Upload
others
View
17
Download
0
Embed Size (px)
Citation preview
Para traducir el lunes, 13 de abril.11. Pompeyo ordena a sus soldados embarcarse.
Pompeius sive operibus Caesaris permotus sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat, adventu navium
profectionem parare incipit et, quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum
irrumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat, fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes stipitesque
praeacutos defigit. (1, 27, 5).
Para traducir el martes, 14 de abril.
12. César acantona a la tropa y parte hacia la ciudad.
His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore intermitteretur, milites in proxima municipia deducit; ipse ad
urbem proficiscitur. Coacto senatu iniurias inimicorum commemorat. Docet se nullum extraordinarium honorem
adpetisse, sed, exspectato legitimo tempore consulatus, eo 1 fuisse contentum, quod omnibus civibus pateret 2 . (1, 32,
1).
1 Ablativo singular neutro.2 Estaba permitido.
Para traducir el miércoles, 15 de abril.13. Los marselleses se preparan para el combate.
Quibus mandatis acceptis, Massilienses portas Caesari clauserant; Albicos, barbaros homines, qui in eorum fide
antiquitus erant montesque supra Massiliam incolebant, ad se vocaverant, frumentum ex finitimis regionibus atque ex
omnibus castellis in urbem convexerant. (1, 34, 4).
Para traducir el jueves, 16 de abril.Primero traduce y analiza tú. Luego miras el video cuyo enlace tienes debajo y comparas con lo que has hecho.
https://www.youtube.com/watch?v=cffGzMFpsvg
El fin de semana haces las preguntas de literatura y de etimología, intentando no copiar.
Para traducir entre el lunes, 20 de abril, y el martes, 21 de abril.
14. Las legiones de César toman posiciones: Fabio se acerca a Afranio, legado de Pompeyo en Hispania.
Dum haec parat atque administrat, C. Fabium legatum cum legionibus III, quas Narbone circumque ea loca
hiemandi causa3 disposuerat, in Hispaniam praemittit celeriterque saltus Pyrenaeos occupari iubet, qui eo tempore ab
L. Afranio legato praesidiis tenebantur. Reliquas legiones, quae longius hiemabant, subsequi iubet. Fabius, ut erat
imperatum, adhibita celeritate, praesidium ex saltu deiecit magnisque itineribus ad exercitum Afrani contendit. (1, 37,
1).
3 Gerundio valor final.
Para traducir el miércoles, 22 de abril.
15. Tanto Fabio como los caudillos del ejército pompeyano se dedicaban a hacer provisiones.
Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat. In Sicori flumine pontes effecerat duos distantes
inter se milia passuum IIII. His pontibus pabulatum 4 mittebat, quod ea quae citra flumen fuerant superioribus diebus
consumpserat. Hoc idem fere atque eadem de causa Pompeiani exercitus duces faciebant. (1, 40, 1).
4 Supino valor final.
Para traducir el jueves, 23 de abril.
El fin de semana haces las preguntas de literatura y de etimología, intentando no copiar.
Para traducir el lunes, 27 de abril.16. César procura que el enemigo no se dé cuenta de que está fortificado el campamento.
Prima et secunda acies in armis, ut ab initio constituta erat, permanebat; post hos opus in occulto a III acie fiebat. Sic
omne prius est perfectum opus, quam intellegeretur ab Afranio castra muniri. Sub vesperum Caesar intra hanc fossam
legiones reducit atque ibi sub armis proxima nocte conquiescit. (1, 41, 5).
Para traducir el martes, 28 de abril.17. César conduce a la Legión IX para ayudar a los suyos y obliga al enemigo a retroceder.
Caesar paene omni acie perterrita, quod praeter opinionem consuetudinemque acciderat, cohortatus suos legionem
nonam subsidio ducit; hostem insolenter atque acriter nostros insequentem supprimit rursusque terga vertere seque ad
oppidum Ilerdam recipere et sub muro consistere cogit. (1, 45, 1).
Para traducir el miércoles, 29 de abril.18. Se levanta una gran tempestad que destruye los puentes.
Accidit etiam repentinum incommodum biduo quo haec gesta sunt. Tanta enim tempestas cooritur, ut numquam illis
locis maiores aquas fuisse constaret. Tum autem ex omnibus montibus nives proluit ac summas ripas fluminis
superavit pontisque ambos, quos C. Fabius fecerat, uno die interrupit. Quae res magnas difficultates exercitui Caesaris
attulit. (1, 48, 1).
Para traducir el jueves, 30 de abril.
El fin de semana haces las preguntas de literatura y de etimología, intentando no copiar.
Para traducir el lunes, 4 de mayo.20. Los marselleses se preparan para el combate naval.Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses, usi L. Domiti consilio, navis longas expediunt numero XVII, quarum
erant XI tectae.Multa huc minora navigia addunt, ut ipsa multitudine nostra classis terreatur. Magnum numerum
sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus supra demonstratum est, inponunt, atque hos praemiis
pollicitationibusque incitant. Certas sibi deposcit navis Domitius atque has colonis pastoribusque, quos secum
adduxerat, complet. (1, 56, 2).
Para traducir el martes, 5 de mayo.21. Al alba, César saca todas sus tropas del campamento.
Caesar, exploratis regionibus, albente caelo, omnes copias castris educit, magnoque circuitu nullo certo itinere
exercitum ducit. Nam quae itinera ad Hiberum atque Otogesam pertinebant, castris hostium oppositis tenebantur.(1,
68, 1).
Para traducir el miércoles, 6 de mayo.22. Los adversarios deliberan.
Postero die duces adversariorum perturbati, quod omnem rei frumentariae fluminisque Hiberi spem dimiserant, de
reliquis rebus consultabant. Erat unum iter, Ilerdam si reverti vellent, alterum, si Tarraconem peterent. (1, 73, 1).
Para traducir el jueves, 7 de mayo.
El fin de semana haces las preguntas de literatura y de etimología, intentando no copiar.