula generationibus constant, et inde sæcula,quod se sequantur. Abeuntibus enim aliis alii suc-cedunt. Hinc quidam quinquagesimum annum sæ-culum dicunt, quem Hebræi Iubilæum vocant. Obhanc causam et ille Hebræus, qui propter uxoremet liberos amans dominum suum aure pertusaservitio subiugatus servire iubetur in sæculum,hoc est usque ad annum quinquagesimum 1 . Ali-quando pro pæsenti vita positum est, ut est illud:Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam insæculum misericordia eius 2 . Sæculum huius vitæsignificat cursum ubi miseri sunt quicumque delin-quunt: ubi fas est corda nostra converti, et miseri-cordiam postulari. Ibi enim damnatio est confiteripeccatum, ubi constat esse iudicium. Aliquandopro æternitate ponitur, ut est illud: Memor fuitin sæculum testamenti sui 3 ; quia quidquid Do-minus promisit per eum firmitate mansurum est.Aliquando præteritum tempus significat, ut estillud: Misericordia Domini a sæculo 4 , hoc est, aprimordio mundi declarata est in fidelibus suis: Etusque in sæculum sæculi, hoc est, in præsenti et infuturo sæculo. Sic ergo ter hic positum sæculum

3 Psal. LXIV4 Isa. LXI5 Luc. XIII6 Exod. XXI1 Exod. XXI2 Psal. CXXXV3 Psal. CIV4 Psal. XL

Page 172: Rabano Mauro - De Universo

æternitatem Domini absolute designat, quoniamet ille ante sæculum et in sæculo, et post istudsæculum misericors esse monstratur. Ætas ple-rumque dicitur et pro uno anno ut in annalibus, etpro septem ut hominis, et pro centum ut pro quo-vis tempore, unde et ætas tempus quod de multissæculis instruitur, et dicta ætas quasi ævitas, idest, similitudo ævi. Nam ævum est ætas perpetua,cuius neque initium neque extremum noscitur,quod Græci vocant eonas, quod aliquando apudeos pro sæculo, aliquando pro æterno ponitur.Unde et aput Latinos est derivatum. Ætas autemproprie duobus modis dicitur: aut enim hominis,sicut infantia, iuventus, senectus; aut mundi cuiusprima ætas est ab Adam usque ad Noe, secunda aNoe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usquead David, quarta a David usque ad transmigra-tionem Iuda in Babyloniam, quinta deinde usquead adventum Salvatoris in carne, sexta quæ nuncagitur usque quo mundus iste finiatur. Sic ergopotest mundi ætas ad similitudine ævi hominiscomparari.

XIV

De sex ætatibus sæculi

De sex huius mundi ætatibus a septima vel octavaquietis vitaeque, cœlestis et supra in comparationeprimæ hebdomadis, in qua mundus ornatus est,aliquanta perstrinximus: et nunc in comparationeævi unius hominis qui microcosmos Græce a phi-losophis, hoc est, minor mundus, solet nuncupari,de eisdem aliquanto latius exponemus.

Prima est ergo mundi huius ætas ab Adam us-que ad Noe continens annos iuxta Hebraicam ve-ritatem mille sexcentos quinquaginta sex, iuxtaseptuaginta interpretes duo milia ccxlii, gene-rationes iuxta utramque editionem, numero de-cem: quæ universali est deleta diluvio, sicut pri-mam cuiusque hominis oblivio demergere consue-vit ætatem. Quotus enim quisque est qui suamrecordetur infantiam?

Secunda ætas a Noe usque ad Abraham, gene-rationes iuxta Hebraicam auctoritatem complexadecem, annos autem ccxcii, porro iuxta lxx in-terpretes anni mille lxxii, generationes vero xi.Hæc quasi pueritia fuit generis populi Dei, et ideoin lingua inventa est, id est, Hebræa. A pueritianamque homo incipit nosse loqui post infantiamquæ hinc appellata est quod fari non potest.

Tertia ab Abraham usque ad David, generationesiuxta utramque auctoritatem xiiii, annos verodccccxlii complectens. Hæc quædam velut adu-lescentia fuit populi Dei, a qua ætate, quia incipithomo posse generare, propter ea Matthaeus evan-gelista generationum ex Abraham sumpsit exor-

dium, qui etiam pater gentium constitutus est,quando mutatum nomen accepit 1 .

Quarta a David usque ad transmigrationem Baby-lonis, annos habens iuxta Hebraicam veritatemcccclxxiii, iuxta lxx translationem duodecimamplius, generationes iuxta utrosque codices xvii,quas tamen evangelista Matthaeus certi mysteriigratia xiv ponit, a qua velut iuvenili ætate in po-pulo Dei regum tempora cœperunt, hæc namquein hominibus ætas apta gubernando solet existereregno.

Quinta quasi senilis ætas a transmigratione Baby-lonis usque ad adventum Domini Salvatoris incarne, generationibus et ipsa xxiv, porro annisdlxxxix extenta, in qua, ut gravi senectute fessamalis crebrioribus plebs Hebræa quassatur.

Sexta quæ nunc agitur ætas nulla generationumvel temporum serie certa, sed ut ætas decrepita,ipsa totius sæculi morte consumenda. Has ærum-nosas plenasque laboribus mundi ætates quiquefelici morte vicerunt, septima iam sabbati peren-nis ætate suscepti, octavam beatæ resurrectionisætatem in qua semper cum Domino regnent, ex-pectant.

XV

De festivitatibus

Festivitas dicta a festis diebus, quasi festiditas, eoquod in eis sola res divina fit, quibus contrarii suntfasti in quibus ius fatur, id est, dicitur. Sollemnitasa sacris dicitur, ita suscepta, ut mutare ob religio-nem Christi non debeat, a solo, id est firmo atquesoli Deo nominata. Celebritas autem vocatur quodnon ibi terrena sed cœlestia tantum aguntur.

Paschæ festivitatum omnium prima est, de cuiusvocabulo iam superius dictum est. Pentecosten,sicut et pascha, apud Hebræos celebris dies erat,quod post quinque decadas paschæ celebratur.Unde et vocabulum sumpsit. Pente enim Græ-ce quinque. In quo die secundum legem panespropositionis de novis frugibus offerebantur, cuiusfiguram annus iubilæus in Testamento Veteri ges-sit, quæ nunc iterum per figuram repromissionisaæternam requiem præfigurat. Epiphania Græce,Latinæ apparitio sive manifestatio vocatur. Eoenim die Christus sideris indicio magis apparuitadorandus, quod fuit figura primitiæ credentiumgentium. Quo die Dominicum Baptismatis Sa-cramentum et permutatæ aquæ in vinum facto-rum per Dominum signorum principia exstiterunt.Duæ sunt autem Epiphaniæ, prima in qua natusChristus pastoribus Hebræorum angelo nuntianteapparuit, secunda in qua ex gentium populo, stella

1 gen. XVII

Page 173: Rabano Mauro - De Universo

indice, ad præsepis cunabula magos adoraturosexhibuit. Scenophagia sollemnitas Hebræorum deGræco in Latinum tabernaculorum dedicatio in-terpretatur, quæ celebrabatur a Iudæis in me-moriam expeditionis cum ab Ægypto promoti intabernaculis agebant, et ex eo scenophagia. Sce-na enim Græce tabernaculum dicitur, quæ so-llemnitas aput Hebræos Septembri mense celebra-tur. Neomenia aput nos Calendæ, apud Hebræosautem quia secundum lunarem cursum mensessupputantur, et Græce mene luna appellatur, indeneomenia, id est, nova luna. Erant enim apud He-bræos ipsi dies calendarum ex legali institutionesollemnes de quibus in Psalterio dicitur: Canitein initio mensis tuba in die insignis sollemnitatisvestræ 1 . Encænia nova templi dedicatio. Græceenim kainon dicitur novum, quando enim aliquidnovum dedicatur, encænia dicitur. Hanc dedica-tionis templi sollemnitatem, Iudæi Octobre mensecolebant.

Dies palmarum ideo dicitur, eo quod in eo Do-minus et Salvator noster sicut propheta cecinit2 , Ierusalem tendens, asellum sedisse perhibetur:tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo ple-bium obuiam ei clamaverunt: Osanna benedictus,qui venit in nomine Domini, rex Israel 3 . Vulgusautem ideo hunc diem capitilavium vocat, quiatunc moris est lavandi capita infantium, qui un-guendi sunt, ne observatione quadragesimæ sor-didata ad unctionem accederent. Hoc autem diesymbolum competentibus traditur, propter con-finium Dominicæ paschæ sollemnitatem, ut quiiam ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem,quam confiteantur, agnoscant. Cœna Dominicadicta est eo quod in eo die Salvator pascha cumsuis discipulis fecerit. Quod et hodieque, sicut esttraditum, celebratur, sanctumque in eo die chris-ma conficitur, atque initium Novi Testamenti, etVeteris Testamenti cessatio declaratur.

XVI

De sabbato

Sabbatum ab Hebræis ex interpretatione vocabulisui requies nominatur: quod Deus in ipso, perfectomundo, requievisset. Siquidem in eo die requievitDominus in sepulchro ut quietis illius mysteriumconfirmaret, quod Iudæis observandum in umbrafuturi præceptum est: sed postquam Christus insepultura sua eius figuram adimplevit, observatioeius quievit.

1 Psal. LXXX2 Zach. IX3 Matth. XXI

XVII

De Dominico die

Dominicus dies proinde vocatur quia in eo resu-rrectio Domini nostri declarata est. Qui dies nonIudæis sed Christianis in resurrectione Dominideclaratus est, et ex illa habere cœpit festivitatemsuam. Illis enim solum celebrandum sabbatumtraditum est: quia erat antea requies mortuorum.Resurrectio autem nullius erat, qui resurgens amortuis non moreretur. Postquam autem factaest, talis resurrectio in corpore Domini ut præiretin capite quod corpus Ecclesiæ speraret in fine:iam dies Dominicus, id est, octavus, qui et primus,celebrari cœpit.

Liber undecimus

I De diversitate aquarum. II De mari. III DeOceano. IV De Mediterraneo. V De Rubro mari.VI De abysso. VII De æstibus vel fretis. VIII

De lacis et stagnis. IX De fontibus. X De flumi-nibus. XI De torrentibus. XII De puteis. XIII Degurgitibus. XIV De pluviis. XV De gutta. XVI

De nive. XVII De glacie. XVIII De pruina etgrandine. XIX De rore. XX De nebula. XXI Dediluvio.

I

De diversitate aquarum

Aquarum naturæ diversitas multa est. Aliæ enimsalis, aliæ nitri, aliæ aluminis, aliæ sulphuris, aliæbituminis, aliæ curam morborum adhibentes, dequo historici plura narrasse reperiuntur. Nam, utfertur, iuxta Romam Albulæ aquæ vulneribus me-dentur. In Italia fons Ciceronis oculorum vulneracurat. In Æthiopia locus est, quo perfusa corporavelut oleo nitescunt. Zamæ fons in Africa canorasvoces facit. Ex Clitorio lacu Italiæ qui biberintvini tædium habent. In Chio insula fontem es-se quo hebetes fiant. In Bœtia duo fontes, altermemoriam, alter oblivionem affert. Cyzici fonsamorem Veneris tollit. Bœtiæ lacus furialis est,de quo qui biberit ardore libidinis exardescit. InCampania sunt aquæ quæ sterilitatem femina-rum, et virorum insaniam abolere dicuntur. InÆthiopiæ fonte rubro qui biberit limphaticus fit.Lechnus fons Arcadiæ abortus fieri non patitur.In Sicilia fontes sunt duo, quorum unus sterilem

Page 174: Rabano Mauro - De Universo

fecundat, alter fecundam sterilem facit. In Thesa-lia duo sunt flumina ex uno bibentes oves nigrasfieri, ex altero albas ex utroque varias. Clitumnuslacus in Umbria maximos boves gignit. Reatinispaludibus aquis iumentorum ungulas indurari di-cunt. In Asphaltide lacu Iudææ nihil mergi potestquidquid animam habet. In Indiis Sidem vocaturstagnum in quo nihil innatat, sed omnia mergun-tur. At contra in Africæ lacu Apuscidamo omniafluitant nihil mergitur. Marsidæ fons in Phrygiasaxa egerit. In Achaia aqua profluit e saxis. Styxappellata quod illico potata interficit. Geloniumstagnum Siciliæ tetro odore abigit proximantes.Fons est in Affrica circa templum Ammonis, quihumoris nexibus humum stringit. Favillas etiamin cespitem solidat. Fons Iob in Idumæa quaterin anno colorem mutare dicitur, id est pulveru-lentum, sangineum, viridem, et limpidum, ternismensibus in anno tenens ex his unum colorem. InTrogodytis lacus est, ter in die fit amarus et deindetoties dulcis. Fons Siloa ad radicem montis Sionnon iugibus aquis sed in certis horis diebusqueebullit. In Iudæa quondam rivus sabbatis omni-bus siccabatur. In Sardinia fontes calidi oculismedentur, fures arguunt, nam cæcitate detegitureorum facinus. In Epiro esse fontem in quo fa-ces extinguntur accensæ, accenduntur extinctæ.Apud Garamantes fontem esse ita algentem die utnon bibatur, ita ardentem nocte ut non tangatur.Iam vero in multis locis aquæ manant perpetimferventes, tanta vi ut balnea calefaciant. Quædamenim terræ sunt quæ multum sulphuris et aluminishabent, itaque cum per venas calentes aqua frigidavenit vicino sulphuris calore contacta excandescit.Nec talis ab origine effluit, sed permutatur dumvenit. Sulphurem enim alumenque secum feruntaquæ utramque materiem igne plenam minimis-que motibus incalescentem.

Diversæ enim species aquarum diversos effectushabentes congruas significationes in Scripturis,ubi necesse est, exprimere possunt. Illarum rerumenim quæ in Scripturis inveniuntur convenit utsignificationes diligenter exquirantur, quæ autemalias non est necesse exponi. Aquæ in Scriptu-ra Sacra aliquando Spiritum Sanctum, aliquandoscientiam sacram, aliquando scientiam pravam,aliquando tribulationem, aliquando defluentes po-pulos, aliquando mentes fidem sequentium de-monstrare solent. Per aquam quippe Sancti Spiri-tus infusio designatur, sicut in Evangelio dicitur:Qui credit in me, sicut dicit Scriptura 1 , fluminade ventre eius fluent aquæ vivæ. Ubi Evangelis-ta secutus adiunxit: Hoc autem dixit de Spiritu,quem accepturi erant credentes in eum 2 . Rur-sum per aquam sancta scientia designatur, sicutdicitur: Aqua sapientiæ salutaris potavit eos 3 .

1 Ioann. VII2 Ibid.3 Sir. XV

Per aquam quoque prava scientia appellari so-let, sicut aput Salamonem mulier, quæ typumhæreseos tenet, callidis suasionibus blanditur di-cens: Aquæ furtivæ dulciores sunt 4 . Aquarumergo nomine non numquam solent tribulationesintellegi, sicut per Psalmistam dicitur: Salvum mefac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque adanimam meam 5 . Per aquam populi designantur,sicut per Ioannem dicitur: Aquæ vero sunt popu-li 6 . Per aquam quoque non solum fluxus decu-rrentium populorum, sed etiam bonorum mentesfidei prædicamenta sequentium designantur, sicutPropheta ait: Beati qui seminatis super omnesaquas 7 . Et per Psalmistam dicitur: Vox Dominisuper aquas 8 . Aquæ sunt angeli, ut quidam vo-lunt, ut est illud Psalmo: Et aquæ quæ super cœ-los sunt, laudent nomen Domini 9 . Aquæ gentessunt, ut in Apocalypsi: Aquæ quas vidisti populisunt et gentes 10 . Aqua Dominus Iesus Christuseo quod sordida abluat, et reficiat sitientes, ut inIeremia: Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ 11 .Et in Psalmo: Sicut aqua, effusus sum 12 . Aqua,fluenta divinæ prædicationis, ut in Isaia: Dedi indeserto aquas 13 , id est, in populo. Aqua, sancto-rum obscura prædicatio, ut in Psalmo: Tenebrosaaqua in nubibus aeris 14 . Et alibi: A multitudinesonitus aquarum vocem dederunt nubes 15 . Aquabaptismus, ut in Isaia: Omnes sitientes venitead aquas 16 . Et in Ezechiele: Effundam super vosaquam mundam 17 . Item ibi: Et ecce aqua de lateredextro egrediebatur 18 , id est, Domini Iesu Christi.Aqua effusio lacrimarum ut quidam volunt. In Iob:Si lotus fuero quasi aquis nivis 19 . Aqua doctrinaiusti, ut in Salomone: Aqua profunda verba ex oreviri 20 . Item ibi: Bibe aquam de tua cisterna 21 .Aqua caritas a quibusdam putatur, ut in Psalmo:Qui tegit in aquis superiora eiusdem 22 , id est, cœ-lum divinæ Scripturæ quia secundum Evangeliumin duobus præceptis caritatis tota lex pendet etProphetæ. Aquæ persecutiones huius mundi ut inIob: Numquid elevabis in nebula vocem tuam, etimpetus aquarum operiet te? 23 Aquæ temptatio-nes diaboli ut in Psalmo: Probavi te ad aquas con-

4 Prov. IX5 Psal. XVIII6 Apoc. XVII7 Isa. XXXII8 Psal. XXVIII9 Psal. CXLVIII10Apoc. XVII11 Ier. II12Psal. XXI13 Isa. XLIII14Psal. XVII15Psal. LXXVI16 Isa. LV17Ezech. XXXVI18Ezech. XLVII19 Iob IX20Prov. XVIII21Prov. V22Psal. CIII23 Iob XXXVIII

Page 175: Rabano Mauro - De Universo

tradictionis 24 . Aquæ baptismum hæreticorum, utin Psalmo: Libera me de aquis multis 25 . Aquæmultiplicatio peccatorum, ut in Psalmo: Misit exalto et accepit me et assumpsit me de multitudi-ne aquarum 26 . Aqua dogma hæreticorum, ut inSalomone: Aquæ furtivæ dulciores sunt 27 . Et inIsaia: Caupones tui miscent aquam vino 28 . Aquainmoderata locutio, ut in Salomone: Qui dimittitaquam, id est linguam, caput est iurgiorum 29 .Aqua luxuria carnis, ut in Salomone: Terra, quænon satiabitur aqua 30 , id est, caro hominis quænon expletur luxuria. Et in Evangelio pro quodamlunatico dicitur: Sæpe cadet in ignem, crebro au-tem in aquam 31 .

II

De mari

Mare est aquarum generalis collectio. Omnis enimcongregatio aquarum sive salsæ, sive dulces, abu-sive maria nuncupantur, iuxta illud: Et congre-gationes aquarum vocavit maria 1 . Proprie au-tem mare appellatum, eo quod aquæ eius amaræsint. Ideo autem mare incrementum non cape-re, cum quoniam omnia flumina, omnes fontesrecipiat hæc causa est, partim quod influentesundas ipsa magnitudo eius non sentiat; deindequod amara aqua dulce fluentum consumat, velquod ipsæ nubes multum aquarum ad se trahant,sive quod illum partim auferant venti, partim solexsiccet, postremum quod per occulta quædamterræ foramina percolatus et ad caput omniumfontesque revolutus currat. Hinc et in Ecclesiastescriptum est: Omnia flumina intrant in mare, etmare non redundat, ad locum unde exeant fluminarevertuntur ut iterum fluant 2 . Ubi metaphoriceaquæ nomine flumina homines intelliguntur, qui interram, unde sumpti sunt, revertuntur: sed terraeorum multitudine non impletur.

III

De Oceano

Oceanum Græci et Latini ideo nominant eo quodin circuli modum ambiat orbem, item quia ut cœ-lum purpureo colore nitet. Oceanus quasi cyaneus.Iste est qui oras terrarum amplectitur, alternisqueæstibus accedit atque recedit, respirantibus enim

24Psal. LXXX25CXLIII26Psal. XVII27Prov. IX28 Isa. I29Prov. XVII30XXX31Matth. XVII1 Gen. I2 Eccle. I

in profundum ventis aut removet maria aut resor-bet.

IV

De Mediterraneo

Mare magnum est quod ab occasu ex Oceano fluitet in meridiem vergit. Deinde ad septentrionemtendit. Quod inde magnum appellatur, quia cæte-ra maria in comparatione eius minora sunt. Istudest et Mediterraneum, quia per mediam terramusque ad orientem perfunditur, Europam et Affri-cam Asiamque disterminans.

V

De Rubro mari

Rubrum autem mare vocatum eo quod sit roseisundis infectum. Non tamen talem naturam habet,qualem videtur ostendere, sed vicinis litoribus vi-tiatur gurges atque inficitur, quia omnis terra quæcircumstat pelago rubra est, et sanguineo coloriproxima. Ideoque inde minium acutissimum cer-nitur, et alii colores, quibus pictura variatur. Ergocum terra hanc habeat naturam, fluctibus subindediluitur, et quidquid adhæsum est, in coloremcadit. Ob hoc etiam in his litoribus gemmæ rubræinveniuntur. Lapillus enim eiusmodi humo involu-tus, cum inter arenas attritus est, et terræ coloremhabet et maris. Hoc mare in duos sinus scinditur,et is qui ab oriente est Persicus appellatur, quiaora illius Persæ inhabitant. Alter vero Arabicusdicitur, quod sit circa Arabiam.

Mare autem iuxta allegoriam aut baptismum sig-nificat, aut mundanam sapientiam aut sæculumpræsens aestuans undis persecutionum, aut pecca-tores fluctibus vitiorum tumultuantes. Nam mareBaptismum significat, ut est illud Apostoli: Om-nes baptizati sunt in nube et in mari 1 ; ubi verusPharao cum exercitu suo submergitur, et verusIsraelita persequente hoste liberatur. Item marebaptismum significat, ut in Apocalypsi: Et antesedem tamquam mare vitreum 2 . Huius baptismimare illud aereum figuram habuit, quod Salomonin templo Domini fecit. Item mare Scriptura di-vina est, propter inæstimabilem eius scientiam,ut in Ezechiele: Et visio earum, id est, rotarum,sicut visio maris 3 . Item mare orientale, populusIudæorum: mare novissimum populus gentium,unde legitur in Zacharia propter aquam baptismidicitur: Medium earum ad mare novissimum 4 .Nam mare mundanam sapientiam designat, ut

1 I Cor. X2 Apoc. IV3 Ezech. I4 Zach. XIV

Page 176: Rabano Mauro - De Universo

est illud in Psalmo: Volucres cœli, et pisces ma-ris qui perambulant semitas maris 5 . Pisces veromaris philosophos fortasse significant, qui huiusmundi naturam erratica curiositate pertractant.Nam sicut illi, posita fronte, itinera sibi reserantpelagi inundatione confusa, ita et isti capiunt, retemisso, venas rerum ratione humana assiduo laboreperquirendo. Sed cum sint pisces et fluminum, nonvacat, quod hic posuit maris propter eos qui sibividentur esse sapientes. Item mare præsens sæ-culum significat, ut est illud in Evangelio: Simileest regnum cœlorum sagenæ missæ in mare 6 . Etin Habacuc: Misisti equos tuos in mare, id est,Apostolos, turbantes aquas multas 7 , id est, gen-tes. Item mare desertum præsens mundus est, utin Isaia: Onus maris deserti 8 . Rursum mare gen-tium populus est, ut in Psalterio: Propterea nontimebimus dum conturbabitur terra et transferun-tur montes, id est, Apostoli, in cor maris 9 . Et inEvangelio: Si haberetis fidem sicut granum sinapisdiceretis huic arbori moro: eradicare et transplan-tare in mare, et obediret vobis 10 . In hoc etiammare diabolicæ sine numero serpere probanturinsidiæ malitiæque dæmonum, velut quibusdamfluctibus animarum voluntas instabilis commove-tur, ut est illud Psalmistæ: Hoc mare magnum etspatiosum, illic reptilia, quorum non est numerus.Animalia pusilla et magna, illic naves pertran-sibunt. Draco iste quem formasti ad illudendumei 11 .

Mare spatiosum enim ipsæ reddunt dum naufra-gare compellunt, quia dubium non est illum undasinmanissimas pati qui mergitur gurgite peccato-rum. Mare quippe a meando dictum est, quodsemper eat ac redeat. Sed isti spiritus innumera-biles nobis a Deo comprehensi sunt, qui arenammaris et pluviarum guttas enumerat, et ne omninoincomprehensibiles linquerentur, quantitate nonqualitate ea diffinivit.

Denique de eis dicitur: animalia pusilla et mag-na, quoniam inter ipsos et maiores esse nequitia,probantur omnimodis, et minores, illic in mundoscilicet quem superius dixit mare. Naves autemmerito significantur Ecclesiæ quæ periculosos fluc-tus mundi per lignum gloriosæ crucis evadunt,portantes populos qui signo fidei crediderunt, ubiet draco malignus et pestifer inhabitat qui illudi-tur ab angelis Dei per iustissimas increpationes,vel etiam et a fidelibus viris dum incentiva vitio-rum eius detestabili errore refugiunt. Nam quodmare peccatores significet ostendit Psalmista di-cens: Mare vidit et fugit: Iordanis conversus est

5 Psal. VIII6 Matth. XIII7 Habac. III8 Isa. XXI9 Psal. XLV10Luc. XVII11Psal. CIII

retrorsum 12 . Mare frequenter diximus peccatoresistius sæculi debere suscipi, qui more undarumtumidis cogitationibus fluctuantur. Iordanem veropro quolibet flumine debemus accipere, qui va-riis desideriis homines rapiunt et in mare illudmagnum nefanda præcipitatione deducunt. Istaenim duo quæ genus humanum diversa delecta-tione rapiebant, adventus Domini, respectu a suisconsuetudinibus retrorsum præcipitata redierunt.

Cor maris, hominum corda, ut in Psalmo: Transfe-rentur montes in cor maris 13 . Cor maris, Iudæa,eo quod in medio mundo sita esse dicatur, undein libro Esdræ pro Salvatore dicitur: Vidi virumascendentem de corde maris 14 . Et in Ezechiele:O Tyre quæ sita es in corde maris 15 . Profundummaris sempiterna damnatio ut in Evangelio: Expe-dit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius etdemergatur in profundum maris 16 . Lingua marisÆgypti, philosophia huius mundi, ut in Isaia: Etsiccavit Dominus linguam maris Ægypti 17 . Litusmaris finis mundi, ut in Evangelio: Et secus litussedentes elegerunt bonos in vasa, malos autemforas miserunt 18 .

Oceanum autem qui circuit orbem terræ, marisnomine vocatum illa sententia beati Iob denotat,qua ait: Numquid mare ego sum aut cetus, quiacircumdedisti me carcere? 19 . Cetum ergo cosmo-graphi maxime in oceani profunditate conversaridicunt: cuius sententiæ talis esse potest sensus,quod mare allegorice mundum dixerit, et cetumdiabolum, qui intra mundi istius claustra tenetur,in illius etiam conclusione ipse damnandus sit.Carcerem ergo pro cruciatibus poni sæpe legi-mus, quia ad carcerem omnes pertinent poenæ.Pro omnibus ergo malis, quæ patiebatur beatusIob, ipsam domum tormentorum nominavit, velutisi eadem domo fuisset inclusus. Mare ergo Ru-brum sive Baptismi significat sacramentum, seuetiam sæculi istius fluentum ac turbidum statum,per quem sancti transeunt illaesi, et peccatoresobruuntur examine divini iudicii. De quo legiturin Psalmo: Qui divisit mare rubrum in divisiones,et eduxit Israel per medium eius, et excussit Pha-raonem et exercitum eius in mare Rubrum 20 .

Priscæ auctoritatis viri mare Rubrum in duode-cim divisiones dixerunt esse partitum, quantas tri-bus fuisse Iudæorum: ideoque hic plurali numeropositum est in divisiones, ne putaremur mare Ru-brum uno itinere fuisse transmissum. Sed potesthoc et spiritaliter congruenter adverti. Rubrum

12Psal. CXIII13Psal. XLV14 IV Esdr. XIII15Ezech. XXVII16Matth. XVIII17 Isa. XI18Matth. XIII19 Iob VII20Psal. CXXXV

Page 177: Rabano Mauro - De Universo

mare est sæculi istius permixta profunditas quammultis divisionibus transimus, quando conversiad terram viventium, Domini munere festinamus.Aliter enim per eleemosynas, aliter per assiduamsupplicationem, aliter per virginitatem, aliter perexcellensimam caritatem, sic multis divisionibusper sæculi huius mare transitur ad Dominum,qui diabolum cum ministris suis in fontem salutisexcutit, quando eum a nobis potentiæ suæ virtuteremovet. Excutit autem dixit, tamquam pulveremproiicit ut de hac celeritate et virtutem divinitatisostenderet et illos terrenas sordes esse monstraret.

VI

De abysso

Abyssus profunditas est aquarum impenetrabilis,sive speluncæ aquarum latentium, e quibus fonteset flumina procedunt, vel qui et occulte subte-reunt. Unde et abyssus dictus. Nam omnes aquæsive torrentes per occultas venas ad matricemabyssum revertuntur. Abyssus intelligitur profun-ditas Scripturarum, ut est illud in Psalmo: Abys-sus abyssum invocat 1 , id est, Vetus TestamentumNovum annuntiat, et Novum Vetus in testimo-nium vocat: In voce cataractarum tuarum 2 , hocest in prædicatione sanctorum. Item abyssus aquæinmensitas est, ut in Genesi legitur: Et rupti suntfontes abyssi magnæ 3 . Item abyssus ineffabiliaiudicia Dei designat, ut hoc est: Iudicia tua abys-sus multa 4 . Item abyssus infernum significat, utApostolus ait: Aut quis descendit in abyssum? idest Christum a mortuis reducere 5 . Item abyssuscorda hominum denotat facinoribus tenebrosa utest illud beati Iob: Abyssus dicet: non est in me, etmare loquetur: non est mecum 6 , nec non et abys-sus superstitiosis atque persecutoribus Ecclesiæcomparatur, quia sicut pallium subiecta cooperit,ita illi mundum foedissima superstitione texerunt,ut non solum mediocres homines sed in perniciemsuam ipsos quoque sanctos viros atque eminentis-simos tormentis corporum obruere viderentur, utest illud in Psalmo: Abyssus sicut pallium amic-tus eius et super montes stabunt aquæ 7 . Itemabyssus corda hominum facinoribus tenebrosa, utin Amos: Vocavit iudicium Dominus, et devoravitabyssum multam 8 . Abyssus damnatio peccato-rum sempiterna, ut in Iob: Æstimavit abyssumquasi senescentem 9 , id est, diabolus per ministrossuos putabit quod pœna impiorum finem habi-

1 Psal. XLI2 Ibid.3 Gen. VII4 Psal. XXXV5 Rom. X6 Iob XXVIII7 Psal. CIII8 Amos VII9 Iob XLI

tura sit. Abyssus infernus, ut in Evangelio: Etdeprecabantur eum spiritus, id est, dæmones, nein abyssum eos mitteret 10 .

VII

De æstibus vel fretis

Æstus ad oceanum pertinet, fretus ad utrumquemare. Nam æstus est maris accessus, vel secessus,id est, inquietudo: unde et æstuaria dicuntur perquæ mare vicissim tam acceedit quam recedit.Fretum autem appellatum quod ibi semper mareferveat. Nam fretum est angustum et quasi fer-vens mare, ab undarum fervore nominatum. Iuxtaallegoriam æstuat mundus undis persecutionum etper varia loca aut accidit aut recedit. Fervet etiamodiis, et tumultus excitat, nec umquam perfectætranquillitatis habere valet statum, unde et inEvangelio legitur 1 iussisse Dominum ascenderediscipulos suos in naviculam et precedere eumtrans fretum donec dimitteret turbas, ipsosqueremigando laborare propter contrarium ventum.Quod mystice labores varios Ecclesiæ Sanctæ de-signat, quæ inter undas sæculi adversantes et in-mundorum flatus spirituum ad quietem patriæcœlestis quasi ad fidam litoris stationem, perve-nire conatur. Sed prius non cessat ventus, quamSalvator ascendit in navem, quia in quocumquecorde Deus per gratiam sui adest amoris, moxuniversa vitiorum et adversantis mundi sive spi-rituum malignorum bella compressa quiescunt.

VIII

De lacis et stagnis

Sunt autem et quædam maria quæ non miscenturoceani fluctibus aut mari magno, et dicuntur lacuset stagna. Lacus est receptaculum in quo aqua re-tinetur, nec miscetur fluctibus, ut lacus Asphalti,ut lacus Benacus, et cæteri quos Græci limenas,id est, stagnos vocant. Nam fontes labuntur influvios, flumina in freta discurrunt. Lacus stat inloco nec profluit, et dictus lacus quasi aquæ locus.Lacus autem idem stagnus ubi inmensa aqua con-venit. Nam dictum est stagnum ab eo quod illicaqua stet nec decurrat.

Lacus Asphalti idem et mare Mortuum vocatumpropter quod nihil gignit vivum, nihil recipit exgenere viventium. Nam neque pisces habet, nequeassuetas aquis et lætas mergendi usu patitur aves,sed et quæcumque viventia mergenda temptave-ris, quæcumque arte demersa, statim resiliunt. Etquamvis vehementer illisa, confestim excutiuntur;sed neque ventis movetur, resistente turbinibus

10Matth. VIII1 Marc. VI

Page 178: Rabano Mauro - De Universo

bitumine, quo aqua omnis stagnatur, neque na-vigationis patiens est, quia omnia vita carentia inprofundum merguntur, nec materiem ullam sus-tinet, nisi quæ bitumine illustrantur. Lucernamaccensam ferunt super natare, extincto demergilumine. Hoc et mare salinarum dicitur, sive lacusAsphalti, id est, bituminis. Et est in Iudæa interIericho et Zoaran longitudo eius usque ad Zoa-ras Arabiæ dirigitur stadiis quingentis octoginta,latitudo stadiis centum quinquaginta usque adviciniam Sodomorum.

Stagna philosophiam huius mundi significat, ut inIsaia: Ponam flumina in insulas, et stagna arefa-ciam 1 . Mystice autem mare Mortuum, quod nihilgignit vivum, nihil recipit ex genere viventiumsed omnia vitæ carentia in profundum mergit,et terræ Sodomorum atque Gomorræ imminet,quas civitates ignem et sulphurem de cœlo pluensDominus subvertit, significat pæsentis sæculi per-versitatem, ubi diabolus in perditis regnat, et cumhis qui in Deo vita vivunt nullo consortio iungi-tur, sed vera vita carentes in profundum mergitinferni. In sulphure fetor carnis et per igne ardordesiderii carnalis exprimitur. Sulphur quippe feto-rem habet, ignis ardorem, qui itaque ad perversadesideria ex carnis fetore arserant, dignum fuit utsimul sulphure perirent et igne, quatenus ex iustapœna discerent iniusto desiderio quid fecissent.

Lacus Tiberiadis ab oppido Tiberiade vocatus,quod Herodes quondam in honore Tiberii Caesariscondidit. Est autem in Iudæa omnibus lacis salu-brior et ad sanitatem corporum quodammodo effi-cacior. Gennesar lacus amplissimus in Iudæa lon-gitudine centum quadraginta extenditur stadiis,latitudine quadraginta diffunditur, crispantibusaquis auram non ventis sed de seipso sibi excreans,unde et Gennesar dicitur Græco vocabulo quasigenerans sibi auram. Denique per diffusiora spatialacus frequentibus auris spirantibus agitatur, undeet purior haustus eius et ad potandum dulcis ethabitabilis. Denique si sciremus quid in Latinalingua resonet Gennesar intellegeremus quomodoIesus per typum Apostolorum et navis Ecclesiamde persecutionis naufragio liberatam transducatad litus, et in tranquillissimo portu requiescerefaciat. Interpretatur autem Gennesar, ortus prin-cipium, ut in libro de nominibus Hebraicis inveni-mus. Tunc enim plena nobis tribuetur tranquilli-tas quando Paradisi per Christum nobis restitue-tur hereditas, ac primæ stolæ reddetur iocunditas.Lacus enim generali vocabulo aut pro inferno po-nitur, aut pro sepultura foveali, aut istius mundiprofundissima calamitate. Dicitur enim inde lacusquod sub ipsa terra lateat. Nam lacus pro infernonotatur, ut est illud Psalmistæ: Posuerunt me inlacum inferiorem, in tenebras et umbra mortis 2 :

1 Isa. XLII2 Psal. LXXXVII

sic et in illo testimonio Zachariæ Prophetæ, quoad ipsum Dominum ait: In sanguine testamentitui eduxisti vinctos tuos de lacu in quo non estaqua 3 , quod ita intelligitur: in sanguine passionistuæ, o Salvator, eos qui vincti in carcere tene-bantur inferni, in quo non est ulla misericordia,tua clementia liberasti. Item lacus pro sepulturaponitur, ut est illud Psalmistæ: Æstimatus sumcum descendentibus in lacum 4 . Culpat eos quiputabant Dominum Salvatorem mortuum fuissecommuniter, et illam singularem et mirabilempassionem morientibus reliquis hominibus compa-rare. Rursum in laci nomine profundissima cala-mitas istius mundi exprimitur, ut est illud: Adte, Domine, clamavi: Deus meus, ne sileas a me,et ero similis descendentibus in lacum 5 . Lacusenim hoc sæculum est, quod quasi delectabile actranquillum creditur, sed quas profunditates etmensuras habeat ignoratur. Lacus dolor vel lapsusin mortem ut in Psalmo: Lacum aperuit et effoditeum 6 , et alibi: Laqueos paraverit pedibus meis 7 .Lacuna, hæretici, ut in propheta: Qui faciebantlacunas ad capiendos pisces 8 .

IX

De lacis et stagnis

Vascho nomen est fontis in tribu Beniamin, etinterpretatur conversio generationis. Rogel nomenest fontis in tribu Beniamin et interpretatur deor-sum ferens. Sames fons est in tribu Beniamin etinterpretatur sol. Areht fons, apud quem Gedeoncastrametatus est 1 , interpretatur artifex, et meri-to, quia ibi Domini mandato probabatur populus,iuxta aquas, qui cum Gedeone pugnaturus erat.Fons quoque aut Dominum Christum mystice sig-nificat, aut gratiam Spiritus Sancti, aut Baptismilavacrum aut originem virtutum. Nam Christumsignificat, in eo quod in Genesi legitur 2 fontemesse in medio Paradisi, unde quattuor fluminaprocedebant, hoc est, quattuor Evangelia de fontesalutaris procedentia ad irrigationem generis hu-mani. Item fons Spiritus Sancti gratiam designat,in eo quod Dominus dicit in Evangelio: Qui biberitaquam quam ego do, fiet in eo fons aquæ salientisin vitam aæternam 3 . Baptismi vero sacramentumostendit illud Zachariæ Prophetæ, quo ait: In dieilla erit fons patens domui David et habitantibusIerusalem in ablutionem peccatoris et menstrua-

3 Zach. IX4 Psal. LXXXVII5 Psal. CXLII6 Psal. VII7 Psal. LVI8 Isa. XIX1 Iudic. VII2 Gen. II3 Ioann. IV

Page 179: Rabano Mauro - De Universo

tæ 4 . Hic fons de domo Dei egrediens fertur adEcclesiam et ad scientiam Scripturarum, ut omnesrenascamur in Christo, et in aqua Baptismatisnostra nobis peccata donentur. Nihil inmundiusmenstruata, quæ quidquid attigerit inmundum fa-cit, et iniustorum sordes Christi abluuntur Bap-tismate.

Fons Salvator ut in Ieremi: Me dereliquerunt fon-tem aquæ vivæ 5 . Fons baptismum in Ioel: Et fonsde domo Domini egredietur, et irrigabit omnemterram 6 , et in aliam partem, ut in Propheta:Desiccabitur fluvius a fonte suo 7 . Fontes sanctiprædicatores, ut in Isaia: Haurietis aquas in gau-dio de fontibus Salvatoris 8 . Et in aliam partemper Ioel: Sed et bestiæ agri suspexerunt ad tequia exsiccatæ sunt fontes aquarum. Fontes hære-tici in Epistola Petri: Hi sunt fontes sine aqua 9 .Fons origo generis humani in Salomone: Antequamrumpatur funis argenteus, et recurrat vitta aureaet conteratur hydria super fontem 10 , id est, carohominis per mortem. Fons igitur originem virtu-tum significat, in illo Psalmistæ: Quoniam apud teest fons vitæ et in lumine tuo videbimus lumen 11 .Christo Domino dicit: Quoniam apud te est fonsvitæ, id est, initium omnium bonorum et origovirtutum, unde perfectissime complemur quandoaliquod munus ab eius pietate suscipimus. Simili-ter et illud intellegendum est: Qui emittit fontes inconvallibus, inter medium montium pertransibuntaquæ 12 , quia omnipotens Deus dona spiritalisgratiæ humilibus præstat, qui loco hic convalliumponuntur, et aquæ divinæ ibi semper exæstuant,quæ inter medium montium, hoc est, superborumhæreticorum sine aliquo fructu pertransibunt.

X

De fluminibus

Fluvius est perennis aquarum decursus, a fluendoperpetim dictus; proprie autem flumen aqua ipsa:fluvius cursus aquæ. Prior autem flumen quam flu-vius, id est, prior aqua quam decursus. Duo suntautem fluminum genera, unum torrens, alterumvivum. De quo Virgilius: Donec me flumine vivoabluero. Torrens est aqua veniens cum impetu.Dictus autem torrens, quia pluvia crescit, sicci-tate torrescit, id est, arescit. Allegoria fluvii seufluminis, aliquando in bonam partem, aliquandoin contrariam vertitur. In bonam partem flumina

4 Zach. XIII5 Ier. II6 Ioel III7 Isa. XIX8 Isa. XII9 II Petr. II10Eccl. XII11Psal. XXXV12Psal. CIII

accipiuntur, ubi Salvator dicit: Qui in me creditflumina de ventre eius fluent aquæ vivæ 1 , id est,gratiæ spiritales de cordis secreto emanant. Sic etillud intellegendum est fluminis impetus, hoc est,gratia Spiritus Sancti, laetificat civitatem Dei 2 , idest, Ecclesiam Dei. Et alibi: Flumen Dei repletumest aqua 3 . Similiter et illud Psalmistæ ubi ait:Excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt 4 .Excelsa vero et fluctus, ad Scripturas Sacras com-petenter aptamus, ipsæ sunt enim quas superiusabyssus vocavit, ubi et parabolarum quidam fluc-tus alludit, et altitudo sensuum pia perscrutationegrandescat. Hæc ergo supra se dicit transisse ius-tus, quia in eorum notitia avidus se perscrutatorimmisserat. Aliquando autem flumina significantApostolorum et Evangelistarum doctrinam cumbonis operibus, ut est illud: Elevaverunt flumi-na voces suas 5 , et: Flumina plaudent manibusin idipsum 6 . Item in Isaia: Ponam flumina ininsulas 7 .

In contrariam vero partem flumina ponuntur,quando sæculi istius turbidum cursum, et pecca-torum inundationem significat, ut est illud: Su-per flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus 8 .Contemplandum autem quod non dicit in flu-minibus, sed super flumina. Nam qui adhuc influminibus istis sunt, peccatorum inundatione ra-piuntur. Qui vero super ripas salvi sedent, iam abillis fluctibus divino munere sunt liberati. Undede sanctis alibi dicit: Flumina pertransibunt pe-de 9 , hoc est, mundi huius turbida fluenta, pergratiam Christi securo virtutum transibunt gres-su ad futuram patriam ubi gaudii nostri est etsalutis æternæ origo præparata. Flumina impetuspersecutionis in Canticis canticorum: Aquæ multænon potuerunt extinguere caritatem, nec fluminaobruent illam 10 . Flumen philosophia huius mun-di, vel dogma hæreticorum. In Psalmo: Tu exsic-casti flumina Ethan 11 , qui interpretatur, fortis,id est, diabolus, de quo in Evangelio dicitur: Cumfortis armatus custodit atrium suum, et cætera 12 .Item alio modo in Iob: Absorbebit fluvium, et nonmirabitur, et habebit fiduciam quod influat Iorda-nis in os eius 13 .

Fluvii nomine humani generis decursio designatur,quæ velut a fontis sui origine nascendo surgit, etquæ ad ima defluens moriendo pertransit. Iordanis

1 Ioann. VII2 Psal. XLV3 Psal. LXIV4 Psal. XLI5 Psal. XCII6 Psal. XCVII7 Isa. XLII8 Psal. CXXXVI9 Psal. LXV10Cant. VIII11Psal. LXXIII12Luc. XI13 Iob XL

Page 180: Rabano Mauro - De Universo

autem appellatione, baptizati designantur. Quasiergo diceret: ante mundi Redemptorem mundumVehemoth non miratus absorbuit, sed, quod estacrius, etiam post Redemptoris adventum, quos-dam, qui baptizati sunt, degluttire se posse confi-dit.

Quidam autem fluviorum propriis ex causis nomi-na acceperunt, ex quibus nonnulli notandi sunt,qui in historiis celebres memorantur. Geon fluviusde Paradiso exiens, atque universam Æthipoiamcingens, vocatus hoc nomine, quod incrementosuæ exundationis terram Ægypti irriget. Ge enimGræce, Latine terram significat. Hic aput Ægyp-tios Nilus vocatur, propter limum quem trahit quiefficit fecunditatem, unde et Nilus dilectus est,quasi nean y len trahens. Nam antea Nilus LatineMelo dicebatur. Apparet autem in Nilide lacu, dequo in meridiem versus, excipitur Ægypto, ubiaquilonis flatibus repercussus, aquis retro luctan-tibus, intumescit et inundationem Ægypti facit.Ganges fluvius, quem Phison Sancta Scripturacognominat, exiens de Paradiso pergit ad Indiæregiones. Dictus autem Phison, id est, caterva,quia decem fluminibus magnis sibi adiunctis im-pletur, et efficitur unus. Ganges autem vocatusa Gangaro rege Indiæ, fertur autem Nili modoexaltari, et super orientis terras erumpere. Ti-gris fluvius Mesopotamiæ de Paradiso exoriens, etpergens contra Assirios, et post multos circuitusin Mare Mortuum influens. Vocatus autem hocnomine, propter velocitatem, instar bestiæ tigri-dis nimia pernicitate currentis. Eufrates fluviusMesopotamiæ de Paradiso exoriens, copiossimusgemmis, qui per Mediam Babyloniam influit. Hica frugibus vel ab ubertate nomen accepit. NamHebraice eufrata fertilitas interpretatur.

Mystice autem hi quattuor fluvii, ut supra dictumest, quattuor Evangelia significant. Quæ quattuorEvangelistæ conscripserunt. Nam Geon fluvius,qui interpretatur pectus, sive præruptum, signifi-cat Evangelium Mathei, quod primum conscrip-tum est, ab ipso auctore Hebraica lingua et a ge-nealogiis Salvatoris incipiens, breviter nativitatemDomini notat, magorumque adventum ad ipsumSalvatorem, et parvulorum ab Herode occisionem,postea baptismum eius commemorans, et in deser-to ieiunium, atque temptationes, quibus a diabolotemptatus est, mox ad prædicationem Evangelii,et miraculorum factorum transit, sicque ad passio-nem eius perveniens, resurrexisse eum a mortuisostendit, et discipulis in Galilea apparuisse et adprædicationem Evangelii eos misisse, et terramÆthiopiæ et spiritales Ægypti quaturo fluentisdogmatum irrigat, quatenus fructum fidei et bo-norum operum proferat. Unde et ipse Evangelistain Ecclesiastica historia describitur, in Æthiopiæpartibus ipsum Evangelium prædicasse, et marty-rio consummatus esse. Ganges vero, hoc est, Phi-son, qui interpretatur caterva, sive oris mutatio,

significat Evangelium Marci, quod de genealogiaSalvatoris secundum carnem parum narrat. Deprædicatione autem eius et de miraculis caterva-tim, quæ cæteri Evangelistæ plenius narrant, inunum codicem colligit, et sic ad passionem Christiperveniens resurrectionemque a mortuis in cœlumeum ascendisse. Et Apostolos post ascensionemeius mundo prædicasse demonstrat. Tigris quo-que bene potest convenire Evangelio Lucæ quiprimum a sacerdotio Zachariæ, et de nativitateIoannis incipiens, annuntiationem angeli ad Ma-riam Virginem, et nativitatem Salvatoris conse-quenter enuntiat, sicque genealogiam eius circabaptismatis narrationem commemorans transit adexponendam prædicationem eius, et miraculorumfacturam, et velociter transcurrens omnia atquepassionem Domini et resurrectionem describenseum ascendisse ad cœlos, discipulosque Dominumconlaudasse in templo breviter et succincte omniacomprehendit. Euphrates enim fluvius qui inter-pretatur frugifer, sive crescens optime convenitEvangelio Ioannis, qui de divina generatione Sal-vatoris inchoans, maxime ea quæ ad divinam eiusnaturam exponenda pertinebant desscripsit. Etsic terram Ecclesiæ ad germen spiritale et fructumvirtutum proferendum irrigavit, scientiæque spi-ritalis illi opes contulit. Iordanis fluvius a duobusfontibus nominatur, quorum alter vocatur Ior, al-ter Dan. His igitur procul a se distantibus in unumalveum fœderatis, Iordanis deinceps appellatur.Nascitur autem sub Libano monte et dividit Iu-dæam et Arabiam, qui per multos circuitus iuxtaIericho in mare Mortuum influit. Mystice autemIordanis, qui interpretatur descensio eorum, et inquo Salvator baptizatus est, baptismi gratiam sig-nificat, ubi deponere debemus veterem hominemcum actibus suis, et induere novum qui secundumDeum creatus est, in iustitia et sanctitate veri-tatis 14 ; ubi et descendere de superbia diabolicadebemus, et humilitatis ac mansuetudinis Christiparticipes esse. Triplicem ergo ob causam, Salva-tor ab Ioanne accepit baptismum 15 , primum utquia homo natus erat, omnem iustitiam et humi-litatem legis impleret; secundo ut baptismate suoIoannis baptisma comprobaret. Tertio ut Iorda-nis aquas sanctificans, per descensionem columbæSpiritus Sancti in lavacro credentium monstraretadventum. Quod autem in Iesu Nave scriptumest 16 , ubi de transitu filiorum Israel, per Iorda-nis alveum commemoratur quod sacerdotes quiportabant arcam fœderis Domini, cum posuerintvestigia pedum suorum in aquis Iordanis, aquæ,quæ inferiores sunt decurrerent, atque deficerent;quæ autem desuper venerunt in multa mole con-sisterent. Illa pars hominum qui postquam sanc-tam baptisma consequuntur, se ipsos rursus ad

14Eph. IV15Matth. III16 Ios. III

Page 181: Rabano Mauro - De Universo

negotia sæculi, et illecebras libidinum tradunt, etcum avaritia salsum poculum bibunt, in ea parteaquarum designatur, quæ in mare profluit, atquein salsis fluctibus deperiit. Pars vero illa quæ cumstabilitate permanet, et dulcedinem suam servat,designat eos qui acceptum Dei munus, indeclina-biliter tenent. Iaboc fluvius est, et interpretaturarena, vel luctamen, quo transmisso luctatus Ia-cob adversus eum qui sibi apparuerat vocatus estIsrael. Fluit autem inter Ammam, hoc est, Phi-ladelphiam, et Garasan, in quarto eius miliario,et ultra procedens, Iordani fluvio commiscetur.Luctamen autem viri qui cum Iacob luctabaturiuxta allegoriam significat passionem Christi: ubivisus est Iacob in Iudæorum typo, hoc est, incorporis sui sobole prævaluisse Deo. Et quasi cuminfirmo, ita cum in carne eius luctamen inire etinvalescere in passione eius, sicut scriptum est,cum dicerent: Crucifige. Iuxta tropologiam veroIacob, qui cum angelo contendit, uniuscuiusqueperfecti viri, et in contemplatione positi animamexprimit: quia videlicet anima cum contemplariDeum nititur, velut in quodam certamine posita,modo quasi exsuperat, quia intellegendo et sen-tiendo de incircumscripto lumine aliquid degustat.

Ella, Aber, Gozam, nomina fluminum in terraMedorum, ad quorum montes captivus ductus estIsrael. Ella interpretatur infirmitas, et Aber inter-pretatur livor aut vulnus, et Gozam tonsio eoruminterpretatur, quod significare potest eorum lesio-nem, qui de terra Ecclesiæ educti in voluptatibussæculi vivunt, ubi diversa vulnera vitiorum pa-tiuntur. Abana fluvius Damasci, et interpretaturlapides eius, designans duritiam sterilitatis pravo-rum, qui virtutum gignere nesciunt fructum. Cho-bar fluvius iuxta quem Ezechiel Propheta positusvisionem vidit interpretatur gravitudo. Ezechielvero fortitudo Dei. Venit ergo Ezechiel iuxta flu-vium Chobar, quia fortitudo Dei per incarnationissuæ mysterium propinquare dignata est pecca-torum suorum pondera portanti generi humanoquod ab ortu suo quotidie defluit ad mortem.Fons autem sive natatoria Siloa ad radicem montisSion, ut supra dictum est, non iugibus aquis, sedincertis horis diebusque ebullit. Significat Baptis-mi sacramentum, unde Dominus cæci nati oculussputo cum luto mixto, desuper liniens dicit ei:Vade et lava te in natatoria Siloe, quod interpre-tatur missus. Quod fecit Dominus perspicuum est.Illuminatio enim facta est in cæco, sed magnummysterium commendatur in humano genere, ex-puit in terram, de saliva lutum fecit, quia verbumcaro factum est 17 , et unxit oculos cæci. Inunctuserat et nondum videbat: mittit illum ad piscinam,quæ vocatur Siloe. Pertinuit autem ad Evangelis-tam commendare nobis nomen huius piscinæ, etait: quod interpretatur missus. Iam quis est mis-

17 Ioann. I

sus agnoscitis, nisi enim ille fuisset missus, nemonostrum fuisset ab iniquitate dimissus. Lavit ergooculos in ea piscina, quæ interpretatur missus,baptizatus est in Christo. Sic ergo quando eum inseipso quodammodo baptizavit, tunc illuminavit,quando inunxit fortasse catecuminum fecit.

XI

De torrentibus

Torrens est, ut supra diximus, aqua veniens cumimpetu. Sunt autem quædam nomina propria to-rrentium, quæ iuxta interpretationem suam mys-ticam significationem habent, ut est torrens Cison,qui interpretatur duritia eorum, et est iuxta mon-tem Thabor, ubi contra Sisaram dimicatum est,et significat contumaciam superborum, quæ Do-mini virtute conteritur. Cademi torrens est, iuxtaquem Debbora bellum gessit. Interpretatur autemresurrectio inutilis, quod significat peccatorum re-surrectionem, qui non ad vitam, sed ad pœnamperpetuam resurrecturi erunt. Corathi torrens esttrans Iordanen, in quo absconditus est Elias, eregione eiusdem fluminis, interpretatur autem di-visio, vel cognitio. Chimarus, id est, torrens Ce-dron, inter montem est Oliveti, et Ierusalem, ubiDominum Salvatorem Ioannes Evangelista narrattraditum. interpretatur autem Cedron tenebræ veldolor, et significat cæcitatem Iudæorum qui cumtumultu venerunt conprehendere Iesum. Nam to-rrens fluvius hibernis imbribus concitatur subito,qui et rapidus cognoscitur et cœnosus, quia nonpuro fonte profunditur, sed terrenis infectionibussordidatur. Huic merito comparatur sæculi istiusturbidus cursus, qui nullo veritatis fonte defluit,sed malorum omnium tempestate coalescit. Undedicitur: Torrentem pertransivit anima nostra 1 . Etitem: De torrente in via bibit, propterea exaltavitcaput 2 . Merito ergo et Israel, ipsum pertransisseperhibet, unde et caput eius potasse prædictumest. Sed in his omnibus una est veraque confessio,quoniam de tantis periculis sola Domini misera-tione liberamur. Item torrens doctrina pravorum.In Psalmo: Tu disrupisti fontes et torrentes 3 .Rursum torrens temptationis impetus, in Psalmo:Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me 4 . In-venitur et torrens positus in bonam partem, utest illud: Torrente voluntatis tuæ potabis eos 5 .Torrentem vero diximus esse fluvium velocem, quisubita pluviarum inundatione descendit, cui benecomparatur sapientia Christi, quia et subita est,et ita rapida ut ad finem quem vult sine aliquatarditate perveniat.

1 Psal. CXXIII2 Psal. CIX3 Psal. LXXIII4 Psal. XVII5 Psal. XXXV

Page 182: Rabano Mauro - De Universo

Rivi dicti, quod deriventur ad irrigandum, id est,ad inducendum aquas in agris, nam rigare in-ducere est. Significat autem fluentum atque irri-gationem cœlestis gratiæ qua corda humana adproferendum fructum doctrinæ et bonorum ope-rum irrigantur. Unde est illud: Petra profudit mihirivos olei 6 , hoc est, Christus dona Spiritus Sanc-ti. Et in Psalmo: Rivos eius inebria, multiplicagenerationes eius, in istillicidiis suis, laetabiturcum exorietur 7 . Rivos eitam hic dicit Apostolosvel alios fideles qui de illo Dei repleto semperflumine biberunt. Sed ne potum ipsum crederesesse tenuissimum, dicit rivos ipsos inebriandos, utad tantam sacietatem perveniant, quanta et ipsisabunde sufficiat, et aliis pro futura concedat. Re-dit igitur ad singularem numerum, quem ecclesias-ticæ unitati diximus convenire. Dixit enim multi-plica generationes eius, illius scilicet rivi, qui deflumine sancto profluxit, ut per generationes suc-cedentes prædicatio beata non deficiat, sed mul-tiplicet, unde catholica semper crescat Ecclesia,ut qui modo imbuuntur sacro dogmate post aliosdocere videantur. Stillicidia enim sunt guttæ quæde tectis cadunt, non ponderem, sed assiduitatepenetrantia, quæ quantum distent a rivis etiamvisualis nobis ratio patefecit. Ergo in primordiissuis laetabitur omnis fidelis, cum exorietur. Etaqua et Spiritu Sancto vere renascimur et gloriaDomini ipsius dignatione præparamur. Est enimnobis tunc magna lætitia, quando antiqui hominisvetustate deposita, in novæ regenerationis gau-dia commutamur. Rivi prædicatio sanctorum, inIsaia: Et erunt super omnem montem excelsum,et super omnem collem elevatum rivi currentiumaquarum 8 .

XII

De puteis

Puteus est lacus defossus, ex quo hauritur aqua, apotatione dictus, qui et in bonam significationempositus intellegi potest et in contrariam. Puteusiuramenti, quem fodit Abraham 1 , id est, Ber-sabee in regione Geraritica. Puteus visionis estin deserto apud quem habitavit Isaac. Puteusiudicii est, usque in præsentem diem, in regio-ne Geraritica. Rursum puteus iuramenti est, ubiiuraverunt Isaac et Abimelec, vocaturque oppi-dum Isaac. Sunt et alii plures putei in SanctisScripturis quæ hodieque in regione Geraritica etiuxta Ascalonem demonstrantur. In bonam ergosignificationem illud accipi potest, quod in Genesilegitur Isaac fodere puteos 2 , quos foderunt pueri

6 Iob XXIX7 Psal. LXIV8 Isa. XXX1 Gen. XXI2 Gen. XXVI

patris eius Abraham: sed invidentes ei Palæstiniobstruxerunt eos implentes humo, et reliqua. Quisest iste Isaac, nisi Salvator Noster? Qui dum des-cendisset in istum torrentem Gerara, primo omni-um illos puteos fodere voluit, quos foderant pueripatris sui, id est, Moyses puteum legis foderat,David, Salomon et Prophetæ libros scripseruntVeteris Testamenti, quos tamen terrena et sordi-da repleverat intellegentia Iudæorum. Et eorumos cum vellet purgare Isaac ut ostenderet, quiaquæcumque lex et prophetæ dixerunt, deipso di-xerunt: rixati sunt cum eo Palæstini, id est, Iudæia regno Dei alieni, sed discedit ab eis, et nonpotest esse cum his qui in puteis aquam nolunthabere sed terram, et dicit eis: Ecce relinqueturvobis domus vestra deserta 3 . Fodit ergo Isaacnovum puteum, immo pueri Isaac fodiunt. Puerisunt Isaac, Matthæus, Marcus, Lucas, et Ioannes,et Petrus et Iacobus, Iudas, et Apostolus Pau-lus, qui omnes Testamenti Novi puteum foderunt.Et invenerunt aquam vivam, quæ fit aquæ fonssalientis in vitam æternam 4 . Sed pro his adhucaltercantur illi qui terrena sapiunt, nec nova condipatiuntur, nec vetera purgari, evangelicis puteiscontradicunt, Apostolis adversantur: et quoniamin omnibus contradicunt litigantes, dicitur ad eos:Quoniam indignos vos fecistis gratiæ Dei, ex hociam ad gentes ibimus 5 . Post hæc fodit tertiumputeum Isaac, et appellavit nomen loci illius lati-tudo dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecitcrescere super terram 6 . Vere dilatatus est Isaac,et implevit omnem terram scientia Trinitatis, et intoto orbe latitudinem Ecclesiæ collocavit. Priustantum in Iudæa notus erat Deus, et in Israelnominabatur 7 , nunc autem in omnem terramexivit sonus eorum et in fines orbis terræ verbaeorum 8 .

In contrariam vero significationem positus est pu-teus ille super quem legitur Salvator fatigatus exitinere sedisse, et mulier Samaritana cum hydriaaquam inde haurire velle. Hydra enim fortasseamorem sæculi huius significat, id est, cupidita-tem quam ibi homines de tenebrosa profunditate,cuius imaginem puteus gerit, hoc est, de terrenaconversatione, hauriunt voluptatem, qua percep-ta, iterum in eius appetitum inardescunt, sicutde aqua illa qui biberit, sitiet iterum. Oporte-bat autem ut Christo credens sæculo renuntiaret,et relicta hydria cupiditatem sæcularem se reli-quisse monstraret, non solum corde credens adiustitiam 9 , sed etiam ad salutem ore confitensprædicaret, quod credidit. Item puteus vel dia-bolum significat vel infernum, ut est illud: Neque

3 Matth. XXIII4 Ioann. IV5 Act. XIII6 Gen. XXVI7 Psal. LXXV8 Psal. XVIII9 Rom. X

Page 183: Rabano Mauro - De Universo

urgeat super me puteus os suum 10 . Urgent quoquepeccatores os suum concludere, cum usque admortis suæ tempus, in pessima voluntate persis-tunt. Cisterna, recta intellegentia, ut in Salomone:Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui 11 .Cisterna hæretici vel prava intellegentia, ut inIeremia: Foderunt sibi cisternas dissipatas 12 .

XIII

De gurgitibus

Gurges est proprie lacus altus in flumine. Signi-ficat allegorice turbines persecutionum, quæ ad-versantur electis Dei in hoc mundo. Unde in Ionascriptum est: Omnes gurgites tui, et fluctus tui su-per me transierunt 1 . Quod super Ionam tumentesfluctus maris transierunt, et detonuerit sæva tem-pestas, nulli dubium est, mysterium esse Christi.Nullus enim est hominum, qui cunctas sustinerequeat temptationes absque Christo. Et quoniamomnes persecutiones, et universa quæ acciduntabsque Dei non ingeruntur voluntate, idcirco Deigurgites dicuntur. Et fluctus qui non oppresseruntIesum, sed transierunt per eum, minantes, tamennaufragium non inferentes. Universæ ergo per-secutiones et turbines quibus vexatur humanumgenus et cunctæ naviculæ eorum quæ frangeban-tur super meum, inquit, detonuere caput. Ergosustinui tempestates, et fregi turbines sævientes,ut securius navigarent.

XIV

De pluviis

Pluviæ dictæ eo quod fluant, quasi fluvii. Nas-cuntur enim de terræ et maris anhelitu, quæ cumaltius elevatæ fuerint, aut solis calore resolutæaut vi ventorum compressæ stillantur in terris.Imbres autem et ad nubes et ad pluvias perti-nent. Dictæ autem Græco vocabulo quod terraminebrient ad germinandum. Ex his enim cunctacreantur. Significant autem pluviæ vel imbres do-na cœlestia, et præcepta vel mandata Dei, quæterram, hoc est, homines, irrigant et excitant adproferendum germen bonorum operum, unde estillud in Psalmo: Pluviam voluntariam segregabitDeus hereditati tuæ 1 . Exponit illud quod superiusdixit: Cœli distillaverunt 2 . Ipsa est enim pluviavoluntaria quam tunc comedendi avida gens Iu-dæa promeruit, hoc est, manna. Nam ut voluntatieius satisfieret, inexpertum miraculum mundus

10Psal. LXVIII11Prov. V12 Ier. II1 Ion. II1 Psal. VII2 Ibid.

accepit. Pluvia siquidem illa voluntaria fuit, nonista, quæ generaliter ubique diffunditur. Et alibi:Mandabo, inquit, nubibus meis ne pluant supeream imbrem 3 ; non in istis visilibus quæ aut aquasdepluunt, aut corpulenta qualitate densantur: sedaliquas potestates designat superna ratione po-llentes, quæ iussis Domini intellectuali conditionefamulentur. Multis enim significationibus sermoiste repletus est, quod etiam respicit ad Apos-tolos et Prophetas. Imber matutinus et serotinusVetus Testamentum et Novum intelligitur, ut inIoel propheta: Descendere faciat ad vos imbremmatutinum et serotinum in principio 4 , hoc est,in Christo. Aliquando vero pluvia in malam par-tem posita repperitur, ut est illud quod Salvatordicit, pluviam super domum in arena fundatamdescendisse, et eam subvertisse 5 . Pluvia ista dia-bolus est. Flumina omnes Antichristi qui contraChristum sapiunt. Venti spiritales nequitiæ, quæcotidie hominum perditionem moliuntur.

XV

De gutta

Gutta est quæ stat, stilla quæ cadit. Hinc est sti-llicidium quasi stilla cadens. Stiria enim Græcumest, id est, gutta, inde fit diminutivum, ut dicamusstilla. Nam gutta significat doctrinam spiritalem,unde est illud sponsi in Cantico canticorum, quodad sponsam dicit. Aperi mihi soror mea, amicamea, columba mea, immaculata mea, quia caputmeum plenum est rore, et cicinni mei guttis noc-tium 1 . Caput Christi Deus, cicinni sunt fideliumcollectiones. In rore et guttis noctium, frigenscaritas in multis ostenditur, quam in Deum etproximos habere debuerunt. Ideo necessarie exci-tat Dominus fideles quosque ad prædicationis stu-dium. Stillicidia autem significat levia documentade quibus dicitur: In stillicidiis suis laetabitur cumexorietur 2 . Quæ ad inchoantes respiciunt Chris-tianos, quando angusta primordia latissima nonpotest introire doctrina. De quibus dicit Aposto-lus: Non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sedquasi carnalibus, quasi parvulis in Christo lac vo-bis potum dedi non escam 3 . Primum enim ariditasfidei quibusdam stillicidiis animatur, post rivisaffluentibus irrigatur. Deinde, sicut dicit versussuperior, ad fluminis illius plenitudinem iuvanteDomino pervenimus: sic per hæc tria divini mu-neris ordo declaratur.

3 Isa. V4 Ioel II5 Matth. VII1 Cant. V2 Psal. LXIV3 I Cor. III

Page 184: Rabano Mauro - De Universo

XVI

De nive

Nix a nube, unde venit, dicitur. Significat aliquan-do candorem iustitiæ, ut est illud in Psalmo: Lava-bis me et super nivem dealbabor 1 . Et item: Dumdiscernit cœlestes reges super terram, nive dealba-buntur in Selmon 2 . Reges sunt Apostoli, sancti-que pontifices, cæterique fideles, qui probabiliterregere corpora sua divino munere meruerunt. Hisuper nivem dealbabuntur in Selmon, id est, supercandorem nivis elucescunt, quia Ecclesiam regerefideliter atque ordinare noscuntur in Selmon, quiinterpretatur umbra, hoc est, sub protectione di-vina. Dealbabuntur autem aliquando ponitur et inmalo sicut et in Actibus Apostolorum: Percuciette Dominus, paries dealbate 3 . Hoc et in Evangeliotestatur: Similes estis monumentis dealbatis quæplena sunt ossibus mortuorum 4 . Nives baptismiprofusionem significat, ut in Iob: Qui timet prui-nam, irruet super eum nix 5 . Pruinam vero hoc inloco pæsentem tribulationem intellexerunt. Itemin Iob ita legitur: Numquid ingressus est thesaurosnivis aut thesauros grandinis aspexisti? 6 In frigo-re nivis vel in duritia grandinis quid aliud accipi-tur quam vita pravorum quæ et torpore frigescit,et per duritiam malitiæ percutit? Quæ preparavi,inquit, in tempus hostis, in diem pugnæ et be-lli 7 : ut cum adversarius noster diabolus temptarenos nititur, eorum moribus, quasi suis contra nosarmis utitur. Sive in nive vel grandine thesaurihabentur, quia plerique iniquitatis torpore frigidiad supernam gratiam assumpti, in Sancta Eccle-sia fulgescunt luce, et pravam scientiam doctrinæsuæ ictibus cudunt. Unde aperte sequitur: Quæpreparavi in tempus hostis in diem pugnæ et belli.Saulus quippe nix et grando contra adversariorumpectora factus est vel candore iustitiæ, vel dis-tricti eloquii correptione. Sed et hoc notandumquod in nive aliquando blandimentum candorisexprimitur, sicut in fulgore terror, unde angelusqui gloriam resurrectionis Dominicæ nuntiabat, etterribilis ad damnandum reprobos, et benignuserat ac blandus ad consolandum electos. Namidem angelus qui apparuit, et custodes sepulch-ri impios timore perterret ac mortuorum instarterræ prosternit, et visitatrices eiusdem sepulchripiissimas benigna consolatione refovet.

1 Psal. L2 Psal. LXVII3 Act. XXIII4 Matth. XXIII5 Iob VI6 Iob XXXVIII7 Ibid.

XVII

De glacie

Glacies a gelu et aqua, quasi gelacies, id est, ge-lata aqua. Gelus autem quod eo stringatur tellus.Ge quippe terra dicitur. Tunc autem maiori gelustringitur terra cum fuerit nox serena. Nam gla-ties duritiam peccatorum significat, ut est illudin Salomone: Sicut in sereno glacies, ita solventurpeccata tua 1 . Et in Psalmo: Ignis, grando, nix,glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbumeius 2 . Quibus rebus per allegoriam homines signi-ficat, qui in hoc sæculo ex turbulentis et pessimisad devotionis tranquillissima studia pervenerunt.Qui faciunt verbum eius nisi quia ex tempestuosiset improbis ad confessionis ipsius gratiam veniremeruerunt? Nam Dominus ad Iob ita loquitur: Decuius utero egressa est glacies, et gelu de cœloquis genuit? 3 In gelu vel glacie frigida et perfidiætorpore constricta accipimus corda Iudæorum, quiper mysteria legis, et prophetiæ sic intra sinumgratiæ, quasi intra uterum creatoris habebantur.Sed quia veniente Domino constricti frigore per-fidiæ fervorem caritatis amiserunt, quasi glaciesde utero creatoris egressi sunt. Et gelu, inquit, decœlo quis genuit? quasi de cœlo gelu exiit, quiade sublime prole sanctorum processit frigida plebsinfidelium, idcirco autem Dominus genuisse dicit,quia frigidos a se exire permisit.

XVIII

De pruina et grandine

Pruina est matutini temporis frigus, quia indepruina nomen accepit, quia sicut ignis urit. Pyrenim ignis Græce dicitur. Vere enim et ad frigus etad solem pertinet. Nam uno sermone duo diversasignificantur, pro eo quod unum effectum habent.Similis enim vis est et caloris et frigoris, unde etutraque saxa rumpunt, nam et calor urit, ut estillud: Uritur infelix Dido. Item frigus urit, ut estillud: Aut boreæ penetrabile frigus adurat. Iuxtaallegoriam significat abstinentiam, eo quod perhanc frigescat calor corporis. De quo in Psalmo:Factus sum sicut uter in pruina 1 . Pruina verosignificat malitiam perversorum. Unde legitur inPsalmo: Occidit in grandine vineas eorum et mu-ros eorum in pruina 2 . Item pruina est percurrensanticipansque malitia quæ alienos labores perve-nire non permittit ad fructus. Grando commina-tio Dei, qua contumaces verberat, ut in Psalmo:Grando et carbones ignis 3 . Et in aliam partem:

1 Sir. XXXIII2 Psal. XLVIII3 Iob XXXVIII1 Psal. CXVIII2 Psal. LXXVII3 Psal. XVII

Page 185: Rabano Mauro - De Universo

Occidit in grandine vineas eorum 4 . Grando fu-tura percussio est, ut in Isaia: Allidet in turbine,et in lapide grandinis 5 . Et alibi: Et dabo lapidespregrandes, desuper irruentes 6 .

XIX

De rore

Ros Græcum est, quod illi drosor dicunt, alii pu-tant ros dictum quia rarus est, et non spissus utpluvia. Ros significat verbus Domini, ideo quodmadida faciat corda hominum terrenorum ad pro-ferendum fructum, ut est illud in Psalmo: Sicutros Hermon quod descendit in montem Sion 1 .Ros est tenuis ac levis pluvia non per guttasveniens, sed per quasdam minutissimas partes,duritiam terrenæ ariditatis infundens. Per hunccuncta germinantia coalescunt, et in varios fœtustemperationis munere perducuntur. Hermon He-bræum nomen est, montis ultra Iordanem fluviumconstituti, cuius interpretatio sicut a patribus tra-ditum est, significat anathema. Ros ergo montisistius nutriens peccatores, qui sub anathematisexecratione iacuerunt, descendit in montem Sionquando ad conversationis remedium, Domino lar-giente, pervenerint. Sion enim significat EcclesiamCatholicam quæ recepit gentes, quæ erant subanathematis periculo constitutæ. Item ros signi-ficat prædicatorum doctrinam ut est illud in libroIob: Quis est pluviæ pater, vel quis genuit stillasroris? 2 Ac si diceret: nisi ego, qui siccam terramhumani cordis guttis scientiæ gratuito aspergorore. Stillæ autem roris ipsi sancti prædicatoressunt, qui arva pectoris nostri inter mala vitæ pæ-sentis, quasi inter tenebras siccæ noctis arentia,gratia supernæ largitatis infundunt.

XX

De nebula

Nebula inde dicta, unde et nubila, ab obnubendoscilicet hoc est, operiendo terram, sive quod nubesvolare faciat. Exhalant enim valles humidæ nebu-las, et fiunt nubes, inde nubilum, inde nives. Ne-bulæ autem ima petunt, cum serenitas est, sum-ma, cum nubilum. Mystice nebula significat autobscuritatem Scripturarum, aut erroris caliginem.Unde in dedicatione templi cum nebula implevitdomum Domini, non poterant sacerdotes stare, etministrare propter nebulam 1 . Hæc sententia su-perbos Iudæorum pontifices ac doctores insinuat,

4 Psal. LXXVII5 Isa. XXX6 Ezech. XIII1 Psal. CXXXII2 Iob XXXVIII1 III Reg. VIII

qui dum nativitatis Christi sacramenta investiga-re despiciunt, debitum fidei suæ ministerium pererroris nebulam perdiderunt. Nebula ergo syna-gogam, id est, domum Domini implevit, et sacer-dotes propter nebulam ministrare non poterant,quia dum in Testamento Veteri sensus mysticoslitteræ velamine coopertos inter obscuras allego-riarum caligines investigare despiciunt, debitumfidei sive ministerium propter nebulam perdide-runt. Unde ad Iob Dominus ait: Numquid elevabisin nebula vocem tuam? 2 In nebula ergo Iudæisvocem doctrinæ suæ Dominus protulit, cum dese etiam aperta narravit. Quid est enim apertiusquam Ego et Pater unum sumus 3 ? Quid apertiusquam: Ante Abraham ego sum 4 ? Sed quia audito-rum mentes infidelitates caligo compleverat, qua-si emissum solis radium nebula interiacens, abs-condebat. Nebula velamentum mysteriorum Dei,quod doctores sancti meditando scrutantur. Undelegitur in Propheta: Nebula pulvis pedum eius 5 .Item nebulæ hæretici, de quibus Petrus Aposto-lus: Hi sunt fontes sine aqua et nebulæ turbinibusagitatæ 6 .

XXI

De diluvio

Diluvium dictum quod aquarum clade omnia quæinundaverit deleat. Primum diluvium exstitit subNoe quando hominum sceleribus offensus omni-potens, toto orbe contecto, deletis cunctis, unumspatium cœli fuit ac pelagi, cuius indicium hacte-nus videmus in lapidibus, quos in remotis monti-bus, conchis et ostreis concretos, sæpe etiam cava-tos aquis videre solemus. Secundum diluvium fuitin Achaia Iacob patriarchæ et Oggi temporibusqui Eleusinæ conditor et rex fuit, nomenque locoet tempori dedit. Tertium diluvium in Thessa-lia Moysi vel Amphyctionis temporibus fuit, quitertius post Cicropem regnavit. Cuius tempori-bus aquarum illuvies maiorem partem populorumThessaliæ absumpsit, paucis per refugia montiumliberatis, maxime in monte Parnassio in cuius cir-cuitu Deucalion tunc regno potiebatur, qui tuncad se ratibus confugientes susceptos per geminaParnasi iuga fovit et aluit. A quo propterea genushominum Græcorum fabulæ ex lapidibus repara-tum ferunt, ab eo propter hominum insitam cordisduritiam. Sed et flumina cum insolitis aucta im-bribus ultra consuetudinem vel diuturnitate, velmagnitudine redundant, multaque prosternant etipsa diluvium dicuntur. Sciendum autem fluminacum supra modum crescunt, non tantum ad pre-

2 Iob XXXVIII3 Ioann. X4 Ioann. VIII5 Nah. I6 II Petr. II

Page 186: Rabano Mauro - De Universo

sens inferre damna, sed etiam et aliqua significarefutura.

Mystice diluvium, quando in bonam partem acci-pitur, Baptismum significat, quando vero in con-trariam errorem hæreticorum. Nam in illa senten-tia Psalmistæ, qua dicit: Dominus diluvium inha-bitat, et sedebit Dominus rex in æternum 1 . Ibidecursis virtutibus spiritus septiformis, in tertioordine ad Trinitatis conplexionem mirabili dispo-sitione pervenit. Dicendo enim in his duobus ver-siculis tertio Dominus ostendit Sanctam Trinita-tem, diluvio, id est, aquis baptismatis, inhabitare,sicut in Evangelio dictum est: Euntes baptizateomnes gentes in nomine Patris et Filii et Spi-ritus Sancti 2 . Sed quæramus, cur hic diluviumpro sacris fontibus positum est? Merito quoniamillud quod factum est sub Noe, baptismatis sacrigerebat imaginem. Nam sicut istud purgat animaspeccatorum sordibus, ita et illud diluvium mundicrimina probrosa delevit. Merito ergo pro babtis-mate diluvium positum est ad cuius similitudinemconstat effectum. Nam quod tertio Dominus re-petiit sine distinctione personarum, licet intellegiprimum dictum de Spiritu Sancto: Dominus dilu-vium inhabitat. Sequitur: Et sedebit Dominus rexin æternum 3 . Hoc autem de Filio recte intellegi-mus. Dominus virtutem populo suo dabit: de Patrecompetenter advertimus; populo suo significat Ch-ristiano, quem de sacri baptismatis munere con-quisivit. Subiunxit etiam: Et benedicet populumsuum in pace. Non dixit benedicent, sed benedicet,quia unus est Dominus Deus noster. In pace prop-ter illud Evangelii: Pacem meam do vobis, pacismeam relinquo vobis 4 . Una est enim pax Patris etFilii et Spiritus Sancti. Item in contrariam partemponitur diluvium in illo versu quo Propheta ait: Indiluvio aquarum multarum ad eum non approxi-mabunt 5 . Diluvium enim aquarum multarum esterror hominum pessimorum qui variis pravitatibusfluctuantes, multiplices sibi doctrinas constituunt,quas a vero magistro nullatenus acceperunt. Quæsententia maxime hæreticos arguit qui in diluvioperversitatis suæ tempestuosas et naufragas exci-tant questiones.

1 Psal. XXVIII2 Matth. XXVIII3 Psal. XXVIII4 Ioann. XIV5 Psal. XXXI

Liber duodecimus

I De terra. II De orbe. III De Paradiso. IV Deregionibus. V De insulis. VI De promontoriis.

I

De terra

Terra est in media mundi regione posita, omnibuspartibus cœli in modum centri æquali interva-llo consistens, quæ singulari numero totum or-bem significat, plurali vero singulas partes. Cuiusnomina diversa dat ratio. Nam terra dicta a su-periore parte qua teritur, humus ab inferiore; velhumida terra ut sub mare. Tellus autem quiafructus eius tollimus. Eadem et arva ab arando etcolendo vocata. Proprie autem terra ad distinctio-nem aquæ arida nuncupatur, sicut Scriptura ait1 , quod vocaverit Deus terram aridam. Naturalisenim proprietas siccitas est terris, nam ut humidasit, hoc affinitate aquarum sortitur. Cuius motumalii dicunt ventum esse in concavis eius qui motuseam movet. Sallustius: Venti per cava terræ præci-pitati, rupti aliquot montes tumulique sedere. Aliiaquam dicunt genitalem in terris moveri et eassimul concutere, sicut vas, ut dicit Lucretius. Aliifungum eandem terram vocant, cuius plerumquelatentes ruinæ superposita cuncta concutiunt. Te-rræ quoque iatus aut motu aquæ inferioris fit, autcrebris tonitruis, aut de concavis terræ erumpenti-bus ventis. Terra enim mystice plures significatio-nes habet, aliquando significat patriam celestemut est illud: Credo videre bona Domini in terraviventium 2 . Et illud Evangelii: Beati, inquit, mi-tes, quoniam ipsi possidebunt terram 3 . Aliquandocarnem Domini Salvatoris significat, ut est illud:Benedixisti, Domine, terram tuam, avertisti cap-tivitatem Iacob 4 . Iacob enim patriarcha significatpopulum fidelem, qui liberatus est a captivitatediaboli per incarnationem Salvatoris. Item terrasignificat sanctam Mariam Virginem, de qua Do-minus nasci dignatus est, unde est illud: Veritasde terra orta est, et iustitia de cœlo prospexit 5 .Potest et aliter hic sensus intellegi. Veritas deterra oritur, quando confessio peccatorum offer-tur; iustitia de cœlo prospexit, quando fit remis-sio peccatorum: quod in publicani illius oratio-nes provenit 6 . Veritas enim de terra orta est,quando ima respiciens, confitendo peccata sua,Deum rogabat. Iustitia vero de cœlo prospexit,cum descendit iustificatus publicanus magis quamille Phariseus. Item terram Ecclesiam significat,

1 Gen. I2 Psal. XXV3 Matth. V4 Psal. LXXXIV5 Psal. LXXXIV6 Luc. XVIII

Page 187: Rabano Mauro - De Universo

ut est illud: Domini est terra 7 . Quamvis terram,et in bono et in malo poni sæpe noverimus. Hictamen Ecclesiam debemus advertere, quæ Dominospecialiter pura mente famulatu. Nam licet om-nia ab ipso sint condita, tamen illud ipsius esseproprie dicimus, quod eum veneratur auctorem,et ideo Ecclesia non immerito fructifera bonorumterra suscipitur quia nutrit et continet populum.Sequitur: Et plenitudo eius 8 , id est, multitudosancta, qua repletur Ecclesia. Sed ne terram quasuperius dixit angustam putares aliquam fortas-se regionem, nunc dicit orbis terrarum, hoc est,universalem Ecclesiam, quæ totius mundi ambitucontinetur. Intende vero quod dicit: Qui habitantin ea, id est, non qui veniunt et recedunt, sed quifixa mentis stabilitate perdurant. Habitare enimmanere dicimus quod errantium non est, quodmutabilitati non convenit, sed ille solus Ecclesiamhabitat, qui usque ad obitum suum in fide rectis-sima perserverat, sicut et alius Psalmus dicit: Utinhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæmeae 9 .

Terra homo ipse, ut in Evangelio: Aliud cecidit interram bonam 10 . Item in Genesi arida terra nomi-natur, ut est illud: Et vocavit aridam terram 11 ,populum scilicet fontem fidei sitientem, et bo-norum operum germen proferentem. Terra veroin malum posita est, ubi corruptionem humanænaturæ, vel peccatores et perditos homines sig-nificat. Corruptionem autem naturæ illa Dominisententia demonstrat, qua ad hominem peccan-tem ait: Terra es et in terram ibis 12 . Peccatoresquoque terræ nomine ibi notantur, ubi Dominusad serpentem ait: Terram comedes cunctis diebus,hoc est, peccatores in sortem tuam et perditionemtrahes, et eorum iniquitatibus pasceris. Similiteret illud quod alibi legitur: Recedentes a te interra scribentur 13 , id est, qui per apostasiam ate avertentur, inter peccatores connumerabuntur.Terra carnalis potentia, ut in Ecclesiastico: Quidsuperbit terra et cinis? 14 . Terra deserta populusIudæorum, sive omnes peccatores, ut in Ieremia:Terra deserta et inhabitabilis in qua nullus ha-bitet, nec pertranseat per eam filius hominis 15 ,id est, Dominus Iesus Christus. Pulvis peccatoressunt, sicut in Isaia dicitur pro diabolo: Et ser-penti pulvis panis eius 16 . Et alibi: Non sic impii,non sic, sed tamquam pulvis 17 . Lutum medicinæcœlestis glutinum, ut in Evangelio: Lutum fecit

7 Psal. XXIII8 Ibid.9 Psal. XXII10Luc. VIII11Gen. I12Gen. III13 Ier. XVII14Sir. X15 Ier. VI16 Isa. LXV17Psal. I

et linivit oculos meos 18 . Aliter lutum peccato-rum glutinum, ut in Psalmo: Eripe me de luto,ut non inhæream 19 . Lutum adulatio deceptoris,sive hæreticorum falsa delinitio, ut in Ezechiele:Ipsi ædificabant parietem, illi autem liniebant cumluto, absque temperamento 20 .

II

De orbe

Orbis a rotunditate circuli dictus, quia sicut rotaest, unde brevis etiam rotella orbiculus appellatur.Undique enim circumfluens Oceanus eius in circui-tu ambit fines. Significat ergo aut totum mundumiuxta historiam, aut, iuxta allegoriam, universa-lem Ecclesiam, aut in contrariam partem impiosqui frequenter terræ appellatione declarantur. Dequibus Psalmista ait: Iudicabit orbem terræ iniustitia et populos in æquitate 1 . Nam sub iustitiaa Domino iudicandi sunt qui pertinacia sua nullaremissione liberantur. Populus autem significateos qui ex Hebræis fideles probati sunt, et quidevoti ex gentibus advenerunt. Requirendum estsane, quod et hic orbem terrarum dicat, et in alioPsalmo ponat: Illuxerunt fulgura eius orbi terræ 2 ,et in aliis plurimis locis ipso schemate terramperhibeat esse conclusam. Iterumque centesimussextus Psalmus quattuor cardinibus terræ spatiaconprehendit, dicens: A solis ortu et occasu, abaquilone et mari 3 ; cuius rei evidentissimum quo-que Evangelii extat exemplum ubi dicit: Emittetangelos suos cum tuba et voce magna et congre-gabit a quattuor angulis terræ 4 . Unde merito æs-timo perquirendum, quemadmodum terra possitet quadratio et circulus convenire, dum schemataipsa, sicut geometrici dicunt, videantur esse di-versa. Formam terræ ideo Scriptura orbem vocateo quod respicientibus extremitatem eius circulussemper apparet, quem circulum Græci horizontavocant. Quattuor autem cardinibus eam formaridicit, quia quattuor cardines quattuor angulosquadrati significant, qui intra prædictum terræcirculum continentur. Nam si ab Orientis cardi-ne in Austrum et in Aquilonem singulas rectaslineas ducas, similiter quoque et si ab Occiden-tis cardine ad prædictos cardines, id est, Aus-trum et Aquilonem, singulas rectas lineas tendas,facis quadratum terræ intra orbem prædictum.Sed quomodo quadratus iste demonstrativus intracirculum scribi debeat, Euclides in quarto libroElementorum evidenter insinuat, quapropter recte

18 Ioann. IX19Psal. LXVIII20Ezech. XIII1 Psal. IX2 Psal. LXXVI3 Psal. CVI4 Matth. XXIV

Page 188: Rabano Mauro - De Universo

Scriptura Sancta faciem terræ et orbem vocat, etquattuor eam dicit cardinibus contineri.

Divisus est autem trifarie, a quibus una pars Asia,altera Europa, tertia Africa nuncupatur, quastres partes orbis veteres non æqualiter diviserunt.Nam Asia a meridie per Orientem usque Sep-tentrionem pervenit. Europa vero a Septentrioneusque ad Occidentem, atque Africa ab occidenteusque ad Meridiem. Unde evidenter orbem dimi-dium duæ tenent, Europa et Africa. Alium vero di-midium sola Asia. Sed ideo istæ duæ partes factæsunt, quia inter utrasque ab oceano mare magnumingreditur quod eas intersecat. Quapropter si induas partes Orientis et Occidentis orbem dividas,Asia erit in una, in altera vero Europa et Africa.Istæ tres partes totum humanum genus, cum in-sulis quæ his adiacent, continent. Et bene tribuspartibus distinctus est orbis, qui Sanctæ Trinita-tis fide imbuendus erat, et Evangelico documentoinstruendus. Unde legitur in parabola Salvatorisquod mulier acceptum fermentum abscondit infarina satis tribus, donec fermentaretur totum, idest, Sancta Ecclesia humano generi quod ex tribusfiliis Noe seminatum in mundo fuit, fermentumEvangelicæ doctrinæ in cordibus fidelium abscon-dit, donec nativum saporem totum perfectam fi-dem et scientiam spiritalem converteret in cultumet servitium Dei.

III

De Paradyso

Paradysus est locus in Orientis partibus cons-titutus, cuius vocabulum ex Græco in Latinumvertitur hortus, porro Hebraice Eden dicitur, quodin nostram linguam deliciæ interpretatur, quodutrumque iunctum facit hortum deliciarum. Estenim omni genere ligni, et pomiferarum arborumconsitus, habens etiam et lignum vitæ; non ibifrigus, non æstas, sed perpetua veris temperies,e cuius medio fons prorumpens totum nemus irri-gat, dividiturque in quattuor nascentia flumina,cuius loci post peccatum hominis aditus interclu-sus est. Septus est enim undique romphæa flam-mea, id est, muro igneo accinctus, ita ut eiuscœlo pæne iungat incendium. Cherubin quoque,id est, angelorum præsidium arcendis spiritibusmalis, super romphea flagranti ordinatum est, uthomines flammæ, angelos vero malos angeli sub-moveant, ne cui carni vel spiritui transgressionisaditus Paradysi pateat. Paradysus, id est, hortusdeliciarum, mystice aut Ecclesiam præsentem sig-nificat, aut terram viventium, ubi illi qui merenturper fidem rectam et bona opera victuri sunt inperpetuum. De quo Dominus ad latronem in cru-ce confitentem ait: Amen dico tibi, hodie mecum

eris in Paradyso 1 . Aliter autem paradysus, utdiximus, significat sanctam Ecclesiam, de qua inGenesi scriptum est: Plantaverat Dominus Deusparadysum voluptatis a principio 2 . Paradysus Ec-clesia est, sic enim de illa legitur in Canticis can-ticorum: Hortus conclusus soror mea sponsa 3 . Aprincipio autem plantatur paradysus, quia Eccle-sia catholica, a Christo qui est principium omni-um, condita esse cognoscitur.

Fluvius de Paradyso exiens, imaginem portat Ch-risti de paterno fonte fluentis, qui irrigat Eccle-siam suam verbo prædicationis et dona baptismi.De quo bene per prophetam dicitur: DominusDeus noster fluvius gloriosus exiliens in terramsitientem, quod quattuor fluminibus de Paradysoegredientibus terra rigatur, solidum mentis nostræædificium, prudentia, temperantia, fortitudo, ius-titia continet, quia in his quattuor virtutibus totaboni operis structura consurgit. Quattuor ergoParadysi flumina terram irrigant, quia dum in hisquattuor virtutibus cor infunditur, ab omni des-ideriorum carnalium æstu temperatur. Item alle-gorice quattuor Paradysi flumina, quattuor suntEvangelia ad prædicationem in cunctis gentibusmissa. Ligna fructifera omnes sancti sunt, fructuseorum opera eorum. Lignum vitæ sanctus sancto-rum, utique Christus, ad quem quisque si porrexe-rit manum vivet in æternum. Lignum autem scien-tiæ boni et mali proprium est voluntatis arbitriumquod in medio nostri est positum ad dinoscendumbonum vel malum. De quo qui relicta gratia Deigustaverit morte morietur.

IV

De regionibus

India vocata ab Indo flumine, quo ex parte occi-dentali clauditur, hæc a meridiano mari porrecta,usque ad ortum solis et a septentrione usque admontem Caucasum pervenit, habens gentes mul-tas et oppida, insulam quoque Taprobane, gemmiset elephantis refertam, Chrysam et Argirem auroargentoque fecundas, Tylem quoque arborum fo-liis numquam carentem. Habet et fluvios Gangenet Indum et Hypasin illustrantes Indos. Terra In-diæ Favonii spiritu saluberrima: in anno bis metitfruges, vice hiemis et Etesiis potitur; gignit autemtincti coloris homines, elephantes ingentes, mono-ceron bestiam, psitacum avem. Ebanum quoquelignum et cinnamum, et piper, calamum aroma-ticum, mittit et ebur; lapides quoque pretiosos,berillos, chrysoprasos et adamantem, carbunculos,lichnites, margaritas et uniones, quibus nobiliumfeminarum ardet ambitio. Ibi sunt et montes au-

1 Luc. XXIII2 Gen. II3 Cant. IV

Page 189: Rabano Mauro - De Universo

rei, quos adire, propter dracones et grifas, et in-mensorum hominum monstra impossibile est.

Parthia ab Indiæ finibus usque ad Mesopotamiamgeneraliter nominatur, propter invictam enim vir-tutem Pathorum et Asiria et reliquæ proximæregiones eius nomen traxerunt. Sunt enim in eaAracusia, Parthia, Asiria, Media et Persida, quæregiones invicem sibi coniunctae, initium ab Indoflumine sumunt, Tigri clauduntur, locis montuo-sis et asperioribus sitæ, habentes fluvios Idaspenet Arben. Sunt enim inter se finibus suis discre-tæ, nomina a propriis auctoribus trahentes. Indiaenim quæ in Orientali parte mundi consistit, etsoli ortum prima suscipit, primitivam potest des-ignare Ecclesiam in gente Iudæa constitutam, quæadventum solis iustitiæ prima aspexit, et lumenverum huic orbi exortum per doctores suos intoto orbe prædicavit: ipsa etiam aurum sapien-tiæ et argentum eloquentiae, gemmasque omniumvirtutum sufficienter habuit, arboresque sempervirentes, hoc est homines rectæ fidei viriditate po-llentes, non paucos habuit. Sed tamen bestiarummultitudine omnino non caruit, quia persecutoresChristianitatis nominis plures invenit, et hæreti-corum venenosa documenta exoriri præsensit: sedomnia figmenta diaboli Christi virtute superavit.

Asur interpretatur deprimens, id est, diabolus hu-manum genus deprimens, ut in Psalmo: Etenim,inquit, Assur simul venit cum illis 1 . Item Assurdiabolum vel potestates huius sæculi significat, utest illud Isaiæ: Væ Assur virga furoris mei 2 . Itemibi: Noli timere popule meus habitator Sion ab As-sur 3 . In virga enim percutiet te et baculum suumlevabit super te in via Ægypti. Rursum Assur Anti-cristum significat, ut est illud Micheæ Prophetae:Tunc erit pax terræ nostræ cum surrexerint in eapastores septem, et octo primates hominum 4 , idest prædicatores Legis et Evangelii: Et indagabuntAssur, hoc est, Antichristum, in fossa Nembrot,hoc est, in damnatione diaboli.

Assyria vocata ab Assur Filio Sem, qui eam re-gionem post diluvium primum incoluit. Hæc abortu Indiam, a meridie Mediam tangit, ab occi-duo Tigrim, a septentrione montem Caucasum,ubi portæ Caspiæ sunt. In hac regione primususus inventus est purpuræ, unde primum criniumet corporum unguenta venerunt, et odores qui-bus Romanorum atque Græcorum effluxit luxu-ria. Assyria, quæ ab Assur, qui interpretatur, utquidam volunt, dirigens vel gradiens, denominataest, quæ etiam primum principatum per insolen-tiam in mundo arripuit, significat fastum imperiimundani. De quo etiam in Genesi scriptum est:De terra illa exivit Assur, et ædificavit Nineven,

1 Psal. LXXXVIII2 Isa. X3 Ibid.4 Mich. V

et Roboth civitatem 5 , de hac terra Assyriorumpululavit imperium, qui ex nomine Niniveli filiiNini condiderunt urbem magnam quam Hebræiappellant Niniven, ad cuius vel ruinam vel pœ-nitentiam tota Ionæ pertinet prophetia. Assyriiinterpretantur deprimentes, id est, impii vel dæ-mones ut est illud Ieremiæ: Quid tibi cum viaAssyriorum, ut bibas aquam fluminis 6 . Et in bo-nam partem intelliguntur Assyrii ut dicit Isaias:Erit Israel tertius Ægyptio et Assyrio, benedictioin medio terræ 7 .

Cedar Hebræum nomen est, quod nostra linguainterpretatur tenebræ. Hoc ad sæculi huius per-tinet amatores, qui tenebrosis actibus involuti,illa magis diligunt, unde perire noscuntur. Sed utverbi huius breviter noscamus originem, Cedar Is-mahel filius fuit, qui genti suæ nomen dedit, cuiusfines usque ad Medos Persasque prolati sunt, hinunc Saraceni appellantur. Quo vocabulo compe-tenter significantur peccatores, inter quos se adhuchabitare Ecclesia suspirat.

Media et Persida a regibus Medio et Perso congo-minatæ, qui eas provincias bellando aggressi sunt,ex quibus Media ab occasu transversa, Parthiaregna amplectitur, a septentrione Armenia cir-cumdatur, ab ortu Caspios videt, a Meridie Persi-dam. Huius terra medicam arborem gignit, quamalia regio minime parturit. Sunt autem Mediæduæ, maior et minor. Persida tendens ab ortu,usque ad Indos, ab occasu Rubrum Mare habet,ab aquilone vero Mediam tangit, ab austro Car-maniam, quæ Persidæ annectitur, quibus est Susaoppidum nobilissimum. In Perside primum ortaest ars magica, ad quam Nembroth gigas postconfusionem linguarum abiit, ibique Persas ignemcolere docuit. Nam omnes in illis partibus solemcolunt, qui ipsorum lingua el dicitur. Persæ etMedi qui regnum post Assyrios tenuerunt signifi-cant gentium principatum quæ aliquando solatiisfovent populum Dei. Unde legitur in historiis ve-terum quod Cyrus rex Persarum atque Medorum,qui in Isaiæ vaticinio prædictus fuerat 8 , solveritcaptivitatem Iudaicam et templum Dei construiiuberet. Ob hoc etiam servus Dei nuncupatus est,ob quod etiam auxilium Domini illi permissumest, ut subiciat coram eo gentes et dorsa regumvertat, et merito, nam Medi et Persæ mensurantessive mensurati interpretantur. Mensura ergo, quamensi sunt, remetiebatur eis.

Mesopotamia Græcam æthimologiam possidet,quod duobus fluviis ambiatur. Nam ab OrienteTigrin habet, ab Occiduo Euphraten. Incipit au-tem a septentrione inter montem Taurum et Cau-casum, cui a meridie sequitur Babylonia, deinde

5 Gen. X6 Ier. II7 Isa. XIX8 Isa. XLIV,XLV

Page 190: Rabano Mauro - De Universo

Caldea, novissime Arabia Eudæmon. Mesopota-mia quæ interpretatur elevata, unde Iacob du-xit uxorem, significat gentilitatem, unde Christusexquisivit sibi Ecclesiam sponsam non habentemmaculam aut rugam 9 . Nam sicut Iacob, relictadomo, patria vel parentibus, perrexit in regionemlonguinquam ut acciperet sibi uxorem, non aliterChristus reliquit parentes secundum carnem, idest, populum Israeliticum, et patriam, id est Ie-rosolimam, et omnes regiones Iudeæ, et abiit ingentes, accepitque sibi inde Ecclesiam, ut imple-retur quod dictum est: Vocabo non plebem meam,plebem meam, et non dilectam, dilectam 10 .

Babyloniæ regionis caput Babylon urbs est, a quaetiam nuncupata est, tam nobilis, ut Chaldea etAssyria et Mesopotamia in eius nomen aliquan-do transierint. Hanc urbem primum Nembrothgigas fundavit. Hanc Semiramis regina Assyrio-rum ampliavit murumque urbis bitumine et coctolatere fecit. Vocabulum autem sumpsit a confu-sione eo quod ibi confusæ atque permixtæ suntlinguæ ædificantium turrim 11 . Babylonia quæ in-terpretatur confusio, et in qua principatus eratChaldeorum, qui interpretantur quasi dæmoniavel quasi feroces, significat civitatem diaboli inqua sempiterna confusio est, et ubi dæmoniorumferocitas in subversione hominum apparet. In quaregnavit Nabuchodonosor qui interpretatur prop-hetia lagunculæ angustæ et significat diabolum.Ipse enim vastavit civitatem Dei et templum in-cendit: quia Sanctam Ecclesiam insectatur odiis,et homines, qui templum Dei fuerunt, incendiomundanæ concupiscentiæ subvertere cupit. Namita de eo legitur: Venit Nabuzardan princeps exer-citus, servus regis Babylonis Ierusalem, et suc-cendit domum Domini, et domum regis, et domosIerusalem, omnemque domum combussit igni, etmuros Ierusalem in circuitum destruxit. Omnisexercitus Chaldeorum quierat cum principe mili-tum, reliquam autem populi partem quæ reman-serat in civitate, et perfugas qui transfugerantad regem Babylonis et reliqvum vulgus, transtulitNabuzardan princeps militiæ, et reliqua 12 . VenitNabuzardan, qui interpretatur ventilabrum siveprophetia alieni iudicii et significat Antichristum,iusto Dei iudicio super peccatores, princeps utiqueexercitus regis Babylonis Ierusalem intelligibilem,et succendit domum Domini, cum antiquus hos-tis, qui et rex confusionis, et princeps omniuminiquorum est, tam malignorum spirituum quametiam impiorum hominum, plebem invadit fide-lium et domum regis et domos Ierusalem, id est,rectores et eos qui videbantur in visione pacis ma-nere, inflammatos cupiditate subvertit, omnem-que domum conbussit igni, cum uniuscuiusque

9 Eph. V10Ose. II11Gen. XI12 IV Reg. XXV

conscientiam per flammam illiciti amoris pertur-bavit, et muros Ierusalem in circuitu destruxit,cum intentionem orationis et virtutum studia quæcontra se valere novit, in desperantibus dissolvit,ne per spem veniæ ad divina recurrant auxilia,et correctioris vitæ apprehendant munimina; po-pulumque in captivitatem ducens, de pauperibusterræ reliquit vinitores et agricolas, quia eos quiutiles verbo et exemplo esse poterant per vitiacaptivans, stultis et hebetibus commendat agri-culturam, quatenus non vinum gratiæ spiritaliset frumentum sanæ doctrinæ in vineis et agrispopulorum fructificet, sed spinæ magis et tribulivitiorum excrescant. Babylon quoque mundus autRoma est, ut in Apocalypsi legitur: Et Babylonmagna venit in memoriam ante Dominum, darecalicem vini indignationis iræ eius 13 . Et in Isaia:Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclita insuperbia Chaldæorum, sicut subvertit Deus So-domam et Gomorram non habitabitur usque infinem 14 . Et in Ieremia: Calix aureus Babylon inmanu Domini inebrians omnem terram, subitocecidit, Babylon et contrita est 15 .

Arabia appellata idem sacra. Hoc enim signifi-care interpretatur, eo quod sit regio thuriferosodores creans. Hinc enim Græci Eudæmon, nostribeatam nominaverunt, in cuius saltibus et myrr-ha et cinnamon pervenit, ibi nascitur avis fenix,sardonix gemma, et hirus, malochites et pæde-rotes ibi inveniuntur. Ipsa est et Saba appellataa Filio Chus, qui nuncupatus est Saba. Hæc au-tem angusto terræ tractu ad Orientem versus adPersicum Sinum extenditur, cuius a septentrio-nalia Chaldæi claudit, occasum, Sinus Arabicus.Arabia quæ interpretatur humilis sive campestristerrenam significat delectationem. Unde scriptumest, in Psalmo: Reges Arabum et Saba dona ad-ducent 16 . Arabia ponitur pro hominibus suavi etterrena se delectatione tractantibus. Nam sicutilla patria diversis aromatibus, sensum nariummulcet, ita isti ad delectationes mollissimas ille-cebris secularibus invitantur. Reges vero Arabiæsunt, qui blandimenta corporum rigidæ subiciuntdisciplinæ. Similiter Saba unde Sabæi dicti sunt,quamvis corporali delectatione prævaleat, et io-cundis odoribus sit referta, suaviora tamen con-versi eius populi offerunt dona virtutum.

Syriam Syrus quidam perhibetur indigena suovocabulo nuncupasse. Hæc ab Oriente fluvio Eu-frate, ab occasu mari nostro et Ægipto termina-tur, habens a septentrione Armeniam et Cappa-dociam. A meridie Sinum Arabicum, situs eiusporrectus in inmensam longitudinem, in lato an-gustior. Syria enim significat superbiam gentium,

13Apoc. XVI14 Isa. XIII15 Ier. LI16Psal. LXXI

Page 191: Rabano Mauro - De Universo

quæ sæpius affligebat populum Dei, unde scrip-tum est 17 quod Benedab rex Syriæ congregaveritomnem exercitum suum et triginta duos regessecum et equos et currus et ascendens pugnabatcontra Samariam et obsidebat eam, et reliqua.Mystice Benadab hostis Israel, significat diabolumomnium bonorum inimicum qui diversos exercitusmalignorum spirituum ad subvertendum populumDei contrahit, sed per pueros principum Israelvincitur, cum per bonos auditores sanctorum doc-torum, qui id, quod aure audiunt, factis implerenituntur, antiquus hostis in fugam vertitur, om-nisque suus exercitus a militibus Christi turbatur.Fugit quoque Benadab rex Syriæ in equo cumequitibus: nec non egressus rex Israel percussitequos et currus, et percussit Syriam plaga mag-na. Quid est quod Benadab rex Syriæ in equocum equitibus fugere describitur, nisi quod prin-ceps omnium iniquorum diabolus quorum oculisublimes sunt, Syria enim interpretatur sublimis,in equo suæ superbiæ confidens, cum equitibussuis scilicet omnibus superbis, quia ipse est caputsuper omnes filios superbiæ, ab exercitu Christi,hoc est, humilibius et Domini timentibus, super-atus, in fugam vertitur. Habet autem Syria in seprovincias: Commagenam, Phœniciam et Palesti-nam, cuius pars est Iudæa absque Sarracenis etNabathenis. Commagena prima provincia Syriæa vocabulo Commagenæ urbe nuncupata, quæquondam ibi metropolis habebatur. Huius est aseptentrione Armenia, ab ortu Mesopotamia, ameridie Syria, ab occasu Mare Magnum. PhœnixCadmi frater de Thebis Ægyptiorum in Syria pro-fectus apud Sidonem regnavit, eamque provinciamex suo nomine Phœniciam appellavit. Ipsa est ubiest Tyrus, ad quam Isaias loquitur. Habet autemab Oriente Arabiam, a meridie mare Rubrum.Palæstinæ provincia Philistim urbem metropolimhabuit quæ nunc dicitur Ascalon, ex qua civitateomnis circa eam regio Palæstina est nuncupata.huius ab oriente mare Rubrum occurrit, a meri-diano latere Iudæa excipitur, a septentrionali pla-ga Tyriorum finibus clauditur, ab occasu Ægyptiolimite terminatur.

Iudæa regio Palæstinæ ex nomine Iudæ appellata,ex cuius tribu reges habuit. Hæc prius Chanaandicta a filio Cham sive a decem Chananæorumgentibus, quibus expulsis eandem terram Iudæipossiderunt. Initium longitudinis eius a vico Arfausque ad vicum Iuliadem porrigitur, in quo Iudæo-rum pariter ac Tyriorum communis habitatio est.Latitudo autem eius a monte Libani usque ad Ti-beriadis lacum extenditur. In medio autem Iudæcivitas Ierosolima est, quasi umbilicus regionis to-tius terræ variarum opum dives, frugibus fertilis,aquis illustris, opima balsamis. Unde secundumelementorum gratiam existimaverunt Iudæi eam

17 III Reg. XX

promissam patribus terram fluentem lacte et mellecum hinc illis Deus resurrectionis prærogativampolliceretur. Iudæi confessores interpretantur, etIudæa interpretatur confessio. Mystice SanctamEcclesiam significat, in qua Dominus recta fide,pia confessione et bonis operibus semper laudatur.Cuius etiam typum Ierusalem, quæ interpretaturvisio pacis tenet, quia ille inde conspicitur, qui estpax nostra et fecit utraque unum 18 . Sed et hocnotandum quod et Ierusalem secundum historiam,ipsa est urbs in qua Dominus crucifixus est etsepultus et resurrexit a mortuis, ad quam Salvatorin Evangelio ait: Ierusalem, Ierusalem, quæ occi-dis prophetas et lapidas eos qui ad te missi suntet cætera 19 , ipsam gentem exprimens, quæ inIerusalem et in confinibus eius habitabat. Allego-rice autem significat pæsentem Ecclesiam, de quascriptum est: Ierusalem, quæ ædificatur ut civi-tas 20 . Tropologice vero fidelem animam quæ puramente Dominum contemplatur. Iuxta anagogenergo cœlestem patriam et sanctorum angelorumatque hominem habitatationem in cœlis de quadicit Apostolus: Ierusalem, quæ sursum est, quæest mater nostra 21 . De qua Ioannes Apostolus inApocalypsi sua sufficienter narrat, et structurameius de lapidibus pretiosis, hoc est, hominibussanctis, mystice describit.

Samaria regio Palæstinæ ab oppido quodamnomen accepit, quæ vocabatur Samaria, civitasquondam regalis in Israel quæ nunc ab Augustinomine Sebastia nuncupatur. Hæc regio inter Iu-dæam et Galileam media iacet, incipiens a vicocui nomen est Eleas, deficiens in terra Ararath.Situs eius natura consimili, nec ullo differens aIudæa. Samaria enim custodia interpretatur: in-de nuncupata, quod translatis decem tribubus aChaldæis, aliæ gentes ab eis in ea substitutæ sunt,quæ terram custodirent. Solet autem Samaritaniidolatriæ imaginem sustinere. Ipsi enim separatia populo Iudæorum simulacris multorum anima-lium, id est, vaccis aureis animarum suarum decusaddixerant. Possunt etiam in Samaritanis et hære-tici accipi, qui videntur legis Dei habere noticiam,sed errorum suorum simulacra non cessant colere,et ideo separati a populo Dei, nullam possuntcommunionem habere.

Ituræa et Traconitis regio cuius tetrarcha fuitPhilippus, sicut in Evangelio legimus. Traconitisautem dicitur terra iuxta desertum Arabiæ, quodBostræ iungitur. Ituræa Syrum est, et interpreta-tur montana.

Galilæa regio Palæstinæ, vocata quod gignat can-didiores homines quam Palæstina. Hæc autem du-plex est, superior et inferior, sibi tamen connexæ,

18Ephes. II19Matth. XXIII20Psal. CXXI21Gal. IV

Page 192: Rabano Mauro - De Universo

Syriæ et Phœniciæ adherentes. Terra eorum opi-ma et ferax et fructibus satis fecunda. Interpreta-tur autem Galilæa rota sive transmigratio facta velrevelatio, quæ aliquando significat pæsentis vitæcursum, ut est illud in Evangelio ubi de Salvatoredictum est: Reliquit Iudæam et iterum venit inGalilæam 22 . Quid est, reliquit Iudæam, nisi reli-quit infidelitatem illorum qui eum recipere nolue-runt et lapidem quem ædificare debuerunt repro-baverunt. Et abiit per Apostolos in Galilæam,id est, in volubilitatem huius mundi præcipiensApostolis: Ite, docete omnes gentes baptizantes eosin nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti 23 .Quod autem Galilæa in transmigratione significet,ostendit illud, quod angelus ad monumentum Do-mini post resurrectionem eius mulieribus ait: Præ-cedet vos in Galilæam; ibi eum videbitis, ecce dixivobis 24 . Iam quippe Redemptor noster, a passionead resurectionem, a morte ad vitam, a poena adgloriam, a corruptione ad incorruptionem trans-migraverat. Prius post resurrectionem in Galilæaa disicipulis videtur, quia resurrectionis eius glo-riam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad vir-tutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo nun-tiatur in sepulchro, in transmigratione ostenditur,quia is, qui in mortificatione carnis agnoscitur, intransmigratione mentis videtur. Secundum illudautem quod Galilæa interpretatur revelatio, noniam in forma servi intellegendum est, sed in illa inqua æqualis est Patri, quam promisit apud Ioan-nem dilectoribus suis, cum diceret: Et ego diligameum et ostendam me ipsum illi 25 . Non utiquesecundum id quod iam videbant, et quod iamresurgens cum cicatricibus, non solum videndumsed etiam tangendum postmodum ostendit, sedsecundum illam ineffabilem lucem qua illuminatomnem hominem venientem in hunc mundum 26 ,secundum quam lucet in tenebris, et tenebræ eamnon comprehenderunt. Illuc nos præcessit, undead nos veniens non recessit, et quo nos præcedensnon deseruit. Illa erit revelatio tamquam vera Ga-lilæa, cum similes ei erimus. ibi eum videbimussicuti est 27 , ipsa erit et iam beatior transmigra-tio ex isto sæculo in illam æternitatem, si eiuspræcepta sic amplectamur ut ad eius dexteramsegregari mereamur.

Pentapolis regio in confinio Arabiæ et Palæstinæsita, dicta a quinque civitatibus impiorum quæcœlesti igne consumptæ sunt. Terra amplius aIerosolimis olim uberrima, nunc autem desertaatque exusta. Nam pro scelere incolarum de cœ-lo descendit ignis qui regionem illam in cineresæternos dissolvit, cuius umbra quædam et species

22 Ioann. IV23Matth. XXVIII24 Ibid.25 Ioann. XIV26 Ioann. I27 I Ioann. III

in favillis et arboribus ipsis etiam adhuc videtur.Nascuntur enim ibi poma virentia, sub tanta spe-cie maturitatis ut edendi desiderium gignant. Sicarpas, fatiscunt ac resolvuntur in cinerem, fu-mumque exhalant quasi adhuc ardeant. Nam Pen-tapolis a numero derivatum nomen habet, quasiquinque civitatum regio. Quinque hæ civitatesin ea consitæ sunt, hoc est, Sodoma, quæ inter-pretatur pecus silens, Gomorra quæ interpretaturpopuli timor vel seditio, Adama quæ interpretaturhumus sive terra, sive terrena, Seboim quæ inter-pretatur caprearum vel dammularum sive statioeius mare vel statio maris, Segor quæ interpre-tatur parva. Hæc autem regio quia divino iudiciopropter scelera sua exusta est, significat eos quiquinque sensibus corporis sui abutuntur in luxuriaet voluptate terrenarum rerum, rei sunt æterniincendii, si non eis pœnitentia et correctio per-versorum morum ante subvenerit.

Ægyptus, qui prius, Æria dicebatur, ab ÆgyptoDanai fratre postea ibi regnante nomen accepit.Hæc ab oriente Syriæ ac Rubro mari coniuncta aboccasu Libiam habet, a septentrione mare Mag-num. A meridie vero introrsus recedit pertendensusque ad Æthiopes: regio cœli imbribus insueta etpluviarum ignara, Nilus solus eam circumfluensirrigat, et inundatione sua fecundat, unde et fe-rax frugibus multam partem terrarum frumentoalit, cæterorum quoque negotiorum adeo copiosaut impleat necessariis mercibus etiam orbem te-rrarum. Interpretatur autem Ægyptus tribulatiocoangustans et significat vanum laborem queminiqui exercent in hoc mundo, æstuantes per avari-tiam, lucra sæculi sectando et negotia mundi exer-cendo, ubi nunquam animabus suis requiem inve-nient, sed de tribulatione huius vitæ in angustiampervenient sempiternam. Potest autem Ægiptusmundum significare ad Deum conversum, ut inPsalmo: Venient legati ex Egypto 28 , et in Isaia: Indie illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti,clamabunt enim ad Deum a facie tribulantis etmittet eis Salvatorem et propugnatorem qui li-beret eos 29 . Item in malam partem intelligiturut est illud Ezechiel: Cum dedero terram Ægyptidesolatam. Deseretur autem terra a plenitudinesua quando percussero omnes habitatores eius 30 .Item Amos dicit: Ægyptus in desolatione erit, etIdumæa in desertum perditionis 31 .

Scythia, sicut et Gothia a Magog, filio Iaphet,fertur cognominata, cuius terra olim ingens fuit.Nam ab oriente Indiæ, a septentrione per palu-des Metocides inter Danubium et Oceanum usqueGermaniæ fines porrigebatur. Postea vero minoreffecta a dextra orientis parte, qua Oceanus Syri-

28Psal. LXVII29 Isa. XIX30Ezech. XXIX31 Ioel III

Page 193: Rabano Mauro - De Universo

cus tenditur, usque ad mare Caspium, quod estad occasum. De hinc a meridie usque ad Cau-casi iugum deducta est, cui subiacet Hyrcaniaab occasu habens pariter multas gentes propterterrarum infecunditatem late vagantes, ex quibusquædam agros incolunt, quædam portentuosæ actruces carnibus humanis et eorum sanguine vi-vunt. Scythiæ plures terræ sunt locupletes, in-habitabiles tamen plures. Nam dum in plerisquelocis auro et gemmis affluunt, gryphorum im-manitate accessus hominum rarus est. Smaragdisautem optimis hæc patria est. Cyaneus quoquelapis et crystallus purissimus Scythiæ est. Ha-bet et flumina magna Oscorum, Fasiden atqueAraxen. Scythia enim quæ calore caret et frigoresemper durescit, illos significare potest quia caloreSpiritus Sancti extranei sunt, et sub illius regnoconsistunt, qui dixit: Ponam thronum meum adaquilonem et ero similis altissimo 32 . De quibusApostolus ait: Abundavit iniquitas, refrigescit ca-ritas multorum 33 ; quorum truculentia carnibushumanis vescitur, et eorum sanguine vivit duminnocentes lædere non desistunt, et per avaritiameorum necessarios sumptus in proprium quæstumconvertum. Illi autem qui ex his in locuplete terraet habitabili degent, eos significant qui de erroregentilium et idolatria conversi ad terram Ecclesiæveniunt, ibique sincera fide lucidi et pretiosarumvirtutum gemmis semper virentes, cœlesti con-versatione futuræ patriæ vivunt. Quorum iuxtaApostolum, conversatio semper in cœlis est, et incarne ambulantes non secundum carnem militantsed ea quæ sursum sunt quærunt, ubi Christus estin dextera Dei sedens, et quæ sursum sunt sapiunt,non quæ super terram.

Armenia nuncupata ab Armeno Iasonis Tessalicomite, qui amisso rege Iason et collecta multitu-dine eius quæ passim vagabatur Armeniam condi-dit, et ex suo nomine nuncupavit. Sita est auteminter Taurum et Caucasum a Capodocia usquead Caspium mare protensa, habens a septentrioneCeraunios montes, e quibus Trigris fluvius nasci-tur et in cuius montibus arca post diluvio sedisseperhibetur. Interpretatur autem Ararath Armeniasive mons bellicatus. Ararath ipsa est Armenia.Siquidem in montibus Ararath arca post diluviumsedisse perhibetur, et dicuntur ibidem usque hodieeius manere vestigia. Meminit horum montiumet Ieremias in visione contra Babylonem. Iosep-hus quoque in primo Antiquitatum Iudaicarumlibro, sæcularium litterarum historias proferens:Animadvertens, inquit, Noe terram diluvio libera-tam septem alios dies abire permisit. Et universaanimalia bestiasque patentibus claustris emittens,ipse cum sua prole egressus est, immolans Deohostias gaudensque cum liberis. Hunc locum Ar-meni exitum vel egressum vocant. Siquidem ibi

32 Isa. XIV33Matth. XXIV

cultores illarum regionum arcam primum sedissetestantur, et lignorum quædam superesse monu-menta, arcæ huius et diluvii, omnes qui barbarasscripsere historias recordantur, quorum est Be-rosus Chaldæus qui super diluvio referens hæclocutus est: Dicitur huius navis in Armenia prop-ter montem Caduenorum pars aliqua permanere,et quosdam bitumen ex ea evellentes circumferrequo utuntur, vel maxime hi qui lustrantur et seexpiant. Sed et Hieronimus Ægiptius qui antiqui-tates Phoenicum pulchro sermone conscripsit, etNaseas et multi alii, Nicolaus quoque Damasce-nus in XXVII libro refert. Est in Armenia superImmadem mons nomine Beris ad quem multos indiluvio confugisse autumant, ibique esse salvatos.Alios vero in arcæ alveo supernatantes, ad eiusverticem pervenisse, et usque ad multas ætatesligna arcæ monstrari solita: quos quidem ego putonon esse alios, nisi eos quos Moyses legifer Iudæo-rum in suis voluminibus edidit. Mystice autemArarath sive Armenia mundi istius principatumvel populum gentium significare potest. Qui benemons bellicatus dicitur quia ab altitudine super-biæ et idolatriæ errore avulsus, Sanctæ subdiditse Ecclesiæ, quæ est arca Dei vivi et omniumanimantium, hoc est, hominum continet in se ge-nera, et in celsitudine virtutum consistens devo-tionem futuram expectat in regno cœlesti.

Cappadocia urbs proprie nominatur. Hæc in ca-pite Syriæ sitæ, ab oriente Armeniam tangit, aboccasu Asiam Minorem, ab aquilone mare Ci-mericum et Themiscirios campos, quos habuereAmazones; a meridie Taurum montem, cui sub-iacet Cilicia et Isauria usque ad Cilicum sinumqui spectat contra insulam Cyprum. Terra eiusante alias nutrix equorum. Halys amnis per eamfluit qui quondam Lydiæ regna disiunxit a Persis.Cappadocia autem interpretatur manu redempta.Hæc quoque typice significare potest Sanctam Ec-clesiam, quæ Christi Domini nostri operatione apotestate diaboli redempta est.

Asia Minor ab oriente Cappadocia cingitur, abaliis partibus undique mari circumdatur. Nam aseptentrione pontum Euxinum habet, ab occa-su Propontidem, a meridie Ægyptium mare, ha-bet provincias: Bithiniam, Phrygiam, Galatiam,Lydiam, Cariam, Pamphiliam, Isauriam, Lyciam.Habet autem hæc in se septem civitates istas, hocest, Ephesum, Smirnam, Pergamum, Thiatiram,Sardis, Philadelphiam, Laodiciam. Interpretaturautem Asia elevata sive gradiens, Ecclesiam signi-ficans ad superna virtutum gradibus proficientem,unde Ioannes in Apocalypsi scribit prænominatisseptem Ecclesiis quæ sunt in Asia. Nam Ephesusinterpretatur voluntas sive consilium meum quodest Ecclesia voluntate et consilio Dei electa. Smir-na interpretatur canticum eorum, hoc est, fideliumconfessio. Pergamus interpretatur dividens cor-nua eorum, id est, Ecclesia hæreticorum timores

Page 194: Rabano Mauro - De Universo

vel aeriarum potestatum temptamenta dissicans.Thiatira interpretatur illuminata, Ecclesia vide-licet sole iustitiæ illuminata. Sardis interpretaturprincipium pulchritudinis, hoc est, Ecclesia Domi-ni nostri Iesu Christi qui est principium pulchri-tudinis. Philadelphia interpretatur salvans, id est,Ecclesia proprios salvans populos. Laodicia, quæinterpretatur tribus amabilis, significat Ecclesiam,quæ est amabilis Deo.

Galatia dicta a priscis Gallorum gentibus, a qui-bus exstitit occupata. Nam Galli in auxilium arege Bithyniæ evocati regnum cum eo pacta vic-toria diviserunt, sicque deinde Græcis admixti,primum Gallogræci, nunc ex antiquo Gallorumnomine Galatæ dicuntur, et eorum regio Galatianuncupatur. Interpretatur autem Galatia magnifi-ca sive translata et merito quia ab errore translatain fidei virtute facta est magnifica.

Phrygia dicta a Phrygia, Europis filia, hæc et Dar-dania a Dardano Iovis filia dicta. De quo Homerusait: Quem primus genuit cœlesti Iuppiter arce. Hicenim profectus de Corintho civitate, primus venitin Phrygiam. Est autem regio Troadi superiecta,ab aquilonis parte Galatiæ, a meridiana vicina estLicaoniæ, ab oriente Lidiæ adhæret, ab occidenteHellesponto mari terminatur. Huius regio Troiaest, quam ex suo nomine appellavit Tros, Troiano-rum rex, Ganymedis pater. Duæ sunt autem Phry-giae, maior et minor. Maior Phrygia Smirnamhabet, minor vero Ilium, et Licaoniam. Interpre-tatur autem Phrygia scissio pectorum; Lycaoniavero interpretatur ad suscitandum. Lydia autema Lydo regis fratre, qui in provincia remanserat,cognominata est. Coniungitur autem ab occidenteminori Phrygiæ, ab ortu Smyrnam urbem habet,quam Melles fluvius cingit, cuius campos Pactoluset Hermus circumfluunt, arenis aureis ditissimi.

Lydia autem interpretatur defecata. Isauria ex situloci perhibetur cognominata, quod undique aper-ta aurarum flatibus pateat. Metropolim urbemSeleuciam habet.

Cilicia a Cilice, quodam nomen traxit, quem or-tum Phœnice dicunt, antiquioremque Iove fuisseasserunt. Plurima iacet campis, recipiens ab oc-ciduo Lyciam, a meridie mare Issicum, at tergomontis Tauri iuga. Hanc Cydnus intersecat. Ma-trem urbium habet Tharsum, in ea et Corycusoppidum est, unde crocum plurimum et optimumvenit, spiramine fragrantius, et colore plus aureo.Interpretatur autem Cilicia cœtus aut luctus, velassumptio, vel sonitus eius. Hæc typice personampœnitentium gerit, qui peccata sua quotidie inieiunio et oratione deplorant, et a Domino veniamdeprecantur.

