33
Esteve Rotllà Cronice regum Aragonum et comitum Barchinone et populacionis Hispanie (Biblioteca de la Universitat de Barcelona, ms. 741, f. 237r-251r) Text a cura de Maria Toldrà [237r] Incipiunt cronice regum Aragonum et comitum Barchinone et populacionis Hyspanie [1]. Secundum quod legimus in multis et diversis libris et cronicis, primus qui populavit [2] Hyspaniam dictus est Tubal, qui fuit filius Iaphet et pronepos Noe [3]. A quo scilicet Thubal descendit generacio hyberum, prout dicunt Hieronimus et Ysidorus; ffuerunt autem nuncupati nomine Thubal cethubales. Et quia quedam stella que dicitur Hesperus, que occidit post solem dum est vespertina (hec est enim Venus), et tunc vesperascit, impositum est nomen terre Hesperia. Isti igitur cetubales se collocarunt et popularunt in riparia Hyberis fluvii. Et propter dictam populacionem dimiserunt vocabulum sive nomen primum Thubal et sumpserunt sibi nomen dicti rivi, qui dicitur Hyber, et dicti sunt celtiberi; et terra dicta fuit Celtiberia, que est inter montes Pyreneos [4] et Hyberum fluvium. Et post hanc nacionem venit Hercules ad subjugandum Hyspania m, et habuit prelium grave cum quodam magno principe nomine Syron, qui dominabatur tribus regnis, que modo dicuntur Galicia, Lusitania et Betica. Galicia autem sic vocavit eo quod illam populavit gentibus quas secum duxerat de Galacia; et a flumine dicto Ana vocavit aliud regnum Lusitania; et a populo quem adduxit secum de Cythia ad cultivandum terram, necnon et a fluvio dicto Bethi, vocavit aliud regnum Bethica, et maior civitas illius provincie dicta est Hyspalis, hec est Sibilia. Deinde intravit per provinciam Carthaginis et debellavit regem Carpenthayne dictum Cathi, qui erat magne et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui nunc dicitur Moncayo. Debellato ergo predicto rege, edificavit predictus Hercules ad pedes dicti montis civitatem quam vocavit Tyraçonam, eo quod illam populavit ex gentibus illis quas secum duxerat de Tyro et Auzonia. Deinde intravit provinciam celtyberinam et ibi construxit fortalicium maximum quod vocavit Urgellum, et nunc dicitur Sedes Urgelli. Et postea populavit aliam civitatem ex gentibus Auzonie, quam vocavit Ozonam predicta racione, que nunc vocatur Vich. Deinde, recedens ab illo loco, misit novem barchas, quarum octo applicarunt ad Galiciam et nona declinavit ad ripam Celtiberie, ubi ipse Hercules edificavit civitatem quam vocavit Barchanonam, et nunc dicitur Barcinona, eo quia populata fuit gente predicte barche none. Et isto modo abstulit totam Hyspaniam celtyberis qui tunc dominabantur ibi; que quidem gentes ex longa pace et quiete oblivioni tradiderant arma bellica, unde nescierunt nec potuerunt se deffendere, sicque Hercules retinuit sub dicione sua totam Hyspaniam ad servitutem grecorum. Hiis peractis, recessit dimisitque illis in gubernatorem quendam nutritum suum qui vocabatur Hyspan, a quo terra illa dicta fuit Hyspania. Qui quidem Hyspan, post mortem Herculis, fuit rex Hyspanie et populavit multa loca in Hyspania, inter que fuit Segovia. Hucusque ex libro sedis Barchinone. [1] [Al marge] Breviatorium cronicarum , a fratre Stephano Rollan editum. [2] [Al marge] Populavit, scilicet post divisionem linguarum. [3] [Al marge inferior] Ex Suplemento cronicarum : quod secundum Ysidorum, Thubal, a quo hyspani, tempore Phaleg, post divisionem linguarum, de Arminia venit ad Hyspanias et

Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

  • Upload
    lengoc

  • View
    213

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

Esteve Rotllà Cronice regum Aragonum et comitum Barchinone et populacionis Hispanie (Biblioteca de la Universitat de Barcelona, ms. 741, f. 237r-251r) Text a cura de Maria Toldrà [237r] Incipiunt cronice regum Aragonum et comitum Barchinone et populacionis Hyspanie [1]. Secundum quod legimus in multis et diversis libris et cronicis, primus qui populavit [2] Hyspaniam dictus est Tubal, qui fuit filius Iaphet et pronepos Noe [3]. A quo scilicet Thubal descendit generacio hyberum, prout dicunt Hieronimus et Ysidorus; ffuerunt autem nuncupati nomine Thubal cethubales. Et quia quedam stella que dicitur Hesperus, que occidit post solem dum est vespertina (hec est enim Venus), et tunc vesperascit, impositum est nomen terre Hesperia. Isti igitur cetubales se collocarunt et popularunt in riparia Hyberis fluvii. Et propter dictam populacionem dimiserunt vocabulum sive nomen primum Thubal et sumpserunt sibi nomen dicti rivi, qui dicitur Hyber, et dicti sunt celtiberi; et terra dicta fuit Celtiberia, que est inter montes Pyreneos [4] et Hyberum fluvium. Et post hanc nacionem venit Hercules ad subjugandum Hyspaniam, et habuit prelium grave cum quodam magno principe nomine Syron, qui dominabatur tribus regnis, que modo dicuntur Galicia, Lusitania et Betica. Galicia autem sic vocavit eo quod illam populavit gentibus quas secum duxerat de Galacia; et a flumine dicto Ana vocavit aliud regnum Lusitania; et a populo quem adduxit secum de Cythia ad cultivandum terram, necnon et a fluvio dicto Bethi, vocavit aliud regnum Bethica, et maior civitas illius provincie dicta est Hyspalis, hec est Sibilia. Deinde intravit per provinciam Carthaginis et debellavit regem Carpenthayne dictum Cathi, qui erat magne et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui nunc dicitur Moncayo. Debellato ergo predicto rege, edificavit predictus Hercules ad pedes dicti montis civitatem quam vocavit Tyraçonam, eo quod illam populavit ex gentibus illis quas secum duxerat de Tyro et Auzonia. Deinde intravit provinciam celtyberinam et ibi construxit fortalicium maximum quod vocavit Urgellum, et nunc dicitur Sedes Urgelli. Et postea populavit aliam civitatem ex gentibus Auzonie, quam vocavit Ozonam predicta racione, que nunc vocatur Vich. Deinde, recedens ab illo loco, misit novem barchas, quarum octo applicarunt ad Galiciam et nona declinavit ad ripam Celtiberie, ubi ipse Hercules edificavit civitatem quam vocavit Barchanonam, et nunc dicitur Barcinona, eo quia populata fuit gente predicte barche none. Et isto modo abstulit totam Hyspaniam celtyberis qui tunc dominabantur ibi; que quidem gentes ex longa pace et quiete oblivioni tradiderant arma bellica, unde nescierunt nec potuerunt se deffendere, sicque Hercules retinuit sub dicione sua totam Hyspaniam ad servitutem grecorum. Hiis peractis, recessit dimisitque illis in gubernatorem quendam nutritum suum qui vocabatur Hyspan, a quo terra illa dicta fuit Hyspania. Qui quidem Hyspan, post mortem Herculis, fuit rex Hyspanie et populavit multa loca in Hyspania, inter que fuit Segovia. Hucusque ex libro sedis Barchinone. [1] [Al marge] Breviatorium cronicarum, a fratre Stephano Rollan editum. [2] [Al marge] Populavit, scilicet post divisionem linguarum. [3] [Al marge inferior] Ex Suplemento cronicarum: quod secundum Ysidorum, Thubal, a quo hyspani, tempore Phaleg, post divisionem linguarum, de Arminia venit ad Hyspanias et

