13
Seneka .......... de consolatione de note d'étudiante: Monika_M ... de consolatione 1

Seneka 2 de consolatione

  • Upload
    monika

  • View
    1.159

  • Download
    6

Embed Size (px)

DESCRIPTION

...... de consolatione de note d'étudiante

Citation preview

Page 1: Seneka 2 de consolatione

Seneka

.......... de consolatione

de note d'étudiante: Monika_M

... de consolatione

1

Page 2: Seneka 2 de consolatione

Ad Marciam

Quemadmodum omnia vitia penitus insidunt, nisi, dum surgunt, oppressa sunt, ita haec qu- oque tristia et misera et in se saevientia ipsa novissime acerbitate pascuntur et fit infelicis

animi prava voluptas dolor.

Nec quicquam pulchrius existimo quam in summo fastigio collocatos multarum rerum ve- niam dare, nullius petere...

Simul cogita non esse magnum rebus prosperis fortem gerere, ubi secundo cursu vita pro- cedit: ne gubernatoris quidem artem tranquillum mare et obsequens ventus ostendit, adversi

aliquid incurrat oportet, quod animum probet.

Sed si nullis planctibus defuncta revocantur, si sors immota et in aeternum fixa nulla mise- ria mutatur et mors tenuit quidquid abstulit, desinat dolor, qui perit. Quare regamur nec nos ista vis transversos auferat! Turpis est navigii rector, cui gubernacula fluctus eripuit, qui flu- vitantia vela deseruit, permisit tempestati ratem; at ille vel in naufragio laudandus, quem ob-

ruit mare clavum tenentem et obnixum.

... de consolatione

2

Page 3: Seneka 2 de consolatione

Nec ulli animali longum fetus sui desiderium est nisi homini, qui adest dolori suo nec tan- tum, quantum sentit, sed quantum constituit, afficitur.

Paupertatem, luctum, ambitionem alius aliter sentit, prout illum consuetudo infecit, et im- becillum impatientemque reddit praesumpta opinio de non timendis terribilis.

„Unde ergo tanta nobis pertinacia in deploratione nostri, si id non fit naturae iussu?” Quod nihil nobis mali, antequam eveniat, proponimus, sed ut immunes ipsi et aliis pacatius ingressi

iter alienis non admonemur casibus illos esse communes. Tot praeter domum nostram du- cuntur exsequiae: de morte non cogitamus; tot acerba funera: nos togam nostrorum infantium, nos militiam et paternae hereditatis successionem agitamus animo; tot divitum subita pauper- tas in oculos incidit: et nobis numquam in mentem venit nostras quoque opes aeque in lubrico

positas. Necesse est itaque magis corruamus: quasi ex inopinato ferimur; quae multo ante provisa sunt, languidius incurrunt.

Aufert vim praesentibus malis qui futura prospexit.

Itaque non est quod nos suspiciamus tamquam inter nostra positi: mutua accepimus. Usus fructusque noster est, cuius tempus ille arbiter muneris sui temperat, nos oportet in promptu

habere quae in incertum diem data sunt, et appellatos sine querella reddere: pessimi debitoris est creditori facere convicium.

Saepe admonendus est animus, amet ut recessura, immo tamquam recedentia: quidquid a fortuna datum est, tamquam exempto auctore possideas.

Quid opus est partes deflere? Tota flebilis vita est: urgebunt nova incommoda, priusquam veteribus satis feceris. Moderandum est itaque vobis maxime, quae immoderate fertis, et in

multos dolores humani pectoris vis dispensanda.

... de consolatione

3

Page 4: Seneka 2 de consolatione

Quid est homo? Quolibet quassu vas et quolibet fragile iactatu; non tempestate magna, ut dissiperis, opus est: ubicumque arietaveris, solveris. Quid est homo? Imbecillum corpus et

fragile, nudum, suapte natura inerme, alienae opis indigens, ad omnis fortunae contumelias proiectum, cum bene lacertos exercuit, cuiuslibet ferae pabulum, cuiuslibet victima, ex infir- mis fluidisque contextum et lineamentis exterioribus nitidum, frigoris, aestus, laboris impa- tiens, ipso rursus situ et otio iturum in tabem, alimenta metuens sua, quorum modo inopia

deficit, modo copia rumpitur, anxiae sollicitaeque tutelae, precarii spiritus et male haerentis, quem pavor repentinus aut auditus ex improviso sonus auribus gravis excutit, sollicitudinis