Lycia nuncupata, quod ab oriente adiuncta Cili-ciæ sit. Nam habet ab ortu Ciliciam, ab occasu etmeridie mare, a septentrione Cariam. Ibi est mons

Chimæra, qui nocturnibus æstibus ignem exhalat,sicut in Sicilia Æthna et Vesuvius in Campania.Interpretatur autem Lycia lacrimans.

Albus regio Idumæorum quæ nunc Gebalene di-citur, vicina Petræ civitati. Amalechites regio indeserto ad meridiem Iudææ trans urbem Petrameuntibus Ailam, cuius et Scriptura recordatur di-cens: Amalech habitat in terra ad austrum 34 . Sedet iuxta eum alius Chananæus habitabat, qui etdimicavit contra filios Israel in deserto, de quibusita scribitur: Amalech autem et Chananæus habi-tant in valle 35 .

Argob regio regis Basan, supra Iordanem, in sortedimidiæ tribus Manasse, et est usque hodie vicuscirca Gerasa urbem Arabiæ, xv ab ea millibusdistans, contra occidentem, qui Arga appellatur,quod interpretatur Symmachus mensuram. Inter-pretatur autem Argob maledicta sublimitas; etquæ est maledicta sublimitas nisi fastus superbiæquæ interpretatur anathema tristitiæ?

Ermon regio Hebræorum est, quam obtinuit Iesus.Hebræus vero, quo prælegente Scripturas didi-ci, affirmat montem Hermon Paneade imminere,quam quondam tenuerunt Evæi et Amorræi, dequo nunc æstivæ nives, Tyrum ob delicias defe-runtur.

Cene regio principum Idumæorum interpretaturpossessio. Evila ubi aurum purissimum quod He-braice dicitur Zaab, et gemmæ pretiosissimæ, car-bunculus smaragdusque nascuntur. Est autem re-gio ad orientem vergens, quam circuit de Parady-so Phison egrediens, quem nostri mutato nomineGangen vocant. Sed et unus de minoribus NoeEvila dictus est, quem Iosephus refert, cum fratri-bus suis a flumine Cofene et regione Indiæ usquead eum locum qui appellatur Hicira possedisse.Sed et Ismael in solitudine Evila habitasse scribi-tur, quam Sancta Scriptura ait esse in deserto Sur,contra faciem Ægypti, et tendere usque ad terramAssyriorum. Interpretatur autem Evila dolens siveparturiens.

Ephratha regio Bethleem, civitatis David, in quanatus est Christus. Est autem in tribu Iuda, licetplerique male æstiment in tribu Beniamin, iuxtaviam ubi sepulta est Rachel, quinto miliario abIerusalem, in eo loco qui a lxx vocatur Hip-podromus, sicut legimus in libro Paralipomenon.Interpretatur autem Ephratha ubertas sive pulve-rulenta.

Elath regio principum Edom et civitas Esau, indecimo a Petra milliario contra orientem. Inter-pretatur enim Elath ad solum vel solitarius autunum. Philistim quæ nunc dicitur Ascalon et circaeam regio est Palæstinæ. Philistim enim inter-

34Num. XIII35Num. XIV

Page 195: Rabano Mauro - De Universo

pretatur ruina duplex. Gerara ex cuius nomineGeretinea vocatur, regio trans Doromam proculab Eleuteropoli, millibus xxv ad meridiem. Eratautem olim terminus Chananæorum ad australempartem, et civitas metropolis Palæstinæ. Scriptu-ra commemorat fuisse eam inter Cades et Sur, hocest, inter duas solitudines quarum una Ægyptoiungitur, ad quam populus trans fretum Rubrimaris pervenit. Altera vero Cades usque ad Sarra-cenorum eremum extenditur. Interpretatur autemGerara ruminationem vidit sive macherias.

Gessem regio Ægypti in qua habitavit Iacob cumliberis suis. Gessem interpretatur appropinquansad palpationi eorum sive vicinitas.

Idumæa regio Esau, quæ ex eo quod ille Edomvocabatur, nomen accepit. Est autem circa urbemPetram quæ nunc dicitur Gebalene. Iotheth regioprincipum Edom in eadem de qua et supra dixi-mus Gebalenae.

Messe regio Indiæ in qua habitaverunt filii Iectanfilii Eber. Messe quippe interpretatur aqua raravel elatio.

Theman regio principum Edom in terra Gebale-tica, a Theman filio Elifaz filii Esau sortita vo-cabulum, sed et usque hodie est villa, Themannomine, distans ab urbe Petra quinque milibus,ubi et Romanorum militum prærsidium sedit. Dequo loco Elifaz rex Themanorum, unusquisquefiliorum Ismael appellabatur Theman. Sciendumautem quod omnis australis regio Hebraice The-man dicitur. Interpretatur autem Theman austervel Africus. Cedar de quo in Ezechiele principesCedar leguntur, sed et Ieremias et Isaias in visioneArabiæ huius vocabuli recordantur. Est autemregio in eremo Sarracenorum a filio Ismaelis Ce-dar ita cognominata. Cedar autem interpretaturtenebræ vel mœror.

Gotha regio Assyriorum. Gotha interpretaturprincipum.

Decapolis, sicut in Evangelio legimus, est regiodecem urbium trans Iordanem circa Hyppum etPellam et Gadaram.

Fathures regio Ægypti iuxta Ezechielem et Iere-miam in qua profugi habitavere Iudæi. Fathuresvero interpretatur oris exploratio sive bucella lu-minis vel os turturis.

Gellam Sur regio allophilorum, porro Gela inter-pretatur migra vel transmigranti.

Gessur regio alienigenarum in Syria. Nam Gessurinterpretatur iuxta lumen meum vel applicans selumini meo.

Galilæa dicitur regio, nam dicta sunt Galilææ equibus una Galilæa gentium vocatur vicina finibusTyrorum, ubi et Salomon xxv civitates donavitHiram regi Tyri in sorte tribus Nephthalim. Al-

tera Galilæa dicitur circa Tiberiadem et stagnumGenesareth in tribu Zabulon. Interpretatur autemGalilæa volutabilis, aut transmigratio perpetratavel rota.

Gamela regio Idumæorum pro qua Aquila et Sym-machus interpretantur vallem salis.

Macha regio regis Gesur. Interpretatur autemMacha mollitus sive confractus.

Masagam regio Moabitarum, ut scribit Ieremias.Masaga interpretatur requirentem sive retinentem.

Misor regio Moab, iuxta Ieremiam. Porro Misorinterpretatur directa sive campestris vel tribulatio.

Masfath regio Moabitarum sicut in Ieremia legi-mus, posita est autem et supra in Isaia. Interpre-tatur autem Masfath aquarum impetus sive ab eistempora.

Maon regio Moabitarum iuxta Ieremiam. Maoninterpretatur habitaculum. Magedan ad cuius finesMatthaeus Evangelista scribit Dominum pervenis-se. Sed et Marcus eiusdem nominis recordatur.Nunc autem regio dicitur Magedana circa Gera-san. Magedan enim interpretatur pomorum eiussive cœnacula eius.

Nebeoth, regio de qua scribit Isaias. Nam Nebeothinterpretatur prophetans. Ofyr est locus unde si-cut in Regnorum libris legimus aurum affereba-tur Salomonis. Fuit autem unus de posteris Ebernomine Ofyr ex cuius stirpe venientes a fluvioCofene usque ad regionem Indiæ quæ vocaturHieria habitasse refert Iosephus, a quo puto etregionem vocabulum consecutam. Ofyr autem in-terpretatur ignominia.

Reblatha regio est Babyloniorum sive urbs quamnunc Antiochiam vocant. Reblatha vero interpre-tatur multa ista sive multitudo. Saron cuius etIsaias meminit dicens: In paludes versus est Sa-ron 36 . Usque ad pæsentem autem diem regio intermontem Thabor, et stagnum Tiberiadis Saronasappellatur. Sed et Cæsarea Palæstinæ usque adoppidum Ioppe omnis terra quæ cernitur diciturSaronas. Interpretatur vero Saron princeps mœro-ris.

Sefela, sicut scribit Isaias, pro qua Aquila cam-pestrem, Symmachus vallem interpretantur, usquehodie omnis regio iuxta Eleutheropolim campes-tris et plana, quæ vergit ad aquilonem et occiden-tem, Sefela dicitur.

Thalassar regio est Syriæ. Thalassar autem inter-pretatur appensus princeps.

Æthiopum regio ab Indo flumine consurgens iuxtaÆgyptum in Nilum et Oceanum in meridie subipsa solis vicinitate iacet. Chanaan, filius Cham,

36 Isa. XXXIII

Page 196: Rabano Mauro - De Universo

obtinuit terram a Sidone usque ad Gazam quamIudæi deinceps possederunt eiectis Chananeis. In-terpretatur autem Chanaan motus eorum vel ne-gotiator aut humilis. Significat autem Chanaancupidos et avaros infimarum rerum et sectatoressæcularium negotiorum, quos amovendos a suissedibus constat, quia mundus transit et concupis-centia eius 37 .

Pontus regio multarum gentium iuxta mare Pon-ticum quod Asiam Europamque disterminat. Pon-tus vero interpretatur inclinans.

Saronas quæ interpretatur campestris regio estPalæstinæ, usque ad oppidum Ioppe pertingens.Sarona quoque interpretatur cantans tristitiam.

Post Asiam ad Europam stilum vertimus, Europaquippe ut gentiles ferunt, Agenoris regis Libyæfilia fuit, quam Iovis ab Africa raptam Cretamadvexit, et partem tertiam orbis ex eius nomineappellavit. Iste est autem Agenor Libyæ filiusex qua Libya, id est, Africa, fertur cognominata.Unde apparet prius Libyam accepisse vocabulum,postea Europam. Europa autem in tertiam partemorbis divisa incipit a flumine Tanai descendes adoccasum per septentrionalem Oceanum usque infines Hispaniæ. Cuius pars orientalis et meridianaa Ponto consurgens tota mari magno coniungitur,et insulis Gadis finitur. Prima Europæ regio Scyt-hia inferior, quæ a Mæotidis paludibus incipiensinter Danuvium et Oceanum septentrionalem us-que ad Germaniam porrigitur, quæ terra genera-liter propter barbaras gentes quibus inhabitaturbarbarica dicitur. Huius prima Alania est quæad Mæotidas paludes pertingit. Post hanc Dacia,ubi et Gothia; deinde Germania ubi plurimampartem Suevi incoluerunt. Germania post Scyt-hiam inferiorem a Danubio inter Rhenum fluviumOceanumque conclusa, cingitur a septentrione etoccasu Oceano, ab ortu vero Danubio, a meridieRheno flumine dirimitur; terra dives virium acpopulis numerosis et immanibus. Unde et propterfecunditatem gignendorum populorum Germaniadicta est. Gignit aves Hyrcanias quarum pennænocte perlucent. Bisontes quoque, feras, et urosatque alces parturit; mittit et gemmas crysta-llum et succinum, callaicum quoque viridem et ce-raunium candidum. Duæ sunt autem Germaniæ:superior iuxta septentrionalem oceanum, inferiorcirca Rhenum. Provincias autem quas Danubius abarbarico ad Mediterraneum mare secludit, primaest Mœsia, a messium proventu vocata, unde eteam veteres cereris horreum nuncupabant. Hæcautem ab oriente hostiis Danubii iungitur, ab Eurovero Traciæ, a meridie Machedoniæ, ab occasuIstriæ copulatur. Post Mœssiam autem Pannoniaest, inde Noricus ager frigidus et parcius fructuo-

37 I Ioann. II

sus, post quem Rheticus frugibus ferax qui excipitGalliam Belgicam.

Thraciæ Tiras Iapheth filius veniens nomen dedis-se perhibetur, alii a sævitia incolarum Thraciamappellatam dixerunt. Huic ab oriente Propontiset urbs Constantinopolis opposita est. A septen-trione vero Ister obtenditur, a meridie vero Ægeomari adheret, ab occasu Macedonia illi subiacet,cuius regionem olim diversi populi Masegetæ, Sar-matæ, Scythæ, et aliæ plurimæ nationes incolue-runt. Ampla est enim, ideoque plurimas continuitgentes. Ebrum fluvium Thracia fundit, qui etiamgentes barbarorum plurimas tangit.

Græcia a Græco rege vocata qui cunctam eam re-gionem incoluit. Andromacha de Pyrro Molossumgenuit, a quo pars Epiri Molossia dicta est. Suntautem provinciæ Græciæ septem, quarum primaab occidente Dalmatia, inde Epirus, inde Hellas,inde Thessalia, inde Macedonia, inde Achaia, etduæ in mari, Creta et Cyclades. Illyricus autemgeneraliter omnis Græcia est. Dalmatia a Dal-mi, maxima eiusdem provinciæ civitate traxis-se nomen perhibetur. Adhæret autem ab orienteMacedoniæ, a septentrione Mœssiæ, ab occasuHistria terminatur, a meridie vero Adriatico sinuclauditur. Epirus a Pyrro Achillis filio cognomi-nata cuius pars Chaonia quæ ante Molossia dictaest a Moloso filio Pyrri, quem de Andromachahabuit, sed postquam occisus est Pyrrus, Ores-tis insidiis, Andromacham Helenus suscepit, te-nuitque regnum privigni, qui successerat patri, aquo Molossia dicta est pars Epiri, quam Helenuspostea a fratre Chaone, quem in venatu per ig-norantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominavitquasi ad solatium fratris extincti. Hellas dicta arege Hellene Deucalionis et Pyrræ filio a quo etprius Græci Hellenes nuncupati sunt. Ipsa est At-tica terra, Acte prius dicta. Nam Cranous quidamGræciæ indigena fuit ex cuius filia, Attis nomine,Attica terra vocata est. Hæc inter Macedoniamet Achaiam media iacet, Arcadiæ a septentrionaliparte coniuncta. Ipsa est et vera Græcia, ubi fuitAthenas civitas, maior liberalium litterarum etphilosophorum nutrix, qua nihil habuit Græciaclarius atque nobilius. In ea est et Marathoniuscampus, opinione quondam prælii cruentissimus.Helladis autem duæ sunt provinciæ, Bœotia etPeloponnesus. Bœotia autem dicta hac ex causa.Dum Cadmus Agenoris filius Europam sororema Iove raptam ex præcepto genitoris quæreret,nec repperiret, patris iram formidans confirmatoanimo elegit exilium. Nam bovis forte conspectæsecutus vestigia, amplexus est sedem, ubi ille re-cubuerat, sicque locum de nomine bovis Bœotiamnominavit, ubi et Thebas urbem, construxit, inqua olim civilia bella detonuerunt, et ubi nati suntApollo et Hercules, maior ille Thebanus. Eademest Aonia vocata, a fonte quodam Apollini et Mu-sis consecrato qui in eadem Bœotia est. Pelopon-

Page 197: Rabano Mauro - De Universo

nesus vero secunda pars Helladis a Pelope regnataatque vocata. Thessalia, a Thessalo rege cogno-minata, quæ ad meridianam plagam Macedoniæconiuncta est, cuius a tergo Pieria est. Multa inThessalia flumina et oppida, inter quas præcipueThessalonica; ibi est et mons Parnasus quondamApollini consecratus. Thessalia patria Achillis etorigo Lapitharum fuit de quibus fertur quod hiprimo equos frenis domuerint. Unde et centauridicti sunt. In Thessalia primum solidi aurei factisunt, domandorum quoque equorum usus primumrepertus est.

Macedoniæ in exordio ab Emathio rege Emathiænomen erat, sed Macedo, Deucalionis maternusnepus, postquam ibi accepit principatum mutavitvocabulum Macedoniamque a suo nomine dixit.Est autem confinis ab oriente Ægeo mari, a me-ridie Achaiæ, ab occasu Dalmaciæ a septentrioneMœssiæ. Patria Alexandri magni et regio aureisvenis argenteisque optima, lapidem quem pæanti-den vocant ista gignit. Mons Olimpus in ea est, quiexcellenti vertice tantus attollitur, ut in cacumineeius nec nubes nec venti sentiantur.

Achaia ab Achæo rege et urbe et provintia ap-pellata est. Hæc pene insula est. Nam absqueseptentrionali parte qua Machedoniæ iungitur,undique septa est mari. Ab oriente enim habetMirteum mare, ab Euro Creticum, a meridie Io-nium, ab Africo et occasu Cassiopas insulas, a solaseptentrionali parte Macedoniæ vel Atticæ terræadiungitur, Huius caput est urbs Corinthus, Græ-ciæ decus. Inachus est Achaiæ fluvius. Arcadiasinus Achaiæ est ut platani folium inter Ioniumet Ægeum mare exposita, quam Arcas, Iovis etCalistæ filius, Pelasgis in ditionem redactis ex suonomine Arcadiam nuncupavit. Ipsa est et Sicyo-nia, a Sicyone rege, a quo et regnum Sicyniorumest dictum. Habet autem Arcadia fluvium mag-num Erimantum, asbeston quoque lapideum quisemel accensus numquam extinguitur; candidissi-mæ etiam merulæ ibi nascuntur.

Pannonia ab Alpibus Apenninis est nuncupata,quibus ab Italia secernitur: regio vero fortis et sololaeta, duobus satis acribus fluviis, Drabo Saboquevallata. Coniungitur autem cum Norico et Retia,habentes ab oriente Mœsiam, ab euro Istriam,ab africo vero Alpes Apenninos. Habet ab occasuGalliam Belgicam, a septentrione Danubii fontemvel limitem qui Germaniam Galliamque secernit.

Italia olim a Græcis populis occupata, magnaGræcia appellata est. Deinde a regis homine Sa-turnia, mox et Latium dicta eo quod idem Sa-turnus a Iove sedibus suis pulsus ibi latuerit.Postmoodum ab Italo rege ibi regnante Italianuncupata est. Cuius situs longitudine ampliusquam latitudine, a Circio in Eurum extenditur,a meridie Tyrrheno mari, ab aquilone Adriatioclauditur, ab occiduo Alpium iugis finitur: terra

omnibus in rebus pulcherrima, soli fertilitate, pa-buli ubertate, gratissima. Habet lacus, Benacumatque Lucrinum; fluvios Gridanum et Tiberim, ettepentes fontibus Baias. Gignit gemmas, syrtiten,lyncurium et corallium. Boam quoque serpentem,lyncem feram et diomedeas aves. Italia autemet Hispania, idcirco Hesperiæ dictæ quod GræciHespero stella navigent, et in Italia et in His-pania. Quæ hac ratione discernuntur. Aut enimHesperiam solam dicis, et significas Italiam, autaddis ultimam et significas Hispaniam, quia inoccidentis est fine.

Tuscia pars Italiæ, Umbria vero pars Tusciæ.Umbria vero, historiæ narrant, eo quod temporea quo se cladis imbribrus superfuerunt, et obhoc Umbria Græce cognominata. Est enim iniugis Apennini montis sita in parte Italiæ iuxtameridiem.

Etruria pars Italiæ dicta quod eius finis tende-bantur usque ad ripam Tiberis, quasi eteros oros.Nam eteros significat altero, oros finis vocatur.Romæ enim finis antea unam tantum Tiberis ri-pam tenebat. Alii Etruriam dictam ab Etruscoprincipe putant. Item et Tyrrhema a TyrrenoLydii fratre, qui ex oriente cum populi parte deMœonia venit ad Italiam. Hæc est et Tuscia, sedTusciam dicere non debemus quia nusquam legi-mus. Tuscia autem a frequentia sacrificii et thurisdicta est.

Gallia a candore populi nuncupata est. Gala enimGræce lac dicitur. Montes enim et rigor cœli ab eaparte solis ardorem excludunt. Quo fit ut candorcorporum non coleretur. Hanc ab oriente Alpiumiuga tuentur, ab ocasu Oceanus includit, a meridieprærupta Pyrinæi, a septentrione Rheni fluentaatque Germania cuius inicium Belgica finis.

Aquitania est regio gleba uberi ac pabulosa est etad usum animantium apta. Fluminibus quoque etfontibus irrigua, perfusa duobus magnis Rheno etRodano fluviis. Belgis autem civitas est Galliæ, aqua Belgica provincia dicta est, Cissalpina, quiacitra Alpes, vel transalpina, id est, trans Alpescontra septentrionem. Rhetia vero terra hiemeatque æstate vernat, sol ibi mitis, grata temperies,purus aer et blandus, inde vocata quod sit iuxtaRhenum. Aquitania autem ab obliquis aquis Ligerifluminis appellata, qui ex plurima parte terminuseius est eamque pene in orbem cingit.

Hispania prius ab Ibero amne Iberia nuncupata.Postea ab Hispano Hispania cognominata est. Ipsaest et vera Hesperia, ab Hespero stella occidentalidicta. Sita est autem inter Africam et Galliam.A septentrione Pyrenæis montibus clausa, a reli-quis partibus undique mari conclusa, salubritatecœli æqualis, omnium fructum generibus fecunda,gemmarum metallorumque copiis ditissima. Inter-fluunt eam flumina magna Betis, Mineus, Iberis,

Page 198: Rabano Mauro - De Universo

et Tagus, aurum trahens, ut Pactolus. Habet pro-vincias sex: Terraconensem, Cartaginensem, Lusi-taniam, Galliciam Beticam, et trans freta in re-gione Africæ Tingittaniam. Duæ sunt autem His-paniæ: citerior, quæ in septentrionis plagam a Py-renæo usque ad Carthaginem porrigitur; ulterior,quæ in meridiem a Celtiberis usque ad Gaditanumfretum extenditur. Citerior et et ulterior dicta,quasi citra, et ultra; sed circa quasi circa terraset ultra, vel quod non sit post hanc ulla, hoc est,alia terra.

Hæc de regionibus Europæ dicta sufficiant. Nuncde partibus Africæ breviter dicamus. Libya estdicta quod inde Libs flat, hoc est, Africus. Aliiaiunt Epaphum Iovis filium, qui Memphin inÆgypto condidit, ex Cassiopa uxore procreassefiliam Libyam. Quæ postea in Africa regnum pos-sedit, cuius ex nomine terra est Libya appellata.Africam autem nominatam quidam inde existi-mant quasi apricam, quod sit aperta cœlo vel soliet sine horrore frigoris. Alii dicunt Africam ap-pellari ab uno ex posteris Abrahæ de Cethura quivocatus est Afer, de quo supra meminimus. Incipitautem a finibus Ægipti, pergens iuxta meridiemper Æthiopiam usque Atlantem montem. A sep-tentrionali vero parte Mediterraneo mari coniunc-ta clauditur et Gaditano freto finitur, habens pro-vincias Libyam Cyrenensem, Pentapolim, Tripo-lim, Byzancium, Cartaginem, Numidiam, Mauri-taniam Sitifensem, Mauritaniam Tingitaniam etcirca solis ardorem Æthiopiam. Libya Cyrenensisin parte Africæ prima est a Cyrene urbe me-tropoli, quæ est in eius finibus nuncupata. Hincab oriente Ægiptus est, ab occasu Syrtes maioreset Troglodytæ, a septentrione mare Libycum, ameridie Æthiopia et barbaronum variæ nationes etsolitudines inaccessibiles, quæ etiam basiliscos ser-pentes creat. Pentapolis Græca lingua a quinqueurbibus nuncupata, id est, Cyrene, Berenice, Ceu-tria, Apollonia, Ptolomais, ex quibus Ptolomaiset Berenice, a regibus nominatæ sunt. Est autemPentapolis Libyæ Cyrenensi adiuncta, et in eius fi-nibus deputata. Tripolitanam quoque provinciamGræci lingua sua signant de numero trium mag-narum urbium, Eoa, Sabrate, Leptis magna. Hæchabet ab oriente Syrtes maiores et Troglodytas,a septentrione mare Adriaticum, ab occasu By-zantium, a meridie Getulos et Garamantes, usquead oceanum Æthiopicum portendentes. Bysacenaregio ex duobus nobilissimis oppidis nomen sor-tita est, ex quibus una Adrometus vocatur. Hæcsub Tripoli est patens passuum ducenta millia velamplius, fecunda oleis et glebis ita præpinguis utiacta ibi semina incremento pene centesimo frugisrenascantur.

Zeugis, ubi Carthago magna, ipsa est et veraAfrica, inter Byzancium et Numidiam sita. Aseptentrione mari Siculo iuncta, et a meridie usquead Getulorum regionem porrecta, cuius proxima

quæque frugifera sunt, ulteriora autem bestiis etserpentibus plena, atque onagris magnis in desertovagantibus.

Gethulia autem Africæ pars mediterranea est. Nu-midia ab incolis passim vagantibus sic vocata,quod nullam certam haberent sedem. Nam linguaeorum incertæ sedes et vagæ Numidia dicuntur.Incipit autem a fluminæ Ampsaga, in Zeugitanumlimitem disinit, habens ab ortu Syrtes minores,a septentrione mare quod intendit Sardiniam, aboccasu Mauritaniam Sitifensem, a meridie Æthio-pum gentes: regio campis præpinguis, ubi autemsilvestris est, feras educat; ubi iugis ardua equoset onagros procreat. Eximio etiam marmore præ-ditatur, quod Numidicum dicitur. Habens autemurbes præcipuas Hipponem regium et Rusicadam.

Mauritania vocata a calore populorum; Græcienim nigrum mauron vocant, sicut enim Galliaa candore populi, ita Mauritania a nigro nomensortita est, cuius prima provintia est MauritaniaSitifensis, quæ Sitifi habet oppidum, a quo etvocabulum traxisse regio perhibetur. Mauritaniavero Cæsariensis colonia, Cæsaris civitas fuit, etnomen provinciæ ex ea dictum. Utræque igiturprovinciæ sibi coniunctæ. Ab oriente Numidiamhabet, a septentrione mare Magnum, ab occasuflumen Malvam, a meridie montem Astrixim, quidiscernit inter fecundam terram et arenas iacentesusque ad Oceanum. Mauritania Tingitana a Tin-gi metropoli huius provinciæ civitate vocata est.Hæc ultima Africæ exsurgit a montibus septemhabens ab oriente flumen Malvam, a septentrionefretum Gaditanum, ab occiduo Oceanum Ath-lanticum, a meridie Gaulalum gentes usque adOceanum Hesperium pererrantes. Regio gignensferocissimos dracones, et struthiones, olim etiamet elephantis plena fuit, quos sola nunc India par-turit.

Garamantis regionis caput Garaman oppidumfuit. Est autem inter Cyrinensem Æthiopiam, ubiest fons qui et calore diei frigescit, et calet fri-gore noctis. Æthiopia dicta a calore populorum,quos solis vicinitas torret, denique vim siderisprodit color hominum. Est enim ibi iugis æstus,nam quidquid eius est, sub meridiano cardine est,circa occiduum autem montuosa est, arenosa inmedio, ad orientalem vero plagam deserta, cuiussitus ab oriente usque in Ægypti fines porrigitur.A meridie Oceano, a septentrione Nilo flumineclauditur, plurimas habens gentes, diverso vultuet monstruosa specie horribiles, ferarum quoqueet serpentium referta est multitudine. Illic quipperhinoceros bestia et camelopardus et basiliscus,dracones ingentes, ex quorum cerebro gemmæ ex-trahuntur. Hyacincthus quoque, et chrysoprasusibi reperiuntur, cinnamomum illic colligitur. Duæautem sunt Æthiopiæ, una circa ortum solis, alte-ra circa occasum in Mauritania. Extra tres autem

Page 199: Rabano Mauro - De Universo

partes orbis quarta pars trans Oceanum interior inmeridie quæ a solis ardore incognita nobis est. Incuius finibus Antipodas fabulose inhabitare pro-duntur. Proxima autem Hispaniæ Mauritania est,deinde Numidia, inde Carthaginenses, post quamGetuliam accipimus, postea Æthiopiam, inde locaexusta solis ardoribus.

Sciendum sane quod quædam provinciæ, primumde nomine auctoris appellatæ erant, postea aprovincia gentis nomen est factum. Nam ab ItaloItalia, et rursus, ab Italia, Italus. Et sic utimuripso nomine gentis quomodo fuit ipsud nomenauctoris, unde derivatum est nomen provinciæ. Exquo accidit, ex uno homine nominare civitatem etregionem et gentem.

Provincæ hac ex causa vocabulum acceperunt,principatus autem gentium quia ad reges aliospertinebant, cum in ius suum Romani vincendoredegerunt, procul positas regiones provincias ap-pellaverunt. Patria autem vocata quod commu-nis sit omnium qui in ea nati sunt. Terra autemsignificari, ut prædiximus, elementum, terras verosingulas partes, ut Africa, Italia, eadem et loca.Nam loca et terræ spatia in orbe terrarum multasin se continent provincias sicut corpore locus estpars una multa in se continens membra sicut etdomus multa in se habens cubicula, sic terræ etloca dicuntur terrarum spatia, quorum partes suntprovinciæ, sicut in Asia, Phrygia, in Europa, Ga-llia, Retia, in Hispania, Bætica. Nam Asia locusest, provincia Asiæ Phrygia, Troia regio Phrygiæ,Ilium civitas Troiæ. Item regiones partes sunt pro-vinciarum quas vulgus conventus vocat, sicut inPhrygia Troia, sicut in Gallicia, Cantabria, Astu-ria. A rectoribus autem regio nuncupata est, cuiuspartes territoria. Territorium autem vocatum qua-si tauritorium tritum bubus et aratro. Antiquienim sulco ducto et possessionum et territoriorumlimites designabant.

V

De insulis

Insulæ dictæ quod in salo sint, id est, in mari posi-tæ, quæ in plurimis locis Sacræ Scripturæ aut Ec-clesias Christi significant, aut specialiter quoslibetsanctos viros qui tunduntur fluctibus persecutio-num sed non destruuntur quia a Deo proteguntur.Nam in Psalterio scriptum est: Dominus regnavit,exultet terra, laetentur insulæ multæ. Regnanteitaque Domino, per totum mundum dispositæ lae-tentur Ecclesiæ quæ merito insulis comparantur,quia mundi fluctibus ambitæ circumlatrantium,persecutionum numerositate tunduntur, sed sicutistæ sævientibus fluctibus nesciunt lædi, ita necSanctæ Ecclesiæ perturbationibus adversariorumprobantur inminui. Quin potius illos suis cautibus

frangunt, qui in eas undosis culminibus irruerunt.Et vide quia dicit multæ, non omnes, propterhæreticas pravitates, qui erroribus suis Ecclesia-rum nomen imponunt. Item insula plebs Iudæa utin Ezechiele: Fili hominis, loquere ad habitatoresinsulæ 1 .

Sunt quidem plurimæ insulæ propriis nominibusnotatæ, sed paucis locis in Scripturis Sacris eorumnomina posita reperiuntur. Ideo non credimus inhoc opere necessarium esse earum nomina recen-sere, quorum vix significationem mysticam cons-tat reperiri posse. Attamen quarundam earumhic æthimologias secundum maiorum traditionemponere nos non piget, quia fortasse lectori gratumest. Si quid inde in hoc opusculo nostro repperieritdictatum, cum inde habeat materiam, ad spirita-lem intellegentiam earum significationem transfe-rendi, si alicubi ei oportunum visum fuerit.

Chio insula ante Bithyniam quam aliqui Chiamappellaverunt. Gindus insula contra Asiam: hæcinterprætatur mentis excessus. Mytilenæ insulacontra Asiam, a septimo milliario, hæc interpre-tatur de infirmitate sive mandatum humilitatis.Samotracia est insula in Pathmo sinu. Britaniaoceani insula interfuso mari toto orbe divisa, avocabulo suæ gentis cognominata. Hæc adversaGalliarum parte ad prospectum Hispaniæ sita est,circuitus eius quadragies octies septuaginta quin-que millia, multa et magna flumina in ea, fontescalidi, metallorum larga et varia copia, gagateslapis ibi plurimus et margaritæ. Tanatos insulaOceani freto Galliæ a Britania separata, frumen-tariis campis et gleba uberi. Dicta autem Tana-tos a morte serpentium, quos dum ipsa nesciat,asportata inde et in terram gentium vecta sit,angues illico perimit. Thyle ultima insula Ocea-ni inter septentrionalem et occidentalem plagamultra Britaniam a sole nomen habens, quia in eaæstivum solstitium sol facit, ut quidam dicunt, etnullus ultra eam dies est, unde et pigrum et con-cretum est eius mare. Orcades insulæ Oceani intraBritaniam positæ, numero xxxiii, quarum xx de-sertæ sunt, tredecim coluntur. Scotia, eadem etIbernia, proxima Britaniæ insula spacio terrarumangustior, sed situ fecundior. Hæc ab Africo inBoream porrigitur, cuius partes priores Iberiam etCantabricum Oceanum intendunt, unde et Iberniadita. Scotia autem quod ab Scottorum gentibuscolitur appellata. Illic nulla anguis, avis rara, apisnulla, adeo ut advectos inde pulveres seu lapillos,siquis alibi sparserit inter alvearia, examina favosdeserant.

Gadis insula in fine Beticæ provinciæ sita, quædirimit Europam ab Africa, in qua Herculis colum-næ visuntur, et unde terminaris vi maris fauci-bus Oceani æstus immittitur. Est autem a con-

1 Ezech. XXXIX

Page 200: Rabano Mauro - De Universo

tinentibus terris centum viginti passibus divisa,quam Tyrii a rubro profecti mari occupantes, inlingua sua Gadir, id est septum nominaverunt,pro eo quod circum septa sit mari. Nascitur inea arbor similis palmæ, cuius gummis infectumvitrum cerauniam gemmam reddit. Fortunatæ in-sulæ, vocabulo suo significant, omnia ferre bona,quasi felices et beatæ fructuum ubertate. Suapteenim natura preciosarum poma silvarum partu-riunt, fortuites vitibus iuga collium vestiuntur. Adherbarum vicem messis et holus vulgo est. Undegentilium error et sæcularium carmina poetarumpropter soli fecunditatem easdem esse Paradisumputaverunt. Sitæ sunt autem in Oceano contralævam Mauritaniæ, occiduo proximæ, et inter seinteriecto mari discretæ.

Gorgodes insulæ Oceani obversæ promontorioquod vocatur Hesperuceras, quas incoluerunt Gor-gones, feminæ alitum pernicitate, hirsuto et aspe-ro corpore, et ex his insulæ cognominatæ. Distantautem a continenti terra bidui navigatione. Hes-peridum insulæ vocate a civitate Hesperide quæfuit in fine Mauritaniæ.

Sunt enim ultra Gorgades sitæ sub Atlanticumlitus in intimis maris sinibus, in quarum hortisfingunt fabulæ draconem pervigilem aurea malaservantem: fertur enim ibi e mari æstuarium adeoundosis lateribus tortuosum, ut visentibus procullapsus anguis imitetur.

Chryse et Argire insulæ in Indico Oceano sitæ,adeo fecundæ copia metallorum ut plerique easauream superficem et argenteam habere prodide-rint: unde et vocabula sortitæ sunt.

Taprobana insula Indiæ subiacens ad Eurum, exqua Oceanus Indicus incipit, patens in longitudi-ne octingentis septuaginta quinque millibus pas-suum, in latitudine sexcentis viginti quinque mi-llibus stadiorum. Scinditur amni interfluo totamargaritis repleta et gemmis. Pars eius bestiiset elephantis repleta est, partem vero hominestenent. In hac insula dicunt, in uno anno duas esseæstates et duas hiemes, et bis floribus vernare.

Tylos insula Indiæ ferens omni tempore folia.Hucusque Oceani insulæ.

Item insulæ quæ ab Hellesponto usque ad Gadesin mari Magno sunt constitutæ. Cyprus insula acivitate Cypro quæ in ea est nomen accepit. Ipsaest et Paphos Veneri consecrata. In Carpatio mari,vicina austro, famosa quondam divitiis et maximeæris, ibi enim prima huius metalli inventio etutilitas fuit. Hæc autem interpretatur tristis autmœror. Creta Græciæ insula pars est, vergens con-tra Peloponnesum. Hæc primum a temperie cœliMacaronesun appellata est, deinde Creta dicta, aCreto quodam indigena quem aiunt unum Cure-tum fuisse a quibus Iupiter ibi absconditus est, etenutritus. Est autem insula Græciæ inter ortum et

occasum longissimo tractu porrecta, a septentrio-ne Græciæ æstibus, ab austro Ægyptiis undis per-fusa. Fuit autem quondam centum urbibus nobilis,unde et hæc Centapolis dicta est. Prima etiamremis et sagittis claruit, prima litteris iura finxit,equestres turmas prima docuit, studium musicum,ab id—aeis dactylis in ea cœptum. Capris copiosa,cervos eget, lupos et vulpes aliaque ferarum noxianusquam gignit. Serpens nullus ibi, nulla noctuaet si invehatur statim emoritur. Larga est autemvitibus et arboribus. Dictamnus herba in Cretanascitur, et alimus, quæ admorsa diurnam famemprohibet. Phalangos autem venenatos gignit, etlapidem qui idæus dactylus dicitur. Huius autemvocabulum est inter Syrum et Hebræum.

Abidos insula in Europa super Hellespontum posi-ta, angusto et periculoso mari separata. Et AbidosGræce dicta, quod sit introitus Hellesponti maris,in quo Xerxes pontem ex navibus fecit et in Græ-ciam transiit.

Coos insula adiances provinciæ Atticæ, in quaHippocrates medicus natus est, quæ, ut Varrotestis est, arte lanificii prima in ornamento femina-rum inclaruit. Hæc autem interpretatur excussiovel præstolatio.

Cyclades insulæ antiquitus Græciæ fuerunt, quasinde Cicladas autumant dictas quod licet spatiislongioribus a Delo proiectæ in orbem, tamen circaDelum sitæ sint: nam orbem cyclon Græci loquun-tur. Quidam vero non quod in orbem digestæ, sedpropter scopulos qui circa eandem sunt dictas pu-tant Cycladas. Hæc in Hellespontum inter Ægeumet Malæum mare constitutæ, circumdantur etiamPelago Myrteo. Sunt autem omnes numero LIII

tenentes a septentrione in meridie millia quingen-ta, ab oriente in occasum millia ducenta. Metro-polis earum Rhodus. Delos insula in medio Cy-cladum sita et dicta Delos fertur quod propterdiluvium, quod Ogygi temporibus notatur, cumorbem multis mensibus continua nox inumbrasset,ante omnes terras radiis soliis illuminata est, sorti-taque ex eo nomen quod prima manifestata fuissetvisibus. Nam delon Græce manifestum. Dicituripsa est et Ortygia, eo quod primum ibi visæ suntcoturnices aves, quas Græci ortygas vocant. In hacinsula Latona enixa est Appollinem et Dianam.Delos autem et civitas dicitur et insula. Rhodusautem insula Cycladum prima ab oriente in quarosæ capitulum dicitur esse inventum dum ibi ci-vitas conderetur: ex quo et urbs et insula Rhodusest apellata. In hac urbe solis Colossus fuit æreusseptuaginta cubitorum altitudine, fuerunt et aliicentum numero in eadem insula colossi minores.

Tenedos insula una ex Cycladibus, ad septentrio-nem sita, in qua olim civitas a Tenne quodamcondita est, unde et nomen urbis illius vel potiusinsulæ fuit. Nam Tennes iste infamatus quod cumnoverca sua concubuisset, et fugiens in hanc insu-

Page 201: Rabano Mauro - De Universo

lam vacuam cultoribus obtinuit, unde et Tenedosdicta est. Sic Cicero: Tenent ipsum cui ex nomineTenedos nominatur.

Carpathos insula una ex Cycladibus a meridieposita contra Ægyptum a qua Carpathium mareapellatum est. Vocata propter celerem fructuummaturitatem. Est etiam inter Ægyptum et Rho-dum. Et hac insula dicuntur et carpathiæ navesmagnæ et spatiosæ.

Cytherea insula una ex Cycladibus a parte occi-dua sita cuius Porphyris antea nomen fuit. Cyt-herea autem vocata quod ibi Venus sit orta.

Icaria insula una de Cycladibus, quæ Icario marinomen dedit. Hæc inter Samum et Myconium pro-currentibus saxis inhospitalis est, et nullis sinibusportuosa. Dicitur autem Icarum Cretensem ibinaufragio interisse et de exitu hominis impositumnomen loco.

Naxos insula, ante Dionysias dicta, quasi Diona-xos quod fertilitate vitium vincat cæteras. Est au-tem a Delo decem et octo millia passuum separata,ex qua olim Iovis fertur adversus Titanas fuisseprofectus.

Melos insula ex numero Clycladum, una omniuminsularum rotundissima, unde et nuncupata. His-toria dicit ex Iasone natum fuisse Philomelum, etPlutum ex Philomelo Pareantum genitum, qui desuo nomine Paron insulam et oppidum apellavit.Prius autem Minoia deinde Paron dicta, de quaVirgilius: Niveamque Paron. Gignit enim marmorcandidissimum quod parium dicunt. Mittit et sar-dum lapidem, marmoribus quidem præstantioremet inter gemmas vilissimum.

Chios insula Syra lingua appellatur, eo quod ibimastix gignitur. Syri enim masticem chios vocant.

Samos insula est in mari Ægeo, ubi nata est Iuno.Ex qua fuit Sibylla Samia et Pythagoras Samius,a quo Philosophiæ nomen inventum. In hac insulareperta prius fictilia vasa traduntur unde et vasaSamia apellata sunt.

Sicilia a Sicano rege Sicania cognominata est,deinde a Siculo Itali fratre Sicilia. Prius autemTrinacriam dictam, propter tria acra, id est pro-montoria: Pelorum, Pachinum et Lilybæum. Tri-nacra enim Græcum est, quod Latine triquetradicitur quasi in tres quadras divisa. Hæc ab Italiaexiguo freto discreta, Africum mare prospectantterris frugifera, auro abundans, cavernis tamenet fistulis penetrabilis, ventisque et sulfure plena,unde et ibi Ætnæ montis exstant incendia. Incuius freto Scylla est et Charybdis quibus navi-gia aut absorbentur aut colliduntur. Fuit autemquondam patria Cyclopum et postea nutrix tiran-norum. Frugum fertilis, ac primum terris omnibuscommissis seminibus aratro proscissa. Principemurbium Siracusis; habet fontem Artusam et Alp-

hæum fluvium, magnorum generatorem equorum.In ea insula primum est inventa comœdia. Acha-ten lapidem ipsa primum ex Achate flumine dedit;parturit et mare eius corallum; gignit et salesagrigentinos in igne solubiles, crepitantes in aquis.Omnis ambitus eius clauditur stadiorum tribusmillibus. Sallustius autem dicit Italiæ coniunctamfuisse Siciliam sed medium spatium impetu marisdivisam, et per angustiam scissum.

Tapsus insula stadiis decem a Sicilia remota, ia-cens et planior. Unde et nuncupata, de qua Vir-gilius: Tapsumque iacentem. Æoliæ insulæ Siciliæappellatæ ab Eolo, Ippotæ filio quem poetæ fin-xerat regem fuisse ventorum. Sed, ut Varro dicit,rector fuit istarum insularum. Et quia ex earumnebulis et fumo futuros prædicabat flatus vento-rum ab imperitit visus est ventos sua potestateretinuisse. Eadem insulæ et Vulcanæ vocantur,quod et ipsæ sicut Ætna ardeant. Sunt autemnovem habentes propria nomina quarum primaLiparus, quidam Liparem vocavit, qui eam anteÆolum rexit. Altera Hiera vocatur quod sit colli-bus eminentissimis, reliquæ vero, id est, Strongyle,Didyme, Ericusa, Hephæstia, Phænicusa, Evoni-mos, Ericodes, Phænicodes, quae nocte ardent,Æoliæ sive Vulcaniæ dicuntur. Ex his quædam abinitio non fuerunt, postea mare editæ usque adnunc permanent.

Stœchades insulæ Massiliensium sexaginta mi-llium spatio a continenti in frontem Narbonen-sis provinciæ, qua Rodanus fluvius in mare exit.Dictæ autem Græce Stœchades quasi opere inordinem sint positæ.

Sardus Hercule procreatur cum magna multitudi-ne a Libya profectus Sardiniam occupavit, et exsuo vocabulo insulæ nomen dedit. Hæc in Africomari facie vestigii humani in orientem quam occi-dentem latior prominent formæ paribus lateribusquæ in meridiem et septentrionem vertunt. Ex quoante commercium a navigantibus Græcorum Ich-nos apellata est. Terra patet in longitudine milliacentum quadraginta, in latitudine quadraginta; inea neque serpens gignitur, neque lupus sed solifugatantum animal exiguum hominibus perniciosum.Venenum quoque ibi non nascitur nisi herba perscriptores plurimos et poetas memorata aplastrosimilis quæ hominibus rictus contrahit, et quasiridentes interimit. Fontes habet Sardinia calidos,infirmis medellam præbentes, furibus cæcitatem,si, sacramento dato, oculos aquis eius tetigerint.

Corsicæ insulæ exordium incolæ ligures dederunt,appellantes eam ex nomine ducis. Nam quædamCorsa nomine, ligur mulier, cum taurum ex gregequem prope litora regebat transnatare solitum at-que per intervalla corpore aucto remeare videret,cupiens scire incognita sibi pabula, taurum a cæ-teris digredientem usque ad insulam navigio per-secuta est. Cuius regressus insulæ fertilitatem cog-

Page 202: Rabano Mauro - De Universo

noscentes ligures, ratibus ibi profecti sunt, eamquenomine mulieris auctoris et ducis appellaverunt.Hæc autem insula Græce Cyrne dicitur, a CyrnoHerculis filio habitata, de qua Virgilius: Cyrneataxos. Dividitur autem a Sardinia viginti milliumfreto, cincta Ligustici æquoris sinu ad prospectumItaliæ. Est autem multis promontoriis angulosa,gignens lætissima pabula et lapidem quem catho-chiten Græci vocant.

Ebosus insula Hispaniæ dicta quod a Zanio nonprocul sit quasi Ebozus. Nam septuaginta stadiisab ea distat cuius terram serpentes fugiunt. Huiccontraria est Colubraria quæ fœta est anguibus.Baleares insulæ Hispaniæ duæ sunt: Aphrosiadeset Gymnasie, maior et minor, unde et eas vulgusMaioricam et Minoricam nuncupant. In his pri-mum insulis inventæ sunt fundæ, quibus lapidesemittuntur, unde et Balleares dictæ; ballein enimGræce emittere dicitur. Unde et ballista, quasimissa, et fundibulum. Virgilius: Balearis verberafundæ.

VI

De promontoriis

Commune est insulis ut promineant, inde et lo-ca earum promontoria dicuntur. Sic Sallustius deSardinia: In orientem quam occidentem latior pro-minet. Sigæum promontorium Asiæ ubi Helles-pontus apertius dilatatur. Dictum autem Sigæumpropter Herculis taciturnitatem: quia prohibiturhospitio a Laomedonte troianorum rege simulavitabscessum, et inde contra Troiam cum silentiovenit, quod dicitur sige.

Maleum promontorium Græciæ quod intrat inmare, et per millia quincuaginta protenditur, ubiunda ita sæva est, ut persequi navigantes videa-tur. Hoc autem promontorium a Maleo rege Argi-vorum nomen accepit,

Pelorum promontorium Siciliæ respiciens aquilo-nem, secundum Salustium dictum a gubernatoreHannibalis illis sepulto.

Pachynum promontorium Siciliæ austrum spec-tans, ab aeris crassitudine dictum, nam pachus estpinguis et crassus. Austro enim perflatur.

Lilybæum promontorium Siciliæ solis occasumintendens, vocatum ab eiusdem nominis civitatequæ ibi est situ.

Borion promontorium Numidiæ vocatum, ita quodaquilonem intendat, hoc Hipponem Regium pos-tea dictum pro eo quod sit æquore interruptum.

Calpe Hispaniæ promontorium.

Promontoria enim quæ in insularum summitati-bus consistunt, et eis contra fluctus maris muni-

men præstant, possunt iuxta allegoriam doctoressanctos figurare, qui præsunt Ecclesiis Dei, et eoscontra persecutionum fluctus roborant atque con-fortant, ne procella tempestatum, atque alluvioneundarum obruantur.

Liber tertius decimus

I De montibus. II De collibus. III De vallibus.IV De campis. V De saltibus. VI De locis. VII

De confragosis locis. VIII De lustris ferarum.IX De lucis. X De desertis locis. XI De deviislocis. XII De amœnis locis. XIII De apricislocis. XIV De lubricis locis. XV De æstivis locis.XVI De navalibus. XVII De littore. XVIII Despecu. XIX De hiatu. XX De profundo. XXI Debarathro. XXII De erebo. XXIII De loco Cocyti.

I

De montibus

Montes sunt tumores terrarum, altissimi dicti,quod sint eminentes. Quidam autem ex propriiscausis vocati sunt, ex quibus notandi sunt, quiopinione maxime celebrantur.

Mons Caucasus ab India usque ad Taurum porrec-tur pro gentium ac linguarum varietate, quoquoversum vadit, diversis nominibus nuncupatur. Ubiautem ad orientem in excelsiorem consurgit subli-mitatem, pro nivium candore Caucasus nuncupa-tur. Nam orientali lingua caucasum significat can-didum, id est, nivibus densissimis candicantem.Unde et eum Scythæ qui eidem monti iunguntur,Croacasim vocaverunt. Casim enim apud eos can-dor sive nix dicitur. Mons Taurus a plerisque idemvocatur et Caucasus.

Ararat mons Armeniæ in quo arcam historici postdiluvium sedisse testantur, unde et usque hodieibidem lignorum eius videntur vestigia. Araratinterpretatur descendens.

Mons Moabitarum in quem adducit Balac filiusSephor Balaam divinum ad maledicendum Is-rael 1 , super verticem, qui propter vehemens præ-ruptum vocatur excisus, et inminent mari Mortuohaud procul ab Arnone. Fogor et Bethfogor monsMoabitarum ad quem rex Balaac adduxit Balaamariolum in supercilio Libiadis. Sed et alia villa

1 Num. XXII

Page 203: Rabano Mauro - De Universo

Sodor haud procul a Bethleem cernitur, quæ nuncFaor nuncupatur.

Abarim mons, in quo mortuus est Moyses, diciturautem mons esse Nabau in terra Moab contraHiericho super Iordanem in supercilio Fasga, os-tenditurque ascendentibus de Libiade in Herbumantiquo hodieque vocabulo iuxta montem Fogornomen pristinum retinentem, a quo circa eumregio usque nunc apellatur Fasga. Abarim auteminterpretatur in transitu, quod significare potestfinem legis quoniam legilator Moyses ibi in montevirtutum collocatus de hac vita transiit. Nec enimpoterat per Moysen populus Israeliticus transi-re Iordanem, et intrare in terram repromissionissed per ducatum Iesu hoc factum est, hoc est,Salvatoris nostri qui de deserto istius mundi perbaptismi sacramentum fideles suos introducit interram viventium, et gloriam regni cœlestis.

Hermon mons Amorræorum, de quo dictum est,quem Phœnices vocant Sanior, et Amorræus ape-llavit Sanir, diciturque esse in vertice eius insignetemplum, quod ab ethnicis cultui habetur, a regio-ne Paneadis et Libani. Sed et terra filiorum Israeltrans Iordanem a solis ortu a prærupto Arnonisusque ad montem Hermon extenditur. Hermonautem interpretatur anathema vel tristitia: sig-nificat autem idolorum culturam, vel superbiæfastum, quibus merito anathema dicitur, quia asanctis et fidelibus viris omnes communio et so-cietas eius interdicitur, quando iuxta Apostolum:Nulla societas est lucis ad tenebras nec ulla estconventio Christi ad Belial 2 .

Catachryseia, id est, ad aura, sunt autem montesauri fertiles in deserto, procul ex mansionibus aCoreb, iuxta quos Moyses Deuteronomium scrip-sisse perhibetur, sed metallo æris fano, quod nos-tro tempore corruit, montes venarum auri plenosolim fuisse vicinos æstimant.

Choreb mons Dei in regione Madian iuxta montemSina, super Arabiam in deserto, cui iungitur monset desertum Sarracenorum quod vocatur Faran.Mihi autem videtur quod duplici nomine idemmons, nunc Sinai, nunc Choreb vocetur. Interpre-tatur autem Choreb calvus vel siccitas vel solitudo,et Sinai temptatio, vel rubrum vel amphora mea,ubi Moyses legem accepit et mensuram vivendi, exDomini mandata rudi populo scripsit, sed tempta-tio perfidorum ibi non defuit nec sanguinis effusiopenitus cessavit.

Galaad mons ad quem septimo die profectionisecharis Iacob profugus venit. Est autem ad ter-gum Phœnicis et Arabiæ collibus Libani copula-tus extenditurque per desertum: usque ad eumlocum ubi trans Iordanem habitavit quondam rexSeon rex Amorræorum. Cecidit autem supradictus

2 II Cor. VI

mons in sortem filiorum Ruben et Gad et dimidiætribus Manasse. Sed et Ieremias loquitur: Galaathtu mihi initium Libani 3 ; a quo monte et civitasin eo condita sortita vocabulum est, quam cepitde Amorræorum manu Galaad filius Machis filiiManasse. Galaad autem qui interpretatur acervustestimonii vel transmigratio testimonii significatSanctam Scripturam in qua fœdus et pactum interDeum et homines constitutum legitur. Ibi etiam etreconciliatio humani generis per Christum apudDeum prædicatur. Galaad mons in deserto ubicastrametati sunt filii Israel.

Gebal mons in terra repromissionis, ubi ad im-perium Moysi altare constructum est. Sunt au-tem iuxta Hiericho duo montes vicini contra seinvicem respicientes, e quibus unus Garizim alterGebal dicitur. Porro Samaritani arbitraritur hosduos montes iuxta Neapolim esse, sed vehementererrant. Plurimum enim inter se distant, nec pos-sunt invicem benedicentium sive maledicentiuminter se audiri voces, quod Scriptura commemorat.Gebal interpretatur vorago vetus. Garizim monssuper quem steterunt iniqui; maledicta resona-bant iuxta supradictum montem Gebal. Gariziminterpretatur divisio sive præcisio. Qui sunt ergoisti, qui incedunt iuxta montem Garizim vel quiincedunt iuxta montem Gebal? Illi itaque qui inhoc loco iuxta montem Garizim incedunt elec-ti ad benedicendum, eos figuraliter indicant, quinon metu pœnæ sed cœlestis promissionis amoresuccensi veniunt ad salutem. Illi vero dimidii quiiuxta montem Gebal incedunt, in quo maledictio-nes prolatæ sunt, illos indicant, qui non amorebenedictionum vel promissionum, sed futurorumsuppliciorum timore complent quæ in lege scriptasunt, ut perveniant ad salutem. Omnes autemcirca arcam incedunt, qui ab Ecclesiæ sinu nonrecedunt: sed nobiliores esse illos novimus qui boniipsius desiderio, æternæ benedictionis amore quodbonum est agunt, quam illos, qui pro mali metubonum sectantur.

Mons Olivarum ad orientem Ierusalem in quo dis-cipulos erudiebat Iesus Dominus. Mons ergo istesignificat celsitudinem virtutum et gratiarum spi-ritalium quæ dono Spiritus Sancti distribuunturfidelibus.

Naban quod Hebraice dicitur Nabo, mons superIordanem contra Hierichum in terra Moab, ubiMoyses mortuus est, et usque hodie ostenditurin sexto milliario urbis Esbus contra orientalemplagam. Naban ergo interpretatur in conclusioneet significat terminum legis, sicut et mors Moysi,quia secundum Apostolum finis legis Christus estad iustitiam omni credenti 4 .

3 Ier. XXII4 Rom. X

Page 204: Rabano Mauro - De Universo

Or mons in quo mortuus est Aaron iuxta civita-tem Petram, ubi usque ad pæsentem ostenditurrupes qua percussa Moyses aquas populo dedit.Or autem interpretatur iracundia, et merito quiaibi propter dubitationem Moysi et Aaron in pro-ductione aquæ de petra interdictum est, eis ne in-troducerent filios Israel in terram repromissionis.

Gaas mons in tribu Ephraim in cuius septentrio-nali plaga sepultus est Iesus filius Nave, et usquehodie iuxta vicum Thamnam sepulchrum eius in-signe monstratur.

Seir mons in terra Edom, in quo habitavit Esau inregione Gebalena, quæ, ex eo quod Esau pilosusesset et hispidus, Seir, hoc est, pilosi, nomen acce-pit, in quibus locis ante habitavit Chorreus queminterfecit Chodor Laomor. Meminit mons Seir etIsaias in visione Idumææ. Quid autem Seir, quiinterpretatur pilosus vel hispidus significet, ille quihistoriam Iacob et Esau legit et bene intelligit, fa-cile dinoscere potest, quia Iacob simplex significatsimplicitatem Ecclesiæ, Esau vero pilosus et his-pidus Iudæos et hæreticos setis vitiorum sordidoset fetidos exprimit.

Baal Hermon mons circa Libanum in finibus allop-hilorum.

Gelboe montes alienigenarum in sexto lapide As-citopolim, in quibus et vicus est grandis qui appe-llatur Gelbus. In his occubuit Saul et Ionathan obquod maledixit eis David dicens: Montes Gelboe,nec ros nec pluvia veniant super vos 5 , et cætera.Quid ergo montes Gelboe Saul moriente delique-runt, quatenus in eis nec ors nec pluvia caderet,et ab omni eos viriditatis germine sententiæ sermosiccaret? Sed quia Gelboe interpretatur decursus,per Saul autem unctum et mortuum mors nostriMediatoris exprimitur: non immerito per Gelboemontes superba Iudæorum corda signantur, quæ-dum in huius mundi desideriis defluunt, in Chris-ti, id est uncti, se morte miscuerunt, et quia ineis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omnigraciæ rore siccantur.

Thabor ergo et Hermon montes sunt Syriæ pro-vinciæ, quorum nomina ingentia sacramenta par-turiunt. Thabor enim dicitur veniens lumen quodspecialiter adventum Domini Salvatoris significat,de quo dictum est: Erat lumen verum quod illumi-nat omnem hominem venientem in hunc mundum6 . Hermon significat anathema eius, id est, dia-boli, quam a christianis Domino veniente suscepit.Dignum enim fuit ut pæsenti lumine tenebrosusdiabolus vinceretur. Isti ergo exultabunt in nomi-ne Domini, sicut alibi fideles dicunt: Non nobisDomine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam 7 .

5 II Reg. I6 Ioann. I7 Psal. CXIII

Libanus mons Phœnicum altissimus, cuius memi-nerunt prophetæ, dictus a thure quia ibi colligitur.Cuius ea pars quæ est super eum ad orientalemplagam respiciens, Antilibanus appellatur, id est,contra Libanum. Libanus autem potest significareSanctam Ecclesiam sacro baptismate a peccatismundatam et candorem virtutum dealbatam, un-de dicitur in Psalmo: Satiabuntur omnia lignasilvarum, et cedri Libani quas plantasti 8 . Lignasilvarum plebes significat ingentium populorumqui Ecclesiæ Catholicæ de dumosis atque incultisnationibus advenerunt. Hæc ligna indicant homi-nes utique mediocres, cedri autem Libani decla-rant nobiles ac potentes, qui in humano generetamquam cedri eminere noscuntur. Libanus eniminterpretatur candidatio. Sæculi autem huius po-testas quædam videtur esse festivitas, ubi diviteshomines ac potentes excelsi atque proceri quasiin Libano monte nascuntur, qui tamen ad veramreligionem Domini munere pervenerunt.

Sophim mons Ephraim in loco Ramathem. Sop-him vero interpretatur specula sive scopulus etsignificat culmen perfectionis, unde legitur in Re-gum vir unus fuisse de Ramatha Sophim de monteEphraim, in alta scilicet contemplatione virtutum,ut a nullis subiacentibus, et circumlatrantibuscogitationibus mentis eius sublimitas deiceretur,vel unitas scinderetur.

Sion mons est urbis Ierusalem in australi parteconstitutus supereminens civitati. Unde et Sioninterpretatur speculum sive speculatio, et signifi-cat Sanctam Ecclesiam, quæ corde puro et simpli-ci intentione supernæ pacis visionem contempla-tur, et ipsum super omnia dominantem et regnan-tem inspicit Deum.

Sina mons in regione Madian super Arabia est indeserto, de quo in Apostolo legitur. Sina monsest in Arabia, qui coniunctus est ei, quæ nuncest Ierusalem et servit cum filiis suis 9 . Significatautem synagogam Iudæorum carnalem observan-tiam legis tenentem, quam prædictus Apostoluscomparavit Agar ancillæ Saræ.

Sunt et alii montes insignes quorum mentio tan-tum in historiis gentilium repperitur. Horum quip-pe nomina hic cum æthimologiis eorum comme-morari sufficiat.

Acroceraunii montes montes propter altitudinemet fulminum ictus vocati sunt. Græce enim fulmenceraunos dicitur. Sunt autem inter Armeniamet Iberiam incipientes a portis Caspis usque adfontem Tigridis fluvii.

Hyperborei montes Scythiæ dicti, quod super, idest, ultra eos flat Boreas.

8 Psal. CIII9 Gal. IV

Page 205: Rabano Mauro - De Universo

Riphæi montes in capite Germaniæ sunt a perpe-tuo ventorum flatu nominati. Nam riphe Græceimpetus et orme dicitur.

Olympus mons Macedoniæ nimium præcelsus, itaut sub illo nubes esse dicantur, de quo Virgilius:Nubes excessit Olimpus. Dictus autem Olympusquasi ololampus, id est, quasi cœlum. Hic monsMacedoniam dividit a Tracia.

Athos mons Macedoniæ et ipse altior nubibus tan-toque sublimis, ut in Lemno umbra eius preten-dat, quæ ab eo septuaginta sex milibus separatur.

Parnasus mons Thesaliæ iuxta Boetiam qui ge-mino vertice est erectus in cœlum hic in duo findi-tur iuga, Cyrrham et Nissam. Unde nuncupatur eoquod in singulis iugis colebantur Apollo et Liber.Hæc iuga a duobis fratribus Citheron et Heliconappellantur. Nam Helicon dictus ab Helicone fra-tre Citheronis.

Apenninus mons apellatur quasi Alpes Phœnicequia Hannibal veniens easdem Alpes aperuit undeet Virgilius: Alpes inmittit apertas. Has enim Han-nibal post bella Hispaniæ a cœto rupit. Iuvenalis:Et montem rupit a cœto. Et inde loca ipsa quærupit Apenninæ Alpes vocantur.

Mons Ethna ex igni et sulphure dictus, unde etGehenna. Constat autem ab ea parte qua Eurusvel Africus flat habere speluncas plenas sulphuris,et usque ad mare deductas, quæ speluncæ reci-pientes in se fluctus, ventum creant, qui agitaturignem gignit et sulphure. Unde est quod videturincendium.

Pyrenæus et ipse a crebris fulminum ignibus nun-cupatus, Græce enim ignis pyr vocatur. Iste estqui inter Galliam atque Hispaniam quasi de in-dustria munimentum interiacet.

Solarius a singularitate dicitur, quod omnibusHispaniæ montibus solus altior videatur.

Calpe mons in ultimis finibus oceani qui dirimitEuropam ab Africa quam Athlantis finem essedicunt. De quo Lucanus: Hesperiem Calpem sum-mumque implevit Athlantem.

Atlas frater Promethei fuit, et rex Africæ a quo as-trologiæ artem prius dicunt excogitatam, ideoquedictus est sustinuisse cœlum. Ab eruditione igiturdisciplinæ et scientia cœli nomen eius in montemAfricæ derivatum est, qui nunc Athlas cognomi-natur, qui propter altitudinem suam quasi cœlimachinam atque astra sustentare videtur.

Montis vocabulum plures significationes habet.Aliquuando Dominum Salvatorem significat, ali-quando Sanctam Ecclesiam, aliquando Apostoloset prophetas sive sanctos viros pro celsitudinevirtutum et e contrario aliquando superbos ho-mines et tumidos in potentia mundana regni des-ignat; aliquando hæreticos, aliquando vero ipsum

diabolum. Mons enim Dominum Salvatorem inprophetia significat, ubi ait: Erit in novissimisdiebus præparatus mons domus Domini in verti-cem montium et elevabitur super colles et ibuntad eum omnes gentes 10 et reliqua. Mons autemEcclesiam significat, ubi Propheta dicit in Psalmo:Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion, noncommovebuntur in æternum 11 . Et item: Sicutros, inquit, Hermon, quod descendit in montemSion 12 . Sion enim qui interpretatur speculatiosignificat Ecclesiam, ut iam diximus, in quamabundantia divinæ gratiæ descendit, et Deus quo-tidie contemplatur, quia Deus deorum videbiturin Sion 13 . Hermon Hebræum nomen est montisultra Iordanem fluvium constituti cuius interpre-tatio sicut supradictum est, significat anathema,ros ergo montis istius nutriens peccatores qui subanathematis execratione iacuerunt, descendit inmontem Sion, quando ad conversationis remediumDomino largiente perveniunt. Sion enim signifi-cat Ecclesiam Catholicam quæ recipit gentes quæerant sub anathematis periculo consitutæ. Nammontes Apostolos et Prophetas significant, ubidicitur: Montes excelsi cervis 14 . Cervi enim suntfideles qui vitia huius sæculi, quasi spinas, bonaconversatione transibunt et habitant in montibus,id est, Apostolis et Prophetis, qui sanctis præ-dicationibus suis in mundo solida cacumina essemeruerunt. Item montes sanctos viros sive librosdivinos significant, in illo Psalmistæ quo ait: Le-vavi oculos meos ad montes unde veniet auxiliummihi 15 . Hoc si spiritaliter inquiras omnino profi-cuum est, ut oculos cordis sui sive ad sanctos virossive ad libros divinos, sive ad sublimes angeloscredatur elevasse, qui magnitudine et firmitatesua, vere montes sunt, unde etiam competens sus-tinebatur auxilium.

Mons est populus Iudæorum, de quo in Daniele:Abscisus est lapis, sine manibus 16 , id est, Ch-ristus absque virili semine conceptus, et fide suareplevit universum orbem terrarum. In contrariamvero partem montes significationem trahunt, undescriptum est: Montes sicut cera fluxerunt a facieDomini 17 . Hic montes significant homines quiet sæculi huius altitudines appetunt et insensatasuperstitione durescunt, his mirabiliter comparataest cera liquescens, quoniam tanto facilius in pœ-nitentiam defluunt, quanto se duritia immobilesesse crediderunt. Montes divites et potestates sæ-culi huius, ut in Iob pro diabolo dicitur: Huic mon-tes herbas ferunt 18 quod est vitia carnis. Mons

10 Isa. II11Psal. CXXIV12Psal. CXXXII13Psal. LXXXIII14Psal. CIII15Psal. CXX16Dan. II17Psal. XCVI18 Iob XL

Page 206: Rabano Mauro - De Universo

diabolus propter tumorem, ut in Isaia: Levatesignum super montem caligosum 19 . Et in Ieremia:Ecce ego ad te, mons pestifer 20 .

Mons dogma hæreticorum, ut in Propheta expersona Ecclesiæ: In Domino confido, quomododicitis animæ meæ: transmigra in montem si-cut passer? 21 Montes dæmones vel hæretici, siveIudæorum scribæ in Ieremia: Date Domino Deovestro gloriam antequam offendant pedes vestriad montes caligosos 22 . Et in Psalmo: Usque addesertis montibus 23 . Montes duo qui in Zacha-ria ærei describuntur 24 , duo testamenta legis dequorum medio quadriga Domini, id est, quattuorevangeliorum prædicatio procedit. Hæreticos ergosignificant montes, ubi dicitur: Ne quando offen-dant pedes vestri ad montes caliginosos 25 . Monetenim nos propheta ut caveamus, ne forte gressusoperum nostrorum in superba doctrina hæreti-corum offendentes in caliginem errorum cadant.Diabolum vero significat mons ubi in Apocalypsiscriptum est 26 : Quod mons magnus missus sit instagnum ignis ardentis et sulphuris quia contuma-cia diaboli æterna pena Gehennæ damnatur. Fun-damenta montium, spes superborum. In psalmo:Et fundamenta montium conturbata sunt 27 .

II

De collibus

Colles sunt præminentiora iuga montium, quasicolla. Iuga autem montium ex eo apellata suntquod propinquitate sui iunguntur. Tumulus estquasi tumens tellus. Item tumulus terra conges-ta, ubi nulla memoria est. Colles enim significantbonos homines minores meriti quam montes. Suntautem mediocres ex qualitate tractantes, qui ta-men Dominum bonis operibus laudant, ut Prop-heta testatur dicens: Montes et colles cantabuntcoram Deo laudem 1 . Item in aliam partem collisponitur, ut est illud in Evangelio: Omnis mons etcollis humiliabitur 2 . Iuga autem montium sanctismerito comparantur, qui fraterna caritate invicemiuncti copulantur et socialiter viventes omnemdivorcium schismatis spernunt.

19 Isa. XIII20 Ier. LI21Psal. X22 Ier. XIII23Psal. LXXIV24Zach. VI25 Ier. XIII26Apoc. VIII27Psal. XVII1 Psal. CXLVIII2 Luc. III

III

De vallibus

Valles sunt humilia loca quasi vulsa humo, hincet convalles depressa loca terrarum inter montes.Sunt propria nomina vallium, ut Aialon vallisatque præruptum supra quam orante quondamIesu luna stetit iuxta villam quæ usque nuncAialon dicitur, contra orientem Bethelis tribus abea millibus distans haud procul Agaba et RamaSaulis urbibus. Porro Hebræi affirmant Aialonvicum esse, iuxta Nicopolim in secundo lapidepergentibus Heliam. Coelastitanorum , id est,vallis gigantum adversus quos præliatus est David.Codas, id est, vallis Iosaphath, inter Ierusalem etMontem Oliveti: lege prophetam Ioel: Raphaimvallis Allophylorum ad septentrionalem plagamIerusalem. Vallis significat contritionem cordis perhumilitatem, ut est illud in Psalmo: Convalleshabundabunt frumento 1 .

Convalles populos significant humiles: quia nihilhis humilius quæ in quadam terræ cum cavitatedescendunt. Isti ergo humiles abundant frumento,id est, doctrina spiritali et ope virtutum. Sicutille publicanus qui nec occulos audebat ad cœ-lum erigere, nec aliuqa meritorum præsumptioneconfidere abundavit frumento. Nam quia humilisconvallis fuit, erectus est, quia, præstante Do-mino, seipsum deiecit. Item in aliam partem vallisponitur, ut est illud Prophetæ: Vallis filiorumEnnon 2 , in quo pœna Gehennæ exprimitur. Va-lles hæretici vel Iudæi sive peccatores de Ecclesiæsublimitate cadentes, ut in Isaia: Vallem filiorumSion 3 . Vallis humilis corde significat, de quo inCantico canticorum vox Christi loquitur dicens:Ego flos campi, id est, ego decus mundi, et liliumconvallium, gloria videlicet humilium.

IV

De campis

Campis est terrarum planities. Dictus autem cam-pus quod brevis sit pedibus, nec erectus ut mon-tes, sed patens et spacio suo porrectus et iacens.Unde et Græce pedion dicitur. Sumpsit autemnomen ex Græca æthimologia, camai enim Græ-ce breve dicitur. Solum est omne quod sustinet,a soliditate dictum scilicet. In camporum ergonomine, aliquando Scripturæ divinæ exprimuntur,eo quod pastum congruentem fidelibus animabus,præbeant ut est illud in Psalmo: Et campi tuireplebuntur ubertate 1 . Aliquando vero æqualita-tem et placiditatem morum designat, ut est illudPsalmistæ: Gaudebant campi et omnia quæ in eis

1 Psal. LXLV2 Ier. XIX3 Ier. XIX1 Psal. LXIV

Page 207: Rabano Mauro - De Universo

sunt 2 . Campos hic similiter in bono debemusaccipere, quia illa plana dicimus, quæ pulcherrimaæqualitate tenduntur. Campos ergo dicit virosiustitiæ laude pollentes, non superbia tumidos,non asperos iracundiæ sed mansueta lenitate ple-nissimos. Campus intelligitur mundus, eo quodsit patens, de quo Habacuc propheta dicit: Exiitverbum, id est, Filius Dei, et misit in campum.Et in Psalmo scriptum est: Sicut posuit in Ægiptosigna sua et prodigia sua in campo Taneos. Taneosenim civitas est Ægipti ubi sunt facta prodigia,quæ leguntur. Signa utique fuerunt in Ægiptoduris cordibus quasi caracteris impressa vestigia.Prodigia vero quasi porro dicentia, id est, quæpræfigurabantur esse ventura. Omnes enim illæplagæ ad aliquam significantiam priscis tempo-ribus contigerunt. Merito ergo signa et prodigiasunt apellata quæ in Ægipto facta monstrantur.Taneos humile mandatum diximus interpretari,quod in isto sæculo necessarium nobis ac salutarecognoscitur, ubi humiles ac prostrati esse debemusqui veniæ semper suffragia postulamus. In contra-riam vero partem campus accipitur, quando luxusvoluptatum et disciplinæ laxamentum significatquia arta via est quæ ducit ad vitam. Lata etspatiosa via, quæ ducit ad mortem 3 .

V

De saltibus

Saltus sunt vasta et silvestria loca ubi arboresexiliunt in altum. Saltus vel silva mystice significatsterilitatem gentium, unde est illud Psalmistæ:Tunc exultabunt omnia ligna silvarum ante faciemDomini quoniam venit 1 . Ligna silvarum per seamaros et steriles inferunt fructus, sed cum fue-rint insita, dulcissima ubertate pinguescunt. Sicgentes quæ prius fuerant velut ligna silvarum adculturam fructiferam productæ ante faciem Do-mini magno sunt gaudio lætaturæ. Sed cum dicitomnia ligna, illam partem vult intellegi quæ inseribonis operibus potuit ac mutari. Saltus populusEcclesiæ ut in propheta: Qui habitant in deserto,securi dormient in saltibus 2 . Saltus agri meridianipopulus Iudæorum, ut in Ezechiel propheta: Adsaltum agri meridiani ecce ego succendam ignemin te et devorabit omne lignum viride et omnelignum aridum 3 .

2 Psal. XCV3 Matth. VII1 Psal. XCV2 Ezech. XXXIV3 Ezech. XX

VI

De locis

Repperiuntur in divinis libris nomina locorumquæ etiam sine significatione mystica non sunt,sed nos de his omnibus quid typice significentenarrare longum esse arbitramur, ideo nominaipsorum tantum modo ponentes cum expositionehistoriæ, cæterum misterium earundem prudentilectori ad investigandum relinquimus.

Ænam euntibus Thannam, nunc desertus est lo-cus, et proximus Thammæ vico grandi qui situsest inter Heliam et Diospolim. Est et fons in supra-dicta Æna loco, unde et Ænam, id est, fons nomenaccepit, in quo stans idolum maxima illius regio-nis veneratione colitur. Porro Hebræi affirmantÆnam, non locum significare sed bivium ubi certointuitu necessarium sit ad unam e duabus viiseligendam. Ænam etiam interpretatur cor eorum.

Areatat locus trans Iordanem in quo planxeruntquondam Iacob, tertio ab Iericho lapide, duobusmilibus ab Iordane qui nunc vocatur Bethagla,quod interpretatur locus gyri, eo quod ibi moreplangentium circumierint in funere Iacob.

Ælim castra sunt filiorum Israel, et locus in de-serto, in quo undecim fontes, et LXX palmarumarbores Moyses de mari rubro exiens repperit.Nam Elim interpretatur arietes fontes ut in Exodolegitur: Et venerunt in Elim filii Israel, ubi erantduodecim fontes 1 , id est, Apostolorum doctrina.

Ælus in deserto ubi filii Israel castrametati sunt.Ælus quoque interpretatur fermenta sive commis-ce.

Aseroht pars eremi ubi Maria et Aaron contraMoysen locuti sunt. Habitaverunt autem quon-dam Hevæi in Aseroht, usque ad urbem Gazam.Verum hæc loca non Aseroht, sed Aserim appellariHebræi putant. Aseroht enim interpretatur atriavel vestibula.

Asemona castra filiorum Israel in deserto. NamAsemona interpretatur os eius ab osse, non ab ore.

Atheraim pro quo Aquila et Symmachus explora-torum viam interpretati sunt ubi adversum Cha-nanæum, qui ab austro contra Israel eruperat, insolitudine dimicatur.

Areopoleos in quo et militum ex omni parte præ-sidia distributa plenum sanguinis et formidinistestantur ingressum. Hic quondam Moabitarumfuit, et postea rex Seon Amorræorum iure bellieum obtinuit: sed et terra filiorum Israel transIordanen incipiens ab Arnone usque ad montesHermon et Libanum extenditur.

1 Exod. XV

Page 208: Rabano Mauro - De Universo

Ar locus vel opidum Arnon, quod a LXX inter-pretibus per extensam vocalem Er dicitur. Ar verointerpretatur suscitavit vel vigilia.

Æsinion locus deserti, denique et ipsum vocabu-lum incultam terram desertamque significat.

Araboht Moab ubi secundo numeratus est popu-lus, quod Aquila interpretatur humilia sive aequa-lia Moab.

Abelsathim locus in deserto ad meridiem Moabita-rum et interpretatur luctus litorum vel riparum.

Beniacham in deserto castra filiorum Israel. Bena-cham enim interpretatur filius necessitatis. Berohtfiliorum Iachim in deserto locus in quo obiit Aa-ron, et ostenditur usque hodie in decimo lapideurbis Petræ in montis vertice. Beroth autem in-terpretatur putei.

Bonos hoc est collis præputiorum locus in Galgalisubi circumcidit Iesus populum Israel in secundoab Iericho lapide et ostenduntur usque hodie saxaquæ de Iordane illuc translata Scriptura comme-morat.

Bethdago locus, in quo duæ tribus, Zabulon etIsachar habent confinia. Bethago quoque interpre-tatur domus festivitatis eorum.

Chaspi, ubi geminos Iudæ filios Thamar edidit, os-tenditur autem nunc locus desertus iuxta Adollamin finibus Eleutheropoleos. Chaspi enim interpre-tatur calix inmensi sive immola mihi. De hocquoque in libris hebraicarum questionum pleniusdisputatum est. Emechachor quod interpretaturvallis Achor, id est, tumulus atque turbarum, ubiAchan lapidibus oppressus est, eo quod quædamde anathemate sustulisset. Est autem locus iuxtaIericho haud procul a Galgalis. Male ergo quidamputant vallem Achior a nomine eius, qui lapidatusest, nuncupatum, cum ille Acheon dictus sit, etnon Achior sive Achar.

Fanuel locus in quo Iacob tota nocte conluctansIsraelis vocabulum meruit, iuxta torrentem Iacob.Fanuel autem interpretatur facies Dei, ab eo quodibi Dominum viderit.

Golgol quæ et Galgal iuxta quem montes esse,scribuntur Garizim et Gebal. Galgal autem locusest iuxta Iericho. Errant igitur Samaritani quiiuxta Neapolim Garizim et Gebal montes osten-dere volunt eum illos iuxta Galgal esse Scripturatestatur. Galgal autem interpretatur revelatio.

Golathmaim locus qui interpretatur possessioaquæ.

Galioth locus iuxta Iordanen in tribu Beniaminubi altare domino constituerunt filii Ruben 2 . Ga-

2 Ios. XXII

lioth enim interpretatur revelatio sive transmigra-tio.

Iroth locus deserti ad quem venerunt filii Israelmare Rubrum transfretantes. Iroth ergo interpre-tatur longitudo.

Ietabutha locus in deserto ubi torrentes aquarumdemonstrantur. Ietabutha vero interpretatur bo-nitates sive declinavit ut veniat.

Lobon locus solitudinis trans Iordanen in quoMoyses Deuteronomium scripsisse legitur. Lobonautem interpretatur ingresus sive invenientes.

Myrrha vel Mara quod interpretatur amaritudo,id est, littera legis. Est autem locus in quo aquasiacto ligno Moyses in dulcem vertit saporem, undelegitur in Exodo: Venerunt filii Israel in Myrrha etnon poterant bibere aquam de Myrrha quia amaraerat 3 .

Rafidim locus in deserto iuxta montem Choreb, inquo de petra fluxere aquæ cognominatusque esttemptatio, ubi et Iesus adversus Amalech dimicatprope Faran. Rafidim quoque interpretatur laxæmanus vel sanitas iudicii aut visio auris sufficienseis.

Scene, id est tabernacula, locus in quo habitavitIacob, regressus de Mesopotamia qui lingua He-braica apellatur Sochoth.

Sior locus contra faciem Ægipti, sed et hodieostenditur villa, nomine Sior, inter Heliam etEleutheropolim in tribu Iuda. Supra hoc in librishebraicarum questionum plenius dicitur. Sior verointerpretatur parvulus, sive turbulentus.

Selo in tribu Efraim in quo loca arca testamentimansit, et tabernaculum Domini usque ad tempo-ra Samuelis. Est autem in decimo miliario Neapo-leos in regione Atrapitena. Sed et Iudæ patriarchæfilium Selom appellatum legimus. Selo enim inter-prætatur vel dimissio eius aut petitio.

Abennezer quod interpretatur lapis adiutorii sivelapis auxiliatorum. Est autem locus unde tuleruntPhilistim arcam testamenti inter Heliam et Asca-lonem, iuxta villam Bethsamis.

Asiongaber: in hoc loco classis Iosaphath vi tem-pestatis attrita est. Fertur autem ipsa esse Issia,haud procul ab Aila in Rubro mari.

Ahia in Assiriorum regione locus. Ahia quoqueinterpretatur vultur.

Elim puteus dimon et huius loci in eadem visioneIsaias recordatur.

Acheldemach, hoc est, ager sanguinis qui hodie-que monstratur in Helia ad australem plagammontis Sion.

3 Exod. XV

Page 209: Rabano Mauro - De Universo

Ennon iuxta Salim, ubi baptizabat Ioannes 4 , si-cut in Evangelio secundum Ioannem scriptum est,et ostenditur nunc usque locus in octavo lapideScythopoleos, ad meridiem iuxta Salem et Iorda-nen. Ennon autem interpretatur donavit mihi.

Baalthamar iuxta Gaba ubi filii Israel adversustribum Beniamin iniere certamen. Et usque hodieBethaamari in supradictis locis viculis appellatur.Baalthamar autem interpretatur habens palmam.

Bethacar: usque ad hunc locum populus Israe-lis fugientes alienigenas persecutus est, appellanscum lapidem adiutorii. Nam Bethacar interpreta-tur domus agnitionis.

Barasan ad quem locum David prædæ partemmisit.

Baurim locus ad quem usque prosecutus est Mi-chol filiam Saulis vir suus lacrimans. Baurim quip-pe interpretatur electi vel iuvenes.

Ergab: ad quem locum Ionathan filius Saul pue-rum dirigit, militaribus iaculis se exercens pro quoAquila et Symmachus interpretati sunt lapidem.

Esthama: ad quem locum misit David. Esthamaenim interpretatur misericordia Dei.

Fel monialmoni quod Aquila interpretatur illumvel istud, Symmachus vero nescio, ad quem locumtranstulerunt arcam testamenti de Azoto. Theo-dotio illum locum Elmon.

Getha ad quem locum transtulerunt arcam tes-tamenti de Azoto. Nunc vicus grandis vocaturGetham, interpretatur antipatriam et iamniam,sed et alia villa appellatur Gethim. Nam Gethainterpretatur torcular eius, humilis fossio.

Gallim unde fuit Falthi, qui post fugam DavidMichol uxorem eius acceperat. Meminit huius lociet Isaias. Dicitur autem esse et quidam Accaronvicus qui vocatur Gallim. Gallim quoque interpre-tatur loca palustria acervi.

Gel locus in quo percussit Iehu, rex Israel, Ocho-ziam regem Iudææ iuxta Ieblaam. Gel autem in-terpretatur divisio vel præcisio.

Gethsemani locus in quo ante passionem Salva-tor oravit. Est autem ad radices montis Oliveti,nunc ecclesia desuper ædificata. Nam Gethsemaniinterpretatur valles pinguedinum. Golgotha locusCalvariæ in quo Salvator pro salute omnium cru-cifixus est. Et usque hodie ostenditur in Heliamad septentrionalem plagam montis Sion.

Navioth locus in Rama ubi David sedit. Et dehoc in libris Hebraicarum quæstionum diximus.Navioth autem interpretatur conspicuus vel sessiosive exclusio.

4 Ioann. III

Ramale pro quo Aquila interpretatur exaltatiovel exaltabitur, quod scriptum est in Ieremia 5 .Est autem et alius locus in tribu Beniamin iuxtaBethleem de quo dicitur: Vox in rama audita est 6 .Rama quoque interpretatur excelsa.

Sophamoth, ad quem locum misit David. Sopha-moth interpretatur labium mortis.

Thelamage locus, quo Abner misit ad David: sedsciendum quod pro hoc verbo Aquila interpretaturex templo, Symmachus pro semetipso.

Saforvaim de quibus locis Assyrii transmigranteshabitaverunt in Samaria et ab ipsis Samaritano-rum gens sumpsit exordium. Meminit horum etIsaias.

Thafeth: legimus in Ieremia: Aram Thafeth. Estautem in suburbanis Heliæ usque hodie locusqui sic vocatur iuxta piscinam fullonis et agrumAcheldema. Thafeth ergo interpretatur parvulusvenit.

Thabath ubi pugnatum est adversus Madian.Nam Thabath interpretatur bona excepto hocnomine. Cætera que secuntur per adspirationemhuius litteræ legenda sunt. Topheth in valle fi-liorum Ennon ubi populus Israel simulacra ve-neratur. Est autem locus in suburbanis Ierusa-lem. Topheth ergo interpretatur protectio oris siveGehennae.

VII

De confragosis locis

Confrages loca in qua undique venti currunt acsese frangunt, ut Nævius ait: In montes ubi ventifrangebant locum.

VIII

De lustris ferarum

Lustra obscura, latibula ferarum et luporum cu-bilia sunt. Unde et lupanaria lustra dicuntur percontrarietatem videlicet, quia parum illustrantur.Rupes significant superbiam, ut in Ieremia: Ona-gri steterunt in rupibus 1 . Antrum significat ho-minem peccatorem sicut in Iob pro Zabulo: Com-morabitur bestia in antro suo 2 .

5 Ier. XXXI6 Matth. II1 Ier. XIV2 Iob XXXVII

Page 210: Rabano Mauro - De Universo

IX

De lucis

Lucus est locus densis arboribus septus, solo lu-cem detrahens. Potest et a collucendo crebris lu-minibus dici, quia ibi propter religionem gentiliumcultumque fiebant. Luci ubi in divinis libris le-guntur errorem gentilium significant, quia ibidemsæpius idolis immolabant, ut est illud in Propheta:Lucus dazinus, hoc est, Adonidis, qui amasiuserat Veneris, ubi ipse ab errantibus quasi mortuusplangebatur.

X

De desertis locis

Deserta vocata quia non seruntur et ideo quasi de-seruntur, ut sunt loca silvarum et montium, con-traria uberrimarum terrarum ubi sunt uberrimæglebæ. Ponitur desertum aliquando pro Paradiso,quem homo, quando peccavit, deseruit. Ut estillud in Evangelio 1 : Quod homo qui habuit cen-tum oves reliquit nonaginta novem in deserto etabiit quærere unam ovem quæ perierat. Aliquandoautem desertum significat indigentiam præsentisvitæ, ut est illud Psalmistæ: In deserto et in invioet inaquoso sic in sancto aparuit tibi 2 . In desertodicit, hoc est, in mundi istius indigentia et steri-litate ieiuna. Sequitur, et in invio, quia mundusin se non habet viam, nisi Dominum Salvatorem,qui iter est cæcorum et errantium rectitudo sa-lutaris. Addidit, et inaquoso, id est, sterili atqueinfructuoso. Aquosum enim dicimus quod aquisabundans irrugatur, inaquosum vero aridum at-que infertile, ut merito eius anima nimia siccitatedurescat. Unde per hæc tria nomina mundi istiusnecessitas indicatur. Aliquando Iudææ desertumdicitur, propter infidelitatem videlicet a Dominospretam atque derelictam. Aliquando gentilitas,de qua scriptum est: Lætabitur deserta et inviaexultavit 3 . Necnon et illud: Plures filii sunt de-sertæ magis quam eius quæ habet virum 4 .

XI

De deviis locis

Devia sunt loca secreta et abdita, quasi extraviam. Ipsa sunt et invia. Inde et aviaria secretaloca et a via remota aut tantum adibilia avibus.Unde est illud: Inculta rubent aviaria baccis. Deviaenim errores hæreticorum mystice significat, quiviam veritatis servare neglegunt, et eius vestigiasequi nolunt, qui dixit: Ego sum via, veritas et

1 Luc. XV2 Psal. LXII3 Isa. XXXV4 Isa. LIV

vita. Omnis enim qui iustitiæ tramitem non servatrecte devia transire dicitur.

XII

De amœnis locis

Amœna loca Verrius Flacus dicta ait eo quodsolum amorem præstant et ad se amanda alliciantverius. Varro, quod sine munere sint, nec quid-quam in his officii agatur, quasi amunia, hoc est,sine fructu, unde nullus fructus exsolvitur, undeetiam nihil præstantes immunes vocantur.

XIII

De apricis locis

Aprica loca quæ sola gaudent quasi aneu phrices,id est, sine frigore, sive quod sint aperto cœlo.Opaca vero loca, quasi operta cœlo, aprico con-traria.

XIV

De lubricis locis

Lubricum dici locum eo quod ibi quis labitur;et lubricum dicitur non quod labitur sed in quolabitur.

XV

De æstivis locis

Æstiva sunt loca umbrosa, quibus per æstatemvitant pecora solis ardorem. Statius: Et umbro-si patuere estiva licet. Amœna autem et apricaloca species virtutum possunt designare, ubi soliustitiæ splendet, et temperamentum bonæ vitæconsistit. E contrario vero lubrica loca vitia valentsignificare, ubi gressus rectæ conversationis nonpotest consistere; lubrica, enim, pergit qui luxussæculi sequitur. Et delicias huius mundi atquedivitias habere inhianter appetit. In quibus omni-bus casus vitæ humanæ proximus est et deceptioanimarum certissima.

XVI

De navalibus locis

Navalia sunt loca, ubi naves fabricantur: hæc ettextrinum vocatur. Statio est ubi ad tempus stantnaves. Portus ubi hiemant. Importunum autem inquo nullum refugium, quasi nullus portus. Portusautem locus est ab accessu ventorum remotus,ubi hiberna opponere solent. Et portus dictus a

Page 211: Rabano Mauro - De Universo

deportandis commerciis. Hunc veteres a baiulan-dis mercibus baias vocabant, illa declinatione abaia baias ut a familia familias. Si autem navesspiritaliter Ecclesias possunt significare, quæ insalo istius mundi versantur et fluctibus temptatio-num atque persecutionum tempestatibus quassan-tur, non incongrue statio, vel portus navium fideifirmitas potest accipi, ubi tranquillitatem quietissanctorum, animæ invenire desiderant. Unde inPsalmo scriptum est: Et eduxit eos in portum vo-luntatis eorum et de necessitatibus eorum liberaviteos 1 . Ostendit Dominum laborantibus solatiumpræstare: solent enim post pericula labore fessiemergere, ut se gaudeant ingenti clade liberatos.Quando ad portum cœperint venire tutissimum.Portus enim a portandis navibus dictus est. Sub-iungitur repetita quidem, sed nimis grata conclu-sio ut de necessitatibus cunctis liberaretur animusæstuantis.

XVII

De litore

Litus est terra aquæ et mari vicina, et dictum litusquia fluctu eliditur vel quod aqua alluitur. Ciceroin Topicis: Litus est qua fluctus elidit. Litus enimallegorice aliquando significat finem sæculi. Ut estillud evangelicum ubi dicitur 1 : Sagena Dominipisces trahere ad litus, ubi boni pisces colligunturin vasa, mali autem foras mittuntur. Aliquandoautem per litus in inmortalitatis status signatur.Unde legitur Dominus in Evangelio sedisse in li-tore et discipuli describuntur navigio laborare.Post resurrectionem Dominus in litore stetit quiante resurrectionem suam coram discipulis suisin fluctibus maris ambulavit, cuius rei ratio fa-cile cognoscitur, si ipsa quæ tunc inerat causapensetur. Quid enim mare nisi presens sæculumsignificat, quod se causarum tumultu et undis vitæcorruptibilis illidit? Quid per soliditatem litoris,nisi illa perpetuitas quietis æternæ figuratur, quiaigitur discipuli adhuc fluctibus mortalis vitæ ine-rant, in mari laborabant. Quia hæc Redemptornoster iam corruptionem carnis exesserat, postresurrectionem suam in litore stabat. Ac si ipsumresurrectionis suæ mysterium rebus discipulis lo-queretur dicens: Iam vobis in mari non appareo,quia vobiscum in perturbationibus fluctibus nonsum.

1 Psal. CVI1 Matth. XIII

XVIII

De specu

Specus est fossa sub terra qua perspici potest.Spelaion Græce, spelunca Latine. Speluncæ desig-nant corda peccatorum tenebrosa, ut in Propheta:Et tenebræ super speluncas usque in æternum 1 .Spiracula appellata omnia loca pestiferi spiritus,quem Græci charoneia appellant, vel acherontea.Etiam Varro spiraculum dicit huiuscemodi locum:et spiracula ex eo dicuntur qua terra spiritum edit.

XIX

De hiatu

Hiatus præruptio terræ profunda quasi itus. Pro-priæ autem hiatus est hominis oris apertio trans-lata a feris, quarum aviditas oris ad apertionemonstratur.

XX

De profundo

Profundum proprie quasi cuius porro sit fundus.Abusive autem profundum vel sursum vel deor-sum dicitur, ut mare ac terra cœlumque profun-dum. Profundum aliquando significat secretumsapientiæ, aliquando intimam conpunctionem cor-dis, aliquando voracitatem peccatorum, aliqandoinferni claustra. Profunditas ergo dicitur sapien-tiæ divinæ ad cuius fundum, hoc est finem, nemopoterit pertingere. Compunctionem vero cordissignificat in illo Psalmistæ ubi dicitur: De pro-fundis clamavi ad te, Domine 1 . De isto profundogloriosas fudit lacrimas Petrus. De isto publicanuspectora culpanda tundebat, qui sic in altum vene-rat peccatorum ut nec oculos levaret ad cœlum.De isto denique loco Ionas, tacitus vociferabat adDominum, qui in ventre cœti positus, infernumvivus intraverat. Cœtus enim prophetæ oratoriumfuit. Designat autem profundum voracitatem pec-catorum vel persecutionum. Ubi dicitur: Liberame ex odientibus me et de profundo aquarum 2 .Inferni autem claustra significat, ubi dicitur: Ne-que absorbeat me profundum neque urgeat superme puteus os suum 3 .

1 Isa. XXXII1 Psal. CXXIX2 Psal. LXVIII3 Ibid.

Page 212: Rabano Mauro - De Universo

XXI

De barathro

Baratrum nimiæ altitudinis nomen est et dictumest barathrum quasi vorago atra, scilicet a profun-ditate.

XXII

De erebo

Erebus inferorum profunditas atque recessus.

XXIII

De loco Cocyti

Cocytus locus inferi, de quo Iob ita loquitur: Dul-cis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominemtrahet, et ante se innumerabiles 1 . Sapientes huiussæculi Cocyti fluvium esse apud inferos putave-runt, sed nos cognoscamus vocem beati viri, Cocy-ton Græce infirmantium luctum dici. Infirman-tium utique qui viriliter agere renuunt. Glareas ve-ro lapillos fluminum appellare consuevimus, quosaqua defluens trahit, qui lapilli eos designant, quisuis voluptatibus dediti, quasi semper a fluminead ima trahuntur, quia suis cotidie lapsibus adluctum tendunt, ut in æternum postea lugeant.Dulcis autem ait, quia ad quanta vitiorum generaquoslibet antiquus hostis pertrahit, quasi tot suædulcedinis potus eos propinat. Bene ergo dicitur:dulcis fuit glareis Cocyti, quia amarus electis etsuavis est reprobis. Et post se omnem hominetrahit, et ante se innumerabiles, quia autem plusest omnem hominem quam innumerabiles trahere.Cur autem prius dicitur, quia omnem hominemtrahit, et post in augmento innumerabiles sub-iungitur? Ratio namque expetit, ut prius quodminus est, et postea in augmento quod plus estdiceretur. Sed sciendum quia hoc plus fuit in-numerabiles dixisse, quam omnes. Post se enimomnem hominem trahit, quia in tribus annis etdimidio omnes quos in studiis vitæ carnales in-venerit, iugo suæ damnationis astringit. Ante seenim innumerabiles traxit, quia sex millia adhucamplius annorum curricula quamvis carnalis om-nes trahere non potuit, multo plures sunt quos intam longo tempore rapiendos invenerit. Tartarusvel quia omnia illic turbata sunt apo tes tarachesaut, quod est verius, apo ton tartarizein, id est, atremore frigoris, quod est algere et frigere scilicet,quia luce soleque caret, quasi neque illic vaporessint, qui ex solis luce gignuntur. Neque flatusqui eiusdem montibus incitantur, sed perpetuusstupor. Tartarizein enim horrere et tremere, apudGræcos legitur. Illic enim fletus est et stridor

1 Iob XXI

dentium 2 . Gehenna est locus ignis et sulphuris,quem appellari putant, a valle idolis consecrata;quæ est, iuxta murum Ierusalem, repleta olimcadaveribus mortuorum. Ibi enim Hebræi filiossuos immolaverunt dæmonibus, et appellabaturlocus ipse gehennon. Futuri ergo supplicii locus,ubi peccatores cruciandi sunt, huius loci vocabulodesignatur. Duplicem autem esse gehennam igniset frigoris legitur. Inferus appellatur eo quod infrasit. Sicut autem secundum corpus, si ponderis suiordinem teneant, inferiora sunt omnia graviora,ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tris-tiora. Unde et Græca lingua origo nominis quoappellatur inferus ex eo quod nihil suave habeat,resonare perhibetur. Sicut autem cor animalis inmedio est, ita et infernus in medio terræ esseperhibetur. Unde et in Evangelio legimus: In cordeterræ 3 . Philosphi autem dicunt quod inferi pro eodicuntur quod animæ hinc illuc inferantur.

Liber quartus decimus

I De ædificiis publicis. II De portis. III De viis.IV De plateis. V De cloacis. VI De foro. VII

De curia. VIII De pretorio. IX De gymnasio.X De capitolio. XI De arcibus. XII De amphit-heatro. XIII De pharo. XIV De thermis. XV

De balneis. XVI De apodyterio. XVII De taber-nis. XVIII De macello. XIX De carcere. XX

De habitaculis. XXI De ædificiis sacris. XXII

De aditibus. XXIII De paretibus ædificiorum.XXIV De repostoriis. XXV De officinis. XXVI

De munitionibus. XXVII De tentoriis. XXVIII

De sepulchris. XXIX De ædificiis rusticis. XXX

De agris. XXXI De mensuris agrorum. XXXII

De itineribus.

I

De ædificiis publicis

Civitas est hominum multitudo societatis vinculoadunata. Dicta a civibus, id est ab ipsis incolis ur-bis. Nam urbs ipsa mœnia sunt; civitas autem nonsaxa sed habitatores vocantur. Tres autem suntsocietates: familarum, gentium, urbium. Urbs vo-cata ab orbe, quod antiquæ civitates in orbem fie-bant, vel ab urbo parte aratri, quo muri signantur.

2 Matth. XXII3 Matth. XII

Page 213: Rabano Mauro - De Universo

Unde est illud: Optavitque locum regno, et conclu-dere sulco designabatur, id est aratro. Cato: Qui inurbem, inquit, novam condet, tauro et vacca aret,et ubi araverit murum faciet, ubi portam vult esse,aratrum sustollat, et portet, et portam vocet. Ideoautem urbs aratro circumdabatur dispari genereiumentorum propter commixtionem familiarum,et imaginem serentis, fructumque reddentis. Urbsautem aratro conditur, aratro vertitur. Unde Ora-tius: Imprimeretque muris hostile aratrum.

Oppidum quidam ab oppositione murorum di-xerunt. Alii ab opibus recondendis, eo quod sitmunitum, quod sit in eo conventus habitantium,et opem det mutuam contra hostem. Nam primumhomines, tamquam nudi et inermes, nec contrabelluas, præsidia habebant, nec receptacula frigo-ris et caloris, nec ipsi inter se homines ab homi-nibus satis erant tuti. Tandem naturali solertiaspeluncis, silvestribusque tegumentis, tuguria sibiet casas virgultis arundinibusque contexerunt, quoesset vita tutior ne his qui nocere possent aditusesset. Hæc est origo oppidorum quæ eo quod opemdarent, idcirco oppida nominata dixerunt. Oppi-dum autem magnitudine et mœnibus discrepat avico et castello et pago.

Civitates autem aut coloniæ, aut municipia, autvici, aut castella, aut pagi appellantur. Civitasproprie dicitur quam non advenæ sed eodem inna-ti solo condiderunt: ideoque urbes a propriis civi-bus conditæ civitates, non coloniæ, nuncupantur.Colonia vero est quæ defectu indigenarum noviscultoribus adimpletur, unde et colonia a cultuagri est dicta. Sunt ergo propria nomina civitatumatque oppidorum, necnon et villarum, sed ex eisquædam quæ insigniora sunt hic in hoc opusculonostro ponere censemus.

Achaht est urbs regni Nembroth in Babylone.Porro Hebræi hanc esse dicunt, Mesopotamiæ ci-vitatem quæ hodie vocatur Nisibi, a Lucullo quo-dam consule obsessam captamque, et ante pau-cos annos a Ioviniano imperatore Persis traditam.Achath quippe interpretatur umbraculum.

Aggai ad occidentalem plagam vertit Bethelis,non multum distans ab ea. Sita est autem Betheleuntibus Eliam de Neapoli, in læva parte viæ xii

circiter milliario ab Elia et usque hodie parvuslicet vicus ostenditur. Sed et ecclesia ædificataest, ubi dormivit Iacob pergens Mesopotamiam.Unde et ipsi loco Bethel, id est domus Dei, nomenimposuit. Aggai enim interpretatur quæstio velfestivitas.

Arbohch corrupte in nostris codicibus Arboc scri-bitur, cum in Hebræis legatur Arbe, id est, quat-tuor, ex eo quod ibi tres patriarchæ, Abraham,Isaac, et Iacob sepulti sunt, et Adam magnus,ut in Iesu libro scriptum est. Licet eum quidamconditum in loco Calvariæ suspicentur. Hæc est

autem eadem Celibron olim metropolis Philistino-rum et habitaculum gigantum, regnumque posteaDavid in tribu Iuda civitas sacerdotalis et fugiti-vorum: distat ad meridianam plagam ab Elia mi-llibus circiter viginti duobus, et quercus Abraham,quæ et ilex, manere usque ad Constantii regisimperium monstrabatur, truncus autem eius inpræsentiarum cernitur. Cumque a nostris ibidemecclesia iam extructa sit, in circuitu a cunctisgentibus terebinthi locus superstitiose colitur, eoquod sub ea Abraham angelos quondam hospi-tio susceperit. Hæc ergo primum Arbe, postea aCebro uno filiorum Calep sortita vocabulum est.Lege Verba dierum. Cebron autem interpretaturconiugium sive incantator aut visio sempiterna.

Adama est una de quinque civitatibus Sodomo-rum eversa cum cæteris. Adama vero interpreta-tur humus sive terra sive terrena.

Astaroht antiqua civitas Og regis Basan in quahabitaverunt gigantes, quæ postea cecidit in sor-tem tribus Manasse regionis Patanæ et sex milibusab Abra urbe Arabiæ separata est. Nam Astarohtinterpretatur ovilia vel faciunt exploratores.

Arabbi terminus Iudæ provinciæ ad orientem res-piciens tribus Iudæ. Est autem et vicus nunc us-que grandis novem milibus a Neapoli contra orien-tem descendentibus ad Iordanem et Ierichum, pereamque appellatur Crapitene. Sed et confiniumAmorræorum a Crabim dicitur. De quo loco nonexterminabit alienigenas tribus Nephtalim ut inIudicum libro scriptum est. Acrabbi enim inter-pretatur scorpiones.

Achar Hebraice dicitur Emmechachur, quod inter-pretatur vallis tumultus, sive turbarum, eo quodibi tumultuatus et turbatus sit Israel, in qua lapi-daverunt quondam Acham propter furtum anat-hematis. Est autem ad septentrionem Ierichus etusque hodie ab regionis illius accolis sic vocatur.Nam Achar interpretatur turbatio vel tumultus.

Accaron in tribu Dan ut ego arbitror sive in tribuIudæ ad lævam. Chananeorum urbs est antiquaquæ olim satrapes Palestinæ et decreta est quidemtribui Iudæ, nec tamen tenta ab ea, quia habitato-res pristinos nequivit expellere. Sed et usque hodiegrandis vicus civium Iudæorum Accaron diciturinter Azotum et Iamniam ad orientem respiciens;quidam putant Accaron turrem Stratonis posteaCæsaream nuncupatam. Accaron quippe interpre-tatur eruditio, tristita vel sterilitas.

Azotus usque hodie non ignobile municipium Pa-lestinæ. Et una est de quinque civitatibus Allophi-lorum: decreta quidem tribui Iudæ, sed non reten-ta ab ea quia nequaquam veteres potuit colonosexpellere. Azotus quidem interpretatur ardor ignispatrui mei incendia.

Page 214: Rabano Mauro - De Universo

Ascalon urbs nobilis Palestinæ quæ et ipsa anti-quitus una fuit de quinque satrapis Allophilorumseparata quidem per sortem tribui Iudæ nec ta-men retenta ab ea quia habitatores eius superarenon potuit. Porro Ascalon interpretatur appensavel ignis vel infamis.

Aemath urbs quæ cecidit in sortem Ruben. Sedet nunc Amathus villa dicitur, trans Iordanem,et vigesimo primo milliario, pæne ad meridiem.Ego autem investigans repperi, Emath urbem Cœ-lessyriæ appellari quæ nunc Græco sermone Epip-hania nuncupatur. Emath quippe interpretaturpopulus adhuc.

Bethlehem civitas David in sorte tribus Iudæ, inqua Dominus noster atque Salvator natus est insexto ab Elia miliario contra meridianam plagamiuxta viam quæ ducit Hebron: ibi et sepulchrumIesse patris David ostenditur. Et mille circiterpassibus procul turris gregis quodam vaticiniopastores Nativitatis Dominicæ conscios ante sig-nificans. Sed et propter eamdem Bethlehem regisquondam Iudæ Archelai tumulus ostenditur quisemitæ ad cellulas nostras a via publica diverten-tis principium est. Vocabatur autem Bethleem etfilius Effratæ, id est, Mariæ, ut in Paralipomenonlegitur. Hæc urbs iuxta quosdam Iebusæis conditafertur et vocata primum Effrata. Quando autemibi Iacob peccora sua pavit eidem loco Bethleemnomen quodam vaticinio futuro imposuit, quoddomus panis interpretatur, propter eum panemqui ibi de cœlo descendit.

Bala, quæ et Segor, nunc Goara nuncupatur. Soladenique Sodomorum urbibus, Loth precibus reser-vata. Imminet autem mari Mortuo et præsidiumin ea positum est, militum Romanorum, habita-toribus quippe propriis frequentatur, et apud eamgignitur balsamum et poma palmarum antiquæubertatis indicia. Nullum autem moveat, quodSegor eadem Zoara dicitur, cum idem nomen sitparvulæ vel minoris: sed Segor Hebraice Zoara Sy-re nuncupatur. Bala autem interpretatur absorta.

Damascus urbs nobilis Phœnicis eodem atuemvocabulo et Maseth ancillæ Abraham filius appe-llatus est. Damascum Syriæ conditam constat, etnuncupatam a Damasco dispensatoris Abræ filio.Damascus quippe interpretatur sanguinis potusvel sanguinis osculum.

Dan viculus quarto a Paneade milliario euntibusTyrum, qui usque hodie sic vocatur, terminus Iu-dæ provinciæ contra septentrionem; de quo et Ior-danis flumen erumpens a loco sortitus est nomen.Ior quippe Rithron, id est, fluvium sive rivumHebræi vocant. Dan enim iudicium interpretaturvel iudicans.

Dothaim ubi invenit Ioseph fratres suos peccorapascentes qui et usque hodie in decimo a Sabastemilliario contra aquilonis plagam ostenditur. Dot-

haim ergo interpretatur pabulum vel viride eorum,aut sufficientem defectionem.

Debon quæ et Dibon in solitudine castra filiorumIsrael. Est autem et alia Dibon villa pergrandisiuxta Arnonem, quæ dum prius fuisset filiorumMoab, et postea eam Seon rex Amorræorum belliiure tenuisset a filiis Israel capta atque possessa inpartem venit tribus Gad. Nam Debon interpreta-tur abundanter vel satis intelligens.

Esebon civitas Seon regis Amorræorum in terraGalaad, quæ cum fuisset ante Moabitarum abAmorræis belli iure possessa est. Esebon verocogitatio vel cingulum mœroris interpretatur.

Engaddi in tribu Iuda ubi absconditus est Davidin solitudine quæ est in Aulone Ierichis, hoc est,in regione illa campestri. Vocatur autem usquehodie vicus per grandis Iudæorum Engadda iuxtamare Mortuum unde et balsamum venit quasvineas Engaddi Salomon nuncupat. Engaddi verointerpretatur fons hædi.

Endor in tribu Manasse ubi phitonissa a SauleIudææ rege consulitur, autem interpretatur fonsgenerationis.

Gaza civitas Enehorum in qua habitavere Cap-padoces, pristinis cultoribus interfectis. Apud ve-teres erat terminus Chananæorum iuxta Ægyp-tum, ceciditque in sortem tribus Iudæ, sed eamtenere non potuit. Quia Enachim, id est, gigantesAllophylorum fortissime restiterunt. Et est usquehodie insignis civitas Palestinæ. Vocata autemGaza eo quod ibi Cambises rex Persarum thesau-ros suos posuit, cum bellum Ægyptiis intulisset.Persarum enim lingua thesaurum gaza nominatur.Gaza quippe interpretatur fortitudo eius.

Gabaath in tribu Beniamin urbs Phinees filii Elea-zar ubi sepultus est Eleazarus. Est Gabaath villain duodecimo lapide Eleutheropoleos. Nam Ga-baoth interpretatur collis patruelis.

Iericho urbs a Iebusæis condita traditur a quibustraxisse nomen perhibetur, quam Iordane trans-gresso subvertit Iesus, rege illius interfecto: proqua exstruxit aliam Ozam de Bethel ex tribu Ef-fraim quam Dominus atque Salvator sua pæsentiaillustrare dignatus est. Sed et hæc eo temporequo Ierusalem oppugnabatur a Romanis propterperfidiam civium capta atque destructa, pro quatertia ædificata est civitas quæ hodieque perma-net. Et ostenduntur utriusque urbis vestigia usquein pæsentem diem. Iericho quoque interpretaturodor eius vel luna, et significat defectum mortalisvitæ.

Ierusalem in qua regnavit Adonibezeth, et posteaeam tenere Iebusæi, e quibus et sortita vocabu-lum est, quos multo post tempore David exter-minatis totius eam Iudææ provinciæ metropolimfabricatus est. Eo quod ibi locum templi emerit

Page 215: Rabano Mauro - De Universo

et impensas structuræ Salomoni filio dereliquerit.Hanc esse Iosephus refert, quæ in Genesi scribiturSalem sub rege Melchisedech 1 . Fuit autem intribu Beniamin. Iebus ipsa est quæ et Ierusalem.Ierusalem vero quattuor modis significationem ha-bere in Scripturis repperitur. Hoc est iuxta histo-riam, in qua ipsa terrena civitas notatur. Et iuxtaallegoriam in qua Sancta Ecclesia exprimitur. Etiuxta tropologiam in qua anima fidelis designatur.Et iuxta anagogen, in qua cœlestis patria præfigu-ratur, sicut supra ostendimus. Sion autem eademcivitas propter montem in ea situm in australiparte ipsius civitatis nominatur, et sensum mys-ticum habet. Nam Sion specula sive contemplatiointerpretatur, et significat Ecclesiam sive animamfidelem, sive cœlestem patriam. Sion iuxta histo-riam plebs est Iudæorum vel ipsa civitas in monteSion quæ et Ierusalem dicitur. Unde legitur inAmos propheta: Dominus in Sion rugiet et deIerusalem dabit vocem suam 2 . Quia ex eademplebe Dominus secundum carnem genitus est, etde hoc Isaias dicit: De Sion exiet lex et verbumde Ierusalem 3 . Et in Michea de hoc scriptumest: Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem qua-si acervus lapidum erit 4 . Secundum allegoriamvero Sanctam Ecclesiam designat, ut est illud inPsalmo: Lauda Deum tuum Sion 5 . Unde Isaiasdicit: Consurge, consurge, induere fortitudine tuaSion 6 . Et Micheas de hoc scribit: Surge et tritura,filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum etungulas tuas ponam ferreas 7 . Secundum anago-gen autem cœlestem patriam designat. Unde dicitApostolus: Accesistis ad montem Sion et civitatemDei viventis Ierusalem 8 . Filia Sion est Ecclesiasive sancta anima. Unde legitur in Sophonia: Lau-da filia Sion, iubila tu Israel 9 . Filii Sion, filiiEcclesiæ sunt. Unde legitur in Psalmo: Filii Sionexultent super regem suum 10 . Et Ioel dicit: Vosfilii Sion exultate in domino Deo vestro qui deditvobis doctorem iustitiæ 11 .

Moab ab uno filiorum Loth, qui vocabatur Moab,urbs Arabiæ quæ nunc Areopolis dicitur. Appella-tur autem Moab ex nomine urbis et regione; prop-ter hoc ipsa civitas quasi proprium vocabulumpossidet Rabbatha Moab, id est, grandis Moab.Moab interpretatur ex parte, id est, ex diabolo.

Ammon filius generis mei sive populus turbidus,Iudæi scilicet, ut quidam volunt, vel hæretici. Un-de in Deuteronomio legitur: Ammonitæ et Moabi-

1 Gen. XIV2 Amos I3 Isa. II4 Mich. III5 Psal. CXLVII6 Isa. LII7 Mich. IV8 Heb. XII9 Soph. III10Psal. CXLIX11 Ioel II

tæ etiam post decimam generationem non intra-bunt Ecclesiam Domini usque in æternum 12 . EtSophonias de hoc dicit: Vivo ego, dicit Dominus,quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasiGomorra 13 . Item in bonam partem intelliguntur,ut est illud Isaiæ: Filii Moab obœdientes erunt 14 .

Roboth civitas Assyriorum, quam ædificavit As-sur, regrediens de terra Sennaar. Roboth eniminterpretatur inclinatio vel plateæ.

Sidon urbs Phœnicis insignis, olim terminus Cha-nanæorum ad aquilonem respiciens. Et postearegionis Iudææ, cecidit autem in sortem tribusAsser, sed non eam possedit, quia hostes nequa-quam valuit expellere. Hanc quoque urbem Phœ-nices a Rubro mari profecti condiderunt, quama piscium copia Sidon appellaverunt. Nam piscemPhœnices sidon vocant, ipsi etiam Tyrum in Syria,ipsi Uticam in Affrica, Ipponem, Jebtin aliasqueurbes in oris maritimis condiderunt. Sidon quoqueinterpretatur venatio mortis.

Sennaar campus Babylonis in quo turris exstruc-ta est. Unde egressus Assur, ædificavit Niniven.Sennaar igitur interpretatur excussio dentium velfetor eorum.

Sodoma, civitas impiorum, divino igne consump-ta, iuxta mare Mortuum. Sodoma quoque inter-pretatur pecus silens, sive cæcitas, sive similitudoeorum.

Seboim, et hæc civitas impiorum in æternos cine-res dissoluta.

Sora urbs iuxta Sodomam quæ et Segor et Zoradicitur, de qua supra dictum est.

Salem civitas, Sicimorumque Sichem, sed et aliavilla ostenditur usque in pæsentem diem iuxtaEliam contra orientalem plagam hoc nomine, inoctavo quoque lapide Scythopolim campo, vicusSalumias appellatur. Salem civitas interpretaturpax, vel reddens.

Thamna ubi oves suas totondit Iudas, ostenditurhodieque vicus pergrandis in finibus Diospoleoseuntibus Eliam in tribu Dan, sive Iuda. Thamnaalia civitas principum Edom, sed et concubina Eli-faz filii Esau Thamna appellata est, quæ peperitei Amalech, unde Amalechitæ. Porro Thamna in-terpretatur perfecta pars, sive consummatio data.

Arimathem Sophim civitas Elchanæ et Samuelisin regione Thamnitica, iuxta Diospolim, unde fuitIoseph qui in Evangelio 15 de Arimathia scribitur.Nam Arimathem interpretatur altitudo eorum.

12Deut. XXIII13Soph. II14 Isa. IX15Matth. XXVII

Page 216: Rabano Mauro - De Universo

Bethsames civitas sacerdotalis in tribu Beniamin,quæ usque hodie demonstratur de Eleutheropoliper gentibus Nicopolim in decimo miliario contraorientalem plagam. Bethsames vero interpretaturdomus solis.

Bethsaida civitas in Galilæa, Andreæ et Petri etPhilippi prope stagnum Genesareth. Nam Beth-saida interpretatur domus fructuum vel domusvenatorum.

Bethfage villula in monte Oliveti ad quam venitDominus Iesus. Porro Bethfage interpretatur do-mus oris vallium vel domus buccæ.

Bethania villa in secundo ab Elia milliario in late-re montis Oliveti ubi Salvator Lazarum suscitavit,cuius et monumentum Ecclesia nunc ibidem cons-tructa demonstrat. Bethania quoque interpretaturdomus afflictionis vel domus obœdientiæ.

Bethsaida piscina in Ierusalem quæ vocatur Pro-batica, et a nobis interpretari potest pecualis. Hæcquandoque porticus habuit, ostenduntur quoquegemini lacus, quorum unus hibernis pluviis adim-pleri solet, alter mirum in modum rubens quasicruentis aquis antiqui in se operis signa testatur.Nam hostias in eo lavari a sacerdotibus solitasfertur unde et nomen acceperat.

Capharnaum iuxta stagnum Genesar usque hodieoppidum in Galilæa gentium situm in finibus Za-bulon et Neptalim. Capharnum autem interpreta-tur ager, vel villa consolationis.

Emmaus de quo loco fuit Cleophas, cuius Lucasevangelista meminit, hæc est nunc Nicopolis insig-nis civitas Palestinæ. Emmaus enim interpretaturpopulus abiectus.

Effraim iuxta desertum ad quam venit Iesus Do-minus cum discipulis suis. Effraim ergo interpre-tatur fertilis populus sive acutus: quem nos possu-mus dicere, ab augendo, augentium.

Fanuel civitas quam ædificavit Ieroboam. Fanuelenim interpretatur facies Dei.

Modin vicus iuxta Diospolim, unde fuerunt Ma-chabæi quorum hodieque ibidem sepulchra mons-trantur.

Mello civitas quam ædificavit Salomon.

Nazareht, unde et Dominus noster atque Salvator,Nazareus vocatus est. Est autem usque hodie inGalilæa viculus contra regionem, in quindecimoeius milliario ad orientalem plagam, iuxta montemThabor nomine Nazara. Nazareth autem inter-pretatur flos aut virgultus eius vel munditia, autseparatio vel custodia.

Saba civitas regalis Æthiopiæ quam Iosephus aCambise rege Meroem cognominatam ex sororisvocabulo refert. Saba quoque interpretatur capti-va.

Sarephta oppidum Sidoniorum in via publica, si-tum ubi habitavit quondam Elias. Sareptha inter-pretatur incendium sive tribulatio panis.

Tarsis unde aurum Salomoni deferebatur, hancputat Iosephus Tharsum urbem esse Ciliciæ.Tharsis enim interpretatur exploratio gaudii.

Thersa ubi Asa rex Israel fuit. Thersa vero inter-pretatur contemplatio.

Acheldemach ager est sanguinis qui hodie mons-tratur in Elia, ad australem plagam montis Sion,et hactenus iuxta Iudæorum consilium mortuosignobiles, alios terra tegit, alios sub dio putrefacit.

Antiochia civitas Cœlesyriæ in qua Barnabas etPaulus Apostoli sunt ordinati. Est et alia in Pisi-dia provincia Asiæ in qua iidem prædicantes Iu-dæis dixerunt: Vobis oportebat primum loqui ver-bum Dei: sed quoniam repulistis illud, et cætera.

Alexandria civitas Ægypti in qua beati evangelis-tæ Marci tumulus veneratur. Interpretatur autemAlexandria auferens angustiam tenebrarum.

Attalia civitas est Pamphyliæ maritimæ. Attaliaenim interpretatur tempus eius, vel melius, decli-natio Domini.

Amphipolis civitas est Macedoniæ. Est et alteraeiusdem nominis in Syria. Amphipolis autem in-terpretatur populus ore corruens.

Apppolonia civitas et ipsa Macedoniæ. Est alterain Africa quæ dicitur Pentapolis. Appolonia au-tem interpretatur disciplina vel synagoga eorum.

Athenæ civitas est in Achaia. Athenienses auteminterpretantur exploratores aut respondentes velhumiles sive tempore dissipati. Ariopagus Athe-narum curia quæ interpretatur villa martis, quiaipse ibi quondam a duodecim diis iudicatus sit.Ariopagos quoque primitiva interpretatur vel so-llemnitas sed et hoc violentum, cum Atheniensiscuriæ nomen sit quæ a Marte nomen accepit.

Antipatris civitas Palestinæ nunc diruta quamHerodes rex Iudeæ ex patris sui nomine vocaverit.Interpretatur autem Antipatris donans laudatio-nem.

Cæsareæ civitates duæ sunt, in terra repromissio-nis, ubi Cæsarea Palestainæ in litore maris magnisita. Altera vero Cæsarea Philippi cuius Evangeliiscriptura meminit. Cæsarea autem interpretaturpossessio principis.

Corinthus civitas Achaiæ maritima. Corinthus in-terpretatur conversatio eorum.

Lidda civitas Palestinæ in litore maris magni sita.Lidda enim interpretatur utilitas.

Seleucia civitas Syriæ novellis quam condidit Se-leucus qui et Antiochiam. Seleucia quoque inter-

Page 217: Rabano Mauro - De Universo

pretatur tollens semetipsam sive experimentumitineris vel exeuntem ad vocationem.

Salamis civitas in Cypro insula. Hæc enim inter-pretatur missus.

Tyrus metropolis Phœnicis in tribu Neptalim. Ty-rus quoque interpretatur angustia, ut supra di-ximus. Troas civitas Asiæ maritima. Troas verointerpretatur requies. Thesalonica civitas Mace-doniæ. Nam Thesalonica interpretatur festinansumbram roborare sive firmare.

Civitas autem vel urbs quando in bonam partemaccipitur aut Sanctam Ecclesiam significat, autfidelem animam. Unde in Psalterio scriptum est:Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitateDei nostri, in monte sancto eius 16 . Et item: Flu-minis impetus lætificat civitatem Dei 17 ; hoc est,Spiritus Sancti gratia lætificat Sanctam EcclesiamDei, vel cuiuslibet sancti viri fidelem animam. Dequo et in Apocalypsi abundatissime scriptum est.Unde est illud: Vidi civitatem sanctam Ierusalemnovam descendentem de cœlo ornatam tamquamsponsam viro suo 18 . Civitates vero Iudæ similitersunt Ecclesiæ Christi vel animæ fidelium. Undescriptum est in Psalmo: Ædificabuntur civitatesIudæ, et reliqua 19 . Cives autem fideles mysti-ce dicuntur. Unde ait Apostolus: Sed estis civessanctorum et domestici Dei 20 . Civitas corpora velcorda impiorum ut in Psalterio: Civitates eorumdestruxisti 21 . Et in Evangelio: Et civitates eorumigne succendisti 22 . Quando autem in contrariampartem civitas ponitur significat Babylonem spi-ritalem, urbem videlicet diaboli, quæ mergetur inprofundum abyssi, ubi habitatio est dæmoniorumet omnes spiritus inmundi super quam flebuntreges terræ qui cum illo fornicati sunt, et negotia-tores terræ flebunt et lugebunt super illam. Dicitenim Apostolus: Non habemus civitatem hic ma-nentem sed futuram inquirimus 23 , hoc est, cœles-tem patriam et societatem sanctorum angelorum.

Municipium est quo manente statu civitatis iusaliquod minoris aut maloris officii a principe im-petrat. Dictum autem municipium a munneribus,id est, officiis, quod tantum munia, id est, tributadebita vel munera reddant. Nam liberales et famo-sissimæ causæ et quæ ex principe proficiscuntur,ibi non aguntur. Hæc enim ad dignitatem civitatispertinent.

Vici et castella et pagi sunt, quæ nulla dignitate ci-vitatis honorantur. Sed vulgari hominum conven-tu incoluntur et propter parvitatem sui maiori ci-

16Psal. CXLIV17Psal. XLV18Apoc. XXI19Psal. LXVIII20Eph. II21Psal. IX22Matth. XXII23Hebr. III

viti attribuuntur. Municipium similiter significatfuturam in cœlis patriam et gloriam perpetuamsanctorum. Unde et Apostolus ait: Noster autemmunicipatus in cœlis est. Unde expectamus Domi-num Salvatorem qui reformavit corpus humilitatisnostræ configuratum corpori claritatis suæ 24 .

Vicus autem dictus ab vicinis tantum habitationi-bus, vel quod vias habeat tantum sine muris. Estautem sine munitione murorum, licet et vici dican-tur ipsæ habitationes urbis. Dictus autem vicus eoquod sit vice civitatis vel quod vias habeat tantumsine muris. Vici autem vel villæ gentium situsvel terrenas actiones, mystice exprimere possunt.Quia extra civitatis locum positæ sunt, id est,extra communionem plebis Dei habitant. Unde estillud quod Dominus iubet in evangelica parabola,quando illi qui ad nuptias vocati sunt nolebantvenire, servos suos exire in plateas et vicos civi-tatis, ut quoscumque invenirent vocarent ad nup-tias, hoc est, retardante Iudaica plebe venire adnuptias Domini, mandat gentium multitudinemin locum illius subintrare, ut implerentur nuptiædiscumbentium.