Page 2: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

collocavit se juxta Hyberum flumen. [4] [Al marge] Dicuntur Pirenei quia sepe feriuntur igne celesti. Sequitur posicio domini Petri Tomich, militis de Bagano, in compilacione sua. Secundum aliquos sapientes, inter quos fulget archiepiscopus toletanus, qui valde laboravit in scribendo veritatem hystoriarum Hyspaniarum, primus populator Hyspanie fuit Tubal, de stirpe quinti filii Jaffet, ut habetur Genesi Xo et primo Paralipomenon Io. Hiberi dicti cetubales, et imo hac de causa cetubales fuerunt in prima populacione post divisionem linguarum juxta fluvium Hyberum; et prout invenitur in aliquibus hystoriis, illa populacio dicitur hodie Emposta. Et scias quod iste fuit secundus Tubal, licet post fuerint plures, tamen iste fuit primus populator dicte terre. Et videtur etiam quod hee generaciones sive naciones populaverunt Hiberniam, que hodie dicitur Anglia et antea vocabatur Hibernia, sed ab istis hiberis fuit sic vocata, prout inveni in Tito Livione, usque ad tempus quo Bruto, primus consul Rome, subiecit illos dominio romanorum et vocavit eam nomine suo Britanniam. / [237v] Capitulum sextum domini Tomich tractat qualiter Hercules expulit ab Hyspania primos habitatores et populavit eam gente sua greca, et postquam acquisivit terram quot civitates fundavit in ea et cui dimisit regnum quando recessit. Fere omnia hec narrat eo modo quo superius dictum est, paucis exceptis, videlicet quod tempore illo terra que hodie dicitur Ytalia vocabatur Tyrus. Deinde predictus Hercules edificavit Terraconam, quam suo nomine intitulavit, vocans eam Arcanam; et post aliqua tempora fuit a romanis dissipata, sed post iterum a gotis populata, vocantes illam iterum Terraconam [1]. Deinde edificavit Balagarium, Sedem Urgelli et in Auzonia Vicum; et etiam edificavit civitatem Minorissam, et quia erat minor populacio sic vocavit illam. Et existente magnifico viro in civitate vicenci et in terra Ozone, omnes reges grecorum congregati fuerant Atthenis ut irent contra Troiam magnam propter violenciam factam regi Menalao per Paridem, filium regis Priami, troiani, qui abstulerat Helenam, uxorem dicti Menalay; imo miserunt legacionem ad Herculem ut omnino veniret Atthenas, et miserunt ad eum novem barcas ut quererent illum. Venientes autem passi sunt tempestatem magnam in mari, et cum illa tempestate applicuerunt ad littus juxta Montem Jovis et ibidem passi sunt naufragium, ita quod octo barche cassate sunt in dicto monte seu rupe, qui hodie dicitur Mons Judaicus. Et postea ab hominibus none barche reservate qui applicuerant ad caput vetus Lubracati invente sunt gentes terre, et querentes ab eis ubi esset predictus Hercules, et illi respondissent quod erat in Ozonia, statim dicti legati iverunt illuc et narraverunt ei omnia que illis acciderant et quomodo perdite erant naves, unde doluit vehementer. Et imo in rei memoriam edificavit ibi civitatem, scilicet juxta predictum montem, et populavit dictam civitatem de gente none barche que salvata fuerat; vocataque fuit civitas Barchanona et hec fuit ultima civitas ab ipso Hercule fundata in hac terra. Deinde direxit vias suas versus regem Agamenonem et alios reges grecorum, prout ab eis fuerat requisitus. Et dimisit gubernatorem terre quendam nutritum suum nomine Hyspan, ut supradictum est. Dum autem iret dictus Hercules preoccupatus fuit morte in itinere. Et regnavit Hyspan in terra, vocavitque nomine suo terram hanc Hyspaniam, et extunc sic vocatur a nomine dicti regis, qui fuit primus rex Hyspanie. Tamen aliqui dixerunt quod imo vocatur Hyspania ab illa stella que occidit post solem que dicitur Hesperus. Lectores accipiant quomodocumque