semper sibi nutrimentum, vitiosum et inutile. Miramur in hoc mortem, quae unius singultus opus est? Numquid enim, ut concidat, magni res molimenti est? Odor illi saporque et lassitudo

et vigilia et umor et cibus et sine quibus vivere non potest mortifera sunt; quocumque se movit, statim infirmitatis suae conscium, non omne caelum ferens, aquarum novitatibus flatu-

que non familiaris aurae et tenuissimis causis atque offensionibus morbidum, putre, causa- rium, fletu vitam auspicatum, cum interim quantos tumultus hoc tam contemptum animal

movet! In quantas cogitationes oblitum condicionis suae venit! Immortalia, aeterna volutat animo et in nepotes pronepotesque disponit, cum interim longa conantem eum mors opprimit

et hoc, quod senectus vocatur, paucissimorum est circuitus annorum.

...Si ponatur electio, utrum satius sit non diu felicem esse an numquam, melius est disces- sura nobis bona quam nulla contingere.

Nulli fere et magna bona et diuturna contingunt, non durat nec ad ultimum exit nisi lenta felicitas...

Nullam tam miseram nominabis domum, quae non inveniat in miseriore solacium.

... de consolatione

4

Page 5: Seneka 2 de consolatione

Iube singulos conferre rationem: nulli contigit impune nasci.

Est quidem haec natura mortalium, ut nihil magis placeat quam quod amissum est: iniquio- res sumus adversus relicta ereptorum desiderio.

Mors dolorum omnium exsolutio est et finis, ultra quem mala nostra non exeunt, quae nos in illam tranquillitatem, in qua antequam nasceremur iacuimus, reponit. Si mortuorum aliquis miseretur, et non natorum misereatur. Mors nec bonum nec malum est; id enim potest aut bo- num aut malum esse, quod aliquid est; quod vero ipsum nihil est et omnia in nihilum redigit,

nulli nos fortunae tradit; mala enim bonaque circa aliquam versantur materiam. Non potest id fortuna tenere, quod natura dimisit, nec potest miser esse qui nullus est.

O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum inventum naturae laudatur exspectaturque, sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit, sive satietatem ac lassitu- dinem senis terminat, sive iuvenile aevum dum meliora sperantur in flore deducit, sive pueri- tiam ante duriores gradus revocat, omnibus finis, multis remedium, quibusdam votum, de

nullis melius merita quam de is, ad quos venit antequam invocaretur! Haec servitutem invito domino remittit; haec captivorum catenas levat; haec e carcere educit quos exire imperium

impotens vetuerat. Haec exsulibus in patriam semper animum oculosque tendentibus ostendit nihil interesse, infra quos quis iaceat; haec ubi res communis fortuna male divisit et aequo

iure genitos alium alii donavit, exaequat omnia; haec est, post quam nihil quisquam alieno fecit arbitrio; haec est, in qua nemo humilitatem suam sensit. Haec est, quae nulli non patuit...

Haec est, inquam, quae efficit, ut nasci non sit supplicium, quae efficit, ut non concidam adversus minas casuum, ut servare animum salvum ac potentem sui possim: habeo, quod

appellem.

Non est molestum servire, ubi, si dominii pertaesum est, licet uno gradu ad libertatem tran- sire. Caram te, vita, beneficio mortis habeo!

... de consolatione

5

Page 6: Seneka 2 de consolatione

Ad brevissimum tempus editi, cito cessuri loco venienti in pactum hoc prospicimus hospi- tium. De nostris aetatibus loquor, quas incredibili celeritate aevum volvit? Computa urbium

saecula: videbis quam non diu steterint etiam quae vetustate gloriantur. Omnia humana brevia et caduca sunt et infiniti temporis nullam partem occupantia. Terram hanc cum urbibus popu-

lisque et fluminibus et ambitu maris puncti loco ponimus ad universa referentes: minorem portionem aetas nostra quam puncti habet, si omni tempori comparetur, cuius maior est mens- ura quam mundi, utpote cum ille se intra huius sparium totiens remetiatur. Quid ergo interest id extendere, cuius quantumcumque fuerit incrementum non multum aberit a nihilo? Uno mo-

do multum est quod vivimus, si satis est.

Nemo nimis cito moritur, quia victurus diutius quam vixit non fuit. Fixus est cuique termi- nus: manebit semper, ubi positus est, nec illum ulterius diligentia aut gratia promovebit.