Castrum antiqui dicebant oppidum loco altissimositum, quasi casam altam. Cuius pluralis numeruscastra diminutivum castellum. Et castra sive cas-tella cohabitationem bonorum hominum vel sanc-torum angelorum possunt significare. Unde legiturin Exodo castra filiorum Israel, ubi castra metatisunt. Et in Genesi, ubi Iacob patriarcha ob viamsibi habuit angelos Dei 25 , appellavit nomen lociillius Manaim, id est castra. Castra Dei, quæ viditIacob in itinere, nulla dubitatio est, quod ange-lorum fuerit multitudo. Ea quippe in Scripturismilitia cœli nominatur.

Pagi sunt apta ædificiis loca inter agros habitan-tibus, hæc et conciliabula dicta a conventu etsocietate multorum in unum.

Compita sunt, ubi usus est conventus fieri rusti-corum, et dicta compita quod loca multa in agriseorum competunt, quo convenitur a rusticis.

Suburbana sunt circumiecta civitatis ædificia qua-si sub urbe. Suburbana autem quæ adiacentiasunt loca civitatis, possunt significare diversarumgentium situs qui ad civitatis Dei, hoc est Sanc-tæ Ecclesiæ usus possunt pertinere. Quando perprædicatorum studium ad perceptionem verbi Deiprovocantur et cathecumeni fiunt, sicque si per-severaverint in fide et ad baptismi perceptionempervenerint unitati Sanctæ Ecclesiæ sociabuntur.

Mœnia sunt muri civitatis dicti ab eo quod mu-niant civitatem, quasi munimenta urbis, id esttutamenta. Munium autem dictum quasi manufactum, sic et munus. Muri a munitione dicti,

24Phil. III25Gen. XXVIII

Page 218: Rabano Mauro - De Universo

quasi muniti, quod muniant et tueuntur interioraurbis. Mœnia autem duplice habent significatio-nem. Nam interdum mœnia abusive dicuntur om-nia ædificia publica civitatis, ut: dividimus muroset moenia pandimus urbis. Proprie autem mœniatantum muri. Murus autem turribus propugnacu-lisque ornatur. Promurale vero quod sit pro muni-tione muri; est enim murus proximus ante murum.Mœnia ergo civitatis sanctæ, iuxta sensum mysti-cum aut conventicula sunt iustorum aut culminasacrarum virtutum. Murus autem ipsius civitatisinexpugnabilem fidei, civitatis speique firmitatemsignificat. Potest et ipse Dominus, Ecclesiam un-dique protegens, murus magnus intelligi, de quoIsaias ait: Urbs fortitudinis nostræ salvatur, pone-tur in ea murus 26 ; et antemurale, id est, Dominiprotectio et intercessio sanctorum, patriarcharumet prophetarum vel cæterorum sanctorum prædi-catorum, quæ ita faciunt docendo corda creden-tium. Vel murus significat fidem, et antemuralebona opera. Non enim sufficit murum habere fidei,nisi ipsa fides bonis operibus confirmetur. Hic mu-rus et hoc antemurale sive circummurale de vivislapidibus exprimitur, qui iuxta prophetam vol-vuntur super terram. Item muri monimenta suntScripturæ divinæ vel Prophetæ, aut sancti. Undein Psalmo legitur: Ædificentur muri Ierusalem 27 .

Turres vocatæ quod teretes sint et longæ. Teresest enim aliquid rotundum cum proceritate, utcolumna. Nam et quamvis quadratæ aut latæconstruantur, procul tamen videntibus rotundæexistimantur, ideo quia omnis cuiusque angulisimulacrum per longum aeris spatium evanescitatque consumitur, et rotundum videtur. In turrissignificatione ipse Salvator intelligitur, ut est illud:Turris fortissima nomen Domini 28 . Item turrisScriptura divina ut in Canticis canticorum dicitur:Collum tuum sicut turris David 29 . Vel excellen-tiam virtutum significat, vel eminentiam docto-rum, qui primum locum tenent in Ecclesia. Undein Cantico canticorum dicitur: Nasus tuas sicutturris Libani 30 . In naso vero verbi Dei dispen-satores causa discretionis designantur, turriqueassimilantur, qui eminentissimum locum tenent inEcclesia. Invenitur aliquando turris in contrariampartem posita, hoc est, quando altitudinem su-perbiæ significat. Hinc est illud quod filii Adamin Genesi leguntur turrem excelsam ædificare, ubiet confusa est lingua eorum. Item turris Ecclesia,ut in Michea: Et tu, turris gregis, nebulosa filiaSion 31 , id est, divinis sacramentis obumbrata.Quidam autem hanc turrem virginem Mariam in-tellegunt. Item turres corda reproborum duplici-

26 Isa. XXVII27Psal. L28Prov. XVIII29Cant. IV30Cant. VII31Mich. IV

tatis malitia constructæ, ut in Sophonia: Superomnem murum munitum et super omnem turremexcelsam 32 .

II

De portis

Porta dicitur, qua potest vel importari vel expor-tari aliquid. Proprie autem porta aut urbis autcastrorum vocatur, sicut superius dictum est. Por-ta aliquando in bonam partem accipitur, aliquan-do vero in malam. In bonam ergo partem accipi-tur quando ipsum Dominum significat, per quemnobis vitæ æternæ aditus patet. Unde ipse ait: Egosum ostium: per me si quis introierit salvabituret ingriedetur et egredietur et pascua inveniet 1 .Item porta fidem Christi significat. Unde scriptumest: Per portam ingrediuntur in civitatem: quiaper fidem rectam introeundum est in EcclesiamDei. Porta Christus vel fides, ut in Psalmo: Ecceporta Domini iusti intrabunt per eam 2 . Porta ute-rus virginis Mariæ, sive canon Veteris Testamen-ti, ut in Ezechiele: Vidi portam in domo Domi-ni clausam 3 . Portæ Scripturæ Sanctæ, Apostolivel opera bona, ut in Psalmo: Elevamini, portææternales, et introibit rex gloriæ 4 . Portæ cordahominum sive auditus mentis a diabolo dudumobsessæ. Postea a Christo possessæ, ut in Genesi:Possidebit semen tuum, id est, Christus, portasinimicorum suorum 5 . Item porta doctores sanctiintelliguntur qui nobis aperiunt dogmatibus suisintroitum regni cœlestis. E contrario vero portænomine hæretici et falsi doctores exprimuntur, perquas perditi in Gehennam intrant. De quibus Do-minus ad Petrum ait: Tu es Petrus et super hancpetram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferinon prævalebunt adversus eam 6 . Et Psalmista:Qui exaltas me de portis mortis, ut adnuntiemomnes laudes tuas in portis filiæ Sion 7 . Portavero mortis est diabolus vel omnis illecebra sæ-cularis. Quoniam per hanc ad æternum exitiuminfeliciter introitur. Liberatus ergo ex illis portismortalibus, in istis portis Ecclesiæ, quæ beati-tudinem tribuunt sempiternam, pronuntiaturumse laudes Domini pollicetur, per quas nomen eiuseximium toto orbe celebratur.

32Soph. I1 Ioann. X2 Psal. CXVII3 Ezech. XLIV4 Psal. XXIII5 Gen. XXIV6 Matth. XVI7 Psal. IX

Page 219: Rabano Mauro - De Universo

III

De viis

Viæ ipsa spatia angusta quæ inter vicos sunt. Viain bonam et in malam partem posita reperitur.In bonam ubi Dominus ait: Ego sum via, veritaset vita 1 . Et Psalmista: Viam, inquit, veritatiselegi 2 , hoc est, doctrinam veritatis. E contra-rio est alia via, de qua idem Propheta Deumdeprecans ait: Viam iniquitatis amove a me etin lege tua, miserere mei 3 , et in Salomone demeretrice scriptum est: Via, inquit, inferi domuseius 4 . Item viarum nomine actiones humanæ vitæexprimuntur, de quibus Dominus per Prophetamait: Unumquemque iuxta vias suas iudicabo, dicitDominus Deus 5 . Dicitur arta et angusta via quæducit ad vitam, lata et spatiosa quæ ducit admortem. Via vitæ præsens, ut in Evangelio: Estoconsentiens adversario tuo cito dum es cum eoin via 6 . Via, libri legis et Prophetarum, ut inIeremia: Super vias state et videte, et interrogatede semitis antiquis quæ sit via bona 7 . Semitæpræcepta divina ut in Psalmo: Deduc me in semitamandatorum tuorum 8 .

IV

De plateis

Plateæ perpetuæ ac latiores civitatum viæ suntiuxta proprietatem linguæ Græcæ a latitudinenuncupatæ. Plateæ vero similiter aliquando inbonam partem, aliquando in malam positæ re-periuntur. In bonam quando amplitudinem cre-dentium in gentibus significat. Unde scriptum est:Sapientia foris prædicat et in plateis dat vocemsuam 1 . Aliquando significat æternam beatitudi-nem dilatatam sanctorum ut in Apocalypsi: Pla-teæ tuæ Ierusalem sternentur auro mundo, et peromnes vicos tuos, alleluia cantabitur 2 . In malamvero partem platea ponitur, quando amplitudinemsignificat sæcularium voluptatum, quia ut supradiximus: Lata et spatiosa via est quæ ducit admortem 3 .

1 Ioann. XIV2 Psal. CXVIII3 Ibid.4 Prov. VII5 Ezech. XXXIII6 Matth. V7 Ier. VI8 Psal. CXVIII1 Prov. I2 Apoc. XXI3 Matth. VII

V

De cloacis

Cloacæ dictæ quod his percolantur aquæ. Hasprimum Romæ fecisse Tarquinium Priscum, utquotiens pluviarum mundatio existeret, per easaquæ extra civitatem emitterentur. Ne maximisperpetuisque tempestatibus planitiem vel funda-menta urbium strages aquarum subverteret.

VI

De foro

Forus est exercendarum litium locus, a fandodictus. Hæc loca et prorostra vocantur, ideo quodex bello Punico captis navibus Cartaginensiumrostra ablata sunt, et in foro Romano præfixa, utesset eius insigne victoriæ.

VII

De curia

Curia dicitur eo quod ibi cura per senatum decunctis administretur.

VIII

De pretorio

Pretorium quod ibi prætor, presideat ad discu-tiendum.

IX

De gymnasio

Gymnasium generalis est exercitiorum locus. Ta-men apud Athenas locus erat ubi discebatur phi-losophia et sapientiæ exercebatur studium. Namgymnasium Græce vocatur, quod Latine exerci-tium dicitur, hoc est, meditatio. Sed et balnea etloca cursuum athletarum gymnasia sunt, eo quodillic homines in suæ artis studium exercitentur.

X

De capitolio

Capitolium Romæ vocatum eo quod fuerit Roma-næ urbis et religionis caput summum. Alii dicuntcum Tarquinius Priscus capitolii fundamenta Ro-mæ aperiret, in loco fundamenti caput hominislitteris Tuscis notatum invenit, et proinde capito-lium appellavit.

Page 220: Rabano Mauro - De Universo

XI

De arcibus

Arces sunt partes urbis excelsæ atque munitæ.Nam quæcumque tutissima urbium sunt, ab ar-cendo hostem arces vocantur. Unde et arcus etarca. Arx enim aliquando significat mundanampotentiam, aut sæcularem sapientiam. Aliquan-do vero culmen veræ sapientiæ et celsitudinemvirtutum. Unde legitur, quod David expugnaveritarcem Sion, Iebusæos inde expellens, et eiciens deea cæcos et claudos, qui odiebant animam David.Et vocaverit eam deinceps civitatem David, quiaSalvator noster de gentium multitudine vel dequalibet anima malignos spiritus eiciens sibi eamper illuminationem sapientiæ illustrat. Merito arxSion, id est, speculatio et visio pacis ipsa tuncvocabitur atque de ea tunc recte per Psalmistamdicitur: Notus in Iudæa Deus, in Israel magnumnomen eius. Et factus est in pace locus eius ethabitatio eius in Sion 1 . Circum Romani dictumputant a circuitu equorum eo quod ibi circummetas equi currant. Theatrum autem ab spectacu-lo nominatum, quod in eo populus stans desuperatque spectans ludos scenicos contemplaretur.

XII

De amphitheatro

Amphiteatrum vero vocatum quod ex duobus sittheatris compositum. Nam amphiteatrum rotun-dum est, theatrum vero ex medio amphitheatroest semicirculi figuram habens. Labyrinthus estperplexum parietibus ædificium qualis est apudCretam a Dædalo factus, ubi fuit Minotaurusinclusus. In quo si quis introierit sine glomereline, exitum invenire non valet. Cuius ædificii talisest situs ut aperientibus fores tronitruum intusterribile audiatur, descenditur centenis ultra gra-dibus. Intus simulacra et monstrificæ effigies, inpartes diversas transitus innumeri per tenebraset cætera ad errorem ingredientum facta. Ita uttenebras eius in lucem venire inpossibile videatur.Quatuor autem sunt labyrinthi, primus Ægyptius,secundus Creticus, tertius in Lemno, quartus inItalia; omnes ita constructi ut dissolvere eos necsæcula quidem possint.

XIII

De pharo

Pharum turris est maxima quam Græci ac Latiniin commune ex ipsius rei usu pharum appellave-runt, eo quod flammarum inditio longe videatura navigantibus; qualem Ptholomeus iuxta Ale-xandria construxisse octingentis talentis traditur.

1 Psal. LXXV

Usus eius est nocturno navigum cursu ignes osten-dere ad prænuntianda vada, portusque introitus,ne decepti tenebris navigantes in scopulos inci-dant. Nam Alexandria fallacibus vadis insidiososaccessus habet. Hinc igitur in portibus machinasad perlucendi ministerium fabricatos pharos di-cunt. Nam phos lux est, orasis visio dicitur, undeet lucifer Græce phosphoros appellatur. Cochleæsunt altæ et rotundæ turres, et dictæ cochleæquasi cycleæ quod in eis tamquam per circulumorbemque conscendatur, qualis est Romæ centumseptuaginta quinque pedum.

XIV

De thermis

Thermæ appellatæ quod caleant. Græci enimthermon calorem vocant.

XV

De balneis

Balneis vero nomen inditum a lavatione mœroris.Nam Græci balaneion dixerunt quod anxietatemanimi tollat. Hæc et gymnasia dicuntur quia ibiathletæ uncto corpore et perfricato manibus exer-citantur. Nam gymnasium Græce, Latine exerci-tium dicitur, sicut supra ostendimus.

XVI

De apodyterio

Apodyterium ubi lavantium vestimenta ponuntur,ab exuendo scilicet dictum. Apoduein enim Græceexuere dicitur. Popina Græcus sermo est, qui apudnos corrupte propina dicitur. Est autem locusiuxta balnea publica, ubi post lavacrum a fameet siti reficiuntur, unde et propina et propinaredicitur. Peina enim Græce famem significant, eoquod hic locus famem tollat.

XVII

De tabernis

Tabernæ olim vocabuntur ædiculæ plebeiorumparvæ et simplices, invicem saxibus et tabulisclausæ, unde et tabernariæ, quod ibi solebantconsedere. Dictæ autem tabernæ quod ex tabulislignisque erant constructæ quæ nunc etsi nonspeciem nomen tamen pristinum retinent.

Page 221: Rabano Mauro - De Universo

XVIII

De macello

Macellum dictum quod ibi mactentur pecora,quæ mercantibus venundantur. Mercatum autema commercio nominatum, ibi enim res venderevel emere solitum est. Sicut et teloneum dicitur,ubi merces navigium et nautarum emolumentaredduntur. Ibi enim vectigalis exactor sedet, pre-tium rebus impositurus et vocem a mercatoribusflagitans.

XIX

De carcere

Carcer est a quo prohibemur exire et dictus carcera coercendo. Carcer iuxta allegoriam aliquandosignificat tribulationem pæsentis vitæ, ubi tribu-lantur electi ad tempus, de quo Propheta ait: Educde carcere animam meam ad confitendum nominituo 1 . Aliquando custodiam inferni, ut est illud inEvangelio: Iudex tradet te ministro et in carceremmittaris, et reliqua 2 .

XX

De habitaculis

Habitatio ab habendo vel habitare vocata, ut ha-bitare casas. Domus ex Græca appellatione voca-ta, nam domata Græci tecta dicunt. Est autemdomus unius familiæ habitatio sicut urbs uniuspopuli, sicut orbis domicilium totius generis hu-mani. Omne ædificium antiqui ædem appellave-runt. Alii ædem ab edendo sumpsisse nomen exis-timant, dantes exemplum de Plauto: Si vocassemvos in ædem ad prandium. Hinc et ædificium eoquod fuerit prius ad edendum factum. Domuscaro Salvatoris assumpta in Sancta Ecclesia, ut inSalomone: Sapientia ædificavit sibi domum 1 . Etin Psalterio: In domum Domini ibimus cum con-sensu 2 . Domus corda fidelium vel corpora, ut inExodo: Ponetis de sanguine agni super utrumquepostem et superliminaribus domus in quibus edetisillud 3 . Domus corda reproborum ut in Isaia: Etorientur in domibus eorum spinæ 4 , id est, solli-citudo sæculi. Domus diaboli, conventus omniummalorum, ut in Salomone: Ne forte impleanturextranei viribus tuis, et labores tui sint in domoaliena 5 .

1 Psal. CXLI2 Matth. V1 Prov. IX2 Psal. CXXI3 Exod. XII4 Isa. XXXIV5 Prov. V

Aula domus est regia sive spatiosum habitaculumporticibus quattuor conclusum. Atrium magnaædes est sive amplior et spatiosa domus et dictumest atrium quod addantur ei tres porticus extrinse-cus. Alii atrium, quasi ab igni et ligno atrum dixe-runt. Atrum enim fit ex fumo. Aula enim SanctamEcclesiam significat aut conscientiam mundissimæanimæ. Ipsa est enim aula regalis et habitatio Spi-ritus Sancti. Sicut dicit Apostolus: Quia templumDei estis et spiritus Dei habitat in vobis 6 . Domusenim aliquando significat Sanctam Ecclesiam, utest illud: Domum tuam decet sanctitudo, Domi-ne, in longitudine dierum 7 . Aliquando cœlestemIerusalem, de quo legitur: Lætatus sum in hisquæ dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus 8 .Aliquando vero animam sanctam in qua habitatDeus. Atria enim aut Sanctam Ecclesiam signifi-cant, aut introitum fidei, unde scriptum est: Stan-tes erant pedes nostri in atriis tuis, Ierusalem 9 .Significat enim eos qui iam in penetrabilibus suntEcclesiæ, sive qui ingressus eius esse meruerunt.

Thalamum hac ex causa vocatum ferunt. Cumenim raptæ fuissent a Romanis Sabinæ, ex quibuscum una ante alias species nobilis cum magna om-nium admiratione raperetur, Thalamani duci eamoraculo responsum est dari. Et quoniam hæ nup-tiæ feliciter cesserant institutum est ut in omnibusnuptiis Thalami nomen iteretur. Ægyptii quoquelingua sua loca in quibus nubentes succedunt, etcubant thalamum nominant. Thalamus ergo mys-tice uterum Sanctæ Mariæ virginis significat, inquo natura nostra coniuncta est verbo Dei, hocest, Sancta Ecclesia Christo Filio Dei copulata est;vel corda sanctorum, in quibus anima per amoremsponso invisibili iungitur, ut eius desiderio ardeat,nullaque iam, quæ in mundo sunt, concupiscat:præsentis vitæ longitudinem pœnam deputet, exi-re festinet et amoris amplexu in cœlestis sponsivisione requiescere desideret.

Cœnaculum dictum a communione vescendi; undeet cœnobium, congregatio. Antiqui enim publiceet in commune vescebantur, nec ullius conviviumsingulare erat ne in occulto deliciæ luxuriam gig-nerent. Cœnaculum ergo significat Sanctam Ec-clesiam, in qua Christus mysterium passionis suæet sacramentum corporis et sanguinis sui dicavit,necnon et ubi Spiritus Sanctus in specie ignis su-per centum viginti credentes decendit et variarumlinguarum loquela eis per eumdem Spiritum dataest.

Triclinium est cœnaculum a tribus lectulis dis-cumbentium dictum. Apud veteres enim in lo-co convivii apparatus exponebatur. Clinon enimGræce lectus vel accubitus, ex quo confectum

6 I Cor. III7 Psal. XCII8 Psal. CXXI9 Ibid.

Page 222: Rabano Mauro - De Universo

est, ut triclinium diceretur. Triclinium ergo fidemSanctæ Trinitatis exprimit, ubi sanctæ animæ fidespe et caritate quiescentes exspectant introitumregni cœlestis. Cella dicta quod nos occulat etcelat. Cubiculum vero quod eo cubamus, ibiquedormientes requiescimus. Cubile autem cubandilocus est; secessus quod sit locus, id est, sineaccessu. Cubiculum spiritaliter significat cordissecretum, ubi iubetur vir evangelicus orare Pa-trem cœlestem. Unde ei dicitur: Tu autem cumoraveris intra in cubiculum et clauso ostio oraPatrem tuum 10 . Diversorium dictum eo quod exdiversis viis ibi conveniatur.

Hospitium sermo Græcus est ubi quis ad tempushospitali iure inhabitat, et iterum inde transiensmigrat: inde et metatum, quia mutatur. Undelegitur et castra metati sunt promutaverunt, nonenim illic permanet exercitus sed pertransit. Di-versorium potest significare pæsentem Ecclesiamad quam undique gentes convenientes habitacu-lum quærunt, et in eo hospitio manentes aditumexpectant supernæ patriæ.

Hypogæum est constructum sub terris ædificium,quod nos antrum vel speluncam dicimus.

Solarium quod soli et auræ pateat; qualis fuitlocus in quo David Bethsabee lavantem aspexit etadamavit. Cuius mysterium patet: quia Christusvidens Ecclesiam de gentibus, se a peccatis perpœnitentiæ lacrimas atque baptismi sacramentumpurificantem eius speciem concupivit, et sibi spon-sam associare desideravit.

Xenodochium vero est habitaculum factum adsuscipiendos peregrinos. Itaque cum IerosolimamAntiochus obsideret, Hircanus princeps Iudæo-rum, reserato David sepulchro, tria millia auri ta-lenta inde abstraxit, ex quibus trecenta Antiochodedit, ut obsidionem relinqueret. Atque ut factiinvidiam demeret, fertur ex reliqua pecunia insti-tuisse primus xenodochia, quibus adventum sus-ciperet pauperum et peregrinorum. Unde et voca-bulum sumpsit. Nam ex Græco in Latinum xeno-docheion peregrinorum susceptio nuncupatus. Ubiautem ægrotantes de plateis colliguntur, nosoco-meion dicitur Græce, in quo consumpta languori-bus atque inediis miserorum membra foventur.

XXI

De ædificiis sacris

Sacrarium proprie est locus templi in quo sacrareponuntur. Sicut donarium est, in quo collocan-tur oblata, sicut lectisternia dicuntur, ubi hominesconsedere consueverant. Ab inferendis igitur etdeportandis sacris, sacrarium nuncupatur. Dona-

10Matth. VI

rium vero eo quod ibi dona reponantur, quæ intemplis offerre consueverunt. Oratorium orationitantum est consecratum, in quo nemo aliquid age-re debet nisi ad quod est factum unde et nomenaccepit. Penetralia secreta sunt oraculorum, etpenetralia dicta sunt, ab eo quod est penitus.Monasterium unius monachi habitatio est. Steriostatio, id est, solitarii habitatio. Cœnobium exGræco et Latino videtur esse conpositum est enimhabitaculum plurimorum in commune viventium.Coinon enim Græce commune dicitur.

Fana dicta a funis quibus templa error gentiliumconstruebat. Unde consules dæmonum responsaaudierant. Delubra veteres dicebant templa fonteshabentia, quibus ante ingressum diluebantur, etappellantur delubra a diluendo. Ipsa sunt nuncædes cum sacris fontibus in quibus fideles regene-rati purificantur, et bene quodam præsagio delu-bra sunt appellata. Sunt enim in ablutione pecca-torum. Fons autem in delubris locus regenerato-rum est in quo septem gradus in Spiritus Sanctimysterio formantur, tres in descensu, et tres inascensu. Septimus vero is est, qui et quartus, idest, similis filio hominis extinguens fornacem ig-nis, stabilimentum pedum, fundamentum aquæ,in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter.

Basilicæ prius vocabantur regum habitacula, undeet nomen habent. Nam basileus rex, et basilicæ re-giæ habitationes. Nunc autem ideo divina templabasilicæ nominantur. Quia ibi regi omnium Deocultus et sacrificia offeruntur. Martyrium locusmartyrii Græca derivatione eo quod in memoriamartyris sit constructum, vel quod sepulchra sanc-torum ibi sint martyrum. Aram quidam vocatumdixerunt, quod ibi incensæ victimæ ardeant. Aliiaras dicit, a precationibus quas Græci aras dicunt.Pulpitum quod in eo lector vel psalmista in publi-co conspici a populo possit quod liberius audiatur.

Analogium dictum quod sermo inde prædicetur.Nam logos Græce, sermo dicitur, quod ipsum al-tius situm est. Tribunal eo quod inde a sacerdotetribuantur præcepta vivendi est enim locus insublimi constitutus, unde universi exaudire pos-sint. Alias tribunal a tribu denominatum quodad illum tribus convocentur. Tribunal aliquandoin Scripturis Sanctis potentiam maiestatis divinæquia iudicaturus est mundum significat, ut estillud in Evangelio: Dum venerit Filius hominisin sede maiestatis suæ, tunc congregabuntur an-te eum omnes gentes 1 , et in Apostolo: Omnes,inquit, stabimus ante tribuanl Christi ut recipiatunusquisque propria corporis sui, prout gessit, sivebonum, sive malum 2 .

Sacra sunt loca divinis cultibus instituta, ut poteea, in quibus altaria litantibus de more pontifi-

1 Matth. XXV2 II Cor. V

Page 223: Rabano Mauro - De Universo

cibus consecrantur. Sancta iuxta veteres exterioratempli sunt. Sancta autem sanctorum locus templisecretior ad quem nulli erat accessus, nisi tantumsacerdotibus. Dicta autem sancta sanctorum quiaexteriori oraculo sanctiora sunt, vel quia sanc-torum sanctiora sunt, sicut Cantica canticorumquia cantica universa præcellunt. Sanctum autema sanguine hostiarum nuncupatum. Nihil enimsanctum apud veteres dicebatur, nisi quod hostiæsanguine esset consecratum aut conspersum. Itemsanctum quod exstat esset sancitum. Sancire au-tem est confirmare et irrogatione pœnæ ab iniuriadefendere. Sic et leges sanctæ et mores sancti essedicuntur.

Propitiatorium quasi propitiationis oratorium.Propitiatio enim placatio est. Oracula dicta eoquod inde responsa redduntur, et oracula ab ore.Quam autem materiam ad instructionem taberna-culi Dominus quæsierit, ipse in Exodo manifestatdicens ad Moysen: Loquere filiis Israel ut tollantmihi primitias ab omni homine qui offeret ultro-neus, accipietis primitias mihi 3 . Et nos primitiasbonorum nostrorum Domino tollimus quando siquid boni agimus totum hoc divinæ gratiæ tri-buimus. Hæc sunt autem quæ accipere debetis,aurum, argentum, et aes, iacinthum, ac purpuramcoccumque, bistinctum et byssum, pilos caprarum,et pelles arietum rubricatas, pelles iacinthinas etligna sethim, oleum ad luminaria concinnanda,aromata in unguentum et thymiama bonis odo-ris, lapides onychinos et gemmas ad ornandumephod ac rationale: facientque mihi sanctuariumet habitabo in medio eorum 4 . Cuncta hæc quæDominus sibi a priore populo ad faciendum sanc-tuarium materialiter offerri præcepit, nos quoquequi spiritales filii Israel, id est, imitatores Do-mini videntis populi esse desideramus, spiritaliintellegentia debemus offerre. Cui videlicet aurumofferimus cum claritate veræ sapientiæ quæ estin fide recta resplendemus; argentum cum et orenostro confessio fit in salutem; aes cum eandemfidem publica prædicatione divulgare gaudemus;hyacinthum cum sursum corda levamus; purpu-ram cum corpus passionis subicimus; coccum bistinctum cum gemina, id est, Dei et proximi, di-lectione flagramus; byssum cum carnis castitatemsentimus; pilos caprarum, cum habitum pœniten-tiæ ac luctus induimus; pelles arietum rubricatas,cum ipsos Dominici gregis ductores suo sanguinebaptizatos videmus; pelles hyacinthinas, cum nospost mortem spiritalia in cœlis corpora habiturosesse speramus; ligna sethim, cum expurgatis pec-catorum spinetis munda carne et anima Dominosoli servimus; oleum ad luminaria concinnanda,cum fructibus caritatis et misericordiæ refulge-mus; aromatam in unguentum et thymiama bo-ni odoris, cum opinionem bonæ nostræ actionis

3 Exod. XXV4 Ibid.

multis ad exemplum bene vivendi longe latequediffundimus; lapides onychinus et gemmas ad or-nandum ephod ac rationale, cum miracula sanc-torum quibus cogitationes Deo devotas, et operavirtutum ornavere digna laude prædicamus, atquehæc in adiutorium nostræ fidei ubi opus fueritassumimus. Quia enim in humeris onera gestaresolemus, recte ephod, id est, super humerale, ope-ra iustorum et pii pro Deo labores insinuantur.Quia vero in pectore cogitationum sedes est, rectein rationali, qui est habitus pectoris, rationaleset mundæ electorum cogitationes exprimuntur;lapidesque onychini et gemmæ ornant ephod acrationale, cum eximiis summorum Patrum acti-bus et cogitationibus etiam miraculorum insigniaiunguntur. Legitur ergo in Veteri Testamento detabernaculi constructione quod Moyses facricavitin deserto et de templi ædificatione quod ædifica-vit Salomon in terra repromissionis ubi in utroqueædificio sancta et sancta sanctorum commemo-rantur, quorum mysteria rite intellegentibus facilepatent: quia utroque domus Sanctam Ecclesiamdesignant. Verum quia prior domus in itinere,quo ad terram repromissionis veniebatur. Hæcautem ædificabatur in ipsa terra repromissioniset in civitate Ierusalem; illa, ut de loco ad locumcrebro Levitarum ministerio portata, tandem interram promissæ hæreditatis induceretur; hæc utmox in patria ipsa et in civitate regia constructainviolabili semper fundamento consisteret, donecinditum sibi figurarum cœlestium munus impleret.Potest in illa pæsentis Ecclesiæ labor et exsiliumin hac futura requies et beatitudo figurari. Velcerte quia illa a solis filiis Israel, hæc autem aproselytis etiam gentibus facta est. Possunt in illaprincipaliter Patres Veteris Testamenti et anti-quus ille Dei populus, in hac autem congregatade gentibus Ecclesia figuraliter exprimi. Quamvisædificium utriusque domus enucleatius spiritalisensu excussum et labores pæsentis Ecclesiæ quo-tidianos, et præmia in futuro perennia, gaudia-que regni cœlestis et electionem primæ de IsraelEcclesiæ, et salutem omnium gentium in Christomultimodis ostendatur insinuare figuris. Sanctumautem quod velo suspenso a sanctuario separatumest, significat præsentem Ecclesiam quæ peregri-natione istius mundi versatur. Sanctum autemsanctorum illam quæ in cœlis est: quia ipsa SanctaEcclesia quæ a sanctis angelis et hominibus cons-tans, partim adhuc peregrinatur in infimis, partimautem in superna patria regnat in supernis. Adhuccives suos dirimente velo cœli habet ab invicemsegregatos. De qua Paulus Apostolus ad Hebræosscribens, plenissime testatur, cum Christum ve-rum pontificem asserit, non per hircorum et vitu-lorum sed per proprium sanguinem introisse semelin sanctam, æterna redemptione inventa. Deniquein Scripturis Sanctis aliquando tabernaculum cor-pus Domini Salvatoris significat, ut in Psalmo: In

Page 224: Rabano Mauro - De Universo

sole posuit tabernaculum suum 5 . Item taberna-culum Dei Sancta est Ecclesia sive anima fidelisin peregrinatione mundi degens. Unde legitur inPsalmo: Quoniam ingrediar in locum tabernaculiadmirabilis usque ad domum Dei 6 . Et in Aposto-lo: Tabernaculum quod fixit Deus, et non homo 7 .De hoc tabernaculo in Exodo Dominum Moysiita locutum fuisse narratur: Facies mihi sancti-ficationem et inde videbor a vobis 8 . Columnætabernaculi doctores sunt Ecclesiæ, ut in Apostololegitur: Iacobus et Ioannes et Cephas, qui videban-tur columnæ esse 9 . Seræ sive vectes quæ tabulassive columnas continebant, Scripturam Sacram velconcordiam sanctorum prædicatorum significant.Unde robor et firmitas eorum demonstratur. Ba-ses sunt columnarum libri Legis et Prophetarum;Caput columnarum Christus. In Apostolo: Caputviri Christus 10 . Cortinæ tabernaculi multitudofidelium fidei funibus atque Scripturarum præ-ceptis suspensæ. Ansulæ cortinarum hyacinthinæcœlestia præcepta. Saga cilicina undecim sub pec-catorum forma exprimuntur; quinquaginta circulispem futuræ quietis significant. Sancta sanctorumcelestis illa patria et interna gaudia regni cœlo-rum; duo cerubin duo Testamenta Legis. Archatestamenti Ecclesia. Unde legitur in Psalmo: Ex-surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanc-tificationis tuæ 11 . Propitiatorium super arcamChristus in capite Ecclesiæ. In epistola Ioannis:Advocatum habemus apud Patrem Iesum Chris-tum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatisnostris 12 . Quattuor circuli aurei in quibus arcaportabatur, quattuor Evangeliorum libri quibusEcclesia per quattuor mundi partes accinta præ-dicatur. Vectes de lignis imputribilibus, circulisintromissis, fortes prædicatores mente incorrup-ta evangelicæ prædicationi semper intenti. Urnaaurea caro est Salvatoris munda, perpetuæ divi-nitatis dulcedine repleta. Mensa Dominus IesusChristus, qui est refectio electorum sive unitasfidei. De quo dicit Psalmista: Parasti in conspectumeo mensam 13 . Potest et mensa de lignis sethimfacta Scripturam Sacram significare, de fortibussanctorum Patrum verbis actibusque compactam;quæ dum nobis, quæ sint æterna gaudia beatitu-dinis, et quomodo ad hæc perveniatur ostendit.Cibum profecto nobis salutis ac vitæ suggerit.Varia vasa quæ ad offerenda libamina sunt factavariæ sunt distinctiones eloqui divini pro disparicapacitate audientium. Panes propositionis supermensam positi, semper doctores sunt spiritales qui

5 Psal. XVIII6 Psal. XLI7 Hebr. VIII8 Exod. XXV9 Gal. II10 I Cor. XI11Psal. CXXXI12 I Ioann. II13Psal. XXII

in lege Domini die ac nocte meditantes cunctisEcclesiam intrantibus refectionem verbi cœlestisofferunt. Duodecim ergo panes in mensa taberna-culi, duodecim sunt Apostoli et omnes doctrinæillorum sequaces in Ecclesia. Candelabrum corpusDomini vel sancta Ecclesia, aut divina Scriptura.In Zacharia: Vidi a dextris altaris candelabra duoargentea 14 . Septem lucernæ candelabro superpo-sitæ septiforme Ecclesiæ sacramentum vel fides. InExodo lucernæ Ecclesiæ fides vel opera iustitiæ.In Salomone: Propterea non extinguetur lucernaeius per totam noctem 15 . Paxilli ærei in taber-naculo Patriarcharum et Prophetarum, obtinentsacramentum. Paxillus Dominus Iesus Christus incorda fidelium defixus sicut in Isaia de eo loquitur:Figam illum in dono fideli 16 . Paxillus compunc-tionis stimulus sicut in Deuteronomio scriptumest: Habebis locum extra castra ad quem egredierisad requisita naturæ gerens paxillum in balteo 17 .

Circulus, spiritalis in Scripturis circuitus in Exo-do. Catenulæ, testimonia Scripturarum invicem secontinentia. Vasa in tabernaculo fideles in Eccle-sia. Unde dicit Apostolus: In magna autem domonon solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lig-nea et fictilia 18 . Ostium tabernaculi, præsens vitasive introitus ad fidem, vel incoatio bonorum ope-rum. Unde in Levitico: Et adducet eum ad ostiumtabernaculi et ponet manum super caput hostiæsuæ 19 . Altare aureum ipsa divinitas vel altitudofidei. In Exodo: Non ascendas per gradus ad altaremeum 20 . Nam in Veteri Testamento duo altariafacta esse leguntur. Unum erat altare holocausti inquo victimæ immolabantur. Aliud altare thymia-matis, in quo incensum Domino offerebatur. Sedaltare holocausti generaliter vitam designat iusto-rum qui carnem suam cotidie crucifigere cum vitiiset concupiscentiis atque in ostiam vivente Deoofferre consueverunt. Altare thymiamatis quod inadolendum thymiama factum erat, specialem quo-rundam perfectorum vitam significat. Neque frus-tra in illo carnes animalium incendebantur, in hocadolebatur incensum: quia in illo figurabantur iiqui non secundum desideria carnis ambulant, sedquasi hæc Domino immolantes omnes sui corporissensus per ignem Sancti Spiritus eius voluntatidedicant; in isto autem illorum typus exprimitur,qui maiore mentis perfectione, extinctis propsusac sopitis illecebris omnibus carnis, sola Dominoorationum vota offerunt; nil quidem de carne,quod se impugnet, nil de conscientia peccati, undeconturbentur ac paveant, habentes; sed dulciusprofusione lacrimarum optantes venire et parereante faciem Dei. Unde apte hoc altare intus in

14Zach. IV15Prov. XXXI16 Isa. XXII17Deut. XXIII18 II Tim. II19Lev. IV20Exod. XX

Page 225: Rabano Mauro - De Universo

vicinia veli et arcæ, illud ante tabernaculum forispositum est. Quia nimirum illi in conspectu Sanc-tæ Ecclesiæ cunctis exemplo virtutum præfulgent;isti altioris ardore desiderii contemplationis futurebeatitudinis, etiam corpore detenti, non minimumpropinquant. Apte illud aere hoc vestiri auro præ-cipitur. Æs namque plus aliis metallis sonorumac diu durabile est. Aurum vero quantum sonosuccumbit tantum splendore præstat, æramento;illud doctorum prædicationem forinsecus signifi-cat, istud interius splendorem caritatis divinæ in-timat, ubi lumine comtemplationis Dei abundan-ter illustratur. Potest et altare mystice significare,corda electorum in quibus Domino hostia laudiset bonæ devotionis offertur, vel altitudinem fidei,ut est illud in Psalmo: Tunc impones super altaretuum vitulos 21 . Quidam hoc loco dicunt ipsumDominum vitulum, qui se hostiam obtulit prosalute cunctorum. Quapropter sive de adulescen-tibus, sive de prædicatoribus, sive de martyribussentiatur, tales tamen propheta vitulos altaribusdomino potuit promittere, quos Christianæ reli-gioni noverat convenire.

Altare corpus Salvatoris assumptum. In Exodo:Altare de terra facietis mihi 22 . Altare Sancta Ec-clesia. In Deuteronomio: Cum transieritis Iorda-nem ædificate altare de lapidibus, quos ferrum nontetigit 23 , id est, de sanctis fidelibus, quos nullaschisma hæresim aut contaminatio peccati macu-lavit. Item altare significat pascua Scripturarumut in Psalmo: Lavabo inter innocentes manus measet circuibo altare tuum, Domine 24 . Rursum alta-re corda sanctorum significat. In Levitico: Ignisautem in altare semper ardebit 25 , id est, ardorcaritatis. Cornua altaris est altitudo cœlestis pa-triæ, ut in Psalmo: Constituite diem sollemnem inconfrequentationibus usque ad cornu altaris 26 . Al-tare æneum corda carnalium in quo altari carnesin holocaustum cremabantur, quæ opera carnaliadeplorant. Incensum orationes sunt sanctorum.In Psalmo: Dirigatur oratio mea sicut incensumin conspectu tuo, Domine 27 . Sacrificium oblatioiustitiæ. in Psalmo: Sacrificate sacrificium iusti-tiæ 28 . Holocaustum, id est, totum combustum,totus fidei accensus sive carnis mortificatio. Estenim quidam ignis caritatis omnia membra homi-nis in proprios usus assumens ut non eam per-mittat militare peccato. Et in Psalmo: Holocaus-ta medullata offeram tibi 29 . Hostia pacifica opusmisericordiæ, quæ ideo hostia pacifica appellatus,eo quod hostia diaboli resistat et Deo hominem

21Psal. L22Exod. XX23Deut. XXVII24Psal. XXV25Lev. VI26Psal. CXVII27Psal. CXL28Psal. IV29Psal. LXV

reconciliet. In Psalmo: Tollite hostias et introite inatria eius 30 . Adipes pacificorum compunctio cor-dis et lacrimarum profusio intelligitur. In Levitico:Et impositum desuper holocaustum adolebit 31 . Intauro vero superbia quæ continentiæ cultro in aracordis iugulatur, in ariete furor, in hirco libido, invitulo carnis voluptas, in agno lascivia, in hædispeccata diversa. Per turturem et columbam mun-ditia castitatis et simplicitas cordis in sacrificiumDei offertur. In similagine puritas mentis vel operamisericordiæ. In primitiis initia bonorum operumvel bona voluntas. In undecimis vero perfectiobonorum operum.

Sacerdos Dominus est Iesus Christus, in Psalmo:Tu es sacerdos secundum ordinem Melchisede-ch 32 . Sacerdotes, sancti, ut in Isaia: Vos sacer-dotes Domini vocabimini, ministri Dei nostri 33 ;et in malam partem in Malachia: Vos sacerdotesquid polluistis nomen meum? 34 Vestimenta sa-cerdotum opera iustitiæ. In Psalmo: Sacerdotestui, Domine, induantur iustitia 35 . Item vestimen-ta sacerdotis plebs fidelium. In Levitico: Caputsuum non discoperiet, et vestimenta non scin-det 36 . Tunica hyacinthina Christi Ecclesia eiussanguine decorata. In Exodo: Et fecerunt tunicamhyacinthinam, et cætera 37 . Superhumerale virtusoperationis ab humeris significata. In Exodo: Etfecerunt superhumerale de auro et hyacintho, pur-pura, et cocto, et bysso retorta 38 . Rationale doc-trina vel veritas seu rationis a pectore declaratio.In Exodo: Et fecerunt rationale opere textili 39 .Duodecim lapides in rationale, quaterno ordineterni positi, fidem Trinitatis, et evangelicum ser-monem, atque duodecim Apostolorum doctrinamin pectore sacerdotis semper inesse demonstrant.Poderis, hoc est, tunica secretior. In Exodo: Etfecerunt vestimentum podere sub umbone opus tex-tile totum hyacinthinum 40 . Tintinnabulum aureavestimentis inserta sermo prædicationis operibusconiunctis. Mala punica tintinnabulis permixtaunitas fidei et concordia caritatis; lammina aureain fronte crucis præfiguratio vel manifesta iudicia.In Exodo: Et fecerunt lamminam auream et fece-runt in ea litteras deformatas signacula sanctitatisDomini 41 . Sancta sanctorum mysteria quæqueDomini vel regna cœlorum. In Apostolo: Non enimin manufacta sancta Iesus introivit exemplaria

30Psal. XCV31Lev. V32Psal. CIX33 Isa. LXI34Malach. II35Psal. CXXXI36Lev. XXI37Exod. XXXIX38 Ibid.39 Ibid.40 Ibid.41 Ibid.

Page 226: Rabano Mauro - De Universo

verorum sed in ipsum cœlum ut appareat nuncvultui Dei 42 .

Templa nomen generale pro locis enim quibus-cumque magnis antiqui templa dicebant. Et tem-pla dicta quasi tecta ampla. Sed et locus des-ignatus ad orientem a contemplatione templumdicebatur. Cuius partes quattuor erant: anticaad ortum, postica ad occasum, sinistra ad sep-tentrionem, dextra ad meridiem expectant. Undeet quando templum construebant, orientem ex-pectabant æquinoctialem ita ut linea ab ortu adoccidentem missa, fierent partes cœli dextra atquesinistra æquales: ut qui consuleret ac deprecareturrectum aspiceret orientem. Templum mystice velcorpus Domini significat, de quo ipse in Evangelioait: Solvite templum hoc, dicit Dominus, et intribus diebus excitabo illud, vel cœtum sanctorumquibus Apostolus ait: Vos estis templum Dei, etSpiritus Dei habitat in vobis: si quis autem tem-plum Dei violaverit disperdet illum Deus. Tem-plum enim Dei sanctum est, quod estis vos 43 . Siergo ille templum Dei per assumptam humanita-tem factus est, et nos templum Dei per inhabi-tantem spiritum eius in nobis efficimur, constatutique quia figuram omnium nostrum et ipsiusvidelicet Domini et membrorum eius quæ nos su-mus, templum illud materiale tenuit: sed ipsiustamquam lapidis angularis singulariter electi etpretiosi in fundamento fundati. Nostri autem tam-quam lapidum vivorum superædifacatorum superfundamentum Apostolorum et Prophetarum, hocest, super ipsum Dominum 44 .

Domus aut quam ædificabat rex Salomon Dominohabebat lx cubitos in longitudine, et xx cubi-tos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.Longitudo domus longanimitatem designat Eccle-siæ, qua in exilio peregrinationis huius patienteradversa quæque tolerat, donec ad patriam quamexpectat perveniat. Latitudo insinuat caritatem,quæ novit dilatato sinu mentis non solum amicosin Deo, sed inimicos diligere propter Deum, do-nec veniat tempus quando sive ad pacem suamconversis, seu funditus omnibus extinctis inimiciscum solis gaudeat amicis in Deo. Altitudo spemdenuntiat futuræ retributionis, cuius intuitu li-benter infima quæque, sive quæ demulcent, seuquæ adversantur, contemnit, usque dum, utrius-que transcensis, sola mereatur videre bona Dominiin terra viventium. Opera, quæ Hyram artifex deTyro fecerat Salomoni, spiritalem significationemhabent. Mare fusile decem cubitorum a labio us-que ad labium rotundum in circuitu figuram tenetsacri Baptismatis, quo in remissionem peccatorumemundamur. Duodecim boves qui illud portabant,duodecim Apostolos significant, et omnes qui vice

42Heb. IX43 I Cor. III44Eph. II

eorum regendam in Christo Sanctam susceperuntEcclesiam. Similiter duodecim luteres in quibushostiæ lavabantur, significant sacrum Baptismam,et sanctificationem Spiritus Sancti. Cætera autemvasa quæ prædictus artifex finxit de ære in argi-llosa terra diversa species significant sanctorumhominum quæ in argillosa terra, hoc est, in Scrip-tura Sacra, formantur ad ministerium Dei.

XXII

De aditibus

Aditus ab eundo dictus per quem ingredimur etadmittimur. Vestibulum est vel aditus domus pri-vatæ, vel spatium adiacens ædibus publicis, et ves-tibulum dictum eo quod eo vestiuntur fores, autquod aditum tecto vestiat, aut ab stando. Vesti-bulum aut aliquando significat fidem per quam in-tratur in Ecclesiam, aliquando humilitatem, quianemo potest ad gradus spiritalium donorum as-cendere, nisi per humilitatis virtutem. Unde scrip-tum est: Super quem requiescit spiritus meus nisisuper humilem et quietum et trementem sermo-nes meos? 1 Potest quoque per vestibulum fidesintellegi, ipsa quippe est ante gradus et portam,quia prius ad fidem venimus, et postmodum perspiritalium donorum gradus cœlestis vitæ aditumintramus. Non enim virtutibus venitur ad fidemsed fide pertingitur ad virtutes, per fidem ergovenitur ad opera, sed per opera solidatus in fide.Vestibulum itaque ante gradus est: quia qui priuscrediderit, ipse post virtutem gradibus ad portæaditum ascendit.

Gradus spiritales ascensus sunt, ut in psalteriititulo: Canticum graduum. Gradus eburnei suntcasta antiquorum patrum exempla, ut in Psalte-rio: A gradibus eburneis ex quibus te delectave-runt 2 . His ergo virtutum gradibus recte credensaditum ascendit.

Porticus quod transitus sit magis quam ubi stan-dum sit, quasi porta, et porticus eo quod sit aper-tus. Porticus aliquando significat aditum domus.Unde scriptum est in Libro Regum: Porticus eratante templum viginti cubitorum iuxta mensuramlatitudinis templi et cætera 3 . Porticus quæ eratante templum, et proprior, lucem solis acciperesolebat; quid apertius quam illam ævi partem,quæ Dominicæ incarnationis tempora præcessit,typice denuntiat. In qua sunt Patriarchæ et Prop-hetæ qui orientem huic mundo solem iustitiæprimi susceperunt, et nascenti in carne Dominotestimonium, sive vivendo, sive prædicando, sivenascendo, sive etiam moriendo præbuerunt.

1 Isa. LXVI2 Psal. XLIV3 II Reg. VI

Page 227: Rabano Mauro - De Universo

Ianua a Iano quodam appellatur, cui gentilesomnem introitum vel exitum sacraverunt. UndeLucanus: Ferrea belligeri compescat limina Iani.Est autem primus domus ingressus, cætera intraianuam ostia vocantur. Generaliter ostium est perquod ab aliquo arcemur ingressu ab obstandodictum. Alii aiunt ostium appellare quia hostemmoratur: ibi enim adversariis nos obiicimus. Hincet ostia tiberina quæ hostibus sunt opposita. Foreset valvæ claustra sunt, sed fores dicuntur quasforas valvæ quæ intus revolvuntur, et duplicescomplicabilesque sunt, sed generaliter usus voca-bula ista corrupit. Claustra ab eo quod dividanturdicta. Ostium significat cogitationem mentis, siveaditum cordis, ut in Evangelio: Tu autem cumorabis, intra in cubiculum, et, clauso ostio superte, ora Patrem tuum 4 . Introitus ingressus per fi-dem in Ecclesia, egressus per dissolutionem carnisad contemplationem divinam, ut in Evangelio: Etingreditur et egredietur et pascua inveniet 5 . Etin Psalterio: Dominus custodiat introitum tuumet exitum tuum ex hoc nunc et usque in sæcu-lum 6 . Item ostium aliquando apertionem fideisignificat, ut est illud in Apostolo: Ostium enimmihi apertum est magnum et evidens 7 . Ianua er-go vel ostium templi Domini significat Dominumsalvatorem, quia nemo venit ad Patrem nisi peripsum 8 . Et sicut ipse alibi dicit: Ego sum ostium:per me si quis introierit salvabitur 9 . Item ostiumaliquando apertionem fidei significat ut est illudin Apostolo: Ostium enim mihi apertum est, mag-num et evidens. Ostium porticus, sermo prophe-ticus, qui quasi recto calle ingredientes ad ostiumtempli perducebat: quia gratia Domini Salvatorisqua mundum erat redempturus aperte prædica-bat. Factura ergo porticus tota fideles illius tem-poris signat. Ostium vero in porticus doctores quicæteris lucem vitæ, ianuamque intrandi ad Domi-num pandebant exprimit. Et bene unum ostiumpropter consonam in omnibus sanctis fidem acdilectionem veritatis. Quæ videlicet porticus, iux-ta latitudinem templi xx cubitis longa erat, quianimirum antiqui iusti per longanimitatem devotæmentis desiderabant venire ad dilatationem Eccle-siæ in caritate Dei quæ est in Christo Iesu Dominonostro. Legitur autem in libro Regum 10 quodSalomon fecerit in ingressu oraculi duo ostiola delignis olivarum postesque angulorum quinque duosunt, quia angeli boni et homines sancti Deumac proximos perfecte diligunt; neque ullus ianuamvitæ, nisi per geminam hanc dilectionem pote-rit intrare. Seu quia utriusque populi fidelibus,et Iudæis scilicet et gentibus eadem vitæ ianua

4 Matth. VI5 Ioann. X6 Psal. CXX7 I Cor. XVI8 Ioann. XIV9 Ioann. X10 III Reg. VI

reseratur. Postes habent angulos quinque, quianon solum animas electorum aula cœli recipit, sedet corporibus immortali gloria præditis, in iudiciosuas fores aperit. Cardo est locus in quo hostiumvertitur, et semper movetur, dictus apo tes cardiasquod quasi cor hominem totum, ita ille cuneusianuam regat ac moveat. Unde proverbiale est incardine rem esse. Limina ostiorum dicta eo quodtransversa sunt ut limes, et per ea sicut in agroaut introeatur aut foras eatur. Postes et antesquasi post et ante; antes quia ante ianuam stantvel quia antea ad eas ascendimus quam domumingrediamur. Postes eo quod post ostium stent.Cardo potest significare rectæ fidei firmitatem. Inhac enim ostia vertuntur, quia extra regulam fi-dei nullomodo patitur dilectionis ordo se separari.Item legitur in libro Regum: Et cardines ostiorumtempli ex auro erant 11 . Si ostia domus interiorissancti sanctorum angelica sunt ministeria, quænobis de corpore egressis introitum vitæ cœlestisreserant: et ostia templi doctores sunt sancti acsacerdotes, qui instruendo, baptizando, Dominicicorporis et sanguinis mysteria communicando, pri-ma nobis Ecclesiæ pæsentis limina pandunt. Quidcardines utrorumque ostiorum, nisi sensus et cor-da sunt eorundem angelorum sive hominum sanc-torum quibus immobiliter contemplatione ac di-lectioni sui conditoris adhærent, ut eo ministeriumdivinitus sibi delegatum recte compleant? Itemin malam partem ponitur cardo, ut in Salomoneubi dicit: Sicut ostium vertitur in cardine suo, itapiger in lectulo suo 12 . Piger ergo in lectulo suicorporis sicut ostium vertitur in cardine, quia mo-do exire ad operandum, modo ad requiescendumredire proponit, tamen in suis iacere pravitatibus,numquam desistit. Limina enim ostiorum humili-tas et mansuetudines bonorum sunt morum, quiain ipsis perficiuntur gradus virtutum, ibique patetingressus regni cœlestis. Dicente ipso Domino: Quise humiliaverit exaltabitur 13 . Et alibi: Beati mitesquoniam ipsi possidebunt terram 14 . Et Psalmista:Mansueti, inquit possidebunt terram, et delecta-buntur in multitudine pacis 15 .

XXIII

De parietibus ædificorum

Fundamentum dictum quod fundus sit domus,idem et cæmentum a cædendo dictum, quod gros-so lapide surgat. Fundamentum enim allegoriceChristus intelligitur, vel fides eius catholica superquam fundata est Ecclesia. Unde scriptum estin Apostolo: Fundamentum enim aliud nemo po-

11 III Reg. VII12Prov. XXVI13Matth. XXIII14Matth. V15Psal. XXXVI

Page 228: Rabano Mauro - De Universo

test ponere præter id quod positum est in ChristoIesu 1 . Et item: Superædificamini, inquit, superfundamentum Apostolorum et Prophetarum 2 , hocest, doctrinam eorum. Item legitur in Psalmo decivitate Dei, hoc est, Ecclesia: Fundamenta eiusin montibus sanctis 3 , id est, Christus Dominusqui sic Ecclesiam suam continet ut nulla possitquassatione titubare. Merito ergo ab ipso sump-sit exordium, quem rerum omnium constat esseprincipium.

Paries nuncupatur quia semper duo sunt partes,vel a latere, vel a fronte. Sive enim tetragonumsive exagonum sit, qui se conspiciunt ex parierunt. Aliter enim structura facta deformis est.Parietinas dicimus, quasi parietum ruinas. Suntenim parietes stantes sine tecto et sine habitanti-bus. Angulus dicitur quod duos parietes in unumconiungat. Paries corpus Salvatoris significat, utest illud in Psalterio: Tamquam parieti inclinato etmaceriæ inpulsæ 4 . Et alibi: Ecce stat post parie-tem nostrum 5 . Paries simulatio hypochritarum,ut in Ezechihel: Ipsi ædificabant parietem, illi au-tem liniebant eum luto absque paleis 6 . Fenestræin pariete auditus fidei vel cordis intellectus, utin Canticis canticorum: Et ecce ipse stat post pa-rietem nostrum respiciens per cancellos. Fenes-trae, visus, auditus, odoratus, et cæteri sensus acarnis ut in Ieremia: Intravit mors per fenestrasvestras 7 . Fenestra cogitatio cordis vel ipsa mentisintentio, ut in Sophonia: Vox cantantis in fenes-tra, corvus in super liminaribus eius 8 . Pictura inpariete cogitationes pravæ in corde hominis, ut inEzechiel: Et ecce omnia idola domus Israel depictaerant in pariete 9 . Parietes enim templi Dei, fide-les sunt ex utroque populo, hoc est, Iudaico et gen-tili ex quibus Christus ædificavit Ecclesiam suam.Unde legitur in Regum de Salomone: Et ædificavitparietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis, apavimento domus usque ad summitatem parietumet usque ad laquearia operuit lignis cedrinis 10 .Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita. Namforinsecus tanto nitore lapis ipse de quo factafuerat fulgebat, ac si calculo esset candido texta.Iuxta sensus vero mysticos parietes templi suntfidelium populi, ex quibus Sancta universalis con-sistit Ecclesia, quorum dilatationum per orbemlatitudo designat parietum, spem vero et inten-tionem omnem ad cœlestia erectam, longitudo: velcerte altitudo parietis, quæ ex ordinibus lapidumsuper invicem positis constat, præsentis statum

1 I Cor. III2 Eph. II3 Psal. LXXXVI4 Psal. LXI5 Cant. II6 Ezech. XIII7 Ier. IX8 Soph. II9 Ezech. VIII10 III Reg. VI

Ecclesiæ significat, ubi electi super fundamentumChristi omnes ædificati sibi invicem in ordine pertemporum curricula succedunt, seseque invicemportantes legem Christi quæ est caritas adimplent.

Angulus quod duos parietes in unum coniungit.Angulus autem sive lapis angularis in Scriptu-ris intelligitur Christus, eo quod duos parietesconiungat in unum, credentes videlicet ex Iudæiset gentibus. Unde scriptum est in Psalmo: Lapi-dem quem reprobaverunt ædificantes, hic factusest in caput anguli 11 . Sub allusione fabricantiumexponitur inanis opera Iudæorum. Soli quippe ho-minum adhuc in mundo unum Deum colentes ædi-ficare videbantur, dum ceteræ nationes idolorumse cultura destruerent. Ædificantes enim tenduntsemper ad angulum, ut commissorum parietumsoliditas impleatur. Iudæi vero fidei suæ fabricamminime perfecerunt, quo ipsum qui erat lapis for-tissimus angularis, more dementium putaveruntesse contemnendum. Dominus autem Christus pertropologiam, sicut innumeris locis constat expo-situm, ideo lapis dicitur angularis, quia duos adse populos e diverso venientes, gentilium atqueIudæorum, tamquam geminos parietes in unamsoliditatis gratiam colligavit. De hoc lapide Prop-hetæ, de hoc Apostoli, de hoc multi diversa di-xerunt. Angulus enim tractus est ex Græco ser-mone id est, a goni, quod Latine dicitur genu,eo quod inflexu speciem anguli conformi qualitaterestituit. Nam Apud Græcos originem sui nominisin derivationibus omnino custodit, ut tetragonus,pentagonus et his similia.

Culmina dicta sunt quia apud antiquos tecta cul-mo tegebantur, ut nunc rustica. Hinc tecti sum-mitas culmen dicitur. Cameræ sunt volumina in-trorsum respicientia appellatæ a curvo. Campa-lon enim Græce curvum est. Laquearia sunt quæcameram subtegunt et ornant, quæ et lacunariadicuntur. Principaliter autem lacus dicitur, utLucilius: Resultant ædesque lacusque. Cuius di-minutio lacunar facit, ut Oratius: Neque aureummea renitet in domo lacunar. Inde fit alia dimi-nutio, lacunarium, et per antisticon laqueariumfacit. Tecta enim sive laquearia sancti doctoresintellegi possunt. Unde sponsa in Cantico canti-corum ait: Tigna domorum nostrarum cedrina,laquearia cypressina 12 . Domus quippe suas va-ria per mundum fidelium conventicula nominat,e quibus omnibus ipsa universalis Ecclesia cons-tat. Tigna autem et laquearia diversos in eis-dem domibus Ecclesiæ fidelium ordines designant.Namque utraque in alto solent poni, sed tignaad munitionem fiunt. Laquearia vero magis decoridomorum quam munitioni proficiunt. Significantergo tigna prædicatores sanctos, quorum et verboet exemplo structura eidem Ecclesiæ, ut subsis-

11Psal. CXVII12Cant. I

Page 229: Rabano Mauro - De Universo

tere possit, continetur, quia suæ robore doctrinæturbines hæreticæ impulsionis, ne eam deiciant,arcent. Assimilantur laquearia simplicioribus Ch-risti famulis, qui propriis Ecclesiæ virtutibus po-tius exornare quam doctrinæ verbis diffundere,et contra perversorum dogmatum impetus noruntmunire. Dependent autem affixa tignis laquearia,quia necesse est ut quicumque in Sancta Ecclesiasublimes virtutibus splendere desiderant, summo-rum patrum dictis atque exemplis quibus a te-rrenorum ambitu suspendantur, tota mente in-hæreant. Et bene tigna hæc cedrina et laqueariadicuntur esse cypressina, quia utramque hanc ar-borem imputribilis omnino naturæ altitudinis exi-miæ et odoris constat esse præcipui, quod eis apteconvenit qui cum Apostolo dicere possunt: Christibonus odor sumus Deo 13 , et Nostra conversatioin cœlis est 14 . Tectum intentionem cœlestis ope-rationis significat, id est, vitam contemplativam,ut in Evangelio: Et qui in tecto est non descendataliquid tollere de domo sua 15 . Item tectum corpushominis, ut in Evangelio: Quod in aure auditisprædicate super tectum 16 . Tectum velamen legiset obscuritas Sanctarum Scripturarum.

Absida Græco sermone Latine interpretatur luci-da, eo quod lumine accepto per arcum resplen-deat, sed utrum absidam vel absidem dicere de-beamus, verbi genus ambiguum quidam doctorumexistimant. Testudo est camera templi obliqua:nam in modum testudinis veteres templorum tec-ta faciebant, quæ ideo sic fiebat ut cœli imaginemredderet. Quod constat esse convexum. Alii tes-tudinem volunt esse locum in parte atrii adversavenientibus.

Arcus dicti quod sint arta conclusione curvati, ipsiet fornices.

Pavimenta originem apud Græcos habent elabo-rata arte picturæ lithostrota parvulis crustis actesellis tinctis in varios colores. Vocata autempavimenta eo quod paveantur, id est, cedantur.Unde et pavor quia cedat cor. Ostrachus est pa-vimentum testaceum, eo quod fractis testis calceadmixto feriatur. Testa enim Græci ostra dicunt.Pavimentum intelligitur humiliatio atque afflictioanimæ sive in terrena declinatio, ut est illud inPsalmo: Adhæsit pavimento anima mea 17 . Pa-vimentum est soli alicuius in lenitatem maximaconstructa soliditas, quæ merito nostro corporicomparatur, quoniam et ipsum simili nitori le-vigatur. Adhæsisse se ergo dicit carni suæ quodvitiosum esse non dubium est. Anima si adhæreatcorpori delictis favet, si voluntate sit divisa, virtu-tibus. Pavimentum humilitas fidelium, doctrinam

13 II Cor. II14Phil. III15Matth. XXIV16Matth. X17Psal. CXVIII

sanctorum patienter suscipientium, ut in Ezechiel:Et ante gazophylacium pavimentum stratum lapi-de 18 . Item legitur in libro Regum quod Salomonpavimentum texerit auro intrinsecus et extrinse-cus, hoc est, in oraculo et in ipso templo. Texitergo Salomon pavimentum domus auro intrinse-cus et extrinsecus, quia rex noster pacificus etangelos atque animas iustorum in cœlis perfecte acplenarie dono dilectionis æternorum a mortaliumvilitate secrevit.

Compluvium dictum quia aquæ partibus quæcirca sunt eo conveniunt.

Tessellæ sunt e quibus domicilia sternuntur atesseris nominata id est quadratis lapillis perdiminutionem.

Bases fulturæ sunt columnarum quæ a funda-mento consurgunt, et super positæ fabricæ sus-tinent pondus. Basis autem nomen petræ est for-tissimæ Syro sermone. Columnæ pro longitudineet rotunditate vocatæ in quibus totius fabricæpondus erigitur. Antiqua ratio erat columnarumaltitudinis tertia pars latitudinis. Genera rotun-darum quattuor sunt: Doricæ, Ionicæ, Tuscanicæ,Corinthiæ, mensura crassitudinis et altitudinis in-ter se distantes. Quintum genus est, earum quævocantur Atticæ, quaternis angulis aut amplius,paribus laterum intervallis. Capitella dicta quodsint columnarum capita, sicut super collum ca-put. Epistilia sunt quæ super capitella colum-narum ponuntur, et est Græcum, id est, super-missa. Bases autem mystice possunt intelligi libritestamentorum divinorum, quibus innititur om-nis doctrina sanctorum prædicatorum. Columnæenim sunt Apostoli et doctores Evangelii. Hospræfiguraverunt ille duæ columnæ, quas legiturfecisse Hiram in ædificatione templi Domini sicutscriptum est in libro Regum et Paralipomenon,ut est illud: Complevit Hiram omne opus regisin domo Dei, hoc est, columnas duas et epistiliaet capita et quasi quædam retiacula quæ capitategerent super epistilia 19 . Hæ sunt columnæ, dequibus Paulus ait: Iacobus, Cephas et Ioannes, quividebantur columnæ esse, dextras dederunt mihi etBarnabæ societatis, ut nos in gentibus illi autemin circumcisione 20 . Quibus verbis quasi expone-re videtur mysterium columnarum materialium,et quid videlicet figuraverint, et quare duæ suntfactæ. Apostolos namque et doctores sancti cunc-tos spiritales significant, fortes nimirum fide at-que opere et contemplatione ad superna erectos.Duæ sunt autem ut et gentes et circumcisionemprædicando in Ecclesiam introducant: stabant inporticu ante fores templi et ingressum illius suodecore ac pulchritudine ex utraque parte mirabi-liter ornabant. Ostium autem templi Dominus est:

18Ezech. XL19 II Par. IV20Gal. II

Page 230: Rabano Mauro - De Universo

quia nemo venit ad Patrem nisi per ipsum et sicutalibi dicit: Ego sum ostium, per me si quis introie-rit salvabitur 21 . Quod videlicet ostium columnæab utroque latere coram positæ circumstant, cumministri sermonis utrique populo introitum regnicœlestis ostendunt. Capita etenim columnarum,hoc est, suprema pars earum, præcordia sunt fi-delium doctorum, quorum Deo devotis cogitatio-nibus sicut capite membra ita ipsorum omnia etopera diriguntur et verba. Duo autem capitellaquæ his capitibus erant superposita, duo sunt tes-tamenta, quorum meditationi atque observantia,doctores sancti toto animo subduntur et corpore.Unde bene utrumque capitellum quinque cubitoshabebat altitudinis, quia nimirum quinque librisscriptura Mosaicæ legis comprehensa est. Quinqueetiam sæculi ætates tota veteris instrumenti seriescomplexa est. Novum vero Testamentum non alianobis aliqua prædicat, quam quæ Moyses prædi-canda per hoc esse prædixerat et Prophetæ. Spe-cies namque catenarum et similitudo retis in capi-tellis, varietas est virtutum spiritalium in sanctis,de qua Domino cantatur in Psalmo: Astitit reginaa dextris tuis investitu deaurato, circumamictavarietate 22 , hoc est, in vestitu fulgidæ dilectionis,circumamicta varietate diversorum carismatum;vel certe multiplex contextio catenarum et retisexpansio, multifarias electorum personas insinuat,quæ cum verbi sanctorum prædicatorum fideliterauscultando atque obœdiendo adhærent. Quasicolumnarum capitibus superpositæ retes et cate-nulæ, miraculum suæ conexionis, cunctis aspec-tantibus præbent.

XXIV

De repostoriis

Ærarium vocatum quia prius æs signatum ibirecondebatur. Hoc enim olim in usu erat, auroargentoque nondum signato. Ex quorum meta-llis quamvis postea facta fuisset pecunia, nomentamen ærarii permansit ab eo metallo unde pe-cunia initium sumpsit. Armarium locus est ubiquarumque artium instrumenta ponuntur. Arma-mentarium vero ubi tantum tela armorum. UndeIuvenalis: Quidquid habet telorum armamentariacœli: dicta autem utraque ab armis, id est, brachiisquibus exercentur.

Bibliotheca est locus ubi reponuntur libri, biblioenim Græce liber, theca repostorium dicitur. Ce-llarium quod in eo colligantur ministeria mensa-rum vel quæ necessaria victui supersunt. Interpromptuarium autem et cellarium hoc interest:quod cellarium est paucorum dierum, promptua-rium vero temporis longi. Promptuarium dictum

21 Ioann. X22Psal. XLIV

eo quod inde necessaria victui promuntur, hocest, proferuntur. Promptuaria aliquando in ma-lam partem accipiuntur, ut est illud: Promptuariaeorum plena, eructantia ex hoc in illud 1 . Promp-tuaria quæ cellaria vulgus appelat, hæreticorumcorda significant, ubi diversarum rerum speciesepulæque repositæ sunt. Ista quantum copiosefarcita sunt, tantum diversas eructuationes pes-simæ exhalationis emittunt. Quos si auctoritateconvincas, ad interpretationum nequitias trans-feruntur. Cum inde quoque fuerint Domino adi-vuante superati, ad sophistarum se versutias ca-lumniasque convertunt, vagi, instabiles, quia radi-cem nequeunt habere veritatis; sic merito asperisodoribus comparata sunt, quæ simplicium cordafœtido sermone decipiunt. Apotheca autem velhorrea a Græco verbo repostoria vel reconditoriadici possunt, eo quod in his homines elaboratasfruges reponunt, unde et entecham Græco nominerepositam rei copiosam substantiam appellamus.

XXV

De officinis

Ergasterium locus est ubi opus aliquod fit: Græ-co enim sermone erga opera, sterio statio, idest, operarii. Ergastula quoque et ipsa a Græcovocabulo nuncupantur, ubi deputantur noxii adaliquod opus faciendum, ut solent gladiatores etexules qui marmora secant, et tamen vinculorumcustodiis alligati sunt. Gynæceum Græce dictum,eo quod ibi conventus feminarum ad opus laneficiiexercendum conveniat, mulier enim Græce gynenuncupatur. Pistrinum quasi pilastrinum: quia pi-lo antea tondebant granum, unde et apud veteresnon molitores sed pistores dicti, quasi pinsores afindendis granis frumenti. Molæ enim usus non-dum erat sed granum pilo findebant. Unde et Vir-gilius: Nunc torrite flammis fruges, nunc frangitesaxo. Clibarium, id est, furnum per derivationema farre aiunt dictum, quoniam panis ex eo factusibi coquitur. Nam clibanus ut diximus, combustiosempiterna intelligitur, ut in Evangelio: Si enimfenum quod hodie in agro est, et cras in clibanummittitur 1 . Unde clibanus tribulatio vitæ pæsentis,ut in Ieremia: Pellis nostra, hoc est, caro, quasi cli-banus, exusta est a facie tempestatum famis 2 . Cli-banus est coquendis panibus ænei vasculi deductarotunditas, quæ sub urentibus flammis ardet in-trinsecus, in qua similitudine merito peccatoresponuntur qui in futuro iudicio et mœrore animiet pœnali excruciatione torquendi sunt, quia con-tra regulas Domini obstinata mente vixerunt. Dequibus dicitur in Psalmo: Pones eos ut clibanum

1 Psal. CXLIII1 Matth. VI2 Thren. V

Page 231: Rabano Mauro - De Universo

ignis in tempore vultus tui 3 . Vultus vero Dominidies est iudicii, quando Filius hominis videbiturab hominibus, sed soli eum iusti etiam divinitatissuæ contemplationem respiciunt.

Torcular dictum, eo quod ibi uvæ calcentur atqueextortæ exprimantur. Forus est locus ubi uva cal-catur, dictus quod ibi feratur uva vel propter quodibi pedibus feriatur, unde et calcatorium dicitur,sed hoc nomen multa significat. Torcular altare abeo quod ibi oblationes atque fructus conferantur,ut in cantico Isaiæ: Et torcular fodi in ea 4 . Itemtorcular futura tribulatio ut in Apocalypsin: Etipse calcavit torcular vini iræ furoris Domini 5 .Itaque torcular quod iuxta Scripturae Sanctæ con-suetudinem interdum pro ultione atque suppliciisponitur peccatorum. Interdum in congregationenovorum fructuum. Pro pœnis ponitur atque tor-mentis, quando Ieremias in lamentationibus plan-gens eversionem Ierusalem loquitur: Torcular cal-cavit Dominus virgini filiæ Iudæ, ideo ergo ploro 6 .In bonam partem scribuntur Psalmi pro torculari-bus octavus et octogesimus et octogesimus tertius.Legitur enim in titulo octuagesimi Psalmi ita:In fine pro torcularibus Asaph. Quinta sabbatiest quinta dies a sabbato quæ a gentilibus diesIovis, a nobis quinta feria vocatur. In qua dixitDeus: Producant aquæ reptilia animarum vivarumet volatilia sub firmamento cœli, mystice signifi-cans diversæ virtutis viros ex aquis baptismatisesse nascituros. Tituli ergo huius intentio talis est,ut in fine designet Dominum Christum. Pro tor-cularibus Ecclesiam persecutionibus examinatum.Asaph congregationem, quinta sabbati baptismum.Unde colligitur psalmum in Ecclesia Domini de re-generata congregatione esse locuturum. Hoc enimAsaph ad historiam quidem loquitur, sed meliusintelligitur spiritaliter a populo Christiano. Lacusinfernum significat, ut in Psalmo: Posuerunt mein lacu inferiori. Et alibi: Deduxerunt in lacummortis vitam meam 7 .

XXVI

De munitionibus

Munitum vel munimentum dictum quia manu estfactum. Cohors vocata vel quod coartet cunctaquæ exterius sunt, id est, concludat, vel quodcoerceat obiectu suo extraneos et adire prohibeat.Vallum est quod mole terræ erigitur, ut custo-dia prætendatur. Dictum autem vallum a vallis.Nam valli fustes sunt, quibus vallum munitur, etvalli dicti quod figantur et vellantur. Intervallasunt spatia inter capita vallorum, id est, stipitum

3 Psal. XX4 Isa. V5 Apoc. XIX6 Ier. I7 Psal. LXXXVII

quibus vallum fit. Unde et cætera quoque spatiadicunt ab stipitibus scilicet. Agger est cuiuslibetrei acervatio. Unde fossæ aut valles possunt reple-ri. Agger proprie dicitur terra aggesta quæ vallofacto proprius ponitur, sed abusive et muros etmunimenta omnia aggerem dicimus. Vallum enimvel agger in Scripturis coangustationem hostiumsignificat, qua hostes coartant eos quibus nocerevolunt. Unde ad Ierusalem Dominus in Evangelioait: Venient dies in te et circumdabunt te inimicitui vallo et coangustabunt te undique et ad terramprosternent te et filios tuos qui in te sunt 1 . Quodsignificat animæ humanæ quæ visio pacis debuitesse, propter peccata sua angustiam. Qui namquesunt humanæ animæ maiores inimici, quam ma-ligni spiritus qui hanc corpore exeuntem obsident,quam in carnis amore positam deceptoriis delecta-tionibus fovent? Hanc ad societatem suæ damna-tionis trahentes coartant, ut ipsa iam extremitatevitæ deprehensam, a quibus hostibus circumclusasit, videat, et tamen evadendi aditum invenire nonpossit, quia operari iam bona non licet, quæ cumlicuit agere contempsit.

Maceriæ sunt parietes longi quibus vineæ aliquæclauduntur. Longum enim Græci macron dicunt.Sepes munimenta satorum sunt unde et appella-tae. Maceria vel sepes mystice angelorum custo-diam significant, qua plebs Dei quæ vinea DominiSabaoth per Prophetam appellata est, circumva-llabatur atque muniebatur. Unde in Isaia scriptumest: Vinea facta est dilecto in cornu filio olei 2 . Etpost paululum: Auferam, inquit, sepem eius et eritin direptionem, diruam macheriam eius et erit inconculcationem 3 . Et in Evangelio ipse Dominustexit parabolam dicens: Homo quidam erat pater-familias qui plantavit vineam et sepem circumdeditei 4 . Item in Psalterio de eadem vinea ita legi-tur: Destruxisti omnes macherias eius. Posuistimunitiones eius in formidinem 5 . Itaque maceriaest, quæ loca ad aliquam utilitatem preparatadefensionis causa communit. Hæc non conmixtio-ne rei alterius ædificatur sed in parietis modumsaxorum tantum adunatione construitur, ad cuiussimilitudinem ponit simplicem illam invictamquedefensionem divinam, quam necesse fuit amoveri,ut gens Iudæorum potuisset hostium incursionevastari. Pulcherrime autem dictum est: Munitio-nes eius posuisti in formidinem, ut culpis facienti-bus ipsum Dominum formidarent, cuius solebantmunitione vallari. Maceria ergo significat crucemChristi, ut quidam volunt, ut est illud Psalterii:Tamquam parieti inclinato et maceriæ impulsæ 6 .

1 Luc. XIX2 Isa. V3 Ibid.4 Matth. XXI5 Psal. LXXIX6 Psal. LXI

Page 232: Rabano Mauro - De Universo

Caulæ munimenta ovium vel sepimenta ovilium.Est autem Græcum nomen, ’c’ detracta, namGræci aulas vocant animalium receptacula. Alle-gorice autem sicut oves et religiosos homines quimansueti sunt et innocenter vivunt. Sic et caulæSanctam Ecclesiam significant, ubi oves Christipositæ conservantur et a bestiis defenduntur.

XXVII

De tentoriis

Tabernacula tentoria sunt militum, quibus in iti-nere solis ardores tempestatemque imbrium fri-gorisque iniurias vitant. Dicta autem tabernaculaquod cortinæ distentæ funibus, tabulis interstan-tibus, appenderentur, quæ tentoria sustinerent.Tentorium vocatum eo quod tendatur funibus at-que paxillis. Unde et hodie prætendere dicitur.Mystice tentorium sive tabernaculum aut præsen-tem Ecclesiam significat, sicut illud tabernaculumMosaicum in deserto in huius præfiguratione con-ditum est, aut congregationem fidelium ex gen-tibus, sicut illud est Psalmistæ: Quam amabiliasunt tabernacula tua, Domine 1 ; vel conditionemcorporis humani de quo dicit Apostolus: Quamdiusumus in hoc tabernaculo ingemiscimus gravatinolentes expoliari, sed supervestiri 2 . Item cogi-tationem mentis significat tabernaculum, ut estillud beati Iob: Ignis devorat tabernacula eorum,qui munera libenter accipiunt 3 . Sicut enim corpusin tabernaculo, sic mens habitat in cogitatione,sed ignis tabernacula devorat dum æstus avaritiæcogitationes devastat.

XXVIII

De sepulchris

Sepulchrum a sepulto dictum. Prius autem quis-que in domo sua sepeliebatur. Postea vetitum estlegibus, ne fetore ipso corpora viventium contac-ta inficerentur. Monumentum ideo nuncupatur,eo quod mentem moneat ad defuncti memoriam.Cum enim non videris monumentum illud estquod scriptum est: Excidit tamquam mortuus acorde. Cum autem videris monet mentem et admemoriam te reducit, ut mortuum recorderis. Mo-numenta itaque et memoriæ pro mentis admoni-tione dictæ. Tumulus dictus quasi tumens tellus.Sarcofagum Græcum est nomen, eo quod ibi cor-pora assumentur. Sarcia enim Græce caro, faguscomedere dicitur. Mausolea sunt sepulchra seumonumenta regum a Mausoleo rege Ægyptiorumdicta. Nam eo defuncto uxor ei miræ magnitudiniset pulchritudinis extruxit sepulchrum in tantum

1 Psal. LXXXIII2 II Cor. V3 Iob XV

ut usque hodie omnia monumenta pretiosa exnomine eius mausolea nuncupentur.

Pyramides est genus sepulchrorum quadratum etfastigiatum ultra omnem excelsitatem quæ fierimanu possunt. Unde et mensuram unam umbra-rum egressæ, nullam habere umbram dicuntur.Tali autem ædificio surgunt, ut a lato incipiant,et in angusto finiantur sicut ignis. Pyr enim di-citur ignis, has Ægyptus habet. Apud maioresenim potentes, aut sub montibus aut in montibussepeliebantur. Inde tractum est ut super cadave-ra aut pyramides fierent, aut ingentes columnæcollocarentur.

Mystice sepulchrum aliquando occultam nequi-tiam, sive hæreticorum prædicationem significat.Unde Psalmista dicit: Sepulchrum patens est gut-tur eorum 1 . Sepulchrum enim mortui guttur estmentientis, qui exitiabilem sibi vanitatem in fau-cibus revolvit, quæ malum mortis infligit. Beneautem addidit: patens: quod si clausum esset, mi-nus feceret. Aliquando fœtidam conversationempeccatoris et avari hominis. Unde idem Psalmistadicit: Sepulchra eorum domus illorum in æter-num 2 , quia incepta avaritia et luxuria eligunt per-severare. Item sepulchrum significat hypochritasqui foris simulatam iustitiam ostendunt, et intuspleni sunt malitia et dolo. De quibus Dominus inEvangelio dicit quod similes essent sepulchris deal-batis quæ foris apparent hominibus speciosa, intusplena sunt ossibus mortuorum. Aliquando tamensepulchrum in bonam partem accipitur, ut est illasententia Eliphaz ad beatum Iob: Ingredieris inabundantia sepulchrum 3 . Quid sepulchri nominenisi contemplativa vita signatur? quæ nos quasiab hoc mundo mortuos sepelivit, dum a terrenisdesideriis susceptos in intimis abscondit. Ait ergoingrediens in abundantia sepulchrum. Vir quippeperfectus sepulchrum in abundantia ingreditur,quia prius activæ vitæ opera congregat, et post-modum carnis sensus per contemplationem mor-tuum huic mundo funditus occultat. Item sepul-chrum memoria mortis et resurrectionis Dominiintelligitur, ut in Isaia: Et erit sepulchrum eiusgloriosum 4 . Sepulchrum corpus peccatis subdi-tum sive simulatores quique, ut in Evangelio: Vævobis pharisæi et scribæ, qui similes estis sepul-chris dealbatis 5 . Fossa damnatio peccatorum, utin Psalmo: Ut mitiges eum a diebus malis donecfodiatur fovea 6 . Fossa damnatio diaboli vel An-tichristi, ut in Propheta: Et indagabunt Assur, idest, Antichristum, in fossa Nebroht 7 . Fovea dolusvel laqueus in mortem, ut in Psalterio: Lacum

1 Psal. XIII2 Psal. XLVIII3 Iob V4 Isa. XI5 Matth. XXIII6 Psal. XCIII7 Zach. X

Page 233: Rabano Mauro - De Universo

aperuit et effodit eum et incidit in foveam quamfecit 8 . Fovea hæretica deceptio, ut in Salomone:Fovea profunda est meretrix et puteus angustusaliena uxor 9 .

XXIX

De ædificiis rusticis

Casa est agreste habitaculum, palis atque virgultisarundinibusque contextum, quibus possint homi-nes tueri a vi frigoris vel caloris iniuria. Tuguriumcasula est, quam faciunt sibi custodes vinearumad tegimen sui quasi tegurium sive propter ardo-rem solis et radios declinandos, sive ut inde velhomines vel bestiolas quæ insidiari solent natisfrugibus abigant. Hanc rustici capannam vocant,quod unum tantum capiat. Casa sive tuguriumpossunt egestatem pæsentis vitæ significare. Undelegitur 1 patres nostros in terra peregrinationissuæ in casulis habitare, et per tugurium in Isaiavile habitaculum, et cito deciduum in hoc mundoexprimitur, ut est illud: Erit Syon sicut umbracu-lum in vinea et sicut tugurium in cucumerario 2 .

XXX

De agris

Ager Latine appellatur eo quod in eo agatur ali-quid. Alii agrum ex Græco nominari manifestiuscredunt, unde et villa Græce choragros dicutur.Villa a vallo, id est, aggere terræ nuncupatur,quod pro limite constitui solet. Possessiones suntagri late patentes, publici privatique, quos in initionon mancipatione, sed quisque ut potuit occu-pavit atque possedit, unde et nuncupati. Fundusdictus quod et fundatur vel stabiliatur patrimo-nium. Fundus autem, et urbanum ædificium etrusticum intellegendum est. Prædium, quod exomnibus patrifamilias maxime prævidetur, id est,apparet, quasi prævidium vel quod antiqui annosquos bello ceperant, ut prædæ nomine habebant.Omnis autem ager, ut Varro docet, quadrifariedividitur, aut enim arvus est ager, id est, satio-nabilis; aut consitus, id est, captus arboribus; autpascualis, qui herbis tantum et animalibus vacat;aut floreus, in quo sunt orti apibus congruenteset floribus. Quod etiam Virgilius in quarto libroGeorgicorum secutus est. Agri autem nomine hu-manum genus habitans in hoc mundo exprimi-tur. Unde legitur in parabola evangelica: Ager estmundus 1 in quo seminatur semen verbi Dei. Sediuxta differentiam terræ fructificavit quia bona te-

8 Psal. VII9 Prov. XXIII1 Heb. XI2 Isa. I1 Matth. XIII

rra fructum centuplum bonorum operum profert,mala autem profert spinas et tribulos vitiorum,quæ etiam est maledictioni proxima. Item ager estEcclesia, ut in Genesi: Ecce, ait Isaac, odor filiimei sicut odor agri pleni, cui benedixit Deus 2 .Et in Evangelio: Emerunt ex eis agrum figuli insepulturam peregrinorum 3 . Item ager est popu-lus Iudæorum, de quo agro Salomon ad Abiatharsacerdotem: Vade in agrum tuum in Anathot 4 .Item ager significat disciplinam religionis Chris-tianæ, ut est illud in evangelica parabola: Simileest regnum cœlorum thesauro abscondito in agro,quem qui invenit homo abscondit et præ gaudioillius vadit et vendit universa quæ habet, et emitagrum illum 5 . Thesaurus iste, cœleste desideriumsignificat. Ager vero in quo thesaurus absconditur,disciplinam studii cœlestis, homo qui hunc thesau-rum invenit, humiles et religiosos designat. Quiavalde gaudent, dum bonum percipiunt desiderium:tunc profecto venditis, id est, contentis volup-tatibus carnis, cunctisque terrenis dilectionibus,omnia mundi per disciplinæ cœlestis custodiamcalcant. Nil iam quod caro blanditur libent, nil,quod carnis vitam trucidat, spiritus horrescit. Sivealiter: thesaurus iste Christus intelligitur. Agerautem Sancta Scriptura, in qua reposita est noti-tia Salvatoris nostri, quia quisquis eum eius gratiarevelante cognoverit, oportet illum omnia delecta-menta sæculi contemnere. Et ad eius notitiam iugiexercitatione bonorum operum festinare. Inventusergo thesaurus absconditur et servatur, quia stu-dium bonæ voluntatis in opere Dei custodire nemosufficit, qui humanis eum laudibus non abscondit.

Rura veteres incultos agros dicebant, id est, silvaset pascua; agrum vero qui colebatur. Nam rusest quo mel, quo lac, quo pecus haberi potest.Unde et rusticus nominatur, nam hæc rustico-rum prima et otiosa felicitas. Seges ager est inquo seritur. Unde et Virgilius: Illa seges demumvotis respondit avari agricolæ. Conpascuus agerdictus, qui a divisoribus agrorum relictus est adpascendum communiter vicinis. Alluvius ager dic-tus est, quod paulatim fluvius in agrum mittit.Arcifinius ager dictus est quia certis linearummensuris non continetur, sed arcentur fines eiusabiectu fluminis, montium, arborum. Unde et inhis agris nil subsitum intervenit. Novalis ager estprimum proscissus sive quia alternis annis vacat,novandarum sibi virium causa. Novalia enim semelcum fructu erunt et semel vacua. Novalia pos-sunt significare labores fructuosos noviter incep-tos. Unde est illud propheticum: Invocate vobisnovalia 6 , ac si diceret: exercete vosmetipsos instudiis utilibus, ne segnities vos steriles reddat.

2 Gen. XXVII3 Matth. XXVII4 II Reg. II5 Matth. XIII6 Ose. X

Page 234: Rabano Mauro - De Universo

Hinc et alibi scriptum est: Multi cibi in novalibuspatrum 7 , hoc est, abundantes delitiæ virtutumsunt in doctrinis et exemplis sanctorum doctorum.Area dicitur tabularum æqualitas. Dicta autemarea a planitie atque æqualitate: unde et ara.Alii aream vocatam dicunt, quod pro triturandisfrugibus eradatur, vel quod non triturentur inea nisi arida. Area mystice Ecclesiam significat.Unde Ioannes Baptista legitur dixisse in Evangeliode Christo: Cuius ventilabrum in manu eius, etpermundabit aream suam 8 . Per ventilabrum, idest, palam, discretio iusti examinis. Per areamvero præsens Ecclesia designatur, in qua proculdubio, quod lugubre satis est, Multi sunt vocati,pauci vero electi 9 . Pauca grana supernis recipien-da mansionibus, in comparatione multorum quæflammis sunt mancipanda perpetuis. Cuius areæpurgatio, et nunc viritim geritur, cum quisqueperversus vel ob manifesta peccata, de Ecclesiasacerdotali castigatione reicitur, vel ob occultapost mortem divina districtione damnatur, et uni-versaliter in fine perficietur, quando mittet Filiushominis angelos suos et colligent de regno eiusomnia scandala 10 . Ventilabrum itaque Dominusin manu, id est, iudicii discrimen habet in po-testate, quia Pater non iudicat quemquam, sediuditium omne dedit Filio 11 .

XXXI

De mensuris agrorum

Mensuras viarum nos miliaria dicimus, Græci sta-dia, Galli leucas, Ægyptii schænos, Persæ para-sangas. Sunt autem proprio quæque spatio. Milia-rium mille passibus terminatur, et dictum milia-rium quasi milladium, habens pedes quinquemilia.Leuca finitur passibus mille quingentis. Stadiumoctava pars miliarii est constans passibus centumviginti quinque. Hoc primum Herculem statuissedicunt, eumque eo spatio determinasse, quod ipsesub uno spiritu confecisset, ac proinde stadiumappellasset, quod in finem respirasset simulquestetisset.

XXXII

De itineribus

Via est, qua potest ire vehiculum, et via dic-ta a vehiculorum incursu. Nam duos actus ca-pit propter euntium et venientium vehiculorumincursum. Omnis autem via aut publica est autprivata. Publica est quæ in solo publico est qua

7 Prov. XIII8 Matth. III9 Matth. XXII10Matth. XIII11 Ioann. V

iter actus populo patet. Hæc aut ad mare aut adoppida pertinet. Privata est quæ vicino municipiodata est. Via enim multiplicem significationemhabet, et in bonam partem aliquando accipitur,aliquando vero in contrariam. Via enim ipsum Do-minum Christum significat, qui ait in Evangelio:Ego sum via, veritas, et vita 1 , quia per ipsumad aæternam vitam pergimus, et ipso tribuenteveram beatitudinem accipiemus. Aliquando veroviæ nomine, præcepta divina et regulæ Sancta-rum Scripturarum designantur. Unde Psalmistaait: Viam mandatorum tuorum cucurri 2 , et item:Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitastuas edoce me 3 . Aliquando autem vita hominisin eo significatur. Unde propheta ait: Vias measenuntiavi, et exaudisti me 4 , in contrariam veropartem viæ significatio trahitur, quando propterviam mentis iniquæ ad actionem malorum operumdemonstratur, ut est illud propheticum: Viam,inquit, iniquitatis amove a me 5 , et in libro Sa-pientiæ scriptum legimus: Sunt viæ quæ putanturab hominibus rectæ, quorum novissima ducunt adprofunda inferni 6 . Unde dicitur: Via spatiosa,hoc est vitiorum illecebris dilatata, ut est illudin Evangelio: Lata et spatiosa via est quæ ducitad perditionem 7 . Arcta autem via est districtavel tribulationibus pressa, de qua Scriptura dicit:Quam angusta porta et arcta via, quæ ducit advitam! 8 Directa autem via illa est quæ præceptisDei est ornata, ut in Isaia: Rectas, inquit, facite se-mitas eius 9 . Prava autem a Dei præceptis devia,ut in eodem Propheta: Erunt aut prava in directaet aspera in vias planas 10 . Plana enim illa est viaquæ obœdientia præceptorum Dei est exæquata.Nam et alibi legitur: Vias quæ a dextris sunt novitDominus, quæ autem a sinistris sunt perveræ 11 .

Strata dicta quasi vulgi pedibus trita. Lucretius:Strataque iam vulgi pedibus detrita viarum. Ipsaest et dilapidata, id est, lapidibus strata. Pri-mi autem Pœni dicuntur lapidibus vias stravisse,postea Romani eas per omnem pæne orbem dis-posuerunt, propter rectitudinem itinerum et neplebs esset otiosa. Ager est media stratæ emi-nentia, coaggeratis lapidibus strata, ab aggere,id est, coacervatione dicta, quam historici viammilitarem dicunt, ut: Qualis sæpe viæ deprehensusin aggere serpens. Iter vel itus est via qua iriab homine quaquaversum potest. Iter autem etitiner diversam significationem habent. Iter enim

1 Ioann. XIV2 Psal. CXVIII3 Psal. XXIV4 Psal. CXVIII5 Ibid.6 Prov. XVI7 Matth. VII8 Ibid.9 Isa. XL10 Ibid.11Prov. IV

Page 235: Rabano Mauro - De Universo

locus est transitu facilis, unde et appellamus itum.Itiner autem est itus longæ viæ, et ipse laborambulandi ut quo velis pervenias. Semita itinerisdimidium est a semi itu dicta. Semita autem ho-minum est. Calles ferarum et pecudum. Calles estiter pecudum inter montes angustum et tritum acallo pedum vocatum, sive callo pecudum perdu-ratum. Tramites sunt transversa in agris itinera,sive recta via, dicta quod transmittat. Divortiasunt flexus viarum, hoc est, vias in diversa tenden-tes. Item diverticula sunt hoc diversæ ac divisæviæ sive semitæ transversæ, quæ sunt a latere viæ.Bivium quia duplex est via. Compita quia pluresin ea competunt viæ, quasi triviæ, quadruviæ.Hoc enim observandum est in locis singulis ubiista nomina viarum sunt denotata, ut a præceden-tibus vel consequentibus eiusdem scripturæ locis,earum significatio intelligatur. Quia sic congruussensus facile in eis dinoscitur, utrum ad bonam velmalam partem pertineant.

Liber quintus decimus

I De philosophis. II De poetis. III De Sibyllis. IV

De magis. V De paganis. VI De diis gentium.

I

De philosophis

Philosophi Græca appellatione vocantur, qui La-tine amatores sapientiæ interpretantur. Est enimphilosophus qui divinarum et humanarum rerumscientiam habet, et omnem bene vivendi trami-tem tenet. Nomen philosophorum primum a Pit-hagora fertur exortum. Nam dum antea Græciveteres sophistas, id est, sapientes aut doctoressapientiæ semetipsos iactantius nominarent, isteinterrogatus quid profiteretur, verecundo nominephilosophum, id est, amatorem sapientiæ se esserespondit. Quoniam sapientem profiteri arrogan-tissimum videbatur, ita deinceps posteris placuit,ut quantalibet de rebus ad sapientiam pertinenti-bus doctrina quisque vel sibi vel aliis videreturexcellere, non nisi philosophus vocaretur. Idemautem philosophi triplici genere dividuntur. Namaut physici sunt aut ethici aut logici. Physici dictiquia de naturis tractant. Natura quippe Græcephyisis vocatur. Ethici quia de moribus disputant,mores enim apud Græcos ethis appellantur. Logici

autem quia in naturis et in moribus rationemadiungunt. Ratio enim Græce logos dicitur.

Dividitur autem physica in septem partes, hoc est,Arithmeticam, Astronomiam, Astrologiam, Me-chanicam, Medicinam, Geometriam, et Musicam.Arithmetica est numerorum scientia. Astronomiaest lex astrorum qua oriuntur et occidunt astra.Astrologia est astrorum ratio et natura et po-testas, cœlique conversatio. Mechanica est peritiafabricæ artis, in metallis, in lignis, et in lapidibus.Medicina est scientia curationum ad temperamen-tum et salutem corporis inventa. Geometria estdisciplina mensurandi, spatia locorum et magni-tudines corporum. Musica est divisio sonorum etvocum varietas, et modulatio canendi.

Ethica autem dividitur in quattuor partes, hocest, in Prudentiam, Iustitiam, Fortitudinem, etTemperantiam. Prudentia in agnitionem veritatisinducit hominem. Iustitia dilectionem Dei et pro-ximi servat. Fortitudo vincit adversa, mortemquecontempnit. Temperantia vitiosas voluptates re-primit, et omnia moderat.

Logica autem dividitur in duas species, hoc est,dialecticam et rethoricam. Dialectica est dispu-tatio acuta verum distinguens a falso. Rhetoricaest disciplina ad persuadendum quodque idonea.Divisi sunt autem et ipsi philosophi in hæresibussuis, habentes quidam nomina ex auctoribus, utPlatonici, Epicurei, Pitagorici. Alii a locis conven-ticulorum et stationum suarum, ut Peripatetici,Stoici, Achademici, Platonici, a Platone philo-sophi dicti. Hi animarum creatorem esse Deum,corporum angelos asserunt: per multos annorumcirculos in diversa corpora redire animas dicunt.Stoici a loco dicti. Porticus enim fuit Athenisquam Græce Stoan appellabant, in qua picta erantgesta sapientium atque virorum fortium historiæ.In hanc porticum convenientes sapientes philosop-habantur, ex quo et Stoici dicti sunt, Græce enimporticus stoa dicitur. Hanc sectam primus Zenoinstituit. Hi negant sine virtute effici quemquambeatum. Omne peccatum uniforme esse asserunt,dicentes: sic ille nocens erat, qui paleas furaveritquam qui aurum: qui mergum occiderit quamqui equum. Non enim animal crimen, sed animusfacit. Hi etiam animam cum corpore perire di-cunt. Animam quoque virtutem continentem etæternam esse negant; affectant gloriam aæternam,cum se fateantur non esse æternos. Academiciappellati a villa Platonis academia Athenarum,ubi idem Plato docebat. Hi omnia incerta opi-nantur, sed sicut fatendum est multa incerta etocculta esse, quæ voluit Deus intellegentiam ho-minis excedere, sic tamen plurima esse quæ pos-sint, et sensus penetrabili ratione comprehende-re. Hanc secta Arcersilaus Cirinaicus philosophusrepperit, cuius sectator fuit Democritus, qui di-xit, tamquam in puteo alto, ita ut fundus nullus

Page 236: Rabano Mauro - De Universo

sit, ita in occulto iacere veritatem. Peripatetici adeambulatione dicti eo quod Aristoteles, auctoreorum, deambulans disputare solitus esset. Hi di-cunt quandam particulam animæ esse æternam,de reliquo magna ex parte mortalem esse. Cyni-ci ab immunditia impudentiæ nuncupati: contrahumanam enim verecundiam in propatulo coirecum coniugibus, eis mos erat: censentes licitumet honestum esse, palam cum uxore concumbere,quia coniugium iustum est, publice id prædicantesagendum esse, ut canes in vicis vel plateis. Undeet a canibus quorum vitam imitabantur, etiamvocabulum nomenque traxerunt. Epicurei dictiab Epicuro quodam philosopho amatore vanitatisnon sapientiæ, quem etiam ipsi philosophi porcumnominaverunt, quasi volutans in cœno carnali, vo-luptatem corporis summum bonum asserens. Quietiam dixit nulla divina providentia instructum es-se aut regi mundum, sed originem rerum athomis,id est, insecabilibus ac solidis corporibus assig-navit, quorum fortuitis concursionibus, universanascantur et nata sint. Asserunt autem Deumnihil agere, omnia constare corporibus, animamnihil aliud esse quam corpus. Unde et dixit: Nonero postea quam mortuus fuero. Gymnosophistænudi per opacas Indiæ solitudines perhibentur phi-losophari, adhibentes tantum genitalibus tegmina.Gymnasium enim ex eo dictum est, quod ivue-nes nudi exercentur in campo, ubi pudenda solatantum operunt, hi et a generando se cohibent.Theologi autem idem sunt qui et physici, dictiautem theologi quoniam in scriptis suis de Deodixerunt, quorum varia constat opinio quid Deusesset dum quærerent. Quidam enim corporeo sen-su, hunc mundum visibilem, ex quattuor elementisDeum esse dixeret, ut Dionysius Stoicus. Alii verospiritaliter intellexerunt mentem esse Deum, utTales Milesius. Quidam autem animum in om-nibus commanentem et lucidum, ut Pythagoras.Quidam Deum sine tempore incommutabilem, utPlato. Quidam mentem solutam, ut Cicero. Qui-dam et spiritum et mentem, ut Maro. Inventumenim solummodo Deum, non ut invenerunt, expo-suerunt, quia Evanuerunt in cogitationibus suis.Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt 1 .Platonici quidem Deum curatorem et arbitrum etiudicem asserunt. Epicurei otiosum et inexercita-tum. Mundum autem Platonici affirmant incor-poralem, stoici corporalem. Epicurus ex athomis,Pithagoras ex numeris, Heraclitus ex igne. Unde etVarro ignem, mundi animum dicit, proinde quodin mundo omnia gubernet sicut animus in nobis,quam vanissime, qui cum est, inquit, in nobis, ipsisumus: cum exit emorimur. Ergo et ignis cum demundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.

Hi philosophorum errores, etiam et apud Eccle-siam induxerunt hæreses. Inde eones et formæ

1 Rom. I

nescio quæ: inde apud Arrium Trinitas Numinis,apud Valentinum Platonicus furor. Inde Marcio-nis Deus melior de tranquillitate: ab Stoicis enimvenerat. Et ut anima interire dicatur, Epicurusobservat, et ut carnis restitutio negetur, de vanaomnium philosophorum scola sumitur. Et ubi ma-teria cum Deo æquatur Zenonis disciplina est. Etubi quid de igneo Deo legitur, Heraclitus interve-nit. Eadem materia apud hæreticos et philosophosvolutatur, iidem retractatis, implicatur; sed spre-tis erroribus gentilium atque hæreticorum, quæ sitvera philosophia, secundum catholicorum Patrumsensum, dicendum nobis est.

Philosophia ergo est naturæ inquisitio rerum hu-manarum divinarumque cognitio, quantum homi-ni possibile est rimari. Est quoque philosophiahonestas vitæ, studium bene vivendi, meditatiomortis, contemptus sæculi, quod magis convenitChristianis, qui sæculi ambitione calcata, discipli-nabili similitudine futuræ patriæ vivunt. Materiaergo philosophiæ constat ex scientia et opinatione.Scientia est cum res aliqua certa ratione percipi-tur ut eclipsis solis, lunaris corporis obiectus est;vel in scripturis historiæ textus, qui rerum gesta-rum exprimit veritatem, sive moralis vitæ fidelisinstitutio. Opinatio est cum incerta res latet etnulla firma ratione diffiniri potest, ut magnitudocœli vel profunditas terræ, sive etiam invisibiliumrerum et incomprehensibilium disputatio. Divi-ditur autem Philosophia in tres partes, hoc estin Physicam, Ethicam, Logicam, sicut superiusostendimus. In Physica igitur causa quærendi, inEthica ordo vivendi, in Logica ratio intellegen-di versatur. In quibus videlicet generibus tribusPhilosophiæ divina eloquia consistunt. Nam autde natura disputare solent, ut in Genesi, et inEcclesiaste; aut de moribus, ut in Proverbis etin omnibus sparsim libris; aut de logica, pro quanostri Theologiam sibi vindicant, ut in Canticocanticorum et Sancto Evangelio. Theologia quo-que est quæ inspectiva dicitur, qua supergressivisibilia, de divinis et cœlestibus aliquid mentesolum contemplamur. Nam in has quoque duaspartes Philosophia vera dividitur, id est, inspec-tivam et actualem. Actualis est quæ in opera-tionibus huic vitæ mortali necessariis consistit,per hanc legitur mos vivendi, honestus appetitus,et instituta ad virtutes tendentia exercentur; perillam vero Deus amatur, spe et fide colitur. Undenecesse est, ut quicumque sapiens esse desiderat,et ad cognitionem veræ sapientiæ atque ad con-templationem ipsius veritatis pervenire voluerit,Sacras Scripturas secundum regulam catholicæfidei intente legat, et secundum earum institu-ta in sacris virtutibus bene vivendo semetipsumexercere studeat, mundumque cor ab omni malodesiderio et mundi cupiditate habere certet, sicquead desideratum bonum, Deo opitulante, pervenirevalebit. Hoc enim Psalmista nobis ostendit dicens:

Page 237: Rabano Mauro - De Universo

Beati inmaculati in via, qui ambulant in lege Do-mini. Beati qui scrutantur testimonia eius, in totecorde exquirunt eum 2 . Non enim qui operanturiniquitatem, in viis eius ambulaverunt. Hinc etipsa Veritas ait: Beati mundo corde, quoniam ipsiDeum videbunt 3 . Itaque primo sciendum est quodquædam res tam claræ et tam nobiles sunt, utnon propter aliud emolumentum expetendæ sint,sed propter suam solummodo dignitatem amandæsunt et exsequendæ: virtus videlicet, scientia veri-tatis, amor bonus. Has quidem res veri philosophiintellexerunt in natura humana, et summo studiocoluerunt. Igitur virtus est animi habitus, naturædecus, vitæ ratio, morum nobilitas, quæ habetpartes quattuor, id est, prudentiam, iustitiam,fortitudinem, temperantiam. Nam prudentia estrerum et naturarum scientia. Hæc habet partestres, hoc est, memoriam, intellegentiam, providen-tiam. Memoria, per quam animus repetit illa quæfuerunt; intellegentia, per quam ea perspicit quæsunt; providentia per quam futurum aliquid per-videtur antequam fiat. Iustitiæ quidem diffinitiotalis est: Iustitia est habitus animi unicuique reipropriam tribuens dignitatem. In hæc divinitatiscultus, in hac humanitatis iura et æquitas totiusvitæ conservatur. Hæc partim ex naturæ iure,partim ex consuetudinis usu constat. Quia partesillius quedam naturæ ius inserit, ut religionem,pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam,veritatem, quarum deffinitio talis esse poterit. Re-ligio est quæ superioris cuiusdam rei, quam divi-nam vocant, curam cæremoniamque affert. Pietas,per quam sanguine coniunctis patriæque benevo-lis officium et diligens tribuitur cultus. Gratia inqua amicitiarum et officiorum alterius memoria etremunerandi voluntas continetur. Vindicatio perquam ius aut iniuria et omnino omne quod offu-turum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur.Observantia, per quam homines aliqua dignitateantecedentes, cultu quodam et honore dignantur.Veritas per quam ea quæ sunt, aut ante fuerunt,aut futura sunt dicuntur. Ex consuetudinis ergousu iustitia servatur, ita ut ex pacto pari iudica-toque et ex lege consideretur. Pactum quoque estquod inter aliquos convenit, par in omnis. Æqua-bile est iudicatum quod alicuius magni viri aut ali-quorum sententiis constitutum est. Lex est omnipopulo scriptum ius, quid cavere, vel quid observa-re debeat. Tertia vero species virtutis est fortitudoquæ ita diffinitur: Fortitudo est magno animo pe-riculorum et laborum perpessio, cuius partes suntmagnificentia, fidentia, patientia, perseverantia.Magnificentia est rerum magnarum et excelsarumcum animi ampla quadam et splendida propositio-ne, cogitatio atque administratio. Fidentia est perquam magnis et honestis in rebus, multum animisin se fiduciæ certa cum spe collocavit. Patientia

2 Psal. CXVIII3 Matth. V

est honestatis aut utilitatis causa rerum arduarumaut difficilium voluntaria ac diuturna perpessio.Perseverantia est in ratione bene considerata, sta-bilis ac perpetua permansio. Ultima vero speciesvirtutis est temperantia, cuius diffinitio talis est:Temperantia est rationabilis in libidinem atque inalios non rectos impetus. Animi firma et mode-rata dominatio, eiusque partes sunt continentia,clementia, modestia. Continentia est, per quamomnis mala cupiditas, magna consilii gubernatio-ne regitur et deprimitur. Clementia est, per quaminiuria et odia miti animo retinentur. Modestiaest, per quam totius vitæ modus seu animi, seuin corporis motibus, ubique honesti cura servatur.Unde honor est eximius coram hominibus hæcservanti et laus apud Deum. Sed dolendum est,cum illi philosophi has virtutes ob illarum tantumdignitatem, ad laudem vitæ servaverunt, quod nosChristiani ab his in multis devio errore declina-mus, quando hæc nunc in fide et caritate obser-vantibus, æternæ gloriæ ab ipsa veritate ChristoIesu præmia pollicentur. Sunt ergo hæ excellentesvirtutes in nostra, hoc est, Christiana religione,intellegendæ atque observandæ, ut sapientia sitqua Deus secundum modulum humanæ mentisintelligatur et timeatur, et futurum eius credituriudicium. Iustitia, ut caritas Dei eiusque man-datorum observatio, firmiter teneatur. Fortitudo,qua hostis antiquus vincatur, et adversa munditolerentur. Temperantia quæ libidinem refrenet,avaritiam reprimat, omnes animi impetus sedet actempereret, illeque finis in omnibus his virtutibusattendatur ut diligatur Deus et proximus. Quidenim facilius est amare: species pulchras, dulcessapores, sonos suaves, odores flagrantes, tactusiucundos, honores et felicitates sæculi, quæ velutvolatilis umbra recedunt, aut Deum amare qui estaæterna pulchritudo, aæterna dulcedo, aæternasuavitas, aæterna flagrantia, aæterna iucunditas,perpetuuus honor, indeficiens felicitas? Maximecum Scripturæ divinæ nil aliud nobiscum agant,nisi ut diligamus Deum et Dominum nostrum, extoto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, etproximum nostrum tamquam nosmetipsos. Nampromissum habemus ab illo qui fallere ignorat: Iu-gum, inquit, meum suave est et onus meum leve 4 .Laboriosior est enim huius mundi amor quam Ch-risti. Quod enim in illo anima quærit non invenit,id est, felicitatem et æternitatem quoniam hæcinfima puchritudo transit et recedit, vel amantemdeserit, vel ab amante deseritur. Teneat igituranima ordinem suum, ut diligat quod superiusest, id est, Deum, et regat quod inferius est, idest, corpus. Et socias animas dilectione nutriat etfoveat, sicque sacrificiis purgata atque exonerataanima, ab hac laboriosa vita et ærumnosa revoletad quietem et intret in gaudium Domini sui. Inscripturis ergo Sacris sapientiæ nomine, aliquan-

4 Matth. XI

Page 238: Rabano Mauro - De Universo

do Christus notatur, ut in Apostolo: Christum,inquit, dico Dei virtutem et Dei sapientiam 5 .Aliquando doctrina cœlestis, ut in Apostolo: Sa-pientiam, inquit, loquimur inter perfectos, quamnemo principum huius sæculi cognovit 6 . Item sa-pientia aliquando huius mundi philosophia nun-cupantur. Unde Salomon ait: Sapientia hominumnon est mecum 7 , et in Apostolo: Stultam, inquit,fecit Deus sapientiam huius mundi 8 . Sapiens veroDeus in Iob dicitur, ut est illud: Deus sapienscorde et fortis est robore 9 . Item sapientes sanctivocitantur in Osee ubi scriptum est: Quis sapienset intelleget et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini,et iusti ambulant in eis 10 . Rursum sapientes di-cuntur philosophi, Iudæi sive hæretici, de quibusApostolus ait: Dicentes enim se esse sapientesstulti facti sunt 11 . Stulti ergo secundum sæculumsunt sancti. Unde Apostolus ait: Stulta mundi etinfirma elegit Deus, ut confundat fortia 12 . Rur-sum sapientes huius mundi stulti sunt apud Deum.Unde in Psalmo scriptum est: Simul insipiens etstultus peribunt 13 :

II

De poetis

Poetæ unde sint dicti sic ait Tranquillus: Cumprimum homines exuta feritate, rationem vitæhabere coepissent, seque ac Deos suos nosse cul-tum modicum ac sermonem necessarium, com-menti sibi utriusque magnificentiam, ad religio-nem deorum excogitaverunt. Igitur ut templa illisdomibus pulchriora, et simulacra corporibus am-pliora faciebant, ita eloquio etiam quasi augus-tiore honorandos putaverunt. Laudesque eorumet verbis illustrioribus, et iocundioribus numerisextulerunt. Id genus quia forma quadam efficitur,quæ poesis dicitur, poema vocitatum est, eiusquefactores poetæ. Vates a vi mentis appellatos, Va-rro auctor est: vel a viendis carminibus, id est,flectendis, hoc est, modulandis: et proinde poe-tæ Latine vates olim, et scripta eorum vaticiniadicebantur. Lyrici poetæ apo tou lyrein, id est,a varietate carminum unde et lyra dicta. Tragicidicti, quod initio canentibus præmium erat hir-cus, quem Græci tragon vocant. Unde et Oratius:Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum. Iamde hinc sequentes tragici multum honorem adeptisunt, et excellentes in argumentis fabularum, adveritatis imaginem fictis. Comici appellati sive

5 I Cor. I6 I Cor. II7 Prov. XXX8 I Cor. I9 Iob IX10Ose. XIV11Rom. I12 I Cor. I13Psal. XLVIII

a loco quia circum pagos agebant, quos Græcicomas vocant, seu a comessatione. Solebant enimpost cibum homines ad eos audiendos venire. Sedcomici privatorum hominum prædicant acta. Tra-gici vero res publicas et regum historias. Quidamautem poetæ theologici dicti sunt, quoniam dediis carmina faciebant. Officium poetæ in eo est,ut ea quæ vere gesta sunt, in alias species obli-quis figurationibus, cum decore aliquo conversatransducant. Unde et Lucanus ideo in numeropoetarum non ponitur, quia videtur historias com-posuisse, non poema. Poematis genera tria sunt,aut enim actuum vel imitationum est, quod Græcidramaticon vel micticon appellant, aut enarrati-vum, quod Græci exegematicon, vel a panegyri-con nuncupant, aut commune vel mixtum quodGræce koinon vel mikton vocant. Dramaticon estactivum, in quo personæ loquentes introducuntursine poetæ interlocutione, ut se habent tragœdiæet fabulæ. Drama enim Latine fabula dicitur, quogenere scripta est: Quo te, Mœri, pedes an quovia ducit in urbem? Quo apud nos genere Canticacanticorum scripta sunt, ubi vox alternans Christiet Eccelsiæ, tamet si non in hoc interloquentescriptore, manifeste reperitur. Exegematicon estvel enarrativum, in quo poeta ipse loquitur sineullius interpositione personæ, ut se habent treslibri Georgici toti et prima pars quarti. Item Lu-cretii carmina et his similia, quo genere apud nosscriptæ sunt parabolæ Salomonis et Ecclesiastes,quæ sua lingua sicut et Psalterium metro constatesse conscripta. Cœnon est vel mikton est in quopoeta ipse loquitur, et personæ loquentes introdu-cuntur, ut sunt scripta Ilias et Odyssea Homeri etÆneidos Virgilii. Et apud nos historia beati Iobquamvis hæc in sua lingua non tota poetica sedpartim sit metrica vel rythmico scripta sermone.

III

De Sibyllis

Sibyllæ generaliter dicuntur omnes feminæ vates,lingua Græca. Nam sios, Æolico sermone, Deus.Boulen Græci mentem nuncupant quasi Dei men-tem. Proinde igitur quia divinam voluntatem ho-minibus interpretari solebant, Sibyllæ nominatæsunt. Sicut enim omnis vir prophetans vel vatesdicitur vel propheta, ita omnis femina prophetansSibylla vocatur, quod nomen ex officio non exproprietate vocabuli est. Decem autem Sibyllæ adoctissimis auctoribus fuisse traduntur, quarumprima de Persis fuit, secunda Libica, tertia Delficain templo Delfici Apollinis genita, quæ ante Troia-na bella vaticinata est, cuius plurimos versus operisuo Homerus inseruit. Quarta Cimmeria in Italia.Quinta Eritræa nomine Erophyla in Babylone or-ta, quæ Græcis Ilium petentibus vaticinata est pe-rituram esse Troiam, et Homerum mendacia scrip-

Page 239: Rabano Mauro - De Universo

turum. Dicta autem Eritræa, quia in eadem insulaeius inventa sunt carmina. Sexta Samia, quæ Phe-mone dicta est, a Samo insula unde fuit cogno-minata. Septima Cumana, nomine Amaltæa, quænovem libros attulit Tarquinio Prisco, in quibuserant decreta Romana conscripta, ipsa est et Cu-mæa. De qua Virgilius: Ultima Cumæi venit iamcarminis ætas. Dicta autem Cumana a civitateCumis quæ est in Campania, cuius sepulchrumin Sicilia adhuc manet. Octava Hellespontia inagro Troiano nata, quæ scribitur Solonis et Cyrifuisse temporibus. Nona Phrygia, quæ vaticinataest Ancyriæ. Decima Tiburtina nomine Albunea.Quarum omnium carmina efferuntur, in quibusde Deo et de Christo et gentibus multa scripsis-se manifestissime comprobantur. Celebrior auteminter cæteras ac nobilior Erytræa perhibetur, quæde Christo quædam conscripsit, ut sunt versuseiusdem in quorum capitibus Græca lingua IesusChristus Theou yios soter continetur quod Latineinterpretatur Iesus Christus Dei Filius Salvator.Hi autem versus quorum primæ litteræ istumsensum quem diximus reddunt, sicut eos quidamlatinis exstantibus versibus est interpretatur hoccontinent:

Iudicii signum tellus sudore madescit,

E cœlo rex adveniet per saecla futurus

Scilicet ut carne præsens diiudicet orbem:

Unde Deum cernent incredulus atque fidelis,

Celsum cum sanctis, ævi iam termino in ipso.

Sic animæ cum carne aderunt, quas iudicat ipse,

Cum iacet incultus densis in vepribus orbis,

Reicient simulacra viri cunctam quoque gazam.

Exuret terras ignis pontumque polumque,

Inquirens tetri portas effringet Averni.

Sanctorum sed enim cunctæ lux libera carni.

Tradetur, sontes æterna flamma cremabit.

Occultos actus retegens tunc quisque loquetur

Secreta atque Deus reserabit pectora luci.

Tunc erit et luctus stridebunt dentibus omnes.

Eripitur solis iubar et chorus interit astris.

Volvetur cœlum, lunaris splendor obibit.

Deiciet colles, valles extollet ab imo.

Non erit in rebus hominum sublime vel altum.

Iam æquantur campis montes et cærula ponti.

Omnia cessabunt, tellus confracta peribit.

Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni.

Sed tuba cum sonitum tristem cœlo dimittet ab alto

Orbe, gemens facinus miserum variosque labores.

Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.

Et coram hic Domino reges sistentur ad unum.

Recidet e cœlo ignisque et sulphuris amnis.

In his Latinis versibus, de Græco utcumque trans-latis, ubi non potuit ille sensus occurrere, qui fitcum litteræ in eorum quæ sunt capitibus conec-tuntur, ubi Γ littera in Græco posita est, quia nonpotuerunt Latino inveniri verba quæ ab eademlittera inciperent, et sententiæ convenirent. Hi au-tem sunt versus tres, quintus et octavus decimus

et nonus decimus. Denique et si litteras quæ suntin capitibus omnium versuum, conectentes horumtirum, quæ scripta sunt, non legimus sed pro eis Γlitteram tamquam in eisdem locis ipsa sit positarecordemur, exprimitur in quinque verbis IesusChristus Filius Dei Salvator. Sed cum Græce hocdicitur, non Latine, et sunt versus viginti et sep-tem, qui numerus quadratum ternarium solidumreddit. Tria enim ter ducta fiunt novem et ipsanovem si ita ducantur, ut lato in altum figura con-surgat, ad viginti et septem perveniunt. Horumautem Græcorum quinque verborum quæ sunt,Iesous Christus Theou yios soter, quod est LatineIesus Christus Dei Filius Salvator, si primas litte-ras iungas erit, ιχθνζ, id est, piscis, in quo nominemystice intelligitur Christus, eo quod in huiusmortalitatis abysso, velut in aquarum profundi-tate vivus, hoc est, sine peccato esse potuerit.Hæc autem Sibylla sive Erytræa, sive, ut quidammagis credunt, Cumæa, nihil habet in toto car-mine suo, cuius exigua ista particula est, quod addeorum falsorum sive fictorum cultum pertineat:quinimo ita etiam contra eos et contra cultoreseorum loquitur, ut eorum numero deputanda vi-deatur, qui pertinent ad civitatem Dei. Inseritetiam Lactantius operi suo quædam de Christovaticinia Sibyllæ, quamvis non exprimat cuius,sed quæ ipse singillatim posuit. Ergo arbitratussum coniuncta esse ponenda, tamquam unum sitprolixum, quæ ille plura commemoravit et brevia:In manus, inquit, infidelium postea veniet, dabuntautem Deo alapas, manibus incestis, et impuro oreexpuent venenatos sputos. Dabit vero ad verberasimpliciter sanctum dorsum, et colaphos accipienstacebit ne quis agnoscat quod Verbum est, velunde venit, ut inferis loquatur et corona spineacoronetur. Ad cibum autem fel, et ad sitim ace-tum dederunt. Inhospitalitatis hanc ministrabantDomino mensam. Ipsa insipiens tuum non inte-llexisti Deum ludentem mortalium sensibus, sedspinis coronasti, et horridum fel miscuisti. Templivero velum scindetur, et medio die nox erit tene-brosa nimis, in tribus horis. Et morte morietur,tribus diebus somno suscepto, et tunc ab inferisregressus ad lucem veniet. Primus resurrectionisprincipio revocatis ostenso. Ista Lactantius carp-tim per intervalla dispositionis suæ sicut ea pos-cere videbantur, quæ probare intenderat, adhibuittestimonia Sibyllina: quæ nihil interponentes, sedin unam seriem conexa ponentes, solis capitibus,ut scriptores deinceps ea servare non negligant,distinguenda curavimus.

IV

De magis

Magorum primus Zoroastes rex Bactrianorum,quem Ninus rex Assyriorum prœlio interfecit. De

Page 240: Rabano Mauro - De Universo

quo Aristoteles scribit quod vicies centum milliaversuum ab ipso condita, indiciis voluminum eiusdeclarentur. Hanc artem post multa sæcula, De-mocritus ampliavit, quando et Hippocrates me-dicinæ disciplina effloruit. Apud Assyios autemmagicæ artes copiosæ sunt testante Lucano: Quisnoscere fibra/ Fata queat? quis prodat aves autfulgura cœli/ Servet, et Assyria scrutetur sideracura. Itaque hæc vanitas magicarum artium, extraditione angelorum malorum, in toto terrarumorbe plurimis sæculis valuit. Per quandam scien-tiam futurorum et infernorum evocationes. Eoruminventa sunt aruspicia, augurationes et ipsa quædicuntur oracula et nicromantia. Nec mirum demagorum præstigiis, quorum in tantum prodi-re maleficiorum artes, ut etiam Moysi simillimissignis resisterent, vertentes virgas in dracones,aquas in sanguinem. Quid plura? si credere fas estde pythonissa ut Prophetæ Samuelis animam deinferni abditis evocaret, et vivorum præsentaretconspectibus; si tamen animam Prophetæ fuissecredamus, et non aliquam fantasmaticam illusio-nem Satanæ fallacia factam. Prudentius quoquede Mercurio sic ait: Traditur extinctas sumptomoderamine virgæ/ in lucem revocasse animas.../Ast alias damnasse neci. Et post paululum adie-cit: Murmure nam magico tenues exire figuras,/atque sepulchrales scite incantare favillas,/ vitaitidem spoliare alios, ars noxia novit.

Magi sunt qui vulgo malefici ob facinorum magni-tudinem nuncupantur. Hi et elementa concutiunt,turbant mentes hominum ac sine ullo veneni haus-tu, violentia tantum carminis interimunt. Undeet Lucanus: Mens hausti nulla sanie polluta ve-neni/ incantata perit... Dæmonibus enim accitisaudent ventilare, ut quisque suos perimat malisartibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur etvictimis. Et sæpe contingunt corpora mortuorum.Nicromantii sunt quorum præcantationibus viden-tur resuscitati mortui divinare, et ad interrogatarespondere. Necros enim Græce mortuus, man-tia, divinatio nuncupatur, ad quos sciscitandoscadaveri sanguis adicitur. Nam amare dæmonessanguinem dicunt, ideoque quotiens nicromantiafit cruor aqua miscetur, ut colore sanguinis faciliusprovocentur. Hydromantii ab aqua dicti, est enimhydromantia in aquæ inspectione, umbras dæmo-num evocare, et imagines vel ludificationes eorumvidere, ibique ab eis aliqua audire, ubi adhibitosanguine etiam ab inferis perhibentur sciscitari;quod genus divinationis a Persis fertur allatam.Varro dicit divinationis quattuor esse genera: te-rram, aquam, aerem, et ignem: hinc geomantiam,hydromantiam, aeromantiam, pyromantiam dic-tam. Divini dicti quasi Deo pleni: divinitate enimse plenos assimilant, et astutia fraudulenta homi-nibus futura coniectant.

Duo sunt autem genera divinationis, ars et fu-ror. Incantatores vocati sunt qui artem verbis

peragunt. Arioli vocati sunt propter quod circaaras idolorum, nefarias preces emittunt, et fu-nesta sacrifica offerunt, hisque celebritatibus dæ-monum responsa accipiunt. Aruspices nuncupati,quasi horarum inspectores. Dies enim et horas inagendis negotiis operibusque custodiunt, et quidper singula tempora observare debeat homo inten-dunt. Hi etiam exta pecudum inspiciunt, et ex eisfutura prædicant. Augures sunt qui volatus aviumet voces intendunt, aliaque signa rerum vel ob-servationes improvise homines occurrentes. Iidemet auspices, nam auspicia sunt quæ iter facientesobservant. Dicta autem sunt auspicia quasi aviumaspicia, et auguria quasi avium garria, hoc est,avium voces et linguæ. Item augurium quasi avi-gerium, quod aves gerunt. Duo sunt autem generaauspiciorum, unum ad oculos, alterum ad aurespertinens. Ad oculos scilicet volatus, ad aures voxavium.