Page 3: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

placuerit eis, sed bene videtur racionabilius dici quod dicatur Hyspania a nomine sui regis proprii et domini; nam si ab Hespero dicatur Hyspania, tunc eciam a simili possent nominari alie provincie, cum habeant diversa orizonta et illis occidat Venus sive Hesperus post solem dum est vespertina. Et dicitur quod iste nobilis Hercules erat de stirpe Arphaxat, tercii filii Sem. Natus est autem Hercules tempore Gedeonis, judicis Israel, scilicet anno a divisione linguarum MoCCXXIIIIo; ffuit autem filius Jovis et Alcomene. A morte vero predicti Herculis usque ad ultimam destructionem Troie fluxerunt XIII anni. Vixit autem LXXX annis. Et a capcione Troie usque ad Romulum, qui Romam condidit, fluxerunt CCCCXLII anni; et secundum hunc numerum videtur quod a Romulo usque ad consules qui expulerunt Tarquinum ab urbe, qui erat illorum rex, fluxerunt CCXLI annis [ms. annus]; et regimen consulum duravit CCCCXLII annis. Propter istum numerum videtur quod omnes civitates condite ab Hercule, prout ait archiepiscopus toletanus in suis hystoriis, fuissent iam condite ante Romam, videlicet Sibilia, Barchinona et alie superius dicte, per CCCCLXI annos. Vixit autem rex Hyspan LXX annis, et mortuus est in Barchinona, et sepultus fuit honorifice corpusque eius reconditum in monumento in altiori loco civitatis, scilicet juxta sedem. [1] [Al marge] Contrarium dicit magister Ximenis libro XII Cristiani. In capitulo septimo tractat qualiter romani tulerunt terram a grecis / [238r] et qualiter populatus fuit tunc Mons Publicus, qui nunc dicitur Ylerda, et cur illi qui faciunt prodiciones dicuntur bares. Sicut dictum est capitulo precedenti, regimen consulum romanorum duravit CCCCXLII annis post Romulum. Et in isto tempore Roma dominabatur maiori parti mundi sua potencia et abstulit grecis Hyspaniam, quam Hercules acquisierat et a primis habitatoribus abstulerat, ut dictum est supra. Cumque romani comisissent regimen Hyspanie cuidam viro romano nomine Barra, iste tenuit regnum dicte terre Hyspanie pro romanis. Postea dictus Bara usurpavit sibi dominium isto modo qui sequitur. Sciendum namque quod cum romani abstulissent Hyspaniam a grecis, erat in Urgello quidam rex qui erat de genere grecorum, qui dicebatur rex de Castro Asinorum, et hic dominabatur omnibus habitatoribus campestrie Urgelli, qui dicebantur nomine suo asini Urgelli. Et cum iste populus quolibet anno sacrificaret diis et irent ad sacrificandum in monte in quo nunc est sita civitas Ylerde, qui mons dicebatur tunc Mons Publicus, imo sic dictus tum racione sacrificiorum dictorum, tum quia septem mulieres ceperant ibi habitare, in valle que hodie dicitur La Suda vulgariter; et cum Bara, qui regebat terram, habitaret in civitate Arcana, que hodie dicitur Terracona, rebellaret contra romanos, fecit etiam rebellare regem Castri Asinorum cum omnibus suis populis, qui erant valde bellicosi et in bellis strenui. Scientes hoc romani venerunt cum magno exercitu; erant autem capitanei duo cives romani vocati Scipiones, et erant germani fratres, magni Scipionis Affricani filii. Cumque applicuissent ad ripam maris civitatis Arcane, ille predictus Bara, cum rege Castri Asinorum et cum omnibus suis gentibus armorum, egressus est eis obviam ad bellandum cum eis, victique fuerunt romani et duo Scipiones interfecti cum omnibus aliis, et Bara et rex victores redierunt ad propria. Post hec, audientes romani quod eorum exercitus cum capitaneis perditus esset, miserunt forciorem exercitum, cuius capitaneus erat pater dicti Scipionis, et applicavit ad campestrem ubi factum fuit primum bellum; egressi sunt autem contra eos Bara et dictus rex Castri Asinorum, commissum est igitur gravissimum prelium, in quo romani triumpharunt et interfecerunt Baram et regem, ceperuntque civitatem Arcanam, quam