...Nec umquam se annis casus intericit. Solvitur quod cuique promissum est; eunt via sua fata nec adiciunt quidquam nec ex promisso semel demunt. Frustra vota ac studia sunt: habe-

bit quisque quantum illi dies primus adscripsit. Ex illo, quo primum lucem vidit, iter mortis ingressus est accessitque fato propior et illi ipsi qui adiciebantur adulescentiae anni vitae de- trahebantur. In hoc omnes errore versamur, ut non putemus ad mortem nisi senes inclina- tosque iam vergere, cum illo infantia statim et iuventa, omnis aetas ferat. Agunt opus suum fata: nobis sensum nostrae necis auferunt, quoque facilius obrepat mors, sub ipso vitae nomi- ne latet: infantiam in se pueritia convertit, pueritiam pubertas, iuvenem senex abstulit. Incre-

menta ipsa, si bene computes, damna sunt.

Quemquam invenire hodie potes, cuius res tam bene positae sunt fundataeque, ut nihil illi procedenti tempore timendum sit? Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitae nostrae tam

obnoxia aut teneraest quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est.

... de consolatione

6

Page 7: Seneka 2 de consolatione

Nihil est tam fallax quam vita humana, nihil tam insidiosum: non me hercules quisquam illam accepisset, nisi daretur inscientibus. Itaque si felicissimum est non nasci, proximum est,

puto, brevi aetate defunctos cito in integrum restitui.

Praeter hoc quod omne futurum incertum est et ad deteriora certius, facillimum ad superos iter est animis cito ab humana conversatione dimissis; minimum enim faecis, ponderis traxe- runt. Ante quam obdurescerent et altius terrena conciperent libertati leviores ad originem su- am revolant et facilius quidquid est illud obsoleti illitique eluunt. Nec umquam magnis inge-

niis cara in corpore mora est: exire atque erumpere gestiunt, aegre has angustias ferunt, vagi per omne, sublimes et ex alto adsueti humana despicere. Inde est, quod Platon clamat: sapien-

tis animum totum in mortem prominere, hoc velle, hoc meditari, hac semper cupidine ferri in exteriora tendentem.

Quidquid ad summum pervenit, ab exitu prope est. Eripit se aufertque ex oculis perfecta virtus, nec ultimum tempus exspectant quae in primo maturuerunt. Ignis, quo clarior fulsit, citius exstinguitur; vivacior est, qui cum lenta ac difficili materia commissus fumoque demer-

sus ex sordido lucet; eadem enim detinet causa, quae maligne alit: sic ingenia, quo illustriora, breviora sunt; nam ubi incremento locus non est, vicinus occasus est.

Haec quae vides circumdata nobis, ossa nervos et obductam cutem vultumque et ministras manus et cetera quibus involuti sumus, vincula animorum tenebraeque sunt. Obruitur his, offocatur, inficitur, arcetur a veris et suis in falsa coniectus. Omne illi cum hac gravi carne

certamen est, ne abstrahatur et sidat; nititur illo, unde demissus est. Ibi illum aeterna requies manet ex confusis crassisque pura et liquida visentem.

Et cum tempus advenerit, quo se mundus renovaturus exstinguat, viribus ista se suis cae- dent et sidera sideribus incurrent et omni flagrante materia uno igni quidquid nunc ex dispo- sito lucet ardebit. Nos quoque felices animae et aeterna sortitae, cum deo visum erit iterum

ista moliri, labentibus cunctis et ipsae parva ruinae ingentis accessio in antiqua elementa ver- temur.

... de consolatione

7

Page 8: Seneka 2 de consolatione

Ad Polybium

Ita est: nihil perpetuum, pauca diuturna sunt; aliud alio modo fragile est, rerum exitus va- riantur, ceterum quidquid coepit et desinit. Mundo quidam minantur interitum et hoc univer- sum, quod omnia divina humanaque complectitur, si fas putas credere, dies aliquis dissipabit

et in confusionem veterem tenebrasque demerget...

Maximum ergo solacium est cogitare id sibi accidisse, quod omnes ante se passi sunt

omnesque passuri; et ideo mihi videtur rerum natura, quod gravissimum fecerat, commune fecisse, ut crudelitatem fati consolaretur aequalitas.

...Respicientes, quantum a tergo rerum tristium immineat, si non finire lacrimas, at certe reservare debemus. Nulli parcendum est rei magis quam huic, cuius tam frequens usus est.

Quid autem tam humile ac muliebre est quam consumendum se dotori committere?