Pythonissæ a Pythio Apolline dictæ, eo quod hisauctor fuerit divinandi. Astrologi dicti, eo quod inastris auguriantur. Genethliatici appellati, prop-ter natalium considerationem dierum. Genesimvero hominum per duodecim cœli signa descri-bunt, siderumque cursu nascentium mores, actus,eventa prædicare conantur, id est, quis quali signofuerit natus, aut quem effectum habeat vitæ, quinascitur. Hi sunt qui vulgo mathematici vocantur,cuius superstitionis genus constellationes Latinivocant, id est, notationes siderum, quomodo sehabeant, cum quisque nascitur. Primum autemiidem stellarum interpretes magi nuncupabantur,sicut de his legitur qui in Evangelio Christumnatum annuntiaverunt. Postea hoc nomine solimathematici, cuius artis scientia usque ad Evan-gelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exin-de nativitatem alicuius de cætero interpretaretur.Horoscopi dicti quod per horas nativitatis homi-num speculantur, dissimili et diverso fatu. Sorti-legi sunt qui sub nomine fictæ religionis per quas-dam, quas sanctorum sortes vocant, divinationisscientiam profitentur, aut quarumcumque scriptu-rarum inspectione futura promittunt. Salisatoresvocati sunt quia dum eis membrorum quæcum-que parte salierint, aliquid sibi exinde prosperumseu triste significare prædicunt. Ad hæc omniapertinent et ligaturæ execrabilium remediorumcontemnendæ, sive in præcantationibus, sive incaracteribus, vel in quibuscumque rebus suspen-dendis atque ligandis, in quibus omnibus ars dæ-monum est ex quadam pestifera societate homi-num et angelorum malorum exorta. Unde cunc-ta vitanda sunt a christiano et omnino penitusexecratione repudianda atque damnanda. Auguriaavium Phryges primi invenerunt, præstigium veroMercurius primus dicitur invenisse. Dictum autempræstigium, quod præstringat aciem oculorum.

De magicis autem arbius atque incantationibus etde superstitionibus diversis quas gentiles et falsi

Page 241: Rabano Mauro - De Universo

christiani in divinationibus suis et observationibusperversis sequi videntur, quid lex divina sanciat:in autoritate Veteris Testamenti ac Novi facileest invenire. Detestatur enim eos lex divina quæin libro Exodi ita dicit: Maleficos in terra tuanon patieris vivere 1 . Et item: Qui immolat, ait,diis præter soli Domino, occidetur 2 . Et in Le-vitico: Ne comedetis, inquit, cum sanguine: nonaugurabimini, nec observabitis somnia, et supermortuum non incidetis carnem vestram, nequefiguras aliquas et stigmata facietis vobis. Ego Do-minus 3 . Et item: Ne declinetis, ait, ad magos,nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluaminiper eos 4 . Et iterum: Vir, inquit, sive mulier inquibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritusmorte moriatur: lapidibus obruent eos, sanguiseorum sit super eos 5 . In Deuteronomio quoquesic dicit: Quando ingressus fueris terram quamDominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velisabominationem illarum gentium. Nec inveniaturin te qui lustret filium suum aut filiam ducensper ignem, aut qui ariolos sciscitetur, et obser-vet somnia atque auguria, nec sit maleficus nequeincantator, nec pythones consulat, neque divinos,et quærat a mortuis veritatem. Omnia enim hæcabhominabitur Dominus. Et propter istius modiscelera delebit eos in introitu tuo. Perfectus eriset absque macula cum Domino Deo tuo. Gentesistæ quarum possidebis terram, augures et divi-nos audiunt, tu autem a Domino Deo tuo aliterinstitutus es 6 . Et quid sequendum sit vel obau-diendum, mox subsequitur dicens: Prophetam degente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabittibi Dominus Deus tuus: ipsum audies sicut petistia Domino Deo tuo in Oreb quando congregatus estatque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Deimei, et ignem hunc maximum amplius non videbo,ne moriar. Et ait mihi Dominus: bene omnia suntlocuti. Prophetam suscitabo eis de medio fratrumsuorum similem tui. Et ponam verba mea in oreeius, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.Qui autem verba eius quæ loquetur in nominemeo audire noluerit, ego ultor existam 7 . Hic ergoPropheta et Dominus prophetarum omnium, quiest via, veritas et vita 8 , conditor utriusque Tes-tamenti, non solum in Veteri sed etiam in Novo,omnes errores et divinationes atque artes noxiasrespuit atque condemnat, nec ab alio quam a sevult requiri veritatem aut sanitatem quia ipse cumPatre et spiritu Sancto unus verus atque omnipo-tens est Deus faciens mirabilia magna solus. Undein Evangelio omnes ad se inuitat dicens: Venite

1 Exod. XXII2 Ibid.3 Lev. XIX4 Ibid.5 Lev. XX6 Deut. XVIII7 Deut. XVIII8 Ioann. XIV

ad me omnes qui laboratis et onerati estis et egoreficiam vos. Tollite iugum meum super vos etdiscite a me quia mitis sum et humilis corde etinvenietis requiem animabus vestris. Iugum enimmeum suave est et onus meum leve 9 . Et item: Egosum, inquit, lux mundi, qui sequitur me non am-bulabit in tenebris sed habebit lumen vitæ 10 . Hicergo iuxta Pauli sententiam, Salvator est omniumhominum, maxime fidelium 11 . De quo et Petrusait: Non est enim aliud nomen datum hominibussuper terram in quo oporteat homines salvos fie-ri 12 , in quo etiam nomine quotidie signa magna etsanitates in Ecclesia per orationes fidelium fiunt.Quoniam ipse discipulis suis in Evangelio ait: Ecceego do vobis potestatem calcandi super serpenteset scorpiones et supra omnem virtutem inimici.Euntes prædicate Evangelium 13 . Infirmos cura-te, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmo-nes eicite. Quid ergo necesse est salutem ab alioquam a medico omnipotente quærere? aut quæratio est scientiam et sapientiam ab alio quemlibetdiscere velle, quam ab omnis sapientiæ et scientiæfonte. De quo scriptum est: Omnis sapientia aDomino Deo est et apud illum fuit semper et estante ævum. Harenam maris, et pluviæ guttas, etdies sæculi quis dinumerabit? Altitudinem cœli etlatitudinem terræ, et profundum abyssi quis men-sus est? Sapientiam Dei præcedentem omnia quisinvestigabit? Prior omnium creata est sapientia,et intellectus prudentiæ ab ævo. Fons sapientiæverbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandataæterna 14 . Qui enim sine Salvatore salutem vulthabere, et sine vera sapientia æstimat se pruden-tem fieri posse, non salvus, sed æger, non prudenssed stultus in ægritudine assidua laborabit, et incæcitate noxia stultus et demens permanebit, acproinde omnis inquisitio et omnes curatio quæ adivinis et magis, vel ab ipsis dæmoniis in idolo-rum cultura expetitur, mors potius dicenda estquam vita, et qui ea sectantur, si se non correxe-rint ad aæternam perditionem tendunt, quoniam,Psalmista dicente: Omnes dii gentium dæmoniasunt 15 , qui per deceptos homines, alios quotidiedecipere gestiunt, ut perditionis suæ faciant eosparticipes esse.

V

De paganis

Pagani ex pagis Atheniensium dicti, ubi exortisunt. Ibi enim in locis agrestibus et pagis, gentileslucos idolaque statuerunt, et a tali initio voca-

9 Matth. XI10 Ioann. VIII11 I Tim. IV12Act. IV13Luc. X; Marc. XVI14Sir. I15Psal. LXXV

Page 242: Rabano Mauro - De Universo

bulum pagani sortiti sunt. Gentiles qui sine legesunt et nondum crediderunt, dicti autem gentiles,quia ita sunt ut fuerunt geniti, id est, in carnedescenderunt, sub peccato scilicet, idolis servien-tes et necdum regenerati. Proinde qui gentilesapud latinos nuncupabantur, ipsi dicuntur Græceethnici. Ethnici enim Græce Latine gentiles: eth-nos enim Græce gens dicitur. Post fidem autemnon debent vocari gentes seu gentiles illi qui exgentibus credunt, sicut post fidem dici iam nonpotest Iudæus, testante Paulo Apostolo et dicenteiam christianis: Quoniam cum gentes essetis, hocest, infideles, et reliqua. Apostatæ dicuntur, quipost baptismum Christi susceptum, ad idolorumcultum et sacrificiorum contaminationes revertun-tur. Est autem nomen Græcum.

VI

De diis gentium

Quos pagani deos asserunt, homines olim fuis-se produntur, et pro uniuscuiusque vitæ meritiscoli apud suos post mortem cœperunt, ut apudÆgyptum Isis, apud Cretam Iovis, apud MaurosIuba, apud Latinos Faunos, apud Romanos Qui-rinus. Eodem quoque modo apud Athenas Mi-nerva, apud Samum Iuno, apud Paphos Venus,apud Lemnos Vulcanus, apud Naxos Liber, apudDelphos Apollo. In quorum etiam laudibus ac-cesserunt et poetæ, et compositis carminibus incœlum eos sustulerunt. Nam quarundam adinven-tiones artium cultumque reperisse dicuntur, uta Æsculapius medicinam, Vulcanus fabricam. Abactibus autem vocantur, ut Mercurius qui mer-cibus præest, Liber a liberalitate. Fuerunt etiamet quidam viri fortes, aut urbium conditores, qui-bus mortuis homines qui eos dilexerunt simula-cra finxerunt ut haberent aliquod ex imaginumcontemplatione solatium. Sed paulatim hunc erro-rem persuadentibus dæmonibus, ita in posterisirrepsit, ut quos illi pro sola nominis memoriahonoraverunt, successores deos existimarent atquecolerent. Simulacrorum usus exortus est, cum exdesiderio mortuorum constituerentur imagines veleffigies tamquam in cœlum receptis, pro quibus sedæmones in terris, colendi supposuerunt, et sibisacrificare a deceptis et perditis persuaserunt. Si-mulacra autem a similitudine nuncupata, eo quodmanu artificis, ex lapide aliave materia eorum vul-tus imitantur, in quorum honore finguntur. Ergosimulacra vel pro eo quod sunt similia vel proeo quod simulata atque conficta, unde et falsasunt. Et notandum quod Latinus sermo sit inHebræis. Apud eos enim idolum sive simulacrumselem dicitur. Iudæi dicunt quod Ismahel primussimulacrum luto fecerit. Gentiles autem primumPrometheum simulacra hominum de luto finxisseperhibent, ab eoque natam esse artem simulacra

et statuas fingendi. Unde et poetæ ab eo hominesprimum factos esse confingunt figurate proptereffigies. Apud Græcos autem Cecrops sub quoprimum oliva orta est, et Atheniensium urbs exMineræ appellatione nomen sortita est. Hic pri-mus omnium Iovem appellavit, simulacra reppe-rit, aras statuit, victimas immolavit, nequaquamistius modi rebus in Græcia umquam visis. Idola-tria, idolorum servitus sive cultura interpretatur.Nam latreia Græce, Latines servitus dicitur, quæ,quantum ad veram religionem attinet, non nisi uniet soli Deo debetur. Hanc sicut impia superbiasive hominum sive dæmonum, sibi exhiberi veliubet vel cupit. Ita pia humilitas vel hominumvel angelorum sanctorum, sibi oblatam recusat,et cui debetur ostendit. Idolum autem est simula-crum, quod humana effigie factum et consecratumest iuxta vocabuli interpretationem. Eidos enimGræce formam sonat, et ab eo per diminutionemidolum deductum, æque apud nos formulam facit.Igitur omnis forma vel formula idolum se diciexposcit. Inde idolatria omnis, circa omne idolumfamulatus et servitus. Quidam vero Latini, igno-rantes Græcam linguam, imperite dicunt idolumex dolo sumpsisse nomen, quod diabolus creaturæcultum divini nominis invexit.

Dæmones a Græcis dictos aiunt, quasi daimonias,id est, peritos ac rerum scios, præsciunt enimfutura multa, unde et solent responsa aliqua dare.Inest enim illis cognitio rerum plusquam infir-mitati humanæ, partim subtilior sensus acumi-ne, partim experientia longissimæ vitæ, partimper Dei iussum angelica revelatione. Hi corpo-rum aeriorum natura vigent, ante transgressionemquidem cœlestia corpora gerebant, lapsi vero inaeriam qualitatem conversi sunt. Nec aeris illiuspuriora spatia, sed ista caliginosa tenere perpessisunt qui eis quasi carcer est usque ad tempusiudicii, hi prævaricatores angeli quorum diabolusprinceps est. Diabolus Hebraice dicitur deorsumfluens, quia quietus in cœli culmine stare con-tempsit, sed superbiæ pondere deorsum corruenscecidit. Græce vero diabolus criminator vocatur,quod vel crimina in quæ ipse illicite ad Deumrefert, vel quia electorum innocentiam criminibusfictis accusat. Unde et in Apocalypsi voce angelicadicitur: Proiectus est accusator fratrum nostrorumqui accusabat illos in conspectu Dei nostri die acnocte 1 .

Satanas in Latinum sonat adversarius sive trans-gressor. Ipse est enim adversarius qui est veritatisinimicus et semper sanctorum virtutibus contrairenititur. Ipse et transgressor, quia prævaricatoreffectus. In veritate qua conditus est, non stetit 2 .Idem et temptator quia temptandam iustoruminnocentiam postulat, sicut in Iob scribitur. Anti-

1 Apoc. XII2 Ioann. VIII

Page 243: Rabano Mauro - De Universo

christus appellatur quia contra Christum venturusest, non quomodo quidem simplices intelleguntAntichristum ideo dictum quod ante Christumventurus sit, id est, ut post eum veniat Christus,sed Antichristus Græce dicitur, quod est Latinecontrarius Christo; anti enim Græce, in Latinumcontra significat. Christum enim se mentietur,dum venerit, et contra eum dimicabitur et ad-versabitur sacramentis Christi et veritatis eiusEvangelium solvat. Nam et templum Ierosolimisreparare et omnis veteris legis cæremonias restau-rare tentabit. Sed et ille Anticristus est qui negatesse Deum Christum: contrarius enim Christo est.Omnes enim qui exeunt de Ecclesia et ab unitatefidei præciduntur, et ipsi Antichristi sunt.

Bel idolum Babylonicum est, quod interpretaturvetus. Fuit enim hic Belus pater Nini, primusrex Assyriorum, quem quidam Saturnum appe-llant, quod nomen et apud Assyrios et apud Afrospostea cultum est. Unde et lingua Punica Baldeus dicitur. Apud Assyrios autem Bel vocatur,quadam sacrorum suorum ratione et Saturnus etSol. Beelphegor interpretatur idolum ignominiæ.Idolum enim fuit Moab cognomento Baal supermontem Phegor, quem Latini Priapum vocantdeum hortorum. Fuit autem de Lampsaco civitateHellesponti, de qua pulsus est, et propter virilismembri magnitudinem in numero deorum suroumeum Græci transtulerunt, et in numine hortorumsacraverunt. Unde et dicitur præesse hortis prop-ter eorum fecunditatem. Beelzebub idolum fuitAccaron quod interpretatur vir muscarum: zebubenim musca vocatur. Spurcissimum igitur idolumideo virum muscarum vocatum propter sordes ido-latriæ sive pro immundicia. Belial Beemoht exHebræa voce in Latinam linguam animal sonat,propter quod de excelsis ad terrena cecidit, et promerito suo ut animal brutum effectus sit. Ipseest et Leviathan, id est, serpens de aquis, quia inhuius sæculi mari volubili versatur astutia. Leviat-han autem interpretatur additamentum eorum,quorum scilicet nisi hominum quibus in Paradi-so semel culpam prævaricationis intulit, et hancusque ad æternam mortem quotidie persuaden-do adiicit vel extendit. Quædam nomina deorumsuorum gentiles vanas fabulas ad rationes physicasconantur traducere, eaque in causis elementorumcomposita esse interpretantur. Sed hoc a poetistotum fictum est, ut deos suos ornarent aliquibusfiguris, quos perditos ac dedecoris infamia plenosfuisse historiæ confitentur. Omnino enim fingendilocus vacat ubi veritas cessat.

Saturnus origo deorum et totius posteritatis a pa-ganis designatur. Hunc Latine a satu appellatumferunt, quasi ad ipsum satio omnium pertineatrerum, vel a temporis longitudine quod satureturannis. Unde et eum Græci Cronos nomen haberedicunt, id est tempus, quod filios suos fertur de-vorasse, hoc est, annos quos tempus produxerit in

se resolvit; vel eo quod semina unde oriuntur ite-rum redeunt. Hunc cœli patris abscidisse genitaliadicunt, quia nihil in cœlo de seminibus nascitur.Falcem tenet, inquiunt, propter agriculturam sig-nificandam, vel propter annos et tempora quodin se redeant, vel propter sapientiam quod intusacuta sit. In aliquibus autem civitatibus Saturnoliberos suos apud gentiles immolabant, eo quodSaturnum poetæ liberos suos devorasse solitumtradiderunt.

Iovis fertur a ivuando dictus, et Iupiter quasiivuans pater, hoc est, omnibus præstans. Hunc etprivato titulo Iovem optimum dixerunt, dum fuis-set incestor in suis, impudicus in extraneis. Quemmodo taurum fingunt propter Europæ raptum.Fuit enim in navi, cuius insigne erat taurus, modoDanaes per imbrem aureum appetiisse concubi-tum, ubi intelligitur pudicitiam mulieris ab aurofuisse corruptam; modo in similitudinem aquilæ,propter quod puerum ad stuprum rapuerit; modoserpentem, quia reptaverit, et cignum, quia can-taverit. Et ideo non figuræ istæ sunt, sed plane deveritate scelera. Unde turpe erat tales deos crediquales homines esse non debent.

Ianum dicunt quasi mundi vel cœli vel mensiumianuam. Duas Iani facies faciunt propter orientemet occidentem. Cum vero faciunt eum quadrifron-tem et Ianum geminum appellant, ad quattuormundi partes hoc referunt, vel ad quattuor ele-menta sive tempora, sed dum hoc fingunt mons-trum non Deum faciunt. Neptunum aquas mun-di prædicant, et dictus ab eis Neptunus quasiin nube tonans. Vulcanum volunt ignem esse, etdictus Vulcanus quasi volans candor, vel quasiVolicanus, quod per aerem volet. Ignis enim enubibus nascitur. Unde etiam Homerus dicit eumpræcipitatum de aere in terras, quod omne fulmende aere cadit. Idcirco autem Vulcanus de femoreIovis fingitur natus, quod fulmina de imo aerenascuntur. Claudus autem dicitur Vulcanus, quiaper naturam numquam rectus est ignis, sed quasiclaudus eiusmodi speciem motumque habet. Ideoautem in fabrorum fornace eumdem Vulcanumauctorem dicunt, quia sine igne nullum metalligenus fundi extendique potest.

Pluton Græce, Latine Diespiter vel Ditis pater,quem alii Orcum vocant, quasi receptorem mor-tuorum. Unde et orca nuncupatur vas quod re-cipit aquas, ipse et Græce Charon. Liberum aliberamento appellatum volunt, quod quasi maresin coeundo per eius beneficium emissis seminibusliberentur. Quod idem liber muliebri et delicatocorpore pingitur. Dicunt enim mulieres ei attribu-tas et vinum propter excitandam libidinem, undeet frons eius pampino cingitur, sed ideo coronamviteam et cornu habet, quia cum grate et mode-rate vinum bibitur, laetitiam præstat; cum ultramodum excitat lites, id est, quasi cornua dat.

Page 244: Rabano Mauro - De Universo

Idem autem et Lyæus apo tou liein, quod multovino membra solvantur. Iste et Græce Dionysos,a monte in Indiæ Niso, ubi dicitur esse nutritus.Cæterum est et Nisa civitas in qua colitur idemliber unde Nisæus dictus est.

Mercurium sermonem interpretantur. Nam ideoMercurius quasi medius currens dicitur appella-tus, quod sermo currat inter homines medius. Ideoet Hermes Græce, quod sermo vel interpretatioquæ ad sermonem utique pertinet hermeneia dici-tur. Ideo et mercibus præesse quia inter vendenteset ementes sermo fit medius. Qui ideo fingiturhabere pennas quia citius verba discurrunt, undeet velox et errans inducitur. Alas eius in capiteet in pedibus significare volucrem fieri per aerasermonem. Nuntium dictum quoniam per sermo-nem omnia cogitata enunciantur. Ideo autem furtimagistrum dicunt, quia sermo animos audientiumfallit. Virgam tenet, qua serpentes dividit, id est,venena. Nam bellantes ac dissidentes interpre-tum oratione sedantur. Unde secundum Liviumlegati pacis caducatores dicuntur. Sicut enim perfæciales bella inducebantur, ita pax per cadu-catores fiebat. Hermes autem dicitur Græce apotes ermeneias, Latine interpres. Qui ob virtutem,multarumque artium scientiam, Trismegistus, idest, ter maximus nominatus est. Cur autem eumcapite canino fingunt, hæc ratio dicitur, quod in-ter omnia animalia, canis sagacissimum genus etperspicax habeatur.

Martem Deum belli esse dicunt, et Martem appe-llatum quia per viros pugnatur, ut sit mars marisars. Licet et tria sint genera consuetudinum, sci-licet Scytharum, ubi et feminæ et viri in pugnameunt; Amazonum, ubi solæ feminæ; Romanorumaliarumque gentium, ubi soli mares. Item Martemquasi effectorem mortium. Nam a Marte morsnuncupatur, hunc et adulterum dicunt, quia belli-gerantibus incertus est eventus. Quod vero nudopectore stat, ut bello se quisque sine formidinecordis obiciat. Mars autem apud Græcos Gradi-vus dicitur, eo quod in bello gradum inferant quipugnant, aut quod impigre gradiantur.

Herculem credebant deum virtutis: dicitur autemHercoles Græce, quasi heris cleos, id est, litis glo-riosus, ab heris, id est, lis, et cleos, gloria: vel quasiherocleos, quod Latine virorum fortium famamdicimus. Fuit autem, ut scribit Sextus Pompeius,agricola: ideoque Anchei regis stabulum sterco-ribus purgasse refertur, quia propie agricolarumstercorare agros.

Apollinem quamvis divinatorem et medicum ap-pellent, ipsum tamen etiam solem dixerunt, quasisolum, ipsum Titan quasi unum ex Titanis qui ad-versum Iovem non fecit. Ipsum Phœbum, hoc est,adolesentem, unde et sol puer pingitur eo quodquotidie oriatur et nova luce nascatur. Phythiumquoque eumdem Apollinem, vocari aiunt a Phyt-

hone, immensæ molis serpente, cuius non magisvenena quam magnitudo terrebat. Hunc Apollosagittarum ictibus sternens, nominis quoque spo-lia reportavit, ut Phythius vocaretur. Unde et obinsigne victoriæ, Phythia sacra celebranda consti-tuit.

Dianam quoque germanam eius similiter lunam etviarum præsidem aiunt, unde et virginem volunt,quod via nihil pariat, et ideo ambo sagittas haberefinguntur, quod ipsa duo sidera de cœlo radiosusque ad terras emittant. Dianam autem vocatamquasi duanam, quod luna et die et nocte appareat.Ipsam et Lucinam asseverant eo quod luceat. Ean-dem et Triviam, eo quod tribus fingatur figuris. Dequa Virgilius: Tria virginis ora Dianæ, quia eademLuna, eadem Diana, eadem Proserpina vocatur.Sed cum luna fingitur: ... sublustri splendet amic-tu,/ cum subcincta lucet calamos, Latonia virgoest,/ cum subnixa sedet solio, Plutonia coniunx.Latonia autem Diana eo quod Latonæ fuerit filia.

Cererem, id est terram, a creandis frugibus asse-runt dictam, appellantes eam nominibus plurimis.Dicunt etiam eam et Opem, quod opere meliorfiat terra. Proserpinam quod ex ea proserpiantfruges. Vestam, quod herbis vel variis vestita sitrebus vel a vi sua stando. Eandem et Tellurem etMatrem magnam fingunt turritam cum timpanoet gallo et strepitu cymbalorum. Matrem vocatamquod plurima pariat. Magnam quod cibum gignat.Almam, quia universa animalia fructibus suis alit.Est enim elementorum nutrix terra. Simulacrumeius cum clavi fingitur, quod tellus hieme clau-ditur, vere aperitur ut fruges nascantur. Quodtimpanum habet, significare volunt orbem terræ,quod curru vehi dicitur, quia ipsa est terra quæpendet in aere, quod sustinetur rotis, quia mundusrotatur et volubilis est. Leones illi subiciunt man-suetos, ut ostendant nullum genus esse terræ tamferum quod non subigi possit ab ea vel superari.Quod in capite turritam gestat coronam, ostenditsuperpositas terræ civitates, quasi insignitas tu-rribus constare. Quod sedes finguntur circa eam,quia cum omnia moveantur, ipsa non movetur.Coribantes eius ministri constrictis gladiis essefinguntur, ut significetur omnis pro terra sua de-bere pugnare. Quod Gallos huic deæ ut servirentfecerunt, significant qui semine indigeant, terramsequi oportere. In ea quippe omnia reperiri; quodse apud eam iactant, præcipitur, inquiunt, ut quiterram colunt ne sedeant, semper enim esse quodagant. Cymbalorum autem sonitus, ferramento-rem est crepitus in colendis agris, et ideo ære,quod terram antiqui ære colebant, priusquam fe-rrum esset inventum. Eandem Vestam et ignemesse perhibent, quia terram ignem habere non du-bium est, ut ex Ætna Vulcanoque datur intelligi,et ideo virginem putant, quia ignis inviolabile sitelementum, nihilque nasci possit ex eo, quippequi omnia quæ arripuerit absumat. Ovidius in

Page 245: Rabano Mauro - De Universo

Fastis: Ne tu aliud Vestam quam vivam intelligeflammam. Nataque de flamma corpora nulla vides.Propterea et virgines ei servire dicunt, eo quodsicut ex virgine, ita nihil ex igne nascatur.

Iunonem dicunt quasi Ianonem, id est, ianuam propurgationibus feminarum, eo quod quasi portasmatrum natis, et naturas pandat nubentium mari-tis. Sed hoc philosophi. Poetæ autem Iunonem Io-vis asserunt sororem et coniugem. Ignem et aeremIovem; aquam et terram Iunonem interpretanturquorum duorum permixtione universa gignuntur,et sororem dicunt quod mundi pars est, coniugemquod commixta coeat. Unde et Virgilius: Tumpater omnipotens fecundis imbribus æther, coniu-gis in gremium lætæ descendit... Minerva apudGræcos Athene dicitur, id est, femina. Apud La-tinos autem Minervam vocatam, quasi deam etmunus artium variarum. Hanc enim inventricemmultorum ingeniorum perhibent, et inde ea artemet rationem interpretantur, quia sine ratione nihilpotest contineri; quæ ratio, quia ex solo animonascitur, animumque putant esse in capite et ce-rebro, ideo eam dicunt de capite Iovis esse natam,quia sensus sapientis, qui invenit omnia, in capiteest. In cuius pectore ideo caput Gorgonis fingitur,quod illic est omnis prudentia quæ confundit alioset imperitos ac saxeos comprobat, quod et inantiquis imperatorum statuis cernimus in mediopectore locatam propter insinuandam sapientiamet virtutem. Hæc Minerva et Tritonia dicitur.Triton enim Africæ palus est, circa quam ferturvirginali apparuisse ætate, propter quod Tritonianuncupata est. Unde et tanto proclivius dea cre-dita est, quanto minus origo eius innotuit. Pallasautem dicta ab insula Pallene in Tracia in quanutrita est, vel apo tou pallein to doru, id est, abhastæ percussione, vel quod Pallantem gigantemocciderit.

Venerem exinde dicunt nuncupatam, quod sinevi femina virgo esse non desinat. Hanc GræciAphroditen vocant propter spumam sanguinis ge-nerantem. Aphros enim Græce spuma vocatur.Quod autem fingunt Saturnum cœlo patri genita-lia abscidisse et sanguinem fluxisse in mare, atqueeo spuma maris concreta Venus nata est; illudaiunt, quod per coitus salsi humoris substantiaest, et inde Aphroditen Venerem dici, quia coitusspuma est sanguinis, quæ ex suco viscerum liquidosalsoque constat. Ideo autem Venerem Vulcanidicunt uxorem, quia venereum officium non sinecalore consistit. Unde est: frigidus in Veneremsenior. Nam quod Saturnus dicitur patri cœlovirilia amputasse, quæ in mare cadentia Veneremcreaverunt, id ideo fingitur, quia nisi humor de cœ-lo in terram descenderit nihil creatur. Cupidinemvocatum ferunt propter amorem. Est enim dæmonfornicationis, qui ideo alatus pingitur, quia nihilamantibus levius, nihil mutabilius invenitur. Puerpingitur, quia stultus est et irrationabilis amor.

Sagittam et facem tenere fingitur: sagittam, quiaamor cor vulnerat, facem, quia inflammat.

Pan dicunt Græci, Latini Silvanum, deum rustico-rum, quem in naturæ similitudinem formaverunt,unde et Pan dictus est, id est, omne. Finguntenim eum ex universali elementorum specie. Ha-bet enim cornua in similitudinem radiorum soliset lunæ; distinctam maculis habet pellem proptercœli sidera. Rubet eius facies ad similitudinem æt-heris. Fistulam septem calamorum gestat, prop-ter harmoniam cœli, in qua septem sunt soni, etseptem discrimina vocum. Villosus est, quia tellusconvestita est. A genibus pars eius inferior fœdaest, propter arbores, et feras, et pecudes. Capri-nas ungulas habet, ut soliditatem terræ ostendat.Quem volunt rerum et totius naturæ Deum, undePan quasi omnia dicunt.

Isis lingua Ægyptiorum terra appellatur, quamIsim volunt esse. Fuit autem Isis regina Ægyptio-rum, Inachis regis filia, quæ de Græcia veniens,Ægyptios litteras docuit, et terras colere insti-tuit, propter quod et terram eius nomine appe-llaverunt. Serapis omnium maximus ÆgyptiorumDeus, ipse est Apis rex Argivorum, qui navibustransvectus in Ægyptum, cum ibidem mortuusfuisset, Serapis appellatus est, propterea quia arcain qua mortuus ponitur, quam sarcophagum vo-cant, soros dicitur Græce, velut soros Apis. Et ibieum venerari sepultum cœperunt, priusquam tem-plum eius esset instructum. Apis Sorapis primo,deinde una litteram commutata Serapis dictus est.Apis fuit apud Ægyptios taurus Serapi consecra-tus, et ab eo ita cognomitatus, quem Ægyptus ins-tar numinis colebat, eo quod de futuris daret quæ-dam manifesta signa. Apparebat enim in Memp-his, quem centum antistites prosequebantur, etrepente velud lymphatici præcanebant. Huius ca-pitis imaginem sibi in eremo Iudæi fecerunt.

Fauni a fando velud apo tes phones dicti, quodvoce, non signis, ostendere viderentur futura. Inlucis enim consulebantur a paganis, et respon-sa illis non signis sed vocibus dabant. Geniumautem dicunt, quod quasi vim habeat omniumrerum gignendarum, seu a gignendis liberis, undeet genitales lecti dicebantur a gentibus, qui novomarito sternebantur. Hæc et alia sunt gentiliumfabulosa figmenta quæ interpretata sic habentur,ut ea non intellecta damnabiliter tamen adoren-tur. Fatum autem dicunt esse quidquid dii fan-tur, quidquid Iuppiter fatur, a fando igitur fatumdicunt, id est, a loquendo, quod nisi hoc nomeniam in alia re soleret intelligi, quo corda hominumnolumus inclinare, rationabiliter possemus a fandofatum appellare: non enim abnuere possumus essescriptum in litteris sacris: Semel locutus est Deus,duo hæc audivi 3 , et cætera. Quod enim dictum

3 Psal. LXI

Page 246: Rabano Mauro - De Universo

est, semel locutus est, intelligitur immobiliter, hocest, incommutabiliter est locutus, sicut novit in-commutabiliter omnia quæ futura sunt, et ipsefacturus est. Tria autem fata fingunt, in colo etfuso digitisque fila ex lana torquentibus, proptertria tempora: præteritum quod in fuso iam netumatque involutum est; præsens quod inter digitosnentis trahitur; futurum in lana quæ colo impliataest, et quod adhuc per digitos nentis ad fusumtamquam præsens ad præteritum traiciendum est.Parcas cata antiphrasin appellatas, quod minimeparcant, quas tres esse voluerunt, unam quæ vi-tam hominis ordiatur, alteram quæ contexat, ter-tiam quæ rumpat. Incipimus enim cum nascimur,sumus cum vivimus, desumus cum interimus.

Fortunam a fortuitis nomen habere dicunt, qua-si deam quandam res humanas variis casibus etfortuitis illudentem, unde et cæcam appellant, eoquod passim in quos libet incurrens sine ullo exa-mine meritorum et ad bonos et ad malos venit.Fatum autem a Fortuna separant, et Fortunamquasi sit in his quæ fortuitu veniunt nulla palamcausa. Fatum vero appositum singulis et statu-tum aiunt. Aiunt et tres furias feminas crinitiasserpentibus propter tres affectus quæ in animishominum multas perturbationes gignunt, et inter-dum cogunt delinquere, ut nec famæ periculo suærespectum habere permittant. Ira quæ vindictamcupit, cupiditas, quæ desiderat opes, libido, quæappetit voluptates, quæ ideo furiæ appellantur,quod stimulis suis mentem feriant et quietam essenon sinant.

Nimphas deas aquaram putant dictas a nubibus.Nam ex nubibus aquæ, unde nomen derivatumest; nimphas aquarum deas quasi numina lymp-harum. Ipsas autem dicunt et Musas, quas etnimphas, nec immerito, nam aquæ motus musi-cen efficit. Nimpharum apud gentiles varia suntvocabula. Nimphas quippe montium Oreades di-cunt, silvarum Dryades, camporum Hamadryades,fontium Naiades, maris Nereides. Heroas dicunta Iunone traxisse nomen. Græce enim Iuno Ereappellatur, et ideo nescio quis filius eius secundumGræcorum fabulam Eros fuit nuncupatus, hoc vi-delicet velut mysticum significante fabula, quodaer Iunoni deputetur, ubi volunt Heroas habita-re, quo nomine appellant alicuius meriti animasdefunctorum, quasi aeroas, id est, viros aerios etcœlo dignos propter sapientiam et fortitudinem.

Penates gentiles dicebant omnes deos quos do-mi colebant, et penates dicti quod essent in pe-netrabilibus, id est, in secretis. Hi dii quomodovocabantur vel quæ nomina habuerint, ignoratur.Manes deos mortuorum dicunt quorum potesta-tem inter lunam et terram asserunt, a quibus etmane dictum existimant, quos putant habere quimanus, id est, rarus, est. Manes dictos sive quialate manant per auras, sive quia mites sunt im-

manibus, contrario nomine hoc appellantur. Apu-leius autem ait eos cata antiphrasin dici manes,hoc est, mites ac modestos, cum sint terribileset immanes, ut Parcas, ut Eumenides. Lamias exhominibus factos dæmones aiunt, qui meriti malifuerint quarum natura dicitur terrere parvulos,et in angulis garrire tenebrosis. Lamias quas fa-bulæ tradunt infantes corripere ac laniare solitasa laniando specialiter dictas. Pilosi, qui GræcePanitæ, Latine Incubi appellantur, sive Invi, abineundo passim cum animalibus. Unde et Incu-bi dicuntur ab incumbendo, hoc est, stuprando,sæpe enim improbi existunt etiam mulieribus etearum peragunt concubitum, quos dæmones GalliDusios nuncupant, quia assidue hanc peraguntimmunditiam. Quem autem vulgo Incumbonemvocant, hunc Romani Faunum ficarium dicunt,ad quem Horatius dicit: Faune, Nimpharum fu-gientium amator, per meos fines et aprica rura,lenis incedas. Sed falsis diis et figmentis homi-num spretis de quibus Psalmista ait: Omnes diigentium dæmonia; Dominus autem cœlos fecit 4 ;differentiam ipsius nominis patefaciamus. Dii ergogentium dæmonia sunt, quæ nulli præstant, sed inse credentes semper decipiunt, semper illudunt.Nam quamvis dæmones Latine scientes vocentur,quasi daimonias, humano tamen sermone convi-cium est. Unde ita dicimus, quos execratione dig-nos esse iudicamus. Non immerito, quoniam inillis vera scientia non est, qui Creatoris sui nonsecundant arbitrio. Sic et sapientes philosophosdicimus, sed hos persequitur Apostolus definitivasententia dicens: Sapientia huius mundi stultitiaest apud Deum 5 . Unde necesse est ut hoc scientespro non intellegentibus eos habeamus. Daemonest igitur a Deo quædam, sicut et bonorum an-gelorum, excellens omnino creata substantia, quæpropria faciente superbia eo usque pervenit, ut,naturali dignitate deposita, malus operibus sem-per insistat. Tamen alibi scriptum est: Deus stetitin synagoga deorum in medio autem Deus dis-cernit 6 . Uno verbo Iesus Christus mirabili nobisbrevitate declaratur. Ipse enim Deus stetit in sy-nagoga, qui sedit ad dexteram patris. Situs enimisti corporales sunt. Nam si maiestatem eius in-tendas, ubique totus, ubique plenus est, nec po-test dici natura deitatis stare vel sedere qui nullaloci determinatione concluditur. Sic enim de ipsoet Ioannes Baptista dicit: Medius autem vestrumstat, quem vos nescitis 7 . Addidit etiam deorum utevidentius de hominibus dictum adverteris, interquos corporaliter habitasse cognoscitur Christus,sicut Ieremias propheta predixit: Post hæc in te-rris visus est et cum hominibus conversatus est 8 .Nam hoc de hominibus sæpius dictum invenimus,

4 Psal. XCV5 I Cor. III6 Psal. LXXXI7 Ioann. I8 Ier. III

Page 247: Rabano Mauro - De Universo

unde et ad Moysen dicitur: Constitui te DeumPharanoni 9 ; et inferius psalmus ipse dicturus est:Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes 10 . Sicenim et filios Dei homines vocamus. Quod si adnaturam deitatis referas, unum est verbum quodveraciter ac proprie sic debeat nuncupari. Dicimusnonnumquam abusive deos et superas potestates,sicut ait Apostolus: Et si sint qui dicantur dii, sivein cœlo sive in terra, nobis tamen unus est DeusPater 11 . Sequitur: In medio autem Deus discer-nit 12 , id est, Apostolos atque iustos qui maiestatiseius monita fidemque secuti sunt. Discernere enimad prescientiam pertinet intellectumque divinumqui nos de massa peccati eripit, et ad cœlorumregna perducit. Unde etiam Apostolus dicit: Quisenim te discernit? 13

Liber sextus decimus

I De linguis gentium. II De gentium vocabulis. III

De regnis et militiæ vocabulis. IV De civibus.

I

De linguis gentium

Linguarum diversitas exorta est in ædificationeturris post diluvium. Nam priusquam superbiaturris illius in diversos signorum sonos humanamdivideret societatem, una omnium nationum lin-gua fuit, quæ Hebræa vocatur, qua Patriarchæet Prophetæ usi sunt, non solum in sermonibussuis, verum etiam in litteris sacris. In initio autemquot gentes, tot linguæ fuerunt. Deinde pluresgentes, quam linguæ, quia ex una lingua multæsunt gentes exortæ. Linguæ autem dictæ in hocloco pro verbis, quæ per linguam fiant, generelocutionis illo, quo is, qui efficit per id, quodefficitur, nominatur, sicut os dici solet pro verbis,sicut manus pro litteris.

Tres sunt autem linguæ sacræ: Hebræa, Græca,Latina, quæ toto orbe maxime excellunt. His enimtribus linguis super crucem Domini a Pilato fuitcausa ipsius scriptum, unde et propter obscu-ritatem Sanctarum Scripturarum, harum trium

9 Exod. VII10Psal. LXXXI11 I Cor. VIII12Psal. LXXXI13 I Cor. IV

linguarum cognitio necessaria est, ut ad alte-ram recurratur si aliquam dubitationem nominisvel interpretationis sermo unius linguæ attulerit.Græca autem lingua inter cæteras gentium clariorhabetur. Est enim et Latinis et omnibus linguissonantior, cuius varietas in quinque partibus dis-cernitur. Quarum prima dicitur coine, id est, mix-ta sive communis, qua omnes utuntur. SecundaAttica, videlicet Atheniensis, qua usi sunt om-nes Græciæ auctores. Tertia Dorica, quam habentÆgyptii et Syri. Quarta Ionica. Quinta Eolica quasunt Æoles locuti, et sunt in observatione Græcælinguæ eiusmodi certa discrimina, sermo enim eo-rum ita est dispertitus.

Latinas autem linguas quattuor esse quidam di-xerunt, id est, priscam, Latinam, Romanam, mix-tam. Prisca est, qua vetustissimi Italiæ sub Iano etSaturno sunt usi, incondita, ut se habent carminaSaliorum. Latina, quam sub Latino et regibusTusciæ et cæteri in Latio sunt locuti, ex quafuerunt duodecim tabulæ scriptæ. Romana quæpost reges exactos a populo Romano gesta est,quam Nævius, Plautus, Ennius, Virgilius poetæ,et ex oratoribus Graccus et Cato et Cicero velcæteri effuderunt. Mixta, quæ post imperium La-tius promotum simul cum moribus et hominibusin Romanam civitatem irrupit, integritatem verbiper solœcismos et barbarismos corrumpens.

Omnes autem orientis gentes in gutture linguamet verba collidunt, sicut Hebræi et Syri. Omnesmediterraneæ gentes in palato sermones feriunt,sicut Græci et Asiani. Omnes occidentis gentesverba in dentibus frangunt, sicut Itali et Hispani.Syrus, Chaldæus, vicinus Hebræo est in sermo-ne, consonans in plerisque, et litterarum sono.Quidam autem arbitrantur linguam ipsam esseHebræam Chaldæam, quia Abraham de Chaldæisfuit. Quod si hoc recipitur, quomodo in DanieleHebræi pueri linguam quam non noverant doce-ri iubentur? Omnem autem linguam unusquis-que hominum, sive Græcam sive Latinam sivecæterarum gentium, aut audiendo potest tene-re, aut legendo ex præceptore accipere. Cum au-tem omnium linguarum scientia difficilis sit cui-quam, nemo tamen tam desidiosus est ut in suagente positus, suæ gentis linguam nesciat. Namquid aliud putandus est, nisi animalibus brutisdeterior? Illa enim propriæ vocis clamorem ex-primunt, iste deterior, qui propriæ caret linguænotitia. Cuiusmodi autem lingua locutus sit Deusin principio mundi, dum diceret: Fiat lux 1 ; inve-nire difficile est, nondum enim erant linguæ. Itemqua lingua insonuit postea exterioribus hominumauribus, maxime ad primum hominem loquens,vel ad profetas, vel dum corporaliter sonuit vocedicentis Dei: Tu es filius meus dilectus. Ubi aquibusdam creditur illa lingua una et sola, quæ

1 Gen. I

Page 248: Rabano Mauro - De Universo

antequam esset linguarum diversitas. In diversisquippe gentibus creditur, quod eadem lingua illisDeus loquatur, qua ipsi homines utuntur, ut abeis intellegatur: loquitur autem Deus hominibusnon per substantiam invisibilem, sed per creatu-ram corporalem, per quam etiam et hominibusapparere voluit quando locutus est. Dicit etiamApostolus: Si linguis hominum loquar et angelo-rum 2 , ubi quæritur qua lingua angeli loquantur.Non quod angelorum aliquæ linguæ sint sed perexaggerationem dicitur. Item quæritur qua linguain futurum homines loquantur, quod nusquamreperitur. Nam dicit Apostolus: Sive linguæ ces-sabunt 3 . Ideo autem prius de linguis ac deinde degentibus posuimus, quia ex linguis gentes, non exgentibus linguæ exortæ sunt.

II

De gentium vocabulis

Gens est multitudo ab uno principio orta, siveab alia natione secundum propriam collectionemdistincta, ut Græcia, Asia. Hinc et gentilitas di-citur. Gens autem appellata propter generatio-nes familiarum, id est, a gignendo, sicut natioa nascendo. Gentes autem a quibus divisa estterra lxxiii. Quindecim sunt de Iafeth, xxxi deCham, xxvii de Sem, quæ fiunt septuaginta tres,vel potius, ut ratio declarat, septuaginta duo, to-tidemque linguæ quæ per terras esse coeperunt,quæ crescendo provincias et insulas impleverunt.Filii Sem quinque singulariter gentes singulas pro-creaverunt. Quorum primus Elam a quo Elamitæprinceps Persidis. Secundus Assur a quo Assyrio-rum pululavit imperium. Tertius Arfaxat a quogens Chaldæorum exorta est. Quartus Lud, a quoLydii. Quintus Aram a quo Syri quorum metro-polis fuit Damascus.

Filii Aram nepotis Sem quattuor: Hus et Hul etGether et Mesa. Hus Trachonitidis conditor quiinter Palestinam et Cœlesyriam tenuit principa-tum. Unde fuit Iob, secundum quod scriptum est:Vir erat in terra Hus 1 . Secundus Hul, a quo Ar-menii. Tertius Gether a quo Arcananii sive Curiæ.Quartus Mesa, a quo sunt hi qui vocantur Meones.Posteritas Arfaxat filii Sem: Heber nepos Arfaxat,a quo Hebræi; Jectan filius Heber a quo Indorumorta est gens; Sale filius Iectan, a quo Bactriani,licet eos alii Scytharum exules suspicentur. Ismaelfilius Abraham a quo Ismaelitæ, qui nunc corruptonomine Saraceni quasi a Sara, et Aggareni abAgar. Nabaioht filius Ismael a quo Nabathæi, quiab Euphrate in mare Rubrum inhabitant. Moab etAmmon filii Loth, a quo Moabitæ et Ammanitæ.

2 I Cor. XIII3 Ibid.1 Iob I

Edom filius Esau a quo Idumæi. Hæ sunt gentesquæ de Sem stirpe descendunt, possidentes terrammeridianam ab ortu solis usque ad Phœnices. Aga-reni ab Agar, qui, ut diximus, perverso nomineSarraceni vocantur, quia ex Sarra se genitor glo-riantur. Ismaelitæ, obœdientes sibi interpretantur,id est peccatores, qui quod concupiscunt faciunt.Unde legitur in Psalmo: Tabernacula Idumæorumet Ismaelitæ 2 . Agareni interpretantur proselyti,hoc est, peccatores a conventu Eccleiæ alieni. Un-de scriptum est in Psalmo: Moab et Agareni, Gebalet Ammon, Amalech et alienigenæ cum habitanti-bus Tyrum 3

Filii Cham quattuor ex quibus ortæ sunt hae.Chus a quo Æthiopes progeniti, Mesram a quoÆgyptii perhibentur exorti. Futh, a quo Libyiunde et Mauritaniæ fluvius usque in præsens Fuhtdicitur omnisque circa eum regio Futensis. Cha-naan a quo Afri et Phœnices et Chananeorumdecem gentes. item ex nepotibus Cham filii Chusnepotes Cham sex. Filii Chus Soba, et Evila, So-bata, Rema, Saba, Cuza. Saba a quo progeniti etappellati Sabei, de quibus Virgilius: Solis est tureavirga Sabeis. Hi sunt et Arabes. Evila a quo Getuliin partem remotioris Africæ, et heremo cohæren-tes; Sabata a quo Sabateni qui nunc Astabarinominantur. Rema vero et Saba et Cuza, paula-tim antiqua vocabula perdiderunt, et quæ nunc aveteribus habeant ignorantur. Filii Rema Saba etDadan. Interpretatur autem nunc Saba Arabia.Dadan, a quo gens est Æthiopiæ in occidentaliplaga. Filii Mesraim: Labin a quibus Libyi quiquondam Putei vocabantur. Cesloim, a quo Phi-listim quos veteres Allophylos, nos modo corruptePalæstinos vocamus. Cæteræ sex gentes ignotæsunt quæ a bello Æthiopico subversæ usque adoblivionem præteritorum nominum pervenerunt.

Filii Chanaan undecim, ex quo Chananæorumdecem gentes quorum terram his expulsis Iudæipossederunt, quorum primogenitus Sidon a quoSidones. Unde et urbs eorum in Phœnice Sidonvocatur; secundus Eth, a quo Æthei; tertius Iebusa quo Iebusæi, quorum fuit Ierusalem; quartusAmorræus, a quo Amorræi; quintus Gergeseusa quo Gergesei; sextus Eueus, a quo Euei: ipsisunt Gabaonitæ a civitate Gabaon qui supplicesvenerunt ad Iesum; septimus Araceus qui arcascondidit oppidum contra Tripolim in radicibusLibani situm; Octavus Aseneus, a quo Asenei;nonus Aradius, a quo Aradii sunt, qui Araduminsulam possederunt angusto fretu a Phœenicislitore separatam; decimus Amareus a quo Syriænobilis civitas quæ vocatur Coelis; undecimusSamatheus. Hæ sunt gentes de stirpe Cham quæa Sidone usque ad Gaditanum fretum omnemmeridanam partem tenent.

2 Psal. LXXXII3 Ibid.

Page 249: Rabano Mauro - De Universo

Item tribus filiorum Iafeth. Filii igitur Iafeth sep-tem nominantur. Gomer, ex quo Galatæ, id est,Galli. Gomer interpretatur consummatio in eoenim finis, vastitas, et exitium, vel universa quæad mortem pertinent venire dicuntur. Unde legi-tur in Ezechihel: Gomer et universa agmina eius.Magog a quo arbitrantur Scithas et Gothos tra-xisse originem. Magog interpretatur detractio idest reprobi, quos diabolus in culmen superbiæ eri-git, et sibi consentientes facit. Unde scriptum estin Apocalypsi: Et seducet gentes quæ sunt superquattuor angulos terræ Gog et Magog. Madai aquo Medo existere putant, Iuvan, a quo Iones quiet Græci, unde et Ionium mare. Tubal a quo Iberiqui et Hispani, licet quidam ex eo et Italos suspi-centur. Tubal interpretatur deferens sive delatus,hoc est, reprobi vel diabolus qui mala semperinferunt aut deferunt ad mortem. Mosoc ex quoCappadoces, unde et urbs apud eos usque hodieMaleca dicitur. Mosoc interpretatur capiens, hocest, diabolus animas semper ad mortem capiens,unde dicit Ezechihel: Fili hominis pone faciemtuam contra Gog terram Magog, principum capitisMosoc et Tubal. Tiras ex quo Traces, quorum nonsatis immutatum vocabulum quasi Tiraces.

Filii Gomer nepotes Iafeth, Ascanaz a quo Sari-natæ, quos Græci reginos vocant. Rifan a quo Pa-flagonas. Gotorna, a quo sunt Friges. Filii Iuvan,Elisa, a quibus Græci Elisei qui vocantur Eolides,unde et lingua quinta Græce Eolis appellatur.Tarsis a quo Cilices ut Iosippus arbitratur, undeet metropolis civitas eorum Tarsis dicitur. RegesTarsis interpretantur exploratores lætitiæ, undelegitur in Psalmo: Reges Tarsis et insulæ muneraofferent. Cetthim a quo Cetii, id est, Ciprii, aquibus hodieque urbs Citius nominatur. Dodanim,a quo Rodii. Hæ sunt gentes de stirpe Iafeth, quia Tauro monte usque ad aquilonem mediam par-tem Asiæ et omnem Europam usque ad OceanumBrittannicum possident.

Nomina et locis et gentibus relinquentes de quibuspostea immutata sunt plurima, cætera perma-nent ut fuerunt. Nam multarum gentium vocabulapartim manserunt, ita ut hodieque appareat utfuerant derivata, sicut ex Assur Assyrii, ex HeberHebræi. Partim vero temporis vetustate ita muta-ta sunt, ut vix homines doctissimi antiquissimashistorias perscrutantes, nec omnium sed aliqua-rum ex istis origines gentium potuerint repperire.Nam quod ex filio Cham qui vocabatur MesdramÆgyptii sint exorti, nulla hic resonat origo voca-boli, sicut nec Æthiopum qui dicuntur ad eumfilium Cham pertinere qui Chus appellatus est,et si omnia considerentur, plurima tamen gentiummutata quam manentia vocabula apparent quibuspostea nomina diversa dedit ratio.

Namque Indi ab Indo flumine dicti sunt, qui aboccidentali parte eos includit. Seres a proprio op-

pido nomen sortiti sunt, gens ad orientem sitaapud quos de arboribus lana contexitur. Gangari-dæ populi sunt inter Assyrios Indosque inhabitan-tes circa Gangen fluvium, unde etiam Gangaridænuncupati sunt. Hircani dicti a silva Hircania ubisunt plurimi tigres. Bactriani Scythæ fuerunt, quisuorum factione a sedibus suis pulsi iuxta Bactronorientis fluvium consederunt, ex cuius vocabuloet nomen sortiti. Huius gentis rex fuit Zoroastresinventor magicæ artis.

Parthi quoquo et ipsi ab Scythis originem trahunt,fuerunt enim eorum exules quod etiam eorumvocabulo manifestatur. Nam Scythico sermoneexules partici dicuntur, hi similiter ut Bactrianidomesticis sedibus Scythia pulsi solitudines iuxtaHircaniam primam furtim occupaverunt, deindepleraque finium etiam virtute optinuerunt. Assyriiab Assur filio Sem vocati gens potentissima, quæab Eufrate usque ad Indorum fines omnem inmedio tenuit regionem. Medi a rege suo cognomi-nati putantur. Namque Iason Peliaci regis fratera Peliæ filiis Tessala pulsus est cum media uxoresua cuius fuit Privignus Medus rex Atheniensiumqui propter mortem Iasonis orientis plagam perdo-muit, ibique Mediam urbem condidit gentemqueMedorum suo nomine appellavit. Sed inveniemusin Genesi quod Madai auctor gentis Medorum fuit,a quo et cognominavit ut superius dictum est.

Persæ a Perseo rege sunt vocati, qui e GræciaAsiam transiens ibi barbaras gentes gravi diutur-noque bello perdomuit. Novissime victor nomensubiectæ genti dedit. Persæ autem ante Cyrumignobiles fuerunt et nullius inter gentes loci habe-bantur. Medi semper potentissimi fuerunt. Persæinterpretatur temptans, hoc est diabolus tempta-tiones semper inferens ut scriptum est: Persæ,Æthiopes, et Libyes cum eis. Libyes interpretanturvenientes, diabolo etenim semper tenebras atquetemptationes committentes ad alios venire facit.Thogorma interpretatur incolatus, significat om-nem peregrinationem omnis hostis exilium. Casdeiqui nunc Chaldæi vocantur a Caseth filio Nahorfratris Abrahæ cognominati sunt. Chaldæi inter-pretantur impii homines vel dæmones unde legi-tur in Isaia: Egredimini de Babylone et fugite aChaldæis.

Sabei ipsi sunt et Arabi qui in monte Arabiæ suntqui vocatur Libanus ubi tura colliguntur. Syria aSurim vocata perhibentur qui fuit nepos Abrahamex Cethura, quos autem veteres Assyrios nuncu-pabant, iam nos vocamus Syros a parte totumapellantes.

Hebræi vocati sunt ab Eber qui nepos fuit Sem.Hi Hebræi interpretantur translatores sive trans-lati et significat sanctos prædicatores de quibusscriptum est in Psalmo: Transierunt de gente ingentem et de regno ad populum alterum. Israelitævero ab Israel filio Isaac nuncupati sunt. Nam

Page 250: Rabano Mauro - De Universo

patriarcham Hebræorum fuisse Israel constat, aquo duodecim Iudæorum tribus Israelis vocabu-lum sortiti sunt. Isti interpretantur videntes Deumet significant sanctos fide et mundicia cordis Deumcontemplantes. Unde in Evangelio Dominus ait deNathanahel: Ecce verus Israelita in quo dolus nonest. Iudæis autem scissura decem tribuum nomenimposuit. Nam antea Hebræi sive Israel nuncupa-bantur. Ex quo autem in duo regna populus estdivisus, nunc duæ tribus quæ de stirpe Iuda regeshabebant Iudæorum nomen sortitæ sunt. Reliquapars decem tribuum quæ in Samaria regem si-bi constituit ob populi magnitudinem pristinumnomen retinuit Israel. Iudæi confessores inter-pretatur; significant fideles Christum confitentes.Aliter Iudæi significant hæreticos Christum ficteconfitentes, de quibus scriptum est in Apocalypsi:Qui dicunt se Iudæos esse et non sunt sed suntsynagoga Satanæ.

Samaritanorum gens supersit exordium ab Asyriisqui transmigrati habitaverant in Samaria. Latineinterpretantur custodes, eo quod captivato Israeliisti ad terram regionis eorum ad custodiam collo-cati sunt. Samaritæ custodes interpretantur, etsignificant hæreticos qui sub pretextu legis men-dacium colunt atque divinorum præceptorum cus-todes se esse mentiuntur. Legitur tamen Christocustodis nomen impositum, de quo scriptum est inIsaia: Custos quid de nocte, custos quid de nocte.Fenix Cathini frater de Thebis Ægyptiorum inSyriam profectus apud Sidonem regnavit eosquepopulos ex suo nomine Phœnices, eam quoqueprovinciam Phœniciam nuncupavit.

Sidones autem a civitate quæ vocatur Sidon tra-xisse vocabulum perhibentur. Sidon venatio inter-pretatur, unde legitur in Ioel: Verum quid mihiet vobis Sidon et Tyrus cito velociter reddam vi-cissitudinem vobis super caput vestrum. Item inaliam partem, ut in Evangelio legitur: Quia si inTiro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæsunt in vobis olim in cilicio et cinere pœnitentiamegissent.

Edom a quo Idumæi, rubeus sive sanguineus inter-pretatur: significat populum Iudæorum ob necemChristi et prophetarum sanguinolentum. Unde inAbdia scriptum est: Hoc dicit Dominus ad Edom:ecce parvulum dedi te in gentibus, contemptibilistu es valde, superbia cordis tui extulit te 4 . Idu-mæi sanguinei sive terreni interpretantur, id est,dæmones sive peccatores, ut in Psalmo legitur:Memorare, Domine, filiorum Edom in die Ieru-salem qui dicunt: Exinanite, exinanite usque adfundamentum in ea 5 . Item Idumæus populus estgentium, unde in Deuteronomio scriptum est: Nonabominaveris Idumæum, quia frater tuus est, necÆgyptum, quia advenæ fuistis in terra eius; qui

4 Abd. II5 Psal. CXXXVI

nati fuerunt ex eis, tertia generatione intrabuntEcclesiam Domini 6 , id est, per fidem Trinitatiset lavacrum regenerationis.

Seir qui hispidus vel hirsutus interpretatur, popu-lum Iudæorum significat, unde in cantico Deutero-nomii legitur: Dominus de Sina veniet, et de Seirortus est nobis 7 .

Amalehc interpretatur lambens, id est, diabolus.Unde legitur in Exodo: In manu abscondita velvalida expugnat Dominus Amalehc a generationein generationem 8 . Amalechitæ interpretantur po-pulus lambens, id est, peccatores terræ ambientes.Unde scriptum est in Psalmo: Gebal et Ammonet Amalech, et alienigenæ cum habitantibus Ty-rum 9 . Philistæi, ipsi sunt Palæstini, quia p lit-teram sermo Hebræus non habet, sed pro eo phGræco utitur, inde Philistæi pro Palæstinis dicun-tur, a civitate utique sua; iidem et Allophyli, idest, alienigenæ, ob hoc quia semper fuerint inimiciIsrael et longe ab eorum genere ac societate sintseparati. Philistæi interpretatur cadentes poculo,id est, inimici Ecclesiæ, de sua se extollentes scien-tia, unde legitur in Propheta: Verum quid mihi etvobis Tyrus et Sidon et omnis terminus Palæsti-norum, cito velociter reddam vicissitudinem vobissuper caput vestram 10 . Item in bonam partem in-telliguntur, unde legitur in Psalmo: Mihi Allophylisubditi sunt 11 .

Chananæi appellati de Chanaan filio Cham, quo-rum terram Iudæi possederunt. Ex cuius originefuit Emor frater Sichem, a quo Amorræi sunt nun-cupati. Chananæi interpretantur instabiles siveimmobiles, et significant peccatores fundamentumfidei non habentes. Unde legitur in cantico Exodi:Tabuerunt omnes inhabitantes Chanaan 12 .

Ægyptii ab Ægypto quodam rege vocati sunt.Nam antea aerei dicebantur. Interpretantur au-tem lingua Hebraica Ægyptii affligentes eo quodafflixerunt Dei populum priusquam divino auxilioliberarentur. Ægyptii interpretantur affligentes, idest, impii vel dæmones Ecclesiæ fideles opprimen-tes, unde legitur in Exodo: Affligebant Ægyptiioperibus duris 13 .

Armenius ex Thessalia unus de numero ducumIasonis qui ad Colchos profecti sunt, recollectamultitudine, quæ amisso rege Iasone passim vaga-batur: Armeniam condidit, gentique ex suo voca-bulo nomen dedit. Limes est Persicus, qui Scythasab eis dividit. Scythas cognominatos, a quo limi-te Scythæ a quibusdam perhibentur vocati, gens

6 Deut. XXIII7 Deut. XXXIII8 Exod. XVII9 Psal. LXXXII10 Ioel III11Psal. LIX12Exod. XV13Exod. I

Page 251: Rabano Mauro - De Universo

antiquissima semper habita. Hi Parthos Bactria-nosque, feminæ autem eorum Amazonum regnacondiderunt.

Massagetæ ex Scytharum origine sunt, et dictiMassagetæ quasi graves, id est, fortes Getæ. Namsic Livius argentum grave dicit, id est, massas. Hisunt qui inter Scythas atque Albanos septentrio-nalibus iugis inhabitant.

Amazones dictæ sunt seu quod simul viverent sineviris quasi amazosai, sive quod adustis dexteriori-bus mammis essent ne sagittarum iactus impedi-rentur quasi aneu mazou: nudabant enim, quamadusserant, mammam. Has Titianus unimammasdicit, nam hoc est Amazon quasi aneu mazou, idest, sine mamma. Has iam non esse, quod earumpartim ab Hercule partim ab Achille vel Alexan-dro usque ad internecionem deletæ sunt.

In partes Asiaticæ Scythiæ gentes, quæ posterosse Iasones credunt, albo crine nascuntur ab assi-duis nivibus, et ipsius capilli color genti nomen de-dit, et inde dicuntur Albani; horum glauca oculis,id est, picta inest pupilla, adeo ut nocte plusquamdie cernant. Albani autem vicini Amazonibus fue-runt.

Ugnos antea Hunnos vocatos, postremo a regesuo Avares appellatos, qui prius in ultima Mæoti-de inter glacialem Tanaim et Massagetarum im-manes populos habitaverunt. Deinde pernicibusequis Caucasi rupibus, ubi feras gentes Alexandriclaustra cohibent eruperunt, et orientem vigintiannis tenuerunt captivum, et ab Ægyptiis atqueÆthiopibus annuum uectigal exigerunt.

Troianorum gens antea Dardana a Dardano nomi-nata. Nam Dardanus et Iasius fratres e Græciaprofecti sunt. Ex his Iasius ad Thraciam, Darda-nus ad Phrygiam pervenit, ibique primus regnavit,post quem filius eius Erictionius, deinde nepos eiusTros, a quo Troiani nuncupati sunt.

Galatæ Galli esse noscuntur qui in auxilium a regeBithyniæ vocati, regnum cum eo, parta victoria,diviserunt, sicque deinde Græcis admixti primumGallo-græci, nunc ex antiquo Gallorum nomineGalatæ nuncupantur.

Græci ante Tessali a Tessalo, postea a Græco regeGræci sunt nuncupati, nam Græci proprie Tessalisunt.

Laphitas autem gentem Tessaliæ fuisse aiunt, cir-ca Penion amnem olim inhabitantem, a LaphitaApollinis filia nuncupatos.

Sicyonii Græci sunt nuncupati a Sicyonio rege.Hi primum Ægealei vocabantur, a rege Ægealeoqui primus Sicyoniis imperavit, a quo et Ægealeacivitas nuncupata est, quæ nunc Peloponnensisvocatur a Pelope rege suo: ipsi sunt ab Arcaderege Iovis et Calistonis filio dicti.

Danai a Danao rege vocati, iidem et Arguiviab Argo rege cognominati. Postquam autem rexGræcorum Apis mortuus est, huic filius Argussuccessit in regnum et ex eo Argivi appellati sunt,qui etiam ab eis post obitum deus haberi cœpit,templo et sacrificiis honoratus.

Achæi, qui et Achivi ab Achæo filio Iovis dicit,Pelasgi nominati, quia cum velis passim vernotempore advenisse Italiam visi sunt, ut aves. Pri-mo enim eos Varro Italia appulisse commemorat;Græci vero Pelasgos a Pelasgo Iovis et Larissæfilios perhibent dictos.

Myrmidones fuerunt Achillis socii, Dolopes Pirri:dicti sunt autem Myrmidones propter astutiamquasi myrmices, id est, formicæ. Eratostenes au-tem dicit dictos Myrmidones a Myrmidone duce,Iovis et Eurimedusæ filio. Cecropi Atheniensiumregi successit Cranaus, cuius filia Attis, nomen etregione et genti dedit, et ex ea Attici cognominatiqui sunt Athenienses. Ion, vir fortis, ex suo nomineeosdem Athenienses vocavit Iones.

Macedones a nomine Emathionis regis, anteaEmathii nuncupati sunt, postea Macedones dicti.Epirotæ a Pyrrho Achillis filio, prius Pyrrhidæ,postea vero cum Pyrrho rege duce ad Italiamtransire præsumpserunt.

Dorus Neptuni et Ellepis filius fuit, unde Doriet nomen et originem ducunt. Sunt autem parsGræciæ gentis, ex quibus etiam cognominata esttertia lingua Græcorum quæ Dorica appellatur.

Lacedæmones a Lacedæmone Semelæ filio dicit.Hi diu perseverantes in bello contra Messenios ve-riti ne diuturnitate prœlii spem prolis amitterent,præceperunt ut virgines eorum cum iuvenibus do-mi relictis concumberent. Sicque ex promiscuo vir-ginum concubitu nubentes de incertis parentibusnati ex nota materni pudoris Spartani vocati sunt.Nam ipsos esse Spartanos quos et Lacedæmonesmanifestum est.

Thraces ex filio Iapheth qui vocatus est Tirasexorti et cognominati, ut superius dictum est,perhibentur. Licet gentiles eos ex moribus ita dic-tos existiment, quod sint truces; saevissimi enimomnium gentium fuerunt. Unde et multa de eisfabulosa narrantur, quod captivos diis suis lita-rent, et humanum sanguinem in ossibus capitumportare soliti essent, de quibus Virgilius: Heu fugecrudeles terras fuge litus avarum!, quasi crudeliumet avarorum. Istorum gens originem a Colchisducit, qui missi ad Argonautas persequendos, uta Ponto intraverum Istrum fluvium, a vocabuloamnis, quo a mari recesserunt, appellati sunt.

Romani a Romuli nomine nuncupati qui urbemRomam condidit gentique et civitati nomen dedit.Hi ante a Saturno Saturnii, a Latino Latini vocatisunt. Nam Latinus rex Italiæ fuit qui ex suo nomi-

Page 252: Rabano Mauro - De Universo

ne Latinos appellavit, qui postea Romani nuncu-pati sunt. Hi et Quirites dicti, quia Quirinus dictusest Romulus, quia semper hasta utebatur, quæSabinorum lingua quiris dicitur. Italus quoqueet Sabinus et Sicanus fratres fuerunt, ex quibusnomina populis et regionibus sunt imposita. Namab Italo Itali, a Sabino Sabini, a Sicano Sicanicognominati sunt, iidem et Sicilienses. Tusci Italiæsunt populi. Et est a freqventia sacrorum et thurisvocata, id est, apo tou thuein.

Umbri Italiæ gens, sed Gallorum veterum propa-go, qui Appenninum montem incolunt, de quibushistoriæ perhibent eo quod tempore aquosæ cladisimbribus superfuerint, et ob hoc Ombrios Græcenominatos.

Marsi gens Italiæ dicta a comite Liberi Marsya,qui usum illis vitium ostendit, et ob hoc illi sta-tuam fecerunt, quam postea Romani victis Marsistulerunt. Marsos autem Græci Uscos vocant quasiophiuchous quia multas serpentes habent, et op-his serpens dicatur: illæsos autem esse carminummaleficiis. Inhabitant autem plagam Appenninimontis simul cum Umbris.

Gothi a Magog filio Iaphet nominati putantur desimilitudine ultimæ syllabæ, quos veteres magisGetas quam Gothos vocaverunt. Gens fortis etpotentissima, corporum mole ardua, armorum ge-nere terribilis. De quibus Lucanus: Hinc Dacuspremat, inde Getes occurrat Iberis. Daci autemGothorum soboles fuerunt, et dictos putant Dacosquasi Dagos quia de Gothorum stirpe creati sunt,de quibus ille: Ibis Arctoos procul usque Dacos.

Bessi barbari fuerunt, qui a multitudine boumsic vocati creduntur, de quibus quidam: Qui colitterræ medio, vel ille divitis multo bove pileatus,accola ripæ.

Gepides pedestri prœlio magis quam equestri suntusi, et ex hac causa ita vocati.

Sarmatæ patentibus campis armati inequitabant,priusquam eos Lentulus Danubio prohiberet, at-que inde ob studium armorum Sarmatæ nuncu-pati existimantur.

Lanus fluvius fertur ultra Danubium a quo Ala-ni dicti sunt, sicut et populi inhabitantes iuxtaLemannum fluvium Alemani vocantur. De quibusLucanus: Deseruere cavo tentoria fixa Lemanno.

Langobardos vulgo fertur nominasse prolixa barbaet numquam tonsa.

Vindilicus amnis ab extremis Galliæ erumpens,iuxta quem fluvium inhabitasse, et ex eo traxissenomen Vandali perhibentur.

Germaniæ gentes dictæ quod sint immania corpo-ra, immanesque nationes, sævissimis duratæ fri-goribus, qui mores ex ipso cœli rigore traxerunt;feroces animi et semper indomiti, raptu venatuque

viventes. Horum plurimæ gentes, variæ armis, dis-colores habitu linguisque dissonæ et origine voca-bulorum incertæ: ut Tolleraces, Amsivari, Quadi,Tungri, Marcomanni, Bruteri, Camasi, Blangioniet Ubantes; quorum immanitas barbariæ etiam inipsis vocabulis horrorem quemdam significat.

Suevi pars Germanorum fuerunt in fine septen-trionis, de quibus Lucanus: Fundit ab extremoFlavos, aquilone Suevos. Quorum fuisse centumpagos et populos, multi prodiderunt. Dicti autemSuevi putantur a monte Suevo qui ab ortu solisinitium Germaniæ facit, cuius loca incoluerunt.

Burgundiones, quondam a Romanis subacta in-teriori Germania, per castrorum limites positi aTiberio Cæsare, in magnam coluerut gentem, at-que ita nomen ex locis sumpserunt, quia crebraper limites habitacula constituta, burgos vulgo vo-cant. Hi postea rebelles Romanis effecti plusquamoctoginta milia armatorum prope Reni fluviuminsederunt, et nomen gentis obtinuerunt.

Saxonum gens in Oceanum litoribus et paludi-bus inviis, virtute atque agilitate habilis: unde etappellata quod sit durum et validissimum genushominum, et præstans cæteris piraticis.

Franci a quodam proprio duce vocari putantur,alii eos a feritate morum nuncupatos existimant.Sunt enim in illis mores inconditi, naturalis fero-citas animorum.

Brittones quidam Latine nominatos suspicantur,eo quod bruti sint: gens intra Oceanum interfusomari quasi extra orbem posita, de quibus Virgi-lius: Toto divisos orbe Britannos.

Scoti propria lingua nomen habent a picto corpo-re, eo quod aculeis ferreis cum atramento varia-rum figurarum stigmate adnotentur.

Galli a candore corporis nuncupati sunt. Galaenim Græce lac dicitur, unde et Sibylla sic eosappellat, cum ait de eis: Tunc lactea colla auroinnectuntur. Secundum diversitatem enim cœli etfacies hominum et colores et corporum quantita-tes, et animorum diversitates existunt. Inde Ro-manos graves, Græcos leves, Afros versipelles, Ga-llos natura feroces, acriores ingenio pervidemus,quod natura climatum facit. Galli autem senones,antiquitus Xenones dicebantur, quod liberum hos-pitio recepissent. Postea z in s litteram commutataest.

Vacca oppidum fuit iuxta Pyrenæum, a quo suntcognominati Vaccæi, de quibus creditur dixissepoeta: Lateque vagantes Vaccæi. Hi Pyrenæi iugisperamplam montis habitant solitudinem, iidemet Vascones quasi Vaccones, c in s litteram de-mutata; quos Gneus Pompeius edomita Hispania,ad triumphum venire festinans, de Pyrenæi iugisdeposuit et in unum oppidum congregavit, unde etconvenarum urbs nomen accepit. Hispani ab Ibero

Page 253: Rabano Mauro - De Universo

amne primum Iberi postea ab Hispalo Hispanicongominati sunt. Galleci a candore dicti, unde etGalli, reliquis enim Hispaniæ populis candidioresexistunt. Hi Græcam sibi originem asserunt, undeet naturali ingenio callent, siquidem post finemTroiani belli Teucrum morte Aiacis fratris invisumpatri Telamoni, dum non reciperetur in regnum,Cyprum concessisse, ibique urbem nomine anti-quæ patriæ Salaminam condidisse ferunt, indead Galleciam profectum expositis sedibus ex locogenti nomen dedisse.

Astures gens Hispaniæ vocati eo quod circa Astu-rem flumen septi montibus silvisque crebris inha-bitent.

Cantabri gens Hispaniæ a vocabulo urbis et Iberiamnis, cui insidunt appellati. Horum animus per-tinax et magis ad latrocinandum et ad bellandumvel ad perpetiendum verbera semper parati.

Celtiberi ex Gallis Celticis fuerunt, quorum exnomine appellata est regio Celtiberia. Nam exflumine Hispaniæ Ibero, ubi consederunt, et exGallis, qui Celtici dicebantur, mixto utroque vo-cabulo Celtiberi nuncupati sunt.

Afri appellati ab uno ex posteris Abrahæ qui vo-cabatur Afer, qui dicitur duxisse adversus Libyamexercitum, et ibi victis hostibus consedisse, eius-que posteros ex nomine atavi et Afros et Africamnuncupasse.

Pœni autem Carthaginenses sunt a Phœnicibusnuncupati, qui cum Didone profecti sunt. Tyriivero a Tyro urbe Phœnicum nominati, de quaprofecti sunt et in Africæ litus venerunt.

Getuli Getæ dicuntur fuisse, qui ingenti agmine alocis suis navibus conscendentes loca Syrtium inLibya occupaverunt, et quia ex Getis venerant in-de derivato nomine Getuli cognominati sunt, undeet opinio est apud Gothos, ab antiqua cognationeMauros consanguinitate propinquos sibi vocare.Africam autem initio habuere Libyes, deinde Afri.Post hoc Getuli, postremo Mauri et Numidæ.Mauri et Numidæ, ut Afri putant, sic sumpseruntet exordium et vocabulum. Nam postquam inHispania Hercules interiit, et exercitus eius com-positus ex variis gentibus amisso duce passim sibisedes quærebant, et ex eo numero Medi, Persæet Armeni, navibus in Africam trasvecti proximamari loca occupavere. Sed Persæ dum materiamin agris pro construendis domiciliis non invenirent,et ignara lingua commercium prohiberet, per pa-tentes agros et diversas solitudines vagabantur etperambulationibus vagabundis semetipsos proprialingua Numides appellaverunt, id est, sine oppidovagos et errantes.

Medi autem cum Libyis se miscuerunt qui pro-ximam Hispaniam inhabitabant, quorum nomenpaulatim Libyes corruperunt, barbara lingua Mau-

ros pro Medis appellantes, licet Mauri ob colorema Græcis vocentur, Græci enim nigrum mauronvocant. Æstifero quippe calore afflati speciem atricoloris ducunt.

Massilia civitas Africæ est non longe ab Atlanteet hortis Hesperidum a qua civitate Massili vo-cati sunt, quos nos corrupte Massulas vocamus.De quibus Virgilius: Hinc mihi Massyliæ gentismonstrata sacerdos.

Gaulalii gentes sunt a meridie usque OceanumHesperidum pervagantes, his nomen Gauloe insuladedit, quæ est iuxta Æthiopiam ubi nec serpensnascitur neque vivit.

Garamantes populi Africæ prope Cyrenas inhabi-tantes, a Garamante rege Apollinis filio nominati,qui ibi ex suo nomine Garama condidit oppidum,sunt autem proximi gentibus Æthiopum. De qui-bus Virgilius: Extremi Garamantes. Extremi au-tem quia sævi et a consortio humanitatis remoti.

Hesperii vero sunt qui circa Hispaniam commo-rantur, nam Hispania Hesperia dicitur.

Æthiopes dicti a filio Cham qui vocatus est Chus,ex quo originem trahunt. Chus enim Hebraica lin-gua Æthiops interpretatur. Hi quondam ab Indoflumine consurgentes iuxta Ægyptum inter Nilumet Oceanum in meridie sub ipsa solis vicinitateinsederunt, quorum tres sunt populi: Hesperi, Ga-ramantes, et Indi. Hesperi sunt occidentis, Ga-ramantes Tripolis, Indi orientis. Æthiopes inter-pretantur tenebræ vel caligo, id est, impii, quibusdiabolus velut tenebris circumseptus incedit.

Trogoditæ gens Æthiopum ideo nuncupati sunt,quod tanta celeritate pollent ut feras cursu pedumassequantur.

Panfagii, et Hini in Æthiopia sunt, quibus esca estquidquid mandi potest, et omnia fortuitu gignen-tia unde et appellati. Ictiofagi quod venando inmari valeant et piscibus tantum alantur. Hi postIndos montanas regiones tenent, quos subactosAlexander Magnus piscibus vesci prohibuit.

Antropophagi gens asperrima sub regione Syri-cum sita, qui quia humanis carnibus vescuntur,ideo Antropophagi nominantur. Itaque sicut hisita et cæteris gentibus per sæcula aut a regibusaut a locis aut a moribus, aut ex quibuslibet aliiscausis immutata vocabula sunt, ita ut prima origonominis eorum temporum vetustate non pateat.

Iam vero hi qui Antipodes dicuntur eo quodcontrarii esse vestigiis nostris putantur, vel quasisubterris positi adversa pedibus nostris calcentvestigia, nulla ratione credendum est: quia necsoliditas patitur nec centrum terræ. Sed neque hoculla historiæ cognitione firmatur, sed hoc poetæquasi ratiocinando coniectant.

Page 254: Rabano Mauro - De Universo

Titanes autem quosdam in Græcia ferunt fuisserobustos et excellentes viribus populos, quos fe-runt fabulæ ab irata contra deos terra ad eiusultionem creatos unde Titanes dicti sunt, id est,ab ultione qui quasi ulciscendæ matris terræ causain deos armati existerent, quos fabulæ a Iove bellofuisse superatos atque extinctos fingunt propterquod e cœlo iactis fulminibus interierunt.

III

De gentium vocabulis

Regnum a regibus dictum, nam sicut reges aregnando vocati ita regnum a regibus. Regnumuniversæ nationes, suis quisque temporibus ha-buerunt ut Assyrii, Medi, Persi, Ægiptii, Græci,quorum vices sors temporum ita volutavit, ut alte-rum ab altero solveretur. Inter omnia autem regnaterrarum duo regna cæteris gloriosa traduntur.Assyriorum primo, deinde Romanorum, tempo-ribus et locis inter se ordinata atque distincta.Nam sicut illud prius et hoc posterius, ita illudin oriente, hoc in occidente exortum est, deniquein illius fine huius initium confestim fuit, regnacætera, cæterique reges velut appendices istorumhabentur. Sed inter omnia regna illud maximeappetendum est regnum quod stabile et fixumpermanet atque in æterna pace consistens, nullumhabebit finem, cuius regni rex est Christus, dequo Propheta ait: Multiplicabitur ei imperium etpacis non erit finis super solium David et superregnum eius, et confirmet illud et corroberet in iu-dicio et iustitia amodo et usque in sempiternum 1 .De quo etiam angelus ad Mariam ait: Dabit illiDominus Deus sedem David patris sui, et regnabitin domo Iacob in æternum et regni eius non eritfinis 2 . Ad cuius regni possessionem ipse nos cot-tidie vocat per Scripturas Sacras et prædicatoresEvangelii, ut spernemus terrena et desideremuscœlestia, illucque pervenire per rectam fidem etbona opera contendamus: ad quod in die iudiciiipse Rex regum cum sederit in sede maiestatis suæet congregabuntur ante eum omnes gentes, electossuos qui a dextris eius erunt invitat dicens: Venitebenedicti patris mei, percipite regnum quod vobisparatum est ab origine mundi 3 . Cæterum: in hocmundo illa regna laudabilia sunt, quæ subiciunturregi vero, Domino videlicet Christo qui in totoorbe terrarum in gentibus et locis diversis dila-tans Ecclesiam suam gubernat ac regit secundumvoluntatem suam. At quæ regna loquitur Prophe-ta in Psalterio dicens: Regna terræ cantate Deo,psallite Domino, psallite Deo qui ascendit supercœlos cœlorum ab oriente 4 . Dicens enim regna

1 Isa. IX2 Luc. I3 Matth. XXV4 Psal. LXVII

terræ, omne genus homanum significare voluit,quia licet sint gentes quæ non habeant reges ta-men hoc verbo concluditur quidquid gentium essesentitur. Quod dicit cantate, ad animæ respicitpuritatem; psallite, ad opera sanctissima quæqueDomino probantur accepta. Qui ascendit supercœlos cœlorum, Dominus utique, qui de cœlo des-cendit ad liberandam infirmitatis nostra e natu-ram. Ipse etiam super cœlorum cœlos ascenditqui sedet ad dexteram Patris. Ab oriente veroquod dixit Ierosolimam evidenter ostendit, quæest in orientis partibus collocata, unde DominusApostolis videntibus ascendit ad cœlos.

Reges a regendo vocati, sicut enim sacerdos asacrificando ita et rex a regendo. Non autem regitqui non corrigit, recte igitur faciendo nomen tene-tur, peccando amittitur, unde et apud veteres taleerat proverbium: Rex eris si recte facias, si nonfacias non eris. Regiæ virtutes præcipue iustitiaet pietas. Plus autem in regibus laudatur pietas.Nam iustitia per se severa est. Reges autem obhanc causam apud Græcos basilei vocantur, quiatamquam bases populum sustinent, unde et basescoronas habent. Quanto enim quisque magis præ-ponitur, tanto amplius pondere laborum gravatur.Tyranni Græce dicuntur, idem Latine et reges.Nam apud veteres inter regem et tyrannum nulladiscretio est, ut: Pars pacis erit dextram tetigissetyranni. Fortes enim reges tyranni vocabantur.Nam tiro fortis, de qualibus Dominus loquiturdicens: Per me reges regnant et tyranni tenentterram 5 . Iam postea in usum accedit tyrannosvocari pessimos atque improbos reges luxuriosædominationis cupiditatem et crudelissimam domi-nationem in populis exercentes. Rex mystice Deusintelligitur, ut est illud in Psalmo: Deus autem rexnoster ante sæcula 6 . Regina est autem SanctaEcclesia ut est illud in Psalmo: Astitit regina adextris tuis. Item reges sancti Apostoli sive sancticæteri sum ut legitur in Psalmo: Deus qui dasvindictas, et in regnum potens est et dat virtu-tem regibus nostris 7 . Item reginæ sunt animæperfectorum quæ non sunt ancillæ peccati, ut inCanticis canticorum dicitur: Sexaginta sunt regi-næ 8 . Reges enim recte sancti homines dicuntur,qui spiritus auctoritate secundum voluntatem Deianimas suas regunt, et regi regum Domino, vi-delicet Christo, obœdiendo subiciuntur, qui iuxtaPsalmistæ vocem: Dominabitur a mari usque admare, et a flumine usque ad terminos orbis terræ,cui reges Tharsis et insulæ munera offerunt, regesArabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eumomnes reges terræ omnes gentes servient ei 9 . Do-minabitur dicit, cultu religionis latius innotescit,

5 Prov. VIII6 Psal. LXXIII7 Psal. XVII8 Cant. VI9 Psal. LXXI

Page 255: Rabano Mauro - De Universo

utique Dominus Christus, de quo superiora canuntet inferiora dictura sunt. Istud autem ad Salomo-nem filium David omnimodis non potest pertinere,qui tantum in gente Iudæa rex fuisse cognoscitur.Nam si maria ista nostra velis intellegere, totiusmundi ambitum, quem versus iste significat, nonprævalebis advertere. Reges ergo Arabiæ sunt quiblandimenta corporum rigidæ subiciunt discipli-næ, similiter Saba unde Sabæi dicti sunt, quam-vis corporali delectatione prævaleat et iocundisodoribus sit referta, suaviora tamen conversi eiuspopuli offerunt dona virtutum. Quod autem ait:Et adorabunt eum omnes reges terræ, per omnesreges cunctas nos voluit intellegere nationes, quianulla gens est quæ in parte populi sui propriumnon adoret auctorem. Item reges, pravi doctoresintelliguntur, ut est illud Prophetæ: Ipsi regnabuntet non ex me 10 . Tyrannus autem vel diabolumtipice potest figurare vel Antichristum, qui con-traria semper Christi imperio agere moliuntur, ethos sequuntur perversi homines, qui cupiditatemterrenam sectantes crudeliter magis premere po-pulum Christianum eligunt, quam modesta dispo-sitione regere et rite ac consulte illi præesse.

Consules appellantur a consulendo, sicut reges aregendo, sicut leges a legendo. Nam cum Roma-ni regum superbam dominationem non ferrent,annua imperia, binosque consules sibi fecerunt.Nam fastus regius non benevolentia consulentissed superbia dominantis erat. Hi ergo consulesappellati vel a consulendo civibus, vel a regen-do cuncta consilio, quos tamen ideo mutandosper annos singulos elegerunt, ut nec insolens diumaneret, et moderatior cito succurreret. Inde au-tem duo pares, quia unus rem civilem alter remmilitarem ministrabat, regnaverunt autem annisquadringentis sexaginta quattuor. Consules au-tem recte dici possunt magistri Ecclesiæ, hoc est,episcopi atque presbyteri et cæteri qui consiliissecundum Sanctarum Scripturarum traditionemplebem sibi subiectam adiuvant atque gubernant.Hoc autem nomen potestatis ex gentilium tradi-tione inventum ideo posuit, quia bene convenitEcclesiasticæ dignitati, ut interiora et exterioraomnia agant cum consilio atque prudentia, secun-dum illud quod scriptum est: Omnia factum consi-lio, et post factum non pœnitebis 11 . Nam Cæsarisnomen aut Augusti non aliter Domino nostro con-venire arbitror nisi sub significatione monarchiæ,quia solus regnat in cœlis et in terris, et quiasub eius imperio consistunt universa. Monarchiæsunt qui singularem possidens principatum qualisfuit Alexander apud Græcos, Iulius apud Roma-nos. Hinc et monarchia dicitur, monos quippesingulariter Græco nomine, archia principatus est.Tetrarchæ sunt quartam partem regni tenentes.Nam tetra quattuor sunt qualis fuit apud Iudæam

10Ose. VIII11Sir. XXXII

Philippus. Princeps et dignitatis nomen significantet ordinis. Sicut est illud Virgilianum: Princepsardentem coniecit lampada Turnus, pro primus.Dictus autem princeps a capiendo significationem,quod primus capiat, sicut municeps ab eo quodmunia accipiat. Legitur ergo in Propheta de Chris-to 12 quod ipse sit princeps pacis cuius principatusest super humerum eius, quia in cruce exaltatusomnia trahit ad seipsum et ideo illi curvabituromne genu et confitebitur omnes lingua quia ipsein gloria Dei patris vivit et regnat in sæcula 13 .De quo principe ita legitur in Ezechihele: Princepssedebit in ea, hoc est, in porta clausa, et comedetpanem suum 14 . Dicuntur et Apostoli principes etdoctores Ecclesiæ Dei, de quibus scriptum est inPsalmo: Principes populi convenerunt cum DeoAbraham 15 . Et item: Constitues, inquit, eos prin-cipes super omnem terram, quorum principatusnimis confortatus est 16 ; quia hi suis monitis us-que in finem mundi regunt Ecclesiam, et in dieiudicii futuri sunt iudices cum Christo ad quos ipseait: Cum sederit filius hominis in sede maiestatissuæ sedebitis et vos supersedes duodecim, iudican-tes duodecim tribus Israel 17 . Rursum principessunt sancti ut in Salomone: Vidi servos in equis,id est, peccatores in carnali potentia, et principesquasi servos ambulantes super terram 18 . Item incontrariam partem principes accipiuntur, ut Prop-heta dicit: Principes exstiterunt et non cognovi 19 .Item princeps diabolus sive Antichristus sicut inEzechihele Dominus de eo loquitur dicens: Filihominis, leva planctum super principem Tyri 20 ,id est, principem tribulationis.

Dux dictus eo quod sit ductor exercitus, sed nonstatim quicumque principes vel duces sunt, etiamreges dici possunt. In bello autem melius ducemnominari quam regem. Nam hoc nomen expri-mit in prœlio ducentem. Unde et Virgilius: DucisEvandri. Salustius: Quo cupidius in ore ducis sesequisque bonum, non dicit in ore consulis. Dux enimille vere dici potest, qui in calle iustitiæ incedenssequentes ducit per fidem rectam et bona operaad vitam æternam. Unde Propheta Dominum de-precatur dicens: Deduc me, Domine, in via tuaet ambulabo in veritate tua 21 . Et alibi: Spiritus,inquit, tuus bonus deducet me in viam rectam 22 .Unde et ipse Salvator dux a Propheta legitur inEvangelio, ubi scriptum est: Et tu, Bethleem, terraIuda nequaquam minima es in principibus Iuda,

12 Isa. IX13Phill. II14Ezech. XLIV15Psal. XLVI16Psal. XLIV17Matth. XIX18Eccli. X19 Isa. XIX20Ezech. XXVIII21Psal. LXXXV22Psal. CXLII

Page 256: Rabano Mauro - De Universo

ex te enim exiet dux qui regat populum meumIsrael 23 . Item dux Dominus Iesus Christus in-telligitur in illo Isaiæ: Ecce testem populis dedieum ducem ac præceptorem gentium 24 . Et alibi:Servus meus David princeps in medio eorum 25 .Duces sunt sancti prædicatores eo quod trahantfidelium greges post se. Item in contrariam partemduces hæretici sunt, Iudæi sive doctores improbi,ut in Evangelio: Dimittite eos, cæci sunt ducescæcorum; si cæcus cæcum duxerit ambo in foveamcadunt 26 . Fortis Dominus est, ut in Psalmo legi-tur: Dominus fortis et patiens, et in Iob: Sapienscorde et fortis robore 27 . Fortes sancti sunt utin Canticis canticorum: Ecce lectum Salomonissexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel 28 .Fortis diabolus ut in Evangelio: Cum fortis arma-tus custodit atrium suum in pace sunt omnia quæpossidet 29 .

Patrici inde vocati sunt pro eo quod sicut patresfiliis ita provideant Reipublicæ. Præfecti dicti eoquod prætoria potestate præsint. Prætores iidemqui et præfecti quasi præpositores. Præsides verodicti quia alicuius loci tutelam præsidialiter te-nent. Prætores autem quasi præceptores civitatiset principes, idem et quæstores quasi quæsitoreseo quod questionibus præsint, consilium enim etcausa apud eos est. Proceres sunt principes civita-tis, quasi præcedentes quod omnes honore præce-dunt. Tribuni vocati quia militibus sive plebibusiura tribuunt. Chiliarchiæ sunt qui mille præsunt,quos nos millenarios nuncupamus, et est Græcumnomen. Centuriones dicti eo quod præsunt centummilitibus, sicut quinquagenarii quia in capite suntquinquaginta militum, sicut decani ab eo quoddecem militibus præferuntur.

Hæ autem species prælatorum in Ecclesia ritetenentur, quando unusquisque præpositus iuxtaritum et ordinem suum curam habet subditorumne per devia erroris pergant neque iniustis operi-bus insistant, nec non et caveant ne alius alterumnoceat nec per violentiam opprimat, sed concordesinvicem et pacifici vitam modestam ducant. Undeet in veteri lege Iethro cognatus Moysi dedit illiconsilium ut constitueret in plebe tribunos, et cen-turiones, et quinquagenarios, et decanos quatenusipsi minora decernerent atque diiudicarent, ipsevero ea quæ ad Deum pertinent, subditis suisdispensaret. Hinc et Apostolus Hebræis præce-pit dicens: Obœdite præpositis vestris in Dominoet subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi proanimabus vestris, Domino reddituri rationem, utcum gaudio hoc faciant et non gementes, hoc enim

23Matth. II24 Isa. LV25Ezech. XXXIV26Matth. XV27 Iob IX28Cant. III29Luc. XI

non expedit vobis 30 . Et iterum: Mementote, in-quit, præpositorum vestrorum, qui locuti sunt ver-bum Dei, quorum intuentes exitum conversationisimitamini fidem 31 .

Miles dictus quia mille erant ante in numero unovel quia unus est ex mille electus. Romulus autemprimus ex populo milites sumpsit et appellavit.Liber vero primus militiæ ordinem docuit. Milesautem ordinarius dicitur aut extraordinarius. Or-dinarius est qui per ordinem militat, nec adhucaliquem consecutus est gradum honoris. Est enimgregarius, id est, humilis militiæ; extraordinariusvero qui ob virtutem promoderetur ex ordine.Emeriti dicuntur veteri solutique militæ, qui iamin usu prœlii non sunt, et quia mereri militare di-cuntur, ab stipendiis scilicet quæ merentur. Idemet veterani dicuntur, quia iam in usu proelii nonsunt sed post militiæ labores quietis sufragiumconsequuntur. Equestres milites dicti quod æquosedeant et militant in æquestri ordine. Tironesdicuntur fortes pueri qui ad militiam delegunturatque armis gerendis habiles existunt. Hi enimnon sola professione nativitatis, sed ab aspectu etvalitudine corporis existimantur. Unde et tironesdicti quique antequam sacramento probati sint,milites non sunt. Romanæ autem militiæ mos fuitpuberes primos exerceri armis. Nam sexto deci-mo anno tirones militabant, quo etiam solo subcustodibus agebant. Conscripti militia dicunturquia in tabulis conferuntur ab eo qui eos dictu-rus est sicut transcripti vocantur. Cum de aliain aliam legionem transeunt et inde transcriptiquia nomina dant ut transcribantur, et optionesdicti quod sint electi. Nam optare eligere est sicutest illud, optavitque locum regno, id est elegit.Excubitores dicuntur pro eo quod excubias sem-per agant. Sunt enim ex numero militum et inporticibus. Excubant propter regale custodiam.Excubiæ autem diurnæ sunt, vigiliæ nocturnæunde et vigiles. Veletes erant apud Romanos genusmilitiæ a volitando vocati. Lecti enim agilitateiuvenes cum armis suis post terga equitum cumarmis suis consedebant et mox cum ad hostesventum esset equis desiliebant et continuo pedi-tes ipsi ex alia parte equitibus per quos advectifuerant dimicantibus hostem pertubabant. Ab hisvelitibus elephanti quondam Annibalis retroacticum regi iam a suis non possent, fabrili scalprointer aures adacto necabantur.

Militia autem a milibus dicta aut a multis, quasimultitia, quasi negotium multorum aut a molererum quasi mollitia. Legio sex milium armatorumest ab electo vocata, quasi lecti, id est, armis elec-ti, proprie autem Macedonum phalanx, Gallorumcaterva, nostra legio dicitur. Legio habet sexagintacenturias, manipulos triginta, cohortes, duodecim,

30Heb. XIII31 Ibid.

Page 257: Rabano Mauro - De Universo

turmas ducentas. Centuria est pars exercitus incentenos milites divisa, unde et qui his præsuntcenturiones dicuntur. Subcenturiati vero sunt nonqui in prima sed qui in secundam centuria sunt,quasi sub prima centuria, tamen stricti etiam ipsiet in periculis positi in bello sunt, ut si prima defe-cerit, isti quos sub secunda diximus laborantibus,primis subveniant. Unde et ad insidiandum poni-tur sub centuriatus, quasi armis dolosis instructus.Manipulus ducentorum est militum. Manipuli au-tem dicti sunt milites, sive qui ad bellum primamanu incipiebant, sive quod antequam signa es-sent, manipulos sibi, id est, fasciculos stipulæ velherbæ alicuius pro signis faciebant, a quo signomanipulares milites cognominati sunt. De quibusLucanus: Evocat armatos Lucanus extemplo adsigna manipulos. Turma triginta equites sunt; Ro-mani enim equites in una tribu trecenti fuerunt, desingulis enim centuriis decem dabantur et fiebatturma. Cohors quingentos milites habet.

Tria sunt militæ genera: sacramentum, evocatio,coniuratio. Sacramentum in quo post electionemiurat unusquisque miles se non recedere a mili-tia nisi post completa stipendia, id est, militiætempora; et hi sunt qui habent plenam militiam,nam viginti et quinque annis tenentur. Evocatiodum ad subitum bellum non solum miles sedet cæteri evocantur. Unde etiam consul solebatdicere: Qui rem publicam salvam esse vult, mesequatur. Coniuratio quæ fit in tumultu quandovicinum urbis periculum singulos iurare non pati-tur sed repente colligitur multitudo et tumultuosain ira conflatur. Hæc et tumultuosa dicitur. Inacie autem istæ fere formæ sunt: exercitus, classis,cuneus, alæ, nodus, cornua, agmen: quæ formaset nomina ab ipsis rebus de quibus translata suntmutuantur. Acies dicta quod ferro armata sit etacumine gladiorum. Exercitus multitudo ex unogenere ab exercitatione belli vocata. Cuneus estcollecta in unum multitudo militum. Unde propterquod in unum coit, ipsa coitio in unum, cuneusnominatus est, quasi couneus, quia in unum om-nes conguntur. Classes dictæ propter divisionemexercitus, qui postea manipuli dicti sunt, unde etVirgilius: Classibus hic locus, hic acies certare so-lebant. Iam postea et classis navium dicta. Nodusproprie densa peditum multitudo sicut equitumturma. Nodum enim dictum pro difficultate quodvix possit resolvi. Alæ in exercitu triginta equitesesse dicuntur. Alæ autem equites ab hoc dicti quiategunt pedites alarum vice. Cornua vocantur ex-tremitas exercitus quia intorta sit. Agmen diciturquod in longitudine directum, quale solet esse,cum exercitus iter facit, ab agendo vocatum, idest, eundo. Plautus: quo te agis. Et ipse est enimexercitus ambulans. Nam agmen dicitur quod inlongitudine directum sit, quale solet esse cumexercitus portis procedit, quidquid fuerit aliudabusive dicitur.

Milites autem Christi illi esse dicuntur qui contradiabolum pugnant, et contra vitia fortiter dimi-cant, quibus cum consummaverint et expleverintagonem suum, non merces terrena, sed vita pro-mittitur æterna. Nam de talibus Apostolus adCorinthios scripsit dicens: In carne enim ambu-lantes, non secundum carnem militamus, nam ar-ma militiæ nostræ non carnalia sed potentia Deoad descructionem inimicorum consilia destruenteset omnem altitudinem extollentem se adversumscientiam Dei, et in captivitatem redigentes om-nem intellectum in obsequium Christi et in promp-tu habentes ulcisci omnem inobœdientiam 32 .

IV

De civibus

De imperiis militiæque vocabulis ex parte dictumest. Deinceps civium nomina summatim subiungi-mus. Cives vocati quod in unum coeuntes vivant,ut vita communis et ornatior fiat et tutior. Civesautem mystice in bonam partem pununtur, ut estillud in Apostolo: Vos autem estis cives sanctorumet domestici Dei 1 . Item in malam partem quan-do ad Babyloniam spiritalem, hoc est, in partemdiaboli deputantur.

Domus unius familiæ habitaculum est sicut urbsunius populi, sicut orbis domicilium totius generishumani; est autem domus genus, unde in Psalmoscriptum est: Domus Israel benedicite Dominum,domus Aaron benedicite Dominum, domus Levibenedicte Dominum, qui timetis Dominum, bene-dicite Dominum 2 . Postquam gentilium simulacraderisit, in tertio ingressu laudes Dominicas sanc-torum dicit ore celebrandas, sed in his duobusversibus per officia diversa discurrens admonet, utvero Domino laus fidelium debeat personare. InIsrael omnis ponitur iustus qui divina contempla-tione gratulatur quos postea numerat specialiter.In Aaron enim sacerdotes, in Levi reliqui ministri,ad postremum qui Domino in qualibet probabiliconversatione famulantur: sic omnis populus perdiversas partes devotus Dominum laudare præci-pitur.

Genus a gignendo et pro generando dictum auta definitione certorum prognatorum: nationesquepropriis cognationibus terminatæ gentes appellan-tur. Populus est cœtus humanæ multitudinis iurisconsensu et concordi communione sociatus. Po-pulus autem in eo distat a plebibus, quia populusuniversi cives sunt connumeratis senioribus. Plebsautem reliquum vulgus sine senioribus civitatis.Populus ergo tota civitas est. Vulgus vero plebsest, plebs autem dicta a pluritate. Maior est enim

32 II Cor. X1 Ephes. II2 Psal. CXXXIV

Page 258: Rabano Mauro - De Universo

numerus iuniorum quam seniorum, populus veroapo to polis dicitur, id est, civitas vel pluralitas,unde et populus dictus est. Græce autem populus,laos dicitur, a lapidibus. Vulgus est passim inha-bitans multitudo quasi quisque quo vult. Populiautem nomine in Scripturis Sacris aut gentemIudæorum significat unius Dei cultu mancipatam,et legis Dei præceptis institutam, vel etiam Ch-ristianum populum qui magis Deo devotus essedinoscitur, unde in Psalmo scriptum est: Scitotequod Dominus ipse est Deus, ipse fecit nos et nonipsi nos, nos autem populus eius et oves pascuæeius 3 . Nam quamvis nativitatis nostræ ministe-rium præbeat carnalis operatio, tamen ille in huncmundum nos probatur adducere, qui cuncta fecitad existentiam pervenire. Sequitur: Nos autem po-pulus eius et oves pascuæ eius. Venit ad populumfidelem per comparationes pulcherrimas, quid sintostendens oves, quia simplices sunt, et ipse earumpastor est verus. Pascuæ eius, id est, divinarumScripturarum copiosa et dulcis epulatio. Ipsa suntenim pascua quibus fidelis anima saginatur et adfuturæ beatitudinis amœna perducitur.

Tribus dicuntur tamquam curiæ, et congregatio-nes distinctæ populorum, et vocatæ tribus quodin principio Romani trifarie fuerint a Romulo dis-pertiti: in senatoribus, militibus, et plebibus, quætamen tribus nunc multiplicatæ nomen pristinumretinent. Tribus similiter mystice significant autduodecim tribus Israelitici generis, aut conventi-cula sanctorum in Ecclesia. Nam cum de Ieru-salem mystica Propheta commemoraret, addidit:Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, tes-timonium Israel ad confitendum nomini tuo, Do-mine 4 . Dicendo illuc significat civitatem Ierusa-lem quam superius dixit: cuius participatio eius inidipsum 5 , et, ut cœlestem esse cognosceres, addi-dit ascenderunt; ad quam beati semper ascenduntquoniam iugi exercitatione proficiunt. Subiunxittribus, in quibus erat Israeliticus populus distri-butus, sic enim illi genti ad numerum filiorumIacob duodecim tribus fuerunt, sicut Romano po-pulo triginta quinque curiæ. In istis ergo tribubussignificat sanctos qui Dominum Salvatorem esseDeum confessi sunt. Nam ut ab infidelibus tribusistas fidelium segregaret, addidit: tribus Domini,quæ utique tribus esse poterant nisi ei pura mentecredidissent. Alias enim tribus constat fuisse dia-boli quæ ex Christo maluerunt impia voluntateseparari, quibus ipse in Evangelio dixit: Vos a Pa-tre diabolo estis 6 . Verum quales essent istæ tribusDomini breviter indicavit, testimonium Israel, idest, qui testimonium præbeant sanctitate.

3 Psal. XCIX4 Psal. CXXI5 Ibid.6 Ioann. VIII

Censores apud veteres Romanos erant, est enimnomen censoris dignitas iudicialis. Censere enimiudicare est. Item censores sunt patrimoniorumiudices a censu æris appellati. Iudices dicti quasiius dicentes populo, sive quod iure disceptent. Iureenim disputare est, iuste iudicare, non est autemiudex si non est in eo iustitia. Leguntur enim inScripturis Sacris iniqui pro censoribus æquitatispositi. Similiter et iudices iniqui qui iniquitatemin iudicando magis secuti sunt quam æquitatem,cuius rei exempla inveniuntur plurima.

Senatui nomen ætas dedit quod seniores essent.Alii a sinendo dictos accipiunt senatores, ipsi enimagendi facultatem dabant. Senatusconsultus, aconsulendo et tractando est dictus, quod sic fitut consuleat et nocere non possit. Patres autem,ut Salustius dicit, a curæ similitudine vocati sunt.Nam sicut patres filios suos, ita illi rem publicamalebant. Patres conscripti: quia dum Romulusdecem curias senatorum elegisset nomina eorumpræsenti populo in tabulas aureas contulit atqueinde Patres conscripti vocati.

Municipes sunt in eodem municipio nati, officiomunerum dicti eo quod publica munia accipiunt.Munia enim officia sunt, unde et immunes di-cuntur qui nullum gerunt officium. Municipalesoriginales cives et in loco officium gerentes. Legi-tur etiam in Scripturis 7 , municipatus sanctorumesse in cœlis, quia ibi munera capiunt sempiterna.Privati sunt extranei ab officiis publicis. Est enimnomen magistratum habenti contrarium, et dictiprivati quod sint ab officiis curiæ absoluti.

Mercennarii sunt qui serviunt accepta mercede.Iidem et barones Græco nomine quod sint fortes inlaboribus. Mercennarii mystice illos significant quiserviunt Domino non pro amore divino tantum,sed pro temporali retributione, de quibus scriptusest in Evangelio quod profugus filius pœnitendodixerit: Quanti mercennarii in domo patris meiabundant panibus? ego autem hic fame pereo 8 .Et alibi ipsa Veritas ait: Mercennarius et qui nonest pastor, cuius non sunt oves propriæ, videtlupum venientem et dimittit oves et fugit 9 . Pu-blicani appellantur conductores vectigalium fisci,vel rerum publicarum, sive quia vectigalia publicaexigunt, vel qui per negotia sæculi lucra sectantur,unde et cognominati sunt. Hi etiam in Evange-lio cum peccatoribus simul leguntur venisse adSalvatorem, quia qui publica negotia in terrenisactibus exercent, difficile peccatorum sarcina ca-rent; sed cum per pœnitentiam ad Dominum ve-raciter convertuntur, ex peccatoribus iusti fiunt.Villicus propriæ villæ gubernator est, unde eta villa villicus nomen accepit. Interdum autemvillicus non solum gubernationem villæ sed dis-

7 Phil. III8 Luc. XV9 Ioann. X

Page 259: Rabano Mauro - De Universo

pensationem universæ domus Tullio interpretantesignificat, quod est universarum possessionum etvillarum dispensator. Villicus ergo in evangelicaparabola comparatur ille qui in terrenis negotiisse reum facit, sed per eleemosynam se absolverecertat. Unde scriptum est 10 , quod villicus accu-satus apud Dominum suum quasi dissipasset bo-na ipsius per peccuniam dimissam conservis suisprovideret sibi in futurum. Unde ipse Dominusexplicita parabola discipulis suis ait: Facite vobisamicos de mammona iniquitatis ut cum defeceritisrecipiant vos in æterna tabernacula 11 .

Actores, iidem et curatores, ab agendo et curandovocati. Procuratores vero eo quod vice curatorisfunguntur quasi pro curatore, sicut proconsul proconsule. Mystice autem procuratores sive tutoreset actores possunt Prophetæ accipi, quorum verbisquotidie in adventu Salvatoris erudiebamur. UndeApostolus sub exemplo ait: Quanto tempore hæresparvulus est, nihil differt a servo, cum sit Domi-nus omnium: sed sub tutoribus et actoribus estusque ad præfinitum tempus a patre 12 . Recte hisub tutoribus esse dicuntur, qui habentes spiritumtimoris necdum meruerunt spiritum libertatis etadoptionis accipere. Ætas enim infantiæ et pec-cata formidat et pædagogum metuit, nec confiditse esse liberam, licet per naturam domina sit, etsecundum utramque intellegentiam, qua tutores etactores vel Prophetas vel angelos diximus, parvu-lus iste tamdiu sub actoribus est atque tutoribus,donec legitimum perfecti viri tempus impleverit.Legitimum autem tempus sicut Romanis legibusviginti quinque annorum spatio terminatur. Itaad humani generis perfectionem Christi reputaturadventus, statim ut ille venerit et omnes in vi-rum perfectum creverimus: pædagogus a nobistutorque discedunt, tunc auctoritate domini ethæreditatis possessione perfruimur, in qua priusnati quodammodo putabamur alieni.

Coloni sunt cultores advenæ, dicti a cultura agri.Sunt enim aliunde venientes, atque alienum agrumlocatum colentes, ac debentes conditionem genita-li solo propter agriculturam, sub domino possesso-ris, pro eo quod locatus est fundus. Coloni autemquattuor modis dicuntur. Nam coloni aut Romanisunt, aut coloni Latini, aut coloni auxiliares, autcoloni ruris privati. Inquilini vocati quasi inco-lentes aliena, non enim habent propriam sedemsed in terra aliena inhabitant. Differt autem interinquilinum et advenam. Inquilini enim sunt quiemigrant et non perpetuo permanent. Advenæ au-tem vel incolæ adventicii perhibentur sed perma-nentes, et inde incolæ quia iam habitatores sunt,ab incolendo. Advenæ enim sunt sancti qui deerrore mundano translati, ad Sanctam Ecclesiam

10Luc. XVI11 Ibid.12Gal. IV

transmigrant. De quibus Propheta ait: Dominuscustodit pupillum et advenam 13 , id est, qui deBabylonia civitate diaboli, ad Ierusalem civitatemDomini Salvatoris advenerit. Hunc custodit, sitamen in electorum habitatione permanserit.

Indigenæ sunt inde geniti, et in eodem loco natiubi inhabitant. Incola autem, non indigenam sedadvenam indicat. Peregrini eo quod ignorantureorum parentes a quibus orti existunt, sunt enimde longinqua regione. Legitur enim ita in Psalmo:Ne sileas a me quoniam incola ego sum apud te,et peregrinus, sicut omnes patres mei 14 . Incolavero dicitur, qui terram colit ad tempus super-veniens extraneus, non qui in patriæ suæ regioneconsistit: quod omni sancto evenit, qui in divinacivitate recipitur. Omnes enim nos peccatum fecitextraneos, et in nefaria tenuit regione captivos.Sed quando nos misericordia eius suscipit, incolæsumus, quoniam illuc advenimus, id est, de Ba-lonia ad Ierusalem ipso attrahente transponimur.Ideo enim, apud te, ut non in diaboli sed in Dominicivitate incolam eum fuisse sentires; subiunxit,et peregrinus, quia incipit esse ubi non erat. Pe-regrinus enim dicitur quasi pergens longius. Etut generalem hanc cognosceres fuisse sententiamdicit: Sicut omnes patres mei.

Urbani vocabantur qui Romæ habitant, qui veroin cæteris locis, oppidani. Nam sola urbs Roma,cætera oppida. Famuli ex propria familia servo-rum exorti. Servi autem vocabulum inde traxe-runt, quia hi qui iure belli possint a victoribusoccidi conservantur, servi fiebant, servi videliceta servando vocati. Servus mystice Christus inabiectione carnis, sicut in Isaia de eo dicitur: Ecceservus meus suscipiam eum 15 . Item servus doctorfidelis in Ecclesia, ut in Evangelio legitur: Quisputas est fidelis servus et prudens? 16 Et in aliampartem de pravo doctore, ubi et supra: Quod sidixerit ille servus malus in corde suo 17 et reliqua.Servus est homo peccator, ut in Salomone: Servusverbis non corrigitur, quia quod dicis intelligit, etrespondere dedignatur 18 . Item servi sancti sunt,ut in Ioel: Sed et super servos meos et ancillasmeas effundam de spiritu meo 19 . Famuli autemsive servi, et in bonam et in malam partem ut di-ximus accipi possunt, quia servi iustitiæ dicuntur,servi peccati, Scriptura teste, quæ ait: Cui quisservit, eius servus addictus es 20 . Et Apostolus:Liberati, inquit, a servitute peccati, servi facti estisiustitiæ 21 , similiter et ancillæ. Ancillæ a susten-

13Psal. CXLV14Psal. XXXVIII15 Isa. XLII16Matth. XXIV17 Ibid.18Prov. XXIX19 Ioel II20Rom. VI21 ibid.

Page 260: Rabano Mauro - De Universo

taculo vocatæ: ancon enim Græce cubitus dicitur.Unde et anconen dicimus. Ancillæ enim Dei iuxtaallegoriam animæ sunt sanctæ, quæ prompta de-votione eius deserviunt voluntati. Unde Psalmistaait: Ecce sicut oculi servorum in manibus domi-norum suorum, et sicut oculi ancillæ, in manibusdominæ suæ, ita oculi nostri ad Dominum Domininostrum donec misereatur nobis 22 . Item ancillæApostoli, propter carnis infirmitatem, sicut prodiabolo dicitur: Et alligabis eum ancillis tuis 23 .Rursum ancillæ animæ peccatorum sunt, ut inNahum: Miles captivus adductus est, et ancillæeius minabantur gementes 24 .

Pauper Christus est, sive populus fidelis, ut inApostolo: Propter nos pauper factus est, cum essetdives 25 . Et in Psalmo: Iste pauper clamavit etDominus exaudivit eum 26 . Pauperes sancti quihumiles spiritu sunt, ut in Evangelio: Beati pau-peres spiritu 27 . Et in Psalmo: Non sprevit nequedespexit preces pauperum 28 . Aliter pauperes, di-vites sæculi huius virtutibus vacui, ut est illudin Apocalypsi: Dicis quia dives sum et ditatus,et nescis quia tu es pauper et mendicus 29 . Inopspopulus gentium humilis, ut in Psalmo: Suscitansa terra inopem 30 . Et alibi: Eripiens inopem demanu fortioris 31 , hoc est, de potestate diaboli.

Mancipium est quidquid manu capi aut subdipotest, ut homo, equus, ovis. Hæc enim animaliastatim ut nata sunt mancipium esse putantur.Nam et ea quæ in bestiarum numero sunt tuncvidentur mancipium esse, quando capi sive domaricœperint. Ingenui dicti, quia in genere habentlibertatem, non in facto sicut liberti. Unde eteos Græce eugenes vocant quod sint boni gene-ris. Libertus autem vocatus quasi liberatus, eratenim prius iugo servitutis addictus. Libertorumfilii apud antiquos libertini appellabantur, quaside libertis nati. Nunc vero libertinus aut a libertofactus, aut possessus. Liberti enim spiritaliter illidicuntur, qui Christiana libertate bene utuntur.Unde Apostolos ait: Qui enim in Domino vocatusest servus, libertus est Domini. Similiter qui libervocatus est, servus est Christi 32 . Hic enim omninoservus est qui imprudenter agit, sicut et veteribusplacuit, qui omnes sapientes liberos appellarunt,imprudentes autem omnes servos. Unde Salomon:Servo, inquit, sapienti liberi servient 33 . Hic ergoqui credit, ac si servus sit ad tempus, quia rem

22Psal. CXXXVIII23 Iob XL24Nah. II25 II Cor. VIII26Psal. XXXIII27Matth. V28Psal. XXI29Apoc. I30Psal. CXII31Psal. XXXIV32 I Cor. VII33Eccli. X

facit prudenter, ut credat in Christum, libertusfit Domini. Si ergo peccata servos faciunt, sicutCham filius Noe peccati et imprudentiæ causafactus est servus, cum acceperit remissionem pec-catorum, libertus efficitur. Similiter, inquit, quiliber vocatus est, servus est Christi 34 , profectusest ex libero servus fieri Christi. Liber enim erata Deo, quod maximum crimen est, ideo amissaamara et contraria libertate, conditionem sortitusest, quæ prodesset, sicut dicit Dominus: Tolliteiugum meum super vos, quia suave est, et onusmeum leve est 35 .

Manumissus dicitur, quasi manu emissus. Apudveteres enim quoties manu mittebant alapa per-cussos circumagebant, unde et manumissi dicti, eoquod manu mitterentur. Cives Romani postea subconsulibus per testamenta in urbe Romana effecti.Dicti autem cives Romani quia testamento liberieffecti in numerum civium Romanorum redigun-tur. His primum aditus erat in urbe Roma commo-rari. Cæteris autem libertis prohibebatur ne vel inurbe Roma vel infra septimum ab urbe milariumcommanerent, licet legamus Paulum Apostolumnecessitate compulsum propter seditionem exor-tam civem Romanum se appellasse, tamen multogloriosius est quod se cum cæteris fidelibus, ci-vem cœlestis Ierusalem nuncupavit, unde ad Ep-hesios scribens ait: Ergo iam non estis hospiteset advenæ, sed estis cives sanctorum et domesticiDei superædificati supra fundamentum Apostolo-rum et Prophetarum 36 , hoc est, super Novum etVetus testamentum collocati, quæ enim Apostoliprædicaverunt, Prophetæ futura dixerunt, hoc est,non solum nos sed et cœlestes potestates pariterfieri habitaculum Dei in Spiritu Sancto. Hæredisnomen imposuit census æris, solvit enim tributumauctoris. In hoc enim vocabulo prima successioest hæreditatis et generis, ut sunt filii et nepotespro hæres qui loco hæredis fungitur quasi prohærede. Est enim aut institutus aut substitutus.Hæredes autem mystice sancti Dei possunt intelli-gi, et qui cœlestis patriæ possessores futuri sunt,unde Apostolus ad Romanos scribens ait: IpseSpiritus testimonium reddet spiritui nostro quodsumus filii Dei. Si autem filii, et hæredes, hæredesquidem Dei cohæredes autem Christi 37 . Ut ergopromptos nos ad obœdiendum Deo patri faceret,hac spe exortatur, dicens: Dei nos futuro hære-des, cohæredes autem Christi, ut quia magna spespræmii est, tanto magis in Dei rebus propensioresessemus, postponentes curam mundanorum. Quidsit autem cohæredem esse filii Dei, ab ApostoloIoanne docemur, inter cætera enim ait: Scimusquoniam, cum apparuerit, similes ei erimus 38 .

34 I Cor. VII35Matth. XI36Ephes. II37Rom. VIII38 I Ioann. III

Page 261: Rabano Mauro - De Universo

Liber septimus decimus

I De pulveribus el glebis terræ. II De glebis exaquis. III De lapidibus vulgaribus. IV De lapi-dibus insignioribus. V De marmoribus. VI Deebore. VII De gemmis. VIII De margaritis. IX

De crystallis. X De vitro. XI De metallis. XII

De auro. XIII De argento. XIV De ære. XV

De electro. XVI De stanno. XVII De plumbo.XVIII De ferro.

I

De pulveribus et glebis terræ

Pulvis dictus quod vi venti pellatur. Tollitur enimeius flatu, nec resistit, nec stare novit, sicut aitPropheta: Tamquam pulvis quem proicit ventus afacie terræ 1 . Limus vocatur quod lenis sit. Cœ-num est vorago luti. Cinis ex incendio dicitur, abeo enim fit favilla quod per ignem effecta sit. Namphos ignis est. Gleba quod sit globus; pulverisenim collectione compingitur et in uno glomereadunatur: terra autem ligata gleba est, soluta pul-vis. Lutum vocatum quidam per antiphrasin pu-tant, quod non sit lotum, hoc est, mundum. Namomne lutum immundum est. Volutabra appellataquod ibi porci volutentur. Uligo sordes limi velaquæ limosæ sunt. Pulvis significat corruptionemhumanæ naturæ vel levitatem humanæ mentis, utest illud in Psalmis quod de peccatore scriptumest: Et erit tamquam pulvis quem proicit ventusa facie terræ 2 . Pulvis enim, ut supra diximus,est resolutio terræ. Et quia homo terrenus quandoinflatur seductorio vento superbiæ, de soliditateterræ viventium, quasi pulvis abicitur, quia sualevitate ad firmamentum mandatorum se tene-re non potuit. Limus autem terrenam materiamhumani corporis significat, ut est illud: Formavitigitur hominem Deus de limo terræ, et inspira-vit in faciem eius spiraculum vitæ, et factus esthomo in animam viventem 3 ; cum ei substantiamanimæ ac spiritus, in qua viveret, creavit. Aliterlimus cœnum et sordes exprimit vitiorum, in qui-bus polluitur homo. Similiter et lutum duplicemsignificationem habet, hoc est, carnis humanæ etpollutionem vitiorum. Unde Dominus legitur inEvangelio lutum ex sputo fecisse, et cæci natioculos aperuisse: Expuit enim in terram et fecitde saliva lutum 4 , quia verbum caro factum fideincarnationis eius imbuit genus humanum, quodcæcum erat a nativitate, hoc est, ab origine pri-mi hominis, et sic ad piscinam Siloe, hoc est,ad baptismi sacramentum illud misit; e contrariovero lutum ponitur quando sordes significat vi-

1 Psal. I2 Psal. I3 Gen. II4 Ioann. IX

tiorum. Unde est illud beati Petri Apostoli, quodde peccatoribus ait: Contigit enim eis illud veriproverbium, canis reversus ad suum vomitum, etsus lota in volutabro luti 5 .

Argilla ab Argis vocata apud quos primum ex eavasa confecta sunt, et significat Sanctam Scriptu-ram. Unde legitur in libro Regum 6 quod omniavasa quæ fecit Hiram Salomoni in domo Domini deauricalco erant, in regione Iordanis vidit ea rex inargillosa terra: aperte in regione Iordanis fusa suntvasa domus Domini in quo videlicet flumine Domi-nus noster baptizari dignatus est, eiusque tinctusundis aquarum nobis elementum in ablutionempeccatorum convertit. Argillosa autem terra dequa factæ sunt formæ ad fundenda vasa Domini,quæ melius, quam Scriptura Sacra, de qua regu-lam bene vivendi accipimus, valet intelligi, quasienim argilla ignibus durata formam vasis Dominiquanta et qualia fieri debeant exhibet, cum nobisScriptura regulam iustitiæ quam sequamur osten-dit. Sanctorumque nobis exempla qui in igne tri-bulationum invincibiles perseverarunt in omnibussequenda præmonstrat.

Creta ab insula Creta, ubi melior est, nomentraxit. Creta cimolia candida est a Cimæa Ita-liæ insula dicta, quarum altera vestimentorumpretiosos colores emolliens, contristatos sulphure,quodam nitore exhalarat; altera gemmis nitorempræstat. Creta argentaria, et ipsa candida appe-llata eo quod nitorem argento reddat. Terra Sa-mia a Samo insula dicta, glutinosa et candida etlinguæ lenis, medicamentis et vasculis necessaria.Sulphur vocatum quia igne accenditur: ut enimignis est. Nam vis eius et aquis ferventibus senti-tur. Neque alia res facilius accenditur. Nasciturin insulis Æolus inter Siliciam et Italiam, quasardere dicunt. Invenitur et in aliis locis effossum.Huius genera quattuor, unum quod foditur trans-lucetque et viret, quo solo ex omnibus generibusmedici utuntur; alterum quod appellant glebamusibus tantum fullorum familiare; tertium liquorest usus eius ad lanas suffindas quia candorem mo-llitiemque præstet; quartum ad elychnia maximeconficienda aptum. Sulphuris tanta vis est ut mor-bos comitiales deprehendat nidore suo impositus.Ignibus ardescens in calice vini prunaque subditacircumferens ex ardescentibus animis repercussopallorum dirum velut defunctorum effundit. Quidin sulphure, nisi fœtor carnis? et quid per ignemnisi ardor desiderii carnalis exprimitur? Cum ergohabitantium Sodomis vel Gomorræ carnis scelerapunire Dominus decrevisset, in ipsa qualitate ul-tionis innotuit maculam criminis; sulphur quippefœtorem habet, ignis ardorem. Qui itaque ad per-versa desideria ex carnis fœtore arserant, dignumfuit ut simul sulphure et igne perirent, quatenus

5 II Petr. II6 III Reg. VII

Page 262: Rabano Mauro - De Universo

ex iusta pœna discerent ex iniusto desiderio quidfecissent.

II

De glebis ex aquis

Bitumen in Iudææ lacu Asphaltide emergit, cuiusglebas supernatantes nautæ scaphis appropin-quantes colligunt. In Syria autem limus est passima terra exæstuans; spissantur autem utraque etdensitate coeunt, et utraque Græci pissasphaltonappellant, natura eius ardens et igni cognata, etneque aqua neque ferro rumpitur, nisi solis mulie-bribus inquinamentis, utilis ad compages navium.Mystice autem bitumen, quod est ferventissimumet violentissimum gluten, significat dilectionis ar-dorem, vi magna fortitudinis ad tenendam so-cietatem spiritalem, omnia tolerantem, unde dearcæ structura, quam, Domino iubente, ædificavitNoe. Ita legitur in libro Genesi: Fac tibi arcamde lignis levigatis, mansiunculas in arca facies,et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus,et sic facies eam 1 . Arcam instruxit Noe de lig-nis non putrescentibus, et Ecclesia construitur aChristo, ex hominibus victuris in æternum. Arcaenim ista Ecclesiam demonstrabat, quæ natat influctibus mundi huius, quod autem eadem arcade lignis quadratis fieri iubetur, undique stabilemvitam sanctorum significat, ad omne opus bonumparatam: quacumque enim verteris quadratum,firmiter stabit. Quod bitumine glutinantur arcæligna intrinsecus et extrinsecus, ut in compagineunitatis significetur tolerantia caritatis. Ne scan-dalis Ecclesiam tentantibus, sive ab his qui intussunt, sive ab his qui foris sunt, cedat fraternaiunctura et solvatur vinculum pacis.