Page 4: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

destruxerunt funditus, et subjugarunt totam istam terram. Et ecce Bara quem finem fecit propter suam prodicionem! Et tunc romani condiderunt legem hanc, scilicet quod quia Bara ille fuerat primus qui fecerat prodicionem in dicta terra, sic volebant quod qui comitterent similem prodicionem in dicta terra dicerentur baras, et hinc ortum est hoc nomen bara. Durante isto tempore Mons Publicus fuit valde populosus. Deinde Anibal abstulit terram Hyspanie romanis vel maiorem partem; vicit in bello magnum Scipionem Affricanum, sed postea Anibal victus est a Scipione. In capitulo VIIIo tractatur qualiter gotti abstulerunt terram romanis, et unde orti sunt, et quot reges habuerunt dum essent ydolatre et quot ex quo fidem receperunt, et quomodo perdiderunt se propter maliciam regis Roderici et comitis Juliani, qui fuerunt ex eorum propria nacione. Mortuo igitur magnifico viro Hercule et mortuo rege Hyspan, ablataque terra per romanos a grecis, ut supradictum est, insurrexit magna multitudo militum qui dicti sunt gotti. Et egressi sunt ex quadam insula vocata Hystancia, que est in aquilone versus Occeanum [1]. Et descenderunt dicti gotti de stirpe secundi filii Jaffet, vocatus Magog. Qui quidem gotti erant magni et procere stature, pulcri et albi et strenui bellatores, sapientes et fortes et magni cordis. Armae illorum erant lancee et venabula atque sagitte, fueruntque magni musici atque subtiles. A dicta autem insula extraxit eos rex Barig, qui erat eorum dominus, et extraxit illos inde cum multitudine lignorum que / [238v] vocabant vasa; marique pertransito applicuerunt ad littus seu ripas occeanas et ibi subjugarunt terram veridellorum. Ibique obiit Berig, rex gottorum, cui successit Gaudericus, qui bellicose subiecit sibi totam Asiam. Et ipso mortuo, ei successit filius eius, dictus Philomer. Plures autem hystoriales et philosophi scripserunt potenciam gottorum, videlicet quod milicia sua conquisierunt regna Cilicie cum montibus excelsis et partes Asie, Arminie, Indiam, Joniam, Holiam, vicerunt daneos, Materran, Thosadeum, Chartanciam, Veronam et Ytaliam destruxerunt, Romam ceperunt, Macedoniam occuparunt, Veronam contra Romam edificarunt, Galliam subjugarunt et Hyspaniam sibi subiecerunt. Et ex quo ab illa insula His tancie egressi sunt, fere semper in tentoriis habitaverunt usque ad prodicionem comitis Juliani, et in omnibus actibus suis saltim pro maiori parte victorias obtinuerunt ; cum potencia et sapiencia gubernarunt se. Postquam vero cum armis quasi totum orbem lustrati sunt et magnis preliis lucrati sunt, effecti fuerunt valde benivoli, habueruntque magnos philosofos docentes filios suos sciencias, et prosperati sunt valde, requieveruntque cum magna pace et tranquillitate in Gallia Gotica, scilicet in provincia occitana, ac in terra Hyspanie, quam elegerunt in habitacionem sibi propriam; ibique statuerunt ludos, solacia et festa magna, dantes se deliciis et ociositati, unde oriuntur diversa mala et quasi infinita scandala. Et sic accidit eis, nam post tantam ociositatem fuerunt in brevi destructi per tradicionem comitis Juliani, qui fuit ex propria nacione ipsorum, ut infra patebit. [1] [Al marge inferior] Ex Suplemento cronicarum: Gothia regio Europe superioris, confinis Dacie. Cepit autem regnum gothorum anno Christi CCCXXX, tempore magni Constantini. In capitulo IX tractat unde habuerunt ortum reges Legionis et Castelle, et quot reges fuerunt ibi post tradicionem comitis Juliani. Mortuo rege gottorum Philomer, regnavit Suetha. Ffueruntque omnes reges gottorum