... de consolatione

8

Page 9: Seneka 2 de consolatione

Mihi crede, is beatior est, cui fortuna supervacua est, quam is, cui parata est. Omnia ista bona, quae nos speciosa sed fallaci voluptate delectant, pecunia, dignitas, potentia aliaque

complura, ad quae generis humani caeca cupiditas obstupescit, cum labore possidentur, cum invidia conspiciuntur, eos denique ipsos, quos exornant, et premunt; plus minantur quam pro- sunt; lubrica et incerta sum, numquam bene tenentur; nam ut nihil de tempore futuro timeatur,

ipsa tamen magnae felicitatis tutela sollicita est. Si velis credere altius veritatem intuentibus, omnis vita supplicium est: in hoc profundum inquietumque proiecti mare, alternis aestibus

reciprocum et modo allevans nos subitis incrementis, modo maioribus damnis deferens assi- dueque iactans, numquam stabili consistimus loco, pendemus et fluctuamur et alter in alterum

illidimur et aliquando naufragium facimus, semper timemus; in hoc tam procelloso et ad omnes tempestates exposito mari navigantibus nullus portus nisi mortis est.

Est, mihi crede, magna felicitas in ipsa necessitate moriendi. Nihil ne in totum quidem diem certi est...

Iniquus est, qui muneris sui arbitrium danti non relinquit, avidus, qui non lucri loco habet, quod accepit, sed damni, quod reddidit. Ingratus est, qui iniuriam vocat finem voluptatis. Stultus, qui nullum fructum esse putat bonorum nisi praesentium, qui non et in praeteritis acquiescit et ea iudicat certiora, quae abierunt, quia de illis ne desinant non est timendum.

Nimis angustat gaudia sua, qui eis tantummodo, quae habet ac videt, frui se putat et habuisse eadem pro nihilo ducit; cito enim nos omnis voluptas relinquit, quae fluit et transit et paene

ante quam veniat aufertur. Itaque in praeteritum tempus animus mittendus est et quidquid nos umquam delectavit reducendum ac frequenti cogitatione pertractandum est: longior fide-

liorque est memoria voluptatum quam praesentia.

...Quid enim est novi hominem mori, cuius tota vita nihil aliud quam ad mortem iter est?

... de consolatione

9

Page 10: Seneka 2 de consolatione

...Quisquis ad vitam editur, ad mortem destinatur. Gaudeamus ergo eo, quod dabitur, red- damusque id, cum reposcemur: alium alio tempore fata comprehendent, neminem praeteri- bunt. In procinctu stet animus et id quod necesse est numquam timeat, quod incertum est, semper exspectet. Quid dicam duces ducumque progeniem et multis aut consulatibus conspi-

cuos aut triumphis sorte defunctos inexorabili? Tota cum regibus regna populique cum regen- tibus tulere fatum suum: omnes, immo omnia in ultimum diem spectant. Non idem universis finis est: alium in medio cursu vita deserit, alium in ipso aditu relinquit, alium in extrema se- nectute fatigatum iam et exire cupientem vix emittit; alio quidem atque alio tempore, omnes

tamen in eundem locum tendimus; utrumne stultius sit nescio mortalitatis legem ignorare, an impudentius recusare.

Est autem hoc ipsum solacii loco, inter multos dolorem suum dividere; qui quia dispensatur inter plures, exigua debet apud te parte subsidere.

...Non sentire mala sua non est hominis et non ferre non est viri.

Satis praestiterit ratio, si id unum ex dolore, quod et superest et abundat, exciderit: ut qu- idem nullum omnino esse eum patiatur, nec sperandum ulli nec concupiscendum est. Hunc

potius modum servet, qui nec impietatem imitetur nec insaniam et nos in eo teneat habitu, qui et piae mentis est nec motae: fluant lacrimae, sed eaedem et desinant, trahantur ex imo gemi-

tus pectore, sed idem et finiantur...

... de consolatione

10

Page 11: Seneka 2 de consolatione

Ad Helviam matrem

Bona condicione geniti sumus, si eam non deseruerimus. Id egit rerum natura, ut ad bene vivendum non magno apparatu opus esset: unusquisque facere se beatum potest. Leve mo-

mentum in adventiciis rebus est et quod in neutram partem magnas vires habeat: Nec secunda sapientem evehunt nec adversa demittunt; laboravit enim semper, ut in se plurimum poneret,

ut a se omne gaudium peteret.

Illis [fortuna] gravis est, quibus repentina est: facile eam sustinet, qui semper exspectat.