Alumen vocatum a lumine, quod lumen coloribuspræstat tinguendis. Est autem salsugo terræ effi-citurque hieme ex aqua et limo et æstivis solibusmaturatur. Huius species duæ sunt, liquidum etspissum. Sal quidam dictum putant quod in igneexsiliat: fugit enim ignem dum sit igneum, sednaturam sequitur, quia ignis et aqua semper interse inimica sunt. Alii sal a salo et sole vocatum,existimant; nam aquis maris sponte gignitur spu-ma in extremis litoribus vel scopulis derelicta etsole decocta. Sunt et lacus et flumina et puteie quibus hauritur, dehinc in salinis ingestus solesiccatur, sed et flumina densantur in salem, am-ne reliquo sub gelu fluente. Alibi quoque detrac-tis arenis colligitur, crescens cum lunæ noctibus.Nam in Cyrenæa ammoniacus sub arenis inveni-tur: sunt et montes nativi salis in quibus ferrocæditur ut lapis renascens maius tanta alicubiduritie ut muros domusque massis salis faciant,sicut in Arabia. In natura quoque salis differentiæ

1 Gen. VI

sunt. Nam alibi suavis, alibi salsissimus; commu-ne sal in igne crepitat. Tragaseum nec crepitatin igne nec exsilit. Agrigentinum Siciliæ flammæpatiens, in aqua exsilit, in igne fluet. Sal mysticesignificat condimentum sapientiæ, unde Dominusad Apostolos in Evangelio ait: Vos estis sal terræ,quod si sal evanuerit in quo salietur? Ad nihilumvalet ultra, nisi ut mittatur foras et conculceturab hominibus 2 . Sic appellantur Apostoli, quia peripsos universum hominum conditur genus; terræenim nomine humana natura significatur. In salisvero verbi sapientia, quod autem Apostolos suoscœlesti ac divina sapientia plenos sal terræ Salva-tor nominat, ostendens fatuos esse iudicandos quiterrena tantum sapiunt, qui temporalium bono-rum, vel copiam sectantes, vel inopiam metuentes,amittunt æterna, quæ nec dari possunt ab homini-bus nec auferri. Notandum autem quod salis natu-ra in fecunditatem terræ facit. Unde et in Psalmoscriptum est: Posuit terram fructiferam in salsu-ginem 3 ; et quasdam urbes legimus ira victorumsale seminatas, ut nullum in eis germen oriretur.Allegorice autem hoc etiam bene convenit doctri-næ Apostolicæ, ut distructis adversariorum mu-nitionibus et peccati regno deiecto, sale sapientiæconpescat ultra in carnis humanæ, terræ sæculiluxum, atque fœditatem germinare vitiorum. Itemquia sal ad condiendos cibos carnesque siccandosaptum est, rite demonstrat, quod per prædica-tionem Evangelii fluxus restringatur voluptatum,et humana natura exclusis vermibus et putredinepeccatorum illæsa servatur suo conditori, per eiuscustodiam mandatorum. Bonum quippe est Deiverbum audire frequentius, sale sapientiæ spirita-lis cordis arcana condiri, immo ipsum cum Apos-tolis sal terræ fieri, id est, eorum quoque qui adhucterrena sapiunt, imbuendis mentibus sufficere. Atsi quis semel condimento veritatis illuminatus adapostasiam redierit, quo alio doctore corrigitur,qui eam quam ipse gustabit sapientiæ dulcedi-nem, vel adversis sæculi per territus, vel illecebrisillectus abiecit? Sicut ergo sal infatuatum, cumad condiendos cibos carnesque siccandas valeredesierit, nullo iam usui aptum erit, neque enim,ut alius testatur Evangelista, in terram utile est,cuius iniectu germinare prohibetur, neque in ster-quilinium agriculturæ profuturum quod vivacibuslicet glebis immistum non fetare semina frugum,sed extinguere naturaliter solet. Sic omnis quipost agnitionem veritatis retro redierit, neque ipsefructum boni operis ferre, neque alios excolerevalet, sed foras mittendas, hoc est, ab Ecclesiæest unitate secernendus, ut iuxta aliam parabo-lam, irridentes eum inimici dicant: Quia hic homocœpit ædificare, et non potuit consummare 4 .

2 Matth. V3 Psal. CVI4 Luc. XIV

Page 263: Rabano Mauro - De Universo

Nitrum a loco sumpsit vocabulum, nascitur enimin oppido vel regione Ægypti, Nitria, ex quo etmedicinæ fiunt, et sordes corporum vestiumquelavantur. Huius natura non multum a sale distat,habet enim virtutem salis, et similiter oritur ca-nescentibus siccitate litoribus. Nam sicut salemin litore maris fervor conficit solis, durando inpetram aquas marinas, quas maior vis ventorumvel ipsius maris fervor in litora ulteriora proie-cerit, ita in Nitria, ubi æstate pluviæ prolixiorestellurem infundunt, aderit ardor sideris tantus quiipsas aquas pluviales per latitudinem arenarumconcoquat in petram, sali quidem vel glaciei as-pectui simillimam, sed nil gelidi rigoris, nil salissaporis habentem, quæ tamen iuxta naturam salisin caumate durare, aut in nubiloso aere fluere acliquefieri solet. Hanc indigenæ sumentes servant,et ubi opus exstiterit pro lomento utuntur. UndeIudææ peccanti dicit Propheta: Si laveris te nitro,et multiplicaveris tibi herbam borith: maculata esin iniquitiæ tua, dicit Dominus Deus 5 . Crepitatautem in aqua quomodo calx viva, et ipsa qui-dam disperit, sed aquam lavationi habilem reddit.Cuius natura cui sit apta figuræ, cernens Salo-mon, ait: Acetum in nitro, et qui cantat carminacorde pessimo 6 . Acetum quippe si mittatur innitrum fervescit nitrum protinus, et ebullit: etperversa mens quando per increpationem corri-pitur; in murmurationis iniquitatem succenditur,unde debuit ab iniquitate compesci. Quod autemde prophetica sententia supra commemoravi, ubiscriptum est: Si laveris te nitro et multiplicaveristibi herbam borith, et reliqua. Per herbam borithseptuaginta transtulerunt poian, ut significarentherbam fullonum, quæ iuxta ritum provinciæ Pa-læstinæ, in virentibus et humectis nascitur locis.Et ad lavandas sordes eandem vim habet quam etnitrum. Nitrum autem nostrum et herba fullonispœnitentia est, ecclesiasticus quoque sermo, quiarguit et increpat et corripit delinquentem, mo-deratioris nitri habet similitudinem: qui vero levipeccatorum sorde maculatus est, levioribus purga-tur monitis. Porro peccata gravia quæ ad mortemtrahunt, nec nitro nec herba borith dilui possunt,sed gravioribus tormentis indigent: Uniuscuiusqueenim opus quale sit, ignis probabit, et in ignerevelabitur 7 , pulchreque addidit: Maculata est ininiquitate tua in conspectu meo 8 . Quod etiam sihominibus munda videaris, mihi munda non sis,qui novi conscientias singulorum.

Aphronitrum Græce, Latine spuma nitri est, dequo quidam [Martialis] ait: Rusticus es, nescisquid Græco nomine dicar, spuma vocor nitri,Græcus es aphronito. Colligitur autem in Asia inspeluncis distillans, dehinc siccatur sole: optimum

5 Ier. II6 Prov. XXV7 I Cor. III8 Ier. II

putatur, si minime fuerit ponderosum, et maximefricabile colore pæne purpureo.

III

De lapidibus vulgaribus

Lapis a terra tamquam densior etiam vulgo dis-cernitur. Lapis autem dictus quod lædat pedem.Lapis mobilis est et sparsus: saxa hærent et amontibus exciduntur. Petra Græcum est. Silex estdurus lapis eo quod exsiliat ignis ab eo dictus.Scopulus a saxo eminenti, quasi ab speculandodictus, sive a tegumento navium apo tou skepein.

Lapis vel petra multiplicem significationem habet.Aliquando enim significat Christum propter firmi-tatem fidei, atque soliditatem veritatis, ut est illudin Psalmo: Lapidem quem reprobaverunt ædifican-tes, hic factus est in caput anguli: a Domino factusest, et est mirabilis in oculis nostris 1 . Et Aposto-lus: Bibebant, inquit, de spiritali, consequente eospetra. Petra autem erat Christus 2 . Aliquando ve-ro lapidis nomine significantur Apostoli, aut sanc-ti viri, sive ipsa opera virtutum, unde scriptum estin Apocalypsi: Fundamenta muri civitatis, omnialapide pretiosa ornata 3 . Et in Psalmo de sanctisscriptum est: Beneplacitum habuerunt servi tui,lapides eius et terræ eius miserebuntur 4 . Et ali-bi: Lapides, inquit, sancti volvuntur super terram.Item lapides aliquando significant ordinem præpo-sitorum in Ecclesia, de quibus Ieremias: Dispersisunt, inquit, lapides sanctuarii in capite omniumplatearum 5 , id est, in latarum spatiosarumqueviarumque ducunt ad perditionem. Aliquando po-pulum Iudæorum, de quibus in Propheta dicitur:Tollite lapides de via et redigite in acervos 6 . Si-militer autem lapides significant duritiam cordisgentilium de quibus Dominus ait: Potens est Deusde lapidibus istis suscitare filios Abrahæ 7 . Signi-ficat autem et petrosa terra sterilitatem cordiumreproborum, unde in Evangelio scriptum est 8

quod semen illud quod in terram petrosam ceci-dit radicem non haberet. Quia reproborum cordaoportunum fructum offerre non possunt, eo quodad tempus credunt et in tempore temptationis astatu iustitiæ recedunt. Item de duritia diaboliin libro Iob scriptum est: Cor eius indurabiturtamquam lapis 9 , quia nulla umquam conversionispœnitentia mollitur.

1 Psal. CXVII2 I Cor. X3 Apoc. XXI4 Psal. CI5 Thren. IV6 Ier. L7 Luc. III8 Luc. VIII9 Iob XLI

Page 264: Rabano Mauro - De Universo

Gypsum cognatus calci est, et est Græcum nomen.Plura eius genera. Omnium autem optimum delapide speculari est, enim signis ædificiorum etcoronis gratissimus. Calx viva dicta quia dumsit tactu frigida, intus occultum continet ignem.Unde et perfusa aqua statim latens ignis erumpit.Natura enim eius mirum aliquid facit. Postquamenim arserit aquis incenditur, quibus solet ignisextingui, oleo extinguitur. Quo solet ignis incendi.Usus eius structuris fabricæ necessarius. Nam la-pis lapidi non potest adhærere fortius, nisi sit cal-ce coniunctus. Calx e lapide albo et duro melior,quod significare potest glutinum caritatis, quocopulantur invicem electi pertinentes ad spiritaleædificium Dei, quia candore virtutum nitent, etpulchritudinem bonarum operum in se ostendunt.

Arena ab ariditate dicta, non autem adhærendo infabricis, ut quidam volunt. Huius probatio est simanu inpressa stridet, aut si in vestem candidamsparsa nihil sordis relinquat. Arena autem mysticesignificat instabilitatem hominum terrenorum velinfertilitatem Iudaici populi, qui terrenis concu-piscentiis inhiantes spiritales fructus gignere ne-glexerunt, de quibus scriptum est: Dinumerabo eoset super arenam multiplicabuntur 10 , et in Evan-gelio legitur 11 virum sapientem ædificare domumsuam super petram, stultum vero super arenamponere. Fundamentum, quod Apostolus Paulusarchitectus posuit, unum est Dominus noster Ie-sus Christus. Super hoc fundamentum stabile etfirmum et per se robusta mole fundatum ædifi-catur, Christi Ecclesia: super arenam vero quæfluida est, et coagmentari non potest nec in unamcopulam redigi, omnis hæreticorum sermo, qui adhoc ædificatur, ut corruat.

IV

De lapidibus insignioribus

Magnes lapis Indicus ab inventore vocatus. Fuitautem in India ita primum repertus: clavis cre-pidarum baculique cuspidi hærens, cum armentaidem Magnes pasceret, postea et passim inven-tus est. Est autem colore ferrugineus, sed pro-batur cum ferro adiunctus eius fecerit raptum.Nam adeo apprehendit ferrum ut catenam faciatannulorum. Unde et eum vulgus ferrum vivumappellat. Gagates lapis primum inventus est inSicilia, Gagatis fluminis fluore reiectus, unde etnominatur, licet in Britannia sit plurimus. Estautem niger, planus, lenis et ardens igni admo-tus. Fictilia ex eo scripta non delentur. Incensusserpentes fugat, dæmoniacos prodit, virginitatemdeprehendit, mirum quia accenditur aqua, oleorestinguitur. Asbestos Arcadiæ lapis ferrei coloris,

10Psal. CXXXVIII11Matth. VII

ab igne nomen sortitur, eo quod accensus semelnumquam extinguitur. De quo lapide mechanicumaliquid ars humana molita est, quod gentiles captisacrilegio mirarentur. Denique in templo quodamfuisse veneris fanum ibique candelabrum et in eolucernam sub divo, sic ardentem ut eam nullatempestas, nullus imber extingueret. Selinitis quiLatine lunaris interpretatur, eo quod interioremeius candorem cum luna crescere, atque deficereaiunt, gignitur in Perside.

V

De marmoribus

Marmor sermo Græco a viriditate vocatus. Etquamuis postea et alii colores inveniantur, nomentamen pristinum a viriditate retinuerunt. Marmo-rum colores et genera innumerabilia sunt. Nontamen omnia e rupibus exciduntur, sed multa subterra sparsa sunt, et pretiosissimi generis, sicutLacedæmonium, viridius cunctis, repertum priusapud Lacedemonios, unde et vocabulum traxit.Parius candoris eximii, Lychnites cognomento.Hic apud Paron insulam nascitur, unde et Pariusnuncupatur, magnitudo eius qua lances crateras-que non excedat, unguentis et ipse aptus. Pa-rius enim marmor coloris candidi est, et significatmunditiam electorum. Unde in templo Salomonisex ipso lapide legitur, parietes templi ædificatosesse. Quod significat ex munda sanctorum vitaet conversatione probatissima Sanctam Ecclesiamædificatam esse. Alabastris lapis candidus inter-distinctus variis coloribus, ex quo evangelici illiusunguenti vasculum fuit 1 . Cavant enim hunc advasa ungentaria quoniam optime servare ea in-corrupta dicitur. Nascitur circa Thebas Ægyptiaset Damascum Syriæ, cæteris candidior. Probatis-simus vero in India. Alabastrum mystice potestsignificare Sanctam Scripturam, quæ continet un-guentum pretiosum, hoc est, scientiam spiritalem,quæ odore suo totum mundum replet. Unde le-gitur in Evangelio mulier habens alabastrum un-guenti pretiosi, effudisse ipsud unguentum supercaput Iesu recumbentis. Quod significat Ecclesiamdivinitatem Christi prædicare in toto mundo. Un-xit et ipsa mulier pedes Domini ex eodem unguen-to, quia illam eius naturam qua terram contingere,hoc est, inter homines conversari dignatus est,pia prædicatione commendat ac devotis veneraturobsequiis.

1 Matth. XXVI

Page 265: Rabano Mauro - De Universo

VI

De ebore

Ebur a barro, id est, elephanto dictum; Horatius:Quid tibi vis mulier nigris dignissima barris? Sig-nificat autem ebur pudicitiæ continentiam. Undescriptum est in Psalmo de Ecclesia: Mirra et guttaet casia a vestimentis eius, a domibus eburneis, etcætera. Dixit enim Propheta, unde veniat sponsægloriossima pulchritudo, quæ ad Domini dexteramlocata consistit, id est, a domibus eburneis, quodsignificat palatia quæ e copioso ebore vestiuntur.Sed ebur non ad solas divitias intellegamus apta-tum, sed quoniam elephans, cuius hæc ossa sunt,nimiæ castitatis asseritur, qui inter quadrupediaet sensu plurimum valet et temperanter misceturfeminæ suæ et coniuge secunda non utitur. Hocpudicis feminis decenter aptatum est, quia ille indomibus eburneis mansisse noscuntur, quæ percastitatem Christi Domini præcepta secutæ sunt.Hanc enim translationem probaverunt doctissimiPatres Augustinus atque Hieronimus.

VII

De gemmis

Post marmorum genera gemmæ sequuntur, quæmultum auro decorem tribuunt venustate colo-rum. Genera gemmarum innumerabilia esse tra-duntur, e quibus nos ea tantum quæ principaliasunt sive notissima adnotabimus. Gemmæ vocataquod instar gumi transluceant, pretiosi lapidesideo dicti sunt quia care valent, sive ut a vilibusdiscerni possunt seu quod rari sint. Omne enimquod rarum est magnum et pretiosum vocatur,sicut et in Samuelis volumine legitur: Et sermoDomini pretiosus erat in Israel 1 , hoc est, rarus.Lapides pretiosi intelliguntur sancti Apostoli etomnes sancti, de quibus in Apocalypsi civitas re-gis magni construitur. Item in Ezechile legunturnovem nomina lapidum pretiosorum, in quibusnovem ordines angelorum exprimuntur. Unde perProphetam contra diabolum dicitur: Omnis lapispretiosus operimentum tuum: sardius, topazius,iaspis, chrysolithus, onix, beryllus, sapphirus, car-buncunlus et smaragdus 2 . Et post pauca: In me-dio lapidum ignitorum ambulasti perfectus decorea die conditionis tuæ 3 . Pretiosissimi autem la-pides in Exodo numerantur, hoc est, in rationalipontificis positi, et in Apocalipsi in constructionespiritalis civitiatis. Nam in Exodo ita scriptumest: In primo versu erit lapis sardius, topazius etsmaragdus; in secundo carbunculus, sapphirus etiaspis; in tertio lygurius, achates et amethystus;in quarto chrysolitus, onichinus et beryllus 4 . In

1 I Reg. III2 Ezech. XXVIII3 Ibid.4 Exod. XXVIII

Apocalipsi quoque ita legitur: Fundamenta muricivitatis, omni lapide pretioso ornata. Fundamen-tum primum iaspis, secundus saphirus, tertius cal-cedonius, quartus smaragdus, quintus onix, sextussardonius, septimus chrysolitus, octavus beryllus,nonus topazius, decimus chryssoprassus, undeci-mus hyacinthus, duodecimus amethystus. Et duo-decim portæ duodecim margaritæ, sunt per singulaet singulæ portæ erant ex singulis margaritis 5 .Variorum nominibus lapidum, vel species virtu-tum, vel ordo, vel diversitas indicatur, quibus totaIerusalem cœlestis exstruitur. Difficile est enimsingulos cunctis florere virtutibus. Denique Isaiascum eiusdem ornatum describeret civitatis dicens:Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fun-dabo te in sapphiris 6 , et reliqua. Statim subiecit:Universos filios tuos doctos a Domino 7 .

Fundamentum, inquit, primum iaspis. Iaspidummulta sunt genera. Alii enim viridi coloris et tinc-tus quasi floribus apparet. Alius smaragdi habenssimilitudinem, sed crassi coloris, quo omnia fan-tasmata fugari autumant. Alius nivei et spumæmarmorum fluctuum, quasi mixto cruore obruti-lans. Per iaspidem ergo fidei viror inmarcescibilisindicatur, quæ Dominicæ passionis sacramentoper undam baptismatis imbuitur atque ad om-nes spiritualium gratiarum flores proficientibusmeritis instruitur. Hanc enim qui habuerit vanostimores fugat, monente beato Petro Apostolo: Ad-versarius vester diabolus, tamquam leo rugiens,circuit quærens quem devoret, cui resistite fortesin fide 8 . Et potest cum sponsa dicere: Dilectusmeus candidus et rubicundus 9 . Unde merito exhoc lapide in Apocalypsi structura muri, et apudIsaiam propugnacula eiusdem civitatis muniunturpariter et ornantur. Duo autem lapides, id est,iaspis et sardius, duorum iudiciorum Dei, primumper aquam diluvii, secundum per ignem, figuramhabere dicuntur. Unde legitur in Apocalypsi: Quidedebat super thronum similis erat lapidi iaspidiet sardio 10 . Item iaspis testimonia Scripturarumsignificat, ut est illud in Isaia: Iaspide propugna-cula tua 11 .

Secundus sapphirus. Huius lapidis colorem pariteret sacramentum Moyses exposuit, cum Dei ha-bitum describens diceret: Sub pedibus eius quasiopus lapidis sapphiri, et quasi cœlum cum sere-num est 12 . Ezechiel quoque dicit, quod locus inquo Dei thronus sit sapphiri habeat similitudinem,et gloria Domini, in hoc colore consistat. Quiportat imaginem supercœlestem, ut qui talis est,

5 Apoc. XXI6 Isa. LIV7 ibid.8 I Petr. V9 Cant. V10Apoc. IV11 Isa. LIV12Exod. XXIV

Page 266: Rabano Mauro - De Universo

cum Apostolo possit dicere: Nostra autem con-versatio in cœlis est 13 ; qui radiis percussus solisfulgorem ardentem ex se emittit, quia cœlestibussemper intentus sanctorum animus divini luminis,quotidie radiis innovatus, compunctior quodam-modo atque ardentior æterna perquirit, aliisqueinquirenda persuadet. Nam quod in Rubo Marireperiri dicitur, significat, per Domini passionemet sacri baptismatis lavacrum mentes mortaliumad præsumenda cœlestia sublimiter erigi.

Tertius chalcedonius. Chalcedonius quasi ignis lu-cernæ pallentis specie renitet, et habet fulgoremsub dio, non in domo, quo demonstrantur hi quicœlesti desiderio subnixi, hominibus tamen latent,et quasi in abscondito ieiunium, eleemosynam pre-cesque suas agunt; sed vel cum doctrinæ, vel aliissanctorum usibus inservituri, ad publicum proce-dere iubentur, mox, quid fulgoris intus gesserint,ostendunt. Nam quod sculpturis resistere, radiisautem solis vel digitorum attrita, si excandeat,paleas ad se rapere dicitur. Talibus merito con-gruit quia in nullo suam fortitudinem vinci per-mittentes, ipsi potius fragiliores quosque in suiluminis ardorisque iura coniungunt. De quorumuno dicitur: Ille erat lucerna ardens et lucens 14 ,ardens videlicet amore, lucens sermone. Lumenenim virtutum suarum et internæ caritatis oleo, nedeficiat, semper renovant. Et quod apud Nasamo-nas quæ est Æthiopiæ provincia nascitur, indicateos sub ardente fervore dilectionis, fama tamenobscura quasi nigrante cute sordere.

Quartus smaragdus 15 . Smaragdus nimiæ viridita-tis est: adeo ut herbas virentes, frondesque gemi-nas etiam superet omnes, inficiens circa se viridi-tate repercussum aerem. Qui mero et viridi pro-ficit oleo, quamvis natura imbuatur, cuius generaplurima, sed nobiliores Scythici, secundum locumtenent Bactriani, tertium Ægypti. Significat au-tem animas fide semper virentes, quæ quo magisadversitate sæculi, quæ figura Scythiæ designat,attentantur, eo amplius hæreditatem inmarcesci-bilem et æternam conservatam in cœlis, et menteconcipere sperando et in proximos satagant spar-gere prædicando. Quæ etiam calice Dominicæ pas-sionis et internæ pinguitudine caritatis, quæ perSpiritum Sanctum datur, ad contemptum mundiproficiunt. His eiusem quoque lapidis patria telluspulcherrima ratione congruit. Tellus locuples, sedinhabitabilis: nam cum auro et gemmis affluat,griphes tenent universa, alites ferocissimæ, vel po-tius feræ volantes. Sunt enim quadrupedes, et cor-pore quidem leonibus, capite vero et alis aquilis si-millimæ. Arimaspi cum his dimicant, qui uno ocu-lo in fronte media feruntur insignes, ut accipianthos lapides, mira cupiditate et feris capientibus,

13Phil. III14 Ioann. V15Apoc. XXI

et Arimaspis custodientibus. Hanc enim terramvirtutum thesauris abundantem audierat Psalmis-ta, cum dicebat: Ecce elongavi fugiens, et mansiin solitudine 16 , id est, a mundi illecebris animoselongando subtraxi. In hac contraria sibi bestiasoffenderat cum increpans ait: Muta efficiantur la-bia dolosa quæ loquuntur adversus iustum iniqui-tatem in superbia et contemptu 17 . In hac quoquegazas desiderabiles invenire se manifestabat cumadmiratione delectabili secutus adiungeret dicens:Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine,quam abscondisti timentibus te 18 , et cætera usquead finem psalmi. Contra huiusmodi alites, semendivini verbi nobis præripere anhelantes, quiquesanctorum invigilant, simplici per cœleste deside-rium intentione quasi uno oculo admirandi, utgemmam fidei cæterarumque virtutum investigareet effodere queant. Quo enim quæque virtus cel-sior est, eo pauciores habet cultores, graviorem-que ab inmundis spiritibus persecutionem tolerat,qui velut griphes horrendi meritorum deiectioneterrestres, sed superba mentis altitudine volucres,divitias spiritales non sibi ad usum possidere, sedhominibus auferre indefesso labore decertant. Etquia tanta fidei sublimitas per Evangelium mundoinnotuit, apte propter quattuor Evangelii librosquarto loco smaragdus ponitur.

Quintus sardonix: Hic ex onice candorum, ex sar-dio ruborem trahens, ab utroque sardonici nomenaccepit. Sunt enim genera plurima. Alius enimterræ rubræ similitudinem tenet. Alius quasi perhumanam unguem sanguis eniteat, bicolor appa-ret. Alius tribus coloribus subterius nigro, mediocandido, superius niveo consistit. Cui comparan-tur homines corporis passione rubicundi. spirituspuritate candidi: sed mentis sibimet humilitatidespecti, cum Apostolo protestantes: Et si exte-rior homo noster corrumpitur, sed tamen interiorrenovatur de die in diem 19 . Et iterum: Nihil mihiconscius sum, sed non in hoc iustificatus sum 20 .Itemque Psalmista: Quamquam in imagine Deihomo ambulet, id est, de virtute mentis, tamenvane conturbabitur 21 , id est, de infirmitate carnis,quæ quoniam et passio corporis infirmitate versa-tur, (qui occidunt corpus, animam autem non pos-sunt occidere 22 ), et humilitas de eiusdem corporisfragilitate descendit, cum dicitur: Infelix ego ho-mo, quis me liberavit de corpore mortis huius? 23 .Recte sardonix quinto fundamento inseritur. Namcorpus nostrum quinque sensibus subsistere cer-tum est.

16Psal. LIV17Psal. XXX18 Ibid.19 I Cor. IV20 II Cor. IV21Psal. XXXVIII22Matth. X23Rom. VII

Page 267: Rabano Mauro - De Universo

Sextus sardius: Sardius qui ex integro sanguineicoloris est, martyrum gloriam significat, de quadicitur: Pretiosa in conspectu Domini mors sanc-torum eius 24 ; merito sexto loco positus cum Do-mius noster, et sexta ætate sæculi incarnatus, etsexta feria sit pro totius mundi salute crucifixus.

Septimus chrysolitus. Chrysolitus lapis quasi au-rum fulget, scintillas habens ardentes. Cuius spe-cie figuratur hi qui intellectu supernæ, veræquesapientiæ fulgentes, verba exortationis in proxi-mos, vel etiam virtutum signa quasi scintillas igniseffundunt, quorum et Arator ait: Mentibus instatamor, sermonibus æstuat ardor. Quod quia solospiritalis gratiæ munere geritur, decentissime sep-timo fundamento chrysolitus: in septiformi enimsæpe numero solet Spiritus Sancti gratia figurari,de quo supra dicitur: Et a septem spiritibus, qui inconspectu throni eius sunt 25 . Cui sensui consonatetiam hoc qod eiusdem lapidis genus quoddam cæ-rulei viridantisque coloris invenitur. Unde et apudHebræos a marini coloris similitudine tharsis ap-pellatur. Viror quippe ad integritatem fidei, quæinitium sapientiæ dicitur. Aqua vero tropice adSpiritum Sanctum pertinet, Domino attestante,qui ait: Qui credit in me flumina de ventre eiusfluent aquæ vivæ. Hoc autem dicebat de Spirituquem accepturi erant credentes in eum 26 .

Octavus beryllus. Beryllus est, quasi consideresaquam solis fulgore percussam, rubicundum acdecorum reddere colorem: sed non fulget nisi insexangulam formam poliendo figuretur. Repercus-su enim angulorum splendor illius acuitur. Signi-ficat autem homines ingenio quidem sagaces, sedamplius supernæ gratiæ lumine refulgentes. Namquod aquam sensus altitudinem designet Salomontestis est, qui ait: Aqua profunda verba ex ore vi-ri 27 . Sed non est perfecti fulgoris, vel humana veletiam divina sapientia, nisi operum quoque con-summatio subnectatur. Nam senario sæpe nume-ro perfectio designatur actionis, maxime cum inhoc numero mundi huius sit opus consummatum.Quodque tenentis manum adurere dicitur procul-dubio patet, quia quisquis sancto viro coniungitureius nimirum bonæ conversationis igne recreatur.

Nonus topazius. Topazius lapis quantum inventio-ne rarus, tantum meritum quantitate pretiosusest, qui duos habere fertur colores, unum auripurissimi, et alterum ætheria claritate relucentem.Pinguedo rosea, verecundaque puritas; vicinus la-pidi chrysoprasso magnitudine vel colore, quiamaxime lampat, cum solis splendore percutitur,omnium gemmarum superans preciosissimas cla-ritates. In aspectum suum singulariter provocansoculorum cupidissimam voluptatem. Quem si po-

24Psal. CVX25Apoc. I26 Ioann. VII27Prov. XXVIII

lire velis, obscuras, si naturæ propiæ relinquas,irradiat. Hic regibus ipsis fertur esse mirabilis, utinter divitias suas nihil se simile possidere cognos-cant. Cuius pulcherimeæ naturæ, qualitas contem-plativæ vitæ decori dignissime comparatur. Hancenim reges sancti, quorum cor est in manu Dei,cunctis bonorum operum divitiis, universisque vir-tutum gemmis merito præferunt. In eam maximepuræ suæ mentis intuitum aciemque dirigentes,tanto ardentius cœlestis vitæ dulcedinem animocomplectentes, quanto frequentius supernæ gratiæfuerunt splendore percussi, Habent ergo sanctiviri aureum colorem ex flamma internæ caritatis,habent et ætherium ex supernæ contemplationedulcedinis, qui sæpe pæsentis sæculi turbine velutattritus vilescit. Non enim facile potest animusuno eodemque momento terrenis laboribus, ærum-nis curisque et doloribus agi, et illa cœlestis vitægaudia tranquillæ mentis statu delectatus intue-ri. Quin potius ingemescendo proclamat: Turba-tus est, inquiens, præ ira oculus meus: inveteraviin omnes inimicos meos 28 . Quod vero in insulaThebaide, quæ Topazion apellatur, unde et ipsenomen accepit, inveniri dicitur, dupliciter intelle-gendum est, quia et illæ præcipuæ, id est, Ægyp-tiorum regiones monachorum gregibus abundens,et quicumque soli iustitiæ vicinus habitaverit, æt-herei nimirum luminis fulgore coloretur. Et pulch-re sicut in octavo ordine activæ vitæ perfectio, sicin nono speculativæ suavitatis gemma ponitur. Si-ve quia novem ordines angelorum, quorum vitamimitatur in Scriptura Sancta reperiantur, sive quiaa perfectæ beatitudinis denario uno tantum, ut itadicam, gradu mortis abest, cui summo desiderioPropheta suspirans aiebat: Ideo dilexi mandatatua, super aurum et topazion 29 , id est, superomnem probatæ actionis claritatem, superque om-nem quæ in hoc sæculo fieri potest, contemplativigaudii sublimitatem dulcissimo mandatorum tuo-rum delectabar amore, quorum primum et maxi-mum est: Diliges Dominum tuum, ex tote core,tota anima, tota virtute 30 . Quod non, nisi in illocœlesti regni culmine, ad integrum perfici possecertissimum est.

Decimus chrysoprassus. Chrysoprassus est viridisaureæque mixturæ: quidam etiam purpureum iu-bar trahens, aureis intervenientibus guttis. Nasci-tur autem in India. Qui significat eos qui viridita-tem æternæ patriæ, perfectæ caritatis fulgore pro-merentes, eam etiam cæteris purpurea martyrii suiluce patefaciunt. Qui quo in eo, quod pæsentem vi-tam despiciunt, æternam gloriam præferunt, Do-mini in carne apparentis exempla sequuntur, iamveluti India, id est, prope solis ortum, meritorumsuorum fulgur ostendunt. Et qui velut sol in regnoPatris fulgere regique suo, cui nunc compatiuntur,

28Psal. VI29Psal. CXVIII30Deut. VI

Page 268: Rabano Mauro - De Universo

tunc conregnare desiderantes exspectant, iure indecimo loco sunt positi. Per denarium enim, quoDominicæ vineæ cultores remunerantur, æterniregis percipienda imago figuratur, ubi quod innono gradu non poterat perfecta dilectione Deiet proximi per omnia decalogus implebitur.

Undecimus hyacinthus. Hyacinthus in Æthiopiareperitur, cæruleum colorem habens. Optimus,qui nec rarus est, nec desitate obtusus, sed exutroque temperamento lucet, et purificatum sua-viter florem trahit. Hic autem non rutilat æqua-liter, sed cum cœli facie mutatur. Sereno autemperspicuus, atque gratus est, nubilo coram oculisevanescit, atque marcescit. Indicat autem animascœlesti semper intentioni deditas, atque angelicæquodammodo, quantum mortalibus fas est, con-versationi propinquantes; quibus omni custodiavirtus discretionis servare præcipitur: ne vel om-nia sensus subtilitate callentes, altiora se quærereet fortiora se scrutari audeant. Gloria enim Do-mini celare verbum 31 , id est, caute de Deo velhomine Christo philosophari. Vel rursum desidiatorpentes ad infirma fidei initia atque elementaexordii sermonum Dei relabantur. Quin potius viaregia gradientes a dextris et a sinistris per armaiustitiæ tutati procedant, aptaque temporis obser-vantia cum cœlo faciem mutantes suis inspectori-bus dicant: Sive enim mente excidimus, Deo sivesobrii sumus, vobis 32 . Quasi enim hyacinthus nu-bilo circumdatur, loquitur: Et ne angustiamini innobis, angustiamini autem in visceribus vestris 33 .Et iterum: Nihil nim iudicavi me scire inter vosnisi Iesum Christum, et hunc crucifixum 34 , etquasi in serena luce visus ait: Sapientiam autemloquimur inter perfectos 35 .

Duodecimus amethistus. Amethistus purpureusest permixto violaceo colore, et quasi rosæ nito-re, quasdamque leniter flammulas fundens. Sedet quidam in purpura illius non ex toto igneussed quasi vinum rubens apparet. Purpureus ergodecor cœlstis regni habitum, roseus vero atque vio-laceus humilem sanctorum verecundiam precio-samque mortem designat. Quorum videlicet mensprincipaliter in summis erigitur, etiam cum exte-rius perpeti abiecta cernuntur, Dominici semperinter adversa memor promissi: Nolite timere pusi-llus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobisregnum 36 ; quique flamman caritatis non ad setantum invicem, sed ad ipsos etiam persecutoresspargentes positis genibus implorant: Domine, nestatuas illis hoc peccatum 37 ; atque inter calicempassionis bibendum, illius potius vini, quod læ-

31Prov. XXV32 II Cor. V33 II Cor. VI34 I Cor. II35 Ibid.36Luc. XII37Act. VII

tificat cor hominis, iugi recordatione inebriantur,quod Dominus se novum cum discipulis suis inregno Patris bibiturum esse promisit.

Sicque fit, ut in iaspide fidei viriditas, in sapphy-ro spei cœlestis altitudo, in chalcedone flammacaritatis internæ figuretur, in smaragdo autemeiusdem fidei fortis inter adversa confessio, insardonice sanctorum inter virtutes humilitas, insardio reverendus martyrum cruor exprimitur, inchrysolitho vero spiritalis inter miracula prædica-tio, in beryllo prædicantium perfecta operatio, ,in topazio eorundem ardens contemplatio mons-tratur. Porro in chrysoprasso beatorum martyrumopus pariter et præmium. In hyacintho doctorumcœlestis ad alta sublevatio, et propter infirmoshumilis ad humana decensio. In amethysto cœ-lestis semper regni in humilium animo memoriadesignatur.

Onix appellata quod habeat in se permixtum can-dorem in similitudinem unguis humanæ. Græceenim unguem onycha dicunt. Hanc India vel Ara-bia gignunt. Distant autem invicem nam Indicaigniculos habet albis cingentibus zonis, Arabicaautem nigra est cum candidis zonis, genera eiusquinque. Legitur in Exodo quod, Domino iuben-te 38 , Moyses faceret Aaron fratre suo superhume-rale ex auro, hyacintho et purpura, coccoque bistincto et bysso retorta, duosque lapides onychinossculpens nominibus filiorum Israel, insereret ipsosuperhumerali inclusos auro atque circumdatos,cuius significatio mystica in promptu est. Lapidesquippe pretiosi opera sunt virtutum spiritalium,habetque sacerdos in humeris lapides pretiososet in eis nomina patrum inscripta, cum et ip-se claritate bonorum operum cunctis admirandusexstiterit, et eandem claritatem non a se noviterinventam, sed antiqua sibi patrum auctoritate tra-ditam esse docuerit. Duplici autem ratione hæcin humeris portat, ut et ipse præceptis Domini-cis humiliter subditus incedat, et auditoribus suissemper cœlestia, sive sua, sive patrum exemplaquæ sequuntur præponat.

Carbunculus dictus quod sit ignitus ut carbo,cuius fulgor nec nocte vincitur. Lucet enim intenebris adeo ut flammas ad oculos vibret. Generaeius duodecim, sed præstantiores, qui videnturfulgere et velut ignem fundere. Hic enim lapispotest significare verbum Dei, quod per Apostoli-cum ordinem et prædicatores Evangelii illucescitnobis in obscuro huius mundi, et effugat noctistenebras et caliginem peccatorum, unde scriptumest: Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam noncomprehenderunt 39 .

Lyncurius vocatus quod fiat ex urina lyncis bestiætempore indurata. Est autem sicut et succinum,

38Exod. XXVIII39 Ioann. I

Page 269: Rabano Mauro - De Universo

fulva, attrahens spiritu folia propinquantia. Hæcgemma, quia de rubris gemmis una est, potestmartyrum passionem significare, qui, spiritu di-vino incitati, folia verborum attrahunt, per ea per-secutores suos orando sive prædicando sibi conci-liant et ad unitatem fidei perducunt.

Achates namque lapis de nigris gemmis una est,reperta primun in Sicilia iuxta flumen eiusdemnominis, postea plurimis in terris; est autem nigrahabens in medio circulos nigros, et albos iunctoset variatos, simils hæmathiti. Si creditur, tempes-tates avertit, flumina sistit. Hic etiam illos signi-ficare otest, qui propter cœlestis vitæ desideriumdespectum mundi habent, et coronam vitæ expec-tant æternae.

Corallius gignitur in mari, forma ramosus, coloreviridis et maxime rubens, venæ eius candidæ subaqua et molles: detractus confestim duratur etrubescit, tactuque protinus lapidescit. Itaque oc-cupari evellique retibus solet, aut acri ferramentopræcidi, qua de causa vocatus. Quantum apudnos margaritarum Indicum pretiosum est, tantumapud Indos corallium. Hunc magi fulminibus resis-tere affirmant, si creditur. Hic ergo lapis eorum fi-guram merito exprimit, qui de maris fluctibus, hocest, de mollitie sæcularis conversationis abstracti,per roborem continentiæ durescunt, et soliditatemrectæ fidei ac bonorum operum decorem in seostendunt, ita ut sanctissimis viris merito indecompari possunt.

Alabandina dicta ab Alabando Asiæ regione, pur-puræ aspectu similis. Iste in oriente igne liquatur,atque in usum vitri funditur, cuius color prope adchalcedonium similatur, sed magis rubeus est, etsanguinem martyrum, per figuram ostendit.

VIII

De margaritis

Margarita prima candidarum gemmarum, quaminde margaritam aiunt vocatam quod in concu-lis maris, hoc genus, lapidum inveniatur. Inestenim in carne cochleæ calculus natus, sicut incerebro piscis lapillus: gignitur autem de cœlestirore, quem certo anni tempore cochleæ hauriunt,ex quibus margaritis quidam uniones vocantur:aptum nomen habentes quod tantum unus, num-quam duo vel plures simul reperiantur. Melioresautem candidæ margaritæ, quam quæ flavescunt.Illas enim aut iuventus aut matutini roris concep-tio reddet candidas; has senectus vel vespertinusaer gignit obscuras.

Margaritum mystice significat evangelicam doc-trinam, sive spem regni cœlorum, vel caritatem etdulcedinem cœlestis vitæ. Unde legitur in evange-lica parabola de homine quærenti bonas marga-

ritas, quod inventa una pretiosa margarita abie-rit et vendiderit omnia quæ habuerit, et emeritagrum illum. Quia qui cœlestis vitæ dulcedinem,in quantum possibilitas admittit, perfecte cogno-verit ea quæ in terris amaverit, libenter cunctaderelinquit. In comparatione eius vilescunt omnia.Deserit habita, congregata dispergit, inardescit incœlestibus animus, nil in terrenis libet, deformedespicitur, quidquid de terrena placebat speciequia sola pretiosæ margaritæ caritas fulget inmente.

IX

De crystallis

Crystallus resplendens et aquosus colore, traditurquod nix sit glacie durata per annos, unde etnomen ei Græci dederunt. Gignitur autem in Asiaet Cypro maxime in septentrionum Alpibus, ubinec æstate sol ferventissimus invenitur. Ideoqueipsa diuturna et annosa duritia reddit hanc spe-ciem, quæ crystallus dicitur. Hic oppositus radiissolis, adeo rapit flammam, ut aridis spongiis velfoliis ignem præbeat. Usus eius etiam ad poculadestinatur, nihil autem aliud quam frigidum patipotest. Crystallus aliquando significat baptismisacramentum. Aliquando firmitatem sanctorumangelorum. Aliquando etiam incarnationem Do-minicam. Baptismum enim significat in illo, quodin Apocalypsi scriptum est: In conspectu sedistamquam mare vitreum, simile crystallo 1 . Prop-ter fidem veritatis baptisma refertur ad vitrum,in quo non aliud videtur exterius, quam quodgestat interius. Crystallo quoque quod de aqua inglaciem et lapidem pretiosum efficitur, baptismigratia figuratur. Quod autem crystallus significetsoliditatem angelorum, vel incarnationem Domi-nicam, in illo testimonio Ezechielis Prophetæ pro-batur, quo ait: Et similitudo super capita anima-lium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribiliset extenti, super capita eorum desuper 2 . Possuntenim firmamenti nominem, cœlestes potestates in-telligi. Quod firmamentum recte quasi aspectusdicitur crystalli: quia videlicet crystallum fortequidem nimis est, sed et ex aqua solidatum, etnatura angelica quando creata liberum arbitriumaccepit, ut utrum vellet in humilitate persistere,et in omnipotentis Dei conspectu permanere, anad superbiam laberetur et a beatitudine caderet,per similitudinem aqua fuit. Sed quia, cadentibusaliis, angelis sancti in sua beatitudine perstite-runt. Atque hoc acceperunt in munerere, ut iamcadere omnino non possunt. In eis natura suaquia iam dici mutabiliter non potest, quasi adimaginem crystalli durata est. Item humana na-tura priusquam a Creatore omnium susciperetur,

1 Apoc. IV2 Ezech. I

Page 270: Rabano Mauro - De Universo

terra erat. Nam firmamentum non erat, peccatoriquippe homini dictum est: Terra est, et in terramibis 3 . At postquam assumpta est ab auctore om-nium, atque in cœlis sublevata, et super angelosducta, firmamentum facta est quæ terra fuit. Sedfirmamentum quod aspicitur cuius habebat simi-litudinem subinfertur cum dicitur: Quasi aspec-tus crystalli horribilis 4 . Crystallum, sicut dictumest, ex aqua congelascit et robustum fit. Scimusenim quanta sit aquæ mobilitas. Corpus autemRedemptoris nostri quia usque ad mortem passio-ni subiacuit, aquæ simile iuxta aliquid fuit, quianascendo, crescendo, lassescendo, et esuriendo, si-tiendo, moriendo, usque ad passionem suam permomenta temporum mutabiliter decurrit. Aquaergo in crystallum versa est, quando corruptioniseius infirmitas per resurrectionem suam ad inco-rruptionis firmitatem est immutata.

Adamas indicus lapis parvus et indecorus, ferru-gineum habens colorem et splendorem crystalli,numquam ultra magnitudinem nuclei avellani re-pertus. Hic nulli cedet materiæ, nec ferro quidem,nec igni, nec umquam incalescit, unde et nomen,interpretatione Græca, indomita accepit. Sed dumsit invictus ferri ignisque contemptor, hircino rum-pitur sanguine recenti et calido maceratur, sicquemultis ictibus ferri perfrangitur, cuius fragmentasculptores pro gemmis insigniendis perforandisqueutuntur. Hic autem dissidet cum magnete lapide,in tantum ut iuxta positus ferrum non patiaturabstrahi a magnete, auu si admotus magnes com-prehenderit, rapit atque aufert. Fertur quoque inelectri similitudine venena deprehendere, metusvanos expellere, maleficis resistere artibus. Generaeius sex. Significat autem iste lapis duritiam cordisIudæorum, quæ indomabilis et inhabilis semperad pœnitentiam erat. Unde ita legitur in Ieremiapropheta: Peccatum inde scriptum est stilo ferreo,in ungue adamantino exaratum super latitudinemcordis eorum 5 . Peccatum autem indelebile atqueut ita dicam nulla ratione abolendum. Scriptumest stilo ferreo, ungue adamantino. Per stilum ergoferreum, fortis sententia, per ungue vero adaman-tinum signatur finis æternus. Peccatum vero indestilo ferreo in ungue adamantino scriptum dicitur,quia culpa Iudæorum per fortem Dei sententiamin fine servatur infinito, qui in passione Salvatorisdixerunt: Sanguis eius super nos, et super filiosnostros 6 . Aliter de Iuda proditore et consortibuseius dictum accipi potest, de quo ipsa Veritas ait:Filius hominis vadit, sicut scriptum est de illo:Væ autem homini illi, per quem tradetur. Meliuserat ei si natus non fuisset homo ille 7 .

3 Gen. III4 Ezech. I5 Ier. XVII6 Matth. XXVII7 Matth. XXVI

X

De vitro

Vitrum dictum quod visui perspicuitate translu-ceat. In aliis enim metallis quidquid intrinsecuscontinetur absconditur. In vitro vero quilibet li-quor vel species qualis est interius, talis exteriusdeclaratur, et quodammodo clausus patet. Cuiusorigo hæc fuit: in parte Syriæ quæ Phœnicis voca-tur finitima Iudææ circa radicem montis Carmelipalus est, ex qua nascitur Belus annis quinquemilium passuum spatio in mare fluens iuxta Ptole-maidem, cuius arenæ decurrente fluctu a sordibuseluuntur. Hinc sama est, pulsa nave mercatorumnitri, cum sparsim per litus epulas pararent, necessent pro attollendis vasis lapides, glebas vitrinavi subdiderunt, quibus accensis permixta arenalitoris translucentes novi liquoris fluxisse rivos ethanc fuisse originem vitri.

Mox, ut est ingeniosa sollertia, non fuit conten-ta solo nitro, sed et aliis mixturis hanc artemstuduit; levibus enim aridisque lignis coquitur,adiecto cypro ac nitro continuisque fornacibus,ut æs liquatur, massæque fiant, postea ex massisrursus funditur in officnis et aliud flatu figuratur,aliud torno teritur, aliud argenti modo cælatur.Tinguitur etiam multis modis, ita ut hyacinthossapphirosque et virides imitetur, et onyches velaliarum gemmarum colores, neque est alia speculisaptior materia. Maximus tamen honor in candidovitro, proximoque in crystalli similitudine. Undeet ad potandum argenti metalla et auri repulitvitrum. Olim fiebat et in Italia, et per Gallias etHispaniam, arena alba, mollissima pila molaqueterebatur.

Vitrum autem quod baptismatis sacramentumsignificat, in quo abluimus ab omni sorde peccato-rum et purificati spiritus restituimur, iam superiusdictum est. Unde in Apocalypsi ita scriptum estde structura civitatis supernæ: Ipsa vero civitasaurum mundum similis vitro mundo 1 . Ecclesiain auro figuratur quæ in candelabris aureis, etphialis propter sapientiæ cultum sæpe comptadescribitur. Vitrum autem ad fidem veram retulit,quia quod foris videtur, hoc est et intus, et nihilsimulatum est et non perspicuum in sanctis Ec-clesiæ. Potest et ad illud tempus referri quo sibiinvicem cogitationes in alterutrum perspicaciterdeclarantur.

XI

De metallis

Metallum dictum Græce apo tou metallan, quodnatura eius ea sit, ut ubi una vena apparuerit,ibi spes sit alterius inquirendi. Septem autem

1 Apoc. XXI

Page 271: Rabano Mauro - De Universo

sunt genera metallorum: aurum, argentum, æs,electrum, stannum, plumbum, et, quod domatomnia, ferrum.

XII

De auro

Aurum ab aura dictum, id est a splendore, eo quodrepercusso aere plus fulgeat. Unde et Virgilius:Discolor inde auri per ramos aura refulsit. Hocest, splendor auri. Naturale enim est ut metallo-rum splendor plus fulgeat luce alia repercussus.Hinc et aurarii dicti, quorum fulgor splendidosreddit. Aurum splendore sapientiæ vel intellectumspiritalem Sacrarum Scripturarum, vel caritatiseminentiam significare potest, ut est illud in Psal-mo: Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deau-rato 1 . Ideo supra virtutes alias gratia caritatisapparuit, quia omnia eius fulgor excellit et sapien-tiæ lumen splendidissimum est, quod maxime inScripturarum meditatione percipietur.

Obrizum aurum dictum quod obradiet splendore.Est enim coloris optimi, quod Hebræi ophat, Græ-ci cirron vocant. De auro autem obrizo in Iob ubide sapientia divina Scriptura commemorat, ita le-gitur: Non dabitur aurum obrizum pro ea 2 . Quidnamque per aurum obrizum nisi sancti angeli de-signantur? qui recte et aurum vocantur, et obri-zum aurum, quia fulgent claritate iustitiæ, obri-zum quia nullum habuerunt umquam contagiumculpæ. Homines vero iusti quamdiu in hac carnecorruptibili mortaliter vivant, aurum quidem essepossunt, obrizum quidem omnino non possunt,quia corpus quod corrumpitur aggravat animam,et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogi-tantem 3 . Nam quamvis in hac vita ex magnaiustitiæ claritate resplendeant, nequaquam tamenad purum peccatorum sordibus carent. Item ineodem libro legitur: Si putavi aurum robur meum,et obrizo dixi, fiducia mea 4 . Quid in hoc loco au-rum accipimus, nisi præclari intellectus ingenium?Quid obrizum, nisi mentem, quæ dum igne amorisexcoquitur, semper in se servat claritatem pulch-ritudinis, quotidiana innovatione fervoris? Nescitenim mens per torporem veterescere, quæ studetper desiderium semper inchoare. Sancti autem virirobor suum aurum non deputant, quia quantoli-bet ingenio fulgeant, nihil se esse ex suis viribuspensant. Et cum sentire omnia valenter possint,prius intellegere semetipsos cupiunt, quatenus lu-men ingenii, more solis, prius illustret locum inquo oritur, et postmodum cætera, ad quæ pro-cedendo dilatatur, ne si intendendo cognoscendisaliis semetipsos nesciant, ibi solis radius ubi oritur

1 Psal. XLIV2 Iob XXVIII3 Sap. IX4 Iob XXXI

tenebrescat. Item in auro Deus intelligitur sicutin Canticis canticorum pro Christo dicitur: Caputautem eius aurum optimum 5 . In Apostolo: Caputautem Christi Deus 6 . Aurum spiritalis est sensusin Scriptura divina, ut in Psalmo: Posteriora dorsieius in virore auri 7 . Aurum sancti, de quo inIob legitur: Ab aquilone aurum veniet 8 , id est, apopulo gentium credentes in Christo. Et in Psal-mo: Vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ 9 . Aurumsapientia, sicut in Exodo in ornamento sacerdo-tis hoc ipsum priore in loco habere præcipitur.Aurum, reprobi quique apud Dominum reiecti, etapud homines electi, de quibus in Iob pro diabolodicitur: Sternet sibi aurum quasi lutum 10 . Et inHabacuc: Esca eius electa 11 .

XIII

De argento

Argentum non longe a Græca appellatione distat.Hoc enim illi argyrum vocant, cui mirum in mo-dum illud dum candidum sit impressum corpo-ri lineas nigras reddat. Argentum vivum dictumquod excitat materias in quibus inicitur, hoc etliquidum, quia percurrit. Invenitur specialiter inmetallis, sive in argentariis fornacibus guttarumconcretione tectis inhærens. Sæpe etiam et in ster-core vetutissimo cloacarum vel puteorum limo.

Mystice in argento eloquia divina sive intellec-tus litteræ, vel historiæ exprimitur, ut est illudin Propheta contra hæreticos: Argentum meumet aurum meum tulistis et posuistis in delubrisvestris 1 . Et in Psalmo: Eloquia, inquit, Dominieloquia casta, argentum igne examinatum terræ,purgatum septuplum 2 . Definit per similitudinemmetalli candidi, quod sint eloquia casta argentumterræ igne examiantum, quod solet esse purissi-mum, quando frequenti fuerit decoctione mun-datum: examinatum quippe vel purgatum contraillud ponitur, quod de peccatoribus ait: Labia do-losa, in corde et corde locuti sunt 3 . Et ut, quamplurimum distaret, agnosceres, addidit purgatumseptuplum. Qui numerus ad septiformem spiritumvidetur pertinere, id est, timorem Dei, pietatem,scientiam, fortitudinem, consilium, intelligentiam,sapientiam. Per quam verbum divinum, tamquamin succensis fornacibus, manens veritatis rutilacoruscatione resplendet. Item argentum oris con-fessio, sive munditia castitatis. In Exodo: Omnis,

5 Cant. V6 I Cor. XI7 Psal. LXI8 Iob XXXI9 Psal. LXXI10 Iob XLI11Hab. I1 Ioel III2 Psal. XI3 Ibid.

Page 272: Rabano Mauro - De Universo

qui percipit corde, offerat initia Domino aurum etargentum et æramentum 4 . Rursus argentum po-pulus Iudæorum in Ieremia: Argentum reprobumvocate eos, quia Dominus proiecit eos 5 . Iterum ar-gentum sermonem prædicationis significat. Undein Exodo columnæ tabernaculi deargentatæ esseperhibentur.

XIV

De ære

Æs a splendore æris vocatum, sicut aurum etargentum. Apud antiquos autem prior æris quamferri cognitus usus. Ære quippe primi proscinde-bant terram, ære certamina belli gerebant. Erat-que in pretio magis æs. Aurum vero et argentumpropter inutilitatem reiciebantur. Nunc versa vi-ce iacet æs. Aurum in summum cessit honore.Sic volvenda ætas commutat tempora rerum, etquod in pretio, fit nullo denique honore. Ususæris postea transiit in simulacris, in vasis, in ædi-ficiorum structuris maxime et ad perpetuitatemmonumentorum. Etiam publice in eis constitutio-nes scriptæ sunt. In ære autem vel vanitas velinanitas fidei exprimitur, ut est illud Apostoli:Factus sum velut æs sonans aut cimbalum tin-niens 1 . Item aliam significationem habet in illoPsalmistæ: Posuisti, inquit, ut arcum æreum bra-chia mea 2 . Hic ergo propheta demonstrat qualitercontra diabolum oportet dimicari. Brachia veroChristi Prophetæ sunt et Apostoli, per quos des-iderium suæ voluntatis operatus est. His comparatæreum arcum quia nesciunt Dei servi prædicandomollescere, sed in cœlesti fortitudine permanen-tes, verbis salutaribus emissis, tamquam sagittiseminus iaculatis, devotorum hominum corda com-pungunt. Item æs sunt Scripturæ divinæ. Undein Isaia: Pro ære, inquit, afferam aurum, et proferro afferam argentum, et pro lignis æs 3 . Et inDeuteronomio propter terram repromissionis quæest Ecclesia ait: Cuius lapides ferrum sunt, et decuius montibus, id est, doctoribus, æris metallafodiuntur 4 . Æs pœnitentiæ est fortitudo, vel sinusprædicationis, ut in Exodo: Omnis, inquit, quipercipit corde, offerat Domino aurum et argentumet æramentum 5 . Item æs fortitudinem Ecclesiæin loganimitate patientiæ signifcat. Unde est illudin Iob: Lapis solutus calore in æs vertitur 6 . Itemde Antichristo in eodem libro legitur: Reputavitferrum ut paleas, et æs ut lignum putridum 7 .

4 Exod. XXV5 Ier. VI1 I Cor. XIII2 Psal. XVII3 Isa. LX4 Deut. VIII5 Exod. XXV6 Iob XXVIII7 Iob XLI

In quo denotatur eius pertinanciæ rigor. Rursumæs murmuratiores in flagellis Dei significat, utin Propheta: Omnes, inquit, isti conversi sunt inscoriam argenti, in medio fornacis æs, stannumet plumbum 8 .

Auricalcum dictum, quod et splendorem auri etduritiam æris possideat. Est autem nomen com-positum ex lingua Latina et Græca. Æs enimsermone Græcorum, calcos vocatur. Fit autem exære et igne multo, ac medicaminibus perduciturad aureum colorem. Corinthium est commixtioomnium metallorum, quod casus primum miscuitCorintho cum caperetur incensa. Nam dum hanccivitatem Hannibal cepisset, omnes statuas æneasin umum rogum congessit et eas incendit. Itaex hac commixtione fabri sustulerunt et feceruntparopsides. Sic Corinthia nata sunt ex omnibusin unum, nec hoc, nec illud. Unde et usque inhodiernum diem, sive ex ipso, sive ex imitationeeius, æs corintheum, vel corinthea vasa dicuntur.Legitur enim in Apocalypsi de similitudine Filiihominis, quod caput eius et capilli erant candiditamquam lana alba, et tamquam nix, et ocu-li eius velut flamma ignis, et pedes eius similesauricalco, sicut in camino ignis ardentis. Pedesignitos, novissimi temporis Ecclesiam dicit, quævehementius est examinanda et probanda pres-suris. Auricalcum quippe est æs multo igne etmedicamine perductus ad aureum colorem. Aliatranslatio quæ dicit similes auricalco Libani, signi-ficat in Iudæa, cuius Libanus mons est, Ecclesiamesse persequendam præcipue novissimis diebus. Inscoria autem potest intelligi populus Iudæorum,vel reprobi omnes, a naturali metallo per vitiumpeccati reprobati ac proiecti. In Propheta: Omnesisti conversi sunt in scoriam argenti 9 et cætera.

XV

De electro

Electrum vocatum quod ad radium solis clariusauro argentoque reluceat. Sol enim a poetis elec-tor vocatur. Defæcatius est enim hoc metallumomnibus metallis. Huius tria sunt genera: unumquod ex pini arboribus fluit, quod succinum dici-tur; alterum metallum quod naturaliter invenitur,et in pretio habetur; tertium quod fit de tribuspartibus auri et argenti una; quas partes etiam sinaturale solvas, invenies inde nihil interesse natuman factum, utrumque enim eiusdem naturæ est.

Electrum, quod est naturale, eiusmodi naturæ est,ut in convivio et ad lumina clarius cunctis metallisfulgeat. Et venenum prodat. Nam si eo infun-das venenum, stridorem edit, et colores varios inmodum arcus cœlestis emittit. De electro autem

8 Ezech. XXII9 Ezech. XXII

Page 273: Rabano Mauro - De Universo

in visione Ezechielis Prophetæ ita scriptum est:Et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignisintrinsecus per circuitum a lumbis eius et desuper.Et a lumbis eius usque deorsum vidi quasi speciemignis splendentis in circitu, velut aspectum arcus,cum fuerit in nube in die pluviæ 1 . Quid est quodaspectus hominis videtur in throno quasi specieselectri, nisi quod in electro aurum et argentummiscetur? ut res una ex metallis dubous fiat, inqua et per argentum auri claritas temperatur, etper claritatem auri, species clarescit argenti. InRedemptore autem nostro utræque naturæ, id est,divinitatis et humanitatis, inconfuse atque inse-parabiliter sibimet sunt unitæ, ut per humanita-tem divinitatis eius, claritas nostris posset oculistemperari, et per divinitatem humana in eo natu-ra claresceret, atque exaltata fulgorem ultra hocquod creata fuerat haberet.

XVI

De stanno

Stanni æthimologia apochorizon, id est, separanset secernens. Mixta enim et adulterata inter seper ignem metalla dissociat et ab auro et argentoæs plumbumsque secernit. Alia quoque metallaab igne defendit, et cum sit natura æris ferri-que durissima, si absque stanno fuerit, uritur etcrematur. Stanno illitum æreis vasis saporem fa-cit gratiorem, et compescit virus æruginis. Spe-cula etiam ex eo temperantur. Cerussa quoqueex eo sicut ex plumbo conficitur. Stannum alle-gorice simulationem significare potest. Unde etin Ezechiele ubi de Tyri negotiis memoratur, itascriptum est: Carthaginenses negotiatores tui. Amultitudine cunctarum divitiarum argento, ferro,stanno, plumboque, repleverunt nundinas tuas 1 .Ergo nundinas Tyri non auro nec lapide pretioso,sed argento, ferro, stanno, plumboque multipli-cavit, habentes eloquii venustatem, et arma adexpugnandum, et in stanno eloquii similitudinem,quod mentitur argentum et in plumbo impietatemgravissimam iuxta Zachariam, in quo mulier seditsuper talentum plumbi et Ægyptii dimersi suntin profundum, sicut plumbum. Longa singularumdisputatio metallorum, sed brevitati studendumest. Item stannum est simulatio sanctitatis, utin Propheta: Omnes isti conversi sunt mihi inscoriam argenti, æs, stannum et plumbum 2 .

1 Ezech. I1 Ezech. XXVII2 Ezech. XXII

XVII

De plumbo

Plumbum dictum quod ex eo primum pilis factismaris altitudo temptata est. Huius duo generasunt, nigrum et candidum, sed melius candidum,quod prius in insulis Athalantici maris inventumest. Siquidem et in Lusitatia et in Gallecia gig-nitur, summa terra arenosa et coloris nigri etpondere gravis. Interveniunt et minuti calculi, ma-xime e torrentibus siccatis. Lavant eas arenas etquod subsidit coquunt in fornacibus. Inveniunturet in aureis metallis calculi nigri et graves, et dumaurum colligitur cum eo remanent. Postea separticonflantur, et in plumbum album resolvuntur, in-de et eadem gravitas plumbique quæ auri est. Sicet cupiditas mundi et avaritia peccuniarum onero-sa est et gravissima iniquitate, opprimit amatoremipsius.

XVIII

De ferro

Ferrum dictum quod farra, id est, semina frugumterræ condat. Idem et chalybs, a Chalybe flumine,ubi ferrum optima arte temperatur. Unde abusi-ve dicitur chalybs ipsa materies, ut vulnificusquechalybs. Ferri usus post alia metalla repertus est,cuius postea versa in opprobium species. Namunde prius tellus tractabatur, inde modo cruor ef-funditur. Ferrum mystice significat tribulationemet angustiam ut est illud in Psalmo de Ioseph:Ferrum petransibit animam eius 1 . Ferrum autemhic indicat tribulationem duræ necessitatis quæinstante anima pervagatur, dum de futuris sollici-te iam mala patitur, quæ timere non desinit. Talisilla in Evangelio locutio est ubi Simeon dicit adMariam: Et tuam ipsius anima pertransibit gla-dius 2 . Significans habituram matrem gloriosamtristitiam Dominicæ passiones. Quod genus locu-tionis inter propria Scripturæ divinæ credimus an-notandum. Item ferrum fortes quique in Ecclesia,ut est illud in libro Iob: Ferrum de terra tollitur 3 .Et in Deuteronomio: Cuius lapides ferrum sunt 4 .Item ibi Ecclesia dicitur: Ferrum et æs calceamen-tum eius 5 . Rursum ferrum acumen mentis signi-ficat, unde per Salomonem dicitur: Ferrum ferroexacuitur, et homo exacuit faciem amici sui 6 .Iterum ferrum sermo est increpationis, ut est illudin Deuteronomio: Si quis abierit cum amico suosimpliciter in silvam ad ligna cædenda, et ferrumde manubrio eius exierit, et amicum eius occide-

1 Psal. CIV2 Luc. II3 Iob XXVIII4 Deut. VIII5 Deut. XXXIII6 Prov. XXVII

Page 274: Rabano Mauro - De Universo

rit 7 . Rursum ferrum insidiæ sunt inimici, sic perSalomonem dicitur: Sicut ferrum æruginat malitiaeius 8 .

Liber octavus decimus

I De ponderibus. II De mensuris. III De numero.IV De musica et partibus eius. V De medicina.

I

De ponderibus

Ponderum ac mensurarum iuvat cognoscere mo-dum. Nam omnia corporalia, sicut scriptum est,a summis usque ad ima in mensura et numero etpondere disposita sunt atque formata 1 . Cunctisenim corporeis rebus pondus, natura dedit. Suumquoque regit omnia pondus. Primum Moyses quiomnes antecedit gentilium philosophos tempore,nobis numeros et mensuras et pondus diversisscripturæ suæ locis narravit. Primum Phidon ar-givus ponderum rationem in Græcia constituit,et licet alii antiquiores exstiterint, sed iste hacarte experientior fuit. Pondus dicitur, eo quod instatera libratum pendeat: hinc et pensum. Abu-sive autem pondus libra una est. Unde etiamdipondius dictum est, quasi duo pondera, quodnomen adhuc in usu retinetur. Trutina est geminaponderum lancis aequali examine pendens, factapropter talenta et centenaria appendenda, sicutmomentana pro parva modicaque pecunia. Hæcet moneta vocata. Eadem et statera nomen exnumero habens, quod duobus lancibus et uno inmedio stilo librata, æqualiter stet. Examen estfilum medium quo trutinæ statera regitur et lan-ces æquantur. Unde et in lancis amentum dici-tur. In statera æquitatis vel divinæ gubernationispotentia significatur, ut in Isaia: Et libravit inpondere montes et colles in statera 2 , hoc est,iudicat in iustitia maiores et minores, potentes etinfirmos, nobiles et ignobiles, quia ipse iudicabitorbem terræ in æquitate et populos in veritatesua. Hinc et Iob ait: Utinam appenderentur pec-cata mea quibus iram merui et calamitas, quampatior, in statera 3 . Quis alius stateræ nomine,

7 Deut. XIX8 Eccli. XII1 Sap. XI2 Isa. XL3 Iob VI

nisi Dei et hominum mediator exprimitur? Quiad pensandum vitæ nostræ meritum venit, ac se-cum iustitiam simul et misericordiam detulit. Sedmisericordiæ lance preponderans, culpas nostrasparcendo levigavit. Libra enim ponderis mysticeiustitiæ observantiam significat, quia ibi proba-tur, quid æquum, et quid contrarium æquitatisit. Cuius rei plurima in Scripturis inveniunturprobamenta et necesse est inde aliqua hic nume-rare. Propheta igitur testante: Iustus Dominus,et iustititam diligit, æquitatem vidit vultus eius 4 .Iustum dicit Deum amare iustitiam quia nescitalios respicere, nisi qui norunt custodire iustitiam.Adiecit: Æquitatem vidit vultus eius, illam scilicetæquitatem, quam tamen propitius ipse concedit.Non enim quidquam ex se probi humanitas habet,nisi quod a Domino bonorum omnium susceperitlargitore. Hinc et in Proverbiis ita scriptum est:Qui sequitur iustitiam diligitur a Domino 5 . Etalibi de sapientia dictum est: Qui continens est,inquit, iustitiæ, apprehendet illam 6 .

Unicuique autem ponderi certus est modus nomi-nibus propiis designatus. Calculus minima parsponderis, quarta pars oboli est, constans lentisgerminis granis. Appellatur autem calculus, quodsit parvulus, sicut et lapis calculus, qui adeo mi-nimus est, ut sine molestia sui calcetur. Siliquavicesima quarta pars solidi est, ab arbore, cuiussemen est vocabulum tenens. Ceratum oboli parsmedia est, habens siliquam unam et semis, hunclatinitas semiobolum vocat. Ceratum autem Græ-ce Latine siliqua cornu interpretatur. Obolus sili-quis tribus appenditur habens ceratia duos, calcosquattuor. Fiebant enim olim ex ære ad instarsagittæ. Unde et nomen a Græcis accepit, hoc est,sagitta. Scrupulus sex siliquarum pondere constat,hic apud Græcos gramma vocatur. Scrupulus au-tem dictus per diminutionem a lapillo brevi quiscrupus vocatur. Drachma autem octava pars un-ciæ est et denarii pondus argenti, tribus constansscrupulis, id est, decem et octo siliquis. Drachmæenim similitudo ad hominem refertur in parobolaevangelica, ubi Dominus ait: Aut quæ mulier ha-bens drachmas decem et si perdiderit drachmamunam nonne accendit lucernam et evertit domumet quærit diligenter donec inveniatur 7 , et cætera.Qui signatur per pastorem ipse et per mulieremDominus noster Iesus Christus. Et quia imagohominis exprimitur in drachma tunc mulier dra-chmam perdidit, quando homo ad imaginem Deiconditus peccando a similitudine sui Conditorisrecessit. Sed accendit mulier lucernam: quia Deisapientia ipse Dei Filius cum de Mariæ utero hu-manam naturam suscipiens, in humanitate appa-ruit, mortalitatis nostræ se conscientia concussit,

4 Psal. X5 Prov. XXI6 Sir. XV7 Luc. XV

Page 275: Rabano Mauro - De Universo

et ad inmortalitatem unde per peccatum ceciditper Christum se redire posse conspexit.

Denarium autem dictum quia pro decem nummisimputabatur. Denarius allegorice significat remu-nerationem futuram sanctorum, quæ illis pro bonolabore hic promittitur, et in futuro datur. Undein Evangelio paterfamilias operariis vineæ suæ infine operis sui legitur, dedisse denarium. Denariiduo, duo præcepta caritatis, vel utrumque Tes-tamentum, hoc est, Novum et Vetus. Unde inEvangelio dicitur: Et alio die protulit duos de-narios et dedit stabulario 8 . Solidus nuncupatur,quia nihil illi deesse videtur. Solidum enim veteresintegrum dicebant, et totum. Ipse quoque nomis-ma vocatur, pro eo quod nominibus principumeffigiesque signetur. Ab initio vero unum nomis-ma argenteus erat. Hoc enim ab Assyriis cœpit.Dicunt autem Iudæi quod Abraham in terramChanaan primus hanc advexerit formam. Solidosapud Latinos alio nomine sextula dicitur, quodhis sex uncia compleatur. Hunc, ut diximus, vul-gus aureum solidum vocat, cuius tertiam partemideo dixerunt tremissem, eo quod solidum faciatter missus. Expressio enim nomismatis in censusignificat imaginem Conditoris in humana anima,qui ab uno quoque nostrum expetitur, quandocredulitas rectæ fidei cum bonis operibus a nobisexquiritur. Unde Dominus ad eos, qui eum temp-tabant, in Evangelio ait: Reddite ergo quæ suntCæsaris Caesari, et quæ sunt Dei Deo 9 . Nummusautem ostensus imaginem Cæsaris tenuit, et ideoCæsari nummum reddere tributum, peccuniam ethonores terrenos iussit. Deo autem nosmetipsos,id est, imaginem Dei quam ipse condidit in nobis,quæ non est in auro picta, sed in hominibus figu-rata.

Sextula bis assumpta duellam facit, ter positastaterem reddit, Stater autem medietas unciæ estappendens aureos tres, unde et vocatur stater,quod tribus solidis stet. Hæc et semiuncia, quiasemis habet de uncia, hæc et semissis, quia pon-deris semis est, quasi semis assis. QuadrantemHebræi similiter codrantem vocant, et vocaturquadrans quod unciæ quartam partem appen-dat. De quadrante autem in Evangelio ita legitur,ubi commemoratur nocentis traditio in carcerem:Amen dico tibi, inquit, non exies inde, donec red-das novissimum quadrantem 10 . Quadrans genusnummi est, quasi duo minuta. Unde in alio Evan-gelio 11 mulier illa paupercula et vidua diciturmisisse quadrante in corbanan, in alio duo minu-ta 12 , non quo dissonent Evangelia, sed quod unusquadrans, duos minutos nummos habeat. Hoc est

8 Luc. X9 Matth. XXII10Matth. V11marc. XII12Luc. XXI

ergo quod dicit: Non egredieris de carcere 13 , do-nec etiam minuta peccata persolvas. De solvendoautem novissimo quadrante, potest non absurdeintelligi, aut pro eo positum, quod nihil relinquiturimpunitum. Sicut loquentes etiam dicimus usquead fæcem, cum volumus exprimere aliquid itaexactum, ut nihil relictum sit, velut significaren-tur nomine quadrantis novissimi terrena peccata.Quarta enim pars distinctorum membrorum huiusmundi, et ea novissima, terra invenitur, ut inci-piens a cœlo, secundum aerem numeres, aquamtertiam, quartam terram.

Sicel qui Latino sermone siclus corrupte appella-tur, Hebræum nomen est, habens apud eos unciæpondus. Apud Latinos autem et Græcos quartapars unciæ est, et stateris medietas, drachmas ap-pendens duas. Unde cum in litteris divinis legitursiclus, uncia est, cum vero in gentilium quartapars unciæ est. Uncia dicta quod universitatemminorum ponderum sua unitate vinciat, id est,complectatur. Constat autem drachmis octo, idest, scrupulis viginti quattuor, quod pro inde legi-timum pondus habetur. Quia numerus scrupulo-rum eius horas diei noctisque metitur, vel quialibram efficit, duodecies computata. Libra duo-decim unciis perficitur, et inde habetur perfectiponderis genus. Quia tot hæc constat unciis, quotmensibus annus. Dicta autem libra, quod sit libe-ra, et cuncta intra se pondera prædicta concludat.

Mna in ponderibus centum drachmis appenditur,et est nomen Græcum. Significat mna decem ver-ba legis, quæ hominibus divinitus data sunt, ut ineis operentur, et lucrum spiritale efficiant. Unde inEvangelio legitur 14 , quod homo nobilis qui abiitin regionem longinquam, expenderit servis suispecuniam suam. Cui revertenti singuli exposuere,quæ lucrificaverunt. Iste autem homo nobilis Re-demptor noster est, qui abiit in regionem longin-quam, quia passione sua et resurrectione completaascendit in cœlum, et sedit a dextris Dei. In dieautem iudicii venturus, ut exquirat ex singulisdebitoribus, pecuniam quam eis commendaverat,et reddet unicuique secundum opera sua 15 .

Talentum summum esse pondus perhibetur inGræcis. Nam nihil est calco minus, nihil talentomaius. Cuius varium apud diversas gentes pon-dus habetur. Apud Romanos enim talentum estlxx duarum librarum, sicut Plautus ostendit, quiait duo talenta esse centum quadraginta quattuorlibras. Est autem triplex, id est, minor, medius,summus; minor quinquaginta, medius septuagintaduarum librarum, summus, centum viginti cons-tat. Centenarii enim numeri nomen est, eo quodcentum librarum ponderis sit, quod pondus prop-ter perfectionem centenarii numeri instituerunt

13Matth. V14Matth. XXV15Matth. XVI, Rom. II

Page 276: Rabano Mauro - De Universo

Romani. Talenti nomine plenitudo et perfectiodonorum significatur, unde in evangelica parabolaDominus dicit 16 hominem peregre proficiscentemvocasse servos suos, et tradidisse illis bona sua,et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, aliivero unum. Quinque enim sunt corporis sensus, vi-delicet visus, auditus, gustus, odoratus et tactus.Quinque igitur talentis donum quinque sensuum,id est, exteriorum scientia exprimitur. Duobus ve-ro intellectus et operatio designatur. Unius autemtalenti nomine, intellectus tantum modo signifi-catur. Decem millia talenta, operationem decempræceptorum, legis in Evangelio significat, ubi italegitur: Et oblatus est unus, qui debebat decemmilia talenta 17 , item talentum in malam partemponitur in Zacharia, ut est illud: Vidi, inquit, ini-quitatem super talentum plumbi 18 . Antiquissimi,nondum auro argentoque invento, ære utebantur.Nam prius ærea peccunia in usum fuit, post ar-gentea, deinde aurea subsecuta est, sed ab ea quæprima fuit, et nomen retinuit. Unde et ærariumdictum, quia prius æs tantum in usu fuit, et ipsumsolum recondebatur, auro argentoque nondum sig-nato, ex quorum metallis quamvis postea fuissetfacta pecunia, nomen tamen ærarii permansit abeo metallo unde initium sumpsit.

Thesaurum iuxta Græcum apo tes theseos, a po-sitione, hoc est a reposito nominatur. Nam thesispositio dicitur, et est nomen ex Græco Latinoquesermone compositum. Nam thes Græci repositumdicunt, Latini aurum, quod iunctum sonat, re-positum aurum. Auraria nomen habet ab auro.De thesauri significatione evangelica parabola ma-nifestum indicium dat, ubi Dominus ait: Simileest regnum cœlorum thesauro abscondito in agro,quem qui invenit homo abscondit. Et per gaudioillius vadit et vendit universa quæ habet et emitagrum illum 19 . Thesaurus autem cœleste est des-iderium. Ager vero in quo thesaurus absconditur,disciplina studii cœlestis. Quem profecto agrum,venditis omnibus, comparat, qui voluptatibus car-nis renuntians, cuncta sua terrena desideria perdisciplinæ custodiam cœlestis calcat, ut nihil quodcaro blanditur liceat, nihil quod carnalem tru-cidat, spiritus perhorrescat. Item thesaurus istein quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæabconsditi 20 . Aut Dei verbum est, quod in carneChristi videtur absconditum. Aut Sanctæ Scriptu-ræ, in quibus reposita est notitia Salvatoris. Quemcum quis in eis invenerit, debet in eis omnia istiussæculi emolumenta contemnere, ut illum possithabere quem repperit.

Tributa vero est quod antea per tribus singulasexigebantur, sicuti nunc per singula territoria. Sic

16Matth. XXV17Matth. XVIII18Zach. V19Matth. XIII20Col. II

autem in tres partes divisum fuisse Romanumpopulum constat, ut ea quæ erant in singulispartibus tribum dicerentur. Unde etiam sumptus,quos dabant populi, tributa nominarunt. Vectigi-lia sunt tributa, a vehendo dicta. Stipendium a sti-pe pendenda nominatum. Antiqui enim appenderepecuniam soliti erant, magis quam annumerare.Quid autem divites, qui thesaurorum possessoressunt, et quid divitiæ mystice significent, brevi-ter dicamus. Dives dicitur Deus, ut in Apostolo:Deus, qui dives est in misericordia 21 . Dives sanctisunt, ut in Apostolo: Quia divites facti estis inillo in omni sapientia et prudentia 22 . Dives estpopulus Iudæorum de quibus in Evangelio dicitur:Facilius est camelum per foramen acus transirequam divitem intrare in regnum cœlorum. Aliiautem hunc divitem, superbum quemlibet intelli-gunt. Divites sunt Iudæi, philosophi, vel superbihuius mundi, ut in Psalterio: Divites egerunt, etesurierunt 23 , et alibi: Divites dimisit inanes 24 .Divitiæ sunt virtutes animæ, sive sermo sapientiæ,ut in Apostolo: Quia divites facti estis in illo inomni sapientia, et prudentia 25 , et in Salomone:Possessio animæ viri propriæ divitiæ 26 , et inaliam partem pro hæretico, ut in Iob legitur: Di-vitias, quas devoravit, et de ventre illius extraheteas Deus 27 . Pecunia ergo verba divina sunt, utin Evangelio: Oportuit te committere pecuniammeam nummulariis 28 . Sacculus thesaurizatio inDeum, ut in Evangelio: Facite vobis sacculos quinon veterescant 29 . Sacculos congregatio avaritiæ,ut in Aggeo Propheta: Et qui mercedes congregavitmisit eos in sacculum pertusum 30 . NegotiatoresApostoli sunt, sicut in Iob pro diaboli corpore,hoc est, omnibus iniquis de eisdem negotiatoribusdicitur: Concident eum amici, divident eum nego-tiatores 31 . Item in malam partem, ut in Ezechiele:Negotiatores cum agnis et hædis veniunt ad te 32 .

Moneta appellata est quia monet, ne quæ fraus inmetallo vel in pondere fiat. Numisma est solidusaureus vel argenteus, sive æreus. Qui ideo numis-ma dicitur, quia nominibus principum effigiisquesignatur. Prius nummus argyrus nuncupabatur,quia quam plurimum ex argento percutiebatur.Nummi autem a Numa Romanorum rege voca-ti sunt, qui eos primum apud Latinos imagini-bus notavit, et titulo nominis sui præscripsit. Innumismate tria quæruntur: metallum, figura, et

21Eph. II22 I Cor. I23Psal. XXXIII24Luc. I25 I Cor. I26Prov. XIII27 Iob XX28Matth. XXV29Luc. XII30Agg. I31 Iob XL32Ezech. XXVII

Page 277: Rabano Mauro - De Universo

pondus: si ex his aliquid defuerit, numisma nonerit. De numismatis mystica significatione super-ius dictum est. Tria sunt autem genera argenti etauri et æris: signatum, factum infectum. Signatumest quod in nummis est, factum quod in vasis,infectum quod in massis, id est, massa. In notitiamautem formarum metalla ita venerunt: dum enimquocumque causa ardentes silvæ excoquerunt te-rram, quæ calefactis venis, fudit rivos cuiuscum-que structuræ, sive igitur æs illud fuerat, siveaurum, cum in loca terræ depressiora decurreretsumpsit figuram, in quam illud vel profluens rivusvel excipiens lacunam formaverat, quarum rerumsplendore capti homines cum legatas attolerentmassas, viderunt in ea vestigia terræ figurata.Hinc quæ excogitaverunt liquefactas ad omnemformam posse deduci.

II

De mensuris

Mensura est res aliqua modo suo vel temporecircumscripta. Hæc aut corporis est, aut temporis.Corporis, ut hominum lignorum et columnarumlongitudo et brevitas. Sed et solem istum pro-priam sui orbis habere mensuram, quod geome-trici præscrutari audent. Temporis ut mensurahorarum et dierum et annorum. Unde et metiri pe-des horarum dicimus, hoc est, mensurare. Legiturenim in Sapientiæ libro, quod Deus omnia men-sura, numero, et pondere cuncta disponat 1 . Inquibus tribus deffinitionibus, ut reor, hæc intellegipossunt, ut in mensura constet qualitas, in numeroquantitas, in pondere ratio. Hæc peræquata iniudicio et misericorida Dei constant, quia in hisduobus terminis omnia conclusa sunt. In quibushunc mundum constituit, gubernat, et iudicaturusest. In his Deus iudex iustus comprehendi potest.Omnia ergo quæ superius diximus vel dicemus inclausula horum trium nobis nunc abscondita la-tent, quæ solis clavibus iudicii et misericordiæ Deitunc reserabuntur ut sciantur quando in adventuDomini illuminabuntur abscondita tenebrarum, etrevelabuntur consilia cordium 2 , ut laus sit uni-cuique a Deo vel pœna. Proprie autem mensuravocata quod ea fruges metiuntur atque frumen-tum, id est, humida et sicca, ut per modios urnaset amphoras.

Mensurarum pars minima cochlear, quod est di-midia pars drachmæ, appendens siliquas novem,qui triplicatus chonculam facit. Choncula drach-ma una et dimidia adimpletur. Cyathi pondusdecem drachmis appenditur, qui etiam a quibus-dam causatus vel lassatus nominatur. Oxybap-hus fit, si quinque drachmæ adduntur ad decem.

1 Sap. XI2 I Cor. IV

Acetabulum quarta pars heminæ est, duodecimdrachmas appendens. Cotula hemina est, habenscyathos sex, quæ idcirco cotula vocatur quia coteGræco sermone incisio dicitur, et hemina sextariiin duo æqua inciditur, et cotulam facit. Hemi-na autem appendet libram unam, quæ geminatasextarium facit. Sextarius duarum librarum est,qui bis assumptus nominatur bilibris, adsumptusquater fit Græco nomine chœnix. Quinquies com-plicatus quinarem sive gomor facit. Adiice sextumcongium reddit: nam congius sex metitur sextariis,a quo et sextarii nomen dederunt. De statere etbilibri in Apocalypsi discriptione tercii sigilli, itascriptum est: Et cum aperuisset sigillum tertiumaudivi tertium animal dicens: veni et vide; et ecceequus niger, et qui sedebat super eum, habebatstateram in manu sua et audivi tamquam vocemin medio quattuor animalium dicentem: bilibristritici denario, et tres bilibres hordei denario, etvinum et oleum ne læseris. Et ecce equus niger etqui sedebat super eum stateram habebat in manusua. Et audivi tamquam vocem in medio quattuoranimalium 3 , et cætera. Equus niger falsorum ca-terva est fratrum, qui stateram rectæ professionishabent, sed socios lædunt, per opera tenebrarum.Dum enim in medio animalium dicitur ne læ-seris, ostenditur illic esse qui lædit. De hoc etpræcurrente equo dicit Apostolus: Foris pugnæ,intus timores 4 . Biblibris tritici denario, et tresbilibres hordei denario, et vinum et oleum nelæseris. Cave, inquit, ne exemplo pessimo fratremtuum scandalizes, propter quem Christus mortuusest, et sacri sanguinis chrismatisque portat insig-nia, quia sive perfecti meritis, sive etiam minimiquique in Ecclesia, fide tamen Sanctæ Trinitatisinbuti, omnes eodem perfecto pretio sanguinis Do-minici sunt redempti. Nec immerito bilibri et nonsimplici libra fidei vel operis perfectio exprimitur,quæ utraque in radice geminæ consistit caritatis.

Metreta est mensura liquidorum, hæc a mensuranomen accepit. Metron enim mensuram dicuntGræci, et inde appellata metreta. Licet et urna,et amphora, et reliqua huiusmodi nomina men-surarum sint, tamen ista hoc nomen a denariinumeri perfectione accepit. Metrum ad omnemmensuram pertinet, metrum enim Græce, Latinæmensura dicitur. Nam et cyathus mensura est, etamphora mensura est, et quidquid plus minusvecapit mensura est. Sed ideo hoc nomen specialitersibi adsumpsit, quod sit mensura perfecti numeri,id est, denarii. Unde in Evangelio scriptum estde convivio nuptiali, ubi Dominus aquas in vinumconvertit: Erant, inquit, lapideæ hydriæ sex po-sitæ secundum purificationem Iudæorum, capien-tes singulæ metretas binas, vel ternas 5 . Hydriævocantur vasa aquarum receptui parata. Græce

3 Apoc. VI4 II Cor. VII5 Ioann. II

Page 278: Rabano Mauro - De Universo

enim aqua hydor dicitur. Aqua autem ScripturæSacræ scientiam designat: quæ suos auditores eta peccatorum sorde abluere, et divinæ cognitionissolet fonte potare. Vasa sex, quibus continebatur,corda sunt devota sanctorum, quorum perfectiovitæ et fidei ad exemplum recte credendi ac vi-vendi proposita est generi humano, per sex sæculilabentis ætates, id est, usque ad tempus Dominicæprædicationis. Et bene lapidea sunt vasa, quiafortia sunt præcordia iustorum, ut puta illius fideet dilectione solidata: Capientes, inquit, singulæmetretas binas vel ternas: quia Scripturæ Sacræauctores, et ministri Prophetæ, modo de Patretantum loquuntur et Filio, ut est illud: Omniain sapientia fecisti 6 , virtus enim Dei et sapientiaChristus est 7 , modo etiam Spiritus Sancti faciuntmentionem iuxta illud eiusdem psalmigraphi: Ver-bo Domini cœli firmati sunt, et Spiritu oris eiusomnis virtus eorum 8 .

Modius dictus ab eo quod sit suo modo perfectus.Est autem mensura librarum quadraginta quat-tuor, id est sextariorum viginti duorum, cuiusnumeri causa inde tracta est, eo quod in principioDeus viginti duo opera fecerit. Nam prima die sep-tem opera fecit, id est, materiam informem, ange-los, lucem, cœlos superiores, terram, aquam atqueaerem; secunda die firmamentum solum; tertia diequattuor: maria, semina, sationes atque plantaria;quarta die tria: solem, et lunam et stellas; quintadie tria: pisces, et reptilia aquarum et volatilia;sexta die quattuor: bestias, pecudes, reptilia te-rræ, et hominem. Et facta sunt omnia viginti duogenera in diebus sex, et viginti due generationessunt ab Adam usque ad Iacob, ex cuius seminenascitur omnis gens Israel. Et viginti duo libriVeteris Testamenti usque ad Esther, et viginti duolitterarum sunt elementa quibus constat divinælegis doctrina. His igitur exemplis modius vigintiduorum sextariorum a Moyse secundum sacrælegis mensuram effectus est, et quamvis diversægentes, huic mensuræ pondus vel adiiciant igno-ranter vel detrahant, apud Hebræos constitutionedivina tali ratione servatur. Modius enim a mododictus, hinc et modica, id est, moderata: modicisenim modus nomen imposuit. Nam modica proparvis abusive, non proprie dicimus. In ScripturaSacra modius æquitatem iustitiæ significat. Un-de Dominus in lege præcepit dicens: Non sit tibimodius maior et minor, sed modius iustus æquus-que sextarius 9 . Item modius corpus humanumvel legis literam significat. Unde Dominus ait inEvangelio: Nemo accendit lucernam, et ponit eamsub modio 10 . Ponere ergo lucernam sub modio estsuperiora facere corporis commoda, quam prædi-

6 Psal. CIII7 I Cor. I8 Psal. XXXII9 Deut. XXV10Luc. VIII, XI

cationem veritatis: ut ideo quisque veritatem nonprædicet, dum timet, ne aliquid in rebus corpora-libus et temporalibus molestiæ patiatur. Sub mo-dio ergo lucernam ponit, quisquis lucem doctrinæbonæ commodis temporalibus obscurat et tegit.Super candelabrum autem, qui corpus suum mi-nisterio Dei subiicit, ut superior sit prædicatio ve-ritatis, inferior servitus corporis: per ipsam tamencorporis servitutem, excellentior luceat doctrina,qui per officia corporalia, id est, per vocem etlinguam et cæteros corporis motus exhibetur.

Satum est genus mensuræ iuxta morem provinciæPalæstinæ, unum et dimidium modium capiens,cuius nomen ex Hebræo sermone tractum est.Satum enim apud eos nominatur sumptio, sivelevatio, eo quod qui metitur eandem mensuramsumat ac levet. Est et alias satum mensura, sex-tariorum viginti duorum capax quasi modius. Un-de in Evangelio 11 scriptum est de muliere quæabscondit fermentum in farinæ satis tribus do-nec fermentaretur totum. Nam hæc mulier signifi-cat Sanctam Ecclesiam, quæ doctrinam Evangeliiet intellectus Sacrarum Scripturarum condidit inpectoribus humanis, donec coadunet tres partesorbis, quod de tribus filiis Noe exortum in orbecontinet: triquadro convertens ad fidem SanctæTrinitatis, ut spiritus et anima et corpus in unumredacta inter se non discrepent. Possunt itaquepræter hæc et in farinæ satis tribus illi Domi-nici seminis fructus, tricesimus scilicet, sexagesi-mus et centesimus intellegi, id est, coniugatorum,continentium atque virginum. Et pulchre dicit,catenus absconditum in farina fermentum, donecfermentaretur totum, quia caritas in nostra menterecondita eo usque crescere debet, donec totammentem in sui perfectionem commutet.

Bathus vocatur ab olearia mola, Hebraica lin-gua, quæ apud eos vel batha nominatur, capiensquinquaginta sextarios, quæ mensura una molævice proteritur. Ephi ergo mensura est trium mo-diorum, ut in libro Ruth ostenditur, et gomormensura est atticorum cenicum trium. Unde inLevitico et in Numerorum libro quotiens cumquedecima pars ephi in sacrificio exhiberi iubetur,mensura gomor expensa intelligitur. Ephi eamdemmensuram habet in aridis, quam in liquidis bat-hus. Amphora vocata quod hinc et inde levetur.Hæc Græce a figura sui dicta dicitur, quod eiusansæ geminatæ videantur aures imitari. Recipitautem vini vel aquæ pedem quadratum, frumentivero modios Italicos tres. Cadus Græca amphoraest continens urnas tres. Urna mensura est quamquidam quartarium dicunt. Proprie autem urnavas est, quod pro condendis defunctorum cineribusadhiberi solet. De quo poeta: Caelo tegitur, quinon habet urnam. Medimna mensura est quin-que modiorum. Medimna autem vocatur Latina

11Matth. XIII

Page 279: Rabano Mauro - De Universo

lingua, id est, dimidia, eo quod quinque modiosmetiatur, qui est dimidius numerus a perfecto de-nario. Artaba mensura est apud Ægyptios sexta-riorum septuaginta duorum composita ex numeropropter septuaginta et duas gentes vel linguas quæorbem impleverunt. Gomor quindecim modiorumunus appendet. Chorus triginta modiorum mensu-ra completur. Hic ex Hebraico sermone descendit,qui vocatur cora a similitudine collis. Coria enimHebraice colles appellantur. Coacervati enim mo-dii triginta, instar collis videntur, et onus cameliefficiunt. De amphora in Zacharia propheta itascriptum est: Et ecce mulier una sedens in medioamphoræ et dixit, hæc est impietas et proiecit eamin medio amphoræ, et misit plumbeam massam inos eius 12 et cætera. Amphora autem hic significatmensura grandem iniquitatis Iudæorum, de quaSalvator ad ipsos ait: Implete mensuram patrumvestrorum 13 . Super hanc mensuram omnium de-lictorum media sedebat impietas, quam alio nomi-ne idolatriam possumus appellare et negationemDei. Missa est ergo massa plumbea in os sina-gogæ Iudæorum ut arrogantia eius conquiescat.Hæc ergo impietas synagogæ quæ sedebat superpeccata Israel, et in suo scelere gloriabatur, posteamittitur in medium Babylonis et captivitatis malodeprimitur, vel certe ab angelo, ut quæ primuslatebat in scelere, æterno silentio conticescat. Le-gimus in Evangelio 14 , quod villicus iniquitatisdebitoribus domini sui qui debebant domino suogrande debitum reddere, hoc est, unus centumcados olei, alter centum choros tritici, ipse pensamtemperarit, et iusserit priori procentum cadis oleiscribere quinquaginta, sequenti vero pro centumchoris tritici scribere octoginta, quibus rebus ins-truamur ut misericordiam debiti remissione fa-cientes, ipsi a misericorde Domino remissionemdebitorum nostrorum consequamur.

III

De numero

Numerorum ratio in multis iuxta allegoriam ty-pica significatione misterium nobis venerandumostendit. Unde primus numerus, hoc est, unus,ad unitatem deitatis refertur. De quo in Exodoscriptum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus,Deus unus est 1 . Item unus ad unitatem Ecclesiæsive fidei pertinet. Unde in Actibus Apostolorumde credentibus scribitur: Erat illis cor unum etanima una 2 . Rursum unus, ad unitatem fidei,sive operis perfectionem respicit. Hinc in Geneside archa scriptum est: Et in cubito consummabis

12Zach. V13Matth. XXIII14Luc. XVI1 Deut. VI2 Act. IV

summitatem eius 3 . Iterum unus malorum unita-tem exprimit, ut est illud in Evangelio: Et vidit ibihominem non vestitum veste nuptiali 4 .

Nam binarius numerus ad duo Testamenta res-picit. Unde in Regum scriptum est: Et fecit duocherubim decem cubitorum magnitudine 5 . Itemduo ad duo præcepta caritatis pertinent, undedicit in Evangelio: In his duobus præceptis, totalex pendet et Prophetæ 6 . Rursum duo duas digni-tates exprimiunt, regiam scilicet et sacerdotalem,quarum figuram duo illi pisces quinque panibusadiuncti in Evangelio figuram gerebant. Iterumduo misterium significant duorum populorum idest Iudæorum et gentium. Unde in Zacharaiascriptum est: Et pax erit inter duos illos 7 . Necnonet duo, animæ et corporis conventionem signifi-cant, unde Dominus dicit in Evangelio: Si duoex vobis consenserint super terram 8 , et reliqua.De quo et Amos dicit: Numquid ambulabunt duopariter nisi convenerit eis? 9 Item duo electorumatque reproborum præfigurationem gerunt. UndeDominus dicit in Evangelio: Tunc duo erunt inagro, unus assumetur et alius relinquetur 10 .

Ternarius ergo numerus ad trinitatis misteriumpertinet, ut in epistola Ioannis: Tres sunt, inquit,qui testimonium dant 11 . Item tres ad passionisDomini sepulturam et resurrectionis sacramentumrespiciunt. Unde in Osee scriptum est: Vivificabitnos post duos dies, die tertia suscitabit nos etvivemus 12 . Rursum tres, ad fidem, spem, et ca-ritatem, exprimendam valent. Quarum virtutumfiguram tres illæ civitates in Deuteronomio, adquas homicida, qui nolens proximum occiderit,confugere præcipitur habere dicuntur. Item trestria tempora significant, hoc est, primum ante le-gem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Undein evangelica parabola legitur: Ecce anni tres suntex quo venio quærens fructum in ficulnea, et noninvenio 13 . Iterum tres trimodam hominum ope-rationem in bono vel in malo præfigurant, id est,cogitatione sermone et opere, ut in Apostolo: Siquis, inquit, ædificaverit super fundamentum hoc,aurum, argentum lapides pretiosos, ligna, fœnum,stipulam 14 . Rursum tres trimodam fidelium pro-fessionem demonstrant, id est clericorum, mona-chorum, et coniugum. De hac tripertita in Ecclesiaprofessione per Ezechielem loquitur Dominus di-cens: Si tres viri isti, Noe, Daniel, et Iob fuerint

3 Gen. VI4 Matth. XXII5 III Reg. VI6 Matth. XXII7 Zach. VI8 Matth. XVIII9 Amos III10Matth. XXIV11 I Ioann. V12Ose. VI13Luc. XIII14 I Cor. III

Page 280: Rabano Mauro - De Universo

in medio eorum, filium et filiam non liberabunt,sed ipsi soli liberabuntur 15 .

Quaternarius ergo numerus ad quattuor pertinetEvangelia, ut in Ezechiele: Et in medio, inquit, eo-rum erat similitudo quattuor animalium 16 . Itemquattuor ad quattuor sanctorum virtutes mysti-cam significationem ducunt, hoc est prudentiam,iustitiam, fortitudinem et temperantiam, quibusanimæ sanctorum, Domino largiente, reficiuntur.Unde scriptum est: Erant autem qui manduca-verunt quasi quattuor milia hominum, et dimisiteos 17 . Rursum quattuor ad quattuor mundi pa-ries pertinent, ex quibus Sancta Ecclesia congre-gatur. Unde dicitur per Prophetam: Ab orienteadducam semen tuum, et ab occidente congrega-bo te. Dicam aquiloni: da; et austro: noli prohi-bere 18 . Similiter quattuor ad quattuor elementamundi, quibus humanum corpus compactum estpossunt referri, quia inde corporis conditio ma-xime roboratur, et subsistit. Nam in Evangelioscriptum est, quod paralyticus in lecto portaretura quattuor.

Quinarius ergo numerus ad quinque legis librosMoysi, significationem aliquando trahit, de quibusApostolus ait: Volo in Ecclesia quinque verbasensu meo loqui 19 , vel ad quinque sensus corporis,id est, visum, auditum, gustum, odoratum, ettactum. Unde in Evangelio scriptum est: Simileest regnum cœlorum decem virginibus 20 ; quinqueenim ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes.Item ibi: Et uni dedit quinque talenta 21 . Hinc etDominus ad Samaritanam mulierem ait: Quinqueenim viros habuisti 22 .

Senarius ergo numerus ad dies sex, in quibus Deusomnem condidit creaturam, significationem refert,ut est illud in Exodo: Sex enim diebus condiditDeus cœlum et terram 23 ; vel ad omne tempuspræsentis sæculi, quod sex ætatibus volvitur. Un-de Dominus perfector totius operis sui, sexta æta-te in mundum veniens, sexta feria passus est, insabbato requievit in sepulchro, et in die Dominicaresurrexit a mortuis.

Septenarius igitur numerus multiplicem significa-tionem habet, quia aliquando ad diem septimumrefertur, in quo perfectis omnibus Dominus re-quievit. Unde et sanctorum animæ post laborembonorum operum requiescunt ab omni opere suoin æterna beatitudine. Aliquando autem ad septi-formem gratiam Spiritus Sancti pertinet, de quo

15Ezech. I16Ezech. I17Marc. VIII18 Isa. XLIII19 I Cor. XIV20Matth. XXV21 Ibid.22 Ioann. IV23Exod. XX

in Apocalypsi scriptum est: Septem cornua, etseptem oculi, septem sunt spiritus Dei missi peromnem terram 24 . Item septem leguntur Eccle-siæ in Apocalypsi, quæ per septem candelabraet per septem stellas figurantur, in quibus ple-nitudo sanctorum versatur, sicut idem liber tes-tatur. Quia septem candelabra septem Ecclesiæsunt, similiter et septem stellæ. Item per sep-tem, omne præsens tempus huius sæculi designa-tur, quod per septem dierum circulum volvitur.Et in contrariam partem per septenarium nume-rum plenitudo peccati, id est, universitas septemprincipalium vitiorum figuratur. Unde Dominusde inmundo spiritu in Evangelio ait: Tunc vaditet assumit alios spiritus septem nequiores se, etingressi habitant ibi, et fiunt novissima hominisillius peiora prioribus 25 . Hinc et in Salomone le-gitur: Ne credideris ei quo septem nequitiæ sunt inanima illius 26 , hoc est, diaboli. Rursum septemperfectionem flagellorum Dei demonstrant, ut inLevitico: Castigat, inquit, vos Dominus septiespro peccatis vestris 27 . Præterea septem et octolegis et Evangelii figurationem tenent. Unde inEcclesiaste scriptum est: Da partes septem necnonet octo 28 . Similiter septem et octo quietis et re-surrectionis obtinent sacramentum. Octo enim addiem Dominicæ resurrectionis sive omnium sanc-torum futuram resurrectionem pertinet. De qua intitulo Psalmi sexti scribitur: In finem pro octava.

Novem namque ad sacramentum passionis Dominidemonstrandum satis valet. Quia ipse Dominushora nona clamans voce magna emisit spiritum.Item novem leguntur esse ordines angelorum, idest: angeli, archangeli, throni, dominationes, vir-tutes, principatus, potestates, cherubim, et serap-him. Quod significant nonaginta novem oves inevangelica parabola relictæ in deserto sive in mon-tibus. Item novem ad imperfectione mandatorumDei sive in plenitudine omnium bonorum designat,sicut in Deuteronomio de lecto Og regis Basan,qui typus est diaboli, scriptum est, quod novemcubitis longitudo eius sit.

Denarius ergo numerus ad decalogum legis ali-quando refertur. Unde Psalmista ait: In psal-mo decem chordarum psallam tibi 29 . Item eodemnumero perfectio operum, vel plenitudo sancto-rum designatur, quarum figura illæ decem cortinæquae in tabernaculo testimoniii, iubente Domino,factæ sunt, obtinuerunt.

Undenarius numerus transgressionem legis, velpeccatorum obtinet figuram, sicut et undecimuspsalmus, qui in eodem numeri sacramento præsig-

24Apoc. V25Luc. XI26Prov. XXVI27Lev. XXVI28Eccle. XI29Psal. XXXII

Page 281: Rabano Mauro - De Universo

natus est, ostendit, dicens: Salvum me fac, Domi-ne, quo defecit sanctus 30 . Unde et in tabernaculofœderis in similitudine peccantium eiusdem nume-ri saga cilicina fieri præcipiuntur.

Duodecim ad Apostolos pertinent sicut in Evange-lio demonstratur, ubi ita legitur: Duodecim Apos-tolorum nomina hæc sunt 31 . Hinc ipse Dominusad discipulos suos ait: Nonne ego vos elegi duo-decim? 32 , et cætera. Item duodecim ad omniumsanctorum pertinent sacramentum, qui ex quat-tuor mundi partibus, per fidem sanctæ trinitatiscollecti, unam ex se faciunt Ecclesiam. Horumelectorum duodecim illi lapides pretiosi, ex quibusin Apocalypsin civitas regis magni construitur fi-guram habent. Hi sunt duodecim tribus filiorumIsrael sensu videntes Dominum.

Tredecim vero ad legis plenitudinem, et fidemTrinitatis pertinent, ut in Ezechiele: Et mensusest, inquit, altitudinem portæ tredecim cubitis 33 .

Quatuordecim vero ad sacramentum Dominicæregenerationis respiciunt. Ut in principio EvangeliiMatthæi satis demonstratur: Ab Abraham usqueDavid, generationes quattuordecim 34 ; item quat-tuordecim ad presens tempus vel futurum perti-net, sicut in Levitico demonstratur, ubi scriptumest de muliere quæ genuerit feminam dicitur, quodduabus hebdomadibus, hoc est, præsenti et futurosit immunda.

Quindecim autem numerus legis et Evangelii quie-tis et resurrectionis obtinet misterium, ut in Ac-tibus Apostolorum Paulus Apostolus quindecimdiebus cum Petro commorasse dicitur.

Sedecim ad numerum sedecim prophetarum.

Decem et septem, ad sacramentum omnium Prop-hetarum, quia decem præcepta legis per septifor-mem gratiam e Spiritus Sancti operantur.

Viginti ad perfectionem operis, quæ per caritatemoperantur. Decalogus enim legis per duo dilectio-nis præcepta duplicatus viginti efficit. Unde et duocherubim, quod est plenitudo scientiæ, in temploeiusdem numeri cubitos habuisse narrantur.

Viginti duo pertinent ad sacramentum divinorumvoluminum secundum Hebræorum litteras. Vigin-ti quattuor numerus, ad viginti quattuor librosVeteris Testamenti iuxta Hebræorum traditionema quibusdam figuram habere dicitur. Alii vero Pa-tres Veteris ac Novi Testamenti sub eodem nume-ro intellexerunt. In Apocalypsi: Et super thronosviginti quattuor seniores sedentes 35 . Nam vigintiquinque corporis quinque sensibus in semetipsis

30Psal. XI31Matth. X32 Ioann. VI33Ezech. XL34Matth. I35Apoc. IV

multiplicatis perveniunt ad sacramentum sicut inEzechiele manifestatur. Viginti octo numerus adlegis et Evangelii pertinet misterium, sub cuiusnumeri sacramento cortinæ tabernaculi eiusdemnumeri cubitos, in longitudine habuisse ferunturin Exodo.

Triginta vero ad fructus fidelium coniugatorum,ut in Evangelio: Et dabunt fructum, aliud cen-tesimum, aliud sexagesimum, aliud vero tricesi-mum 36 . Triginta duo ad misterium ætatis, quaDominus noster in carne conversatus est. Unde,ut quibusdam videtur, ait Apostolus: Donec occu-rramus ad unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei invirum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinisChristi 37 .

Quadraginti vero numerus legis et Evangelii ob-tinet sacramentum. Item quadraginta ad quadra-gesimæ sacramentum pertinet. Unde in Evangeliode Domino scriptum est: Et agebatur in spiritu indeserto quadraginta diebus 38 . Iterum quadragintaresurrectionis Dominicæ sacramentum continent.Unde in Actibus Apostolorum ita scriptum est: Etconversatus est cum eis dies quadraginta 39 . Præ-terea quadraginta numerus, omne præsens huiussæculi tempus figurare dicitur. Quatuor enim suntmundi partes, et omnis creatura visibilis ex quat-tuor constat elementis. Denarius vero numerusin bonam vel malam partem perfectus est. Quidenarius per quaternarium ductus quadragena-rium implet. Hinc est quod per Psalmistam di-citur: Quadraginta annis proximus fui generationihuic 40 . Et in diluvio iuxta eiusdem numeri dieset totidem noctes super terram Dominus pluit. Etin Iona propheta scriptum est: Post quadragintadies Nineve subvertetur 41 . Quod et ipsum secun-dum historiam in eadem civitate factum non est,in mundo vero cuius figuram civitas illa habuitimpletum erit. Quadraginta vero ad numerum ineremo mansionum, vel ad numerum generationumquæ ab Abraham sunt usque ad Dominum IesumChristum.

Quinquaginta autem ad Pentecostes vel adventumSpiritus Sancti, unde dicit in Actibus Apostolo-rum: Dum complerentur dies pentecostes 42 . Itemquinquaginta ad indulgentiam pertinet peccato-rum, in cuius numeri sacramento quinquagesimusPsalmus positus est.

Sexaginta vero numerus ad omnium perfectorumpertinet sacramentum. Unde dicit in Cantico can-ticorum: En lectulum Salomonis, id est, ChristiEcclesiam, sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis

36Matth. XIII37Ephes. IV38Matth. IV39Act. I40Psal. XCIV41 Ion. III42Act. II

Page 282: Rabano Mauro - De Universo

Israel 43 . Item sexaginta ad fructum viduis, sivecontinentibus deputatur. Unde in Evangelio legi-tur: Et dabit fructum aliud sexagesimum 44 .

Septuaginta vero ad veterum patrum pertineredicitur sacramentum, in quorum figura Salomonad ædificium templi septuaginta millia operarioselegisse dicitur, qui in humeris portabant. Namseptuaginta et octoginta ad figuram legis et Evan-gelii simul pertinent, ut in Psalmo scriptum est:Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta an-nis. Si autem in potentatibus octuaginta anni 45 .Septuaginta vero duo, ad numerum presbytero-rum pertinet Moysi, vel discipulorum quos Domi-nus in prædicationem Evangelii elegit. Septuagin-ta quinque ad numerum animarum pertinent, quæcum Iacob in Ægiptum descendisse narrantur inActibus Apostolorum. Octuaginta ad quorundamChristianorum animas quæ Domino fide tantumnon operibus cohærent. De quibus in Canticiscanticorum scriptum est: Septuaginta sunt reginæ,id est animæ perfectorum, et octoginta concubinæ.

Centum ad martyrum fructum sive virginum per-tinet, ut in Evangelio: Et dabunt, inquit, fructum,aliud centesimum 46 , et reliqua. Centum vigintinumerus perfectionem legis et Evangelii per fi-guram ostendit. Unde legislator Moyses centumviginti annorum esse describitur. Et Spiritus Sanc-tus in die pentecostes descendit super centumviginti animas credentium, qui fuerunt in cœnacu-lo Sion congregati. Nam leguntur ante diluviumcentum viginti anni, ad pœnitentiam hominibusdecreti. Salomonici templi altitudo centum viginticubitorum erat. Hoc autem quod omnis templialtitudo centum viginti cubitorum fuit, ad idemsacramentum respicit, quod primitiva in Ierosoly-mis Ecclesia propter passionem, resurrectionem,ascensionem Domini in cœlos. In hoc numerovirorum gratiam Spiritus Sancti accepit. Itaqueprocedente naturalis numeri progressione, ab unousque ad duodecim et collectis in unum omniumlocorum summitatibus centum viginti fiunt. Quin-decim namque quæ ex septem et octo constant, so-lent non numquam ad significationem referri vitæfuturæ quæ nunc in sabbatismo geritur animarumfidelium. Perficietur autem in fine sæculi resu-rrectione corporum in mortalium. Centum quin-quaginta quattuor numerus ad electorum pertinetsacramentum, in quorum figura eiusdem numeripisces post resurrectionem Domini ab Apostolisin Evangelio capti referuntur.

Trecenti ad numerum perfectorum, qui per cru-cem Iesu de mundo triumphantes victoriam repor-

43Cant. III44Matth. XIII45Psal. LXXXIX46Matth. XIII

tant, in quorum typo Gedeon in Iudicum libro 47

eiusdem numeri pugnatores elegisse discribitur.

Quingenti ad quinque ætates mundi, ut a qui-busdam putatur, pertinet sacramentum, quibustransactis Salvator mundum visitare dignatus est,in cuius typo Noe cum quingentorum esset an-norum, divinitus inspiratus, aptavit archam insalutem domus suæ. Millenarius numerus perfec-tionem beatitudinis significat. Unde in Canticocanticorum legitur: Vinea fuit pacifico, in eaquehabet populos: tradidit eam custodibus, vir affertpro fructu eius mille argenteos 48 . Vinea, id est,Ecclesia fructu abundans fidei, fuit pacifico, idest, Domino Christo, quam tradidit custodibus,hoc est, Prophetis et Apostolis, atque angelicisdignitatibus. Pro cuius fructu ipse vir affert milleargenteos, hoc est, perfectionem retributionis.

Mille ducenti Apostolicorum doctorum gerunt fi-guram, qui omnia mundi dimittentes, in verboprædicationis laborare non cessant. Hi duplici re-muneratione quæ in ducentis designatur donan-tur. De quibus scriptum est: Mille tui pacifici etducenti his qui custodiunt fructus eius 49 .

Septem millia numerus ad omnium electorumpertinet sacramentum, qui pleni Spiritu Sanctoper hebdomadam huius mundi ad regna cœlorumcolliguntur. De quo in Regum: Reliquit, inquit,mihi septem millia virorum 50 .

Sexcenta millia quingenti ad sacramentum filio-rum pertinet Israel, qui egressi sunt de Ægypto utin Exodo:

Decem millia numerus ad decalogum pertinet le-gis, ut in Evangelio: Et oblatus est ei unus quidebebat decem millia talenta 51 .

Centum quadraginta quattuor millia ad sacra-mentum electorum qui ex Iudæis in fine mundicredituri sunt in Christo, ut quidam volunt, ubi etsupra. Rursum centum quadraginta quattuor mi-llia ad sacramentum omnium virginum. De quibusin Apocalypsi: Et nemo, inquit, poterat canticumillud dicere, nisi illa centum quadraginta quattuormillia 52 . Et post pauca: Virgines enim sunt, etin ore ipsorum non est inventum mendacium 53 .

IV

De musica et partibus eius

Musica est peritia modulationis sono cantuqueconsistens, et dicta musica per derivationem a

47 Iud. VII48Cant. VIII49Cant. VIII50 III Reg. XIX51Matth. XVIII52Apoc. XIV53 Ibid.

Page 283: Rabano Mauro - De Universo

musis. Musæ autem appellatæ apo tou mosthai, idest, a quærendo: quod per eas sicut antiqui volue-runt vis carminum et vocis modulatio quæreretur.Quarum sonus ex sensibili re est et præfluit inpræteritum tempus imprimiturque memoriæ. Indea poetis Iovis et Memoriæ filias Musas esse confec-tum est. Nisi enim ab homine memoria teneatursoni pereunt quia scribi non possunt. Moyses dixitrepertorem musicæ artis fuisse Tubal, qui fuit destirpe Cain ante diluvium. Græci vero Pythago-ram dicunt huius artis invenisse primordia ex ma-lleorum sonitu et cordarum extensione percussa.Alii Linum Thæbeum et Zethum et Amphion inmusica arte primos claruisse ferunt. Post quospaulatim directa est præcipue hæc disciplina, etaucta multas modis: eratque tam turpe nescirequam literas. Interponebatur autem non modosacris, sed et solemnibus omnibus, omnibusque læ-tis vel tristioribus. Ut enim in veneratione divinahymni, ita in nuptiis hymenæi et in funeribus thre-ni et lamenta a tibiis canebantur. In conviviis verolyra vel cithara circumferebatur, et accubantibussingulis ordinabatur conviviale genus canticorum.Itaque sine musica, nulla disciplina potest esseperfecta: nihil enim sine illa. Nam et ipse mundusquadam armonia sonorum fertur esse compositus,et ipsum cœlum sub harmoniæ modulatinoe revol-vi. Musica movet affectus, provocat in diversumhabitum sensus: in prœliis quoque tubæ concentuspugnantes accendit, et quanto vehementior fueritclangor tanto fit ad certamen animus fortior. Si-quidem et remiges cantus hortatur. Ad tolerandosquosque labores musica animum mulcet, et singu-lorum operum fatigationem, modulatio vocis sola-tur. Excitatos quoque animos musica sedat, sicutde David legitur 1 qui ab spiritu in mundo Saulemarte modulationis eripuit. Ipsas quoque bestias,necnon et serpentes, volucres, atque delfinas, adauditum suæ modulationis musica provocat. Sedet quidquid loquimur vel intrinsecus venarum pul-sibus commovemur, per musicos rhythmos harmo-niæ virtutibus probatur esse sociatum.

Musicæ partes sunt tres, id est harmonica, rhyth-mica, metrica. Harmonica est quæ decernitur insonis acutum et gravem. Rhythmica est quæ re-quirit incursionem verborum utrum bene sonusan male cohæreat. Metrica est quæ mensuramdiversorum metrorum probabili ratione cognoscit,ut verbi gratia, heroicon, iambicum, elegiacum,et cætera. At omnem autem sonum, qui materiescantilenarum est, triformem constat esse natu-ram. Prima est harmonica quæ ex vocum cantibusconstat. Secundam organica, quæ ex flatu con-sistit. Tertia rhythmica, quæ ex pulsu digitorumnumeros recipit. Nam aut voce editus sonus sicutper fauces, aut flatu sicut per tubam aut tibia, aut

1 I Reg. XVI

pulsu sicut per citharam, aut per quodlibet aliud,quod percutiendo canorum est.

Prima divisio musicæ, quæ harmonica dicitur, idest, modulationis, pertinet ad comicos, tragœdosvel choros vel ad omnes qui voce propria canunt.Hæc ex animo et corpore motum facit, ex motusonum, ex quo colligitur musica quæ in hominevox appellatus. Vox aer spiritu verberatus, undeet verba sunt nuncupata: proprie autem vox homi-num est seu irrationabilium vel animantium. Namin aliis abusive non proprie sonitus vocem vocari,ut: Vox tubæ infremuit, fractasque ad littora voces.Perfecta est autem alta vox, suavis et clara: altaut in sublime sufficiat, clara ut aures adimpleat,suavis ut animos audientium blandiatur. Si ex hisaliquis defuerit vox perfecta non fuerit.

Secunda divisio organica est, in his quæ spiritureflante completa in sonum vocis animantur, utsunt tubæ, calami, fistulæ, organa, pandora, ethis similia.

Tertia divisio rhythmica, pertinens ad nervos etpulsus, cui dantur species cithararum diversarum.Tympanum quoque cymbalum, sistrum, acitabulaærea et argentea et alia quæ metallico rigorerepercussa reddunt cum suavitate tinnitum, etcætera huiuscemodi.

Canticum significat scientiam spiritalem, ut inPsalmo: Cantate Domino canticum novum 2 . Psa-llere est opus bonum exercere. Canticum ad con-templativam, psallere refertur ad activam vitam,ubi et supra. Iubilatio clamor spiritali fervore ex-pressior, sive gaudium ineffabile, quod humanalingua plenius fari non potest, ut in Psalmo: Bea-tus populus qui scit iubilationem 3 .

Primo omnium ad organi, eo quod maius esse hisomnibus generibus in sonitu et fortitudine nimiacomputatur, clamores veniam, quod de duabuselephantorum pellibus concavum coniungitur etper duodecim fabrorum sufflatoria compulsatumper duodecim cicutas æreas in sonitum nimiumquem in modum tonitrui concitat. Ita ut per millepassus sine dubio sensibiliter seu utique ampliusaudiatur, sicut apud Hebræos de organis quæ abIerusalem usque ad montem Oliveti et amplius so-nanter audiuntur comprobatur. Duo genera a ple-risque organi esse dicuntur. Primum est id quoddiximus et aliud quod de peregrinatione IsraelPropheta præposuit apud Babylonem, et subitoscribitur dicens: Super flumina Babylonis, et reli-qua 4 . Hoc totum figuraliter ac spiritaliter ChristiEvangelium significat quoniam et illud de duabus,id est, duarum legum asperitate coniungitur. Perduodecim sufflatoria fabrorum, id est, per patriar-chas ac prophetas, per duodecim cicutas aereas,

2 Psal. XXXII3 Psal. LXXXVIII4 Psal. CXXXVI

Page 284: Rabano Mauro - De Universo

id est, per Apostolos, sonum nimium emittit, si-cut scriptum est: In omnem terram exivit sonuseorum 5 , id est, vox Evangelii in toto orbe terra-rum sicut scriptum est: Vox tonitrui tui in rota 6 .Nam per mille passus, id est, perfectum numerum,decem verborum legis implet sonus eius. In salici-bus, id est, per laborem uniuscuiusque doctoris etper motum labiorum eius Evangelium prædicatur.Item organum homo sive corpus Dominicum ut inPsalmo: Laudate cum in chordis et organo 7 . Etin aliam partem de vana impiorum lætitia ut inIob: Tenent tympanum et citharam et gaudent adsonitum organi 8 .

Tuba itaque, de qua in Daniele scriptum est:Cum audieritis vocem tubæ, fistulæ, citharæ, etreliqua 9 , diversis figuris ac formis efficitur. Ali-ter enim est tuba congregationis populi, aliterconductionis, aliter victoriæ, aliter persequendiinimicos, aliter conclusionis civitatum et reliqua.Tuba autem congregationis, apud rerum peritis-simos, hoc modo intelligitur: tribus fistulis æreisin capite angusto inspiratur, in capite voluto perquattuor vociductas æreas, quæ per æreum fun-damentum quaternas voces producunt, mugitumnimium vehementissimumque profert. Ita Evange-lium trina confessione trium personarum SanctæTrinitatis in capite angusto, hoc est, in nativita-te Christi inspiratus, et per quattuor vociductasæreas per quattuor Evangelistas, et per æreumfundamentum stabilitatem scilicet fidei et operumin toto orbe vocem nimio clamore quasi in modumtubæ congregationis emitit.

De fistula autem refertur, ita quod sit bumbulumæreum ductile quadratum, latissimumque in mo-dum coronæ cum fistulo æreo ferreoque commixtoquod in ligno alto speciosoque formato superiorecapite constringitur. In hoc quoque per singulalatera duodecim bumbula ærea cum septem fistu-lis in medio positis in catenis fixis dependent. Itatria bumbula uno bilatere per circuitum utiquefinguntur, et concitato primo bumbulo et concita-tis duodecim bumbulorum fistulis in medio posi-tis clamorem magnum fragoremque nimium supramodum simul proferunt. Bumbulum itaque cumfistulis, id est, doctor in medio Ecclesiæ est cumSpiritu Sancto qui loquitur in ea constringitur inligno alto, id est, in Christo, qui a sapientibusligno vitæ comparatur. In catena, id est, in fideet non se iungit terræ, id est, operibus carnalibus.Duodecim bumbula, id est, duodecim Apostoli,cum fistulis, id est, cum divinis eloquiis.

Cithara de qua in quadragesimo secundo Psal-mo scriptum est: Confitebor tibi in cithara, Deus,

5 Psal. XVIII6 Psal. LXXVI7 Psal. CL8 Iob XXI9 Dan. III

Deus meus. Propriæ consuetudinis apud Hebræos,quæ cum chordis viginti quattuor in modum deltæliteræ, sicut peritissimi tradunt, utique componi-tur, et per digitos Pindari variis vocibus tinnulis-que actibus in diversos modos concitatur. Citharaautem de qua sermo est Ecclesiæ spiritaliter ty-pum habet quæ cum viginti quattuor seniorumdogmatibus trinam formam habens in modumdeltæ literæ fidem Sanctæ Trinitatis significat, etper manus Apostolici ordinis, qui prædicator illiusest in diversos modulos Veteris et Novi Testa-menti aliter in litera, aliter in sensu, figuraliterconcitatur. Psalterium quod Hebraicæ Nablum,Græce autem Psalterium, Latine autem Lauda-torium dicitur, de quo in quinquagesimo quartoPsalmo scribitur: Exsurge psalterium et cithara.Non quod in modum citharæ sed quod in modumclipei quadrati conformetur cum cordis decem,sicut scriptum est: In psalterio decem cordarumpsallam tibi 10 . Sed hinc inde cordæ eius contritæsunt, ut resurgentem ab inferis ad cœlorum regnaper indicium manus concitantis ab imo in altumsignificarent.

Psalterium qui a vulgo canticum dicitur a psa-llendo est nominatum quod ad eius vocem cho-rus consonando respondeat. Est autem similitu-do citharæ barbaricæ, ut alii volunt, in modumdeltæ literæ, sed psalterii et citharæ hæc differen-tia est: quod psalterium lignum illud concavum,unde sonus redditur superius habet, et deorsumferiuntur chordæ, et desuper sonant. Cithara ve-ro concavitatem ligni inferius habet, psalteriumautem Hebræi decachordon usi sunt, propter nu-merum decalogum legis. Cithara significat pectusdevotum in quo, tamquam nervi, virtutes, hoc est,spiritalia bona, ut in Psalmo: Exsurge psalteriumet cithara 11 , id est, opera cum fide. Et in malampartem ut in Isaia: Cithara et lira et tympanumet vinum in conviviis vestris 12 , in quo designa-tur voluptuosorum luxuria. Psalterium vero operabona significat, ut est illud in Psalmo: Psalteriumiucundum cum cithara 13 . Item psalterium decemcordarum operatio decem præceptorum legis, utin Psalmo: In psalterio decem chordarum psalliteei 14 . Item ibi: In decachordo, inquit, psalteriocum cantico et cithara 15 , id est, sensu et fide.De tuba autem, psalterio et cithara in Psalmoscriptum est: Laudate eum in sono tubæ. Laudateeum in psalterio et cithara 16 . Hæc instrumentamusica significabili modo ad aliquid ponuntur inordinem: ut tuba concrepet regi, psalterium canatDeo, cithara cum reliquis sponso. Ista enim ibinon esse manifestum est. Sed hæc omnia mysticis

10Psal. CXLIII11Psal. CVII12 Isa. V13Psal. XVIII14Psal. CXLIII15Psal. CXCI16Psal. CL

Page 285: Rabano Mauro - De Universo

allusionibus ad Christum Dominum constat essereferenda, qui est rex et Dominus, et sponsusSanctæ Ecclesiæ.

Sambuca itaque apud peritissimos Hebræorum ig-nota res est. Antiquis autem temporibus apudChaldæos fuisse reperitur, sicut scriptum est:Cum audieritis vocem tubæ, fistulæ, citharae,sambucæ, et reliqua 17 . Bucina vocatur tuba apudHebræos, deinde per diminutionem bucina dicitur.Sambuca autem sol apud Hebræos interpretatur,sicut scriptum est: Samson sol eorum. Proptereaautem sambuca apud eos inscribitur, quia multicorticem alicuius arboris esse putant, et per lini-turam ceræ mellis esse sonorum quod in modumtubæ de ramo arboris moveri potest. Et ideo sam-buca dicitur quod in tempore æstatis tantum fieripotest, et usque ad frigoris tempus durare potest.Arescit enim secundum communem consuetudi-nem: hæc typum tenet eorum qui Dominum inbonis suis laudant et in temporis frigoris, id est,in tempore tribulationis vel persecutionis, laudareeum non possunt, propter infidelitatem vitæ eo-rum et abundantiam divitiarum suarum.