Page 5: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

XVIII quamdiu ydolatre fuerunt. Post recepcionem vero fidei habuerunt primum regem Ffedericum dictum, tempore cuius receptus fuit babtismus in tota Gallia Gottica et Hyspania, et quamdiu iste rex vixit omnes goti fuerunt catholici christiani; obiitque predictus rex catholicus. Post mortem vero predicti regis, omnes gotti effecti sunt arriani heretici pessimi; huius causa fuit quia imperator Valens subiecit illos sibi, qui erat arrianus. Ubi sciendum quod rex Ffedericus habebat fratrem nomine Entenericum, qui ei successit in regno, et ut retineret regnum submisit se imperatori et fecit se arrianum cum omni populo suo; hoc autem factum est anno Domini CCCLXXX et a regno ipsorum XIIIo. Et post parvum tempus rex Antenericus obiit. Post cuius mortem omnes gotti in hoc convenerunt, scilicet ne regem haberent, sed totaliter se submiserunt imperio romanorum sicque remanserunt sine rege proprie nacionis XXVIII annis. Transactis autem predictis annis elegerunt duos reges, quorum unus dicebatur Rodogan, alter vero vocabatur Alarich. Sed Alaricus habuit maius dominium et firmavit pacem cum romanis, et imperator dedit sibi Galliam et Hyspaniam in propriam mansionem eo modo quo alii reges antea tenebant; principale solium regium erat Tholosa tunc temporis. Post istum regem fuerunt sex reges successive, quorum gesta non sunt magne importancie ut narrentur, usque ad regem Enuenzo, qui cepit in Hyspania et recuperavit Terraconam. Et huic successit Leovegildo, qui primus magnificavit statum regium in Hyspania et ordinavit ut rex solus in mensa sederet et vestibus regiis indueretur, nam antea reges ut milites induti incedebant. Ab isto usque ad regem Ricardum fuerunt septem reges quorum gesta non sunt magne importancie ad referendum. Et iste Ricardus fuit XV rex gottorum postquam egressi fuerunt a subjugacione imperii romanorum; ffuit autem bonus et catholicus rex, et expulit a suo regno heresim arrianam; caput autem regni sui fuit Tholosa, civitas magna, quam nobilitavit omnibus reliquiis sanctorum quas habere potuit, et collocavit eas in ecclesiis civitatis predicte: collocavit ibi sex apostolos Christi, qui adhuc ibi sunt in ecclesia Sancti Saturnini, ubi est corpus eiusdem sancti, ibidem passi; tenebat etiam dictus rex aliud solium in civitate Terracone, quo regebat provinciam gotorum, et aliud solium tenebat apud Toletum in Hyspania. Ab isto autem Ricardo usque ad regem Bamba fuerunt XII reges de quibus hystorie Hyspanie non magnam mencionem faciunt quia nil magni fecerunt. Iste autem Bamba fuit factus / [239r] rex anno Christi DCLXXXIo, ffuit valde catholicus christianus et bellicosus nimis. Tempore huius surrexit Paulus, quidam dux magnus in Hyspania, qui erat de stirpe grecorum, et fecit rebellare multas civitates, scilicet Barchinonam, Gerundam, Coquiliberum, Ceritaniam, Narbonam et alia plura loca in Hyspania ; que quidem omnia dictus rex cum magnis preliis recuperavit, et cepit infra urbem Barchinone multos potentes rebelles et punivit eos. Post obitum Bambe fuit rex filius eius Ginga anno Christi DCXC, et fuit XXVIII rex gottorum. Et post istum succesit filius eius Vancaneos anno Christi DCXCV. Cui successit filius eius Arboth, qui fuit inheredatus sive expoliatus regno violenter a rege Rodrigo Castelle et a comite Juliano, propinquis eius et de genere regio gottorum. Propter quod dictus rex Arboth fecit venire et transire magnam multitudinem maurorum, quibus se obligaverat, tradiditque illis magnam partem terre que sibi remanserat. Unde propter illam guerram missus fuit legatus comes Julianus a rege Roderico ad regem Haboali mahometanum; dum autem esset dictus comes in legacione, Rodericus rex violavit filiam comitis vel, ut alii dicunt, uxorem suam. Cum autem reversus comes cognovisset prodicionem regis, iratus valde rediit ad sarracenos et, confederans se illis, dedit eis ingressum per terram suam. Intravit autem innumerabilis exercitus maurorum in tantum quod tota Hyspania dissipata et capta fuit, et etiam maior pars Occitanie provincie usque ad Tholosam, que quidem etiam perdita fuisset nisi quia duo magni domini gallici, qui se invenerunt ibi, defenderunt illam viriliter. Omnis autem hec destructio facta fuit spacio XIIII mensium, anno vero regni