Nam et hostium adventus eos prosternit, quos inopinantis, occupavit; at qui futuro se bello ante bellum paraverunt, compositi et aptati primum, qui tumultuosissimus est, ictum facile

excipiunt.

Neminem adversa fortuna comminuit, nisi quem secunda decepit. Illi qui munera eius velut sua et perpetua amaverunt, qui se suspici propter illa voluerunt, iacent et maerent, cum vanos et pueriles animos, omnis solidae voluptatis ignaros, falsa et mobilia oblectamenta destituunt:

at ille, qui se laetis rebus non inflavit, nec mutatis contrahit. Adversus utrumque statum invictum animum tenet exploratae iam firmitatis; nam in ipsa felicitate, quid contra infelicita-

... de consolatione

11

Page 12: Seneka 2 de consolatione

tem valeret, expertus est.

Nunc in his, quae mala vocantur, nihil tam terrbile ac durum invenio quam opinio vulgi minabatur. Verbum quidem ipsum persuasione quadam et consensu iam asperius ad aures venit et audientis tamquam triste et exsecrabile ferit: ita enim populus iussit; sed populi scita

ex magna parte sapientes abrogant.

Duo quae pulcherrima sunt, quocumque nos moverimus, sequentur: natura communis et

propria virtus. Id actum est, mihi crede, ab illo, quisquis formator universi fuit, sive ille deus est potens omnium, sive incorporalis ratio ingentium operum artifex, sive divinus spiritus per omnia maxima ac minima aequali intentione diffusus, sive fatum et immutabilis causarum

inter se cohaerentium series: id, inquam, actum est, ut in alienum arbitrium nisi vilissima qu- aeque non caderent. Quidquid optimum homini est, id extra humanam potentiam iacet, nec

dari nec eripi potest. Mundus hic, quo nihil neque maius, neque ornatius rerum natura genuit, et animus contemplator admiratorque mundi, pars eius magnificentissima, propria nobis et perpetua et tam diu nobiscum mansura sunt, quam diu ipsi manebimus. Alacres itaque et erecti, quocumque res tulerit, intrepido gradu properemus, emetiamur quascumque terras. Nullum inveniri exilium intra mundum potest; nihil enim, quod intra mundum est, alienum homini est. Undecumque ex aequo ad caelum erigitur acies, paribus intervallis omnia divina ab omnibus humanis distant. Proinde, dum oculi mei ab illo spectaculo, cuius insatiabiles

sunt, non abducantur, dum mihi solem lunamque intueri liceat, dum ceteris inhaerere sideri-

bus, dum ortus eorum occasusque et intervalla et causas investigare vel ocius meandi vel tar- dius, spectare tot per noctem stellas micantis et alias immobiles, alias non in magnum spatium

exeuntis sed intra suum se circumagentis vestigium, quasdam subito erumpentis, quasdam igne fuso praesrringentes aciem, quasi decidant, vel longo tractu cum luce multa praetervo- lantes, dum cum his sim et caelestibus, qua homini fas est, immiscear, dum animum ad co-

gnatarum rerum conspectum tendentem in sublimi semper habeam: quantum refert mea, quid calcem?

... de consolatione

12

Page 13: Seneka 2 de consolatione

Angustus animus est, quem terrena delectant: ad illa abducendus est, quae ubique aeque apparent, ubique aeque splendent. Et hoc cogitandum est, ista veris bonis per falsa et prave

credita obstare.

Corporis exigua desideria sunt: frigus summoveri vult, alimentis famem ac sitim exstingu- ere; quidquid extra concupiscitur, vitiis, non usibus laboratur.

Si ultimum diem non quasi poenam, sed quasi naturae legem aspicis, ex quo pectore me- tum mortis eieceris, in id nullius rei timor audebit intrare...

Plus etiam quam ignominia est mors ignominiosa...

Nemo ab alio contemnitur, nisi a se ante contemptus est. Humilis et proiectus animus sit isti contumeliae opportunus; qui vero adversus saevissimos casus se extollit et ea mala, quibus alii opprimuntur, evertit, ipsas miserias infularum loco habet, quando ita affecti sumus, ut

nihil aeque magnam apud nos admirationem occupet quam homo fortiter miser.

Si magnus vir cecidit, magnm iacuit, non magis illum contemni, quam aedium sacrarum ruinae calcantur, quas religiosi aeque ac stantis adorant.

de note d'étudiant - Monika_M

... de consolatione

13