Lyra dicta apo tou lerin, id est, a varietate vo-cum quod diversos sonos efficiat. Lyram primuma Mercurio inventam fuisse dicunt hoc modo: cumregrediens Nilus in suos meatus varia in campisreliquisset animalia. Relicta etiam testudo est quæcum putrefacta esset et nervi eius remansissentextenti, intra corium percussa a Mercurio sonitumdedit. Ad cuius speciem Mercurius lyram fecit, etOrfeo tradidit, qui eius rei maxime erat studiosus,unde et æstimatur eadem arte non feras tantum,sed et saxa atque silvas cantus modulatione ap-plicuisse. Hanc musici structuram propter studiiamorem et carminis laudem etiam inter siderasuarum fabularum commentis collocatam esse fin-xerunt. Lyra enim mystice significat sanctorumexultationem. Unde in Paralippomenon legitur: Inlyris et nablis 18 . Et in malam partem, ut in Amos:Et cantica lyræ tuæ non audiam 19 .

Tympanum est pellis vel corium ligno ex unaparte extentum. Est autem pars media simpho-niæ in similitudinem cribri. Tympanum dictumeo quod in medio est, unde et margaritum me-dium tympanum dicitur, et ipsum ut simphoniaad virgulam percutitus. Tympanum paucis verbisexplicari oportet, quod minima res est, eo quodin manu mulieris portari potest, sicut scriptumest in Exodo: Sumpsit autem Maria prophetissasoror Aaron tympanum in manu sua 20 ; et esttuba cum una fistula in capite angusto, per quodinspirat: sic et minima sapientia legis veteris inmanu Iudæorum synagogæ antiquis temporibus

17Dan. III18 I Par. XV19Amos V20Exod. XV

fuit. Item tympanum corpus attenuatum in ieiuniosignificat ut in Psalmo: Laudate eum in tympanoet choro 21 . Chorus quoque simplex pellis est cumduabus cicutis æreis. Et per primam inspiratur,per secundam vocem emittit. Typus populi prio-ris, qui angustam intelligentiam legis acceperat,et per angustam voluntatem prædicationis omniainfirmiter prædicavit. Si autem terrenas sapienterac diligenter respiciamus, spiritaliter ac mysticeintellegenda sunt. Item alio modo chorus concor-dia est caritatis, ubi et supra: Laudate eum intympano et choro 22 . Et in aliam partem ut inIeremia: Versus est in luctum chorus noster. Etalibi: Et organum meum in vocem flentium 23 .

Cymbala acetabula quædam sunt, quæ percussainvicem se tangunt et faciunt sonum. Dicta autemcymbala quia cum ballematia simul percutiuntur,cum enim Græci dicunt cymbala ballematica, dequo in Psalmo scriptum est: Laudate eum in cym-balis bene sonantibus 24 . Cymbala bene sonantia,labia nostra debemus accipere quæ non immeritointer musica instrumenta posita sunt, quia et si-militudo quædam est cymbalorum et per ea voceshumanæ harmoniam reddere suavissimam com-probantur. Harmonia est enim diversarum rerumin unam convenientiam redacta copulatio, quod etin voce humana constat accidere, quando et tem-pora ipsa, et syllabæ in unam vocis concordiamperducuntur.

Sistrum ab inventrice vocatum. Isis enim reginaÆgyptiorum id genus invenisse probatur. Ivue-nalis: Isis et irato feriat mea lumina sistro. Indeet hoc mulieres percutiunt, quod inventrix huiusgeneris mulier fuit. Unde et apud Amazonas sis-tro ad bellum feminarum exercitus vocabatur.Tintinnabulum de sono vocis nomen habet, sicutet plausus manuum, stridor valvarum. Simphoniavulgo appellatur lignum cavum, ex utraque partepelle extenta, qua virgulis hinc et inde musiciferiunt: fitque in ea ex concordia gravis et acutisuavissimus cantus.

V

De medicina

Medicina est quae corporis vel tuetur, vel res-taurat salutem: cuius materia versatur in morbisvel vulneribus. Ad hanc itaque pertinent non eatantum quæ ars eorum exhibet, qui proprie medicinominantur, sed etiam cibus et potus, tegmen ettegumen, defensio denique omnis atque munitioqua sanum corpus adversus externos ictus casus-que servatur. Nomen autem medicinæ a modo, id

21Psal. CL22 Ibid.23 Iob XXX24Psal. CL

Page 286: Rabano Mauro - De Universo

est, a temperamento impositum æstimatur. Namin ea multum contristatur natura, mediocriter au-tem gaudet. Unde et qui pigmenta vel antidota,satis vel assidue biberint, infirmantur. Immodera-tio enim omnis non salutem, sed periculum affert.Medicinæ autem artis auctor ac repertor apudGræcos perhibetur Apollo. Hanc filius eius Æscu-lapius laude vel opere ampliavit, sed postquamfulminis ictu Æsculapius interiit, interdicta ferturmedendi cura, et ars simul cum auctore defecit.Latuitque per annos pæne quingentos, usque adtempus Artaxersis regis Persarum. Tunc eam evo-cavit in lucem Hypocrates, Asclepio pater genitusin insula Choo.

Sanitas est integritas corporis et temperantia excalido et humido quod est sanguis. Unde et sanitasdicta est quas sanguinis status. Morbi generalivocabulo omnes passiones corporis continentur,quod inde veteres morbum nominaverunt, ut ipsaappellatione mortis vim, quæ ex eo nascitur, de-monstrarent. Inter sanitatem autem et morbummedia est curatio, quæ nisi morbo congruat nonperducit ad sanitatem.

Morbi omnes ex quattuor nascuntur humoribus,id est, ex sanguine et felle melancholia et ph-legmate. Ex ipsis enim reguntur sani, ex ipsislæduntur infirmi. Dum enim amplius extra cur-sum naturæ creverint, ægritudines faciunt: sicutautem quattuor sunt elementa, sic et quattuorhumores, et unusquisque humor elementum suumimitatur. Sanguis aerem, cholera ignem, melan-cholia terram, phlegma aquam, et sunt quattuorhumores, sicut elementa, quæ conservant corporanostra.

Sanguis ex Græca æthimologia vocabulum sump-sit, quod vegetet, et sustentet et vivat. CholeraGræci vocaverunt, quod unius diei spatio termi-netur, unde et cholera, id est, fellicula nominataest, hoc est, fellis effusio. Græci enim fel cholondicunt. Melancolia dicta eo quod sit ex nigri san-guinis fece, admixta abundantia fellis. Græci enimmelan nigrum vocant. Fel autem cholen appellant.Sanguis Latine vocatus, eo quod suavis est, undeet homines quibus dominatur sanguis dulces etblandi sunt. Phlegma autem dixerunt, quod sit fri-gidum. Græci enim phlegmona rigorem appellant.Ex his quattuor humoribus, ut diximus, reguntursani, ex ipsis læduntur infirmi. Dum enim ampliusextra cursum naturæ creverint, ægritudines fa-ciunt. Ex sanguine autem et felle acutæ passionesnascuntur, quas Græci oxea vocant, ex phlegmatevero et melancholia veteres causæ procedunt, quasGræci chronia dicunt. Oxea est acutus morbus quiaut cito transit, aut celerius interficit, ut pleure-sis, phrenesis. Oxi enim acutum apud Græcos etvelocem significat. Chronia est prolixus corporismorbus qui multis temporibus remoratur, ut po-dogra, tisis. Chronon apud Græcos tempus dici-

tur. Quædam autem passiones ex propriis causisnomina acceperunt. Febris a fervore dicta est enimabundantia caloris. Phrenesis appellata, sive abimpedimento mentis, quia Græci mentem phrenasvocant seu quod dentibus infrendant. Medicinæcuratio spernenda non est, quia et sanctos virosea uti legimus, et in Ecclesiastico de ea ita scrip-tum est: Honora medicum propter necessitatem:etenim creavit illum Altissimus. A Deo est enimomnis medela, quoniam Altissimus creavit de terramedicinam, et vir prudens non abhorrebit illam 1 .Sed omissis his quæ sæcularium litterarum scrip-tores de morbis et de medicina arte conscripsere,ea hic commemorare sufficiat quæ in divinis li-bris legimus, quia et in lege de variis morborumgeneribus narratur. Et Propheta Isaias medicinaarte subvenit Ezechiæ regi Iuda. Et Paulus Apos-tolus, Timotheo modicum vinum prodesse dixit 2 .Languor est vitiorum morbus ut in Exodo legitur:Si observaveritis præcepta mea omnem languoremquem induxi super Ægyptum non inducam superte 3 .

Infirmitas significat impossibilitatem mentis, utest illud in Apostolo: Qui infirmus est, oleramanducet 4 . Febris est carnalis cupiditas insatia-biliter ardens, sicut in Evangelio 5 socrum Petrifiguraliter febricitatem dicit. Paralyticus signifi-cat animam vitiis dissolutam, atque in grabatocarnis suæ languore peccatorum depressam, utin Evangelio legitur: Ecce paralyticus in graba-to portabatur a quattuor 6 . Hydropicus significatavarum hominem, quia sicut hydropicus, quan-to plus bibit, tanto plus sitit. Sic avarus quantoplus de pecunia congregat, tanto plus avaritiææstibus anhelat. Lepra est doctrina hæreticorumfalsa atque varia, vel Iudæorum infidelitas, sivecontaminatio peccatorum, ut in Levitico: Locutusest Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Homoin cuius carne et cute ortus fuerit diversus colorsive pustula aut quasi lucens quippiam, id est,plaga lepræ, adducatur ad Aaron sacerdotem velad unum quemlibet filiorum eius, qui cum videritlepram in cute, et pilos in album colorem muta-tos lepra est, et ad arbitrium eius separabitur 7 .Leprosi sunt hæretici Dominum Iesum Christumblasphemantes. Leprosi in barba, id est, hæreticide incarnatione Salvatoris vel de sanctis Aposto-lis prava sentientes. Leprosi toto in corpore, idest, qui et supra blasphemiam suam in omnemscripturarum seriem permiscentes. Lepra tumens,inflata superbia. Lepra humilis simulatio cordis,vel latens blasphemia. Lepra rubens iracundia cor-dis. Lepra alba est hypochrisis. Lepra in domo

1 Eccli. XXXVIII2 I Tim. V3 Exod. XV4 Rom. XIV5 Matth. VIII6 Marc. II7 Lev. XIII

Page 287: Rabano Mauro - De Universo

infidelitas est tota in plebe. Lepra in vestimentosignificat vitia carnis. Lepra in carne viva, peccatasunt in anima. Lepra volatica, vitium quodlibet:ex se generans profluvium seminis, inmoderata estlocutio.

Nocturna pollutio peccatorum occulta cogitatioest. Mulier menstrua anima est inmundis cogi-tationibus polluta, ut in Ieremia dicitur: Omnesquærentes eam non deficient, in menstruis eiusinvenient illam 8 . Fluxus sanguinis est profusiopeccatorum. Debilitatio membrorum est ut in Le-vitico legitur: Locutus est Dominus ad Moysendicens: Loquere ad Aaron, et ad filios eius: Ho-mo de semine vestro per familias qui habueritmaculam non accedet ad altare, nec offert panesDeo suo, si cæcus fuerit, si claudus, si torto na-so, si fracta manu, si gibbus, si lippis oculis, siimpetiginem habens in corpore si iugem scabiem,vel ponderosus, et cætera 9 . Cæcus dicitur, quisuperna luce privatus, quo gressum operis ten-dat, omnino nescit. De hac cæcitate ad sacerdo-tes per Malachiam dicitur: Si offeratis cæcus adimmolandum nonne malum est? 10 . Et in bonampartem accipitur, ut in Evangelio legitur: Si cæciessetis, non haberetis peccatum 11 . Mutus est quinon prædicat verbum Dei, nec laudem Deo cantat.Surdus qui contempnit audire verbum Dei. Auremabscisam habet, qui obœdientia in Dei præcep-tis non exhibet. Lippis oculis est qui ingeniumquidem intellegentiæ habet, sed hunc sollicitudosæculi superna contemplare non sinit. Torto nasoest, qui ad discretionem boni ac mali idoneus nonest. Linguam abscisam habet qui fidem rectamminime confitetur. Manum fractam habet qui abactione recta exsors vacat. Claudus est qui quooperis gressus tendat videt, sed eum infirmitasmentis bene agere non sinit. Et in bonam partemin Evangelio accipitur: Et pauperes ac debiles in-troduc huc 12 . Lippus est quem terrena cupiditasdeprimens mentis oculos ad cœlestia contemplan-da elevare non sinit. Confractis testiculis est quivirides sensus adversus vitia non habet. Pondero-sus est quem prava cogitatio indesinenter gravatin mente. Scabiem in corpore habet, quem luxuriacarnis devastat in mente. Impetiginem habet cuiusavarita dominatur in corde, alii hanc impetiginemconciliabula hæreticorum intellexerunt. Abstrac-tus est qui peccatis propriis exigentibus a Christicorpore quod est Ecclesia separatus est.

Medicus Christus, ut in Evangelio: Non egentsani medico, sed male habentes 13 . Resina, cœ-lestis medicina est, ut Ieremias dicit: Numquidresina non est in Galaad, hoc est, in Ecclesia,

8 Ier. II9 Lev. XXI10Mal. I11 Ioann. IX12Luc. XIV13Matth. IX

aut medicus non est ibi? 14 . Item ibi propteranimam peccatorum languore infirmam: Ponite,inquit, resinam ad dolorem eius, si forte sane-tur 15 . Odor vocatus ab aere. Thymiama Græcalingua vocatum, quod sit odorabile. Nam thymumdicitur flos qui odorem refert, de quo Virgilius:Redolentque thymo. Incensum dictum quia igneconsumitur, dum offertur; significat enim incen-sum orationis puritatem, unde dicitur in Psalmo:Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspec-tu tuo 16 . Et in Exodo Dominus ad Moysen ait:Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanumboni odoris, et thus lucidissimum: æqualis ponde-ris erunt omnia, faciesque thymiama compositumopere unguentarii, mixtum diligenter et purum 17 .Thymiama compositum ex aromaticibus facimus,cum in altare boni operis virtutum multiplicita-te redolemus. Quod mixtum et purum sit, quiaquantum virtus virtuti iungitur, tantum incensumboni operis sincerius exhibetur. Aromata ergo inpulverem redigere est, virtutes recogitando terere,et subtiliter examinare.

Incensum odoriferum de pigmentis est suavisadustio, quæ carbonibus concremata, carissimumfumum porrigit ad superna, et odorantes se delec-tabili iocunditate permulcet, sic beatorum oratio,igne caritatis incensa, divinis conspectibus ingeri-tur, quæ magis humilitatis et compunctionis pon-dere sublevatur. Virtutibus enim Dominus nostertamquam bonis delectatur odoribus. Nam oratio-nem sanctam velut odorem suavissimum suscipereDominum, et in Apocalypsi legitur, ubi dictumest: stetit angelus iuxta aram templi habens thuri-bulum aureum, et ascendit fumus supplicationumde manu angeli in conspectu Domini ut daret deorationibus sanctorum, quod est ante Deum 18 .

Liber nonus decimus

I De cultura agrorum. II De frumentis. III Deleguminibus. IV De vitibus. V De arboribus. VI

De propriis nominibus arborum. VII De aroma-ticis arboribus. VIII De herbis aromaticis sivecommunibus. IX De oleribus.

14 Ier. VIII15 Ier. LI16Psal. CXL17Exod. XXX18Apoc. VIII

Page 288: Rabano Mauro - De Universo

I

De cultura agrorum

Cultura est qua frumenta vel vina magno labo-re quæruntur, ab incolendo vocata. Divitiæ enimantiquorum in his duobus erant, bene pascere etbene arare. Cultura agri, cinis, aratio, intermissio,incensio stipularum, stercoratio, occatio, runca-tio. Cinis est incendium per quod ager inutilemhumorem exudat. Aratio dicta quia de ære priusterræ culturam exercebant, antequam ferri fuissetusus repertus. Duplex autem aratio, vernalis etautumnalis. Intermissio est, quia alternis annisvacuus ager vires recipit. Stercoratio est læta-nimis aspersio. Stercus autem vocatum vel quiasternitur in agris, vel quia extergi oporteat, quodsordidum in civitate redundat. Item et fimus estqui per agros iacitur. Et dictus fimus, id est, ster-cus, quod vulgo lætamen vocatur, eo quod suonutrimento læta faciat germina, reddatque arvapinguia et fecunda. Occatio est cum rustici sationefacta, bobus dimissis, grandes glebas cædant acligonibus frangunt, et dicta occatio quasi obcæca-tio, quod operiat semina. Occare igitur est operireterra semina, vites vel arbores. Runcatio est aterra herbas vellere. Nam rus terra est. Sulcusa sole vocatus quod proscissus solem capiat. Ve-ruactum dictum quasi vere actum, id est, vernoaratum. Proscissio est aratio prima cum adhucdurus ager est. Satio dicta, quasi seminis actio velquasi satorum actio. Serere autem vocatum, quodhoc sereno cœlo faciendum, non per imbres. Hincest et illud Virgilianum: nudus ara, sere nudus.Messis a metendo, id est, a recidendo dicta. Segesautem de semine dicta quod iacimus, sive a sec-tione. Spiritaliter autem in scripturis Sacris agri-cultura, corda credentium intelliguntur, in quibusfructus virtutum germinant. Unde Apostolus adcredentes ait: Dei agricultura estis, Dei ædificatioestis 1 . Agricola autem Deus est. Unde Dominusin Evangelio ait: Ego sum vitis vera, et Patermeus agricola est 2 . Item agricolæ Apostoli sunt,vel cæteri prædicatores. Coloni vero sancti intelli-guntur. Unde in Evangelio dicit: Malos male per-det, id est Iudeos, et vineam suam tradet colonisaliis 3 . Operarii Apostoli vel cæteri prædicatores.In Evangelio legitur: Rogate Dominum messis utmittat operarios in messem suam 4 . Aliter operariihæretici, in Apostolo: Videte, inquit, canes, videtemalos operarios, videte concissiones 5 . Incendun-tur ergo igne agri, ut omnes humor inutilis exsudetquando per zelum Dei omnis superfluitas vitioruma cordibus electorum exuritur, ne ibi quidquampestiferum germinet.

1 I Cor. III2 Ioann. XV3 Matth. XXI4 Matth. IX5 Phil. III

Arantur agri quando per doctorum prædicatio-nem turbæ credentium exercentur et præparanturad accipiendum semen verbi Dei. Semen enimest verbum Dei, ut in Evangelio Dominus ipseostendit 6 . Stercora ergo in agrum mittuntur utmelius fructificet: quia per recordationem pecca-torum quique fideles ad pœnitentiam provocabun-tur, ut melius in sulcis iustitiæ crescat germenrectæ fidei et fructus bonæ operationes. Sulcisunt corda fidelium, ut in Psalmo: Sulcos eiusinebria 7 . Et in Iob: Si adversum me terra meaclamat, et cum ipsa sulci eius deflent 8 . Semendivina prædicatio, ut in Evangelio: Exiit qui se-minat semen suum 9 . Semen, hæreticorum præ-dicatio, aqua stultitiæ perfusa, ut in Pentateuco:Omne semen super quod ceciderit aqua inmundumerit 10 . Arator crux, sive prædicationis officium,vel inchoatio bonorum operum, ut in Evangelio:Nemo mittens manum in aratrum et respiciensretro, aptus est regno cœlorum 11 . Arare prædica-tionis est officium exercere. Unde in Regum legi-tur: Et ipse in duodecim arantibus unus erat 12 .Seminare est prædicationis sermonem in cordafidelium spargere, ut in Propheta: Et seminabuntagros 13 . Segetes autem plebes sunt fidelium quasmundant et expurgant agricultores spiritales, hocest, doctores sancti ne quidquam ibi crescat inu-tile atque virulentum. Messis vero ubertas est,vel copia fidelium, ut in Evangelio Dominus adApostolos ait: Levate oculos vestros et videte re-giones, quia albæ sunt iam ad messem 14 . Aliterautem messis consummatio est sæculi. Messoresvero angeli Dei. Triticum autem electi sunt et ziza-nia reprobi. Colliguntur ergo segetes et redigunturin manipulos, ut in horreum Domini collocentur;cum sancti viri cum manipulis virtutum in cœ-lestem mansionem recipiuntur, ut est in Psalmo:Venientes, inquit, venient in exultatione portantesmanipulos suos 15 , hoc est, mercedem bonorumoperum metentes. Zizania vero scandala vel maleviventes intelliguntur, ut in Evangelio scriptumest: Venit inimicus et superseminavit zizania inmedio tritici 16 . Et paulo post: Alligate, inquit, zi-zania fasciculis ad comburendum; triticum autemcongregare in horreum meum 17 .

6 Luc. VIII7 Psal. LXIV8 Iob XXXI9 Matth. XIII10Lev. XI11Luc. IX12 III Reg. XIX13Psal. CVI14 Ioann. IV; Matth. XIII15Psal. CXXV16Matth. XIII17 Ibid.

Page 289: Rabano Mauro - De Universo

II

De frumentis

Frumenta sunt propie quæ aristas habent, fru-ges autem reliquæ. Spiritaliter autem frumentumaut ipsum Redemptorem nostrum significat, quiin Evangelio ait: Nisi granum frumenti cadensin terram mortuum fuerit, ipsum solum manet 1 ,vel sanctos viros qui membra sunt corporis eius.Item frumentum prædicationis sermonem signifi-cat. Unde Salomon ait: Qui abscondit frumentum,maledicetur in populis 2 . Triticum autem simili-ter electos significat, qui pertinent ad horreumDominicum, sicut supra ostendimus. Siligo genustritici a serendo dictum. Nam in pane species eiuspræcipue est. Hordeum dictum, quod præ cæterisgeneribus frumenti antea fiat aridum, vel quodspica eius ordines habeat. Significat autem hor-deum litteram legis veteris, quæ carnalibus Iudæisad alimentum data est. Unde in Evangelio legi-tur, ex quinque panibus hordeaceis, quinque milliahominum Dominus satiavit 3 . Rursum in Genesiscriptum est de Isaac: Sevit Isaac, et invenit in illoanno centuplum hordei 4 . Arista appellata, quodprius ipsa arescat. Culmus est ipse calamus spicæ,qui radicibus nascitur, et dictus culmus, quasicalamus. Folliculus est theca frumenti, in qua gra-num servatur, interius, hæc super spicam valloinstructa munimen prætendet, ne avium minorummorsibus spica suis fructibus exuatur, aut vestigiisproteratur. Hæc quoque observantiam carnalemlegis veteris significant, in qua medulla sensusspiritalis condita latet. Spicæ initia fidei, vel in-choatio bonorum operum, sicut in Iob de hæreticisdicitur: Et esurientibus tulerunt spicas 5 . Stipula,aridi ad fidem vel inanes. In Apostolo: Ligna,fanum, stipula 6 . Et in Propheta: Heu mihi quiafactus sum sicut qui colligit stipulam in messe 7 ,hoc est, nullum boni operis fructum inveni. Sti-pula autem ac paleæ peccatores significant, quiaapti sunt ad incendium eternum, unde scriptumest: Paleas autem exurit igne inextinguibili 8 . InIeremia quoque scriptum est: Quid paleis ad triti-cum? dicit Dominus 9 . Acervi collectio fideliumad aream Ecclesiæ, sive sanctorum prædicatioperfecta, sicut in Iob de hæreticis dicitur: In terraacervos eorum meridiati sunt 10 .

1 Ioann. XII2 Prov. XI3 Ioann. VI4 Gen. XXVI5 Iob XXIV6 I Cor. III7 Mich. VII8 Matth. III9 Ier. XXIII10 Iob XXIV

III

De leguminibus

Legumina a legendo dicta, quasi electa: veteresenim meliora quæque legebant, sive quod ma-nu legantur, nec sectionem requirant. Leguminumplurima genera ex quibus faba, lenticula, pisum,faselum, cicer, lupinum, gratiora in usu hominumvidentur. Mystice autem legumina continentiamluxuriæ et mortificationem corporis significarepossunt. Unde in Daniele propheta 1 , ipse Danielet tres pueri cum eo, contemptis deliciis regalibusappetisse esum leguminum: contritis carnibus de-sideriis, merito viri desideriorum spiritalium pos-sunt nuncupari.

IV

De vitibus

Vitis plantationem primus Noe instituit rudi ad-huc sæculo. Apud Græcos autem constat invento-rem vitis Liberum appellari. Unde et eum gentilespost mortem Deum esse voluerunt. Vitis dictaquod vim habeat citius radicandi. Alii putantvites dictas quod invicem se vittis innectant, vi-cinisque arboribus reptando religentur. Est enimearum natura flexibilis, quia quasi brachiis qui-busdam quidquid comprehenderint stringant. La-brusca est vitis agrestis, quæ in terræ marginibusnascitur: unde et labrusca dicta a labris et extre-mitatibus terræ. Summitates vitium et fruticumflagella nuncupantur, eo quod flatu agitentur. Pal-mes vitis materia mollis, qui per novella brachiamissus fructum affert. Corymbi sunt anuli quiproxima quæque ligant et comprehendunt, ne lon-gius laxati palmites ventorum flatibus dissipentur.Uvæ dictæ, quod intrinsecus humore sint plenæ,succique et pinguedinis. Nam humidum est quodexterius humorem habet, uvidum quod interius,ut acina, botrus. Racemus est botryonis pars, etbotryo Græcum est. Mystice autem vinea Ecclesiavel populus Israel potest intelligi, de quo in Isaiaita scriptum est: Vinea facta est, dilecto meo, incornu filio olei, et sepivit eam et lapides elegit exea, et plantavit eam electam, et ædificavit turremin medio eius, et torcular extruxit in ea et expec-tavit ut faceret uvas et fecit labruscas, et cætera 1 .Quod autem vinea Dei appelletur populus Israel,et in fine huius cantici legimus: Vinea Dominiexercituum domus est Israel, et vir Iuda germenlaudabile eius, et in septuagesimo nono Psalmo:Vineam de Ægypto transtulisti, et iecisti gentes, etplantasti eam. In Evangelio quoque pæne iisdemverbis, quibus Propheta nunc loquitur, Dominustexit parabolam: Homo quidam erat paterfamiliasqui plantavit vineam, et macheriam illi circumde-

1 Dan. I1 Isa. V

Page 290: Rabano Mauro - De Universo

dit, et fodit in ea torcular et ædificavit turrem etlocavit eam agricolis, et cætera 2 . Et in Ieremialegimus: Ego plantavi te vinea fructiferam totamveram: quomodo conversa es in amaritudinem vi-nea aliena? 3 Itaque Ierusalem, ut diximus, plan-gitur et sermone prophetico illius ruina cantatur.Porro Ecclesiæ et populo quondam gentium aliudcarmen est editum, de quo in Psalmis legimus:Cantate Domino omnis terra, annuntiate de diein diem salutare eius, annuntiate in gentibus glo-riam eius, in omnibus populis mirabilia eius 4 . Permetaphoram, ut prius diximus, vineæ describitpopulum Iudeorum quem sepsit angelorum auxi-lio. Et lapides elegit ex eo, vel idola vel omnia,quæ Dei cultum poterant impedire, et plantaviteam vineam sorech quam solus Symmachus elec-tam interpretatus est. Ædificavit quoque turremin medio eius, templum videlicet in media civita-te et torcular struxit in ea, quod quidam altaresignificare putant, ut in Cantico Isaiæ dicitur: Ettorcular fodi in ea 5 . Torcular est futura tribula-tio, ut in Apocalypsin: Et ipse calcavit torcularvini iræ furoris Domini 6 . Sicut enim ad torcularomnes uvæ comportantur atque calcantur, ut exeis exprimatur vinum, sic altare omnes populi sus-cipit fructus, et immolatas hostias devorat. Iuxtaillud quod de Beniamin legitur: Beniamin lupusrapax, mane comedit et ad vesperam dabit escas 7 .Cuncta quæ dicuntur divinæ possunt et ad animæhumanæ referri statum, quæ a Deo plantata inbonum, non uvas attulerit, sed labruscas, et pos-tea sit tradita bestiis conculcanda, nec divinumimbrem susceperit doctrinarum, quia præteritacontempserit. Vitibus inter cætera magis ista con-veniant: oblaqueatio, putatio, propaginatio, fos-sio. Oblaqueare est circa radicem terram aperireet velut lacus efficere. Putare est virgam ex vitesupervacuam resecare, cuius flagellis luxuriat; pu-tare enim dicitur purgare, id est, amputare: tradu-cere, transducere. Propaginare vero flagellum vitisterræ submersum sternere et quasi porro pangere.Hinc propagines a propagare et protendere dictæ.Fodere vero est, foveam facere, quasi fovere. Hæcomnia si quis diligenter intenderit, in Ecclesiæinstructione spiritaliter invenire poterit. Unde inCantico canticorum sponsa dicit: Flores apparue-runt in terra, tempus putationis advenit 8 , id est,ut amputatis inutilibus vanæ religionis sarmentisfuturo fidei fructu præparetur. Vitis vero allegori-ce significat Christum, qui dicit in Evangelio: Egosum vitis vera 9 , item in aliam partem vineæ velvitis significatio trahitur, ut est illud in cantico

2 Matth. XXI3 Ier. II4 Psal. XCV5 Isa. V6 Apoc. XIX7 Gen. XLIX8 Cant. II9 Ioann. XV

Deuteronomii: Et vinea enim Sodomorum vitiseorum, et propago eorum ex Gomorra 10 .

Palmites autem Apostoli sancti allegorice intelli-guntur. Unde Dominus ad Apostolus ait: Ego sumvitis vera, et vos palmites, et cætera 11 . Simili-ter et uva fructum iustitiæ significat, et e con-trario sub alia significatione legitur: Uva eorum,uva fellis, botrus amaritudinis in ipsis 12 . Botrusautem alibi Ecclesiam sive corpus Domini signi-ficat, unde in Numerorum libro scriptum est 13

quod duo viri portarent botrum in vecte de terrarepromissionis quia duo ordines prædicatorum,Christi incarnationem voce et verbo credentibusafferunt: quia quem Prophetæ futurum annuntia-verunt hunc Apostoli iam venisse testantur.

Vindemia autem mystice consummatio sæculi in-telligitur, vel vindicta in populum. Unde in Psal-mo legitur: Vindemiant eam omnes qui transeuntviam 14 . Et Ioel: Mittite, inquit, falces et vinde-miate vineam terræ quoniam maturæ sunt uvæeius 15 . Vinea est Ecclesia ut in Cantico cantico-rum dicitur: Vinea fuit pacifico, et tradidit eamcustodibus 16 , id est, Apostolis. Item vinea, plebsIudaica, ut in Psalmo: Vineam ex Ægypto transtu-listi 17 . Vinea fidelium plebs ut in Salomone: Ca-pite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas 18 .Vineæ bonorum operum actiones, ut in Propheta:Et plantabunt vineas 19 . Et in aliam partem, ut inSalomone legitur: Transivi per vineam viri stultiet ecce omnia repleverunt urticæ 20 .

Torcular, sicut supra diximus, altare significat, abeo quod ibi oblationes tamquam fructus confe-rantur; et aliter torcular tribulationum pressurasignificat, in qua fideles probantur. Unde in tituloquorundam Psalmorum scriptum est: In finem protorcularibus.

V

De arboribus

Arborum nomen, sive herbarum ab arvis inflexumcreditur, eo quod terris fixis radicibus adhærent,utraque autem ideo sibi pæne similia sunt, quiaex uno alterum gignitur. Nam dum sementem interram ieceris, herba prius oritur, de hinc confotasurgit in arborem, et infra parvum tempus quamherbam videras arbustum suspicis. Arbustum ar-

10Deut. XXXII11 Ioann. XV12Deut. XXXII13Num. XIII14Psal. LXXIX15 Ioel III16Cant. VIII17Psal. LXXIX18Cant. II19 Isa. LXV20Prov. XXIV

Page 291: Rabano Mauro - De Universo

bor novella et tenera in qua insertio fieri potest,et dicta arbusta quasi arboris hasta. Alii arbus-tum locum, in quo arbores sunt, volunt accipe-re, sicut salictum, sic et virectum, ubi virgultænovellæ virentes sunt. Arbor autem humanum ge-nus significat, ut est illud: Arborem fici quidamhabuit plantatam in vinea 1 . Item arbor bona di-citur bonus homo, et mala arbor malus homo.Quidam in hoc testimonio arborem voluntatemhominis magis quam ipsum hominem accipiendumputant, et fructum bonum bona opera, malumvero mala opera. Radix autem originem mysticesignificat. Unde in Apostolo scriptum est: Quod siradix sancta et rami 2 . Item de peccatore dicitur:Destruet tunc Deus, in finem evellet te, et emi-grabit te de tabernaculo suo, et radicem tuam deterra viventium 3 . Rami vero propaginem cuiusli-bet exprimunt, in bonam partem sive in malam.Translatam in bonam, ut est illud in Evangeliode grano sinapis de quo Dominus ait: Fit arborita ut veniant volucres cœli et habitent in ramiseius 4 . Item in aliam partem in Daniele scriptumest: Præcidite arborem et ramos eius 5 , et in Sa-lomone: Et præcidantur rami inconsummati 6 .

Folium vero sermonem doctrinæ significat. Un-de in Psalmo scriptum est de ligno illo mirabiliquod plantatum est secus de cursus aquarum quodfructum suum dabit in tempore suo, et foliumeius non decidet 7 . Hoc enim lignum significatDominum nostrum Iesum Christum propter pas-sionem crucis, cuius virtutum fructus pabula suntcredentium, cuius folia non decidunt, quia nullocasu verba eius a veritate discedunt. Hæc suntaquæ spiritales, hæc folia salutaria, de quibus inApocalypsi beatus Ioannes dicit: Et ostendit mihiflumen aquæ vitæ splendidum tamquam crysta-llum exiens de throno Dei et agni. In medio plateæeius et ex utraque parte fluminis arborem vitæ quæfacit fructum duodecies singulis mensibus reddensfructum suum, et folia arboris illius sunt ut sa-nitatem gentium deputata 8 . Flos enim Christummystice significat, qui in Cantico canticorum di-cit: Ego flos campi, et lilium convallium 9 . Floressignificant incrementa bonæ conversationis, ut estillud in Cantico canticorum: Flores apparuerunt interra 10 , id est, initia fidei et iustitiæ florueruntin mundo, crescente Ecclesia Christi. Item flosgloria sæculi huius. In Isaia: Omnis, inquit, carofœnum, et omnis gloria eius quasi flos fœni 11 .

1 Luc. XIII; Matth. VII,XII2 Rom. XI3 Psal. LI4 Matth. XIII5 Dan. IV6 Sap. IV7 Psal. I8 Apoc. XXII9 Cant. II10 ibid.11 Isa. XL

Poma significant fructus sanctorum in virtutibus,ut est illud in Cantico canticorum: Et mandu-cet fructum pomorum suorum 12 . Item sponsa adsponsum dicit: Omnia poma nova et vetera, dilectemi, servavi tibi 13 . Poma nova et vetera præceptasive promissa sunt Novi Testamenti et Veteris,quæ omnia ad Christi gratiam referre Ecclesiamanifestum est. Rursum poma dulcedo peccati,unde in Amos legitur: Quid tu vides, Amos? Etdixit: uncinum pomorum 14 , hoc est, suppliciapeccatorum. Matura dicuntur, quia apta sunt admandendum, sic et immatura priusquam maturafiant dura sunt ad mandendum. Allegorice autemmatura dicuntur illa quæ perfecta sunt, immaturaautem quæ imperfecta esse dinoscuntur.

Silvæ autem sive saltus mystice gentes significant,vel etiam Sacram Scripturam allegoricis testimo-niis obumbratam, ut est illud: Deus a Libano ve-niet et sanctus de monte umbroso et condenso 15 .De quo et in Psalmo scriptum est: Invenimus eain campis silvæ. Campi vero silvæ indicant cor-da gentilium, quæ ex peccatis quasi silvestribusac dumosis locis, manducante Domino, campestripuritate patuerunt. De his silvis egressi sunt duoursi, reges videlicet Romanorum ad præceptumtypici Elisæi, et post quadriginta duos annos as-censionis eius ad cœlos, Iudaicos pueros comede-runt. Silvæ gentes sunt, ut in Psalterio: Exter-minavit eam aper de silva 16 . Condensa autem,hoc est, opaca silvestria, quæ loca significant di-vinæ Scripturæ occulta, ut est illud in Psalmo:Revelavit Dominus condensa, et in templo eiusomnes dicent gloriam 17 . Revelavit etiam timorDei condensa quando ignorantiæ deposita, ad in-tellegentiam divinæ legis devoti populi convene-runt. Pro qua re in Ecclesia eius omnis refertgloriam. Prout unusquisque præfati spiritus sep-tiformis dona suscipit: gloria enim, sicut dictumsæpe meminimus, laus est facta celebratione mul-torum. Item saltus significat populum Ecclesiæ,de quo in Propheta scriptum est: Qui habitantin deserto securi dormient in saltibus 18 . Rursussaltus meridianus typum tenet populi Iudæorum.Unde Ezechiel dicit: Hæc dicit Dominus ad saltumagri meridiani: Ecce ego succendam ignem in te,et devorabit omne lignum viride et omne lignumaridum 19 .

Ligna dicta quia incensa convertuntur in lumen.Unde et lychnum dicitur quod lumen det. Hastulaa tollendo nuncupata. Fomes est astula, quæ abarboribus excutitur recisione, aut hastulæ ambus-

12Cant. IV13Cant. VII14Amos VIII15Psal. CXXXI16Psal. LXXIX17Psal. XXVIII18Ezech. XXXIV19Ezech. XX

Page 292: Rabano Mauro - De Universo

tae, aut ligna cavata, a fungis nomine accepto,quod ita capiat ignem, de quo Virgilius: Rapuitquein fomite flammam. Ligna enim et in bonam par-tem et in malam posita repperiantur. In bonamut est illud: Gaudebunt campi et omnia ligna sil-varum, ante faciem Domini quoniam venit 20 . Inmalam vero, ut est illud in Ecclesiaste: Qui scin-dit ligna periclitabitur in eis 21 ; quia quicumqueexecutor est, peccatorum æterno incendio depu-tabitur. Item ligna angeli ut quidam putant, sicutin Ezechiele Propheta pro diabolo dicitur: Omnelignum paradisi non est assimilatum ei 22 , et postpauca: Cedri non fuerunt altiores illis 23 . LignumChristus sive sancti. In Psalmo: Et erit tamquamlignum quod plantatum est secus decursus aqua-rum 24 . Et in Evangelio: Si in viridi ligno hæcfaciunt, in arido quod fiet? 25 . Lignum homo, ut inEcclesiastes: Si ceciderit lignum ad austrum sivead aquilonem 26 , id est, in bonam vel malam par-tem, ubicumque ceciderit ibi erit. Ligna testimoniaScripturarum in Levitico: Ignis autem in altaresemper ardebit, quæ nutriet sacerdos subiciensligna mane per singulos dies 27 . Huic testimonioSalomonis sententia congruit, in qua ait: Qui additscientiam addit dolorem 28 . Lignum crux Christi,in libro Sapientiæ: Benedictum lignum per quodsit iustitia 29 . Et in Psalmo: Dominus regnavit aligno 30 . Ligna peccata, in Deuteronomio: Si quisabierit cum proximo suo simpliciter in silvam adligna cædenda 31 . Torris lignum adustum quemvulgus titionem appellat extractum foco semius-tum et extinctum.

Quisquiliæ stipulæ immixtæ surculis ac foliis ari-dis: sunt autem purgamenta terrarum. Mysticeautem torris vel titio significat sapientiam vanamquæ veræ sapientiæ contraria est. Unde legitur inIsaia Propheta Dominus dixisse ad ipsum Prop-hetam: Egredere in occursum Achaz, tu, et quiderelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquæ-ductus piscinæ superioris in via agri fullonis. Etdices ad eum: Vide, ne sileas, noli timere et cortuum ne formidet a duobus caudis titionum fumi-gantium istorum in ira furoris Rasin regis Syriæet filii Romeliæ eo quod consilium inierit contra teSyria in malum Effraim et filios Romeliæ dicentes:ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et eve-llamus eum ad nos 32 . Duas autem caudas torriumfumigantium, ut prius diximus, vocat sapientiam

20Psal. XCV21Eccle. X22Ezech. XXXI23 ibid.24Psal. I25Luc. XXIII26Eccle. XI27Lev. VI28Eccle. I29Sap. XIV30Psal. XCV31Deut. XIX32 Isa. VII

sæcularem, hæreticum quæ sermonem, quorumfinis exustio est, qui frustra inierunt consilium utascenderent contra Iudam, et quasi negligentem etdormientem caperent, et suis erroribus copularent.Caries putredo lignorum, dictum hoc nomen quodeveniat lignis virtute carentibus. Caries autemsignificare potest putredinem peccatorum, undehomines carnales vermibus concupiscentiæ exesiinhabiles efficiuntur ædificio spiritali pertinentead civitatem Dei.

VI

De propriis nominibus arborum

Palma dicta quia manus victricis ornatus est, velquod oppansus est ramis in modum palmæ homi-nis. Est enim arbor insigne victoriæ proceroqueac decoro virgulto, diuturnisque vestita frondi-bus et folia sua sine ulla successione conservans.Hanc Græci phœnicem dicunt, quod diu duret exnomine avis illius Arabiæ quæ multis annis vivereperhibetur. Quæ dum in multis locis nascatur, nonin omnibus fructus perficit maturitatem. Frequen-ter autem in Ægypto et Syria fructus autem eiusdactyli a digitorum similitudine nuncupati sunt.Palma enim dicta est, quasi pacis alma, quæ pre-mium est in agone vincentibus. Sicut Apostolusdicit: Nunc contendo ad palmam supernæ vocatio-nis 1 . Hæc super terras hispida est, et quibusdamtumoribus inæqualis, sed ubi ad superna processe-rit dulcissimorum fructum suavitate completur, etquasi quibusdam radiis ornata distenditur: Sic ius-torum conversatio in hoc mundo duris et laboribusplena, sed in supernis probatur esse pulcherrima.Palma autem significare potest homines virtutumdecore semper virentes et victoriam de vitiis omni-bus et hostibus, spiritalibus capientes, unde præ-mium coronæ æternæ a Domino accipiunt, de quoin Psalmo scriptum est: Iustus ut palma florebit,sicut cedrus Libani multiplicabitur 2 ; et in Canticocanticorum sponsa dicit de sponso: Comæ eius si-cut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus 3 . Comæcatervæ sunt sanctorum, quæ Deo fideli famulatuadhærent. Elatæ palmæ, propter caput Domini,nigræ propter dispectionem apud homines, velelatæ ob victoriam, nigræ ob pressuras.

Laurus a verbo laudis dicta. Hac enim cum laudi-bus victorum capita coronabantur, apud antiquosautem laudea nominabatur; postea d littera subla-ta et subrogata r dicta est laurus, ut in auriculis,quæ initio audiculæ dictæ sunt, et medidies, quinunc meridies dicitur. Hanc arborem Græci daph-nem vocant, quod numquam deponat viriditatem,inde ille potius victores coronabantur. Sola quo-

1 Phil. III2 Psal. XCI3 Cant. V

Page 293: Rabano Mauro - De Universo

que hæc arbor fulgore fulminari minime creditur.Hæc arbor bene potest significare martyrum vic-torias et coronas immarcescibiles.

Malum a Græcis dicta, quod sit fructus eius po-morum omnium rotundissimus. Unde et hæc suntvera mala, quæ vehementer rotunda sunt. MalaMatiana a loco vocata unde prius advecta sunt.Nam multæ arbores, nomina ex provinciis vel civi-tatibus de quibus allatæ sunt acceperunt. Virgiliusamantibus quid ex malo quæri soleat ostendit.Mala Cydonia nomen sumpserunt ab oppido quæest in insula Creta, de qua Græci dicere solenturbium Cretensium matrem Cydoniam, ex cuiuspomo Cydonitum conficitur. Fit quoque ex ea etvinum, quo languentium desideria falluntur, namspecie et gustu et odore cuilibet vini veteris imagi-nem repæsentat. Malimelum a dulcedine appella-tum, quod fructus eius mellis saporem habeat velquod in melle servetur. Malum autem allegorice,significat Dominum Christum. Unde sponsa inCantico canticorum dicit: Sicut malum inter lignasilvarum sic dilectus meus inter filias. Sub umbraillius quam desiderabam sedi, et fructus eius dulcisgutturi meo 4 ; hoc est, sicut malum visu, odoreet gustu antecedit ligna silvestria sic Christusantecellit omnes sanctorum qui filii Dei dicuntur,sed gratia, ille solus natura, et eodem prodeunte,quem semper adesse quæsivi, quiesco, ac securapermaneo, quia gratiæ suæ cœlesti dulcedine merefecit. Malum Punicum dici eo quod ex Punicaregione sit genus eius translatum: idem et ma-lumgranatum, eo quod intra corticis rotunditatemgranorum contineat multitudinem. Mala PunicaEcclesia est, sive unitas fidei et pacis concordia,ob cuius figuram Israelitica exploratores in libroNumeri de terra repromissionis malum Punicumcum botro pariter et ficus portabant. Et in Exo-do in ornamento sacerdotis malum punicum tin-tinnabulis aureis coniungi præcipiuntur. Malumautem punicum significat cœtum sanctorum etelectorum virorum, unde sponsa ad sponsum inCantico canticorum dicit: Sicut cortex mali Punicigenæ tuæ absque occultis tuis 5 . Genæ SanctæEcclesiæ spiritales sunt Patres qui virtutibus suntmirabiles, et moribus venerabiles, et in cruce Ch-risti gloriari non erubescentes. Et hæc magna suntvalde quæ videntur in ea, sed multo maiora, quænon videntur et in futuro reservantur. Potest et inmalogranato Ecclesia intelligi, de multis gentibuscongregata, sive diversas in se gratias habens. Un-de in Canticis canticorum de ea scriptum legitur:Emissiones tuæ paradisus malorum granatorumcum fructu pomorum 6 .

Ficus Latine a fecunditate vocatur: feracior estenim arboribus cæteris. Nam ter quaterque per

4 Cant. II5 Cant. VI6 Cant. IV

singulos annos generat fructum, atque altero ma-turescente alter aboritur: hinc et caricæ a copiænominatæ sunt. Ficus mystice significat synago-gam Iudæorum, ut est illud in Evangelio: Arefactaest continuo ficulnea 7 . Et in Habacuc: Ficus, in-quit, non afferet fructum, et non erit generatioin vineis, et cætera. Ficus vineæ, et oliua eratsynagoga Iudæorum, quando dulcedinem bonæoperationis, flagrantiam fervidæ dilectionis, pin-guedinem animi misericordis, Deo devota profe-rebat. Sed hæc ficus, Domino ad eam tertio ve-niente, hoc est, in legislatione per Moysen, insedula increpatione et exortatione per Prophetas,in oblatione gratiæ per se ipsum virtutis fructumferre neglexit: propter quod ad maledictionem eiusæterna ariditate damnata est. Item ficus pris-ca lex, unde dicitur in Evangelio: Homo quidamplantavit vineam 8 , hoc est, plebem Iudaicam, etin vinea plantavit ficum. Folia ficus asperitas estlegis, vel prurigo vitiorum. Hinc est illud in Ge-nesi: Et sumpserunt folia ficus, et fecerunt sibiperizomata 9 , hoc est, succinctoria genitalium.

Caprificus appellata eo quod parietes quibus in-nascitur carpat: rumpit enim et prodit ex latebrisquibus concepta est. Alii caprificum putant dic-tum quod ficus arbor eius rebus remedio fecunde-tur.

Morus a Græcis vocata, quam Latini rubum ap-pellant, eo quod fructus eius velut virgulti rubent.Est enim morus silvestris fructus afferens, quibusin deserto pastorum fames ac penuria confovetur.Huius folia superiactata serpenti feruntur inter-imere eum. Rubus ergo, ut quidam opinantur,Mariæ virginis præfiguratio, eo enim quod quaside humani corporis rubo, Salvatorem tamquamrosam emiserit, aut quod vim divini fulgoris sinesui consumptione pertulerit. Unde in Exodo legi-tur: Apparuit Dominus Moysi in flamma ignis demedio rubi, et videbat quod rubus arderet, et nonconbureretur 10 .

Sycomorus sicut et morus Græca nomina sunt:dictus autem sycomorus eo quod sint folia eiussimiles moro. Hanc Latini celsam appellant abaltitudine quia non est brevis, ut morus. Alii au-tem dicunt eam ficum esse silvestrem. Unde Amospropheta, ad Amasiam ait: Non sum Propheta,nec filius Prophetæ, sed cum essem armentarius,et ruborum mora stringerem, tulit me Dominussequentem greges 11 . hoc dicendum est, quod hu-milem pastorem et rusticum assumpserit Dominuset miserit ad populum suum Israel et præceperitei ut egrederetur de terra sua et Samariam per-geret. Item sycomorus vana scientia. In Ieremia:

7 Matth. XXI8 Matth. XXI, Luc. XIII9 Gen. III10Exod. III11Amos VII

Page 294: Rabano Mauro - De Universo

Habitabunt dracones, hoc est, dæmones, cum fa-tuis ficariis 12 . Item in bonam partem: AscenditZachæus in arborem sycomorum 13 .

Nux appellata, quod umbra vel stillicidium fo-liorum eius proximis arboribus noceat; hanc alionomine Latini iuglandem dicunt, quasi Iovis glan-dem: fuit enim hæc arbor consecrata Iovi, cuiuspomum tantam vim habet ut missa inter suspec-tos herbarum vel fungorum cibos quidquid in eisvirulentum est elidat, rapiat atque extinguat. Nu-ces autem generaliter dicuntur omnia poma tectacorio duriore: ut pineæ, nuces, avellanæ, glandes,castaneæ, amygdalæ: hinc et nuclei dicti, quodsint duro corio tecti. At contra poma omnia molliamala dicta, sed cum adiectione terrarum in quibusantea nata sunt, ut Persica, Punica, Matiana, Cy-donia et cætera. Mystice autem nucis arbor signifi-cat Ecclesiam vel sanctum virum dulcedinem fruc-tuum virtutum in abdito cordis gestantem. Undesponsa dicit in Cantico canticorum: Descendi adhortum nucum ut viderem poma convallium 14 .Hortus et enim nucum Ecclesia est præsens ubinostras conscientias alterutrum minime videmus,sed fracta per temptationem testa corporis, ap-parebit internæ dulcedinis gustus. Poma convallisfructus est humilitatis: descendit Sancta Ecclesiaper doctores sanctos qui proficiunt ad fructus bo-nos quive adhuc indigeant doctrinæ irrigatione.Item nuces incarnationem Domini Salvatoris sivemysterium Sanctæ Trinitatis, ut quidam putant,significat. Unde in libro Numeri de virga Aaronita legitur: Et germinavit nuces 15 .

Amygdala Græcum nomen quæ Latine nux longavocatur; hanc alii nunciclam vocant, quasi mi-norem nucem, de qua Virgilius: ... cum se nuxplurima silvis induit in florem ...

Cunctis enim arboribus prior se flore convestitet ad inferenda poma arbusta sequentia præve-nit. Unde et primitivam Ecclesiam, quæ ex Iu-dæis credidit, significat; de qua Salomon ait: Flo-rebit amygdalum, quæ sententia et aliter iuxtaallegoriam intelligi potest. Dicit enim Ecclesias-tes: Florebit amygdalum, impinguabitur locusta,et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo indomum æternitatis suæ 16 . Tradunt per hæc hu-manorum menbrorum fieri significantiam. Namin flore amygdali, canos capillos, in pinguationelocustæ humorem pedum, in dissipatione cappa-ris, concupiscentiæ frigus ostendit: quæ cum seniin postremæ ætatis tempore acciderint, tunc ne-cesse est in terram, id est, quasi in æternitatissuæ domum redeat. Bene quoque hæc æternitatisdomum illam futuram terram accipimus, de qua

12 Ier. L13Luc. XIX14Cant. VI15Num. XVII16Eccle. XII

scribitur: Placebo Domino in regione vivorum 17 .Legitur Iacob patriarcha tulisse virgas populeasvirides et amygdalinas et ex platanis atque exparte eas decorticasse et posuisse in canalibus,ubi effundebatur aqua ante oves ut cum venissentgreges ad bibendum coram se haberent virgas,et in aspectu earum conciperent. Quid est vir-gas virides amygdalinas, atque ex platanis anteoculos gregum ponere, nisi per Scripturæ seriemantiquorum patrum vitas vel sententias in exem-plum populis præbere? Quæ nimirum quia iuxtarationis examen rectæ sunt. Virgæ nominanturquibus ex parte corticem subtrahit, ut in his quæexpoliantur intimus candor appareat. Et ex partecorticem servant sicut fuerant exterius, in veritatepermaneant: variusque virgarum color efficitur,dum cortex ex parte subtrahitur, et ex parte re-tinetur. Ante considerationis enim nostræ oculosprædicantium patrum sententiæ quasi virgæ variæponuntur. In quibus dum plerumque intellectumlitteræ fugimus quasi corticem subtrahimus. Etdum plerumque intellectum litteræ sequimus qua-si corticem reservamus. Dumque ab ipsis cortexlitteræ subtrahitur allegorice candor interior de-monstratur, et dum cortex relinquitur exteriorisintellegentiæ, virentia exempla monstrantur; quasbene Iacob, in aquæ canalibus posuit, quia et Re-demptor noster in libris ea sacræ scientiæ, quibusnos intrinsecus infundimur, fixit. Has aspicientesarietes cum ovibus coeunt, quia rationabiles nostrispiritus intellectus dum in earum intentione defixisunt, singulis quibusque actionibus permiscentur,ut tales fœtus operum procreant, qualia exemplapræcedentium in vocibus præceptorum vident.

Castaneam Latini a Græco appellant vocabulo.Hanc enim Græci castaneam vocant, propter quodfructus eius gemini in modum testiculorum intrafolliculum reconditi sunt. Qui dum eiciuntur qua-si castrantur. Hæc arbor simul ut excisa fuerit,tamquam silva, expullulare consuevit. Hæc arborcontinentium coetum significare potest, qui percastitatem corporis multos virtutum fructus ad-fert.

Ilex ab electo vocata: huius enim arboris fructumhomines primum ad victum sibi elegerunt, unde etpoeta: Mortales primi ructabant gutture glandem.Prius enim quam frumenti usus esset, antiquihomines glande vixerunt. Ilex vero mysteriumtenet crucis Christi. Unde legitur, quod Abrahamhabitaverit ad ilicem Mambre: quia in mysteriopræfigurabat passionem Christi.

Fagus et æsculus arbores glandiferæ ideo vocatæcreduntur, quod fructibus earum olim hominesvixerunt ac cibum sumpserunt, escamque habue-runt. Nam æsculus ab esca dicta, fagus vero aGræco vocabolum traxit. Phagein autem Græce

17Psal. CXIV

Page 295: Rabano Mauro - De Universo

comedere dicitur, in quo facto admonemur absti-nentiæ operam dare, ut magis studeamus parcovictu contenti esse, quam carnalibus epulis avideincumbere.

Xyliglycon quam Latini corrupte siliquam vocant,ideo a Græcis tale nomen accepit eo quod lignieius fructus sit dulcis. Xylon quippe dictus lignum,glyky dulce. Huius arboris pomis sucus expressusacacia a Græcis dicitur. Mystice autem siliquaaut voluptatem mundi, aut sapientiam secularemsignificat. Unde luxuriosus filius in Evangelio le-gitur 18 , dum pasceret porcos et egeret famequod concupisceret siliquas quas porci manduca-bant, et nemo ili dabat. Dæmonum enim cibusest ebrietas, luxuria, fornicatio, et universa vitia.Hæc blanda sunt et lasciva, et sensus voluptatemdemulcent. Statimque ut apparuerint ad usum suiprovocant: quibus ideo luxuriosus adolescens nonpoterat saturari quia semper voluptas famem suihabet, et transacta non satiat, et Satanas cumaliquem sua arte ceperit et propium ei imposueritiugu,m ultra ad vitiorum abundantiam provocarenon procurat, sciens esse iam mortuum: sicutimultos idolatras videmus panis miseria et egestateconfectos. Item dæmonum cibus est carmina poe-tarum, sæcularis sapientia, rethoricorum pompaverborum. Hæc sua omnes suavitate delectant, etdum aures versibus dulci modulatione currentibuscapiunt animam quoque penetrant et pectoris in-terna devincunt. Verum ubi cum summo studiofuerunt ac labore perlecta, nihil aliud nisi inanemsonum et sermonum strepitum suis lectoribus tri-buunt: nulla ibi saturitas veritatis, nulla iustitiærefectio reperitur. Studiosi earum in fame veri etvirtutum penuria perseverant.

Pistacia dicitur quod cortex pomi eius nardi pisti-ci odorem referat, de quo in sequentibus dicemus.

Pinus arbus picea ab acumine foliorum vocata.Pinum enim antiqui acutum nominabant. Pinumautem aliam pitin, aliam Græci peuken vocant,quam nos piceam dicimus eo quod desudet picem:nam et specie differunt. In Germaniæ autem in-sulis huius arboris lacrima electrum gignit. Gut-ta enim defluens rigore vel tepore in soliditatendurescit, et gemmam facit, de qualitate sua etnomen accipiens, id est, sucinum, eo quod succussit arboris. Pinus creditur prodesse cunctis quæsub ea seruntur, sicut ficus nocere omnibus. Potestautem timor gehennæ per pinum et piceam signifi-cari. Quia sicut pinus arboribus creditur prodessecunctis quæ sub ea consistunt, sic timor gehennæillis proderit qui propter timorem penarum aguntpœnitentiam peccatorum suorum. E contrario ve-ro ficus, hoc est, carnalis luxus, nocet omnibus,qui illum sequuntur, et abutuntur rebus conces-sis per illecebram voluptatem. Item pinus leves

18Luc. XV

in Ecclesia significant, et ad omne opus bonumparatos. Unde in Isaia ita legitur: Abies et buxuset pinus simul 19 . Rursum pinus divites sæculihuius significat, ut supra. Pix inquinamentum etnigredo delictorum, in Salomone: Qui tangit piceminquinabitur ab ea 20 . Abies dicta quod pre cæterisarboribus longe eat et in excelsum promineat.Cuius natura expers est terreni humoris, ac perinde habilis atque levis, de qua Virgilius: Et casusabies visura marinos, quia ex ea naves fiunt. HancGallicum vocant propter candorem: est autem sinenodo. Abies vero propter altitudinem sui et roburdiu durabile mentem electorum infima quæquedesideria spernentem et cœlestium contemplationisemper intentam, virtute quoque patientiæ sin-gulariter excellentem non incongrue demonstrat.Unde in libro Regum scriptum est de Salomone actempli ædificatione: Et texit, inquit, pavimentamtabulis abiegnis et vestivit eas auro 21 . Auri autemlamminæ quæ marmori ac tabulis sunt abiegnissuperpositæ, ipsa est latitudo caritatis, de cordepuro, et conscientia bona, et fide non ficta, quæsicut aurum aliis preciosius est metallis, ita cæ-teris eximior virtutibus in templo Dei singulariluce refulget. Item in aliam partem in Zachariasignificatio abietis est, ubi dicitur: Ulula, abies,quia cecidit cedrus 22 .

Cedrus quam Græci cedron vocant, quasi caiome-nes druos ugron, id est, arboris humor ardentiscuius folia ad cypressi similitudinem respondent.Lignum vero iocundi odoris est, et diu durans,nec a tinea umquam exterminatur, de quo PersiusEt cedro digna locutus est, scilicet propter dura-bilem perpetuitatem. Unde et in templis propterdiuturnitatem ex hoc ligno laquearia fiunt. Huiusligni resina cedrea dicitur, quæ in conservandislibris adeo est utilis, ut perliti ex ea nec tineaspatiantur, nec tempore consenescant. Nascitur inCreta, Africa, atque Syria. Cedrus namque, utdiximus, arbor est imputribilis omnino naturæ,odoris iucundi, aspectus nitidi, serpentes accensanidore fugans ac perimens. Quæ universa per-fectis quibusque conveniunt, quorum insuperabi-lis est patientia: fama virtutum eximia, præsen-tia cunctis gratissima bonis, auctoritas ad revin-cendos confutandosque eos qui veritati resistunt.Constantissima: qui et in hac vita et in futurasingulari præ cæteris sanctis eminentia fulgent.Nempe cedrus Christum sive Sanctam Ecclesiammystice significat. Unde in Ecclesiastico scriptumest: Sicut cedrus exaltata sum in Libano 23 . Itemcedrus Prophetas atque Apostolos typice figurat.Unde dicitur in Psalmo: Satiabuntur omnia lignasilvarum, et cedri Libani, quas plantasti, illic pas-

19 Isa. LX20Eccli. XIII21 III Reg. VI22Zach. XI23Eccli. XXIV

Page 296: Rabano Mauro - De Universo

seres nidificabunt 24 , hoc est, viri spiritales in doc-trina Prophetarum et Apostolorum conversantur.Item cedri superbos hæreticos sive philosophosseu etiam dæmones figurant. Unde scriptum estin Psalmo: Vox Domini confringentis cedros, etconfringet Dominus cedros Libani, et comminueteas 25 . Et in Isaia: Super omnes, inquit, cedroslibani et erectas 26 .

Cyprissus Græce dicitur, quod caput eius a ro-tunditate in acumen erigitur. Unde et conoeidesvocatur, id est, alta rotunditas. Hinc et fructuseius conus quia rotunditas eius talis est, ut conumimitetur. Unde et coniferæ cyprissus si dicuntur:huius lignum cedro pæne proximam habet virtu-tem, templorum quoque trabibus aptum impene-trabili soliditate numquam oneri cedit, sed ea quæin principio fuerit firmitate perseverat. Antiquicypressi ramos prope rogum constituere solebantut odorem cadaverum dum urerentur opprimerentiocunditati sui odoris. Cyprissus etiam in eo quodmeedendis apta est corporum passionibus, quodsuæ venustatem comæ nullo ventorum impulsudeponit, constantiam exprimit, eorumque actio-nem, qui altioribus virtutum ornatibus SanctamEcclesiam decorant. Cyprissus namque Christumvel Ecclesiam significat, unde est illud: Sicut ce-drus exaltata sum in Libano, et sicut cyprissusin montibus Hermon 27 . Item cyprissus Prophetasvel patriarchas vel doctores sanctos figurat. Undein Cantico canticorum sponsa dicit: Tigna domo-rum nostrorum cedrina, laquearia nostra cypressi-na 28 . Tigna et laquearia doctores sunt in SanctaEcclesia propter munimen et decorem, cedrinaet cypressina propter eximias virtutes eorum, etodorem bonæ vitæ.

Iuniperus Græce dicta, sive quod ab amplo inangustum finit, ut ignis, sive quod conceptum diuteneat ignem, adeo ut si prunæ ex eius cinerefuerint opertæ, usque ad annum perveniant. Pyrenim apud Græcos ignis dicitur. De hac arborein libro Iob scriptum est: Radix iuniperorum eratcibus eorum 29 . Arbor namque iuniperi, pro foliispunctiones habet. Sic quippe sunt hirsuta, quæprofert, ut spinis similia contrectantem pungerevaleant. Spina vero est omne peccatum, quia dumtrahit ad delectationem, quasi pungendo laceratmentem. Quid ergo per radicem iuniperi, nisiavaritia designatur, ex qua peccatorum omniumspinæ producuntur. De qua et per Paulum dicitur:Radix omnium malorum cupiditas 30 . Ipsa quippelatenter oritur in mente sed punctiones peccato-rum omnium patenter producit in opere.

24Psal. CIII25Psal. XXVIII26 Isa. I27Eccli. XXIV28Cant. I29 Iob XXX30 I Tim. VI

Ebenus in India et Æthiopia nascitur, quæ cæsadurescit in lapidem, cuius lignum nigrum est, etcortex levis, ut lauri; sed Indicum maculosumest in parvulus distinctionibus albis ac fulvis.Æthiopicum vero quod præstantius accipitur, innullo est maculatum, sed est nigrum, lene etcorneum.

Platanus a latitudine foliorum dicta vel quod ipsaarbor patula sit et ampla, nam platos Græci la-tum vocant. Expressit huius arboris Scripturam etnomen et formam, dicens: Quasi platanus dilatatasum in plateis 31 ; est autem tenerrimis foliis acmollibus et vitium similis. Mystice autem hæcarbor Dominum Christum significat qui in totoorbe in membris suis dilatatur et mansuetudinisatque innocentiæ suæ ubique fidelibus salutiferamonstrat exempla, de quo in Psalmis scriptumest: Et erit tamquam lignum quod plantatum estsecus decursus aquarum 32 . Bene ut arbitror lignofructifero comparatus est Dominus Christus prop-ter crucem quam pro hominum salute suscepit.Item platanus sanctos significat in sermone prædi-cationis, quasi dilatatos foliis. Unde legitur in Eze-chihele: Platani fuerunt æquæ frondibus eius 33 .

Quercus, sive quernus vocatur, quod ea solitierant dii gentium quærentibus responsa præcane-re. Arbor multum annosa sicut legitur de quercumMambre, sub qua habitavit Abraham quæ ferturusque ad Constantini regis imperium per multasæcula perdurasse. Huius fructus galla appellatur,ex quibus una agrestis. Robur autem generaliterdicitur ex omni materia quidquid est firmissimum.Potest hæc arbor typice significare patientiam at-que longanimitatem sanctorum qua fortiter ipsiomnia adversa sustinentes in constantia animi suiperseverant, et æquanimiter omnia ferunt. Perquercum, ut dixi, sancti fide atque virtutibus ro-busti, in Isaia mystice designantur, ubi ita le-gitur: Et erit in ostensione sicut therebintus, etsicut quercus, quæ expandit ramos suos 34 . Itemin aliam partem: Et super omnes, inquit, quercusBasan 35 .

Fraxinus vocari fertur, quod magis in aspera locamontanaque fraga nascatur. Hinc per derivatio-nem fraxinus, sicut a monte montanus, de quaOvidius: ... et fraxinus utilis hastis. Potest autemsignificare arma virtutum, quibus utuntur sancticontra hostes suos.

Taxus venenata arbor inde et toxica venena ex-primuntur. Ex hac arcus Parthi et aliæ gentes fa-ciunt. Unde et poeta: ... Ityreos taxus torquetur inarcus. Hæc arbor potest dolos et venenata dogma-

31Eccli. XXIV32Psal. I33Ezech. XXXI34 Isa. VI35 Isa. II

Page 297: Rabano Mauro - De Universo

ta hæreticorum exprimere, quæ pariunt mortemet afferent interitum his qui in iis læsi fuerint.

Alnus vocatur quod alatur amne; proxima enimaquæ nascitur nec facile extra undas vivit. Hincet tenera et mollis quia in humecto loco nutritum.

Ulmus nomen accepit quod uliginosis locis et hu-midis melius proficit. Nam in montanis et asperisminus læta est. Possunt autem hæ duæ arboresillos significare qui irrigatione Sacrarum Scrip-turarum et humilitate morum magis proficiuntquam illi qui in potentia propria confidunt.

Populus dicta quod ex eius calce multitudo nas-catur, cuius genus duplex est. Nam altera estalba, altera nigra. Alba autem populus dicta, quiafolia eius una parte sunt alba, altera viridia. Hæcergo bicolor, habens quasi noctis et diei notas,quætempora ortu solis occasuque constant. Generantetiam resinam circa Eridanum fluvium, velut aliinarrant, in finibus Syriæ. Populus virgulta cas-titatis, ut quidam volunt, in Levitico significant.Et in malam partem illud accipitur in Osee, ubidicitur: Subtus populum et therebinthum quia bonaest umbra eius 36 .

Tiliam dicunt vocatam, eo quod utilis sit ad usumtelorum, nitore et levitate iaculandi. Est enimgenus materiæ levissimæ, quæ et apibus ad melconficiendum utilissima est: sic et in doctoribusmansuetudo laudabilis est, et valde suavis estprædicatio verbi.

Salix dicta quod celeriter saliat, hoc est, velocitercrescat. Arbor lenta, vitibus habilis vinciendis,cuius seminis hanc dicunt esse naturam, ut siquis illud in poculo hauserit, liberis careat, sed etfeminas infecundas efficit. Salices iuxta mysteriumfideles sunt in Ecclesia prope fluenta divinæ præ-dicationis radicati, in Isaia, ubi dicitur: Et quasisalices iuxta fluentes aquas 37 . Item salices homi-nes infructuosi, unde est illud in Iob: Circumda-bunt eum, hoc est, diabolum, salices torrentis 38 ;et alibi: Ad torrentem salicem deducent eos 39 .Populus autem et salix et tilia mollis materiæsunt, et ad sculpturam aptæ. De populi autemsignificatione et cæterarum iam superius dictumest.

Myrica quam Latini tamarcem vocant, ex ama-ritudine nominata. Gustus enim eius nimis ama-rus est. Hæc arbor in solitudine et saxosa humonascitur, ex quæ etiam arbore maleficis artibusmisethra, id est, odia concitari dicuntur. De hocarbore similitudo ducitur in Ieremia propheta, quiait: Hæc dicit Dominus, maledictus homo qui con-fidit in homine et ponit carnem brachium suum,

36Ose. IV37 Isa. XLIV38 Iob XL39 Isa. XV

et a Domino recedit cor eius. Erit enim quasimyricæ in deserto et non videbit cum venerit bo-num, sed habitabit in siccitate in deserto, in terrasalsuginis et inhabitabili 40 . Hæc de populo diciturIudæorum qui habitant in deserto, fructusque nonfaciunt, et sunt in terra salsuginis quæ nullos fruc-tus facit, et inhabitabili quæ hospitem non habetDeum nec angelorum præsidia, nec Spiritus Sanctigratiam, nec scientiam magistrorum.

Myrtus a mari dicta eo quod magis littorea arborsit. Unde et Virgilius: ... litora myrtis lætissima,et: Amantes littora myrtæ. Hinc est, quod et aGræcis myrine dicuntur. Medicorum autem librihunc arborem aptam scribunt mulierum necessi-tatibus plurimis. Myrtus enim populum gentiumsignificat, unde huius arboris mentio fit in Zacha-ria Propheta, ubi ita legitur: Et ecce vir ascendenssuper equum rufum. Et ipse stabat inter myrteta,quæ erat in profundo, et cætera 41 . Hunc virumHebræi Michaelem archangelum putant, qui ultoriniquitatum et peccatorum sit in Israel, et quodsteterit inter myrteta, quæ erant in profundo, in-telligi volunt Prophetas et sanctos qui in mediocapti populi consersabantur et erant in profundo.

Lentiscus quod cuspis ipsius lentis sit et mollis:nam lentum dicimus quidquid flexibile est. Undeet lentum vimen et vites. Virgilius: ... et lentævites, pro flexibiles. Huius fructus oleum desudat,cortex resinam, quæ mastix appellatur, cuius plu-rima et melior in Chio insula gignitur. Lentiscienim mentio est in Danielis libro ubi Susannæhistoria scripta est, et ubi d eschino et prinoresponsio presbyterorum ostenditur. Latini enimschinum et prinum ilicem et lentiscum interpre-tantur quorum sensus ibi manifestatur.

Therebintus arbor Græcum nomen generans re-sinam omnium resinarum prestantiorem. Legituret in Geneseos quod patriarcha Iacob convocataomni domo sua iuxta præceptum Domini dixeritad eos: Abiicite Deos alienos qui in medio vestrisunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra.Surgite et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibialtare Domino, qui exaudivit me in die tribulatio-nis meæ, et fuit socius itineris mei. Dederunt ergoei omnes deos alienos quos habebant, et inauresquæ erant in auribus eorum. At ille infodit eassubter therebintum quæ est post urbem Sichem 42 ;quod significat Ecclesiam omnia simulacra genti-lium abiicere et perpetuæ oblivioni damnando illatradere, ut solius et unius veri Dei cultus ubiquecelebris fiat. Therebintus sancti, ut in Isaia: Eterit in ostensione sicut therebintum 43 . Item in

40 Ier. XVII41Zach. I42Gen. XXXV43 Isa. VI

Page 298: Rabano Mauro - De Universo

aliam partem, ut in Osee: Subtus pupulum et the-rebinthum, quia bona erat umbra eius 44 .

Buxus Græcum nomen est, ex parte a Latiniscorruptum: pixos enim appellatur apud eos arborsemper virens, et lenitate materiæ elementorumapicibus apta. Unde et Scriptura dicit: Scribebuxo et diligenter in libro exara illud 45 . Buxusautem lenes in Ecclesia significat, qui licet fructusspiritales minime habeant, tamen perpetua fideiconfessione virent. Unde est illud in Isaia: Abieset buxus et pinus 46 .

Arundo dicta quod cito arescat: hanc veteres can-nam vocavenunt, arundinem postea Varro dixit.Sciendum sane quod Latinum canna de linguaHebræa nomen sumpsit: apud eos enim calamuscanna dicitur. Arundo autem significat mutabi-litate humanæ mentis. Unde Dominus dicit deIoannæ ad Iudæos: Quid existis in desertum vi-dere? arundinem vento agitatam? 47 . Sed Ioannesarundo vento agitata non erat, quia numquamin alteram partem flecti poterat, et nec laudibusvanis favebat, nec adversitatibus cedebat. Arundoaurea incarnationem Salvatoris significat, sive di-vinam Scripturam, ut in Apocalypsi: Et in manueius arundo aurea 48 . Item calamus prædicatiosanctourm est, ut in Isaia: Orietur viror calamiet iunci 49 . Iuncus fidelis est in Ecclesia, iuxtafluenta divinæ legis semper morans, ut in Iob:Numquid vivere potest scirpus absque humore? autcrescit carectum sine aqua? 50 .

Paliurus herba asperrima et spinosa. Paliurus estdefensio peccati, sive impuritas mentis. Unde inIsaia: Et paliurus in munitionibus eius. Qui rectusest in eis sicut paliurus, et sicut spinæ de sepe 51 .

Ramnus genus est rubi, quam vulgo senticem ursi-nam appellant, asperum nimis et spinosum; sentixdicta a situ quod est terra inculta, in qua sen-tices spinæque nascuntur. Maiores autem nostriomnem arborem spinosam veprem dicebant, quodvi prendat: de ramno igitur ita in Psalmo legitur:Priusquam producant spinæ vestræ ramnos, sicutviventes, sicut in ira absorbet eos 52 . Ergo ramnusut diximus spinarum genus est permolestum, quodprius in herbam molissimam pubescit, sed ubiadulta ætate caluerit, ramusculos producit acumi-natos, posteaque eius sudes durescunt in arborumfirmitatem. Hoc ergo Iudæis præsens sententiacomminatur, quod prius absorbeantur, quam lon-ga ætate eorum malitia convalescat. Sicut et in

44Ose. IV45 Isa. XXX46 Isa. LX47Matth. XI48Apoc. XXI49 Isa. XXXV50 Iob VIII51 Isa. XXXIV, Mich. VII52Psal. LVII

alio loco de talibus dicitur: Viri sanguinum et do-losi, non dimidiabunt dies suos 53 . Sequitur celeri-tas perditionis eorum: Sicut viventes, sic in ira ab-sorbet eos 54 . Bene dixit sicut viventes, quia viverevidentur, et mortui sunt. Omnis enim peccator inpraviate degens veritati moritur. Spinas enim divi-tias et sollicitudines sæculares, ipse Dominus cumexposuisset parabolam sementis interpretatur inEvangelio dicens: Quod autem in spinis cecidit hisunt qui audierunt verbum, et a sollicitudinibuset divitiis, et voluptatibus vitæ euntes suffocanturet non referunt fructum 55 . Similiter spinæ iuxtaallegoriam vitiorum sordes exprimere possunt quæpungunt illicitis desideriis mentem humanam etad peccandum provocant. Tribuli vero aculei vi-tiorum vel temptationum intelliguntur, ut est illudin Genesi: Spinas et tribulos germinabit tibi 56 .Et in Propheta: Peccatum, inquit, Israel lappa ettribulus 57 . Vepres ablatio peccatorum. In Isaia:Omnes montes qui in sarculo sarrientur, non ve-niet illuc terror veprium et spinarum 58 . Urticæprurigo luxuriæ, in Isaia: Orientur in domibuseorum, hoc est, in cordibus reproborum, spinæ eturticæ 59 .

Oleaster dictus quod sit foliis olivæ similibus sedlatioribus arbor atque silvestris, amara atque in-fructuosa, cui insertus olivæ ramus, vim mutat ra-dicis et vertit eam in propiam qualitatem. Lacrimaoleastri arboris duplex. Alia enim gummi simulat,sine ullo qualitatis morsu. Alia ammoniaci guttamex distillatione colectam ac remordentem. OlivaGræce oleon dicitur, ex quo in Latinum tractumest, ut oliva dicatur: olea autem ipsa arbor est,fructus oliva, succus oleum est. Arbor pacis in-signe, cuius fructus diversis nominibus appella-tur. Oleaster autem infructuosa arbor significatgentiles, qui quam diu sine Christo erant fructumrectæ fidei et bonorum operum gignere non pote-rant. Postquam autem ab errore vetusto abscisi adChristi fidem conversi sunt, radici patriarcharumet prophetarum protinus inserti sunt et facti suntsocii radicis et pinguedinis olivæ, de quo Aposto-lus ad Romanos scribens 60 eleganter disputat. EtPropheta de Christi corpore, quod est Ecclesia,canens in Psalterio ait: Ego autem sicut olivafructifera in domo Domini. Speravi in misericor-dia Dei mei in æternum et in sæculum sæculi 61 .Oleum autem aliquando gratiam Spiritus Sanctisignificat. Aliquando caritatem, et aliquando mi-sericordiam et e contrario aliam significationemhabet, ubi Psalmista ait: Oleum autem peccatoris

53Psal. Psal. LIV54LVII55Luc. VIII56Gen. III57Ose. X58 Isa. VII59 Isa. XXXIV60Rom. IX61Psal. LI

Page 299: Rabano Mauro - De Universo

non impinguet caput meum 62 . Est enim oleum inbonam partem causa splendoris, pabulum luminis,præstans nitorem pariter et salutem. In malam ve-ro partem, sicut hic ponitur, oleum peccatoris estdilectio simulata verborumque adolationibus etblandimentis nostras mentes velut olei pinguedo,leniter ingrediens rigorem veritatis emollit, et adnoxias cogitationes amoris ficti potius ostentatio-ne perducit. Oliva Christus in Ecclesia, unde et inEcclesiastico legitur: Sicut olivam speciosam fruc-tiferam vocavit Dominus nomen tuum 63 , et postpauca: Exarsit ignis in ea. Oleum gratia SpiritusSancti in Deuteronomio: Suxerunt mel de petra,et oleum de firmissima petra 64 . Et in Iob: Petramihi fundebat rivos olei 65 , et alibi: Computrescetiugum a facie olei 66 . Oleum opera misericordiæ,ut in Psalmo: Et caro mea inmutata est propteroleum 67 . Oleum hilaritas mentis ut in Evangelio:Cum ieiunas, unge caput tuum 68 . Et in Psalterio:Ut exhilaret faciem eius in oleo 69 . Oleum testimo-nium conscientiæ bonæ, in Evangelio: Prudentesautem sumpserunt oleum in vasis suis 70 . Oleumsermo deceptoris in Psalmo: Oleum autem pecca-toris non impinguet caput meum 71 . Oleum, hæ-reticorum subtilis et blanda deceptio est, sicut inSalomone de eadem eorum prava doctrina dicitur:Nitidius oleo guttur eius 72 . Et in Osee: Et oleumin Ægypto ferebant 73 , hoc est, ad sæculariummentes decipiendas. Unguentum nomen Salvatorisin Salomone: Ungventum effusum nomen tuum 74 .Ungventum gratia Spiritus Sancti, in Salomone:Muscæ morituræ, id est, dæmones, exterminantunguentum suavitatis 75 . Ungventum chrismatisunctio. In Psalterio, ut quidam volunt: A temporefrumenti, vini et olei multiplicati sunt 76 , et inExodo plurima de hoc narrantur. Oleum fomen-tum blanditiæ in prædicatione divina, in Evange-lio: Et appropians alligavit vulnera eius, infundensvinum et oleum 77 . Amurca olei pars aquosa abemergendo dicta, id est, quod ab oleo se emergatet fæx sit eius: hanc Græci amorgen vocant, exLatina lingua trahentes.

Gumen Græcum est, hoc enim illi commi dicunt.Resinam Græci retinem vocant: reon enim Græcedicitur quidquid manat. Est enim lacrima sudore

62Psal. CXL63Eccli. XXIV64Deut. XXXII65 Iob. XXIX66 Isa. X67Psal. CVIII68Matth. VI69Psal. CIII70Matth. XXV71Psal. CXL72Prov. V73Ose. XII74Cant. I75Eccli. X76Psal. IV77Luc. X

exhalata lignorum, ut cerasis, lentisci balsami velreliquarum arborum sive virgultorum quæ sudareproduntur. Sicut et odorata orientis ligna, sicutgutta balsami ac ferularum vel succinorum, cuiuslacrima durescit in gemmam. Prima est resina the-rebinthina omnium præstantior. Affertur autemex Arabie patria atque Iudæa et Syria, Cypro etAfrica ex insulis quoque Cycladibus. Secunda estlentiscina quæ mastix vocatur. Hæc ex Chio insuladeportatur, terio pinalis.

VII

De aromaticis arboribus

Aromata sunt quæque fragrantis odoris, quæ In-dia vel Arabia mittit, sive aliæ regiones. Nomenautem aromata traxisse videntur, sive quod arisimposita divinis invocationibus apta videantur,seu quod sese aeri inserere ac miscere probantur,nam quid est odor nisi aer contactus? Aromata,varia virtutum ornamenta significant sicut in librisRegum de Saba regina legitur: Non sunt allatahuiuscemodi aromata, sicut Saba regina, dedit Sa-lomoni 1 . Pigmenta, varia virtutum odoramenta,ubi et supra cum universis pulveris pigmentariis.

Thus arbor Arabiæ immensa atque ramosa, levis-simi corticis, ramis ad aceris qualitatem, amyg-dalæ modo succum aromaticum fundens album,et ad masticationem velut in pulvere resolutum;et cum frangitur intus, pingue, et igne appositumfacile ardescit, et appellatur apud nos masculus,eo quod sit natura rotundum, in modum tes-ticulorum, reliquum planum et pæne scabrosum,minus optimum. Adulteratur autem admixta re-sina sive gummi, sed dignoscitur sua proprietate.Nam thus igni impositum ardescit, resina fumes-cit. Gumen vero liquescit calefactum. Thus autema tundendo dictum: hoc et Libanum vocatum amonte Arabiæ ubi Sabæi sunt. Nam mons eorumLibanus dicitur, ubi thura colliguntur.

Myrrha arbor Arabiæ, altitudinis quinque cubito-rum, similis spinæ, quam achantom dicunt. Cuiusgutta viridis atque amara, unde et nomen accepitmyrrha et gutta eius sponte manans pretiosiorest: elicita corticis vulnere vilior iudicatur. Sar-menta eius Arabes ignibus fovent, quorum fumosatis noxio nisi ad odorem storacis occurrant, ple-rumque insanabiles morbos contrahunt. Myrrhaautem trogoditica ab insula Arabiæ dicta, ubimelior colligitur et purior. Diversa enim aromatadiversas species significant virtutum, quibus Sanc-ta decoratur Ecclesia. Unde in Cantico canticorumscriptum est: Quæ est ista quæ ascendit per de-sertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæet thuris, et universi pulveris pigmentarii? 2 . Mi-

1 III Reg. X2 Cant. III

Page 300: Rabano Mauro - De Universo

ratur synagoga, quomodo gentium populus, nullocirumcisionis mysterio emundatus, nulla prophe-tarum ammonitione eruditus, subito ab infimis vo-luptatibus per desertum gentilitati et idolatræ adalta virtutum culmina et sponsi amplexus ascen-disset, igne amoris accensa, omni nisu virtutumad cœlestia tendit, ex mortificatione carnaliumvoluptatum et puritate orationum, et omniumvirtutum odore. Hinc item scriptum est: Vadamad montem myrrhæ, et ad collem thuris 3 ; quiain myrrha mortificatio carnis, in thure devotioorationis exprimitur. Hinc rursum sponsus dicit:Messui myrrham meam cum aromatibus meis 4 .Per myrrham passio vel mortificatio. Per aromataomnes virtutes exprimuntur. Metit myrrham cumaromatibus, quando martyres cum cæteris electisad maturitatem præmiorum perducit. Hinc rur-sum per Prophetam de Domino Salvatore dictumest: Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis? 5 .Sanctum Domini corpus quoddam Deitatis fuis-se cognoscitur vestimentum. Nam sicut vestibuscooperiuntur membra mortalium, ita et maiestasVerbi in fidelium oculis carnis velamine videbaturabscondi. Ab hoc ergo vestimento, id est, incarna-tionis arcano, congrue venisse dicitur myrrha etgutta et casia. Myrrha mortem significat, quamper omnium salute suscepit; gutta vero, quæ di-citur ammoniaca, duritias curat aliqua necessita-te contractas, quæ pulchre incarnationi Dominicomparatur: quia duritiam cordis humani sanctaprædicatione dissolvit. Casia, quæ a nostris fistu-la dicitur, redemptio generis humani per aquambaptismatis indicatur: quoniam hoc herbæ genusaquosis locis dicitur inveniri. His rebus etiam odorest suavis, ut merito sanctæ incarnationi et virtusherbarum et odoris suavitas comparetur. Guttavis amoris Dei, et arbor caritatis intelligitur, ubiet supra: Ligamentum guttæ dilectus meus mihi 6 .

Storax arbor Arabiæ similis malo Cydonio, cuiusvirgulæ inter caniculæ ortum cavernatim lacri-mam fluunt: distillatio eius in terra cadens mundanon est, sed cum propiæ corticis scrobe servatur:illa autem, quæ virgis et calamis inhæserit, mundaest et albida. Dehinc fulva fit solis causa et ipsastorax calamites pingues, resinosa, odoris iucundihumecta, et veluti mellosum liquorem emittens.Storax autem vocata quod sit gutta arboris pro-fluens et congelata. Nam Græci stiriam guttamdicunt. Græce autem styrax, Latine storax dici-tur. Hoc ergo pigmentum cum cæteris aromatibusduxerunt filii Israel in Ægyptum et obtulerunt Io-seph pro munere, quia sancti viri in peregrinationehuius sæculi Salvatori nostro afferunt dona bonævoluntatis et sacrarum virtutum, quibus ipse de-lectatur et placabilis fit et annuens votis eorum.

3 Cant. IV4 Cant. V5 Psal. XLIV6 Cant. I

Bdellium Indiæ et Arabiæ arbor, cuius lacrimæmelior Arabica. Est enim lucida, subalbida, levis,pinguis, æqvaliter cerea, et facile molliatur, nequeligno vel terra commixta, amara odoris boni. Namex India sordida est et nigra, et maiore gleba.Adulteratur autem admixto gummi, qui non itaamarificat gustu.

Mastix arboris lentisci gutta est, hæc granomastixdicta quia in modum granorum est.

Piperis arbor nascitur in India in latere montisCaucasi quod soli obversum est. Folia iuniperisimilitudinem habent, cuius silvas serpentes cus-todiunt. Sed incolæ regionis illius cum maturæfuerint incendunt et sic serpentes igne fugantur etinde ex flamma nigrum piper eficitur. Nam piperisnatura alba est, cuius quidem diversus est fructus.Nam quod immaturum est, piper longum vocatur,quod incorruptum ab igne piper album, quod verocute rugosa et horrida fuerit, ex calore ignis trahitet colorem, et nomen. Piper si leve est, vetus-tum est, si grave, novellum. Vitanda est autemmercatorum fraus: solent enim vetustissimo piperihumecto argenti spumam aut plumbum aspergereut ponderosum fiat.

Aloe in India atque Arabia gignitur, arbor odorissuavissimi ac summi. Denique lignum ipsius vicethymiamatum altaribus adoletur, unde et nomentraxisse creditur. De aloe autem in Evangelio desepultura Domini ita legitur: Venit ergo Ioseph ettulit corpus Iesu. Venit autem et Nichodemus quivenerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturammyrrhæ et aloes, quasi libras centum 7 . Hinc et inCantico canticorum scriptum est in laudem spon-sæ: Myrrha et aloe, cum omnibus primis unguen-tis 8 . Myrrha enim et aloe arbores sunt aromaticæquæ continentiam carnis exprimunt, cum omnibusprimis unguentis, id est, carismatibus virtutum.

Casia nascitur in Arabia, virga robusti corticiset purpureis foliis ut piperis. Est autem virtutiscinnamomo similis, sed potentia inferior. Unde procinnamomi vice duplex eius pondus in medica-mentis admiscetur.

Cinnamomum dictum quod cortex eius in modumcannæ sit, rotundus et gracilis. Gignitur autemin Indiæ et Æthiopiæ regionibus, frutice breviduorum tantum cubitorum, colore subnigro velcinereo, tenuissimarum virgarum. Nam quod incrassitudinem extenditur despectui est; quod curogracilius provenerit, eximium: quod cum frangiturvisibile spiramentum emittit, ad imaginem nebulæseu pulueris. De his arboribus in Cantico cantico-rum scriptum est: Fistula et cinnamomum cumuniversis lignis Libani 9 . Fistula, quæ et casia,arbor aromatica est, sed modica, et ideo humiles

7 Ioann. XIX8 Cant. IV9 Cant. IV

Page 301: Rabano Mauro - De Universo

spiritu significat. Mystice cassia est doctrina rec-ta, sive opinio bonorum operum, ut in Psalterio:Et casia a vestimentis tuis 10 . Item cinnamonumqui seipsos despiciunt signat: quia et ipsa est bre-vis arbor, sed odorifera et dulcis. Sic et humilitasmagnam habet laudem et dulcedinem apud Deum,quia sicut fistula et cinnamomum humiles sanc-torum cogitationes. Sic et ligna Libani sublimeseorum actiones demonstrant.

Calamus aromaticus a similitudine calami usualisvocatur. Gignitur in India, multis nodis genicu-latus, falvus, flagrans spiritus suavitate, qui, cumfrangitur, in multas fit partes scissilis, simulansgustu casiam cum levi acrimonia remordente. Ca-lamus ergo simul cum cæteris aromatibus, hoc est,cum myrrha, cinnamomo et casia verbo Domini adsacræ unctionis oleum misceri iubetur, ut sanc-tificetur tabernaculum Dei, et omnia vasa eius.Porro unguentum quo perungitur tabernaculum,chrisma est quo ungitur fidelis populus, in quibusdivinitas tamquam in tabernaculo habitat. Potestquidem intelligi hoc unguentum etiam virtutessanctorum sive odor iustitiæ longe lateque diffu-sus, de quo dicit Apostolus: Deo autem gratias quitriumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiæsuæ manifestat per nos 11 .

Balsami arbor in Iudæa intra terminos tantumviginti iugerum erat. Postea quoniam eamdem re-gionem Romani potiti sunt etiam latissimis colli-bus propagata est: stirpe similis viti, foliis similisrutæ sed albidioribus semperque manentibus. Ar-bor autem balsamum, lignum eius xilobalsamumdicitur, fructus sive semen carpobalsamum, succusopobalsamum. Quod ideo cum adiectione signi-ficatur, eo quod percursus ferreis ungulis cortexligni per cavernas eximii odoris gutta distillat.Caverna enim Græco sermone ope dicitur. Cuiusguttam adulteratur, admixto cyprino oleo vel me-lle: sed sincerus probabur a melle si cum lactecoagulaverit; ab oleo, si instillata aquæ aut ad-mixtus, facile fuerit resoluta. Propterea et si laneævestes ex ipso pollutæ non maculantur; adultera-tum quidem neque cum lacte coagulat et ut oleumin aqua supernatat et vestem maculat. Balsamaautem si pura fuerint tantam vim habent, ut sisol excanduerit sustinere in manu non possint.Huius ergo liquoris, hoc est balsami, mystice men-tio fit in libro Iesu filii Sirach, ubi ita scriptumest: Et balsamum non mixtum odor meus 12 . Etin Cantico canticorum, dicente sponsa de sponsoita scriptum legitur: Dum esset rex in accubitusuo, nardus mea dedit odorem suum: fasciculusmyrrhæ dilectus meus mihi inter ubera mea com-morabitur. Botrus Cypri dilectus meus mihi in

10Psal. XLIV11 II Cor. II12Eccli. XXIV

vineis Engaddi 13 . Botrus ergo Cypri factus estDominus in resurrectione, qui fuerat fasciculusmyrrhæ in passione. Qui bene etiam in vineis En-gaddi esse memoratur. Namque in vineis Engaddi,ut præfati sumus, balsamum gignitur, quod inchrismatis confectione liquori olivæ admisceri acpontificali benedictione solet consecrari: quatenusfideles omnes cum impositione manus sacerdota-lis, qua Spiritus Sanctus accipitur, hac unctionesignentur.

VIII

De herbis aromaticis sive communibus

Exstant et quarumdam herbarum nomina quæ exaliqua sui causa resonant habentes nominum ex-planationem; non tamen omnium herbarum æthi-mologiam invenies, nam pro locis mutantur etiamnominibus.

Folium dictum quod sine ulla radice innatans inIndiæ littoribus colligatur, quod lino perforatumsiccant Indi atque reponunt. Fertur autem para-disi esse herba, gustum nardum referens. Nardusherba est spicosa, unde et a Græcis nardosta-chus appellata, quarum alia Indica alia Syriacavocatur, non quod in Syria nascatur, sed quodmons in quo invenitur alio latere Indiam spectat,alio Syriam. Est autem Indica multiformis, sedmelius Syriaca, levis, fulva, comosa, spica parva,odoratissima, cyperum simulans, quod si multumin ore tardaverit, linguam siccat. Nardus Celticaa regione Galliæ nomen traxit. Nascitur enim sæ-pius in Liguriæ alpibus et in Syria, frutice parvo,radicibus in manipulo collectis ligamentis. Floseius tantum propter odorem bonum, thyrsi eiusatque radiculæ utiles probantur usibus nostris.Nardis autem significat odorem virtutum sanc-torum in Ecclesia. Unde sponsa dicit in Canticocanticorum: Dum esset rex in accubitu suo, nardusmea dedit odorem suum 1 , hoc est, regi Christo inbeatitudine cœlestis secreti quiescenti sanctorumvirtus in Ecclesia, magnæ nobis gratiam suavi-tatis administrat. Item sponsus dicit de sponsægloria in eodem libro: Emissiones tuæ Paradysusmalorum Punicorum cum pomorum fructibus, cy-pri cum nardo 2 . Nardus et crocus per irrigatio-nem sacri baptismatis Sancta Ecclesia; paradisusemissiones malorum Punicorum, id est, sanctorummartyrum; cum pomorum fructibus, id est, cumsanctorum virtutum fructu.

Cyprus arbor aromatica est significans cœlestisgratiæ benedictionem. Nardus Dominicæ passio-nis typum, crocus caritatis fervorem exprimit.Coniungitur cyprus nardo cum divina gratia con-

13Cant. I1 Cant. I2 Cant. IV

Page 302: Rabano Mauro - De Universo

fortat nos pro Christo pati. Item nardus crocoiungitur cum caritate Christi mortem libenter sus-cepimus. Crocum dictum ab oppido Ciliciæ, quodvocatur Coricium, quamquam et alibi nascatursed non tantum vel tale quale in Cilicia, undeet a potiori parte nomen accepit. Nam multæres nomina sumpserunt a locis, ubi plus perve-nit, et melius aliquid. Optimum autem est, quodfuerit recens, odoris boni, albedine parva, porrec-tæ longitudinis, integrum et neque in fragmentacomminutum, inspiratione bona, et cum carpiturmanus inficiens et leviter acre. Quod si eiusmodinon fuerit, aut vetustum aut infusum cognoscitur.Item cyprus incorruptionem significat, nardus for-titudinem, crocus martyres.

Hyssopus herba humilis cuius radices saxum pe-netrant, quod significat humilitatem pœnitentiæ,sive Baptismum, ut in Psalterio: Asperges me hys-sopo et mundabor 3 .

Costum radix herbæ est nascentis in India, Ara-bia, et Siria, sed melius Arabicam. Est enim albumet leve, suave, iucundi odoris; Indicum colore atroet leve, ut ferula; Syriacum vero pondere grave,colore buxeo, odore acro, summum tamen album,leve, aridum, gustu incendens. Flos enim vel Ch-ristum significat. Qui de virga radicis Iesse efflo-ruit, vel specimen iustitiæ, ut in Psalmo: Iustus,inquit, ut palma florebit 4 .

Rosa a specie floris nuncupata, quod rutilanticolore rubeat. Significat autem rosa martyres,ut est illud: Sicut rosæ germinant super humidafluenta 5 .

Lilia lactei floris herba, unde et nuncupata quasilaclia, cuius cum candor sit in foliis, auri tamenspecies intus effulget. Lilium autem Christum sig-nificat, qui in Cantico canticorum ait: Ego floscampi, et lilium convallium 6 . Et item: Ut pascaturin hortis et lilia colligat 7 . Ac si diceret: Ego sumdecus mundi et gloria humilium, qui de sponsasua sic ait: Sicut lilium inter spinas, sic amica meainter filias 8 , quia candor castitatis eius tribulatio-nibus probatur, et maior est fructus prædicationis,quam quietis. Potest et in lilio virginitas exprimi,quia excellentior est castitas virginalis, quam ce-teræ virtutes, sicut in Apocalypsi ostenditur.

Viola propter vim odoris nomen accepit. Huiusgenera sunt tria: purpureum, album, melinum.Viola quoque significat confessores, ob similitu-dinem lividorum corporum. Unde scriptum est inCantico canticorum: Flores in terra visi sunt 9 ,quibus etiam regnum cœlorum promissum est.

3 Psal. L4 Psal. XCI5 Eccli. XXXIX6 Cant. II7 Cant. VI8 Cant. II9 Cant. II

Hedera dicta quod arboribus reptando adhæreat,de qua Virgilius: inter victrices hederam tibi ser-pere lauros. Alii hederam aiunt vocata quod hæ-dis supra lactis abundantiam in esca a veteribuspræbebatur. Hederæ frigidæ terræ indices suntsecundum physicos, nam antipharmacon ebrieta-tis est, si quis potus hedera coronetur. Hederaautem typum Iudaici populi habet, qui aliquandoflorebat, sed non diu in virore pristino remanebat.Unde in libro Ionæ Prophetæ, hedera sub cuiusumbracula Ionas sedebat in ascensione vermis di-luculo in crastinums exaruit in resurrectione illiusvermis qui ait: Ego sum vermis et non homo 10 .Iudaica plebs per infidelitatem exaruit, quæ quon-dam florebat in patriarchis et prophetis.

Galbanum succus est ferulæ.

Dycta est mons Cretæ, ex quo dyctamnum nomenaccepit. Propter quam apud Virgilium cerva vul-nerata saltus peragrat Dyctæos: tantæ enim po-tentiæ est, ut ferrum a corpore expellat, sagittasexcutiat. Unde et eius pabulo feræ percussæ sagit-tas a corpore inhærentes eiiciunt. Hanc quidamLatinorum poleium Martis dicunt, propter bellitela excutienda.

Mandragora dicta quod habeat mala suave olen-tia, in magnitudinem mali Matiani. Unde etiamLatini malum terræ vocant. Hanc poetæ antropo-morphon appellant, quod habeat radicem formamhominis simulantem, cuius cortex vino immista adbibendum datur iis quorum corpus propter curamsecandum est, ut soportari dolorem non sentiant.Huius species duæ. Femina foliis lactucæ similibusmala generat in similitudinem prunorum; mas-culus vero foliis betæ similibus. De mandragorasponsa dicit in Cantico canticorum: Mandragorædederunt odorem in portis nostris 11 . Mandragorapropter multimoda medicaminum genera sancto-rum virtutibus comparatur. Portæ Ecclesiæ doc-tores sunt sancti. In huiusmodi portis mandra-goræ dant odorem: cum spiritales quique ex sevirtutum palmam longe lateque spargunt. Legituret in Geneseos 12 quod Ruben filius Liæ egressusin agrum invenerit mandragoras et dederit easLiæ matri suae, quod significat famam bonam,quam quisque bene studiosus adipiscitur ex mun-danis hominibus, referre hanc debet ad matremEcclesiam. Unde dicit Apostolus de episcopo or-dinando: Oportet etiam illum testimonium haberebonum ab eis qui foris sunt 13 , qui licet parumsapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum,per quos sibi consulitur, et splendorem laudis ethonorem bonæ opinionis.

10Psal. XXI11Cant. VII12Gen. XXX13 I Tim. III

Page 303: Rabano Mauro - De Universo

Herbæ æterna paradisi viriditas et sanctorumanimarum pascua, ut in Evangelio: Si quis perme introierit salvabitur, et ingredietur et egredie-tur et pascua inveniet 14 . Et per Ezechielem: Inmontibus excelsis Israel, ubi pascam eos in herbisvirentibus 15 , et e contrario de ariditate mentissuæ de Iudæis per Ieremiam dicitur: Defeceruntoculi eorum quia non erat herba 16 . Herba vitacarnis est, ut in Iob pro diabolo: Huic montes,hoc est, luxuriosi divites, herbas ferunt 17 . Herbavita mortalium, ut in Psalmo: Mane sicut herbatranseat 18 . Pratum est cuius fœni copia armentatuetur, cui veteres Romani nomen indiderunt, abeo quod protinus sit paratus, nec magnum labo-rem culturæ desideret; prata autem esse quæ seca-ri possunt. Pratum mystice intelligi potest SanctaEcclesia vel Scriptura Sacra in quibus flores di-versarum virtutum reperuntur. Et pastus spirita-lis piis animalibus, hoc est, fidelibus hominibuspræparatur. Unde sponsa in Cantico canticorumdicitur: Flores apparuerunt in terra 19 , id est, ininitio fidei et iustitia floruerunt in mundo, cres-cente Ecclesia. Hinc item ipsa doctoribus dicit:Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amorelangueo 20 ; ac si diceret: consolamini me exemplisseu incipientium seu terminantium viam salutisdum adhuc in huius peregrinationis tedio amoresupernæ visionis languesco. Prata patefacta estScriptura divina, ut in Salomone: Aperta sunt pra-ta et apparent herbæ virentes 21 . Item in malampartem, ut in Salomone: Nullum pratum sit quodnon pertranseat luxuria nostra 22 .

Abena, lolium, zizania quam poetæ semper infe-lix lolium dicunt, quod sit inutile et infecundummystice significant peccatores et vitia. Unde inEvangelio dicitur 23 quod in segete Domini, ini-micus super semina vertit zizania. Fœnum dictumquod eo flamma nutriatur: phos enim flamma est.Fœnum enim iuxta allegoriam significat fragilita-tem humanæ naturæ. Unde legitur in Psalmo depeccatoribus: Quoniam tamquam fœnum velociterarescent, et sicut olera herbarum cito cadent 24 .Fœnum pulchra est res, dum viret, dum floret,sed cum aruerit mutato protinus colore marcescit.Sic sunt impii, qui quasi florida lætitia relucentes,præmaturo fine siccantur. Primo fœno comparatisunt, ut arescent, nunc agrestibus oleribus, utdeciderent; non enim dixit olera hortorum sedherbarum ut significaret potius illa vilissima quæ

14 Ioann. X15Ezech. XXXIV16 Ier. XIV17 Iob XL18Psal. LXXXIX19Cant. II20 Ibid.21Prov. XXVII22Sap. II23Matth. XIII24Psal. XXXVI

per agros sponte nascuntur. Fœnum historia legisaut temporalia significat, ut in Psalmo: Qui pro-ducit in montibus fœnum 25 . Fœnum peccatoressunt ut in Evangelio: Si enim fœnum quod ho-die in agro est, et cras in clibanum mittitur 26

Olera enim ab olla dicta sunt, ubi collecta de-coquuntur. Qua propter fœnum mundi nobilibuscomparemus, qui et facile proficiunt et viriditatismagna quasi gratia vestiuntur. Olera herbarum,mediocres ponantur et humiles, quæ per loca in-culta copia pululante consurgunt, et naturæ suæagrestem atque hispidam retinent qualitatem. Sedet illud velociter arescit, et ista cito decidunt.

IX

De oleribus

Hortus nominatur quod semper ibi aliquid oriatur.Nam cum alia terra semel in anno aliquid gignit,hortus numquam sine fructu est. Olus ab alendodictum, eo quod primum homines oleribus aleren-tur, antequam fruges et carnes ederent. Tantumenim pomis arborum et oleribus alebantur, sicutanimalia herbis. Hortus enim Sanctam significatEcclesiam, in qua variæ species virtutum gignun-tur. Unde sponsus de sponsa dicit: Hortus conclu-sus, soror mea sponsa, ortus conclusus fons sig-natus 1 . Hortus conclusus Ecclesia est, quia mul-tifaria spiritalium operum germina gignit. Fonsest quia doctrina salutari redundat. Conclusus,quia Domini protectionem uncta persistat: sig-natus sermone fidei. Item aliam significationemhabet hortus in hoc testimonio libri Regum ubinarrat quod Achab rex diceret ad Naboth Iez-rahelitam: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihihortum olerum quia vicina est et prope domummeam, et cætera 2 . Naboth ergo qui interpræta-tur conspicuus significat Dominum Salvatorem,qui est semen quod interpretatur Iezrahel, quiaverus est filius Dei: hic habuit vineam, de qua inIsaia scriptum est: Vinea enim Domini Sabaothdomus Israel est 3 . Hanc concupivit Achab quiinterpretatur frater patris. Populus videlicet Iu-daicus de quo Christus carnem adsumere dignatusest, ut fecisset in ea hortum olerum, hoc est, utubi vinum gratiæ spiritalis germinare debuit, ibifragilia quæque dogmata per Pharisaicam supers-titionem transplantaret. Sed Naboth hanc vineamdare nolenti, id est, Christo Phariseorum supersti-tionibus non consentienti impia uxor Iezabel, hocest, synagoga Iudæorum, machinata est mortemeius. Hortus internæ delitiæ paradisi significant.Unde dicitur: Intra hortum meum soror mea spon-

25Psal. CXLVI26Matth. VI1 Cant. IV2 III Reg. XXI3 Isa. V

Page 304: Rabano Mauro - De Universo

sa 4 . Item hortus est populus Iudæorum, de quodicitur: Dilectus meus descendit in hortum suumad areolam aromatis 5 . Rursum hortus quædamhypocritarum simulatio, ut in Isaia: Qui mundosse putabant in hortis 6 . Areola, Virgo Maria, inCantico canticorum: Dilectus meus ascendit adhortum suum, ad areolam aromatis 7 . Areolæ cor-da sanctorum, virtutum odorem flagrantes. Ubiet supra: Areolæ aromatum consitæ a pigmenta-riis 8 . Olus simplex est, et aperta prædicatio, ut inApostolo: Qui infirmus est olera manducet 9 . Olusminimum operatio bona ex qua quidam hypocritæhominibus placere student, ut in Evangelio: Vænobis Pharisæi hypocritæ, qui decimatis menthamet anethum, cyminum et omne olus 10 .

Cepe et allia corruptionem mentis, et acredinempeccati significant, quæ quanto amplius eduntur,tanto magis dolore cruciant. Unde et in Numero-rum libro, filii Israel, murmurantes leguntur dixis-se: In menta veniunt nobis cucumeres, et pepones,porrique et cepe et allia. Anima nostra arida est,nihil aliud respicient oculi nostri, nisi manna 11 .

Sinapis appellatur quod foliis sit similis napis,hæc herba mystice significat Evangelio Christi,sicut ipse Dominus ostendit dicens: Simile estregnum cœlorum grano sinapis, et reliqua 12 : quodin corde credentium seminatum germinat. et rectæfidei ac bonorum operum profert fructum.

Raphanum Græci, nos radicem vocamus, eo quodtotus deorsum nititur, dum reliqua olera in sum-ma magis prosiliant: cuius semine macerato quis-quis suas manus infecerit serpentes impune tracta-bit. Siquidem ex ipsius radice etiam ebur albescit,in cibo quoque venenis resistit. Nam contra ve-nena huius radices, nuces, lupini, citrium, apiumprosunt; sed contra futurum, non contra acceptumvenenum. Unde et apud veteres ante alias epulashæc solebant mensis apponere. Hæc continentiamfiguraliter potest exprimere et cautelam quæ mul-tum valent contra venenatas suggestiones diaboli,et contra vitia carnis.

Lactuca dicta est quod abundantia lactis exube-ret, seu quod lacte nutrientes feminas implet: hæcet in viris veneris usum coercet. Lactuca agrestisquam sarraliam nominamus eo quod dorsum eiusin modum serræ est. Praeceptum est ergo filiisIsrael ut lactucas agrestes in pascha comederentcum assis agni carnilus. Lactucæ vero agrestesvalde amaræ sunt. Carnes vero agni cum lactucis

4 Cant. V5 Cant. VI6 Isa. LXVI7 Cant. VI8 Cant. V9 Rom. XIV10Matth. XXIII11Num. XI12Matth. XIII

agrestibus sunt edendæ, ut cum corpus Redemp-toris accipimus nos pro peccatis nostris in fletibusaffligamus, quatenus ipsa amaritudo pœnitentiæabstergat a mentis stomacho perversæ amoremvitæ.

Cucumeres quid sint interdum amari, qui dulcesnasci perhibentur, si lacte mellito eorum semeninfundatur. De cucumeribus et peponibus in Pen-tateucho legitur quod eos filiis Israel concupierunt,spernentes manna. Sic concupiscentia carnalis fas-tidit cibum spiritalem et spernit eum.

Cucurbita herba est alieno egens sustentacu-lo: quæ significat infirmos quosque et indoctosqui aliorum indigent solatio, quo fulciantur, necorruant. De cucurbitis in Iona Propheta legi-tur 13 .

Apium dictum quod ex eo apex, id est, caputantiquorum triumphantium coronabatur. Hercu-les autem hanc herbam primus capiti circumtu-lit. Nam nunc populum capite præferebat, nuncoleastrum, nunc apium, cuius radices efficaciterpugnant contra insidias venenorum: eius generissunt petroselinon, hipposelinon et oleoselinon. Pe-troselinon vocatum quod sit similis apio, et nas-catur in petris montibusque præruptis, quod nospetrapium dicere possumus. Selinom enim Græ-ce apium dicitur, sed est summum ac probabileMacedonicum, gustu suave, et odore aromatico.

Feniculum Latini vocant, quod eius thyrsi seuradicis succus acuat uisum, cuius virtus traditurut serpentes annuam senectutem eius gustu depo-nant; hoc holus Græci marathron vocant.

Quid autem olera quæ contra venenum valentmystice signficent, iam superius dictum est.

Ligusticum a regione nomen accepit, nasciturenim plurimum in Liguria odore aromatico et gus-tu acris.

Coriandrum ex Græco nomine sumptum quod illicorian vocant, cuius semen in dulci vino datumproniores reddit in venerem, si supra modumdederis amentiam nutrit, canos etiam ex coriandroinfici traditum est. Legitur in Exodo quod mannasimile esset semini coriandri album et sublucidum,sic et verbum Dei albidinem habet castitatis,et lumen scientiæ spiritalis. Unde animæ fidelesquotidie pascuntur.

Ruta dicta quod sit ferventissima, cuius alteraagrestis atque virtute acrior, sed utraque ferven-tissimæ comprobantur. Hanc venenis repugnaremustelæ docent, quæ dum cum serpente dimi-caverint cibo eius armantur. Hæc fidem Christisignificat, quæ contra antiqui serpentis venenaplurimum valet.

13 Ion. IV

Page 305: Rabano Mauro - De Universo

Liber vigesimus

I De bellis. II De triumphis. III De instrumentisbellicis. IV De buccinis et tubis. V De armis. VI

De gladiis. VII De hastis. VIII De sagittis. IX

De pharetris. X De fundis. XI De ariete. XII Declypeis. XIII De loricis. XIV De galeis. XV Deforo. XVI De spectaculis. XVII De ludo gym-nico. XVIII De generibus gymnicorum. XIX Desaltu. XX De cursu. XXI De iactu. XXII De vir-tute. XXIII De luctatione. XXIV De palæstra.XXV De agone. XXVI De generibus agonum.XXVII De ludis circensibus. XXVIII De circis.XXIX De aurigis. XXX De curru. XXXI Deequis quibus curritur. XXXII De septem spatiis.XXXIII De equitibus. XXXIV De peditibus.XXXV De coloribus equorum. XXXVI De thea-tro. XXXVII De ferali certamine. XXXVIII Dehorum exsecratione ludorum. XXXIX De navi-bus. XL De partibus navium et armamentis. XLI

De velis. XLII De funibus. XLIII De retibus.XLIV De fabrorum fornace.

I

De bellis

Primus bella instituit Ninus rex Assyriorum. Ipseenim finibus suis nequaquam contentus, humanæsocietatis fœdus irrumpens, exercitus ducere, alie-na vastare, liberos populos aut trucidare, aut sub-icere cœpit, universamque Asiam usque ad Libyæfines nova servitute perdomuit. Hinc iam studuiturbes in mutuo sanguine, alterna crassari cæde.Quatuor autem sunt genera bellorum, id est ius-tum, iniustum, civile, et plusquam civile. Iustumbellum quod ex prædicto geritur de rebus repeti-tis, aut pro pulsandarum hostium causa. Iniustumbellum est quod de furore, non de legitima rationeinitur, de quo in re publica Cicero dicit: illa iniusta bella sunt, quæ sunt sine causa suscepta.Nam extra ulciscendi aut pro pulsandorum hos-tium causa bellum geri iustum nullum potest.Et hoc idem Tullius parvis interiectis subdidit:Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum,nisi indictum, nisi de repetitis rebus. Civile bellumest inter cives orta seditio, et concitatio tumultus,sicut inter Syllam et Marium, qui bellum civileinvicem in una gente gesserunt. Plusquam civilebellum est ubi non solum cives certant, sed etcognati: quale actum est inter Cæsarem et Pom-peium, quando gener et socer invicem dimicave-runt: siquidem in hac pugna frater cum fratredimicavit, et pater adversus filium arma portavit.Lucanus: ... in fratrem ceciderunt præmia fratris;item: ... cui cervix cæsa parentis cederet....

Bella itaque dicuntur interna, externa, servilia,socialia, piratica. Nam piratica bella sunt sparsalatronum agmina, per maria myoparonibus levi-

bus et fugacibus, non solum navibus commeatus,sed etiam insulas provintiasque vastantibus, quosprimum Gn. Pompeius per multam vastationemquam terra marique diu egerant, mira celeritatecompressit ac superavit. Sicut autem bellum voca-tur quod contra hostes agitur, ita tumultus quodcivili seditione concitatur. Nam seditio est dissen-sio civium, dicta quod seorsum alii ad alios eant.Alii æstimant dissensionem animorum seditionemvocari, quam Græci diastasin vocant: quoniam au-tem differant utrumque Cicero docet: Potest enim,inquit, esse bellum ut tumultus non sit; tumultusautem esse sine bello non potest. Quid est enimaliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maiortimor oriatur? Unde etiam dictus tumultos quasitimor multus: gravior autem est tumultum quambellum, nam in bello vacationes valent, in tumultonon valent.

Differt autem bellum, pugna et prœlium. Nambellum universum dicitur ut Punicum, cuius par-tes sunt pugnæ, ut Canensis, Trebiensis. Rursumin una pugna multa sunt prœlia. Aliud enim incornibus, aliud in media, aliud in extrema aciegeritur. Bellum igitur est totum, pugna unius diei,prœlium, pars pugnæ est. Bellum antea duellumvocatum eo quod duæ sint partes dimicantium,vel quod alterum faciat victorem, alterum victum;postea, mutata et detracta littera dictum bellum.Alii per antiphrasin putant dictum eo quod sithorridum, unde illud: bella horrida, cum bellumcontra sit pessimum. Prœlia dicuntur a premendohostem, unde et prela ligna quibus uva premitur.Pugna vocata eo quod in initio usus fuisset inbello pugnis contendere, vel quia primo bellumpugnis incipiebant, unde et pugna etiam duorumest aliquando sine ferro. Hæc enim bella apud car-nales sunt, qui de potentia mundana confligunt.Cæterum apud Christianos et fideles Dei famulos,alius mos pugnandi est, de quo scribit Aposto-lus: Non est nobis colluctatio adversus carnem etsanguinem, sed adversus principes et potestates,adversus mundi rectores tenebrarum harum, con-tra spiritalia nequitiæ in cœlestibus 1 . Et item:Castigo corpus meum, inquit, et servituti subicio:ne forte cum aliis prædicaverim ipse reprobus ef-ficiar 2 . Item bella vel pugnæ certamen adversusnequitias spiritales, vel adversus vitiorum conflic-tiones, ut in Apostolo: Sic pugno, non quæsi ae-rem verberans 3 . Rursum bella vel certamen dia-boli adversus sanctos, ut in Ieremia: Et bellabuntadversum te, et non prævalebunt 4 . Semper enimsancti viri contra vitia et contra temptamenta dia-boli, contraque oblectamenta carnis et illecebrasvoluptatum dimicant, ut sint sancti et immaculatiin conspectu Dei perficientes sanctificationem in

1 Ephes. VI2 I Cor. IX3 Ibid.4 Ier. I

Page 306: Rabano Mauro - De Universo

timore ipsius, quibus pax Christus est, qui disci-pulis suis ait: Pacem meam do vobis, pacem meamrelinquo vobis 5 . Ipse est enim pax nostra, qui fecitutraque unum 6 .

Quatuor autem in bello geruntur: pugna, fuga,victoria, pax. Pacis vocabulum videtur a pactosumptum: posterius autem pax accipitur, fœdusprimum initur. Fœdus est pax quæ fit inter di-micantes vel a fide vel a fæcialibus, id eest, asacerdotibus dictum: per ipsos enim fiebant fœ-dera sicut per sæculares bella. Alii fœdera dictaputant a porca foede et crudeliter occisa: cuiusmors obtabatur ei qui a pace resilisset. Virgilius:... et cæsa iungebant fœdera porca. Fœderis partesinduciæ et dictæ induciæ quasi in dies ocia.

II

De triumphis

Omnem regnum sæculi huius belli quæritur, vic-toriis propagatur. Victoria dicta quod vi, id est,virtute, adipiscatur. Hoc est enim ius gentium vimvi expellere: nam turpis est dolo quæsita victoria.Certa autem victoria est vel occisio hostis, velexpoliatio, vel utrumque. Non est autem iucundavictoria quæ per immensa detrimenta contingit.Et hoc est quod laudat Salustius, duces victoriamincruento exercitu deportasse. Pompa dicta estGræca significatione apo tou pompeuein, hoc est,publice ostentari. Præcedit autem victoria pom-pam ideo, quod ituris ad hoc certamen primum estvictoriæ votum. Trophæum dictum apo tes propes,id est, a conversione hostis et fuga. Nam ab eoquod hostem quos fugasset merebatur trophæum,qui occidisset triumphum, qui dictus est apo testriambes, id est, ab exultatione. Plenæ enim vic-toriæ triumphus debetur. Semiplenæ trophæum,quia nondum plenam est victoriam consecutus:non enim obtinuit si fugavit exercitum. Hæc ta-men nomina scriptores confundunt. Erat autemRomanorum mos ut triumphantes quadrigis vehe-rentur, ex illo, quod soliti sint priores duces hochabitu bella inire. Quicumque autem in conflictuvicissent, palma aurea coronabantur, quia palmastimulos habet; qui vero sine conflictu fugientemprostrasset, laurea, eo quod hæc arbor sine spi-nis est. Duobus autem generibus deletur exerci-tus: aut internecione aut dispersione. Salustius:Hostes, inquit, oppressi aut dilapsi forent. Sic etutrumque Virgilius, internecione: ... submersasqueobrue puppes. Dispersione: ... aut age diversos, autdisiice corpora ponto. Spolia autem hostium, præ-da, manubiæ, exuviæ partes. Præda, a prædandovocata; manubiæ eo quod manibus detrahuntur:hæ et exuviæ ab exuendo dictæ quia exuuntur; hæ

5 Ioann. XIV6 Ephes. II

et partes a pari divisione, pro personarum quali-tate et laborum iusta divisione. Expolia autem apalliis, quasi ex pallia. Victis enim detrahuntur.

Victoria nostra Christus est, cuius triumphi sig-num crux est, quo diabolum vicit, et mortemsuperavit. Spolia autem eius quæ de hoste sumpsithomines sunt in Deum credentes, qui de potestatediaboli eruti regi suo legitimo sociantur. Undeipsa Veritas in Evangelio ait: Dum fortis armatuscustodit atrium suum, in pace sunt omnia quæpossidet. Si autem fortior illo superveniens viceriteum, universa arma eius aufert in quibus confide-bat et spolia eius distribuet 1 . Victoria est diabolivel adversarii triumphus, ut est illud Apostoli: Deoautem gratias, qui dedit nobis victoriam 2 . Bra-vium est constitutum bonorum præmium merito-rum; in Apostolo: Destinatum persequar braviumsupernæ vocationis 3 . Corona æternæ gloriæ proiustitia merces, ut in Apostolo: De reliquo repositaest mihi corona iustitiæ 4 . Pax Christus est, quiaipse est qui fecit utraque unum 5 . Pax carnis ad-versus spiritum concordia in bonum, ut in Psalmo:Rogate quæ ad pacem sunt in Ierusalem 6 . Et inaliam partem pro Iudæis vel hæreticis accipiturut in Deuteronomio: Non loqueris ei pacifica omnitempore 7 .

III

De instrumentis bellicis

Signa bellorum dicuntur, quod ex his exercitus etpugnandi et victoriæ et receptus accipit simbo-lum. Nam aut per vocem tubæ aut per simbolumadmonetur exercitus.

IV

De buccinis et tubis

Bucina, qua signum datur in hoste, dicta a vo-ce, quasi a vocina. Nam pagani agrestesque adomnem usum buccina ad compita convocabuntur.Proprie ergo hoc agrestibus signum fuit, de quoPropertius: Buccina iam priscos cogebat ad armaQuirites. Huius clangor buccinium dicitur. TubamTyrrheni primi invenerunt. Tubam dictam quasitofam, id est, cavam. Iterum tuba quasi tibia.Inter tubam autem et buccinam veteres discerne-bant. Nam buccina insonans sollicitudinem ad be-llam nuntiabat. Virgilius: ... buccina signum diradedit. Tuba autem prœlia indicabat: At tuba terri-

1 Luc. XI2 I Cor. XV3 Phil. III4 II Tim. IV5 Ephes. II6 Psal. CXXI7 Deut. II

Page 307: Rabano Mauro - De Universo

bilem sonitum.... Cuius sonus varius est. Nam in-terdum canitur, ut bella committantur, interdumut insequantur eos qui fugiunt, interdum caniturreceptui. Nam receptus dicitur quo se exercitusrecipit, unde et signa receptui canere dicuntur.

Tuba autem sive buccina sanctorum prædicato-rum vocem significat, quæ in toto mundo perprædicationem Evangelii sonat, et ad certamenspiritales milites Christi provocat: ii docendo, am-monendo, et exortando populum Dei instruunt,et quid faciendum vel quid devitandum sit de-monstrant. Quisquis autem iuxta eius indicia seobservat et secundum eius magisterium vixeritvitam percipiet sempiternam.

V

De armis

Arma generaliter omnium rerum instrumentasunt, unde et ubi reponuntur armaria dicta sunt.Item arma dicuntur tela omnium generum, sedarma sunt quibus ipsi tuemur, tela sunt quæ emit-timus. Nam arma duplicia sunt, id est, vel quibuspercutimus vel quibus tegimur. Arma autem dictaproprie sunt eo quod armos tegunt. Nam arma velab armis dicuntur, id est, ab humeris, ut: ... Latoshuic hasta per armos. Acta tremit... vel apo tuareos, id est a Marte. Mystice autem arma prosententiis Sanctarum Scripturarum vel exercitiisvirtutum accipiuntur, unde Apostolus ait: Namarma militæ nostræ non carnalia sed spiritaliasunt, et potentia Deo ad destructionem adversa-rum munitionum 1 , hoc est, vitiorum et errorumquibus diabolo instigante homines adversi contramilites Christi pugnant. Armarium vero Scripturaest Sacra vel fides recta, unde proferuntur armaspiritalia contra hostes Christianæ fidei et obpug-nantores veræ religionis. Item arma protectionemdivinam significat, et adiutorium eius in sanctos,ut in Psalterio: Apprehende arma et scutum 2 .Arma opera iustitiæ adversus diaboli vitia ut inApostolo: Accipite armaturam Dei ut possitis re-sistere 3 . Arma opera peccati, vel diaboli insidiæut in Psalmo: Arma et scuta comburet igni 4 .

VI

De gladiis

Gladius generaliter dicitur ensis in prœlio, sed en-sis ferrum tantum. Gladius vero totus: proprie au-tem appellatur gladius quod gulam dividit, id est,cervicem secat. Ad hoc enim primum est factum.

1 II Cor. X2 Psal. XXXIV3 Ephes. VI4 Psal. XLV

Nam membra securibus magis cæduntur, collumgladio tantum, acies autem gladii ab acuminedicta. Capulus vocatur vel quia caput est gladiivel quia capitur ibi, ut teneatur. Nam alias aciesferri non sinit. Mucro non tantum gladii est sed etcuiuslibet teli acumen dictus a longitudine, nammacron Græci longum vocant. Hinc et machæra.Machæra autem est gladius longus ex una parteacutus. Framea vero gladius ex utraque parte acu-tus, quam vulgo spadam vocat, ipsa est romphæa.Framea autem dicta, quia ferrea est, nam sicutferramentum, sic framea dicitur, ac proinde omnisgladius framea.

Gladius enim in bono et in malo accipitur. Inbono ut in Apostolo: Et gladium spiritus, quodest verbum Dei 1 . In malo ut est illud Psalmistæ:Gladium evaginaverunt peccatores 2 . Gladius pec-catoris est quilibet dolus alterius appetens læsio-nem. Nam et ille, qui in opem spoliare contendit,perverse consilii sui gladium educet, et ille qui pra-va suasione desiderat decipere animas innocentumensem pessimæ cogitationis ostendit. Evaginave-runt autem significat nudaverunt, ut quod anteerat in cogitatione, tamquam in vagina recondi-tum, post eductum revelatis cogitationibus appa-reret. Framea ultionem divinam significat in im-pio, unde est illud in Psalmo: Effunde frameam etconclude adversus eos qui me persequuntur 3 . Etin aliam partem: Eripe a framea animam meam 4 ,nam liberari se postulavit a morte quam subituruserat, collato scilicet resurrectionis auxilio. Frameaenim synonymum nomen est, significans sive has-tam sive gladium, sive quælibet arma per quævoluit futurum crucis exitum competenter adver-ti, qui per ipsam plerumque succedit; sed primodixit: eripe animam meam: modo petit liberariEcclesiam, quæ est illi unica, id est, catholicam utintellegatur doctrinas novas, et conciliabula per-ditorum unitatis vocabulo respuisse. Item frameasignificat vindictam in insontem prolata, ut estillud Psalmistæ de peccatoribus: Inimici defece-runt frameæ in finem 5 . Inimici, genitivus casusest, id est, diaboli, cuius framea defecisse testa-tur. Framea enim Hebraicus sermo est, significansgladium quo hostis ille bacchabatur. Quod autemdixit in finem consummatio sæculi datur intelli-gi quando virtus diaboli omnipotenti illo gladioprobatur interimi, de quo dixit in septimo Psal-mo: Nisi convertimini gladium suum vibravit etcætera 6 . Spatha a passione dicitur. Græco verboquoniam pathein Græce dicitur pati, unde et pa-tior et patitur dicimus. Semispathium gladius est,a media spathæ longitudine appellatum, non ut

1 Ephes. VI2 Psal. XXXVI3 Psal. XXXIV4 Psal. XXI5 Psal. IX6 Psal. VII

Page 308: Rabano Mauro - De Universo

inprudens vulgus dicit, sine spatium, dum sagittavelocior sit. Pugio a pungendo et transfingendovocatus. Est enim gladius parvus et bis acutus,lateri adhærens. Idem et clunabulum dictum quodreligetur ad clunes. Sica a secando dicta, est enimgladius brevis quo maxime utuntur, qui apud Ita-los latrocinia exercent, a quo et sicarii dicti.

Gladius enim plures significationes habet et inbono et in malo accipitur, ut supra ostendimus.Nam gladius verbum Dei, et severitatem legisatque prophetarum significat, ut in Apocalypsin:Et gladius egrediebat de ore eius 7 , id est, ver-bum Domini. Gladius vis est amoris Dei, ut inEvangelio: Non veni pacem mittere, sed gladium 8 .Gladii sunt in manibus sanctorum testimonia di-vinæ Scripturæ, ex utroque Testamento legis, inacumine perducta, ut in Psalmo: Et gladii bisacuti in manibus eorum 9 . Et in Apostolo: Et gla-dium spiritus, quod est verbum Dei 10 . Gladii duosunt Testamenta legis, ut in Evangelio secundumLucam: Ecce gladii duo hic 11 . Gladius est hæreti-corum prædicatio, ut in Salamone: Quæ pro den-tibus gladios habet 12 . Et in Evangelio: Omnis quipercusserit gladio, gladio morietur 13 . Gladius estseductio diaboli, ut in Psalterio: Qui liberasti ser-vum tuum de gladio maligno 14 . Gladius est dam-natio sempiterna, ut in Iob: Si multiplicati fuerintfilii eius, id est, hæreticorum discipuli, in gladioerunt 15 . Gladius est iudicium Dei, ut in Ieremia:A facie gladii columbæ unusquisque ad populumsuum convertetur 16 . Gladius est vindicta vel ser-mo Domini, ut in Apostolo: Vivus est enim sermoDomini, et efficax, et penetrabilior omni gladioancipiti 17 . Romphæa idem est, quod et supra.Machæra sermo dolosus et insidiis plenus, ut estillud in Psalmo: Filii hominum, dentes eorum ar-ma et sagitta, et lingua eorum machæra acuta 18 .Secures signa sunt quæ ante consules ferebantur,quas Hispani ab usu Francorum per derivationemfranciscas vocant. Ea solebant signa ante consu-lem portari: ne aut usum perderet belli, aut vacansotio aspectum amitteret gladiorum. Dicitur autemsecuris ferramentum quo cæduntur ligna ad usumhominum, quod etiam mystice aut evangelicamprædicationem, aut iudicii sententiam significat,unde est illud in Evangelio: Iam enim securis adradices arborum posita est 19 . Arbor huius mundiest universum genus humanum, securis vero est

7 Apoc. I8 Matth. X9 Psal. CXLIX10Ephes. VI11Luc. XXII12Prov. XXX13Matth. XXVI14Psal. CXLIII15 Iob XXVII16 Ier. XLVI17Hebr. IV18Psal. LVI19Matth. III

Redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferroconstat, teneturque ex humanitate, sed incidit exdivinitate. Quæ videlicet securis iam ad radicemarboris illius posita est, quia etsi per patientiamexpectat videtur tamen quid factura est. Potestet securis nomine prædicatio sermonis evangeli-ci intelligi, quia secundum Apostolum: Vivus estsermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladioancipiti, et pertingens usque ad divisionem animæet spiritus, compagum quoque et medullarum, etdiscretor cogitationum 20 . Et Ieremias prophetaverbum Domini securi comparat cædenti petram,sive securis sententiam iudicii altissimi significatquæ ad radices arborum, id est, ad finem regnipopuli Iudaici posita est, ut eos qui in Christocredere noluerunt, de terra viventium abscidat.

VII

De hastis

Hasta est contus cum ferro, cuius diminutivumfacit hastile. Nomen autem hastæ ab astu sumpsit,unde et astutia. Contus ferrum non habet, sedtantum cuspide acuta est. Virgilius: Ferratasquetrudes et acuta cuspide contos. Contus autemquasi conitus: est enim conus acuta rotunditas.In significatione autem hastæ vel hastilium po-test temptatio diabolica intelligi, per quam salutigeneris humani ipse antiquus hostis invidet, etinterfectionem præparat, unde est illud quod deGoliath gigante Scriptura refert dicens: Hastileautem hastæ eius erat quasi liciatorium texen-tium, et cætera 1 . Pugna vero Philistinorum con-tra Israel non inconvenienter malignorum spiri-tuum prœlium adversum Ecclesiam accipi potest.Inde egreditur de castris, scilicet Philistinorum,vir spurius, nomine Goliath, nimiæ magnitudi-nis, qui bene potest significare diaboli superbiamquam David noster, singulari certamine congres-sus prostravit. Ac populum Dei a timore eiuseripuit; qui leonem et ursum necavit, ursum vi-delicet diabolum, leonem Antichristum, alterumnunc hominibus latenter insidiantem, alterum inposterum manifestissime sævientem.

Lancea est hasta amentum habens in medio. Dictaautem lancea quod æqua lance, id est, æqualiamento ponderata vibratur. Amentum vinculumest iaculorum hastilium, qui in mediis hastis apta-tur, et inde amentum, quod media hasta religeturet iaculetur.

Clava est qualis fuit Herculis: dicta quod sit clavisferreis invicem religata, et est cubito semis factain longitudine, hæc et cateia, quam Lucilius caiamdicit. Est enim genus gallici telis ex matera quammaxime lenta, quæ iacta non quidem longe prop-

20Heb. IV1 I Reg. XVII

Page 309: Rabano Mauro - De Universo

ter gravitatem evolat, sed quo pervenit vi nimiaperfringit, quod si ab artifice mittatur rursumredit ad eum.

Lancea enim potest significare passionis doloremvel sacramentorum apertionem, unde in Prophe-ta scriptum est: Lanceis suis vulneraverunt me.Et in passione Domini unus militum lancea latuseius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua 2 .Eleganti ergo Evangelista verbo usus est, ut nondiceret latus eius percussit, aut vulneravit, autquid aliud, sed aperuit, ut illic quodammodo vitæhostium panderetur, unde sacramenta Ecclesiæmanaverunt, sine quibus ad vitam quæ vera vi-ta est, non intratur. Ille sanguis in remissionemfusus est peccatorum; aqua illa salutare temperatpoculum. Hæc et lavacrum præstat et potum.

VIII

De sagittis

Sagitta a sagaci iactu, id est, veloci ictu vocata.Pennis enim fertur quasi avis, ut celeriter morspercurrat ad hominem. His primum Cretenses usisunt, quibus pennæ, ut diximus, ideo agglutinan-tur, ut leves sint et pervolent hastas. Spiculasunt sagittæ vel lanceæ breves a spicarum specienuncupatæ. Scorpio est sagitta venenata, arcu veltormentis excussa, quæ dum ad hominem veneritvirus quo figit infundit. Unde et scorpio nomenaccepit. De sagittis vero in Iob ita scriptum est:Sagittæ Domini in me sunt quarum indignatioebibit spiritum meum 1 . Hic sagittarum nomineanimadversionis sententia designatur. Vir igitursanctus quia peregrinationis suæ ærumnam respi-cit, quod sub persecutionibus Dominicæ animad-versionis ingemescat, dicit: Unde et verba meadolore plena sunt, quia sagittæ in me sunt Do-mini. Ac si diceret: ego in exilii damnatione nongaudeo, sed sub iudicio positus doleo, quia vimpercussionis agnosco. Sagitta Dominus Iesus Ch-ristus corda electorum suorum salubriter vulne-rans, ut in Isaia: Sicut sagittam abscondit me inpharetra sua 2 . Sagitta præceptum divinum ut inPsalterio: Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæeorum 3 , hoc est, Apostolorum. Et alibi: Misitsagittas suas et dissipavit eos 4 . Sagittæ insidiæinimici sive sermo hæreticorum, ut in Ieremia: Sa-gitta vulnerans, lingua inimici 5 . Aliquando verosagittarum nomine, ut diximus, sententiæ divinælegis exprimunt, unde est illud in Psalmo: Sagittætuæ acutæ, potentissimæ 6 . Et alibi sagittæ acu-

2 Ioann. XIX1 Iob VI2 Isa. XLIX3 Psal. LXIII4 Psal. XVII5 Ier. IX6 Psal. XLIV

tæ sunt verba Domini Salvatoris hominum, sa-gittæ potentis acutæ 7 , corda salubriter infigentiaquæ ideo vulnerant, ut sanent. Ideo percutiunt,ut liberent, ideo prosternunt, ut erigant. Nam etaliam significationem sagitta habet in illa Psalmisententia: Paraverunt sagittas suas in pharetra,ut sagittent in obscuro rectos corde 8 . Permanetin comparatione sagittarii, nam sicut iste habetsagittas in pharetra, ita ille gestat in corde verbavenenosa. In obscuro vero sive cum persecutioni-bus perturbatur Ecclesia quando timore periculicarnales homines creduntur facilius immutari; si-ve in abscondito consilio, cum oportunius putantChristianos decipere, quando eos iudicant sua con-silia non videre, sed cum dicit rectos corde, insidiaseorum ostendit inanes et vacuas.

IX

De pharetris

Pharetra, sagittarum theca, a ferendo iacula dicta,sicut et feretrum, ubi funus defertur: quæ idcircoæthimologiam communem habent, quia pharetramortem, feretrum portat mortuum. Coriti propriesunt arcuum thecæ, sic sagittarum pharetre. Pha-retra enim aut Scriptura est Sacra, unde sagittæsententiarum divinarum proferuntur, et prophe-tæ atque Apostoli prædicationis iacula mittunt,aut humanitas Salvatoris nostri, qui in Isaia lo-quitur, dicens: Posuit me sicut sagittam electamet in pharetra sua abscondit me 1 . Quando dicitsagittam electam ostendit habere Domini sagittasplurimas, sed non electas. Quæ sagittæ Prophetæsunt et Apostoli quia in toto orbe discurrunt,de quibus et in alio loco canitur: Sagittæ tuæacutæ, potentissimæ, populi sub te cadent 2 . Etiterum: Sagittæ potentis acutæ cum carbonibusdesolatariis 3 . Christus autem de multis sagittiset filiis plurimis, una sagitta electa, et filius uni-genitus est, quam in pharetra sua abscondit, idest, in humano corpore, ut habitare in eo ple-nitudo divinitatis corporaliter 4 , rerumque essetcredentium fides. Cui et supra dicitur: Tu es Deusabsconditus et nesciebam 5 . Qua sagitta et sponsavulnus accipiens loquitur in Cantico canticorum:Vulnerata caritate ego sum 6 . Vagina appellata eoquod in ea mucro vel gladius baiuletur. Theca abeo quod aliquid receptum tegat, c littera pro gposita. Alii Græco nomine thecam vocari asserunt,quod ibi reponatur aliquid, inde et bibliothecalibrorum repositio dicitur. Vagina autem occulta-

7 Psal. CXIX8 Psal. X1 Isa. XLIX2 Psal. XLIV3 Psal. CXIX4 Coloss. II5 Isa. XLV6 Cant. II

Page 310: Rabano Mauro - De Universo

tionem consilii vel protelationem iudicii significat,unde in Psalmo scriptum est: Nisi convertimini,gladium suum vibravit 7 . Contumaces terret Iu-dæos, qui Domini lege contempta idola culturisnefandissimis serviebant: ipsis enim dicitur: nisiconvertimini, gladium suum vibravit, id est, uni-cum suum Filium sub lucente claritate missurusest. Vibrare enim illud dicimus quod modo lumenmodo umbras tremulas probatur ostendere. Hocconstat in incarnatione Christi Deum provenissequando perfidis tenebras, fidelibus autem lumensuæ deitatis ostendit.

Arcus vocatus eo quod arceat adversarium, undeet arces dicuntur, a quibus arcentur hostes. Itemarcus dicitur ob speciem quod capita eius sintcurvata arcibus. Arcus est iuxta mysticum sensumevangelicus sermo, ut in Genesi: Sedit in fortearcus eius 8 , id est, Domini. Et in Apocalypsi:Datus est ei arcus 9 . Arcus intentio comminatio-nis divinæ, ut in Psalterio: Tetendit arcum suumdonec infirmentur. Arcus hæreticorum dogma, utin Psalterio: Quoniam esse peccatores tetenderuntarcum suum 10 . Item de arcu in Psalmo ita scrip-tum est: Arcum suum tetendit et paravit illum 11 .Arcum itaque Scripturam Novi et Veteris Testa-menti congruenter accipimus, quia duobus quo-dammodo curvatis flexibus devotorum colla com-plectitur. Hic fidelibus suave iugum ostenditur,contumacibus autem arma terribilia declarantur:tetendit adiectum est ne eius patientia remissaputaretur. Quod autem sequitur: Et in ipso para-vit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit 12 .Hic distributio divinæ maiestatis ostenditur, quiaper arcum, id est, per Vetus et Novum Testa-mentum, sicut iam dictum est, et effectus mortisvenit, et sagittis ipsius vita præstatur. Egressæsunt autem de isto arcu tamquam sagittæ, id estApostoli, qui ardentibus, hoc est desiderantibusanimis, in modum sagittarum præcepta salutariatransmiserunt. Unde et impii sauciarentur, et fi-delibus efficax cura proveniret.

X

De fundis

Funda dicta eo quod ex ea fundantur lapides,id est, emittantur. Ballista, genus tormenti, abemittendo iacula dicta: balein enim Græce mit-tere dicitur. Torquetur enim verbere nervorum etmagna vi iacit aut hastas aut saxa: inde et fun-dibalus, quasi fundens et emittens dicitur. Contraballistam testudo valet, series enim fit armorum

7 Psal. VII8 Gen. XLIX9 Apoc. VI10Psal. X11Psal. VII12 Ibid.

umbonibus inter se colligatis. Funda est Ecclesiasicut in Iob pro Antichristo dicitur: Ut stipulamversi sunt ei omnes lapides fundæ 1 . Et in Za-charia: Subiicient in lapidibus fundæ 2 . De fun-da autem in libro Regum ita scriptum legimus:Elegit David sibi quinque limpidissimos lapides detorrente et misit eos in peram pastoralem, quamhabebat secum, et fundam manu tulit, et processitadversus Philistæum 3 . Quod significat Christumper quinque libros legis in unitate caritatis diabo-lum funda prædicationis superasse atque propriogladio, hoc est, nequitia ipsius, damnasse atqueinteremisse.

XI

De ariete

Arieti nomen species dedit eo quod cum impetuimpingit murum in modum arietum pugnantium.Validæ enim ac nodosæ arboris caput, ferro ves-titur ea que suspensa funibus multorum manu admurum impellitur, deinde retrorsum ducta maioriimpetu destinatur; sique crebris ictibus concus-sum muri latus cedet, cavatumque irrumpit ac fe-nestram facit. Contra impulsum arietis remediumest saccus paleis plenus, et in eum locum dimissusquem aries percutit. Laxo enim saccorum sinuictus arietis illisus mollitur: duriora enim molliori-bus facilius cedunt. Plutei sunt crates corio crudointextæ quæ in opere faciendo hosti obiiciuntur.Arietes sunt temptationum stimuli, vel impetuspersecutionis ut est illud: Et pones arietes in gy-ro 1 .

XII

De clypeis

Clypeus est scutum maius dictum ab eo quod cle-pet, id est, celet corpus periculisque subducat, apotou cleptein. Oppositus est enim sua defensione,ab hastis et iaculis corpus munit. Clypeus autempeditum est, scutum equitum. Scutum appella-tum eo quod a se excutiat telorum ictum: ut enimtelis resistatur, clypeus antefertur. De clypeo inProverbiis scriptum est: Omnis sermo Dei clypeusignitus est sperantibus in se 1 . Hæc tota ChristiEcclesia novit, et illi maxime sentiunt qui, Deosecum morante, terrenæ fastum sapientiæ contem-nunt. Quia nimirum omnis sermo divinæ auctori-tatis corda electorum et igne caritatis accendit,et scientia veritatis illustrat, et vitiorum sordes siquos in eis invenerit consumit. Et ab hostium in-

1 Iob XLI2 Zach. IX3 I Reg. XVII1 Ezech. IV1 Prov. XXX

Page 311: Rabano Mauro - De Universo

sidiis sperantes in se cunctisque defendit adversis.Item in Cantico canticorum scriptum est: Milleclypei pendent ex eo, omnis armatura fortium 2 ,quod significat testimonia Scripturarum Sancta-rum. Umbo, sicut umbilicus, scuti pars media est.Ancile vocatur scutum breve et rotundum de quoVirgilius: Lævaque ancile gerebat. Et ancile dic-tum ab ancisione, quod sit ab omni parte velutiancisum, hoc est, rotundum. Ovidius: Idque ancilevocant quod ab omni fit parte recisum. Quaquenotis oculis angulus omnis abest. Pelta scutumbrevissimum im modum lunæ mediæ, de quibusmeminit liber Regum: Fecit rex Salamon ducentascuta de auro puro et trecentas peltas ex auroprobato 3 . Cetra scutum loreum sine ligno quoutuntur Afri et Mauri, de quo poeta: lævas cetrategit. Parma levia arma quasi parva, non clypeus,dicitur autem et testudo scutorum, nam in mo-dum testudinis fit clypeus. Et testudo scutorumconexio curvata in testitudinis modum. Namquein armorum generibus milites etiam ab animalibusnomina sumunt, ut aries. Et Sallustius: In modum,inquit, hericii militaris.

Scutum ergo aut fidem significat, ut est illudApostoli: Sumentes scutum fidei in quo possi-tis omnia tela nequissimi ignea extinguere 4 , autadiutorium divinum, ut est illud Psalmistæ: Ap-prehende arma et scutum et exsurge in adiutoriummihi 5 . Item scutum obduratio cordis vel pecca-ti defensio ut illud Ieremiæ: Dabis eis, Domine,scutum cordis laborem tuum 6 . Arma ab arcendodicta sunt, quod per ea hostes violentissimos ar-ceamus: et ideo hoc humana consuetudine dicitur,quæ armat manum ut opprimat inimicum. Cæ-terum arma et scutum sola voluntas est Dominiqua protegit pereclitantem et expugnat adversum;scutum enim dictum est, quasi sculptum quod inipso antiqui sua facta signabant. Nam quod dicitapprehende, numquid ab eo sumitur ad tempusperegrina defensio? semper ille paratus est ad exi-tus rerum, qui probatur omnipotens, nec quasi dequiete exsurgere creditur qui numquam iacuissedeclaratur. Arma igitur pertinent ad indumentaferrea per quæ salus humana defenditur; scutumad repellendos ictus inimici ut frustrata tela ca-dant quæ fuerant ad exitium hominis destinata.

XIII

De loricis

Lorica vocata eo quod loris careat: solis enim cir-culis ferreis contexta est. Squama est lorica ferreaex laminis ferreis aut æreis concatenata in modum

2 Cant. IV3 III Reg. X4 Eph. VI5 Psal. XXXIV6 Thren. III

squamæ piscis, et ex ipso splendore squamarum insimilitudine nuncupata. De ciliciis autem et po-liuntur loricæ et teguntur. Significat autem loricaiustitiæ observantiam quæ protegit hominem etillesum servat ab hoste: quia sicut difficile vulne-ratur in his vel maxime locis quæ vitam tenentqui consertam hamis et circulis ferreis invicemse tenentem, loricam virtutis indutus est, ita quiest circumdatus multiplici veste iustitiæ nec adsimilitudinem cervi in iecor accipiet satittam necin desideria corruet et furores, sed erit mundocorde, habens artificem huius loricæ Deum, quiuniquique sanctorum omnia arma fabricatur etnon sinit eum a iaculo voluptatis perire et a sa-gittis ardentibus percuti pariter et vexari. Itemlorica in malam partem accipitur, ut in Ezechiele:Adversus Gog omnis scutati et loricati 1 .

XIV

De galeis

Cassis de lammina est, galea de corio. Nam galeroscorium dicitur, cassidem autem a Tuscis nomina-tam dicunt. Illi enim galeam cassem nominant,credo, a capite. Apex est, quod in summo ga-leæ eminet, quo figitur crista quam Græci conomvocant. Nam conus est curvatura quæ in galeaprominet super quam cristæ sunt. Nam cassisvel galea quæ caput nostrum, hoc est, mentemnostram contra arma inimici defendit, spes est inDominum Salvatorem. Unde monet Apostolus nosinduere galeam salutis, quoniam contra atrocissi-mos hostes omni tergiversatione callidos bellumgerimus. Idcirco omni cautela et sollicitudine vi-gilare debemus, ut qualitercumque temptaverint,munitos nos et præparatos inveniant. Necesse estenim ut Deus adivuet quos viderit in precibusvigilare, et de armis eius expectare victoriam. Inhuiusmodi ergo bello sobria mente opus est et puraconscientia, quia non contra carnalia nequitiæ, sedadversus spiritalia dimicatur. Contra terrigenasenim hostes corpus sagina roboratur, et pabulomens incenditur, ut repugnandi sumat audaciam:adversus spiritalia enim nequitiæ spiritaliter re-pugnandum est, et sobrietatis et abstinentiæ armasumenda sunt, ut infusi Sancto Spiritu immundoset erraticos spiritus devincamus. Sic itaque suc-cingemus lumbos nostros in veritate, si parati su-mus errori resistere. Omnis enim qui operari vultsuccignet se, ut, ablato inpedimento, diligentiusoperetur.

1 Ezech. XXXVIII

Page 312: Rabano Mauro - De Universo

XV

De foro

Forus est exercendarum litium locus, a fando dic-tus: qui locus et prorostra vocatur ab eo quodex bello Punico captis navibus Cartaginensiumrostra ablata sunt et in foro Romano prefixa,ut essent huius insigne victoriæ. Prima speciesfori, locus in civitate, ad exercendas nundinasrelictus. Secunda ubi magistratus iudicare solet.Tertia, quam supra diximus, quam calcatoriumnominavimus. Quarta, spatia plana in navibus.De quibus Virgilius: ... laxatque foros... Constatautem forus causa, lege et iudice. Causa vocataa casu, quo evenit. Est enim et materia et origonegotii necdum discussionis examine facto. Quædum proponitur, causa est; dum discutitur, iu-dicium est; dum finitur iustitia. Vocatum autemiudidicum quasi iuris dictio, et iustitia quasi iurisstatus. Iudicium autem prius inquisitio vocabaturunde et auctores iuditiorum præpositos quæstoresvel quæsitores vocamus. De causa ergo in Psalterioscriptum est: Exsurge, Domine, et iudica causamtuam 1 . Post cuncta quæ dixit, nunc facit iudiciscausam: ut eum efficacius commoveret, cui negotiisui qualitas intimatur. Nunc ad ipsum Dominumverba convertit, expetens ut causam suam con-tra illos diiudicet, qui non desinunt pravissimismurmurationibus insonare. Iudicat enim causamsuam dum errantes facit manifesta cognoscere utconversi prædicent quod stultis cogitationibus ab-nuebant. De iudicio vero item scriptum legitur:Deus iudicium tuum regi da 2 . Iudicium enim dic-tum est, quasi iuris dicium, id est, quod in eo iusdicatur. Et ut veracissime probaretur esse petitioeadem iterum sequenti commate geminavit. Hocest enim quod dicit: Et iustitiam tuam filio regis,quod superius ait: Iudicium tuum regi da: quodin Scripturis divinis ad exprimendam causam fre-quenter invenis repetitum. Negotium multa signi-ficat: modo actum rei alicuius, cui contrarium estotium. Modo actionem causæ, quod est iurgiumlitis; et dictum negotium quasi nec otium, id est,sine otio. Negotium autem in causis, negotiatio inconmerciis dicitur, ubi aliquid datur, ut maioralucrentur. Iurgium dictum quasi iuris garrium, eoquod hii qui causam dicunt iure disceptent. Lis acontentione limitis prius nomen sumpsit, de quoVirgilius: Limes erat positus litem ut discerneretagris. Causa autem aut argumento aut proba-tione constat. Argumentum numquam testibus,numquam tabulis dat probationem sed sola in-vestigatione invenit veritatem. Unde dictum estargumentum, id est, argutum inventum. Probatioautem testibus et fide tabularum constat. Nego-tium enim aliquod laudabile est, hoc est, quan-do in studiis spiritalibus laboratur, ut est illud

1 Psal. LXXIII2 Psal. LXXI

in Evangelio: Negotiamini, donec veniam 3 . Hincdicuntur negotiatores spiritales, qui bonas marga-ritas quærunt. Et e contrario aliud est negotiumvituperabile, hoc est, quod in cupiditate mundanaexercetur, de quo dicit Apostolus: Nemo militansDeo implicet se nogotiis sæcularibus, ut ei placeat,cui se probavit 4 . Similiter autem et causæ ali-quando laudabiles sunt, aliquando vituperabiles.Tunc enim laudabiles sunt causæ quando ad virtu-tes spectant. Tunc autem vituperabiles quando adcontentiones sæculares pertinent. Dicit enim Psal-mista: Iudica me Deus et discerne causam meamde gente non sancta 5 . Non enim petit peccatasua discuti sed ab iniquorum consortio liberari.Esset enim periculosum dicere, iudica me, nisiaddidisset et discerne causam meam, id est, dividepermixtionem meam quam in sæculo isto sustineo,et aliquando segregatum me ab impiis in popu-li tui electione constitue. Addidit: de gente nonsancta, hoc est, de perversis ac male viventibus.Legitur et in alio Propheta Dominus increpassepeccantes ita dicens: Ecce ad lites et contentionesvigilatis et percutitis pugno impie 6 ; quod quamsit vituperabile, manifestum est.

In omne autem iudicium sex personæ quæruntur:iudex, accusator, reus, et tres testes. Iudex dictusquasi ius dicens populo, sive quod iure disceptet.Iudex autem in Scripturis Sacris aliquando ipseDeus dicitur, qui omnia secundum equitatem iu-dicat, unde Propheta ait: Deus iudex iustus, fortiset longanimis 7 . Item homines iudices dicuntur,unde in lege scriptum est: Iudices in portis tuisconstituas qui iudicent populum in æquitate 8 . Ac-cusator vocatur quasi adcausator, quia ad causamvocat eum quem appellat. Accusator significatdiabolum, de quo in Apocalypsi scriptum est:Lætamini cœli, et exultate omnes qui habitatis ineis, quoniam proiectus est accusator fratrum nos-trorum 9 . Reus a re qua petitur nuncupatur, quiaquamvis sceleris conscius non sit reus tamen dici-tur quamdiu in iudicio pro re aliqua petitur. Reusenim in Scripturis pro sonte et peccatore ponitur,unde est illud: Qui hominem occiderit reus estmortis 10 . Testes antiquitus superstites diceban-tur, eo quod super statum causæ proferebantur;nunc parte ablata nominis testes vocati. Testis au-tem consideratur conditione, natura et vita. Con-ditione si liber, non servus, nam sæpe servus metudominantis testimonium supprimit veritatis. Na-tura, si vir, non femina; nam: Varium et mutabilesemper femina. Vita si innocens et integer actu.Nam si vita bona defuerit, fide carebit. Non enim

3 Luc. XIX4 II Tim. II5 Psal. XLII6 Isa. LVIII7 Psal. VII8 Deut. XVI9 Apoc. XII10Exod. XXI

Page 313: Rabano Mauro - De Universo

potest iustitia cum scelerato habere societatem.Duo sunt autem genera testium, aut dicendo idquod viderunt, aut proferendo id quod audierunt.Duobus autem modis testes delinquunt, cum autfalsa promunt, aut vera silentio obtegunt. Testesautem in Scripturis Sacris illi dicuntur qui ea quæviderunt et audierunt veraciter protulerunt, undeipse Dominus ad Apostolos suos ait: Et eritis mihitestes in Ierusalem et in omni Iudæa et Samariaet usque ad ultimum terræ 11 . Unde et Petrus etIoannes cum a Iudæis tenti fuissent et prohibitisunt ne omnino loquerentur, neque docerent innomine Iesu ulli hominum, respondentes dixeruntad eos: Si iustum est in conspectu Domini, vos po-tius audire quam Deum iudicate. Non enim possu-mus quæ vidimus, et audivimus non loqui 12 . Hinc,et illi qui in recta fide, et in confessione nominisChristi usque ad mortem perseveraverunt, marty-res, hoc est, testes Christi, nuncupantur: qui recteloquendo, et bene operando in vita sua necnon etin morte testimonium fidele Domino præbuerunt.Unde et Apostolus, sanctorum virtutes numeran-do, ad extremum subiunxit dicens: Hi omnes testi-monio fidei probati inventi sunt 13 . Et ut brevitercuncta replicemus, iudex Deus est, sicut supraostendimus, ut in Psalterio: Deus iudex iustus,fortis et patiens 14 . Iudices sunt Apostoli, ut inEvangelio: Sedebitis super sedes iudicantes duode-cim tribus Israel. Testes sunt Apostoli, vel cæterifideles, ut in Apostolo: Testimonium dicimus deDeo, quod suscitavit Iesum Christum a mortuis 15 .Testis Christus, ut in Apocalypsin: Iesus Christus,qui est testis fidelis 16 . Et in Isaia: Ecce testempopulis dedi eum 17 . Testes falsi sunt Iudæi sivehæretici, ut in Psalterio: Quoniam insurrexeruntin me testes iniqui 18 . Et in Deuteronomio: Si ste-terit testis iniquus falsum testimonium proferensadversus proximum suum 19 .

Iudicium est discretio boni ac mali ut in Psalterio:Si vere utique iustitiam loquimini, recte iudicatefilii hominum 20 . Iuditium separatio bonorum asocietate malorum ut in Evangelio: Et separabiteos ab invicem 21 . Et in Psalmo: Iudica me Deuset discerne causam meam 22 . Iuditium damnatiofutura, sicut in Evangelio pro fidelibus Veritasloquitur: Qui credit in me non iudicabitur 23 . Ete contrario de reprobis: Qui autem non credit iam

11Act. I12Act. IV13Heb. XI14Psal. VII15Act. IV,V16Apoc. I17 Isa. LV18Psal. XXVI19Deut. XIX20Psal. LVII21Matth. XXV22Psal. XLII23 Ioann. III

iudicatus est 24 , hoc est, condemnatus. Iudiciumin iniusta reprehensione vel damnatione, ut inEvangelio: Nolite iudicare ut non iudicemini 25 .Et in Apostolo: Qui non manducat, manducantemnon iudicet 26 . Iuditium confessio pœnitentis, ineo enim quod se accusat et Dei iudicium laudat,verum iudicium est. De quo iudicio Dominus perIsaiam loquitur dicens: Reduc me in memoriam etiudicemur simul 27 . Et in Iob: Et dignum ducis su-per huiusmodi aperire oculos tuos et adducere eumtecum in iudicium 28 . Et in Apostolo: Quod si nos-metipsos iudicaremus, non utique iudicaremur 29 .Iuditium quorundam præsumptio et de propriase extollentium iustitia, quibus Dominus per Iere-miam respondit dicens: Quod vultis mecum iudiciocontendere? omnes me dereliquistis 30 . Inimicusdiabolus iuxta allegoriam intelligitur, ut in Evan-gelio: Inimicus homo hoc fecit 31 . Inimici Iudæivel hæretici, ut in Michea: Inimici hominis, hocest, Christi, domestici eius 32 . Adversarius, divi-nus sermo, eo quod contrarius contraria hominumvoluntati præcipiat, ut in Evangelio: Esto con-sentiens adversario tuo cito, dum es cum illo invia 33 . Adversarius diabolus, ut in Zacharia: EtSatan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei 34 .Crudelis diabolus, ut in Salamone: Ne des alienis,hoc est, dæmonibus, honorem tuum, et annos tuoscrudeli 35 . Alieni, dæmones, Iudæi sive hæretici,ut in Psalmo: Quoniam alieni insurrexerunt ad-versum me 36 . Extranei dæmones, ut in Salamo-ne: Ne forte impleantur extranei viribus tuis, etlabores tui sint in domo aliena 37 . Fur diabolus,in Osee: Et fur spolians, latrunculus foris 38 . La-trones dæmones, in Iob: Simul venerunt turmæeius et fecerunt sibi viam adversus me 39 . Fureset latrones hæretici sive Iudæorum doctores, inEvangelio: Omnes, quotquot venerunt, fures sunt,et latrones 40 . Fur mors ex improviso adveniens,ut in Evangelio: Hoc autem, inquit, scitote, quiasciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaretutique et non sineret perfodi domum suam 41 . Furdies iudicii, in Apostolo: Dies Domini, sicut fur innocte, ita veniet 42 .

24 Ibid.25Matth. VII26Rom. XIV27 Isa. XLIII28 Iob XIV29 I Cor. XI30 Ier. II31Matth. XIII32Mich. VII33Matth. V34Zach. III35Prov. V36Psal. LIII37Prov. V38Ose. VII39 Iob XIX40 Ioann. X41Matth. XXIV42 I Thess. V

Page 314: Rabano Mauro - De Universo

XVI

De spectaculis

Spectacula, ut opinor, generaliter nominantur vo-luptates quæ non per semetipsa inquinant, sed etper ea quæ illic geruntur. Dicta autem spectaculaeo quod hominibus publica ibi præbeatur inspec-tio. Hæc et ludicra nuncupata quod in ludis geran-tur aut in scenis. De spectaculo autem in Apostoloita legimus: Spectaculum facti sumus huic mundo,et angelis et hominibus 1 . Quia erunt spectaculumEnoch et Elias usque adeo ut corpora eorum inplatea proiiciantur, in conspecto totius populi in-fidelis: ita et Apostoli spectaculum facti sunt, quiapublice ridebantur positi ad iniuriam et mortemquam passi sunt. Mundum autem angelos et homi-nes dixit quia et angeli mali sunt, dicente David inPsalmo lxxiv: Vexabant illos per angelos malos.Et homines mali atque increduli, his Apostoloruminiuriæ oblectamenta sunt. Mundus autem idcircoinfidelitas dicitur, quia visibilia sequitur.

XVII

De ludo gymnico

Gymnicus ludus est velocitas ac virium gloria.Cuius locus gymnasium dicitur, ubi exercenturatheletæ et cursorum velocitas comprobatur. Hincaccidit ut omnium prope artium exercitia gymma-sia dicuntur. Ante enim in ludis certantes cinctierant, ne nudarentur. Post relaxato cingulo repen-te prostratus et examinatus est quidam cursor:qua re ex consilii decreto archoni Hippomenes,ut nudi deinceps omnes exercitarentur permis-sit. Ex illo gimnasium dictum quod iuvenes nudiexercentur in campum ubi sola tantum verecundaoperiuntur.

XVIII

De generibus gymnicorum

Genera gimnicorum quinque sunt, id est, saltus,cursus, iactus, virtus, atque luctatio. Unde feruntquendam regem tot filios adulescentes habentemtodidem generibus de regno iussisse contendere.

XIX

De saltu

Saltus dictus quasi exilire in altum. Est enim sal-tus altius exilire vel longius. Saltus enim mysticeprofectum virtutum significat, ut est illud in Isaia:Tunc saliet claudus sicut cervus 1 . Saltare totis

1 I Cor. IV1 Isa. XXXV

viribus in Domino gaudere, sicut in liber Regumde David dicitur: Et saltavit coram archa Dominitotis viribus 2 . Et in aliam partem in Evangelio:Cantabimus vobis tibiis, et non saltastis 3 .

XX

De cursu

Cursus a velocitate crurum vocatur: est enim cur-sus celeritas pedum. Mystice autem cursus adtransitum pæsentis vitæ pertinet vel certaminisagonem quo milites Christi in hoc mundo la-borant. Unde dicit Apostolus: Nescitis quod hiiqui in stadio currunt omnes quidem currunt sedunus accipit bravium. Vos quidem sic currite, utcomprehendatis 1 , hoc est, ut palmam victoriæ etplenam mercedem laboris vestri accipiatis.

XXI

De iactu

Iactus dictus a iaciendo, unde et piscatorum reteiaculum dicitur. Huic arti usus est acceptos la-pides procul ferire, hastas pondere librato iacere,sagittas arcu emittere.

XXII

De virtute

Virtus est inmensitas virium in labore et ponderecorporis. Virtus pertinet ad exercitium spiritale,ut virtutibus vincamus, vitia superemus.

XXIII

De luctatione

Luctatio a laterum complexu vocata, quibus com-minus certantes innituntur: qui Græca appella-tione athletæ vocantur. Nam et luctatio nostraspiritalis est, non carnalis, quia teste Apostolonon est nobis colluctatio adversus carnem et san-guinem, sed adversus principes et potestates, ad-versus mundi rectores tenebrarum harum, contraspiritalia nequitiæ in cœlestibus

2 II Reg. VI3 Luc. VII1 I Cor. IX

Page 315: Rabano Mauro - De Universo

XXIV

De palæstra

Locus autem luctationis palæstra dicitur. Palæs-tram autem vel apo tou pales, id est, a luctationevel apo tou pallein, id est, a motu ruinæ fortisnominatam dicunt. Scilicet quod in luctando cummedios arripiant, fere quatiunt, idque apud Græ-cos pallein vocatur.

XXV

De agone

Quæ Latini certamina, Græci agonas vocant, afrequentia qua celebrantur: siquidem omnem cœ-tum atque conventum agona dici. Alii, quod incirculis et quasi agonis, id est, sine angulosis locisederentur, nuncupatos agones putant.

XXVI

De generibus agonum

Agonum genera sunt hæc: inmensitas virium, cur-sus celeritas, sagittandi peritia, standi patientia,ad citharam quoque vel tibias incitandi gestus,de moribus quoque, de forma, de cantandi modu-latione, terrestris quoque belli, et navalis prœlii,perpetiendorumque suppliciorum certamina. Deagone autem mundano Apostolus sumpsit exem-plum ad agonem spiritalem dicens: Omnis autemqui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, etilli quidem, ut corruptibilem coronam accipiant,nos autem incorruptam, et cætera 1 . A quibus om-nibus dixerit, inquiramus, ut possit nobis spiritalisagonis instructio comparatione carnalis acquiri.Illi etenim qui in hoc agone visibili student legiti-me decertare, utendi omnibus escis quas desideriilibido suggesserit, non habent facultatem, sed illistantummodo quas eorundem certaminum statuitdisciplina. Et non solum interdictis escis et ebrie-tate omnique crapula eos necesse est abstinere: ve-rum etiam cuncta inertia et otio atque desidia, utquotidianis exercitiis iugique meditacione virtuseorum possit accrescere, et ita omni sollicitudineac tristitia, negotiisque sæcularibus affectu etiamet opere coniugali efficiuntur alieni, ut præterexercititum disciplinæ nihil aliud noverint nec ullimundiali curæ penitus implicentur. Ab eo tan-tum qui certamini præsidet sperantes quotidianivictus subtantiam et coronæ gloriam, condigna-que præmia victoriæ laude conquirere. Itaque siagonis mundialis intelligimus disciplinam, cuiusexemplo beatus Apostolus nos voluit erudire, do-cens quanta custodia quid nos conveniat facere,qua puritate oporteat custodire nostri corporisatque animæ castitatem, quos necesse est quotidie

1 I Cor. IX

sacrosanctis agni carnibus vesci. Quod enim illiin corporis puritate cupiunt assequi nos debemusetiam in cordis conscientia possidere. In qua Do-minus arbiter atque agonotheta residens, pugnamcursus atque certaminis nostri iugitur expectat,ut ea quæ in propatulo horremus admittere, neintrinsecus quidem concalescere in cauta cogita-cione patiamur. Et in quibus humana cogitationeconfundimur, ne occulta quidem concupiscentiapolluamur. Quæ licet possit hominum præterirenotitiam, sanctorum tamen angelorum, ipsiusqueomnipotentis Dei scientiam nulla subterfugiuntsecreta, nec latere poterunt. Et in hoc dispar do-num est, ac per hoc diligentiores nos esse debere,quibus non terrenis et marcescentibus floribus,sed æternis conserta gemmis in modum regalisdiadematis, spiritalis corona servatur.

XXVII

De ludis circensibus

Ludi circenses sacrorum causa ac deorum genti-lium celebrationibus instituti sunt, unde et qui eosexpectant dæmonum cultibus inservire videntur.

XXVIII

De circis

In circo, unde emittuntur equi, carceres dixeruntab ea re qua et ille carcer, qui est in civitate: quodsicut ibi homines damnati atque inclusi, ita hicequi coercentur ne exeant antequam signum emit-tant. Carcer aut spiritaliter pœnam significat pæ-sentem vel futuram, ut est illud Psalmistæ: Educ,inquit, de carcere animam meam ad confitendumnomini tuo 1 . Hic carcerem duplici modo maioresintelligere voluerunt: aut sæculi istius pœnalesangustias quas patimur in isto corpore constituti,aut magis custodias inferni, quas evadere non licetlege humanitatis infirmæ. Carcer enim dictus est,quasi arcer: eo quod a se arceat exire conclusos.Sed cur se de isto carcere liberare desideret, causasubsequitur: Ad confitendum nomini tuo. Tuncenim a cunctis fidelibus Patri confessio laudisexhibetur quando eum resurrectionis miraculo deinferni carcere constat eductum.

XXIX

De aurigis

Ars circi, auriga et currus, equites sive pedites.Auriga proprie dictus quod currum agat et regat,sive quod feriat iunctos equos. Nam haurit, id est

1 Psal. CXLI

Page 316: Rabano Mauro - De Universo

ferit, ut: Latus haurit apertum. Ipse est et agitator,id est, verberator, ab agendo dictus.

XXX

De curru

Currus autem a cursu dictus vel quia rotas haberevidetur, unde et currum quasi cursum. Currussub allegoria duplici modo intelligitur: aut enimangelicus exercitus in eo exprimitur, unde legiturin Regum Elias igneo curru raptus in cœlum 1 ;per angelos quippe illa facta et ostensa sunt adiu-menta: quia nec ad cœlum quidem aereum perse ascendere poterat quem naturæ suæ infirmitasgravabat, aut sanctorum hominum societas, undeest illud Psalmistæ: Currus Dei decem milliummultiplex, millia lætantium, Dominus in illis 2 .Sanctorum ergo unanimitas currus est Domini,quem ille, velut auriga, insidet, et ad voluntatissuæ ministerium salutari lege moderatur. Sed utistum currum ostenderet non equis deditum sihumanis cogitationibus attributum, ait: Decemmillium multiplex: quod bene ad innumeros po-pulos, non ad equos noscitur pertinere, subiunxit:Millia letantium: quod utique de fidelibus debetintelligi. Et ut ostenderetur lætitiæ plenitudo,ait: Dominus in illis: qui magnæ exultationis estcumulus et bonorum omnium dulcedo mirabilis.Nam aliquando currus societas impiorum, vinculopeccatorum alligata intelligitur. Unde in Exodoscriptum est: Currus Faraonis et exercitum eiusproiecit in mare 3 .

XXXI

De equis, quibus curritur

Quadrigæ et bigæ et trigæ et seiugæ a numeroequorum et iugo dicti, ex quibus quadrigas soli,bigas lunæ, trigas inferis, seiugas Iovi, desultoreslucifero et Hespero sacraverunt. Quadrigam ideosoli iungunt quia per quattuor tempora annusvertitur: vere, æstate, autumno et hieme. Bigaslunæ, quoniam gemino cursu cum sole conten-dit, sive quod die et nocte videtur. Iungunt enimunum equum nigrum, alterum candidum. Trigasdiis inferis quia ii per tres ætates homines ad serapiunt, id est, per infantiam, iuventutem, atquesenectam. Seiugum maximus cursus currit Iovis,propter quod maximum deorum suorum eum essecredunt. Quadrigæ autem in Scripturis Sacris, autquattuor Evangelistæ sive Evangelia intelliguntur,vel quattuor virtutes principales, hoc est, pruden-tia, iustitia, fortitudo, et temperantia. In quibusomnium virtutum summa consistit, quæ etiam

1 IV Reg. II2 Psal. LXVII3 Exod. XV

hominem ad celsitudinem perfectionis provehunt,et ad cœleste regnum perducunt. In bigis autemaut duo Testamenta intelliguntur, aut duo populifidelium, ex Iudæis videlicet et gentibus, quosauriga cœlestis secundum voluntatem suam ducit.Unde et Psalmista ait: Deduc me, Domine, in viatua et ambulabo in veritate tua 1 .

XXXII

De septem spatiis

Septem spatia quadrigæ currunt, referentes hocad cursum septem stellarum quibus mundum regidicunt, sive ad cursum septem dierum pæsentiumquibus per actis vitæ terminus consummatur, quo-rum finis est certus, id est, iudicium.

XXXIII

De equitibus

Porro equites singulares ideo currere dicuntur,quia singulariter unusquisque cursum vitæ huiusperaget, atque transit. Alius alio tempore sequensalium, per unam tamen viam mortalitatis usquead propriam metam mortis.

XXXIV

De peditibus

Pedites autem aiunt propterea pede currere, quiapedibus curritur mortalitati. Ob hoc a superio-ri parte, currunt ad inferiora, id est, ab orienteusque ad occidentem, quia mortales oriuntur etoccidunt. Nudi currunt quia et homini in sæculonullæ reliquiæ sunt. Recto spatio currunt, quiainter vitam et mortem nihil distat. Sed hæc igiturpropterea fingunt, ut vanitates suas et sacrilegiaexcusare conentur. Equites autem significant eosqui alienis amminiculis adiuti rem peragunt. Pe-dites autem qui proprio labore certaminis cur-sum consummant, unde de equitibus Propheta adDominum dicit: Ascendens super equos tuos, etequitatus tuus sanitas, id est, ascendes in cordaelectorum tuorum per illuminationem gratiæ, perquam te regente iter virtutum incedunt, perqueorbem totum te evangelizando ferentes perpetuæsalutis mundo vitam prædicent. De peditibus au-tem ita Scriptura dicit: Pedes sanctorum suorumservabit, et impii in tenebris conticescent 1 . Pedesenim sanctorum suorum Dominus servabit, hocest, electorum suorum opera in viam iustitiæ diri-get. Et impii in tenebris conticescent, quia mitten-tur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor

1 Psal. LXXXV1 I Reg. II

Page 317: Rabano Mauro - De Universo

dentium, ubi conticescent, id est, ab arrogantiasuperbiæ suæ cessabunt.

XXXV

De coloribus equorum

Circa causas quoque elementorum iidem gentilesetiam colores equorum iunxerunt. Roseos enimsoli, id est igni, albos aeri, prasinos terre, venetosmari assimulantes. Item roseos æstati currere vo-luerunt quod ignei coloris sint et cuncta tunc fla-vescant. Albos hieme quod sit glacialis, et frigori-bus universa canescant. Veri prasinos viridi colorequia tunc pampinus densatur. Venetos sive rufosautumno currere, quos et Marti sacraverunt, a quoRomani exoriuntur: inde et vexilla Romanorumcocco decorantur, eo quod Mars sanguine gaudet.Sed hæc vana sunt et fidei Christianæ contra-ria, unde animadvertere debes, Christiane, quotcircum nomina immunda possideant. Quapropteralienus erit tibi locus quem plurimi Satanæ spi-ritus occupaverunt. Totum enim illum diaboluset angeli eius repleverunt. Attamen in Apocalypsilegimus quod apparuerit Ioanni equus albus, ru-fus, niger et pallidus quorum diversitas spiritalemquærit intellegentiam. Unde equus albus significatEcclesiam super nivem gratia dealbatam: Superquem sedebat ille qui habebat arcum, cui et dataest corona et exivit vincens ut vinceret 1 ; quia Do-minus supra Ecclesiam sedens spiritalis doctrinæcontra impios arma ferens victoriam suis percipit.Equus autem rufus super quem sedebat ille, quisumpserat pacem de terra, significat populum si-nistrum, ex sessore suo diabolo sanguinolentum,cui semper discordia placet. Equus vero niger su-per quem sedebat qui stateram habebat in manusua falsorum caterva est fratrum. Hi stateramrectæ professionis habent, et socios lædunt peropera tenebrarum. Nam equus pallidus in quossedebat ille cui nomen erat mors et quem infernussequebatur hæretici sunt, qui se catholicos fallunt.Morte inhabitatrice digni, perditorum post se ra-piunt exercitum. Diabolus enim et ministris eiusmetonymicos mors et infernus dicti sunt, eo quodmultis causa mortis et infernorum sunt.

XXXVI

De theatro

Theatrum est, quo scena includitur, semicircu-li figuram habens, in quo stantes omnes inspi-ciunt. Cuius forma primum rotunda erat, sicutet amphitheatrum, postea ex medio amphitheatrotheatrum factum. Theatrum autem ab spectaculonominatum apo tes theorias quod in eo populus

1 Apoc. VI

stans desuper spectans ludos contemplaretur. Idest vero theatrum idem et prostibulum eo quodpost ludos exactos meretrices prosternerentur.Idem et lupanar vocatum ab eisdem meretricibusquæ propter vulgati corporis levitatem lupæ nun-cupantur. Nam lupæ meretrices sunt a rapacitatevocatæ eo quod ad se rapiant miseros et apprehen-dant. Lupanaria enim a paganis constituta suntut pudor mulierum infelicium ibi publicaretur etludibrio haberentur tam hi qui facerent quam quipaterentur. Mystice autem theatrum pæsentemmundum significare potest, in quo hi, qui luxumhuius sæculi sequuntur, ludibrio habent servosDei, et eorum pœnas spectando lætantur. UndeApostolus dicit: Spectaculum sumus facti in hocmundo angelis et hominibus propter Deum 1 .

XXXVII

De ferali certamine

Ferarum pugna erat, emissas bestias iuvenes ex-cipere: adversus eas ultroneo funere certare, noncrimine, sed furore.

XXXVIII

De horum exsecratione ludorum

Hæc quippe spectacula crudelitatis et inspectiovanitatum non solum hominum vitiis, sed et dæ-monum iussa instituta sunt. Proinde nihil essedebet Christiano cum circensi insania, cum impu-dicitia theatri, cum amphiteatri crudelitate, cumatrocitate arene, cum luxuria ludi. Deum enimnegat qui talia præsumit, fidei Christianæ præ-varicator effectus: qui id denuo apetit, quod inlavacro iam pridem renuntiavit, id est, diabolocum pompis et operibus eius.

XXXIX

De navibus

Artium quarundam vocabula, quibus aliquid fa-bricatur, deinceps ex parte notanda decerno. Ar-tifex generale nomen: vocatus quod artem faciatsicut aurifex, qui aurum. Faxo enim pro facio anti-qui dicebant. Nauclerus Dominus navis est appe-llatus, ita quod navis in sorte eius sit. Cleros enimGræce sors dicitur. Cæteri autem in navi in gu-bernatione eius sunt. Gubernio qui et gubernator,quasi cohibernator, quod cohibeat prudentia suahibernia, id est, tempestas maris. Nauta a navedictus per derivationem. Navita autem pro nautapoetice dicitur, sicut Mavors pro Mars, nam rec-tum est nauta. Remex vocatur quod remum gerit.

1 I Cor. IV

Page 318: Rabano Mauro - De Universo

Sic autem remex, quomodo tubex dicitur nomina-tivo casu. Epibata Græco nomine appellatur, quiLatine dicitur superveniens: hic nihil habet nego-tii, sed naulo dato in alias terras transire disponit.Navem quidam perhibent dictam eo quod gnavumrectorem quærat, id est, peritum, sapientem, stre-nuum, qui continere et gubernare novit proptermaritima pericula et casus, unde est illud Sala-monis: Intelligens gubernacula possidebit 1 . Navisenim mystice aut Ecclesiam significat, ut est illudin Evangelio: Navis autem iactabatur in mediisfluctibus 2 ; et in Psalmo: Hoc mare magnum etspatiosum, et cætera, usque, illic naves pertran-sibunt 3 . In navibus autem merito significanturEcclesiæ, quæ periculosos fluctus mundi per lig-num gloriosæ crucis evadunt, portantes populos,qui signo fidei crediderunt. In his navibus habi-tat Christus, qui si a credentibus excitetur dicitimmanissimæ tempestati ut quiescat, et quiescit.Item alibi idem Propheta ait: In spiritu vehementiconteres naves Tharsis 4 . Quia per Spiritus Sanctigratiam philosophorum dogma quæ in mare is-tius sæculi disputando transierit per prædicatoresevacuata est. Dominus ergo navis Ecclesiæ, ipseSalvator est, qui et gubernator, quia per Spiritumsuum ipse eam regit atque gubernat donec eamad portum salutis æternæ perducat. Item in aliampartem navis accipitur, ut in Isaia: Ululate, navesmaris 5 ; quo nomine designantur philosophi velhæretici inanibus quæstionibus oberrantes.

Rates, primum et antiquissimum navigii genus erudibus lignis asseribusque consertum, ad cuius si-militudinem fabricatæ naves ratariæ dictæ. Nunciam rates abusive naves, nam proprie rates suntconnexæ invicem trabes.

Trieris navis magna quam Græci dulconem vo-cant, de qua in Isaia: Non transibit per eam trierismagna 6 .

Liburnæ dictæ a Libyis. Naves enim sunt negotia-torum, de quibus Oratius: ibis Liburnis inter altanavium.

Rostratæ naves vocatæ ab eo quod in fronte ros-tra ærea habeant propter scopulos, ne ferianturet collidantur. Longæ naves sunt, quas dromo-nes vocamus, dictæ eo quod longiores sint cæte-ris, cuius contrarius musculus curtum navigium.Dromo autem a decurrendo dictus, cursum enimGræci dromum vocant.

Classis dicta est e Græco vocabulo apo ton calon,id est, lignis, unde et calones naviculæ quæ lignamilitibus portant.

1 Prov. I2 Matth. XIV3 Psal. CIII4 Psal. XLVII5 Isa. XXIII6 Isa. XXXIII

Barca est quæ cuncta navis commercia ad litusportant: hanc navis in pelago propter nimias un-das suo suscipit gremio: ubi autem appropinqua-verit portum, reddet vicem barca navi, quam ac-cipit in pelago.

Paro navigium piratarum aptum, et ex his itavocatum.

Myoparo quasi minimus paro: est enim scapha exvimine facta quæ contecta crudo corio genus na-vigii præbet: quales utuntur Germanorum piratæin Oceani litoribus vel paludibus ob agilitatem, dequibus historia gens, inquit, Saxonum myoparoni-bus, non viribus nituntur, fugæ potius quam belloparati.

Celones quos Græci celecras vocant, id est, velocesbiremes, vel triremes, agiles et ad ministeriumclassis aptæ. Ennius: Labitur uncta carina peræquora cana celocis.

Lembus navicula brevis quæ alia appellatione di-citur et cymba et caupolus, sicut et linter, idest, carabus quem in Pado paludibusque utun-tur. Carabus est parva scafa ex vimine facta quæcontecta crudo corio genus navigii præbet. Variaenim navium genera diversa conventicula possuntexprimere, bonorum et malorum, in quibus bonibona, mali autem mala machinantur. Similiter etinstrumenta navium varia diversas artes signifi-cant, in quibus boni prodesse student, mali autemnocere.

XL

De partibus navium et armamentis

Puppis posterior pars navis est, quasi post; proraautem anterior, quasi priora. Cumba locus imusnavis quod aquis incumbat. Carina a currendodicta quasi currina. Fori navium, latera concavaa ferendo onere dicta, sive tabulata navium quæsternuntur, dicta ab eo quod incessus ferant, velforis emineant. Traustra sunt tabulæ, ubi sedentremiges quod in transverso sint dicta, quæ Vir-gilius iuga appellat. Tonsæ remi a removendis etdecutiendis fluctibus, sicut tonsores a tondendis etdecutiendis capillis. Palmula est extrema latitudoremi a palma dicta qua mare impellitur. Antennæautem dictæ quod ante amnem sint positæ: præ-terfluit eas amnis. Cornua extremæ partes anten-narum sunt, dictæ per tropum. Malus est arbornavis qua vela sustinentur. Malus autem dictusquia habet instar mali in summitate, vel quiaquasi quibusdam malleolis ligneis cingitur quorumvolubilitate vela facilius elevantur. Clavus est quoregitur gubernaculum, de quo Ennius: ut clavumrectum teneam, navemque gubernem. Porticulusmalleus in manu portatur, quo modus signumquedatur remigantibus, de quo Plautus: ad loquendum

Page 319: Rabano Mauro - De Universo

atque tacendum tute habeas porticulum. Tonsilla,uncinus ferreus vel ligneus ad quem in littoredefixum funes navium illigantur, de quo Ennius:Tonsillas rapiunt, confugiunt littus aduncas. An-chora dens ferreus ex Græca æthimologia nomenducit, quod quasi hominis manus comprehendatvel scopulos vel arenas. Nam manus Græce cheirdicitur. Apud Græcos autem aspirationem nonhabet, nam ancyra dicitur. Unde et apud maioressine aspiratione proferebatur. Significat autem an-cora intentionem sanam et affectum animi bonumquo homo tendit ad Deum et ad vitam æternam.Unde Apostolus hortatur nos dicens: Fortissimumsolatium habeamus qui confugimus ad tenendampropositam spem, quam sicut ancoram habemusanimæ tutam ac firmam et incedentem usque adinteriora velaminis ubi præcursor introivit pronobis Iesus, et cætera 1 .

XLI

De velis

Vela Græci armena dicunt proinde quod aeremoventur. Apud Latinos autem vela a volatudicta, unde est illud: Velorum pandimus alas. Velaergo navium typice exprimere possunt voluntateshominum, quæ vento, hoc est, spiritali impulsu,ad cursum vitæ bonæ sive malæ ad interitumimpelluntur. Spiritus enim Dei bonus deducit inviam rectam, et nequam spiritus in viam pravam.

XLII

De funibus

Funes dicti quod antea in usum luminis fuerunt,circumdati cera, unde et funalia. Restes sunt, sivequod rates contineant, seu quod his retes tendan-tur. Rudentes sunt funes navium ex nimo strido-re ita dicti. Funes vero sive rudentes retinaculaexprimere possunt voluptatum, quæ et animashominum, ne in precipicium ruant, retinent. Funisfides Trinitatis, ut in Salomone: Funis triplex dif-ficile rumpitur 1 . Funes populi fideles in Trinitatisfide contexti, ut in Psalmo: Funes ceciderunt mihiin præclaris 2 . Funes prolongatio peccatorum, utin Isaia: Væ qui trahitis iniquitates in funiculisvanitatis 3 .

1 Heb. VI1 Eccli. IV2 Psal. XV3 Isa. V

XLIII

De retibus

Retes vocatæ sive a retinendis piscibus sive arestibus, quibus tenduntur. Minus autem rete sin-plagium dicitur a plagiis: nam proprie plagas dici-mus funes illos quibus retia tenduntur circa imamet summam partem. Funda genus est piscatoriæretis, dicta ab eo quod in fundum mittatur, eademetiam a iactando iaculum dicitur. Plautus: Probusquidem antea iaculator eras. Tragum genus retisab eo quod trahitur nuncupatum. Ipsa et verricu-lum: verrere enim trahere est. Retia sive sagenæprædicationem mystice designant Evangelii. UndeApostoli, typici piscatores, a Domino mittunturin mare istius sæculi, ut dogmatibus suis eruanthomines ab erroribus mundanis et perducant adrecta fidem Dei. De sagena vero ita in Evangeliolegitur: Simile est regnum cœlorum sagenæ missæin mare, et ex omni genere piscium congreganti.Quam cum impleta esset, educentes et secus littussedentes elegerunt bonos in vasa, malos autemforas miserunt 1 . Sub hac ergo parabola SanctaEcclesia sagenæ comparatur, quia et piscatoribuse commissa et per eam ad æternum regnum apæsentis sæculi fluctibus trahitur ne in æternæmortis profunda mergatur, quæ ex omni generepiscium congregat: quia ad peccatorum veniamsapientes et fatuos, liberos et servos, divites etpauperes, fortes et infirmos vocat. Unde per Psal-mistam de ea dicitur: Ad te omnis caro veniet 2 .Quæ sagena scilicet tunc universaliter repletur,cum in fine suo humani generis summa conclu-ditur, quam educunt et secus littus sedent: quiasicut mare sæculum ita sæculi finem significatlittus maris in quo scilicet fine boni pisces invasis eliguntur, mali proiciuntur foras. Quia etelectus quisque in tabernacula æterna recipitur,et æterni luce regni perdita, ad exteriores tenebrasreprobi pertrahuntur. Nam retia aliquando decep-tionem diaboli designant, ut in Psalmo: Cadentin retinaculo eius peccatores 3 . Conopeum retequa culices excluduntur in modum tentorii, quomagis Alexandrini utuntur, quia ibi ex Nilo culi-ces copiosi nascuntur. Unde et conopeum dicitur.Nam Canopea Ægyptus est.

Legitur quoque in libor Iudit de Holopherne 4 ,quod habuerit conopeum, et usus esset illo.Columna, quæ erat ad caput lectuli Holophernis,significat duritiam pravi cordis, quæ errorem ge-nuit malefidæ securitatis. Gladius qui in ea ligatuspendebat, malitia est iniquæ intentionis. Comacapitis, elatio superbæ mentis, cervix vero con-tumacia utique accionis. Et conopeum, hoc est,rete muscarum, insidias significat dolosæ cogi-

1 Matth. XIII2 Psal. LXIV3 Psal. CXI4 Iudith X

Page 320: Rabano Mauro - De Universo

tationis. Commendat ergo Iudith nostra puellæsuæ ostiorum custodiam: quia Sanctam Ecclesiamunicuique fidelium catholicæ fidei præcipit habereobservantiam. Orat ipsa cum lacrimis, quia super-num auxilium poscit intima devotione cordis. Ac-cedit ad columnam et exsolvit pugionem per quemhostis nequissimi amputet caput: cum denudatamalitia duri cordis abscidit ab hoste occasionemprotervæ temptationis. Aufert et conopetum: quiafraudes eius tetigit, quibus simplices et incautosimplicare contendit, sicque truncum hostis corpusevolvit, cum ipsum inimicum ex omni parte infir-mum et debilem esse ostendit: ut eo facilius be-llatores Christi confidant hostem nequissimum sevincere posse, quo eum pleniter ediscunt fragilemet suprabilem fore.

XLIV

De fabrorum fornace

Faber a faciendo ferro impositum nomen habet.Hinc derivatum est nomen ad alias artium mate-rias fabros vel fabricas dicere: sed cum adiectione,ut faber lignarius et reliqua, propter operis scilicetfirmitatem. In fabrorum autem fornace gentilesVulcanum auctorem dicunt. Figuraliter per Vul-canum ignem significantes, sine quo nullum meta-lli genus fundi extendique potest. Nihil est enimpæne quod igne non efficiatur. Alibi enim vitrum,alibi argentum, alibi plumbum, alibi minium, alibipigmenta, alibi medicamenta efficit. Igne lapidesin ære solvuntur, igne ferrum gignitur ac domatur,igne aurum efficitur, igne cremato lapide cæmentaet parietes ligantur. Lapides nigros ignis coquendocandificat, ligna candida urendo obfuscat. Carbo-nes ex pruna fulgida nigros facit, de lignis du-ris fragiles, de putribilibus et imputribiles reddit.Stricta solvit, soluta restringit, dura mollit, molliadura reddit. Habet et medicaminis usum, namsæpe ruri prodest. Pestilentiæ quoque quæ obs-curatione solis contrahitur, auxiliari certum est.In opere quoque aliud gignit primis ignibus, aliudsecundis, aliud tertiis. Habet quoque et aliam in sediversitatem ignis. Nam alius est qui usui humano,alius qui in iudicio apparet divino, sive qui decœlo fulmen astringit, sive qui de terra per verticesmontium eructuat. Ignis autem dictus quod nihilgigni potest ex eo, est enim inviolabile elementum,absumens cuncta quæ rapit. De ignis mystica sig-nificatione iam superius dictum est, ubi de quat-tuor elementis disputatum est. Si autem quis hæcquæ hic scripta sunt illis comparare voluerit, perefficientias earum forsitan, adhuc plura mysteriainde poterit explanare. Faber vero Deus intelligi-tur pro eo quod omnem fabricam cœli et terræoperatus sit, ut in Evangelio: Nonne hic est fabri

filius 1 . Fabri sancti prædicatores sicut Regumliber dicit: Porro faber ferrarius non inveniebaturin Israel 2 . Fabri regna gentium a quattuor mundipartibus populum Israel, vel cæteros humiles ser-vitutis pondere deprimentes, ut in Zacharia: Etecce quattuor fabri 3 .

Fabrica duobus rebus constat: ventis et flamma.Flamma vero proprie fornacis est, dicta quod flatufollium excitetur. Fornax vero ab igne vocata:phos enim ignis est. Caminus fornax, Græcum est,derivatum a cauma. Fornax enim sive caminusaut tribulationem nimiam pæsentis temporis ty-pice exprimere potest, ut est illud testimoniumpropheticum: Liberavit vos Dominus de fornaceferrea 4 , hoc est, Ægypto, ubi populus Dei grandetribulatione vexabatur, aut Gehennæ tormentumsignificat, ut est illud in Evangelio: Mittite eosin caminum ignis, ubi erit fletus et stridor den-tium 5 .

Incus est in quo ferrum tunditur, a cudendo dictuseo quod illic aliquid cudamus, id est, feriendoproducamus. Cudere enim cædere et ferire est.Veteres autem non incudem vocabant sed intu-dem, eo quod in ea metallum tundatur, hoc est,tendatur. Unde et tundis malleus, a tundendo, idest, tendendo dictus. De incude autem ita in libroIob scriptum est cum de Leviathan narratur: Coreius irrumpitur quasi lapis et stringetur quasi ma-lleatoris incus 6 . Incudem quippe malleator solisaptam percussionibus figit. Ad hoc namque incusstatuitur ut crebris ictibus feriatur. Leviathan er-go ut malleatoris incus stringitur, quia inferni vin-culis coartabitur ut æterni supplicii continua per-cussione tundatur. Qui modo quoque percutitur,dum iusti quique, illo in insidiis vigilante, sed do-loribus tabescente, salvantur. In incude autem aliavasa formantur; ipse vero tot percussionibus in vasaliud non transfertur. Recte ergo Leviathan isteincudi comparatus est: quia nos illo persequente,componimur: ipse autem semper percutitur et invas utile numquam mutatur.

Malleus vocatus qui dum quid calet et molle est,cædit et producit. In Scriptura enim Sacra malleinomine aliquando diabolus designatur, per quemnunc deliquentium culpæ feriuntur. Aliquando ve-ro percussio cœlestis accipitur, qui vel electi super-nos ictus sentiunt, ut a pravis itineribus corrigan-tur, vel iusta ira reprobos percutit, ut iam sup-plicia æterna præveniens, quid etiam in posterummereantur, ostendit. Nam quia appellatione ma-llei antiquus hostis exprimitur, Propheta testatur,cum super eum vim extremi iudicii contempla-

1 Matth. XIII2 I Reg. XIII3 Zach. I4 Ier. XI5 Matth. XIII6 Iob XLI

Page 321: Rabano Mauro - De Universo

tur, dicens: Quomodo confractus est et contritusmalleus universæ terræ? 7 , ac si diceret: eum,per quem vascula sua Dominus in ministerii usuformanda percutit, quis perpendat, quo turbine,veniente extremo iudicio, in æterna damnationeconfringat. Rursum per malleum percussio cœ-lestis exprimitur, quod Salomone templum ædi-ficante signatur cum dicitur: Domus autem cumædificaretur lapidibus dolatis atque perfectis ædi-ficata est: malleus et securis et omne ferramentumnon sunt audita in domo, cum ædificaretur 8 quidenim domus illa nisi Sanctam Ecclesiam quam incœlestibus Dominus inhabitat, figurabat: ad cuiusædificationem electorum animæ, quasi quidam ex-politi lapides deferuntur: qui cum ædificantur incœlis, nullus illic iam disciplinæ malleus resonat,quia dolati atque perfecti illuc lapides ducimur utlocis iuxta meritum congruis disponamur. Itemmallei sunt comminationes divinæ adversus pec-catores, ut in Ieremia: Nonne verba mea sunt sicutignis, et sicut malleus conterens petras 9 . Itemmallei flagella peccatorum, sicut Salomon dicit:Mallei stultorum corpora percutientes 10 .

Forcipes quasi ferricipes, eo quod ferro candens ca-piant teneantque, sive quod ab his aliquid forvumcapimus et tenemus quasi forvicapes, nam forvumest calidum. Unde et formosus dicimus quibus ca-lor sanguinis ex rubore pulchritudinem creat. Deforcipe ita in Isaia legitur: Et volavit ad me unusde seraphin, et in manu eius calculus quem forcipetulerat de altari 11 . Unde in forcipe, qua calcu-lus comprehenditur, duo Testamenta designanturquæ inter se Spiritus Sancti unione sociantur etverbum Dei ad purgandum labia prophetæ perangelica ministeria affert, ut populo digne possitnuntiare voluntatem Dei.

Lima dicta eo quod lene faciat. Nam limum leneest, in quo boni doctoris exprimi potest officium,qui mentes hominum iucundis sermonibus lenifi-cat et placidum facit ad audiendum verbum Dei etad perficiendum bonis operibus voluntatem ipsius.

7 Ier. L8 III Reg. VI9 Ier. XXIII10Prov. XIX11 Isa. VI

Liber vigesimus primus

I De fabricis parietum. II De dispositione. III Deconstructione. IV De venustate. V De laqueariis.VI De crustis. VII De lithostrotis. VIII De plas-tis. IX De pictura. X De coloribus. XI De instru-mentis ædificiorum. XII De lignariis. XIII Delaneficii inventione. XIV De vestibus sacerdotum.XV De diversis nominibus vestimentorum. XVI

De proprio quarumdam gentium habitu. XVII

De palliis virorum. XVIII De palliis feminarum.XIX De stratu et reliquis vestibus quæ in usuhabentur. XX De lana et lino. XXI De coloribusvestium. XXII De instrumentis vestium. XXIII

De ornamento. XXIV De annulis. XXV De cin-gulis. XXVI De calceamentis.

I

De fabricis parietum

In fabricis parietum atque tectorum Græci in-ventorem Dædalum asserunt. Iste enim primusdidicisse fabricam a Minerva dicitur. Fabros au-tem sive artifices Græci tectarios vocant, id est,instructores. Architecti autem cæmentarii sunt,qui disponunt in fundamentis; unde et Apostolusde semetipso: Quasi sapiens, inquit, architectusfundamentum posui 1 . Machiones dicti a machinis,in quibus insistant propter altitunidem parietum.

II

De dispositione

Ædificiorum partes sunt tres: dispositio, construc-tio, venustas. Dispositio es areæ vel soli et funda-mentorum discriptio.

III

De constructione

Construccio est laterum et altitudinis ædificatio.Constructio autem vel instructio vocata eo quodinstringat et cohærere faciat, ut lapides, lutum etlignum invicem sibi. Nam intinctio ferri in aquastrictura est. Nisi enim candens tinguatur, stringiet cohærere non potest ferrum. Item constructioa multitudine lapidum et lignorum dicta unde etstrues. Aliud est enim ædificatio aliud instauratio.Nam ædificatio nova constructione est, instaura-tio vero quod reparatur ad instar prioris. Naminstar veteres pro similitudine ponebant. Inde etinstaurare dicebant. Constat autem constructiofundamento, lapidibus, calce, arena et lignis. Fun-damentum dictum quod fundus sit ædificii. Idem

1 I Cor. III

Page 322: Rabano Mauro - De Universo

et cæmentum a cædendo dictum quod cæsso la-pide surgat. De mystica autem significatione fun-damenti, iam superius dictum est. Lapides ergodiversi generis in structuris apti sunt, quorumsignificatio, ut supra iam dictum est, et in bonamet in contrariam partem ponitur, quia dicunturlapides vivi, hoc est, sancti, qui ad cœlestem cons-tructionem habiles sunt; et lapides insensati et du-ri, qui ferramentis spiritalibus nullo modo cædunt,quia nulla numquam conversionis pœnitentia mo-lliuntur, nec calcis, hoc est, caritatis glutino adinvicem copulari consentiunt.

Arena autem quæ per se infirma est et fluida atqueinstabilis manet, quando cum calcis adiunctioneconmiscetur firmitatem percipit et ad ædificacio-nem utilis habetur, sic et peccatorum sterilitasquæ per se utilis non est, cum per conversionemad sanctorum societatem pertingit, stabilitatembonorum operum percipit et per dilectionis man-datum ad instructionem Sanctæ Ecclesiæ pertine-bit.

Fictilium operum ad parietes et fundamenta coc-tis laterculis, ad tecta imbriculis tegulisque ap-tantur. Tegulæ vocatæ quod tegant ædes et im-brices quod accipiant imbres. Tegulæ autem pri-mæ positionis nomen cuius diminutivum tigillum.Laterculi vero vocati quod lati formentur circu-mactis undique quattuor tabulis. Lateres autemcrudi sunt qui et ipsi inde nominati quod latiligneis formis efficiuntur quorum crates dicun-tur in quibus lutum pro iisdem lateribus crudisportare solent. Sunt enim connexiones cannarumdicti apo tou cratein, id est, quod se invicem te-neant. Lutum autem vocatum, quidam per anti-frasin putant quod non sit mundum. Nam omnelutum immundum est. Fictilium autem operumratio iuxta significacionem mysticam ad creatio-nem humanæ conditionis potest referri, quia scrip-tum est: Formavit Deus hominem de limo terræet inspiravit in faciem eius spiraculum vitæ, etfactus est homo in animam viventem 1 . Figulusautem noster Deus est, quod propheta Ieremiaset Apostolus Paulus probant. Nam et apud Ie-remiam prophetam tale aliquid legimus ubi iu-betur a Deo introire in domum figuli et videreeum fingentem utique vas colapsum de manibussuis, recolligens rursum finxit illud secundum vo-luntatem suam: Et factus est, inquit, sermo Deiad eum dicens: Numquid ego non possum faceredomum Israel sicut figulus iste? 2 Et Sapientiamdicit: Vasa figuli probat fornax, et homines iustostemptatio 3 . Habet ergo nostri Deus potestatem,sicut et figulus luti, ut faciat ab eadem massa vasaad honorem et vasa ad contumeliam. De lateribusautem in Genesi ita legitur ubi de construccione

1 Gen. II2 Ier. XVIII3 Eccli. XXVII

turris mentionem facit: Cumque proficiscerenturde oriente, invenerunt campum in terra Sennaar,et habitaverunt in eo, dixitque alter ad proximumsuum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eosigni; habueruntque lateres pro saxis et bitumenpro cæmento. Et dixerunt: Venite, faciamus nobiscivitatem et turrem cuius culmen pertingat adcœlum et celebremus nomen nostrum antequamdividamur in universas terras, et reliqua 4 . Turrishæc superbiam huius mundi significat, vel impiadogmata hæreticorum qui postquam moti suntab oriente, id est, a vero lumine, recesserunt etvenerunt in campum Sennaar, qui interpretaturexcussio dentium, statim adversus Deum, impieta-tis suæ ædificant turrem ac dogmatum superbiamnefario ausu confingunt, volentes curiositate nonlicita ipsius cœli alta penetrare, sed sicut illi persuperbiam ab una lingua in multis divisi sunt, itaet hæretici ab unitate fidei confessione segregatiinter se, diversitate erroris, quasi per dissonantiamlinguæ, invicem secernuntur.

Canalis dicta ab eo quod cava sit in modum can-næ, sane canalem melius genere feminino quammasculino proferimus. De canalibus ita in Ge-nesi legitur: Tollens itaque Iacob virgas populeasvirides et amygdalinas, et ex platanis, ex partedecorticavit eas et ponebat in canalibus, ubi ef-fundebatur aqua et veniebant ad puteum contrapeccora, ut conciperent eo tempore cum venirentad potandum, et cætera 5 . Cuius mysterium taleest: quid est virgas, virides, amygdalinas atque explatanis ante oculos gregum ponere nisi per Scrip-turæ seriem antiquorum patrum vitas atque sen-tencias in exemplum populis præbere? Quæ nimi-rum quia iuxta rationis examen rectæ sunt, virgænominantur, quibus ex parte corticem subtrahit,ut in his quæ expoliantur intimus candor appareatet ex parte corticem servat ut sicut fuerat exteriusin veritate permaneat. Viridiorque virgarum colorefficitur dum cortex ex parte subtrahitur et exparte retinetur. Ante considerationis enim nos-træ oculos prædicantium patrum sentenciæ quasivirgæ variæ ponuntur in quibus dum plerumqueintellectum litteræ fugimus, quasi corticem sub-trahimus et dum plerumque intellectum litteræsequimur quasi corticem reseruamus. Dumque abipsis cortex litteræ subtrahitur, allegoriæ candorinterior demonstratur. Et dum cortex relinquiturexterioris intellegentiæ virentia exempla mons-trantur. Quas bene Iacob in aquæ canalibus po-suit quia et Redemptor noster in libris eas sa-cræ scientiæ, quibus nos intrinsecus infunditur,fixit. Has aspicientes arietes cum ovibus coeunt,quia rationales nostri spiritus intellectus dum inearum intentione defixi sunt, singulis quibusqueactionibus permiscentur, ut tales fœtus operum

4 Gen. XI5 Gen. XXX

Page 323: Rabano Mauro - De Universo

procreent qualia exempla precedentium in vocibuspræceptorum vident.

Fistulæ aquarum sunt dictæ quod aquas fundantet emittant. Nam stellein Græce mittere est, for-mæ earum pro magnitudine aquæ et capacitatismodo fiunt. Possunt autem fistulæ mystice desig-nare prædicatorum ora, ex quibus aquæ doctrinæeffunduntur in corda auditorum, ex bonis videlicetdoctoribus salubres aquæ et suaves, ex malis veroamaræ et noxiæ.

IV

De venustate

Hucusque partes constructionis. Sequitur de ve-nustate ædificiorum. Venustas est, quidquid illudornamenti et decoris causa ædificiis additur ut tec-torum auro, distincta laquearia, et pretiosi mar-moris crustæ et colorum picturæ.

V

De laqueariis

De laqueariis iam dictum est, quia splendoremsimpliciorum Christi famulorum, et tamen virtutesublimium figuram tenent et decorem Ecclesiæpræbent.

VI

De crustis

Crustæ autem tabulæ sunt marmoris, unde etmarmorati parietes crustati dicuntur.

VII

De lithostrotis

Lithostrata sunt elaborata arte picturæ parvuliscrustis ac tessellis tinctis in varios colores. Tesse-llæ autem a tesseris nominatæ, id est, quadratislapillis per diminutinonem. De lithostroto autemin Evangelio mentio fit, ubi in passione DominiPilatus sedisse pro tribunali scribitur in loco quidicitur Lithostrotos 1 . Hebraice autem Gabbat-ha. In quo manifestatur quod falsorum accusa-torum varia fictio non potuit vincere simplicemassertionem veritatis. Sed qui potestatem habuitpondendi animam suam et iterum sumendi eamdedit semetipsum pro nobis ut per effusionemsanguinis sui maculas diversas nostrorum dilueretpeccatorum.

1 Ioann. XIX

VIII

De plastis

Plastice est parietum ex gypso effigies signaqueexprimere, pingereque coloribus. Plattein autemdictum Græce, quod Latine est fingere terra velgypso similitudines. Nam et impressa argilla for-mam aliquam facere plastis est, unde et proplaus-tus est dictus homo qui ex limo primus est condi-tus.

IX

De pictura

Pictura est imago exprimens speciem rei alicuius,qui dum visa fuerit ad recordationem mentemreducit.

X

De coloribus

Colores autem dictos quod calore ignis vel soleperficiuntur, sive quod initio colabantur, ut sum-mæ subtilitatis existerent. Colores autem nascun-tur aut fiunt. Nascuntur ut sinopis, rubrica, pari-tonium, melinum, eretia, auripigmentum. Cæterifinguntur aut arte aut permixtione. Colores autemdiversi diversas significat species virtutum quibusdecoratur plasma Dei ad imaginem sui Conditoris,ut ruborem sinopidis vel minius ostendat in ardorecaritatis et purpurissum in martyrio et passioni-bus pro Christi nomine expensis. In auripigmentosplendorem sapientiæ. In veneto atque hyacint-ho cœlestem conversationem. In cerusa candoremcastitatis et cæteris speciebus virtutum prout seoportunitas temporis affert, et racio postulat or-dinis.

XI

De instrumentis ædificiorum

Structuram autem parietum ad normam fieri et adperpendiculum respondere oportet. Norma dictaa Græco vocabulo, extra quam rectum nihil fieripotest. Componitur autem ex tribus regulis, itaut duæ sint binorum pedum, tertia habeat pedesduos, uncias decim, quas æquali crassitudine poli-tas extremis cacuminibus, sibi iungat ut schemamtrigoni faciant. Id erit norma. Regula dicta quodsit recta quasi rectula, et inpedimentum non ha-beat. Perpendiculum est quod semper appenditur.Denique in fabrica nisi omnia ad perpendiculum etcertam regulam fiant necesse est cuncta mendosainstruantur ut aliqua prava sint, aliqua cubantia,prona nonnulla, alia supina: et propter hoc ruantuniversa quæ sunt male constructa. In norma

Page 324: Rabano Mauro - De Universo

enim et regula atque perpendiculo æquitatis ratiointelligenda est, ut omnia opera nostra secundumSanctarum Scripturarum traditione et regulamrectæ fidei, perpendiculumque sanæ doctrinæ fa-ciamus, et secundum hoc quod divina præceptadocent, sic opera nostra ad salutem nobis pro-veniant. Aliter autem perdit suum laborem, quiextra hæc facit, quia nisi Dominus ædificaveritdomum, in vanum laborant qui ædificant eam 1 .

Trullæ nomen factu eo quod trudit et detrudit,id est, includit calce vel luto lapides. Trulla au-tem cæmentarii significat spiritalem ædificatio-nem Dei, quam ipse artifex optimus in construc-tione Ecclesiæ suæ agit. Unde in Amos prophetascriptum est: Et ecce Dominus stans super murumlitum, et in manu eius trulla cæmentarii, et dixitDominus ad me: quid tu vides Amos? et dixi:Trullam cæmentarii. Et dixit Dominus: ecce egoponam trullam in medio populi mei Israel, nonadiiciam ultra super ædificationem vel misericor-diam inducere eum, et demolientur excelsa idoliet sanctificationes Israel desolabuntur 2 . Dominusautem qui est structor maceriæ et lapis angu-laris, comminatur auferre se trullam in auxilioprotectionis suæ a populo Israel. Cumque Domi-nus protectionem suam et, ut ita dicam, parietisvestimentum trulla cessante subtraxerit: tunc de-molientur excelsa idolorum et sanctificaciones de-cim tribuum desolabuntur vel destruentur. Iuxtaanagogen autem Dominus Christus, et stat supermurum firmissimum, super Apostolos et sanctossuos quibus dedit ut ipsi murus firmissimus vo-carentur. Unde et Petro dixit: Tu est Petrus, etsuper hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, etporte inferi non prævalebunt adversus eam 3 . Quimurus, nisi Domini defendatur auxilio, omnemfortitudinem amittit: sed eo protegente in tantumrobustus est ut dicatur ad eum: Si transieris perignem, flamma non comburet te 4 ; quantoque ma-gis temptationibus tunditur, tanto plus fortior fitet pro nomine Salvatoris inter flagella lætatur.

Scalæ ab scandendo, id est, ascendendo vocatæ.Hærent enim parietibus. Scalæ autem dicunturaut quia unæ sunt aut plures, quia numeri tan-tum pluralis est nomen, ut litteræ, quæ epistolamsignificant. Scalæ enim mystice significat profec-tus sanctorum per prædicationes eorum. Undein Genesi legitur 5 quod viderit Iacob in somnisscalam stantem super terram et cacumen eius tan-gens cœlum. Somnus iste Iacob mors sive passioest Christi. Lapis ad caput eius quia nominatimquodammodo dictus est etiam unctus, Christussignificatur. Caput enim viri Chistus est 6 ; quis

1 Psal. CXXVI2 Amos VII3 Matth. XVI4 Isa. XLIII5 Gen. XXVIII6 I Cor. XI

enim nescit Christum ab unctione appellari? Do-mus autem Dei Bethlehem dicitur quia ibi na-tus est Christus. Porta vero cœli, quia ibi in te-rram descendit, ubi iterum ad cœlum conscendit.Erectio autem lapidis resurrectio Christi est. Po-rro scala Christus est quia dixit: Ego sum via 7 ;per hanc ascendebant et descendebant angeli inquibus significati sunt Evangelistæ prædicatoresChristi: ascendentes utique, cum ad intelligendumeius super eminentissimam divinitatem exceduntuniversam creaturam ut eum inveniant: In prin-cipio erat verbum, et verbum erat apud Deum, etDeus erat verbum per quem facta sunt omnia 8 ;descendentes autem ut eum inveniant factum exmulire, factum sub lege; ut eos que sub lege erantredimeret 9 .

XII

De lignariis

Lignarius generaliter ligni opifex appellatur. Car-pentarius speciale nomen est: carpentum enim so-lum facit, sicut navicularius quia tantum naviumest fabricator et artifex. Sarcitector dictus quod exmultis hinc et inde coniunctis tabulis unum tectissarciat corpus, idem et lignarius, qui tectoria lignisinducit. Lignarii ergo ac carpentarii atque sar-citectores possunt intelligi sancti doctores atqueprædicatores Evangelii qui spiritale ædificium Deosuis sermonibus atque bonis exemplis præparant.Et sive ex noviter credentibus domum Deo ædifi-cant, sive ex his quos hæretici atque schismaticiper errorem corruperant, iterum illos increpandoatque corrigendo ad spiritalem ædificium Dei res-taurant. Unde et in Exodo carpentarii leguntur,et in Regum fabri lignorum et cæmentarii descri-buntur, qui instaurabant sartatecta domus Dei.

Materia inde dicitur omne lignum quod ex eaaliquod efficiatur vel: si ad ianuam referas vel adstatuam, materia erit. Ad aliquid enim sempermateria accipienda est, sicut elementa materiamrerum esse dicimus, quia inde ea quæ sunt factavidemus. Et materia quasi mater dicta. In materiaenim mystice intelligi potest humana creatura,unde artifex summus per opifices suos, hoc est,doctores sanctos, multiplicem præparat ornatumEcclesiæ et vasa apta ad ministerium suum ædifi-cat.

Trabes vocatæ quod in transverso positæ utrosqueparietes contineant. Aliud autem sunt tigna, aliudtrabes. Tigna enim iuncta trabem faciunt. Tra-bes autem sunt, cum sunt dolatæ. De trabibus,autem in libro Regum ita scriptum est: PosuitSalomon trabes in domo per circuitum forinsecus

7 Ioann. XIV8 Ioann. I9 Gal. IV

Page 325: Rabano Mauro - De Universo

ut non hærerent muris templi, et cætera 1 . Quiitaque per trabes domus, quæ tabulata portabant,nisi prædicatores sancti, sunt typice designati, quidum ipsi sublimen atque honorabilem in EcclesiaDei locum tenent, infirmiores quoque ac fragilessuis prædicationibus ab infirmorum appetitu sus-tollunt, atque ad cœlestia desideranda ac speran-da suspendunt, suis etiam intercessionibus, ut incœptis persistant, adivuant? Item trabes sub aliasignificacione in Evangelio posita est, ubi Dominusait: Quid autem vides festucam in oculo fratristui, trabem autem quæ in oculo tuo est non con-sideras? 2 Hic trabes peccatum maius, et maximeinvidia intelligi potest: festuca autem peccatumminus, sive subitanea iracundia.

Asseres ab asse dicti, quia soli ponuntur nequeconiuncti. Scindulæ eo quod scindantur, id est,dividantur. In asseribus autem qui a tecto do-mus conveniunt, bene pœnitentia accipi potest, velcaritas quæ operit multitudinem peccatorum, etin Psalmo Propheta dicit: Beati quorum remissæsunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata 3 .Epigri et clavi sunt, quibus lignum adhæret. Cla-vi dicti quasi chalabi, quia et chalibe fiunt, idest, ferro: chalips enim ferrum est. Clavi autemmystice sanctorum prædicationes corda hominumtransfigentes intellegi possunt. Unde in Salomonescriptum est: Verba sapientium ut stimuli, et quasiclavi in altum defixi 4 .

Tabulæ a veteribus tagulæ vocabantur, a tegendoscilicet, unde et tegulæ. Commissura dicitur ta-bularum coniunctio. Tabulæ autem possunt signi-ficare fideles auditores, quia a trabibus vel tignis,hoc est a sanctis doctoribus sustentantur. Sic etcommissura eorum unitas et caritas intelligi po-test.

Sectio autem dicta a sequendo ea quæ cœperit.Nam secare, sectare et sequi est. Serra autemnomen de sono factum est, id est, ab stridore.Hæc persecutionem in Christianos factam ab in-fidelibus significare potest. Unde et in Apostololegimus: Lapidati sunt, secti sunt, in occisionegladii mortui sunt 5 . Et Isaiam prophetam ligneaserra secatum Scriptura narrat.

Circinus dictus quod vergendo efficiat circulumcuius modus duplicata linea fit, quæ simplex perlatitudinem extensa fuerat. Punctus autem in me-dio circinni centrum a Græcis dicitur in cuius me-dium cuncta convergunt. De circinno autem et cæ-teris instrumentis artificosis in Isaia, ubi de plasteidoli mentio fit, ita scriptum est: Faber ferrariuslima operatus est in prunis, et in malleis formavitillud et operatus est in brachio fortitudinis suae.

1 III Reg. VI2 Matth. VII3 Psal. XXXI4 Eccli. XII5 Heb. XI

Artifex lignarius extendit normam, formavit illudin runcinan: fecit illud in angulari et in circinnotornavit illud, et fecit imaginem viri quasi specio-sum hominem habitantem in domo 6 . Quidquidautem de idolis dictum est, potest referri et adhæreseos principes, qui simulacra dogmatum sua-rum atque mendacii artifici corde componunt, etvenerantur ea quæ a se sciunt esse simulata: nonsufficit eis error proprius, nisi simplices quosqueeorum adulatione deceperint, qui quæstum putantesse pietatem et devorant domus viduarum 7 , abu-tentesque vulgi imperitia, ita arte dialectica, quasiascia, terebro et lima et runcina formant dogmasuum, et cudunt malleo atque inaurant sermonisrethorici venustate, quorum Deus venter est, etgloria in confusione eorum 8 .

Securis vocatur eo quod ea arbores succindantur,quasi succuris. Item securis quasi semicuris: exuna enim parte acuta est, ex altera fossoria. Hæcapud veteres penna vocabatur; utramque autemhabens aciem bipennis. Nam bipenni dicitur quodex utraque parte habeat acutam aciem, quasi duaspennas: pennum autem antiqui acutum dicebant.De secure autem Ioanne Baptista ad Iudeos itaait: Iam enim securis ad radices arborum positaest 9 . Arbor huius mundi est universum genushumanum. Securis vero est Redemptor noster, quivelut ex manubrio et ferro constat teneturque exhumanitate, sed incidit ex divinitate: quæ vide-licet securis iam ad radicem arboris istius po-sita est, qui et si per patientiam expectat, vi-detur tamen quod factura est. Potest et securisnomine prædicatio sermonis evangelici intelligi,quia secundum Apostolum: vivus sermo Dei etefficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, etpertingens usque ad divisionem animæ, carnis,et spiritus, compagum quoque et medullarum, etdiscretor cogitationum 10 . Et Ieremias prophetaverbum Domini securi comparat cædenti petram,sive securis sententiam iudicii altissimi significatquæ ad radices arborum, id est, ad finem regnipopuli Iudaici posita est, ut eos qui in Christumcredere noluerunt, de terra viventium abscidat.Ascia ab astulis dicta, quas a ligno eximit, cuiusdiminutivum est asciola. Est autem manubrio bre-vi et adversa parte referens vel simplicem malleumaut cavatum vel bicorne rastrum. De secure au-tem, ascia et bipenne in Psalmo scriptum est, ubidestructio templi Domini commemoratur: Securi-bus exciderunt ianuas eius in ipsum, bipenni etascia deiecerunt eam 11 . In securi tribulationemhuius sæculi demonstrat; in ascia pravorum per-secutionem qua sanctos usque ad internecionem

6 Isa. XLIV7 I Tim. VI8 Phil. III9 Matth. III10Heb. IV11Psal. LXXIII

Page 326: Rabano Mauro - De Universo

persequuntur; in bipenne geminam afflictionem,qua electos Dei, pravi homines verbis et factisaffligunt designat.

Scalprus dictus quod scalpturis et foraminibus sitaptus, quasi scalforus, cuius diminutivum scalpe-llus. Terebra vocata a verme ligni, qui nuncupaturterebra, quem Græci teredona vocant. Hinc dictaterebra quod ut vermis terendo perforat, quasiterefora, vel quasi transforans.

Ædificare est bona opera facere vel recte docere,ut in Apostolo: Si quis autem ædificat supra fun-damentum hoc, aurum, argentum, lapides pretio-sos 12 , et in aliam partem pro populo Iudæorum,per Malachiam dicitur: Ipsi ædificabunt, et egodestruam 13 . Destruere est mala opera exercere,vel male docere, ut in Salamone: Unus ædificans,et unus destruens 14 . Et in bonam partem per Ie-remiam dicitur: Ut destruas et ædifices 15 . Mun-dare est a vitiis expurgare, ut est illud Evangelii:Tetigit eum dicens: Volo mundare; et confestimmundata est lepra eius 16 .

XIII

De laneficii inventione

Minervam quandam gentiles multis ingeniis præ-dicant. Hanc enim primam laneficii usum mons-trasse. Hanc etiam telam ordisse, et colorasse la-nas perhibent. Olivæ quoque hanc dicunt inventri-cem, et fabricæ multarumque artium repertricem.Ideo illi vulgo opifices supplicant, sed hoc poeticefingitur. Non enim Minerva istarum artium prin-ceps est, sed quia sapientia in capite esse diciturhominis, et Minerva de capite Iovis nata fingitur,hoc est, ingenium; ideoque sensus sapientis, quiinvenit omnia, in capite est, ideo et dea artiumMinerva dicitur, quia nihil excellentius est ingenioquo reguntur universa.

XIV

De vestibus sacerdotum

Octo sunt in lege genera sacerdotalium vestimen-torum. Poderis est sacerdotalis linea corpori as-tricta, et usque ad pedes descendens, unde etnucupata, quam vulgo camisiam vocant. Abanethest cingulum sacerdotale, rotundum, polymita ar-te ex cocco, purpura hyacincthoque contextum,ita ut flores atque gemmæ in eo esse viderenturdistinctæ. Pilleum est ex bysso rotundum, quasisphæra media, caput tegens sacerdotale, et in

12 I Cor. III13Malach. I14Eccli. XXXIV15 Ier. I16Matth. VIII

occipitio victa constrictum, hoc Græci et nos-tri thiaram vel galeam vocant. Machin quod esttunica talaris tota hyacinthina habens ad pedesseptuaginta duo tintinabula totidemque intermix-ta ac dependentia mala punica. Ephod quod in-terpretatur Latine superindumentum, erat enimpallium superhumerale ex quattuor coloribus etauro contextum habens in utroque humero lapi-des duos smaragdinos auro conclusos, in quibussculpta erant nomina patriarcharum. Logion quodLatine dicitur rationale, pannus duplex, auro etquattuor textus coloribus, habens magnitudinempalmi per quadrum, cui intexti erant duodecimpreciosissimi lapides. Hic pannus superhumeralicontra pectus pontificis annectebatur. Petalumaurea lamina in fronte pontificis, quæ nomen Deitetragrammaton Hebraicis litteris habebat scrip-tum. Badin sive feminalia, id est, bracæ lineæ,usque ad genua pertingentes, quibus verecunda sa-cerdotis velabantur. Mystice autem poderis signi-ficat castitatem corporis et animæ usque in finem,cingulum vero continentiam atque abstinentiammortificationemque carnalium desideriorum.

Quatuor quidem colores præcipui, hoc est, hya-cinthus, purpura, coccusque bis tinctus, ac byssusretorta, ex quibus pontificis habitus contextus eratsimul cum auro mysticam significationem habent,hoc est, aurum figurat sapientiam spiritalem, hya-cinthus cœlestem conversationem, purpura marty-rium, coccus bis tinctus caritatis perfectionemquæ in duobus præceptis constat, hoc est, dilec-tione Dei et proximi. Byssus vero castitatem atquemunditiam, pilleum quoque sive thiara byssinaquæ caput tegebat et ornabat sacerdotis admoneteum omnes capitis sensus Deo consecratos habe-re, ne vel oculi eius videant vanitatem vel aureslibentius audiendo opprobium accipiant adversusproximum suum, vel os abundet nequitia, et lin-gua contineat dolum, sive etiam cor crapula etebrietate gravet, vel olfactus aspersum myrrha,aloe et cinamomo lectum meretricis amplectetur.

Tunica hyacinthina ostendit qualis esse debet vitasacerdotalis, hoc est, supernis solum modo deside-riis incessanter intenta, et conversationem, iuxtaApostolum 1 , habens in cœlis ac sui Salvatoris in-desinenter expectans adventum. Quæ videlicet tu-nica, sicut et byssina, ad pedes usque pertingebat,unde utraque Græce poderis dicta est, ut ostende-retur nil in sacerdotali vita infirmum ac sordidumremanere, sed omne quod ageret quasi æthereocolore speciosissimum in universa membra eius acapite usque ad pedes gratia virtututum contectaesse debere. Ephod quod auro et quattuor colori-bus contextu erat et lapides pretiosos conscriptosnominibus filiorum Israel insertos habebat, signifi-cat bonam operationem iuxta exempla sanctorumpatrum et exercitium virtutum. Logion ergo, quod

1 Phil. III

Page 327: Rabano Mauro - De Universo

est rationale, quod in pectore sacerdotis poneba-tur, ostendit quod sacerdos et rector populi Deiomnia debet rationabiliter agere et subtili semperexamine bona malaque discernere. Quod autem inrationali quattuor ordines fuerint et horum singuliquique tres habuere lapides: quid nobis intima-tur typice nisi ut in virtutibus quæ distinguunturquattuor principaliter, fidem Sanctæ Trinititatisnon fictam teneamus. Possumus sane in vario de-core lapidum non solum claritatem multifariamsacerdotalis actus et cogitatis, verum etiam spiri-talium accipere charismata virtutum, ac miraculasantiatum, de quibus ipse Dominus Apostolis, in-firmos, inquit, curate, mortuos suscitate, leprososmundate, dæmones eiicite 2 .

Petalum autem aureum, hoc est, lamina aureain fronte pontificis, in qua sanctum Domini, hocest, nomen Domini sculptum est, sacratius cæteriserat indumentis illius, et merito, quia sicut divi-na potentia cunctis quæ creavit supereminet, itaoportebat ut nomen eius cæterum pontificis habi-tum ornatumque transcendens altius præmineretet velut cuncta sanctificans eximiam in eius frontesedem teneret. Significat autem ipsam professio-nis nostram fiduciam quam in fronte portamus,dicentes singuli cum Apostolo: Mihi autem absitgloriaria, nisi in cruce Domini nostri Iesu Chris-ti 3 . Verum quia de cæteris supra tractatum est,feminalia que ad operiendam carnem turpitudinisfieri mandantur, illam castimoniæ portionem, quæappetitum copulæ coniugalis cohibet proprie des-ignat, sine qua nemo vel sacerdotium suscipere velad altaris potest ministerium consecrari, id est, sinon aut virgo permanserit aut coniugium contrauxoreæ coniuncionis fœdera solverit.

XV

De diversis nominibus vestimentis

Diversitas vestimentorum: tegmen, tegumen, in-dumentum, vestimentum, et reliqua. Tegmen dic-tum eo quod tegat membra, sicut tegumen tecta,quæ tegunt corpora. Vestimentum vero est, quodusque ad vestigium protenditur, quasi vestigimen-tum: ut est tunica talaris, sed et hoc consuetudosermonis auctorum confundit. Indumentum, quodintus ad corpus induitur, quasi intumentum. Dis-cernitur autem vestitus a cultu, quoniam latiusintelligitur cultus. Item cultus ab habitu. Namhabitus ad naturam pertinet, cultus ad homines.Pleræque autem vestium aut a tempore quo ma-xime in usu sunt appellantur, aut a locis ubivel primum confectæ, vel maxime venditantur,aut a genere coloris, aut a nomine repertorum.Vestitus autem quoniam in bonam partem acci-

2 Matth. X3 Gal. VI

pitur mystice significat aut fidem qua induunturrenati in baptismate Christi aut caritatem. Undeest illud quod Propheta de Ecclesiæ ornatu inPsalterio ait: Astitit regina a dextris tuis in vesti-tu deaurato, circumamicta varietate 1 . Quod dicitin vestitu deaurato, aurum ad caritatis debemusaptare fulgorem, qua virtute circumdata, Sanctaresplendet Ecclesia. Et ne solam ibi intelligeresesse caritatem, in vestitu, dixit, deaurato, non au-reo. Deauratum enim dicimus quando superductaspecies auri in aliqua materia glutinatur. Ideo au-tem supra virtutes alias gratia caritatis apparuit,quæ omnia eius fulgor excellit. Addit circuma-micta varietate. Perscrutemur cur Eccclesia Deide vestis varietate laudetur cui totum simplexconvenit atque unum. Sed hic varietate aut linguasmultiplices significat quæ omnis gens secundumsuam patriam in Ecclesia psallit auctori, aut vir-tutum pulcherrimam diversitatem. Ornatur enimauro Apostolorum, argento prophetarum, gemmisvirginum, cocco martyrum, purpura pœnitentium.Ista est ergo varietas unitatis, quæ oculos Dominiex omnibus gentibus pia conversatione placituracontexitur.

Vestis antiquissima hominum fuit perizoma, idest, subcinctorium quo tantum genitalia conte-guntur. Hoc primum primi mortales e foliis ar-borum sibi fecerunt, quoniam post prevaricatio-nem erubescentes pudenda velarunt. Cuius usumquædam barbaræ gentes dum sint nudæ usquehodie tenent. Hæc et campestria nuncupantur,pro eo quod eisdem iuvenes, qui nudi exercenturin campo, pudenda operiunt. Perizoma ergo quodconsuerunt primi parentes nostri de foliis fici, etse contegebant, hoc significat quod sæculum aspe-rum amplectuntur, qui prurigine voluptatis car-nalis hærent, quique decepti hæretica pravitate,et gratia Dei nudati, tegumenta mendaciorum,tamquam folia fici, colligunt, facientes sibi sub-cinctoria pravitatis cum de Domino vel Ecclesiamentiuntur.

Tunica vestis antiquissima appellata, quæ in mo-tu incedentis sonum facit. Tonus enim sonus est.Primum autem fuere pelliceæ tunicæ quibus postoffensam et eiectionem de paradiso Adam et Evainduti sunt. Talaris tonica dicta eo quod ad talosusque descendat et ad pedes defluat, sicut pecto-ralis, qui apud antiquos brevis erat, ut tantumpectus operiret, licet nunc profusior sit. Mani-cleata tunica, id est, manicata, eo quod habeatmanicas quam cheiridoton Græci vocant. Tunicæautem indumentum significat fidei integritatem,quam Petrus Apostolus habuisse dignoscitur, dequo in Evangelio legitur: Cum audiset Petrus quiaDominus est, tunica succinxit se et misit se inmare 2 ; quia fidei firmitate pericula evasit istius

1 Psal. XLIV2 Ioann. XXI

Page 328: Rabano Mauro - De Universo

sæculi et temptationes superavit. Item in Genesilegitur 3 quod Iacob patriarcha Ioseph filio suofecisset tunicam polymitam sive talarem, hoc est,astragalon seu manicatam, quæ haberet manicas:antiqui enim magis colobiis utebantur. Tunicaautem polymita quam fecit ei pater secundumallegoriam varietatem populorum ex omnibus gen-tibus in corpore Christi congregatam significavit.Item alio modo Ioseph qui inter fratres undecimusque ad finem iustus perseverasse describitur,solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quidest ergo talaris tunica nisi actio consummata?quasi enim propensa tunica talum corporis coo-perit, cum bona actio ante Dei oculos usque advitæ nos terminum tegit. Dalmatica vestis pri-mum in Dalmatia provincia Græciæ texta est,tunica sacerdotalis candida cum clavis ex purpura.Serica est a serico dicta vel quod eam Seres primimiserunt. Holoserica, tota serica; holo enim to-tum. Tramoserica, stamine lineo, trama ex serico.Holoporphyra tota ex purpura; holo enim totum.Byssina candida confecta ex quodam genere linigrossioris; sunt qui et genus quoddam lini byssumesse existimant.

Vestimentum est Ecclesie fides sive virtutum va-rietas, vel nationum diversitas, ut in Psalmo: Asti-tit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circum-data varietate 4 . Et in Isaia: Consurge, consurge,induere fortitudine tua Sion. Induere vestimentisgloriæ tuæ Ierusalem, civitas sancta 5 . Vestimen-tam Christi corpus assumptum sicut Propheta di-cit: Et ecce vir vestitus lineis 6 . Item vestimentumChristi populi fideles. Vestimentum sanctorum,opera iustitiæ sive fideles Christi, ut in Apostolo:Quicumque in Christo baptizati estis, Christuminduistis 7 . Vestimentum impiorum opera iniqui-tatis sunt, ut illud Psalmo: Induantur sicut di-ploide, confusione sua 8 . Vestimentum caro homi-nis sicut in Salomone legitur: Omni tempore sintvestimenta tua candida 9 , id est, nulla pollutionein luxuria sordida. Vestimentum simulacio hypo-critarum, ut in Evangelio: Venient ad vos in ves-timentis ovium, intus autem sunt lupi rapace 10 .Vestis nuptialis, fides, vel ut quidam volunt, cari-tas, ut in Evangelio: Amice, quomodo huc intrasti,non habens vestem nuptialem? 11 . Vestimentumlineum virtus animæ sive munditia castitatis, utin Levitico: Vestiet sacerdos vestimentis lineis etfemoralibus 12 .

3 Gen. XXXVII4 Psal. XLIV5 Isa. LI6 Ezech. IX7 Gal. III8 Psal. CVIII9 Eccle. IX10Matth. VII11Matth. XXII12Lev. VI

Linea dicitur qui ex solo lino fit. Linostema estvestimenta ex lana linoque contexta et dicta li-nostema quia in stamine linum, in trama lanamhabet. Linea quidem vestis significat mortificacio-nem vitæ carnalis. Linostema vero quæ ex lanalinoque contexta est hypocritarum personam sig-nificat, qui benignitatem erga proximos ostenduntet dolosas iniquitates opponunt. Quid ergo perlanam nisi simplicitas, et quid per linum nisi sub-tilitas designatur? Et sæpe homo subtilis et acutusexterius simplicitatem mansuetudinis ostendit, etinterius subtilitatem malitiæ contegit. Iste ergovestem se actionis suæ quasi ex lana et lino in-duit, quoniam ab eo et simplicitas monstratur insuperficie et subtilitas malitiæ servatur in mente.

Lumbare vocatus quod lumbis religetur, vel quodlumbis hæreat. Hoc in Ægypto et Syria non tan-tum feminæ, sed et viri utuntur. Unde Ieremiastrans Euphraten tulit lumbare suum ibique illudin foramine petræ abscondit et postea scissumreperit. Hoc a quibusdam et renale dicitur qui inrenibus alligatur. De lumbare ergo Dominus adIeremiam ita ait: Sicut enim adhæret lumbare adlumbos viri sic ad glutinavi mihi omnem Israel etomnem domum Iuda, dicit Dominus, ut esset mihiin populum, et in nomen, et in laudem, et in glo-riam, et non audierunt 13 . Cinctorium sive lumba-re quod in renibus iungitur, populus Israel est, quiin lini similitudinem assumptus de terra, et illotus,nec mollitudinem habuit nec candorem et tam perillius misericordiam adhæsit Deo. Cumque peccas-set huiuscemodi linum atque lumbare, ductum esttrans Euphraten, id est, in Assyrios, et ibi abscon-ditur, hoc est, multitudine magnarum et innume-rabilium gentium quodammodo absortus et nihilreputatus. Post longum autem tempus ipse Prop-heta in typum Domini populum liberat de cap-tivitate, qui nihilominus et post reditum Dominipræcepta non fecit, sed secutos deos alienos ad ex-tremum etiam Dei Filium misit manus et æternaperditione contabuit. Omnis quoque vir sanctuslumbare Dei est, qui assumptus de terra et deterræ limo, Dei consortio copulatur quodammodo:quæ in Ecclesiam eius videntur obscena maioridiligentia operit atque circumdat, ne gentiliumet hæreticorum morsibus pateant. Quod lumbaresi aquam tetigerit et Euphratis fluenta transierit,ita ut Assyriæ regionis humoribus inbuatur, per-dit pristinam fortitudinem et computrescit atquedissolvitur et quamvis in usum Dei redeat tamenpristinam pulchritudinem habere non potest, nonduritia Dei, sed suo vitio: quia nolunt audire verbaeius et ambulant in pravitate cordis sui, sive, quodsibi rectum videtur, hoc faciunt. Cingulum mys-tice intelligitur spiritalis operis accinctus, in Psal-mo: Præcinxisti me lætitia 14 . Balteum accinctusvirtutum, sive circumspectio mentis, unde legitur

13 Ier. XIII14Psal. XXIX

Page 329: Rabano Mauro - De Universo

in Deuteronomio: Habebis paxillum in balteo 15 , idest, stimulum conpunctionis. Et in aliam partemin Iob: Balteum regum dissolvit, et præcinget funerenes eorum 16 .

Armelausa vulgo vocata quod ante et retro divisaatque aperta est in armos tantum clausa quasiarmiclausa, c littera ablata. Camisias vocari quodin his dormimus in camis, id est, in stratis nostris.Femoralia appellata eo quod femora tegant: ipsaet brachæ quod sint breves et verecundia corporishis velentur.

XVI

De proprio quarumdam gentium habitu

Sarabera sunt fluxa ac sinuosa vestimenta, dequibus legitur in Daniele: Et sarabere eorum nonsunt immutata. Et Publius: Ut quid ergo in ven-tre tuo Parthi sarabara suspenderunt. Apud quos-dam autem sarabara quædam capitum tegminanuncupantur, qualia videmus in capite magorumpicta. Mastruca vestis Sarda ex pelliculis ferarum,de qua Cicero pro Scauro: Quem purpura regalisnon commovit, eum Sardorum mastruca mutavit.Mastruca autem quasi monstruosa, eo quod quiea induuntur, quasi in ferarum habitu transfor-mantur. Legitur in Apostolo de quibusdam sanctisqui fuerunt sub Veteri Testamento: Circumieruntin melotis in pellibus caprinis, egentes, angustiati,afflicti, quibus dignus non erat mundus 1 . In quomanifestatur quod viri sancti quibus ad æternamvitam gradiendi amor incumbit, non pæsentis vitædeliciis per voluptatem uti desiderent, sed percontinentiam magis virtutum copiam habere stu-deant, in quibus ornati ad æterni regis conviviumintrare mereantur.

XVII

De palliis virorum

Pallium est quo ministrantium scapulæ contegunt,ut dum ministrant expediti discurrant. Plautus:Si quid facturus es, appende in humeris pallium.Et pergat, quantum valet, tuorum pedum pernici-tas. Dictum autem pallium a pellibus, qui priussuperindumenta pellicia veteres utebantur, quasipellea, sive a palla per derivationem.

Chlamys est, qui ex una parte induitur, nequeconsuitur, sed fibula infrenatur: hinc et Græcenomen accepit. Chlamys laudis est ornatus, ut inSalomone: Et chlamydem fecit viro suo, id est, ves-

15Deut. XXIII16 Iob XII1 Heb. IX

timentum: quod tamquam de duobus Testamentisconfectum sit.

Toga dicta quod velamento sui corpus tegat at-que operiat. Est autem pallium purum forma ro-tunda effusiore et quasi inundante sinu, et subdextro veniens supra humerum sinistrum ponitur:cuius similitudinem in operimentis simulacrorumvel picturarum aspicimus, easque statuas togatasvocamus. Toga autem Romani in pace utebantur,belli autem tempore paludamentis. Mensura togæiusta si sex ulnas habeat. Toga palmata dicebaturquam merebantur hi qui reportabant de hostibuspalmas. Ipsa vocabatur et toga picta eo qui victo-rias cum palmis intextas haberet. Pallium mysticein bono accipitur, ut est illud: Pallium laudispro cingulo mœroris 1 . Item in contrariam partemin Psalmo pallium positum est, ubi legitur deEcclesia: Qui fundavit terram super stabilitatemeius non inclinabitur in sæculum sæculi. Abyssus,sicut pallium, amictus eius 2 . Abyssus enim di-citur aquarum copiosissima multitudo quæ et inbono et in malo plerumque ponitur. Hæc meritohic superstitiosis atque persecutoribus comparan-tur: quia sicut pallium subiecta cooperit, ita illimundum fœdissima superstitione texerunt, ut nonsolum mediocres homines, sed in perniciem suamipsos quoque sanctos viros atque eminentissimostormentis corporum obruere viderentur.

Diplois Græcum nomen ab eo quod sit duplexamictus. Horatius: Contra quem duplici panno pa-tientia velat. Est autem vestis militaris cuius ususGallicis primum expeditionibus cœpit e prædahostili, de qua est vox illa senatus: Togis deposi-tis, Quirites, ad saga ite. sagum autem Gallicumnomen est. Dictum autem sagum quadrum eoquod apud eos primum quadratum vel quadruplexesset. Nam in Propheta scriptum est: Operiantur,sicut diploide, confusione sua 3 . Petiit ergo ututriusque legis intellegentia vestiantur qui nuncutraque, perfidia faciente, nudati sunt. Confusioenim Iudæorum est legem non intellegere, quætoties salvatorem Dominum præcinuit advenire,sive illud egnus vult exprimere, quod solet inProverbiis dici, id est: Confusionis duplici palliovestiantur, dum ante Deum et homines erubes-cunt. Sagorum autem mysticus sensus in taber-naculi Mosaici constructione satis explanatus est,ad cuius lectionem lectorem mittimus. Pœnulaest pallium cum fimbriis longis, cuius mentio inepistola Pauli ad Thimoteum fit 4 . Casula estvestis cucullata, dicta per diminutionem a casa,quod totum hominem tegat, quasi minor casa:inde et cuculla quasi minor cella; sic et Græceplaneta dicta, quia oris errantibus evagatur. Unde

1 Isa. LXI2 Psal. CIII3 Psal. CVIII4 II Tim. IV

Page 330: Rabano Mauro - De Universo

et stellæ planetæ, id est vagæ, eo quod vagæ suoerrore motuque discurrunt. Casula iuxta allego-riam rectæ fidei potest exprimere indumentum,in quo bonorum operum plenitudo consistit. Undescriptum est: In casula ipsius requiescunt bona perævum 5 .

Melotes quæ etiam pera vocatur, pellis est capri-na, collo pendens, præcincta usque ad lumbos. Estenim habitus proprie necessarius ad operis exerci-tium. Fiebat autem prius, ut quidam existimant,de pelliculis melonum, unde et melotæ vocatæsunt. Fimbriæ vocatæ ora vestimentorum, hoc est,fines, ex Græco vocabulum trahunt. Græci enimterminum oron vocant. Fimbriæ spiritaliter signi-ficant mysteria incarnationis Domini, quæ tetigitmulier hæmorrhoissa et statim sanata est. Itemfimbriæ significant extremitatem vitæ hominum,unde in Psalmo de Ecclesia legitur: In fimbriisaureis circumamicta varietate 6 , quia in fine totaperfectio est, ubi caritas non, tamquam deaurata,conspicitur, sed iam plenissima, tamquam aurea.

XVIII

De palliis feminarum

Regillum est prælatum reginarum amiculum, un-de et appellatum. Peplum matronale pallium expurpura signatum, cuius fimbriæ aureis staminissummitate resplendent. Palla est quadrum pa-llium muliebris vestis, deductum usque ad ves-tigia, affixis in ordinem gemmis. Et palla dictaa pallein, id est, a nobilitate quæ circa finemhuiusmodi indumenti est, sive quod rugis vibran-tibus sinuata crispetur. Theristrum palliolum estquo usque hodie Arabiæ et Mesopotamiæ mulie-res velantur, quibus in æstu tutissimo tegunturumbraculo. Anoboladium amictorium lineum fe-minarum quo humeri operiuntur, quod Græci etLatini sindonem vocant. Nam de theristro et inIsaia legitur, et in Genesi de Rebecca ita scriptumest: Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit decamelo et ait ad puerum: Quis est ille homo quivenit per agrum in occursum nobis? Dixit ei: Ipseest Dominus meus. At illa tollens cito pallium ope-ruit se 1 . Rebecca vero, Isaac viso, quis ille homosit, requisito puero cognoscit: quia quotidie SanctaEcclesia adhuc prophetarum atque Apostolorumdicta, quod de Redemptore suo credere debeat,intelligit. Quæ sese mox pallio operuit: quia tantosubtilius Salvatoris sui mysteria penetrat, quan-to altius de anteacta vita confunditur, et quiaperverse egerit verecundatur. Pallio se cooperirecuravit, quia viso Domino infirmitatem suæ ac-tionis erubuit, et illa, quæ prius in camelo libe-

5 Eccli. XIV6 Psal. XLIV1 Gen. XXIV

re gestabatur, descendens postmodum verecundiategitur. De sindone ergo mystice munditia casti-tatis exprimitur, unde corpus Domini Ioseph in-volvisse, quia inenarrabili castitate demonstravitillud mundissimum fore, et a mundis hominibus insacramento percipiendum oportere. Item in Pro-verbiis de muliere forte ita legitur: Sindonem fecit,et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo 2 . Inlinteo sindonis subtilis intextio signatur sanctæprædicatinois, in qua molliter quiescit: quia mensin illa fidelium spem superne refovetur. Unde etPetro animalia in linteo demonstrantur 3 , quiapeccatorum animæ misericorditer aggregatæ inblanda fidei quiete continentur. Hanc ergo sindo-nem fecit et vendidit, quia fidem, quam credendotexuerat, loquendo dedit, et ab infidelibus vitamrectæ conversationis accepit. Quæ a Chananæocingulum tradidit, quia per vigorem demonstratæiusticiæ fluxa opera gentilitatis astrinxit: ut hoc,quod præcipitur, vivendo teneat, sicut scriptumest in Evanglio: Sint lumbi vestri præcincti 4 .

Stola matronale operimentum, quod cooperto ca-pite et scapula a dextro latere in lævum hume-rum mittitur. Stola autem Græce vocatur, quodsuperemittatur; eadem ricinum Latino nomine ap-pellatum, eo quod dimidia eius pars retro reiicitur,quod vulgo mavortem dicunt. Vocatum autemmavortem, quasi Martem: signum enim marita-lis dignitatis et potestatis in eo est. Caput enimmulieris vir est 5 ; inde et super caput mulieris est.Stola indumentum baptismi vel fidei significat, utin Evangelio: Cito proferte stolam primam, et in-duite eum 6 . Item stola remunerationem futuramsignificat atque immortalitatem, aliquando verohonorem dignitatis, sive ordinis sacri. Unde scrip-tum est: Stola gloriæ induet illum 7 . Remuneratioautem futura in stola significatur, ubi legitur inApocalypsi, quod animabus sanctorum quæ cla-mabunt ad Dominum, post effusionem sanguinissui, et vindictam expetebant, responsum sit: Utrequiescerent adhuc modicum tempus donec im-pleantur conservi eorum, et fratres eorum, quiinterficiendi sunt similter, sicut et illi 8 . Singulasmodo stolas habent animæ sanctorum de sua im-mortalitate gaudentes, resurgentibus autem cor-poribus, iuxta Isaiam, in terra sua duplicia possi-debunt 9 . Non desiderium resurrectionis abnuitur,sed ex colligendorum fratrum augmento differtur.Nam et ipsa animarum lætitia potest stolis albisfigurari, cum Domino revelante, didicerint, et im-pios in fine damnandos, et usque ad finem sæculimultos suo numero per martyrium esse sociandos,

2 Prov. XXXI3 Act. X4 Luc. XII5 I Cor. XI6 Luc. XV7 Eccli. VI8 Apoc. VI9 Isa. LXI

Page 331: Rabano Mauro - De Universo

atque interna caritate perfusi maluerint hac con-solatione contenti pro supplendo fratrum numerohactenus sua gaudia differri.

XIX

De stratu et reliquis vestibus quæ in usu habentur

Stragulum vestis est discolor, quod manu artificisdiversa varietate distinguitur, dictum autem quodet in stratu et amictu aptus sit. De quo Salomon:Stragulatam vestem fecit sibi: byssus et purpuraindumentum eius. Stragulata vestis, quæ, variantetextura, solet firmissima confici fortia Ecclesiæopera et diversa virtutum eius ornamenta signi-ficat, de quibus Propheta in summi regis, viri vi-delicet illius, laude cecinit: Astitit regina a dextristuis in vestitu deaurato circumamicta varietate 1 ;sicut supra ostensum est.

Cervicalia autem dicta sunt eo quod ponantur subcervice, vel cubito. Pulvillus dictus a pulvinare,qui est divitum lectus. Culcitræ vocatæ, quodcalcentur, id est, farciantur pluma sive tumento,quo molliores calidioresque sint. Cervicalia autemsive pulvilli seu culcitræ possunt iuxta allegoriamadulationes designare falsorum doctorum et adu-latorum qui decipiunt eos, quibus pro malis ope-ribus impunitatem promittunt, et vitæ prœmiaindignis spondent. Quibus per Prophetam dicitur:Væ vobis qui consuitis pulvillos sub omni cubitu,et cervicalia ad decipiendas animas, et cætera 2 .

Tapeta dicta quod pedibus primum sternerentur,quasi tapedia. Tapeta enim ornatum eloquentiæpossunt significare, unde meretrix im Proverbiisait: Intextui funibus lectum meum, stravi tappe-tibus pictis ex Ægypto 3 . In lecto ergo funibusintexto meretrix mollitiem quiescendi designat. Intapetibus vero pictis ex Ægypto, etiam oculorumtemptat illecebras, quibus nefando aspectu irreti-tis, facilius ad seducenda mentis penetrat arcana.Qui vero nomine funium aliquando solent divinapræcepta figurari, quæ a nostris nos voluptatibuscoercendo religant, promittunt se hæretici contex-tu verborum cœlestium salubre suis auditoribus,quasi stratum parare, in quo a vitiorum tumul-tibus libero corde quiescant; sed veraciter illisfunibus peccatorum construunt locum perditionis,ubi perpetuo pedes manusque alligati damnentur,de quo Dominus in Apocalypsi: Et dedi, inquit,illi tempus ut pœnitentiam ageret, et non vultpœnitere a fornicatione sua. Ecce mitto eam inlectum et qui mœchantur cum ea in tribulationemmaximam 4 . In tapetibus vero pictis ex Ægipto,ornatus est loquentiæ et dialecticæ artis versutia,

1 Psal. XLIV2 Ezech. XIII3 Prov. VII4 Apoc. II

quæ ab ethnicis originem sumpsit, intelligitur, perquam mens hæretica sensum doctrinæ pestilentis,quasi meretrix thorum facinoris se texisse gloria-tur.

Mantelia nunc pro operiendis mensis sunt, quæ,ut nomen ipsum indicat, olim tergendis manibuspræbebantur. Mappæ convivii et epularum appo-sitarum sunt quasi manubiæ, atque ob id nomi-natæ, cuius diminutivum mappella est. SabanumGræcum est. Facitergium et manutergium a ter-gendo faciem vel manus vocatum. Hæc linteaminaad officia mensæ pertinent et ad ministerium hu-manum sed non minus ad usum sacri ministeriiet ad officium altaris pertinere noscuntur, quandosupra mensam Domini, hoc est, sacrum altare,linteamina munda ponuntur, et mappulæ manibussacerdotum et ministrorum tenentur, ut populuseos semper ad servitium Dei paratos conspiciat.Vela dicta quod obiectu suo interiora domorumvelent. Aulæa vela picta et grandia, quæ ideoaulæ dictæ sunt, quod primum in aula Attaliregis Asiæ, cui successit populus Romanus, in-venta sunt. Cortinæ sunt aulæa, id est, vela depellibus qualia in Exodo leguntur a quibus ta-bernaculum extrinsecus tegebatur. Dictæ autemcortinæ a coriis, eo quod prius ex pellibus fuis-sent factæ. Unde et in eodem tabernaculo legisiubentur cortinæ fieri ex pellibus arietum rubris etex pellibus hyacinthinis. Cilicia Arabes nuncupantvelamenta pilis caprarum contexta ex quibus sibitentoria faciunt. Vela enim et cortinas atque sagacilicina, in tabernaculo Domini divino præcepto,quisquis Exodum legerit, facta poterit agnoscere,et inde mysterium congruum sano sensu valetrimari, maxime cum ibi decem cortinæ iussæ suntdiversorum colorum specie variata; quia sanctauniversalis Ecclesia ex multis electorum personis,ex multis per orbem ecclesiis, ex variis virtutumfloribus ædificatur, cuius omnis perfectio in dena-rio numero continetur. Saga ergo, quibus operi-tur tabernaculum, rectores sunt Eclesiæ Sanctæquorum industria ac labore, decus eiusdem Ec-clesiæ protegitur atque incessabili cura munitus.Ne videlicet vita fidesque electorum hæretica se-ductione corrumpi, ne falsorum catholicorum im-probitate fœdari, ne temptantium vitiorum sordeattaminari, ne temporalium subsidiorum inopiapossit ad tristitiam deduci.

XX

De lana et lino

Lanis a laniando, id est, a vellendo vocata: hincet vellus dictum, quod prius lanæ vellerentur, nontonderentur. Linum ex terra oritur defluxumquenomen eius a Græco. Nam linum Græci linariumdicunt, sive quod sit molle et lene. Possunt autemmystice in lana, quia ovinus est habitus, omnia

Page 332: Rabano Mauro - De Universo

pietatis et simplicitatis opera, quæ proximis im-pendimus, accipi. Potest in lino quod ex terra vi-rens oritur, sed longo ac multiplici exercitio amit-tit humorem nativum amittit atque ad gratiamnovi candoris pervenit, castigatio nostræ carnisintimari, cui dum ingenitas vitiorum sordes percontinentiam excoquimus, dignam profecto eam,qua Christum induamus, efficimus, iuxta illudApostoli: Quotquot ergo in Christo baptizati estis,Christum induistis 1 . De lana ergo et lino in Pro-verbiis de muliere forti scriptum est: Quæsivit la-nam et linum, et operata est consilio manuum sua-rum 2 . Quærit ergo mulier fortis lanam et linum etoperatur consilio manuum suarum, cum EcclesiaSancta sollicite perquirit, quibus se pietatis fruc-tibus exerceat, quomodo a carnalibus emundetillecebris, et hoc utrumque consilio prudentissimo,hoc est, supernæ solummodo retributionis facitintuitu.

Stuppa vero cannabi est sive lini, hæc secun-dum antiquam ortographiam stippa dicta quod exea rimæ navium stippentur. Unde et stippatoresdicuntur, qui in vallibus eam componunt. Hæcpotest significare despectam verbi doctrinam asuperbis, quæ tamen frequenter adivuat necessita-tibus populorum in fluctibus huius sæculi laboran-tium. Byssus genus est quoddam lini nimium can-didi et mollissimi, quod Græci papaten vocant. Debysso quoque in Proverbiis scriptum est: Byssusquoque et purpura indumentum eius 3 . Byssus incastitate puræ conversationis, purpura in effusionepretiosi martyrum sanguinis. Byssus namque can-didi coloris est, purpureus autem color de sanguineconchyliorum marinorum tinguitur, quod et os-trum vocatur, eo quod ex testæ humore tinguitur;unde pulchre dictum est a patribus, quia Sanc-ta Ecclesia electorum floribus vernans, in pacehabet lilia, in bello rosas. Item quia byssus deterra virens oritur, sed per exercitationes longasac multifarias amisso humore ac virore nativo addecorem candidæ vestis perducit. Purpura autemregalis est habitus. Bysso induitur Ecclesia, cumcastigant corpora sua electi et servituti subiciunt.Purpura autem cum eamdem continentiam nonob favorem vulgi, sed pro adquirenda beatitudineregni perennis exercent. Sed hic virtutum habi-tus in præsenti quidem nescientibus videtur con-temptibilis, sed in futuro, qualis fuerit, manifestepatebit. Unde pulchre in Apocalypsi sua, Ioan-nes sanctorum se vocem audisse refert, dicentium:Gaudeamus et exultemus, quia venerunt nuptiæagni, et uxor eius præparvit se, et datum est eiut cooperiat se byssinum splendens candidum 4 .Byssum enim iustificationes sunt sanctorum. Etin contrariam partem byssi et purpuræ significatio

1 Gal. III2 Prov. XXXI3 Prov. XXXI4 Apoc. XIX

in Evangelio trahitur, ubi ita legitur: Erat quidemdives qui induebatur purpura et bysso 5 ; ubi sæ-cularium divitiarum ambitio exprimitur, quæ adtempus avaris arridet, sed cito decidua ad luctumæternum eos perducit.

XXI

De coloribus vestium

Purpura apud Latinos a puritate lucis vocata,apud Græcos autem porphyra dicitur cum aspira-tione, apud nos purpura sine aspiratione. Ferrugocolor est purpuræ subnigræ quæ fit in Hispania,ut: Ferrugine clarus Ibera. Dicta autem ferru-go quod omnis purpura prima tinctura eiusmo-di coloris existat. Coccum Græci nos rubrum severmiculum dicimus: est enim vermiculus ex sil-vestribus frondibus. Coccus quia ignis habet spe-ciem, merito flagrantissimæ sanctorum dilectionicomparatur, unde et quidam ex eis, qui hanc, præ-sente et comitante secum Domino, conceperant,aiebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis,cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scriptu-ras? 1 . Cui contra de reprobis dicitur: Et quo-niam abundavit iniquitas, refrigescet caritas mul-torum 2 . Hæc quasi bis tinguntur, cum amore Deiet proximi flammescit, cum illum ex toto corde,tota anima, tota virtute, sicut nos ipsos diligimus.Hycacinthus quoniam aeris et cœli speciem imita-tur, eorundem mentes electorum omni spe ac de-siderio cœlestia quærentes significat, cuius nobiscoloris sacramentum commendans Apostolus ait:Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum suntquærite, ubi Christus est, in dextera Dei sedens 3 .

XXII

De instrumentis vestium

Tela pro longitudine staminum dicta, cuius deri-vativum est telaria. Tela pro longitudine dicitur.Staminen significat autem prolongationem vel or-dinationem iudicii, unde legitur in Propheta: Ettelam quam orditus est super universas nationesterræ 1 ; quia Dominus unicuique prœmia iudica-turus secundum propria præparat merita.

Colum, quod sit in longitudine et rotunditate,quasi columna. Fusus, quod per ipsum funda-tur, quod netum est. In colo enim Scripturarumscientia exprimitur et infuso intentio discretio-nis, unde scriptum est in Proverbiis de muliereforti: Manus eius misit ad fortia, et digiti eius

5 Luc. XVI1 Luc. XXIV2 Matth. XXIV3 Col. III1 Isa. XXV

Page 333: Rabano Mauro - De Universo

apprehenderunt fusum 2 . Solent enim feminæ nen-tes fusum in dextera, colum tenere in sinistra.In colon lana involuta est, quæ filo ducenda etnenda transeat in fusum. Sæpe autem in Scriptu-ris dextera vitam perpetuam, læva pæsentia Deidona significat. Opulentiam videlicet rerum, pa-cem temporum, sospitatem corporum, scientiamquoque Scripturarum et cœlestium perceptionemsacramentorum. Hæc et huiusmodi bona, cum,Domino largiente, percipimus, quasi lanam coloinvolutam, de læva in dextram traiicimus; quiade bonis nostri Redemptoris, de exemplis operumeius stolam nobis gloriæ cœlestis, ac vestem ca-ritatis nuptialem facimus. Netum enim, unde filaconficiuntur, laborem exprimunt terrenum undehomines sibi futuræ remunerationis præparant in-dumentum. De quo Dominus in Evangelio, volensnos retrahere a mundana concupiscentia et adfuturam gloriam præparare, ait: Considerate liliaagri, quomodo crescunt; non laborant neque nentet cætera 3 . Stamen dictum, quia rectum stat.Trama quod via recta transmittatur per telam.Est enim filum intra stamen currens, quæ duo pos-sunt significare: fidem rectam cum bonis operibus.

XXIII

De ornamento

Ornamenta sunt dicta eo quod eorum cultu oravultusque decorentur. In ornamentis autem virtu-tum varietates vel diversæ charismatum gratiæ,quæ animas hominum ornant, intelligi possunt,unde in Ezechiele Dominus ad Iudæam dicit: In-dui te subtilibus et ornavi te 1 . Et alibi scriptumest: Ornavi te in monilibus 2 . E contrario vero inSalomone ita legitur: Ecce mulier in ornamentomeretricio 3 , hoc est, hæretica pravitas, sophis-tica locutione et falso virtutum colore. Primumornamentum est corona, insigne victoriæ sive regiihonoris signum, quæ ideo in capite regum poniturad significandos circumfusos in orbe populos, qui-bus accinctus quasi caput suam coronatur. Nomencoronæ hac ex causa vocatum, eo quod in initiocircum aras curreretur, atque ad imaginem cir-cuitus vel chori est formata et nominata coro-nam. Imperatores Romani et reges quidam gen-tium coronis aureis utuntur. Persæ thiaras gerunt,sed reges rectas, satrapæ incurvas. Reperta au-tem thiara a Semiramide Assyriorum regina: quodgenus ornamenti ex inde usque hodie gens ipsaretinet. Athenienses enim cicadas aureas gerebantpartim in vertice, nonnulli in fronte. Non enimeadem sunt insignia omnium regnorum. Gentilium

2 Prov. XXXI3 Matth. VI1 Ezech. XVI2 Isa. LXI3 Prov. VII

vates infula, apice pilleo sive galero utebantur.Corona autem mystice æternæ gloriæ mercedempro iustitia sigificat. Unde Apostoli ait: Bonumcertamen certavi, cursum consummavi, fidem ser-vavi, de reliquo reposita est mihi corona iusti-tiæ 4 . Quomodo spiritalium profectuum consum-matio provehit ad coronam. Recte horum quo-que remuneratio nomine coronæ vocitatur. Itemcorona discipulorum Domini ambitum vel totiusEcclesiæ conventum ad Christum significat. Dequo Psalmista ait: Posuisti in capite eius coronamde lapide pretioso 5 . Et item: Benedices, inquit,coronam anni benignitatis tuæ 6 . Corona enimnon improbe circumeuntium discipulorum vide-tur significare conventum quia ipsum docentemdesiderantium Apostolorum circuitus ambiebat;hæc erat corona capitis, hoc regale diadema, quodnon ornaret impositum, sed de Christo Dominopotius ornaretur. In hac enim corona et totiusmundi circulum merito poterimus advertere, inquo generalis significatur Ecclesia. In contrariamvero corona ponitur quando tribulationis circum-dationem significat. Unde scriptum est: Coronanscoronavi te tribulatione 7 .

Nam diadema quidam dicunt esse ornamentumcapitis matronarum ex auro et gemmis contex-tum, quod in se circumactis extremitatibus retroastringitur, et exinde dictum Græce quod prælige-tur. Infula est fasciola sacerdotalis capitis, alba, inmodum diadematis, a qua vittæ ab utraque partedependent, quæ insulam vinciunt. Infula autemplerumque lata erat, plerumque tortilis de albo etcocco.

Apex est pilleum sutile quo sacerdotes gentilesutebantur, appellatus ab apiendo, id est, a ligan-do. Nam virgula, quæ in pilleo erat conectebaturfilo quod fiebat ex lana hostiæ. Galerum pilleumex pelle cæsæ hostiæ factum. Pilleum autem dic-tum a pelle hostiæ unde fiebat.

Cydaris et ipsa sacerdotum erat, quod a pleris-que mitra vocatur. Mitra est pilleum Phrygiumcaput protegens, quale est ornamentum capitisdevotarum, sed pilleum virorum est, mitræ autemfeminarum. Redimicula autem sunt quibus mitraalligatur, pilleum autem, ut prædiximus, a pelleerat. Nam mitra ex lana est.

Ricula est mitra virginalis capitis. Vittæ sunt quæin crinibus innectuntur, quibus fluentes religanturcapilli, et vittæ dictæ quod vinciant. Tænia autemvittarum extremitas dependens diversorum colo-rum. Item vitta est qua corona vincitur. Tæniavero extrema pars vittæ quæ dependet coronæ.

4 II Tim. IV5 Psal. XX6 Psal. LXIV7 Isa. XXII

Page 334: Rabano Mauro - De Universo

Discriminalia capitis mulierum sunt, vocata ex eoquod caput earum a viro discernant. Nam dis-criminare dividere dicitur. Acus sunt quibus infeminis ornandorum crinium compago retinetur,ne laxius fluant, et sparsos dissipentur capillos.Inaures ab aurium foraminibus nuncupatæ quibuspretiosa grana lapidum dependunt. Harum usus inGræcia puellæ utraque aure: pueri tantum dexteragerebant. Torques sunt circuli aurei a collo adpectus usque pendentes. Torques autem et bullæa viris geruntur, a feminis vero monilia et catellæ.Dictæ autem torques quod sint tortæ, et bullæquod similes sint rotunditate bullis quæ in aquavento inflantur. Monile ornamentum ex gemmisest, quod solet ex feminarum pendere collo, dic-tum a munere. Hoc etiam et serpentum dicitur,quia constat ex amphoralis quibusdam aureis,gemmisque variis in modum facturæ serpentis:nonnulli hoc et segmentum dicunt, ut Iuvenales:Segmenta et longos habitus; licet et segmentatasvestes dicamus, ut ipse: Et segmentatis dormis-set parvula cunis. Plerumque autem et per mo-nile omnia ornamenta matronarum significantur,quidquid illis munere datur.

Muræna vulgo vocatur quod scilicet auri metalloin virgulis lentescente quædam ordinis flexuosi ca-tena contexitur in similitudinem murænæ serpen-tis, quæ ad collum ornandum aptatur. Hæc et in-terdum auri atque argenti texitur virgulis, unde etin Canticis dicitur canticorum: Murænulas aureas,faciemus tibi vermiculatis argento 8 . In murænu-lis quippe Scriptura Sancta ostenditur, quæ au-ro spirtalium sensuum fulget interius, et argentocœlestis eloquii nitet exterius. Dextras communesesse virorum ac feminarum, quia utriusque sexusdextræ sunt.

Armillæ autem proprie virorum sunt collatæ vic-toriæ causa militibus ob armorum virtutem, undeet quondam vulgo viriolæ dicebantur. Ab intellec-tu autem circuli, armilla non discrepat, quia ipsaquoque hoc, ubi ponitur, ambiendo constringit.Sed armilla latius extenditur, circulus rotundusfit. Fibulæ sunt quibus pectus feminarum ornaturvel pallium tenetur a viris in humeris, seu cingu-lum in lumbis. Lunulæ sunt ornamenta mulierumin lunæ similitudine bullulæ aureæ dependentes.

Specula sunt in quibus feminæ vultus suos intuun-tur, dictum autem speculum vel quod ex splendorereddatur, vel quod ibi feminæ intuentes conside-rent speciem sui vultus et quidquid ornamentideesse viderint adiiciant. Periscelides sunt apudfeminas crurum ornamenta quibus gressus earumornantur. Olfactoriola vascula sunt a quibus odo-ramenta gestantur.

8 Cant. I

XXIV

De annulis

Annuli autem per diminutionem dicti a circuliset anis qui sunt circum brachia, et circum crura,unde et signa eorum per diminutionem sigilla:nam signa maiora sunt, sigilla vero quasi minorasigna. Anulos homines primum gestare cœperuntquarto a pollice digito quod eo vena quædam adcor usque pertingat, quam notandam ornandam-que aliquo insigni veteres putaverunt. Apud Ro-manos annuli de publico dabantur et non sine dis-crimine. Nam dignitate præcipuis viris gemmatidabantur, cæteris solidi. Annulum aureum nequeservus neque libertinus gestabat in publico, sedanulo aureo liberi utebantur, libertini argenteo,servi ferreo. Annulus fidei signaculum demonstrat,ut est illud: Date annulum in manu eius 1 , hocest, fidei indicium in bona operatione. In Isaiaquoque ubi enumerantur ornamenta multiplicia,mitræ et cæterorum mentio fit, ita legitur: In dieilla auferet Dominus ornamentum calceamentoru,et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, etmitras, discriminalia et periscelidas, et murænu-las, et olfactoriola, et inaures, et annulos, et gem-mas in fronte pendentes, et mutatoria, et pallia,et lintheamina, et acus, et specula, et sindones,et vittas, et theristra 2 . Mystice autem eorum sig-nificatio a sanctis doctoribus lucide exposita est.Describit monilia feminarum, et per hæc insigniacivitatum, vel iuxta anagogen variarum ornamen-ta virtutum: habent mulieres in lunæ similitudi-nem bullulas dependentes quas nos ad Ecclesiæornamenta transferimus, quæ illuminatur sole ius-titiæ. Torques quoque quæ ad pectus usque pen-dentes, intellegentiam ac principatum mentis incorde demonstrant. Et monilia quæ uno sermoneomnia ornamenta significant, et armillarum bonaopera, qualia Rebecca accepit in sponsalibus; etmitras capitis ornamenta et discriminalia, ut iu-dicium habeat singulorum. Et periscelidas quibusnoster gressus ornatur, ut aidimus: Pes tuus nonoffendet 3 , et: Eruet pedes meos a lapsu 4 . Et mu-rænulas quæ auri atque argenti texuntur virgulis,sensum videlicet Scripturarum. Et olfactiriola, ut:Christi bonus odor simus 5 . Et inaures, ne audia-mus iudicium sanguinis, sed Domini verba dicen-tis: Qui habet aures audiendi, audiat 6 . Et annulosquibus signamur ad Domini militiam, quem Deussignavit Pater 7 . Unde dicitur ad principem Tyri:Tu es signaculum similitudinis 8 .

1 Luc. XV2 Isa. III3 Prov. III4 Psal. XXIV5 II Cor. II6 Matth XI, XIII7 Ioann. VI8 Ezech. XXVI

Page 335: Rabano Mauro - De Universo

Filius quoque prodigus 9 , cum stola recepit annu-lum et calceamenta, et gemmas in fronte penden-tes, quibus nostra ora decorantur, de cuius capitisornamento et in Psalmo legimus: Sicut unguentumin capite, quod descendit in barbam Aaron 10 . Mu-tatoria iuxta anagogen illa sunt de quibus dicitur:Ibunt de virtute in virtutem 11 . Et lintheamina,ut lauti in domino deliciis perfruamur, secun-dum illud quod in Psalmis scriptum est: Torrentevoluptatis tuæ potabis eos 12 . Hæc autem omniaperdiderunt filiæ Sion, quia ambulaverunt extentocollo, et oculorum nutibus superbiam gestierunt,putantes suæ esse potentiæ quod habebant et nonDomini gratiæ. Habent acus mulieres a quibusornatorum crinium compago retinetur, ne laxiusfluant et in sparsos dissipentur capillos. Habentet specula quibus considerant vultum suum, et siquid deesse viderint addunt ornamento. Habentsindones quæ vocantur amictoria, et vittas quibuscrines ligantur. Habent et theristra quæ nos palliapossumus appellare quibus obvoluta est et Rebec-ca et hodie Arabiæ et Mesopotamiæ operiunturfeminæ. Filiæ ergo Sion propter suberbiam suamperdiderunt acus quibus omnium præceptorumregula stringebatur, perdiderunt specula, quæ ob-tulerunt in Exodo, manentes in foribus taberna-culi, mulieres ad luterem Domini fabricandum. Dequibus et Paulus Apostolus loquebatur: Videmusautem nunc per speculum in ænigmate 13 . Amise-runt sindones et vittas quibus operiebant humeroset fluentem huc atque illuc animum constringe-bant, et theristra quo tutissimo in æstibus tege-bantur umbraculo. Item inaures obœdientia siveintellectus in Scripturis rectus intelligitur. Undein Exodo viri cum mulieribus præbuerunt armillaset inaures, annulos et dextralia.

In malam vero partem aliquando hæc significa-tionem trahunt, ut est illud, quod ob fornicatio-nem vituli conflatilis in Exodo legitur, ubi dixitAaron: Tollite inaures aureas de uxorum et filia-rum vestrarum auribus, et afferte ad me 14 . Etin libro Iudicum dixit Gedeon ad populum: Datemihi inaures ex præda vestra 15 . Inaures enimaureas Ismahelitæ, id est obœdientes sibi, habereconsueverunt. Et post pauca fornicatusque est,inquit, Israel ex eo. Torques prædicationis decusintelligitur, ut in Ezechiel: Dedi, inquit, armillasin manibus tuis, et torquem circa collum tuum 16 .Et in malam partem in Iudicum: Præter torquesaureas camelorum 17 , hoc est, ornatam eloquen-tiam peccatorum. Armillas decus operis, vel vir-

9 Luc. XV10Psal. CXXXII11Psal. LXXXIII12Psal. XXXV13 I Cor. XIII14Exod. XXXII15 Iud. VIII16Ezech. XVI17 Iud. VIII

tutis, in Exodo: Viri cum mulieribus præbueruntarmillas 18 . Dextralia recta operatio ubi et supra.Discriminalia discretio boni et mali, ubi et supra.Annulus, ut supra diximus, fidei signaculum sig-nificat, ut in Evangelio: Date anulum in manumeius 19 . Item annulus obsignatio sacræ legis est,non enim omnibus patet mystica et occulta SacræScripturæ intelligentia. Unde scriptum est in Apo-calypsin: Vidi librum in dextera sedentis signatumsigillis septem 20 . Et alibi: Clausi, inquit, signati-que sunt sermones 21 . Specula quoque præceptadivina sive exemplaria præcedentium patrum in-telliguntur, unde scriptum est in Exodo: Fecit etlabrum aereum cum basi sua de speculis mulierumexcubantium in ostio tabernaculi 22 , hoc est, sanc-tarum animarum quæ in observantia mandatorumDei quotidie vigilant. In polymito varia virtutumcarismata intelliguntur, ut est illud in Ezechiele:Unxi te oleo, et vestivi te discoloribus 23 . Et inaliam partem: Negotiatores tui, hoc est, Tyri, in-volucres hyacinthi et polymitorum gazarum pre-tiosarum 24 .

XXV

De cingulis

Cinctus est lata zona, et minus lata semicinc-tium, et utriusque diminutivum cingulum. Nama cinctu per diminutionem cingulum nominatum.Cinctu autem ivuenes in exercitatione campestriverecunda velabant, unde et campestris dicebatur.Cingulum ergo spiritalem operationem sanctorumsignificat, ut est illud in Psalmo: Præcinxisti melætitia, ut cantem tibi gloria mea ut non compun-gar 1 . Balteus cingulum militare est, dictus perhoc, quod ex eo signa dependent ad demonstran-dam legionis militaris summa, id est, sex milliumsexcentorum, ex quo numero et ipsi consistunt,unde et balteus dicitur, non tantum quod cingitur,sed etiam a quo arma dependent. Balteus vero ac-cinctum virtutum significat, sive circumspectionementis, ut est illud in Deuteronomio: Habebis pa-xillum in balteo 2 , id est, stimulum compunctionisin multiplicatione virtutum. Et in aliam partem,baltei significatio trahitur in Iob, ubi ita legitur:Balteum regum dissolvet, et præcinget fune reneseorum 3 . Zona Græcum est, quam illi zonarion,nos cingulum nuncupamus.

18Exod. XXXV19Luc. XV20Apoc. V21Dan. XII22Exod. XXXVIII23Ezech. XVI24Ezech. XXVII1 Psal. XXIX2 Deut. XXIII3 Iob XII

Page 336: Rabano Mauro - De Universo

Strophium est cingulum aureum cum gemmis dequo ait Cinna: Strophio lactantes cincta papillas.Sed Prudentius: Nomen hoc gemmæ strophio illi-gatum est. Zona enim significat mortificationemcorporis, unde de Ioanne Baptista in Evangeliolegitur: Ipse autem Ioannes habebat vestimentumde pilis camelorum, et zona pellicia circa lumbossuos. Esca autem eius erat locusta, et mel sil-vestre 4 . Ecce in Ioanne vilitas cibi et vestimentilaudatur quorum exercitatio in divite arguitur;de pilis, inquit, habebat, non de lana; quia aliudausteræ vestis indicium est, aliud luxoriæ mollio-ris. Zona autem pellicea, qua accinctus fuit etElias, mortificationis simbolum est. Porro quodsequitur: Esca autem eius erat locustæ et melsilvestre, habitatori solitudinis congruum fuit, utnon delicias ciborum, sed necessitatem humanæcarnis expleret.

Redimiculum est, quod succinctorium sive bracilenuncupamus, quod descendens per cervicem et alateribus colli divisum utrarumque alarum sinusambit atque hinc inde subcingit, ut constringenslatitudine vestis corpus contrahat atque coniun-gendo componat. Hunc vulgo bracile quasi bra-chiale dicunt, quamvis nunc non brachiorum sedrenum sit cingulum. Huius habitus consuetudi-nem monachi habuerunt in Ægypto commorantes,ita ut brachiis impigri ad omne opus expeditiqueredderentur, illud Apostoli præceptum studentesomni virtute complere: Quia non solum mihi, sedetiam his qui mecum erant, ministraverunt manusistæ: neque panem ab aliquo gratis manducavimus,sed in labore et fatigatione nocte ac die operantes,ne quem vestrum gravaremus 5 . Et: Si quis nonvult operari, nec manducet 6 . Succinctorium au-tem vocatum quod, ut dictum est, sub brachiisductum alarum sinum ambit atque hinc inde sub-cingit. Succinctorium autem significat solidamen-tum iustitiæ et veritatis, unde scriptum est inIsaia de Domino: Et erit iustitia cingulum lumbo-rum eius, et fides cinctorium renum eius 7 . Quiaipse factum est nobis a Deo sapientia et iustitiaet sanctificatio et redemptio 8 ; qui in Evangelioloquebatur: Ego sum lux et via et veritas et vi-ta 9 , de quo in Psalmis dicitur: Veritas de terraorta est et iustitia de cœlo prospexit 10 . Unde etApostolus hortatur Ephesios, dicens: State ergosuccincti lumbos vestros in veritate, et induti lo-rica iustitiæ 11 .

Fascia est qua tegitur pectus et papillæ compri-muntur atque crispante cingulo angustius pectus

4 Matth. III5 II Thes. III6 Ibid.7 Isa. XI8 I Cor. I9 Ioann. XIV10Psal. LXXXIV11Ephes. VI

arctatur. Et dicta fascia quod in modum fasciculicorpus alligat. Hinc et fasciolæ, quibus vulneraalligantur. Potest autem in fascia sollicita mentiscustodia erga cogitationis perversas et desiderianociva intelligi, quam mulier, hoc est, fidelis animaad conservationem sui sibimetipsi adhibet. Undedicitur Propheta: Numquid potest oblivisci mulierornamenti sui aut fasciæ pectoralis suæ, et reli-qua 12 .

XXVI

De calceamentis

Sutores nuncupatos quod insertis filo porcorumsetis suant, id est, consuant quasi setores. Ca-ligarios vero non a callo pedum, sed a calo, idest, ligno, vocatus sine quo consui calciamentanon possunt, quos Græci calopodas dicunt. Fie-bant autem prius ex salice tantum, hinc et cal-ceamenta dicta quod in calo, id est, ligno, fiant,vel quod calcentur. Calceamenta ergo mystice sig-nificant prædicationem pacis, de quibus Prophe-ta ait: Quam speciosi sunt super montes pedesevangelizantium pacem, prædicantes bonum! 1 . EtApostolus: Calceati, inquit, pedes in præparationeEvangelii pacis 2 . Hinc et in Ezechiel scriptumest: Calceavi te hyacinthino, id est, spe cœlesti,et calceamento, exemplo videlicet præcedentiumpatrum. De quo in Exodo legitur: Et calceamentahabebitis in pedibus vestris 3 . Item calceamentaopera sunt mortalitatis vel exempla pravorum ho-minum a quibus Dominus Apostolos prohibuit inEvangelio, dicens: Neque calceamenta portabitis invia 4 .

Ocreæ tibialia calceamenta sunt, quod crura te-gant. Cothurni sunt quibus calceabantur tragœdiqui in theatro dicturi erant, et alta intonantiquevoce carmina cantaturi. Est enim calceamentumin modum crepidarum, quo heroes utebantur, sedtale est ut et dextro et in lævo conveniat pede.

Soleæ sunt quibus tantum pedum plantæ tegun-tur, dictæ a solo pedum. Item soleæ materiales exmateria corio intexta. Mystice soleæ sive sandaliadiscretionem doctrinæ significant, unde Dominusin Evangelio secundum Marcum 5 iussit discipuloscalceari pedes sandaliis vel soleis, ut pes nequetectus sit nec totus nudus ad terram: quod mysticesignificat, ut nec occultetur Evangelio, nec terreniscommodis innitatur.

Socci, cuius diminutivum soccelli, appellati indequod saccum habeant in quo pars plantæ iniicitur.

12 Ier. II1 Isa. LII2 Ephes. VI3 Exod. XII4 Matth. X5 Marc. VI

Page 337: Rabano Mauro - De Universo

Calliculæ vel callicæ, vel a callo pedum dictæ velquia ligantur. Nam socci non ligantur, sed tantumintromittuntur. Calliculi vero sive caligæ in Acti-bus Apostolorum discribuntur, ubi Petrus Apos-tolus legitur ab Angelo admonitus ut calcearet secaligis suis et sequeretur eum, quod significat, utsolutus a vinculis terrenis liberius iret ad prædica-tionem Evangelii. Corrigiæ a coriis vocantur, vela colligatione, quasi colligiæ. Corrigia ergo mys-tice ligationem significat mysterii; unde IoannesBaptista de Domino ait: Cuius non sum dignuscorrigia calceamenti solvere 6 , id est, mysteria in-carnationis eius revelare; vel aliter: non sum dig-nus eius calceamenta portare, id est, nomen sponsimihi usurpare.

Liber vigesimus secundus

I De mensis et escis. II De potu. III De vasis es-cariis. IV De vasis potatoriis. V De vasis vinariissive aquariis. VI De vasis oleariis. VII De vasiscoquinariis et pistoriis. VIII De vasis repositoriis.IX De canistro. X De vasis luminariorum. XI Delectis et sellis. XII De vehiculis. XIII De reli-quis, quæ in usu habentur. XIV De instrumentisrusticis. XV De instrumentis hortorum. XVI Deinstrumentis equorum.

I

De mensis et escis

Primus Dædalus mensam et sellam fecit. Coqui-næ apparatum Apicius quidam primus composuitqui in eo assumptis bonis morte voluntaria pe-riit, et merito, quia is qui gulæ atque edacitatiservit et animam et corpus interficit. Ab esu etcomesu mensæ factum vocabulum: nullum enimalium habet usum. Coquere ergo significat verbumDomini subtiliter in corde meditari debere, hocest, quasi mente decoquere, cuius verbi frequen-tatio in libro Levitici reperitur. Comedere enimmystice significat verba divina spiritaliter sumere,et panem illum qui de cœlo descendit 1 , avidedelectare. Unde in Ioele scriptum est: Et comedetisvescentes, et saturabimini, et laudabitis DominumDeum vestrum 2 .

6 Marc. I1 Ioann. VI2 Ioel. II

Torus dicitur a tortis herbis, quæ accumbentiumhumeris subponuntur. Stibadium ab stipitibusdictum, quasi stipadium, sic enim prius scrip-tum est. Convivium apud Græcos a compotatione,apud nos vero a convictu rectius appellatur, velquia vitæ collocutionem habet. Item conviviuma multitudine convescentium. Nam privata mensaest victus, convivium non est. Convivii triplex estmodus: discumbendi, edendi et bibendi; discum-bendi ut: Toris iussi discumbere pictis. Edendi etbibendi, ut: Postquam prima quies epulis, men-sæque remotæ, crateras magnos statuunt, et vinacoronant. Convivium autem mystice sive SacræScripturæ meditatione significat, ubi refectio spi-ritalis sumitur, vel remunerationem futuram de-monstrat, ubi plenitudo omnium bonorum sanctiset dignis hominibus præparata esse creditur. Undein Propheta scriptum est: Præparabitur a Dominoin monte hoc convivium pinguium , convivium me-dullatorum et vindemiæ defecatæ 3 . Cibus dictusquia capitur ore sicuti esca, quia eam os capit.Victus proprie vocatus quia vitam retinet, unde etad cibum vocare invitare dicitur. Alimonia dicitureo quod eius sumptu corpus alatur. Hanc iuvenesaccipiunt ad incrementum, senes ad perseveran-tiam: neque enim subsistere poterit caro, nisi con-fortetur alimentis. Cibus enim aut prædicationemsermonis Domini significat, aut voluntatem Dei.Unde Dominus ait in Evangelio: Meus cibus est,ut faciam voluntatem Patris mei 4 . Et in Prophe-ta: Cibavit, inquit, eos ex adipe frumenti 5 , quodsive manna significat, sive corpus Domini Christi.Adipem quippe dicimus animalium pinguidinemcorpulentam, quod nomen ad frumentum abusivetranslatum est, ut significaret ei interius aliquaminesse bonitatem. Victus autem necessarium ci-bum significat, non deliciosum. Unde dicit Apos-tolus: Habentes autem victum et vestitum, sive utin aliis exemplaribus legimus: Habentes alimentaet operimenta his contenti sumus 6 . Ac si diceret,sufficit illa habere quæ ad usum nobis sunt neces-saria: hæc enim fruemur sola. Cætera vero etiamsi cumulata fuerint aliis relinquamus in modum,habentes autem alimenta et operimenta his con-tenti sumus: operimenta, inquiens, non vestimentaut in quibusdam Latinis exemplaribus non propriecontinetur, id est, quæ corpus operunt tantum nonquæ amictus gloria blandiantur.

Opulentia ab ope dicta est, quam si discutias,invenies eam tenere modum. Nam quomodo opitu-latur quod nimium est cum incommodius sit sæpequam parum? Opulentiæ autem nomen non solumad corporales res, sed etiam ad spiritales pertinet,quia opes sunt, hoc est divitiæ terrenæ, similiter etopes virtutum in Scripturis leguntur, quæ magis

3 Isa. XXV4 Psal. LXXX5 Psal. LXXX6 I Tim. VI

Page 338: Rabano Mauro - De Universo

divitem faciunt hominem, quam divitiæ terrenæquia ex terrenis desideriis et cupiditate sæcularicruciatur animus hominum: ex amore autem cœ-lestium consolatur et pascitur. Unde Apostolusad Timotheum scribens ait: Divitibus huius sæ-culi præcipe non sublime sapere, neque sperare inincerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui præstatnobis omnia abunde ad fruendum: bene agere, di-vites fieri in operibus bonis, facile tribuere, com-municare, thesaurizare sibi fundamentum bonumin futurum, ut apprehendant veram vitam 7 .

Epulæ ab opulentia rerum dictæ. Epulæ autemsimplices in duo necessaria dividuntur: panem etvinum, et in duo superflua, quæ terra et marivescendi causa exquiruntur. Dapes autem regumsunt, epulæ privatorum. Deliciæ nuncupate quodhis delectentur homines, easque suaviter appetant.Epulæ autem quando in bonam partem signi-ficationem ducunt spiritale gaudium sanctorumin bonis virtutum et sapientiæ exprimunt. UndeApostolus dicit: Etenim Pascha nostrum immola-tus est Christus. Itaque epulemur non in fermentoveteri neque in fermento malitiæ et nequitiæ, etcætera 8 . Hoc est, laetititam habentes renovatio-nis, facta vetera fugiamus, inmunditiam omnemabiicientes a nobis, quæ est corruptio, quia si-cut fermentum totam massam corrumpit, ita etmala vita totum hominem. Similiter autem dapeset deliciæ spiritales delicias bonorum actuum etSacræ Scientiæ, significant quæ pascunt animam.E contrario autem quando abutitur homo terrenisdeliciis et corporali cibo non animæ sed et corporidetrimentum facit. Pulmentum vocatur a pulte si-ve enim sola pultis sive quid aliud eius permixtio-ne sumatur: pulmentum proprie dicitur. Pulmen-tum enim legitur 9 Isaac patriarcha expetivisse abEsau filio suo quod tamen Iacob bene explevit.Quia Isaac inde bene refectus benedictionem proeo plenam illi rependit, quod significat: remorantepriori populi in exteriori exercitatione, populusgentium Deo Patri bonæ voluntatis et innocentiæpulmentum offerens æternam benedictionis gra-tiam accipere promeruit.

Satietas autem et saturitas sibi differunt. Namsacietas et ex uno cibo dici potest, pro eo quodsatis sit: saturitas autem a satura nomen accepitquod est vario alimentorum apparatu composi-tum. Satietas autem aliquando in bonam partem,aliquando vero in contrariam ponitur. In bonamquando abundantia virtutum in præsenti vel ple-nitudinem remunerationis in futuro significat. Un-de scriptum est in Evangelio: Satiavit Dominusquinque millia hominum 10 . Et Propheta: Satia-bor, inquit, dum manifestabitur gloria tua 11 . In

7 I Tim. VI8 I Cor. V9 Gen. XXVII10Matth. XIV11Psal. XVI

contrariam autem partem satietas ponitur dumScriptura dicit de impiis: Satiabuntur pœnis suis,hoc est, abundabunt tormentis futuris. Similiteret saturitas in bonam et in contrariam partempostia. Reperitur in bonam, ubi Propheta dicit:Edent pauperes et saturabuntur 12 . Et in EvangelioDominus: Beati qui esuriunt et satiunt iustitiam,quoniam ipsi saturabuntur 13 . In malam vero ubide Iudæis Psalmista dicit: Saturati sunt porcina,et reliquerunt quæ superfuerunt parvulis suis 14 .Sordibus enim peccatorum suorum replebantur,qui contrarii Filio Dei extiterunt et transmiseruntreliquias peccatorum filiis suis, quando clamant:Sanguis eius super nos et super filios nostros 15 .

Crapula est inmoderata voracitas, quasi crudaepula, cuius cruditate gravatur cor et stomachusindigestus efficitur. Inmoderata enim voracitasvitium est, sed tantum id est salutis quantumsustentationi naturæque sufficiat. Crapula autemiuxta allegoriam vel tropologiam in contraria par-tem magis quam bonam accipitur, quia ad vitiummagis refertur quam ad virtutes. Hinc Dominus inEvangelio discipulis ait: Attendite autem vobis neforte graventur corda vestra in crapula et ebrieta-te, et curis huius vitæ et superveniet repente supervos dies illa, et reliqua 16 .

Prandium ab apparatu edendi dictum. Proprie au-tem veteres prandium vocabant omnium militumcibum ante pugnam, unde est illud ducis allo-quium: Prandeamus tamquam apud inferos cœ-naturi. Cœnam vocari aiunt a communione ves-centium. Coinon quippe Græci commune dicunt,unde et communicantes quod communiter, id est,pariter, conveniant. Apud veteres enim solitumerat in propatulo vesci et communiter epulari. Nesingularitas luxuriam gigneret. Est autem cœnavespertinus cibus quam vespertinam antiqui dice-bant. In usu enim non erant prandia. Prandiumenim mystice significat pastum pæsentis temporisubi fideles sanctorum Prophetarum et Apostolo-rum dictis vel exemplis pascunt. Unde in evan-gelica parabola scriptum est: Rex servis suis ait:Dicite invitatis: ecce prandium meum paravi, taurimei et altilia occisa, et omnia parata sunt 17 . Cœ-nam autem finem mundi intellegere possumus, ubiDominus unicuique reddet secundum opera sua.Unde in evangelica parabola, dignis in conviviorecumbentibus, ille qui non habuit vestem nup-tialem proiectus est de consortio aliorum in pœ-nam sibi condignam: quia recumbentibus electis inquiete superna soli reprobi proiicientur in tenebrasexteriores, ubi erit fletus et stridor dentium.

12Psal. XXI13Matth. V14Psal. XVI15Matth. XXVII16Luc. XXI17Matth. XXII

Page 339: Rabano Mauro - De Universo

Panis dictus quod cum omni cibo apponatur, velquod omne animal eum appetat. Pan enim Græceomne dicitur. Cibarius est qui ad cibum servisdatur, non ad delicias. Fermentaticius: fermentisconfectus. Azimus non fermentatur, nam azimusest sine fermento, sincerus. Acrozymus leviter fer-mentatur quasi acroazymus. Panis autem et in bo-nam partem et in malam accipitur. In bonam veropartem quando Christum significat, vel sermonemeius, unde ipse ait in Evangelio: Ego sum panisvivus qui de cœlo descendi 18 . Et item: Panis quemego dabo caro mea est pro mundi vita 19 . Fidemsignificat panis, ut in Evangelio: Quis, inquit, ves-trum habebit amicum et ibit ad illum media nocte,et dicet illi: Amice commoda mihi tres panes 20 .Item panis caritas intelligitur, unde in EvangelioDominus ait: Quis vestrum Patrem petit panem,numquid lapidem dabit illi? 21 Rursum panes de-cem plenitudines omnium sanctorum decalogumservantes intelliguntur. Et panes duodecim qui su-per mensam propositionis per singuli sabbata mu-tabantur 22 duodecim Apostolorum obtinent sa-cramentum. In contrariam vero partem panis po-nitur, ubi doctrinam hæreticorum significat. Undein Salomone scriptum est: Aquæ furtivæ dulcioressunt, et panis absconditus suavior 23 . Item ibi: Nedesideres, inquit, de cibis eius in quibus est panismendacii 24 . Azyma sinceritatem mentis signifi-cat, absque fermento malitiæ, ut in Apostolo: Inazymis, inquit, sinceritatis et veritatis 25 . Similagofidelium multitudo, puritas mentis, operatio mi-sericordiæ et fortitudo caritatis intelligitur, undein Levitico scriptum est: Si autem anima offertmunus sacrificium Deo similago sit munus eius 26 .Subcineritius panis dicitur coctus sub cinere, etreversatus; ipse est focacius. Subcinericius humili-tatis oblationem significat, ut in Genesi: Festinan-ter, ait, consparge tres mensuras similaginis, etfac subcinericium panem 27 . Et in aliam partem:Factus est Ephraim sicut subcinericius, qui rever-satur 28 . Clibanicius in testa coctus. De clibaniciopane in Levitico scriptum est: Cum autem obtule-ris sacrificium coctum in clibano, de simila panes,scilicet absque fermento, conspersos oleo et laganaazyma oleo lita 29 . Recte ergo sacrificium in hocloco, ut denuntiaret nativitatem Christi, diciturcoctum in clibano, Dei genitricis videlicet utero.Illa enim clibanus necessarie nominatur, quia etpanes ignemque desuper clibanus suscipit: sic et

18 Ioann. VI19 Ibid.20Luc. XI21 Ibid.22Exod. XXV23Prov. IX24Prov. XXIII25 I Cor. V26Lev. II27Gen. XVIII28Ose. VII29Lev. II

Dei genitrix desuper vitæ panem, Deum videlicetVerbum, in suo utero ignemque suscepit pæsentiæspiritus. Verba ergo Apostolorum panes accipe;Prophetarum vero lagana. Quantum enim panesa laganis ad nutriendum sunt aptiores, tantumverba Apostolorum verbis Prophetarum. Utriqueautem azymi, quia ex alia doctrina fermentum nonhabent, verbi gratia, sapientiæ sæcularis, quodconvenit accidere. Placentæ sunt quæ fiunt defarre, quas alii liba dicunt eo quod libeant et pla-ceant. Dulcia sunt genera pistorii operis a saporedicta; melle enim aspersa sumuntur. Crusta su-perficies panis, ipsa et fragmenta, quia dividitur,ut fracta. De placentis in Ieremia mentio fit, ubiincrepatur populus, quod placentas sive focaciosreginæ cœli coxerint: quod hæreticos sive schis-maticos significat, qui quidquid sapientia sæculariin hæresi excoquentes præparant, non Deo, sedmalignis spiritibus illud offerunt. Et in Psalmoscriptum est: Mittit crystallum suum sicut frustapanis 30 .

Crystalli substantia obstinatis peccatoribus meri-to comparatur, qui algore perfidiæ constricti persingulos dies congelescunt. Hos quoque Dominus,veluti frusta panis, emittit, quando conversos suafacit prædicare magnalia, unde opulus esurienscœlesti pane vescatur. Frusta enim partes dicimuscorporis alicuius: significant quippe doctrinæ di-versa dona, quæ ex peccatoribus in sanctis suisDominus sæpius monstrare dignatus est. Fermen-tum a fervore nuncupatum, quod plus una horanon potest contineri, crescendo enim excedit. Fa-rina et furfures a farre dictæ cuius sunt purgamen-ta. Amolum flos farinæ tenuissimum præ levitatede mola egestum, unde et appellatum, quasi amola. Fermentum fides intelligitur in Evangelio,ubi scriptum est: Mulier accepto fermento misitin farina sata tria 31 . Item fermentum corruptio-nem mentis significat per peccatum, ut in Exodo:Omnis, inquit, qui comederit fermentatum peribitanima eius 32 . Farina multitudo fidelium in Evan-gelio:Mulier, accepto fermento, misit in farinamsata tria 33 , quod est Trinitatis misterium. Farinaopus bonum vel malum, sicut est illud in Prop-heta: Non est manipulus in eis faciens farinam:quod et si fecerit, alieni comedent ea 34 .

Carnes dictæ quod a caro sunt, sive a creando,unde et a Græcis creas vocantur. Caro sacramen-tum corporis Domini in Evangelio: Qui manducatcarnem meam, et bibit sanguinem meum 35 . Car-nes historia legis, ut quidam volunt, in Exodo: Advesperum vescemini carnibus, et mane saturabimi-

30Psal. CXLVII31Matth. XIII32Exod. XII33Matth. XIII34Ose. VIII35 Ioann. VI

Page 340: Rabano Mauro - De Universo

ni panibus 36 , hoc est, post illuminationem fidei etresurrectionem Domini nostri Iesu Christi spiritalicibo vescemini. Caro enim hominem exterioremsignificat, unde scriptum est in Apostolo: Caroenim concupiscit adversus spiritum, et spiritusadversus carnem 37 . Et sanguis operationem car-nalem, unde Propheta dicit in Psalmo: Libera mede sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ 38 . Itemcaro et sanguis ingluviem ventris atque luxuriamsignificant, ut in Apostolo: Caro, inquit, et sanguisregnum Dei non possidebunt 39 .

Crudum dicitur quod sit cruentum. Est enim cumsanguine coctum, sed et multi temporis aliquidcoctum vocatur. Assum, quod ardeat, quasi ar-sum. Elixum eo quod in aqua sola decoquitur.Lixa enim aqua dicitur, ab eo quod sit soluta, undeet solutio libidinis luxus, et membra loco mota lu-xa dicuntur. Præceptum namque ita in lege est deagni carnibus in Pascha vescendis: Non comedetisex ea crudum quid, nec coctum aqua, sed assumtantum igne 40 . Quid crudæ agni carnes, nisi inconsideratam ac sine reverentia cogitationis reiec-tam illius humanitatem significant? Omne enimquod subtiliter cogitamus quasi mente coquimus,sed agni caro nec cruda edenda est, nec aquacocta, quia Redemptor noster nec purus homoæstimandus est, neque per humanam sapientiamqualiter incarnari Deus potuit cogitandus. Omnisenim qui Redemptorem nostrum purum hominemcredit, quid iste aliud, quam agni carnes crudascomedit, quas videlicet coquere per divinitatis eiusintellegentiam noluit. Omnis vero qui incarnatio-nis eius mysteria iuxta humanam sapientiam dis-cutere conatur carnes agni aqua vult coquere, idest, dispensationis eius misterium per dissolutamvult scientiam penetrare. Frixum a sono dictum,quando ardet in oleo. Frixura significat timorempœnæ, unde Psalmista ait: Ossa mei sicut infrixorio confrixa sunt 41 . Sicut opinione prosperabonorum meritorum ossa, id est, animi fortitudo,pinguescit, quando eorum conscientia felici recor-datione lætatur, sicut dicit Salomon: Fama bonainpinguat ossa 42 ; ita reconditione contraria pec-catorum virtus, tamquam frixa, contrahitur dumoblocutiones hominum et conscientiæ suæ iudi-cia graviter expavescit; sive hic frigitur peccatorquando futuros ignes incendiaque formidat, namqui se pavescit arsurum, ipsius incendii terroreiam friget.

Salsum quasi sale a aspersum, demptis quasi emedio syllabis tribus. Sal enim condimentum sa-pientiæ significat, ut in Evangelio ipsa Veritas ait:

36Exod. XVI37Gal. V38Psal. I39 I Cor. XV40Exod. XII41Psal. XXX42Prov. XV

Vos estis sal terræ 43 . Et item: Habete, inquit,sal in vobis 44 . Rursum sal infatuatam Iudæorumscientiam significat, ut in Levitico: Pluam, inquit,super terram illam pulverem et sal. Salsugo quo-que cordis compunctionem designat, sicut in Iobde onagris, hoc est, monachis dicitur: Tabernaculaeius in terra salsuginis 45 . Item salsugo infidelitasIudæorum vel ariditas mentis. In Psalterio: Terrafructifera in salsuginem 46 .

Ius coquinæ magistri a iure nuncupaverunt, quiaest lex condimenti eius. Hanc Græci zomon vo-cant. Coquere ergo diligentem meditationem sig-nificat, verbum Domini subtiliter in corde medi-tari quasi mente decoquere est, quod in Leviticoita probatur. Comedere e divina verba spiritalitersumere, et panem illum qui de cœlo ascendit avidedelectare, unde in Ioel: Et comedetis vescentes, etsaturabimini, et laudabitis Dominum Deum ves-trum 47 . Famis egestas fidei, et assumptio verbidivini. In Evangelio: Facta est famis valida inregione illa, et ipse cœpit egere 48 . Et in Isaia:Propterea captivus ductus est populus meus, quianon habuit scientiam, et nobiles eius interieruntfame 49 . Et in Amos: Ecce dies veniunt, dicit Do-minus, et emittam famem in terram, non famempanis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbumDei 50 . Et in Psalterio: Ut eripiat a morte animaseorum et alat eos in fame 51 . De hac fame verbiDei pro viro iusto in Psalterio dicitur: Iunior fuiet senui, et non vidi iustum derelictum, nec semeneius egens pane 52 . Et in Salomone: Non occidetDominus fame animam iusti 53 . Sitis hoc, quodet superius, ariditas cordis, ubi non est verbumDei. In Isaia: Multitudo eorum siti exaruit 54 . Etin Ieremia: Prohibe pedem tuum a nuditate, etguttum tuum a siti 55 . Et in bonam partem: Beatiqui esuriunt et sitiunt iustitiam 56 .

Lac a Græco sermone derivatum est pro candore.Græci enim album leucon dicunt. Lac vero etsanguis est quod nutrit, et quod nutritur, namlacte nutrimus, vivimus sanguine. Ubera unde lacprocedit quattuor Evangeliorum doctrinam sig-nificant. Unde in Cantico canticorum scriptumest: Meliora sunt ubera tua vino 57 . Lac quoqueprisca lex per Moysen prolata intelligitur, unde

43Matth. V44Marc. IX45 Iob XXXIX46Psal. CVI47 Ioel II48Luc. XV49 Isa. V50Amos VIII51Psal. XXXII52Psal. XXXVI53Prov. X54 Isa. V55 Ier. II56Matth. V57Cant. IV

Page 341: Rabano Mauro - De Universo

prædicatoribus Novi Testamenti in Genesi dicitur:Pulchriores sunt oculi eius vino et dentes lactecandidiores 58 . Item lac simplicem doctrinam sig-nificat in Apostolo, ubi dicit: Tamquam parvulis inChristo, lac vobis dedi potu, non escam: nondumenim poteratis 59 . Hic lac sensus accipitur, id est,intellectus parvulus. Hinc et in Isaia scriptum estde Eclesia gentium: Mamilla regum lactaberis 60 ,hoc est, prædicatione sanctorum doctorum nu-trieris. Item lac sinceritatem mentis significat. Inepistola Petri, ubi dicit: Rationabiles sine dolo lacconcupiscite, ut in eo crescatis in salutem 61 . Namet alibi scriptum est: Quis pascit gregem et de lactegregis non comedit? 62 .

Quactum quasi coactum, id est, coagulatum. Ac-cepta enim secum alia specie coagulatur. Coagu-latum et in bono et in malo ponitur. In bonosicut in sexagesimo septimo Psalmo dictum est:Mons coagulatur, mons pinguis 63 . Coagulatumcaritatem concretam significat. Mons enim uberest Christus vel Ecclesia. In malam vero partemubi scriptum est: Coagulatum est sicut lac coreorum 64 , quod significat vitiis concretum.

Caseus sensus spiritalis, ut quidam volunt, sicutin libro Regum pro David scribitur: Dixit ei patersuus: Accipe ephi polentæ, id est, trium modiorummensuram, et decem formellas casei, et fer tri-buno 65 ; quod tenet decem præceptorum legis fi-guram cum fide Sanctæ Trinitatis. Butyrum evan-gelicus sermo a lacte legis seductus, sicut in Geneside Abraham narratur, quod cum cæteris dapibus,hoc est, vitulo et lacte, ipsum butyrum in prandioDomino obtulit. Item butyrum fructus Ecclesiæquæ ex Iudæis credidit, unde in Isaia de Dominoscriptum est: Butyrum et mel manducabit 66 . Pas-citur enim Salvator noster butyro, hoc est, fidecredentium Iudæorum, et melle, hoc est, dulce-dine dilectionis fidelium ex gentibus. Mel Græcæappellationis est quod ab apibus nomen habereprobatur. Nam apis Græce melissa dicitur. Anteaautem mella de rore erant, inveniebanturque inarundinum foliis, unde et Virgilius: Protinus aereimellis cœlestia dona. Siquidem hucusque in Indiaet Arabia colligatum reperitur ramis inhærens insimilitudinem salis. Mel quoque mystice significatdulcedinem præceptorum Dei. Unde Propheta di-cit in Psalmo: Quam dulcia faucibus meis eloquiatua, Domine, super mel et favum ori meo! 67 .Item mel dulcedinem ipsius per figuram exprimitSalvatoris, de quo in cantico Deuteronomii dictum

58Gen. XLIX59 I Cor. III60 Isa. LX61 I Petr. II62 I Cor. IX63Psal. LXVII64Psal. CXVIII65 I Reg. XVII66 Isa. VII67Psal. CXVIII

est: Suxerunt mel de petra 68 . Et Psalmista: Depetra, inquit, melle saturavit eos 69 . In contrariampartem mel ponitur ubi dulcedo peccati et vitavoluptuosa designatur, propter quod etiam in sa-crificio Dei per legem prohibitum est offerri. Fa-vus vocatur quia comeditur magis quam bibitur.Phagein enim Græci comedere appellant. Favusenim mellis iuxta allegoriam caro est Salvatoris,divinitatis dulcedine plena, ut in Evangelio: Etposuerunt, inquit, coram eo partem piscis assi, etfavum mellis 70 . Item favus Scriptura est divinamelle spiritalis repleta sapientiæ, ut in Canti-cis canticorum: Comedi, inquit, favum cum mellemeo 71 . In contrariam vero partem favus est po-situs ubi hæreticorum illecebrosam decepetionemsignificat, unde in Proverbiis legitur: Favus disti-llans labia meretricis 72 .

Aiunt autem medici et qui de humanorum cor-porum scripsere naturis, præcipueque Gallenus inlibris quorum titulus est Peri ugias, puerorum etiuvenum ac perfectæ ætatis virorum mulierumquecorpora insito calore fervere, et noxios esse hisætatibus cibos qui calorem augeant, sanitatiqueconducere frigida quæque in usum sumere, sicutecontrario senibus qui pituita laborent et frigorecalidos cibos et vina vetera prodesse.

II

De potu

Potio a Græca derivatione vocata. Hanc enim illipoton dicunt. Aqua enim generaliter vocata, quodsuperficies eius æqualis sit. Hinc et æquora quaminde recentem dicimus, quia non est utilis vetusta,ut vinum, sed statim sublata de flumine, fonte velputeo. Fetescit enim vetusta. Aqua enim naturalisest potus, et generaliter omnibus communis, undeet salubrior cæteris. Potus vero aliquando signi-ficat gratiam Spiritus Sancti, ut in Psalmo: To-rrente, inquit, voluntatis tuæ potabis eos 1 . Itemin aliam partem: Non est, inquit, regnum Dei escaet potus 2 .

Vinum inde dictum quod eius potus venas san-guine cito repleat. Hoc alii, quod nos cura solvat,lyæum appellant. Veteres vinum venenum voca-bant, sed postquam inventum est virus lethiferisucci, hoc vinum vocatum, illud venenum. Undeet Hieronimus in libro quem de virginitate con-servanda scripsit, adulescentulas inquit ita vinumdebere fugere ut venenum, ne pro ætatis caloreferventi bibant et pereant. Inde est quod apud

68Deut. XXXII69Psal. LXXX70Luc. XXIV71Cant. V72Prov. V1 Psal. XXXV2 Rom. XIV

Page 342: Rabano Mauro - De Universo

veteres Romanos feminæ non utebantur vino, ni-si sacrorum causa certis diebus. Merum dicimuscum vinum purum significamus. Nam merum di-cimus quidquid purum atque sincerum est, sicutet aquam meram nulli utique rei mixtam. Hincet merenda quod antiquitus id temporis pueriset operariis quibusque panis merus dabatur, autquod meridie, hoc est, eo tempore id soli ac se-paratim cibum sumebant. Non utique in prandioaut in cœna ad unam mensam. Inde credimusetiam illud tempus quod post medium diem estmeridiem appellari quod purum est. Vinum enimplures significationes habet quia aliquando signifi-cat sanguinem Christi, ut in Evangelio: Qui man-ducat, inquit, meam carnem et bibit meum san-guinem habet vitam æternam 3 . Aliquando gra-tiam Spiritus Sanctus ut in Evangelio: Vinum, ait,novum in utres novos mitti debet 4 . Aliquando ser-monem divinum sive compunctionem cordis, ut inPsalmo: Potasti, inquit, nos vino compunctionis 5 .Aliquando iudicium divinum, ut in Apocalypsi:Ipse calcavit torcular vini iræ furoris Dei 6 . Ali-quando Sacram Scripturam rectamque doctrinam,unde per Isaiam ad Iudæos dicitur: Caupones tuimiscent aquam vino 7 . Aliquando opera luxiriæ,ut in Apostolo: Nolite, inquit, inebriari vino, inquo est luxuria 8 . Et alibi: Luxuriosa res est vi-num et tumultuosa ebrietas 9 . Merum autem sin-ceritatem iudicii, aut veritatis, vel etiam caloremfidei significat, ut in Psalmo: Vini, inquit, meri,plenus est mixto 10 . Unde beatus Ambrosius, inhymno sanctæ epiphaniæ mirabiliter declamavitsplendidissima luce verborum. Quod autem dixitmeri sinceritatem designat, quod semper purum,semper est limpidum. Nam refectos homines adgloriam virtutis non ad vitium ebrietatis addu-cit. Qquod autem dixit mixto: Novum Vetusquesignificat Testamentum, quæ utraque permixtaanimarum efficiunt saluberrimam potionem. Vi-num conditum ferventem amorem significat, idest, variis virtutum pigmentis ornatum, unde inCantico canticorum legitur: Et dabo tibi pocu-lum ex vino condito et mustum malorum granato-rum meorum 11 . Mustum est vinum e lacu statimsublatum, dictum autem creditur mustum quodin se limum et terram habent mixtam. Nam musterra, unde et humus, cuius tanta vis fervorisest ut vasa quamvis grandia ex eo plena absquespiramine relicta illico disrumpat. Mustum autemsignificat gratiam Spiritus Sancti noviter datam,unde legitur in Actibus Apostolorum Iudæos de

3 Ioann. VI4 Marc. II5 Psal. LIX6 Apoc. XIX7 Isa. I8 Ephes. V9 Prov. XX10Psal. LXXIV11Cant. VIII

Apostolis dixisse: Musto pleni sunt isti 12 . Quodlicet illi pravo sensu interpretati sunt, veraciter ta-men ipsi divina gratia sunt repleti, ex qua multossalubri ebrietate potaverunt.

Acetum, vel quia acutum, vel quia aquatum vi-num, id est, aquam mixtum, cito in hunc saporemredigitur. Unde et acidum quasi aquidum. Mysticeautem acetum puritatem corruptam mentis signi-ficat, unde in Psalmo scriptum est: Et in siti meapotaverunt me aceto 13 . Matthaeus enim refert,cum Dominus dixisset Sitio, oblatum illi fel cumaceto permixtum, ut revera per facta Iudæorumamaritudo potionis ipsius et austeritas indicare-tur. Ille enim dixit, Sitio: quia fidem in ipsisdesideratam non poterat invenire. Isti obtuleruntamarissimos mores suos, qui nulla compunctioneconversi sunt. Item aceti asperitas mentis corrup-tio intelligitur. Unde in libro Numerorum 14 Na-zareis qui se sanctificabant Domino, vinum simulet acetum sumere prohibitum est.

Sicera est omnis potio quæ extra vinum inebriarepotest, cuius licet nomen Hebræum sit, tamenLatinum sonat, pro eo quod ex succo frumentivel pomorum conficiatur, aut palmarum fructusin liquorem exprimantur, coctisque frugibus aquapinguior, quasi succus, colatur, et ipsa potio siceranuncupatur. Sicera autem ebrietatem significat, aqua omnis Scriptura Sacra nos prohibet, unde inlege Dominus dixit ad Aaron: Vinum et omne quodinebriari potest non bibes tu et filii tui, quandointrabis in tabernaculum testimonii 15 , id est, addivinum ministerium, et ad doctrinam spiritalem.Tabernaculum enim testimonii cœlestium rerumest contractio, unde non solum nos Apostolusprohibet inebriari, sed etiam Isaias propheta si-mili modo ebrietatem detestatur dicens: Væ quiconsurgitis mane ad ebrietatem sectandam et po-tandum usque ad vesperam, et cætera 16 . Itemsicera peccati dulcedinem et voluptatis illecebramsignificat, unde de præcursore Domini angelus tes-tatus est dicens: Vinum et siceram non bibet 17 ,quia ieiuniis et abstinentiæ deditus erat. Ebrietasaliquando sobrietas mentis intelligitur, ut in Acti-bus Apostolorum: Hi ebrii sunt 18 . Aliter ebrietaset crapula plenitudinem significat vitiorum, ut inEvangelio: Attendite ne graventur corda vestra incrapula et ebrietate 19 , et in Salomone: Velut spinanascatur in manu ebriosi 20 . Fex dicta quod sesevasis emergendo affigat. Fex enim ultimum iudi-cium significat, unde de fece in Psalmo scriptum

12Act. II13Psal. LXVIII14Num. VI15Lev. X16 Isa. V17Luc. I18Act. II19Luc. XXI20Prov. XXVI

Page 343: Rabano Mauro - De Universo

est: Verumtamen fex eius non est exinanita 21 .Feces enim hic non sordes sed ima illa atque ulti-ma vini debemus accipere. Nam quomodo feceshabere potuit quod merum atque purum antedeclaravit? Sed ut ad istam fecem cognosceris mi-nime fuisse perventum, redit ad poculum plenum,dicens: Bibent ex eo omnes peccatores terræ 22 .Hic significat, quod sæpe diximus, Iudæos in finesæculi cum aliis peccatoribus de isto calice bibi-turos, quando credere meruerint, seque EcclesiæCatholicæ adunata fide coniunxerint.

III

De vasis escariis

Vasa dicta a vescendo quod in ea escæ apponan-tur. Cuius diminutivum vascula, quasi vescula.Fictilia dicta quod fiant et fingantur ex terra.Fingere enim est facere, formare et plasmare, un-de et figuli dicuntur, et vas fictile dicitur, nonfictum, illud quod mendacium est, sed quod for-matur, ut sit et habeat aliquam formam. Undeet Apostolus dicit: Numquid dicit figmentum eiqui se finxit: Quare sic me fecisti? 1 Fictilia vasain Samo insula prius inventa traduntur, facta exterra cretea et indurata igne; unde et Samia vasa.Postea inventum est rubricam addere et ex rubraterra fingere. Antiquiorem fuisse usum fictiliumvasorum constat, quam fundendi æris aut argenti.Apud veteres enim nec aurea, nec argentea, sedfictilia vasa habebantur; sicut ad vina doliis exco-gitatis, ad aquas amphoris, hydriis ad balnea, acreliquis quæ in usibus hominum aut rota fiunt autmanu aptantur. Fictilium ergo vasorum figura adhumanæ conditionis sortem pertinet. Unde scrip-tum est: Formavit Deus hominem de limo terræ 2 .Quæ tamen igne Spiritus Sancti ad purum excoc-ta, vasa pretiosa et ad servitium Dei habilia fiunt.Vasa enim pretiosa aurea et argentea sancti suntsapientiæ splendore et eloquentiæ nitore fulgentes,sicut e contrario lignea vel fictilia vasa illi suntqui adhuc aliquid minus de perfectione habent.Unde dixit Apostolus: In magno, inquit, domo nonsunt sola vasa aurea et argentea sed et lignea etfictilia et quædam quidem sunt in honorem aliavero in contumeliam 3 . Magna, inquit, domus estEcclesia, ex multis consistens hominibus. Necesseest ergo non omnes ibi esse æquos. Nam et in mag-na domo non possunt omnia vasa similia reperiri,licet sit domus valde magna, sed inter aurea etargentea vasa perspiciuntur et lignea et fictilia; etalia quidem multa digna sunt honore, alia verosunt contemptibilia et ad certum usum discreta.

21Psal. LXXIV22 Ibid.1 Rom. IX2 Gen. II3 II Tim. II

Deinde quia naturalis erat vasorum divisio, ut nequid tale apud nos existimaret, adiecit: Si enimqui se mundaverit ab his, erit vas in honore sancti-ficatum et optimum Domino, ad omne opus bonumpræparatum 4 . Sed quod illic materia naturalisfacit, hoc hic arbitrium. Qui enim se a deterioribussegregaverit, est vas utile in honorem Dei; alia veroin contumeliam. Hoc autem in nostro est positumarbitrio et potestate; utrum id, quod melius, anquod deterius est, eligamus.

Cælata vasa argentea vel aurea sunt, signis emi-nentioribus intus extra ve expressa, a cœlo voca-ta, quod est genus ferramenti quod vulgo cilio-nem vocant. Chrysendeta vasa deaurata, Græcumest. Anaglipha quod superius sunt sculpta. Græcienim ana sursum, glyphen sculpturam dicunt, in-de anaglypha, id est, sursum sculpta. Vasa enimcælata sive anaglypha significant sanctos, varia-rum virtutum insignis distinctos atque decoratos.Illa autem vasa quæ deaurata dicuntur significanteos quos donum perfectæ caritatis adornat. Dequibus scriptum est in Psalmo: Astitit regina adextris tuis in vestitu deaurato, circum amictavarietate 5 . Aurum ad caritatis debemus aptarefulgorem, qua virtute circumdata Sancta resplen-det Ecclesia, et ne solam ibi intelligeres esse ca-ritatem; In vestitu, dixit, deaurato, non aureo.Deauratum enim dicimus quando superducta spe-cies auri in aliqua materia glutiatur. Ideo autemsupra virtutes alias gratia caritatis apparuit; quiaomnia eius fulgor excellit. Addit circum amictavarietate. Perscrutemur cur Ecclesia Dei de ves-tis varietate laudetur, cui totum simplex conve-nit atque unum. Sed hic varietate, aut linguasmultiplices significat, quia omnis gens secundumsuam patriam in Ecclesia psallit Auctori, aut vir-tutum pulcherrimam diversitatem. Ornatur enimauro Apostolorum, argento Prophetarum, gemmisvirginum, cocco martyrum, purpura pœnitentium.Ista est ergo varietas unitatis quæ oculis Dominiex omnibus gentibus pia conversatione placituratexitur.

Discus antea iscus ab specie scuti, unde et scute-lla: postea discus vocatus quod det escas, id est,apponat, a quo et discumbentes dicti, sive apotou dicein, id est, quod iaceant. Paropsis quadriangulum et quadri laterum vas, id est, paribusabsidis. Patena, quod dispansis patentibusque sitoris lancis. De disco et paropside in Evangeliolegitur 6 , hoc est in decollatione sancti Ioannis,disci commemoratio fit, et in passione Salvatorisde paropside legitur 7 , in quibus admonemur ut li-bidinem et crudelitatem fugiamus, et fraudem vel

4 Ibid.5 Psal. XLIV6 Matth. XIV7 Matth. XXVI

Page 344: Rabano Mauro - De Universo

perditionem facere omnino caveamur omnes, quiluxuriam Herodis et avaritiam Iudæ detestamur.

Mensa enim a mense dicta est, quia eodem dieconvivia ritu gentium exercebantur. De mensa er-go Propheta ait: Parasti in conspectu meo men-sam 8 . Ecclesiæ vero mensa est beata convivatio,opulatio felix, saturitas fidei, esca cœlestis. Verumistam mensam adversus eos paratam esse manifes-tum est, qui in aliqua perversitate demersi Eccle-siam Dei suo graviter errore contristant, de quibusApostolus dicit: Qui manducat indigne, iudiciumsibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Do-mini 9 , datum scilicet ad remissionem peccatorumet vitam perpetuam possidendam. Mementote au-tem quod mensa et in bono et in malo ponitur,sicut dicit Apostolus: Non potestis communicaremensæ Domini et mensæ diaboli 10 . Item mensaaltare est Christi, a quo fideles percipiunt corporiset sanguinis eius mysterium. Rursum mensa Do-mini est utriusque legis intellectualis epulatio inqua convivarum more pascuntur, qui delicias Do-mini aviditate mentis esuriunt, et Sancti Spiritussaluberrima ebrietate impleri se desiderant. HæcIudæis fuit in scandalum sicut Psalmista testaturdicens: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueumet in retributionem et in scandalum 11 ; quando ip-si Iudæi Christi spiritale detestati sunt convivium.Præcepit ergo Dominus Moysi in Exodo ut faceretmensam de lignis sethim et pararet in ministeriumeius diversa vasa, hoc est, acetabula, phialas, thu-ribula et cyathos, in quibus offerenda erant libami-na, et cætera. Mensa enim Domini de lignis sethimfacta Scriptura Sacra est, de sanctis viris prolata.Varia vasa quæ ad offerenda sunt libamina factavariæ sunt distinctiones eloquii divini, pro disparicapacitate audientium. Non enim una eidemqueomnibus potest convenire doctrina, aliter namquesapientes, aliter insipientes, aliter divites, aliterpauperes, aliter sani, aliter infirmi, aliter senes,aliter iuvenes, aliter viri, aliter feminæ, aliter celi-bes, aliter coniugati, aliter prælati, aliter subditi,docenda sunt. Quæ tamen vasa omnia ad mensamtabernaculi omnia ad offerenda libamina perti-nent, quia cum prudens doctor diversa pro diversi-tate audientium loquitur, universa in regula SacræScripturæ reperiuntur, atque ad offerenda Dominovota bonorum operum corda excitant auditorum.Hinc et in libro Numerorum scriptum est, quodprincipes offerent ad dedicationem altaris diversavasa, hoc est, acetabula, phialas et mortariola.Quæ utique mysticam significationem habent. De-nique acetabula, quæ angustum os desuper ha-bent, angustiam litteræ legalis et obscuritatemlocutionis propheticæ per mysterium exprimunt.Phialæ vero quæ ex vitro primitus factæ dicuntur,

8 Psal. XXII9 I Cor. XI10 I Cor. X11Psal. LXVIII

nam Græci hyalon vitrum nominant, et sunt insummo ore latiores luciditatem ac perspicuitatemevangelici sensus in quo mysteria omnia legis etprophetarum explanata sunt, et planam locutio-nem doctrinæ Apostolicæ, in qua ea, quæ priusin ænigmate latebant, in luce prolata et expositasunt, insinuant. Et quid in mortariolo aureo, nisicor electorum plenum divina sapientia et aromatain se continens virtutum significatur?

IV

De vasis potatoriis

Poculum a potando nominatum: est enim omnevas in quo bibendi est consuetudo. Poculum enimmystice significat calicem sanguinis Domini, quodsic inebriat ut mentem sanet, a delictis prohibens,non ad peccata perducens. Hæc vinolentia sobriosreddit, hæc plenitudo malis evacuat; et qui illopoculo non fuerit repletus æterna redditur eges-tate ieiunus. Invenitur etiam et in malo positumut Isaias ait: Et accepi de manu tua calicem rui-næ, poculum iræ et indignationis meæ 1 . Addi-dit etiam, quam præclarum est utique, cum taliaconferat, ut ad cœlorum regna perducat. De quopoculo in Evangelio dicitur: Qui biberit ex aquaquam ego do, non sitiet umquam, sed fiet in eofons aquæ salientis in vitam æternam 2 . Pateræphialæ sunt dictæ, vel quod in ipsis potare sole-mus, vel quod patentes sunt dispansisque labris.Phialæ doctores sunt in Ecclesia ampla scientiareferti, de quo in Exodo. Item phialæ sors in pec-catoribus iræ divinæ, de quo in Apocalypsin: Sep-tem, inquit, phialæ novissimæ iræ Dei plenæ 3 .

Cratera calix est duas habens ansas et est Græ-cum nomen, declinatur autem apud eos hic crater.Nam Latine hæc cratera dicitur, unde et Persius:Si tibi crateras argenti. Virgilius: Crateras magnasstauunt, et vina coronant. Fiebant autem primuma connexionibus virgultorum. Unde et dictæ crate-ræ apo tou cratein, id est, quod se invicem teneant.

Cyathi quoque et scyphi. Cymbia et ipsa pocu-lorum sunt genera, ex quibus cymbia pocula dictasunt ex similitudine cymbæ navis. Amystis speciespoculi, qua ductim, id est, uno spiritum bibitur.Baccea primum a bacco, quod est vinum, nomi-nata, postea in usibus aquariis transiit. Calices etcalathi et schalæ poculorum genera antea ex lignofacta, inde et vocata. Græci enim omne lignumcalon dicebant. Calix significat Sacram Scriptu-ram, id est, duo Testamenta, ut quidam volunt,sicut in Evangelio secundum Lucam, duos calices,unum ante cœnam et alium post cœnam in Pas-

1 Isa. LXI2 Ioann. IV3 Apoc. XVI

Page 345: Rabano Mauro - De Universo

cha Dominus Apostolis tradidisse legitur 4 . Itemcalix figuraliter exprimit supplicia peccatorum. InPsalmo: Ignis et sulphur et spiritus procellarum,pars calicis eorum 5 . Rursum calix tribulatio est,vitæ pæsentis et vindicta in omnes gentes. InIeremia: Accipe calicem istum et dabis ex eo biberead omnes gentes 6 . Ampulla quasi ampla bulla.Simile est enim rotunditate bullis quæ ex spumisaquarum fiunt atque ita inflatur vento. Diximusautem superius de mystica vasorum significationenec necesse est denuo id repetere quod iam pleni-ter constat explanatum esse.

V

De vasis vinariis sive aquariis

Œnophorus vas ferens vinum. Oinos enim vinumest, de quo est illud: Vertitur œnophoris fundus,sententia nobis. Phlascæ ex Græco vocabulo dic-tæ. Hæc provehendis ac recondendis phialis pri-mum factæ sunt. Unde et nuncupatæ. Postea inusum vini transierunt, manente Græco vocabulounde sumpserunt initium. Lagena et situla Græ-ca nomina sunt, inflexa ex parte, ut fierent. Illienim lagenos, nos lagenas, illi silice, nos situlamdicimus. Lagenæ, corda hominum, sapientiæ vi-num retinentes, significat, ut in Propheta: Omnislanguncula implebitur vino 1 . Hydria genus vasisaquatilis per derivationem vocata. Hydros enimGræci aquam dicunt. Hydria carnem hominumsignificat, ut in libro Iudicum: Et dedit in manuseorum hydrias vacuas 2 . Et in Salomone: Contera-tur, inquit, hydria super lacum 3 , hoc est, carnaliscupiditas, de qua in Evangelio legitur: Reliquitergo hydriam suam, et abiit in civitatem 4 . Sexergo hydriæ in Evangelio 5 significant sex æta-tes mundi, in quibus aqua sapientiæ legalis, perChristum conversa est in vinum gratiæ spirita-lis. Situla quod sitientibus apta sit ad bibendum:quod vas Græci cadum vocant. Situla mystice car-nem Christi significat, unde in libro Numerorumscriptum est: Fluit aqua de situla eius 6 . Catinumvas fictile quod melius neutro genere dicitur quammasculino: sicut et salinum dicitur, vas aptumsalibus. Catinum eandem significationem habetquam diximus de paropside in qua manfestatusest proditor Salvatoris.

Scyphus in quo manus lavamus. Orcarum seriolaest ordo rectus vel vas fictile vini apud Syriam

4 Luc. XXII5 Psal. X6 Ier. XXV1 Ier. XIII2 Iud. VII3 Eccli. XII4 Ioann. IV5 Ioann. II6 Num. XXIV

primum excogitatum, sicut cilicises a Cilicia nun-cupatæ, unde primum adductæ sunt. Scyphus er-go significat scientiam legis, unde in sacco Benia-min inventus est scyphus Ioseph 7 ; quia in cor-pore Pauli doctrina cœlestis præfulgebat eloquii.Orca est anphoræ species cuius minore vocabulourceus, diminutivo urceolus est. Cupos et cupasa capiendo, id est, accipiendo aquam vel vinumvocatas, unde et caupones. Uter ab utero vocatusest. De utre vero Psalmista ait: Factus sum sicututer in pruina, iustificationes tuas non sum obli-tus 8 . Uter enim in pruina nativo calore vacuatumbeneficio conversionis attrahitur, et cum sic fueritfelici sorte maceratum, provenit, quod sequitur,ut iustificationes Domini possint nullatenus obli-visci. Uter enim corpus mortale significat: pruinabeneficium conversionis ostendit, per quam evenitut caro nostra lasciviens pœnitentiæ contrahatur.Tantum enim crescit calor fidei quanto de flammasubtractum fuerit corporalibus. De utribus quo-que in Evangelio mentio fit, ubi Dominus de præ-dicatione fidei locutusus ait: Nemo mittit vinumnovum in utres veteres, alioquin rumpuntur utreset vinum effunditur et utres peribunt, sed vinumnovum in utres novos mittunt, et ambo conser-vabuntur 9 ; in utribus veteribus carnales hominesdisignans, et in utribus novis spiritales qui aptisunt ad capiendum vinum gratiæ cœlestis.

Mulgarium vas in quo mulgantur pecora, idem estet mulctrum ab eo quod ibi mulgetur lac. Mulga-rium quoque vas est pastorale in quo lac infusumest, et significat veterem legem, in quo contine-batur lac facilis doctrinæ imperitis conveniens.Labrum enim vocatum eo quod in eo lavationemfieri solitum est infantium. Cuius diminutivum,labellum. Idem et alveum, quod in eo ablutionemfieri solitum est. Labrum enim in Exodo positumlegitur, ante aditum templi Domini ubi sacerdoteslavabant manus et pedes quando ingressuri eranttabernaculum testimonii, et quando accessuri adaltare; quod significat compunctionis lacrimarumemundationem. Duobus namque modis lacrima-rum et compunctionum status distinguitur, quiaprimo necesse est, quisque ad Dominum conversuspro his quæ commisit peccatis veniam fusis lacri-mis precetur; quod si comitantibus dignis pœni-tentiæ fructibus, longo tempore perfecerit, restat,ut securior de accepta peccatorum venia effectusiam desideriis inhiantibus optet venire tempusquo mereatur inter beatissimos angelorum chorosfaciem videre Creatoris.

Pelvis vocata quod pedes ibi laventur. Pelvis enimuib Dominus inmissa aqua lavit pedes discipulo-rum suorum 10 significat orationem sanctam per

7 Gen. XLIV8 Psal. CXVIII9 Matth. IX10 Ioann. XIII

Page 346: Rabano Mauro - De Universo

quam gratia divina post lavationem baptismatismundat opera nostra a sordibus terrenis. Undeipse Dominus in Evangelio ait: Qui lotus est, nonhabet opus, nisi pedes lavet, sed est mundus to-tus 11 . Quomodo est utrumque; et mundus totustamen et pedes ei lavandi sunt, nisi quia mundustotus est in lavacro sancti baptismatis, sed iterumpulvere terrenæ habitationis sordidatur? Unde etnecesse habet iterum lavari per gratiam divinæpietatis, licet prius eadem gratia esset totus mun-datus, Apostolo Ioanne attestante: Si dixerimusquia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus,et veritas in nobis non est 12 . Quotidie igiturpedes lavat nobis, qui interpellat pro nobis, etcotidie nos opus habere, ut pedes lavemus, in ipsaoratione Dominica confitemur cum dicimus: Di-mitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimusdebitoribus nostris 13 .

VI

De vasis oleariis

Lenticula vasculum olearium, ex ære aut argentofactum, a liniendo dictum. His enim reges et sacer-dotes liniebantur. Significat Scripturam Sacram,in qua continetur promissio Spiritus Sancti percuius gratiam ungimur et sanctificamur Deo 1 ,regesque ac sacerdotes spiritales efficimus.

VII

De vasis coquinariis

Omnia vasa coquendi causa parata coculi dicun-tur. Plautus: Æneis coculis mihi excocta est omnismisericordia. Olla dicta pro eo quod ebulliat inea aqua, igne subiecto, ut altius vapor emittatur;unde et bulla dicitur, quæ in aqua venti intusspiritu sustentatur. Patella quasi patula: olla estenim oris patentioribus. Mystice ergo in olla gene-ris prosapia, ut quidam volunt, intelligitur. Undescriptum est in Psalmo: Moab olla spei meæ 1 ,propter Ruth. Item olla damnatio sempiterna utin Ioel: Vultus redigentur in ollam 2 . Rursum ollaest plebs Iudaica cupiditate carnali accensa dequo Ieremias: Ollam, inquit, succensam ego vi-deo 3 . Item in nomine ollæ præsens mundus velgenus humanum sive quælibet anima peccatrix ig-ne tribulationis apposita notatur, de quo Dominusdixit ad Ezechielem: Pone ollam super pruinas

11 Ibid.12 I Ioann. I13Matth. VI1 Apoc. I1 Psal. LIX2 Ioel II3 Ier. I

vacuam donec incalescat æs eius 4 . Cacabus etcucuma a sono feruoris cognominantur. Hæc inGræcis et Latinis communia nomina habent, sedutrum Latini a Græcis an Græci a Latinis hæcvocabula mutuarint, incertum est. Lebetes æneavasa sunt, Græco sermone vocatæ. Sunt enim ollæminores in usum coquendi paratæ. De lebete ergoin Ezechiele ita scriptum est: Hæc dicit DominusDeus, pone lebetem, infunde super eum aquamet mitte in eo divisiones ossuum et carnium, etcætera 5 . Ubi sub lebetis similitudine urbem Ieru-salem describit et sub ossium et carnium coctionetormenta fortium et fragilium exprimit in ea, etper excoctionem rubiginis ipsius civitatis destruc-tionem propter iniquitates eius significat. Iuxtatropologiam vero urbs ista et lebes mundum istumsignificant qui in maligno positus est 6 . Hic in dieiudici divino igne succenditur, et civitas sangui-num ponitur super carbones ignis, ut impleaturquod scriptum est in Isaia: Habes carbones ignis,sedebis super eos 7 . Et impleatur quod scriptumest: Nihil occultum quod non reveletur 8 . Dicitquese Dominus non misereri, nec mundi præterirepeccata neque parcere impiis nec placari ut viæpereant impiorum secundum illud quod in primiPsalmi ponitur fine: Et iter impiorum peribit.

Sartago ab strepitu soni vocata quando ardet inea oleum. Item sartago tribulatio vitæ præsentisin Psalmo: Et ossa mea, id est, fortes Ecclesiæ,sicut in frixorio confrixa sunt 9 . Rursum sartagozelus rectitudinis adversus peccata et compunctiofraternæ infirmitatis in Ezechiel: Et tu fili hominispone sartaginem inter te et inter civitatem 10 . Dehac sartagine loquitur Apostolus: Quis scandali-zatur, et ego non uror? 11

Mola dicitur a sui rotunditate vocata, ut malapomorum, sicut et Græci. Per molam exprimiturcircuitus vitæ pæsentis et labor terrenus. In Evan-gelio: Qui scandalizaverit unum de pusillis istisexpedit et ut suspendatur mola asinaria in colloeius et demergatur in profundum maris 12 . Hincin Isaia adversus Babyloniam dicitur: Tolle molamet mole farinam 13 , et alibi: Occisi erunt molentesin minuto numero 14 . Molæ duæ, duo testamentalegis ut quidam volunt significantur. Unde legiturin Evangelio: Tunc duæ erunt in molendino, unaassumetur, et altera relinquetur 15 . Molæ duæ,spes et formido, ut in Deuteronomio: Non accipias

4 Ezech. XXIV5 Ezech. XXIV6 I Ioann. V7 Isa. L8 Matth. X9 Psal. XXX10Ezech. IV11 II Cor. XI12Matth. XVIII13 Isa. XLVII14Eccle. XII15Matth. XXIV

Page 347: Rabano Mauro - De Universo

loco pignoris inferiorem et superiorem molam 16 .Cribrum, quod ibi currat frumentum, quasi cu-rrifrugum. Cribrum iuxta allegoriam separatio estfidelium a societate infidelium, de quo in Amosmentio 17 fit, et in Evangelio Dominus ad Petrumait: Ecce Satanas expetivit, ut cribraret vos sicuttriticum, et cætera 18 .

VIII

De vasis repositoriis

Gazophilacium arca est ubi colliguntur in tem-plo ea quæ ad indigentiam pauperum mittuntur.Compositum est autem de lingua Persica et Græ-ca. Gaza enim lingua Persarum thesaurum, phu-lace Græce custodia interpretatur. Mystice autemgazophilacium cordas sanctorum, sapientiæ divi-tiis plena, quod in Ezechiel propheta et in Evan-gelio satis demonstrantur. Arca dicta quod arceatvisum atque prohibeat. Hinc et archivum, hinc etarcanum, id est, secretum, unde cæteri arcentur.Arcæ autem mystica significatio in Exodo plenis-sime demonstratur, ubi de constructione arcæ tes-tamenti Domini narratur, quia aut incarnationemDominicam significat, aut Sanctam Ecclesiam inqua testamenta divina recondita sunt. Item arcaNoe quod Sanctæ Ecclesiæ typum teneat manifes-tis indiciis comprobatur.

Loculus ad aliquid ponendum intra factus locus,seu ad vestes vel pecuniam custodiendam. Unde etper diminutionem dicitur. Legitur enim de loculoin Genesi ubi de sepulchro Ioseph narratur, et inEvangelio de loculis Iudæ proditoris mentio fit.

Scrinia sunt vasa in quibus servantur libri velthesauri, unde apud Romanos, illi qui libros etecclesiasticos thesauros servant scriniarii nuncu-pantur. Saccus a sago dictus, quod eo consutoefficiatur, quasi saggus. Pœnitentium enim iste esthabitus et vilium rerum condimentum. Marsup-pium sacculus nummorum quem Græci marsuponappellant. Quædam Græca nomina in Latinumpaulo inflectuntur propter Romanum eloquium.Sitarciæ nautarum sunt ab eo quod consutæ sunt.Involucrum dictum quod aliquid in se teneat in-volutum. Fiscus sacculus est publicus, unde etfiscellæ et fiscinæ ducuntur. Hunc habent exac-tores, et in eo mittunt debitum publicum quodredditur regibus. Fiscus autem prima positio est,derivativum fiscina, diminutivum fiscilla. Sacculusmystice thesaurizatio est bonorum operum. UndeDominus ait in Evangelio: Facite vobis sacculosqui non veterescunt 1 . Et in aliam partem illudintelligitur quod in Salomone legitur: Marsupium,

16Deut. XXIV17Amos IX18Luc. XXII1 Luc. XII

sive sacculum, commune possideamus 2 , id est,avaritiam. Pera iuxta allegoriam victus est so-llicitudo, unde Dominus præcepit dicens: Noliteportare sacculum, neque peram in via 3 .

IX

De canistro

Canistrum fissis cannis contexitur, unde et nuncu-patum. Alii Græcum asserunt. Canistrum autemsignificat linguam doctoris, in qua offeruntur legispræcepto panes azimorum, hoc est, verbum Evan-gelii in sacrificium Domini, sicut legitur in unctio-ne Aaron et filiorum eius factum esse. Cophinusest vas ex virgultis contextum aptum mundarestercora et terram portare, de quo dicit Psalmistapro Israel: Manus eius in cophino servierunt 1 .Dictus autem cophinus quasi covus, vel quasi ca-vus. Et hoc quamvis ad historiam dici videatur,quando in Ægypto Iudæorum populus diversisnecessitatibus serviebat: modo ut lateres faceret,modo ut terram cophinis exhiberet; tamen istudChristianorum partibus diligentium applicamus,a quorum dorso avertit Deus onera peccatorumquando se felici humilitate prosternunt, sicut ipsedicit: Venite ad me omnes qui laboratis et one-rati estis, et ego vos reficiam 2 . Cophinos autemdicimus per quos sordium purgamenta proicimus,ut loci puritas elucescat. Manus ergo suas in eistenent qui peccatorum inmunditiis occupantur,sed de hac servitute liberamur a Domino quandoscelerum nostrorum sordibus expiamur. Item duo-decim cophini in Evangelio Apostoli intelligunturin quibus collectæ sunt reliquiæ fragmentorum exquinque panibus et duobus piscibus. Sporta velquod in sparto fieri solet vel quod exportet aliquid.In Evangelio quoque legitur quod tulerint Apostolide fragmentis septem panum, septem sportas ple-nas. Quod significat Apostolicos doctores ea, quæplebes non valent consumere de mysticis doctrinisSpiritus Sancti, hoc ipsi in se colligant.

X

De vasis luminariorum

Focum antiqui appellaverunt ignem. Phos enimGræce, Latine ignis est. Unde et iuxta philosophoscalore quodam cuncta procreantur, et re vera sinecalore nihil nascitur: adeo ut de septentrione apoeta dicatur: Stereli non quidquam frigore gig-nant. Varro autem focos ait dictos quod foveantignes, nam ignis ipsa flamma est. Quidquid autemignem fovet, focus vocatur, seu ara sit sive aliud

2 Prov. I3 Luc. X1 Psal. LXXX2 Matth. XI

Page 348: Rabano Mauro - De Universo

quid in quo ignis fovetur. Lucerna a lychno dictaest, unde et brevis est lu, ut Persius: Dispositæpinguem nebulam vomuere lucernæ. Si enim a lucediceretur, non staret versus. Lychnus autem quasilucinius. Est enim cicendela lucernæ. Lucerna Ec-clesiæ fides est vel opera iustitiæ, unde in Salomo-ne scriptum est: Propterea non exinguetur lucernaeius per totam noctem 1 . Item lucerna significatpropheticum sermonem vel prædicatores divinælegis. Unde propheta ait in Psalmo: Lucerna pedi-bus meis verbum tuum, Domine 2 . Et in Evangeliode Ioanne Baptista scriptum est: Ille erat lucernaardens et lucens 3 .

Candelabrum a candelis dictum, quasi candela-ferum, quod candelam fert. Candelabrum autemmystice corpus Domini vel Sanctam Ecclesiam autdivinam Scripturam significat, unde in Zacharialegitur: Vidi a dextris altaris, candelabra duo ar-gentea 4 . Nam septem lucernæ candelabro super-positæ, ut in Exodo legitur, septiformis Ecclesiæsacramentum et septem dona Spiritus Sancti sig-nificant. Cereus per derivationem a cera nomenhabet, ex qua formatur, de quo quidam: Hic tibinocturnos præstabo cereus ignes: subducta luce,altera lux tibi sum. Cereus autem, qui ad illumi-nandas tenebras noctis accenditur, significat doc-trinam fidelis prædicatoris quæ illuminat animasverbo Dei credentes et obœdientes. Item de cerain Psalmo scriptum est: Sicut fluit cera a facieignis sic pereant peccatores a facie Dei, et iustiepulentur 5 . Quoniam in iudicio Dei a facie ip-sius sic dispereunt peccatores quemadmodum ceraproximo igne consumitur.

Lacunaria pendentia lumina sunt quasi lucanaria,id est, in aere lucentia. Funalia dicuntur quæ intraceram sunt, dicta a funibus, quos ante papiri usumcera circumdatos habuere maiores: unde et funeradicuntur. Lampas flamma est in vertice lucens,dicta quod lambentis motum ostendere videatur.De lampadibus autem in Evangelio legitur 6 quodquinque virgines prudentes lampadas suas cumoleo habuerint: quia electi in cordibus suis oleummisericordiæ et caritatis tenent, quod fatuæ vir-gines non habent. Unde intrantibus prudentibusad nuptias, fatuæ repellentur, quia eorum operaquæ clara hominibus foris apparuerant in adventuiudicis intus obscurantur et a Deo retributionemnon inveniunt, quia pro eis receperunt ab homini-bus laudes quas amaverunt. Item lampadæ signifi-cant corda sanctorum splendida et scientia luminissemper fulgida ut in Canticis canticorum: Lampa-des eius, lampades ignis atque flammarum 7 . Item

1 Prov. XXXI2 Psal. CXVIII3 Ioann. V4 Zach. IV5 Psal. LXVII6 Matth. XXV7 Cant. VIII

alibi legitur: Lampas contempta apud cogitationesdivitum 8 ; quod significat doctores despectos essein cordibus superborum.

Fax dicta quod focos faciat, cuius diminutivumfacula. Lanterna inde vocata quod lucem interiushabeat clausam. Fit enim ex vitro, recluso intuslumine, ut venti flatus adire non possit, et adpræbendum lumen facile ubique circumferatur.Pyra est quæ in modum aræ ex lignis construisolet, ut ardeat. Pur enim ignis dicitur, sed pyraest ipsa lignorum congeries cum nondum ardet.Rogus est cum ardere coeperit, bustum vero iamexustum vocatur. Pharus est turris maxima, quamGræci ac Latini a communi ipsius rei usu pharumappellaverunt, eo quod flammarum indicio longea navigantibus videatur. Sicut supra prædiximus,qualem Ptholomeus iuxta Alexandriam constru-xisse octingentis talentis traditur. Usus eius estnocturno navium cursui ignes ostendere ad pro-nuntianda vada portusque introitus, ne deceptitenebris navigantes in scopulos incidant. Nam Ale-xandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet.Hinc igitur in portibus machinas ad perlucendi mi-nisterium fabricatas pharos dicunt. Nam phos lux,oros visio dicitur, unde et lucifer Græce phospho-ros appellatur.

XI

De lectis et sellis

Lectæ a lectis herbis vocatæ. Stratus ab sternendodictus, quasi storiatus. In his solis antiqui ad dor-miendum accubabant, nondum laneis stramentisrepertis. Storia, quod sit terra strata. Cama estbrevis et circa terram: Græci enim camai brevedicunt. De lectis et stratu Propheta in Psalterioait: Lavabo per singulas noctes lectum meum lacri-mis meis, stratum meum rigabo 1 . Si hoc ad litte-ram vellis accipere, merito quidem lectum, quemnoctibus polluerat, lacrimis abluebat, sed occurritpossibilitas ut tanta fuisset copia lacrimarum quænon solum faciem, sed et lectum lavisse diceretur.Quapropter melius lectum delectationem corporisintellegamus, in qua, velut in cubile nostro mar-cescenti voluptate renitimur, quam potem homolacrimis quamvis paucis lavare, si eum contingatcœlesti inspiratione deflere. Cubile est cubandi lo-cus. Grabattum Græcum est. Baiunola est lectusqui in itinere baiulabatur, a baiulando, id est,deportando. De cubili autem, item in Psalterioscriptum est: In cubilibus vestris compungimini 2 .Ferarum domicilium proprie cubile dicitur a cu-bando. Ferocium ergo cogitationes apte dixit cu-bilia: quamvis hoc interdum et in bono abusive

8 Iob XII1 Psal. VI2 Psal. IV

Page 349: Rabano Mauro - De Universo

legatur assumptum, ut est de sanctis: Lætabun-tur in cubilibus suis 3 . Nam quod dicit, in cubili-bus vestris compungimini, significat: pœnitentiamagite. Nam compunctione quadam animarum fitoptata conversio, ac si diceret: deserite pravascogitationes vestras antequam scelera perpetretis.Grabatum enim significat sufferentiam caritatisfraternæ. Unde scriptum est in Evangelio quodDominis dixerit paralytico a se sanato: Surge, tollegrabatum tuum et ambula 4 , id est, relinque pecca-ta pristina, necessitatibus fratrum succurre, et inuniversis quæ agis, vide ne in hoc sæculo mentemfigas sed ad videndam faciem tui festines Redemp-toris surge, bona operando. Porta grabatum tuumdiligendo proximum, et ambula expectando bea-tam spem et adventum gloriæ magni Dei. Namlectus iuxta allegoriam aut requiem sanctorumsignificat in Christo, aut contemplativam vitam,aut infirmitatem corpoream, aut vitam opulen-tam, aut deceptionem hæreticorum, aut tribula-tionem vitæ futuræ. Lectus enim Ecclesiæ, requiesest in Christo, ut est illud in Cantico canticorum:Ecce lectum Salomonis sexaginta fortes ambiunt 5 .Item lectus requies spiritalis, hoc est, vita contem-plativa in Salomone: In lectulo meo per noctemquæsivi quem desiderat anima mea 6 . Et in Evan-gelio: Tunc duo erunt in lecto, unus assumetur etunus relinquetur 7 . Rursum lectus corpus hominis,vel infirmitas carnis. In Psalmo: Dominus opem fe-rat illi super lectum doloris eius 8 , et alibi: Lavaboper singulas noctes lectum meum 9 . Lectum vitaopulenta, sicut in Amos pro divitibus huius sæculidicitur: Qui dormitis in lectis eburneis 10 . Itemlectus in Ecclesia hæreticorum deceptio, de quoin Salomone scriptum est: Intexui lectum meumfunibus 11 , hoc est, vinculis, peccatorum. Lectustribulatio vitæ futuræ. Hinc dicit in Apocalypsin:Ecce mitto illam in lecto, et qui mœchantur cumea in magna tribulatione erunt 12 .

Pulvinar lectus divitum est, inde et pulvillos.Pulvillus enim significat deceptionem adulatorum.Unde scriptum est in Propheta: Væ vobis, quiconsuistis pulvillos sub omni cubitu manus, et cer-vicalia ad decipiendas animas 13 . Sponda autemexterior pars lecti pluteus interior. Geniales lectiproprie sunt, qui sternuntur puellis nubentibus,dicti autem a generandis liberis. Cunabula suntlectuli in quibus infantuli iacere consueverunt,dicta quod partui adhibeantur, quasi cynabula.

3 Psal. CXLIX4 Matth. IX5 Cant. III6 Ibid.7 Luc. XVII8 Psal. XL9 Psal. VI10Amos VI11Prov. VII12Apoc. II13Ezech. XIII

Nam cuein est Græce eniti: hæc sæpe abusive proinfantum nutrimento ponuntur.

Feretrum dicitur eo quod in eo mortui deferantur.Quod etiam mystice significat adulatorum favo-res vel malas consuetudines hominum, in quibuspeccatis mortui iacere desiderant. Unde Domi-nus, cum voluit suscitare mortuum, iussit stareferetrum: quia vetuit adolationibus decipi, vel inpeccatis diutius morari. Scamna sunt quæ lectisaltioribus apponuntur, dicta ab scandendo: hincet scabella qui lectis parvis vel sellis ab ascensuapponuntur. Scabellum autem et suppedaneumdicitur. Nam Græci upopodion dicunt, Latini sca-bellum et alii dixerunt suppedaneum quod sub pe-dibus sit. Scabellum humiliatorum subiectionemsignificat ut est illud in Psalmo: Donec ponaminimicos tuos scabellum pedum tuorum 14 . Sedesdicta, quoniam apud veteres Romanos non eratusus acumbendi, unde et consedere dicebantur:propterea, ut ait Varro de vita populi Romani, viridiscumbere cœperunt, mulieres sedere: quia turpisvisus in muliere accubitus. Sedes autem mysticesignificat habitum regnantis sive iudicantis. UndeDeus in Psalmo: Sedes tua Deus in sæculum sæcu-li 15 . Et iterum: Sedes, inquit, super thronum, quiiudicas æquitatem 16 . Et in Evangelio Dominusad Apostolos ait: Sedebitis super sedes iudicantesduodecim tribus Israel 17 . Cathedræ enim sedesdoctorum sunt et significant mystice docendi po-testatem, aut doctrinam legis Moysi, sive etiamhæreticorum doctrinam. Nam cathedra doctrinavel docendi potestas est. In Psalmo: In cathedraseniorum laudent eum 18 . Cathedra doctrina legisMoysi in Evangelio: Super cathedram Moysi sede-runt scribæ et sacerdotes et Pharisæi 19 . Cathedrahæreticorum doctrina. In Psalmo: Et in cathedrapestilentiæ non sedit 20 . Sedere enim docere est.

Solium in quo reges sedent propter cautelam cor-poris sui secundum quosdam a soliditate dictumquasi solidum, secundum alios per antistichonquasi sodium, a sedendo. Unde et sella quasi sedadicta est et subsellia quasi subsedia. Solium enimin Scripturis Sacris regnantis habitum et divinæmaiestatis excellentiam significat. Unde Dominusin Isaia et in Michea legitur sedisse super soliumexcelsum et elevatum 21 . Filius enim Dei Dominusnoster Iesus Christus hac sententia in regnantishabitu demonstratur, qui regnat in æternum etsedet super sedem sanctam suam. Tripodes sca-melli sunt habentes tres pedes, sed et candelabratripoda sunt quia similiter tres habent pedes.

14Psal. CIX15Psal. XLIV16Psal. IX17Matth. XIX18Psal. CVI19Matth. XXIII20Psal. I21 Isa. VI

Page 350: Rabano Mauro - De Universo

XII

De vehiculis

Carrum a cardine rotarum dictum, unde et currusdicti, quod rotas habere videntur. Rota autemdicta quod ruat, et rotundum a rota vocatum.Rheda genus vehiculi quattuor rotarum: has an-tiqui retas dicebant propter quod haberent ro-tas. Carpentum pompaticum vehiculi genus quasicarrum pompaticum. Plaustrum vehiculum dua-rum rotarum quibus onera deferuntur, et dictumplaustrum quia volvitur: quasi diceret pilastrum.Rota autem mystice aut orbem significat, autvitam humanam, aut volubilitatem animæ, autinstabilitatem humanæ mentis. Nam in Psalmoscriptum est: Vox tonitrui tui in rota 1 . In rotaergo, id est, in mundo, vox tonitrui eius egressaest, quando prædicatores Christi circulum totiusorbis verbis tonantibus impleverunt. In Ezechieleautem multipliciter de rotis disputatum est, ubilegitur quod apparuisset iuxta animalia rota unasuper terram 2 . Et post modum de quattuor rotisnarrat, quarum aspectus erat et opera, quasi rotain medio rotæ. Si quis rotam cursumque consi-derat tempore, videbit mundum esse completumsermone apostolico. Rota quoque in rota vel duo-rum iunctura Testamentorum est, quod indicatscala Iacob 3 et forceps Isaiæ 4 , et gladius bisacutus, vel Evangelia sibi coherentia quorum cur-sus et statura tendit ad cœlum 5 . De plaustris inGenesi scriptum est 6 quod miserit Pharao perIoseph plaustrum ad subvehendum senem Iacobet parvulus eius, in quo designatur solatia opor-tuna præbuisse doctores infirmis auditoribus, quofacilius possint iter pæsentis vitæ transire. Item inAmos propheta legitur Dominus dixisse: Ecce egostridebo super vos sicut stridet plaustrum onustumfœno, et peribit fuga a veloce, et cætera 7 . Ubidemonstratur Dominum conqueri se gravatum estsceleribus Iudæorum pro quibus eis velocem indu-xit vindictam. Item rota circuitus, vitæ præsentisin Salomone: Et confringatur rota super cisternamet rursum pones eos ut rotam 8 .

XIII

De reliquis, quæ in usu habentur

Baculus a Baccho repertore vitis fertur inventus,quo homines moti vino niterentur, sicut autema Baccho baculus ita a baculo bacillum per di-minutionem. Baculus autem sustentationem im-

1 Psal. LXXVI2 Ezech. I, X3 Gen. XXVIII4 Isa. VI5 Apoc. I6 Gen. XLV7 Amos II8 Eccle. XII

becillitatis humanæ significat. Unde Propheta adDominum ait: Virga tua et baculus tuus illa meconsolata sunt 1 . Virga enim pertinet ad iustitiamet fortitudinem Domini Salvatoris, sicut in alioPsalmo dicit: Virga æquitatis, virga regni tui 2 .Baculus ad adiutorium humanum respicit, quoet pes ipse caute defigitur, et totum corpus nisudesuper incumbentium sustinetur. Hoc usi suntpatriarchæ, ut dicit Iacob: In baculo meo transiviIordanem istum 3 . Item in Exodo ait Dominusfiliis Israel: Renes vestros accingetis, et tenentesbaculos in manibus comedetis festinantes 4 .

Vectes dicti quod manibus vectentur, unde os-tia saxaque evelluntur. Vectes enim significantaliquando sanctos doctores, quibus iuxta consti-tutionem divinam vehebatur arca Ecclesiæ, sivemensa Domini, ut in Exodo scriptum est. Itemvectes aliquando significant claustra fortia inferni,sive peccatores quos Dominus legitur confregis-se, iuxta illud: Portas æneas contrivit, et vectesferreos confregit 5 . Portæ sunt æneæ, hominumconsuetudines vitiosæ quæ nos ita in peccatorumatriis recludunt, ut exeundi nequeant præbere li-centiam. Vectes autem ferreos spiritus inmundos,non improbe videmur accipere, qui illas ianuaspeccatorum, ne circumdato exire liceat, observarenoscuntur.

Scalæ sunt sanctorum profectus, ut in Genesilegitur: Viditque Iacob scalam in somnis stantemsuper terram et cacumen illius tangens cœlum 6 .

Scopæ curæ sunt superstitiosæ per vanam glo-riam, ut est illud evangelicum: Et veniens invenitdomum vacantem scopis mundatam et ornatam 7 .Et in aliam partem ut in Isaia: Et scopabo eumscopa, terens 8 , id est, satisfactione pœnitentiæ.

Forfices secundum æthimologiam si a filo dicun-tur, f ponitur, ut forfices, quæ sunt sartorum;si a pilo p, ut forpices quæ sunt tonsorum, siab accipiendo, c, ut forcipes, eo quod formumcapiunt, quæ sunt fabrorum. Formum enim dixe-runt antiqui calidum unde et formosus. Novaculaest in quadam subtilitate tensum latius ferrumradendis pilis acutissimum præparatum quod licetbarbæ segetem metat impressum, corporis tamensubstantiam relinquit illæsam. In novacula quo-que fraus et dolus Antichristi exprimitur. Un-de in Psalmo scriptum est: Iniustitiam cogitavitlingua tua, sicut novacula acuta fecisti dolum 9 .Convenienter ergo sævissimi hominis dolum acu-

1 Psal. XXII2 Psal. XLIV3 Gen. XXXII4 Exod. XII5 Psal. CVI6 Gen. XXVIII7 Luc. XI8 Isa. XIV9 Psal. LI

Page 351: Rabano Mauro - De Universo

tæ novaculæ comparavit, quia sicut illa hominemnon lædit, ita nec iste animam iusti sub quavisafflictione percellit. Potest enim radere omnia quæsunt forinsecus attributa, quasi pilos, sed animæinterna, tunc magis efficit pulchriora quando einititur auferre mundana.

Clavis dicta quod claudat et aperiat. Catenatum,quod capiendo teneat. Clavis enim mystice ada-pertionem spiritalis significat. Unde Dominus inEvangelio ad legis peritos ait: Accepisti clavemscientiæ et ipsi non introistis, et eos qui intrabantprohibuistis 10 . Et item claves iustitiæ, misericor-diæ, pietatisque virtutes designant, in Evangelio,ubi Dominus Petro ait: Tibi dabo claves regnicœlorum 11 . Item clavi acuta sanctorum prædica-tio corda hominum transfigentes, ut in Salomone:Verba sapientium stimuli, quasi clavi in altum de-fixi 12 . Claves enim, ut diximus, apertio est Sanc-tarum Scripturarum vel potestas ligandi atquesolvendi, seu ius introducendi ad vitam sive ex-cludendi ad mortem, sicut per Isaiam de Salvatoredicitur: Dabo clavem domus David super humeroseius, et aperiet, et non est qui claudat 13 . Et inApocalypsi: Habeo claves mortis et inferni 14 .

Horologia, quod ibi. legamus horas, id est, colliga-mus. Est enim in solariis positum ubi a clavo perlineas currit umbra, ut quamcumque diei horamostendat.

XIV

De instrumentis rusticis

Aratrum ab arando terram vocatum, quasi arate-rium. Vomer dictus quod vi humum eruat, seu abevomendo terram, de quo Lucretius: Uncus aratriferreus occulte decrescit vomer in arvis. Sump-sitque per detrimenta fulgorem. Ligones, quodterram levent, quasi levones. Aratrum enim mys-tice significat opus prædicationis evangelicæ inquo cultus agri Dominici exercetur, ita ut vomereverbi divini extirpentur vitia simul et eradicenturnoxia desideria, sicque præparetur terra cordiumhumanorum ad accipienda semina virtutum. Sedstudiosus quisque, aratrum spiritale tenens, adanteriora attendere debet ut faciat sulcum rec-tum, et non avertatur a tramite veritatis, undeDominus ait in Evangelio: Nemo mittens manumsuam in aratrum, et respiciens retro aptus estregno cœlorum 1 . Vomeres enim et ligones exer-citia prædicationum sunt, unde Propheta de doc-toribus ait: Conflabunt gladios suos in vomeres,

10Luc. XI11Matth. XVI12Eccle. XII13 Isa. XXII14Apoc. I1 Luc. IX

et lanceas suas in falces 2 . Similiter et sarculusidem significat ut supra, in Isaia: Omnes, inquit,montes qui in sarculo sarrientur 3 . Arare enim, utdiximus, vel fodere, prædicationis est opus exer-cere. Unde agricultor dicit in Evangelio: Domine:Dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circaillam, et mittam stercora 4 . Et in Deuteronomioscriptum est: Non arabis in bove simul et asino 5 .Huic loco sententia illa de libro Iob congruit: Bo-ves arabant et asinæ pascebantur 6 . Nomen ergostercoris plures significationes habet. Nam stercussunt sacrificia Iudæorum, unde in Ezechiel scrip-tum est: Facta sunt morticina eorum, sicut stercusin medio platearum 7 . Item stercus recordatio pec-catorum delinquentibus, ad cordis radicem appo-sita. Hinc dicitur in Evangelio: Usque dum fodiamcirca illam, et mittam stercora 8 . Stercus peccatiluxuria, de quo legitur in Ioel: Computrueruntiumenta in stercore suo 9 . Stercus hominis, odordeterrimus peccatorum: siquidem omne peccatumfœtida res est. Hinc dicitur ad Ezechielem: Ster-cus quod egreditur de homine operies in oculiseorum 10 .

Cultelli a cultura dicti, quod ex ipsis putationemveteres in arbores et vites faciebant, priusquamfalces essent repertæ. Falcis est qua arbores putan-tur et vites. Dicta autem falcis quod his primummilites herbam filicem solebant abscidere. Undeest illud: Pax me certa ducis placidos curvavitin usus. Agricolæ autem nunc sum, militis an-te fui. Falcastrum a similitudine falcis vocatum,est autem ferramentum curvum, cum manubriolongo ad densitatem veprium succidendam. Hi etruncones dicti, quibus vepres secantur, a runcan-do dicti. Falces enim prædicationes sunt sancto-rum superflua auferentes, et quæ necessaria suntrelinquentes. Item falces succisio est carnis permortem, vel ipsa Divinitas circumplectens om-nia atque diiudicans. Unde scriptum est in Ioel:Mittite falces et vindemitate vineam terræ, quiamaturæ sunt uvæ 11 . Et in Apocalypsi: Et habebatin manu sua falcem acutam 12 . Ventilabrum enimsignificat examen iustitiæ. Unde in Evangelio deDomino legitur: Cuius ventilabrum in manu sua,et permundabit aream suam, et congregabit tri-ticum in horreum; paleas autem comburet igniinextinguibili 13 . Area Ecclesia in Evangelio: Etpermundabit aream suam 14 . Item area præsentem

2 Isa. II3 Isa. VII4 Luc. XIII5 Deut. XXII6 Iob I7 Isa. V8 Luc. XIII9 Ioel I10Ezech. IV11 Ioel III12Apoc. XIV13Matth. III14 Ibid.

Page 352: Rabano Mauro - De Universo

mundum, de quo legitur in Propheta: Filia Baby-lonis area trituræ meæ 15 . Acervi, collectio fide-lium ad aream Ecclesiæ sive sanctorum prædicatioperfecta; sicut in Iob de hæreticis dicitur: Interacervos eorum meridiati sunt 16 . Triticum sanctivel electi Dei in Evangelio: Et congregavit triticumsuum in horreum 17 . Frumentum corpus Christi,sive evangelicus sermo. In Psalmo: Cibavit eos exadipe frumenti 18 . Granum frumenti Christus inEvangelio: Nisi granum frumenti cadens in terrammortuum fuerit, ipsum solum manet 19 . Frumen-tum prædicationis sermo. In Salomone: Qui abs-condunt frumenta maledicentur in populis 20 . Ho-rreum regnum cœlorum, in Evangelio: Congregavittriticum in horreum suum 21 . Prelum, trabes quovua calcata premitur, a premendo vocatum, quasipressorium. Prelum, quo premitur oleum. Lacus,quo liquatur profluat, et quo ab uvis vel olivistorquendo oleum vinumque exigitur.

XV

De instrumentis hortorum

Rota quod quasi ruat, est enim machina de qua eflumine aqua extrahitur. Lucretius: In fluvios ver-sare rotas atque haustra videmus. Haustra autem,id est rota, ab hauriendo aquam dicta. Girgillus,quod in gyro vertatur. Est enim lignum in trans-versa pertica mobile ex quo funis cum situla velutre in puteum dimittitur hauriendæ aquæ causa.Rota enim cursum humanæ vitæ significat. Undeest illud in Eclesiaste: Antequam rumpatur funicu-lis argenteus et recurrat vitta aurea, et conteratursuper fontem hydriam, et confringatur rota superlacum, et revertatur pulvis super terram suam 1 .Quoniam enim hydria, quæ conteritur, cessat hau-rire et rota per quam de lacu et puteis levanturaquæ, si confractæ fuerint aquæ usus intercipitur.Ita et cum funiculus argenti fuerit interruptus, etanimæ rivus recurrerit ad fontem, interibit homo.

XVI

De instrumentis equorum

Phaleræ ornamenta equorum sunt, et est sermoGræcus. Frena dicta quod equos fremere cogant,vel quod hæc equi frendant, id est, imprimantdentibus et obmordeant. Unde et nefrendes dicti,adhuc latentes porculi, quod nondum frendant, id

15 Ier. LI16 Iob XXIV17Matth. III18Psal. LXXX19 Ioann. XII20Prov. XI21Matth. III1 Eccle. XII

est, comminuant dentibus. Hinc et faba fresa, quæmolita est. Lupata sunt freni asperrimi. Dicti au-tem lupata a lupinis dentibus, qui inæquales sunt,unde etiam eorum morsus vehementer obest cani.Capistra a capite iumentorum dicta. Sella a seden-do, quasi sedda. Antella, quasi ante sellam: sicutet postella post sellam. Cingulum hominum ge-neris neutri: nam animalium generis feminini est.Dicimus enim has cingulas. Sagma, quæ corruptevulgo dicitur sauma vel salma, a stratu sagorumvocata. Unde et caballus sagmarius, mula sagma-ria dicitur. Capulum funis a capiendo: quod eo in-domita iumenta comprehendantur. Calcaria dicta,quia in calce hominis ligantur, id est, in pedumposteriori parte ad stimulandos equos in quibusaut pugnandum aut currendum, propter pigritiamanimalium aut timorem. Nam et ex timore vel astigo stimuli nuncupantur. Strigiles a tergendo, eoquod his equi terguntur. Character est ferrum can-dens et ignitum, quo notæ pecoribus inuruntur.Character autem Græce, Latine forma dicitur.Cauterium quasi cauturium: quia urat, et providasit in eo severaque cautio, ut dum videtur, cuiussit, avaritia refrenetur: quod interdum pro signo,interdum pro cura adhibetur, ut vis morbi ignisardore siccetur. Habenas ab habendo dictas, quodhis equos habeamus, hoc est, teneamus. Unde etequi habiles dicti: hæc retinacula a retinendo lora.In his ergo quattuor speciebus disciplina designa-tur insolentium et brutorum hominum. Unde inPsalmista ait: Nolite fieri sicut equus et mulus, in-quit, quibus non est intellectus: in freno et chamomaxillas eorum constringe, qui non approximantad te 1 .

Hic iam generaliter genus humanum commonet nevagis subdatur erroribus, sed perscrutemur quareistæ comparationes sint postiæ. Equus sine dis-cretione sessoris fertur arbitrio et a quocumquefuerit ascensus, excurrit. Mulus autem patienteraccipit sarcinas, quibus fuerit oneratus et pro hocutrique intellectum non habent. Quia nec ille eligitcui obœdiat, nec iste quibus oneribus ingraveturintellegit. Prohibet ergo huiuscemodi homines dia-bolicis fraudibus insideri et vitiorum oneribus per-gravari, ne male obœdiendo superbiæ magis parti-bus addicantur. Verum istis talibus quid dicit essefaciendum? Scilicet quod animalibus impruden-tibus. His enim conparationibus stultos hominesveritati subiicit invitos. Nam quod ait, in freno, adequum pertinet. Frenum enim a fero retinendo dic-tum est. Ferum quippe antiqui caballum dixerunt.In camo, ad mulum respicit. Ergo hæc duo anima-lia supradicta cohibent ista retinacula, ut ad arbi-trium iubentis incedant, ne suis voluntatibus effe-rantur. Maxillæ vero amminicula sunt animalium,quibus esca manditur, ut corporis vita procuretur.Ipsas ergo maxillas per figuram allegoricam dicit

1 Psal. XXXI

Page 353: Rabano Mauro - De Universo

inobœdientibus debere constringi, id est, copiasvictuales parcius dari, ut ieiuniorum necessitateconclusi, Creatoris subdantur imperio. Allegoriaest enim, sicut sæpe iam dictum est, quando aliuddicitur et aliud significatur, et quoniam diximus,in hac parte Dominum Christum loqui: constringedicitur Patri: Sanctæ tamen Trinitatis unum velle,una potestas, una cooperatio est.

Index librorum et capitulorum

Liber primus

I De Deo. II De Filio Dei. III De Spiritu Sancto.IV De eadem Trinitatis. V De angelis.

Liber secundus

I De hominibus qui quodam præsagio nominareceperunt. II De patriarchis et cæteris eiusdemætatis hominibus.

Liber tertius

I De aliis quibusdam viris, sive fæminis quorumnomina in Vetere Testamento scripta leguntur. II

De prophetis.

Liber quartus

I De his personis quæ ad Novum Testamentumpertinent. II De martyribus. III De Ecclesia etSynagoga. IV De religione et fide. V De clericis.VI De monachis. VII De cæteris fidelibus. VIII

De hæresi et scismate. IX De hæresibus Iudæo-rum. X De deffinitionibus recte fidei et Ecclesias-ticorum dogmatum.

Liber quintus

I De Sanctis Scripturis, hoc est de Vetere etNovo Testamento. II De auctoribus eorumdemlibrorum. III Brevis annotatio quæ indicat quidin Sanctis Canonicis Libris contineatur. IV Debibliotheca. V De opusculorum diversitate. VI De

canonibus Evangeliorum. VII De canonibus con-ciliorum. VIII De ciclo Paschali. IX De officiiscanonicis. X De hostiis, holocaustis atque sacri-ficiis et quid eorum species singulæ significent.XI De sacramentis divinis ubi quid in his hominigerendum sit demonstratur. XII De exorcismo.XIII De symbolo. XIV De oratione et ieiunio.XV De pœnitentia.

Liber sextus

I De homine et partibus eius. II De situ et habitucorporis humani. III Quomodo humana membraasscribantur diabolo.

Liber septimus

I De ætatibus hominis. II De generationis prosa-pia. III De ordinibus filiorum. IV De agnatis etcognatis. V De coniugiis. VI De morte. VII Deportentis. VIII De pecoribus et iumentis.

Liber octavus

I De bestiis. II De minutis animalibus. III Deserpentibus. IV De vermibus. V De piscibus. VI

De avibus. VII De apibus.

Liber nonus

I De mundo et quattuor plagis eius. II De atho-mis. III De elementis. IV De cœlo. V De partibuscœli. VI De ianuis cœli. VII De cardinibus. VIII

De luce. IX De luminaribus. X De sole. XI Deluna. XII De sideribus. XIII De Pleiadibus. XIV

De Arcturo. XV De Orione et Hyadibus. XVI

De Lucifero. XVII De vespere. XVIII De aere.XIX De nubibus. XX De tonitru, et fulgore, etcoruscationibus. XXI De arcu cœlesti. XXII Deigne. XXIII De prunis. XXIV De carbonibus.XXV De cineribus. XXVI De ventis. XXVII

De aura et altano. XXVIII De turbine. XXIX

De procella.

Liber decimus

I De temporibus. II De momentis. III De horis.IV De diebus. V De partibus diei. VI De nocte.VII De septem partibus noctis. VIII De tenebris.IX De hebdomadibus. X De mensibus. XI De vi-cissitudinibus temporum quattuor. XII De anno.XIII De sæculo. XIV De sex ætatibus sæculi.XV De festivitatibus. XVI De sabbato. XVII DeDominico die.

Page 354: Rabano Mauro - De Universo

Liber undecimus

I De diversitate aquarum. II De mari. III DeOceano. IV De Mediterraneo. V De Rubro mari.VI De abysso. VII De æstibus vel fretis. VIII

De lacis et stagnis. IX De fontibus. X De flumi-nibus. XI De torrentibus. XII De puteis. XIII Degurgitibus. XIV De pluviis. XV De gutta. XVI

De nive. XVII De glacie. XVIII De pruina etgrandine. XIX De rore. XX De nebula. XXI Dediluvio.

Liber duodecimus

I De terra. II De orbe. III De Paradiso. IV Deregionibus. V De insulis. VI De promontoriis.

Liber tertius decimus

I De montibus. II De collibus. III De vallibus.IV De campis. V De saltibus. VI De locis. VII

De confragosis locis. VIII De lustris ferarum.IX De lucis. X De desertis locis. XI De deviislocis. XII De amœnis locis. XIII De apricislocis. XIV De lubricis locis. XV De æstivis locis.XVI De navalibus. XVII De littore. XVIII Despecu. XIX De hiatu. XX De profundo. XXI Debarathro. XXII De erebo. XXIII De loco Cocyti.

Liber quartus decimus

I De ædificiis publicis. II De portis. III De viis.IV De plateis. V De cloacis. VI De foro. VII

De curia. VIII De pretorio. IX De gymnasio.X De capitolio. XI De arcibus. XII De amphit-heatro. XIII De pharo. XIV De thermis. XV

De balneis. XVI De apodyterio. XVII De taber-nis. XVIII De macello. XIX De carcere. XX

De habitaculis. XXI De ædificiis sacris. XXII

De aditibus. XXIII De paretibus ædificiorum.XXIV De repostoriis. XXV De officinis. XXVI

De munitionibus. XXVII De tentoriis. XXVIII

De sepulchris. XXIX De ædificiis rusticis. XXX

De agris. XXXI De mensuris agrorum. XXXII

De itineribus.

Liber quintus decimus

I De philosophis. II De poetis. III De Sibyllis. IV

De magis. V De paganis. VI De diis gentium.

Liber sextus decimus

I De linguis gentium. II De gentium vocabulis. III

De regnis et militiæ vocabulis. IV De civibus.

Liber septimus decimus

I De pulveribus el glebis terræ. II De glebis exaquis. III De lapidibus vulgaribus. IV De lapi-dibus insignioribus. V De marmoribus. VI Deebore. VII De gemmis. VIII De margaritis. IX

De crystallis. X De vitro. XI De metallis. XII

De auro. XIII De argento. XIV De ære. XV

De electro. XVI De stanno. XVII De plumbo.XVIII De ferro.

Liber octavus decimus

I De ponderibus. II De mensuris. III De numero.IV De musica et partibus eius. V De medicina.

Liber nonus decimus

I De cultura agrorum. II De frumentis. III Deleguminibus. IV De vitibus. V De arboribus. VI

De propriis nominibus arborum. VII De aroma-ticis arboribus. VIII De herbis aromaticis sivecommunibus. IX De oleribus.

Liber vigesimus

I De bellis. II De triumphis. III De instrumentisbellicis. IV De buccinis et tubis. V De armis. VI

De gladiis. VII De hastis. VIII De sagittis. IX

De pharetris. X De fundis. XI De ariete. XII Declypeis. XIII De loricis. XIV De galeis. XV Deforo. XVI De spectaculis. XVII De ludo gym-nico. XVIII De generibus gymnicorum. XIX Desaltu. XX De cursu. XXI De iactu. XXII De vir-tute. XXIII De luctatione. XXIV De palæstra.XXV De agone. XXVI De generibus agonum.XXVII De ludis circensibus. XXVIII De circis.XXIX De aurigis. XXX De curru. XXXI Deequis quibus curritur. XXXII De septem spatiis.XXXIII De equitibus. XXXIV De peditibus.XXXV De coloribus equorum. XXXVI De thea-tro. XXXVII De ferali certamine. XXXVIII Dehorum exsecratione ludorum. XXXIX De navi-bus. XL De partibus navium et armamentis. XLI

De velis. XLII De funibus. XLIII De retibus.XLIV De fabrorum fornace.

Liber vigesimus primus

I De fabricis parietum. II De dispositione. III Deconstructione. IV De venustate. V De laqueariis.VI De crustis. VII De lithostrotis. VIII De plas-tis. IX De pictura. X De coloribus. XI De instru-mentis ædificiorum. XII De lignariis. XIII Delaneficii inventione. XIV De vestibus sacerdotum.XV De diversis nominibus vestimentorum. XVI

De proprio quarumdam gentium habitu. XVII

Page 355: Rabano Mauro - De Universo

De palliis virorum. XVIII De palliis feminarum.XIX De stratu et reliquis vestibus quæ in usuhabentur. XX De lana et lino. XXI De coloribusvestium. XXII De instrumentis vestium. XXIII

De ornamento. XXIV De annulis. XXV De cin-gulis. XXVI De calceamentis.

Liber vigesimus secundus

I De mensis et escis. II De potu. III De vasis es-cariis. IV De vasis potatoriis. V De vasis vinariissive aquariis. VI De vasis oleariis. VII De vasiscoquinariis et pistoriis. VIII De vasis repositoriis.IX De canistro. X De vasis luminariorum. XI Delectis et sellis. XII De vehiculis. XIII De reli-quis, quæ in usu habentur. XIV De instrumentisrusticis. XV De instrumentis hortorum. XVI Deinstrumentis equorum.