Page 6: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

sarracenorum nonagesimo IIo, sed anno Incarnacionis DCCI. Et tunc perdiderunt Hyspaniam christiani, quod ex eis non remanserunt nisi in quatuor vel quinque locis, scilicet in Sturiis, Biscaya, qui sunt magni montes, et in montibus Subarbre et in Ripacursa et in aliquibus vallibus montium Pyreneorum, in quibus fuit nomen Christi invocatum, sicut misericordie sue placuit. Luxit ergo et planxit Hyspania excellentem gloriam nacionis gottorum, qui sederant atque ibi regnaverant CXL annis in magna pace et tranquillitate, et per nequissimum comitem Julianum, qui erat de nacione propria ipsorum, fuerunt adnichilati et morti crudeli traditi, a sarracenis interfecti. Ubi est ergo potencia tua, o generacio gottica? Ubi est tua excellentissima magnificencia, que in bellis fortiter Asiam calcitrasti, Daciam subjugasti, Italiam et Macedoniam desolasti, Romam cum potencia rupisti, Galliam debellasti et Hyspaniam subjugasti, et nunc deturpasti et in manibus inimicorum Christi tradidisti? Et, ut arbitror, omnia hec mala sibi acciderunt eo quia sustinuerat heresim arrianam: comiseras namque crimen lese maiestatis contra Deum tuum, imo sic juste punita es. In Xo capitulo tractatur quomodo post prodicionem comitis Juliani factus fuit rex in Portugali. Postquam ostendimus finem regum gottorum, dicemus modo unde habuerunt ortum reges Legionis et Castelle. Sciendum igitur quod post malignitatem et tradicionem comitis Juliani, aliqui christiani, ut supradictum est, salvarunt se in montibus Sturiarum, Bischaye; congregatis autem omnibus christianis in montibus, constituerunt sibi regem et dominum quendam baronem de stirpe regia gottorum qui vocabatur Peregrinus, homo valde devotus et bonus miles, et postea fuit sanctus rex, a quo reges Legionis et Castelle exordium et ortum ceperunt. Iste rex, cum illis paucis christianis, in brevi tempore recuperavit regnum Legionis et Castelle, et abstulit illud a sarracenis et accipit titulum regis Legionis et Castelle; et hac de causa primus titulus regis Hyspanie est Legionis et Castelle; et fecit arma sua leonem et castellum. Hic rex Peregrinus virtuosus fuit regnavitque in dictis regnis XXXV annis; obiit autem anno Domini DCCXXXVII. Dimisit autem unicam filiam, Faucilliam vocatam, que post mortem patris fuit regina dictorum regnorum; ffuit autem uxor comitis Alfonsi Sturiarum, qui dictus est Catholicus et regnavit in Hyspania XXV annis. Deffuncto autem Alfonso, successit ei filius eius, Alfonsus eciam dictus, qui post mortem regine, matris sue, fuit rex dictorum regnorum et intitulavit se etiam regem Sturiarum. Et a supradictis regibus descendunt omnes reges Castelle, ut dicit archiepiscopus toletanus. Ffuerunt tamen ibi multe mutaciones dominiorum; sufficit pro nunc quod qui hodie sunt descendunt a regibus supradictis, qui fuerunt reges dominantes Hyspanie magne usque ad tempus quo computabatur ab Incarnacione / [239v] anno MoCCLXXX, et fuerunt XXXII reges, prout in hystoriis hyspanicis recitatur. Tamen regna Hyspaniarum redierunt ad unicam filiam ultimi regis, que vocabatur domina Maior, que uxor fuit regis Sanxii Navarre. In capitulo XI tractatur unde orti sunt reges Navarre post prodicionem comitis Juliani, sed primo quomodo factus fuit rex in Portugali. Post prodicionem igitur comitis Juli[an]i, prout invenitur in cronicis archiepiscopi toletani, narrat quod tempore regis Alfonsi Castelle, filii regine domine Urrache (que fuit prima uxor comitis toletani, post regem Alfonsum Aragonum, qui periit apud Fragam), in Castella erat quidam comes, Enricus nomine, qui erat vir bonus et justus ac

Page 7: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

bonus miles, verax et timens Deum; habebat autem in uxorem dominam Taresam, filiam supradicti Alfonsi regis. Et ob quandam discrasiam vel discensionem causatam inter ipsum et regem, recessit a rege et movit cum gentibus suis magnam guerram versus partes Portugalie contra sarracenos, unde acquisivit plura loca et villas auferens a sarracenis; quo facto intitulavit se ducem Portugalis. Deinde genuit filium in uxore sua domina Taresa, vocans illum nomine suo Alfonsum, qui post mortem patris sui intitulavit se regem Portugalie, confirmatus in titulo a papa; et iste fuit primus rex Portugalis. Secundus fuit, post mortem patris, Sancxius dictus, et fuit mirabilis rex abstulitque multas civitates a mauris, reducens eas ad fidem christianam, coadunans illas regno suo. Isto defuncto successit ei filius eius, nomine Alfonsus, qui in principio fuit bonus rex, sed in fine fecit multa mala christianis. Quo mortuo successit ei filius eius, nomine Sanxius, qui fuit bonus et magnus preliator. Secundum autem hystorias Hyspanie, non fit amplius mencio de generacione istorum regum; verumtamen, prout ego inveni in hystoriis archiepiscopi toletani, illi qui hodiernis temporibus sunt reges Portugalie vere descendunt de stirpe supradictorum regum; proculdubio enim isti reges imitantur bene generacionem a qua derivantur, et hoc in gestis magnis que faciunt contra mauros; profecto enim dicti reges hodie vivunt in maiori fama et gloria quam quicumque reges christianorum; ideo deprecor Deum omnipotentem ut conservare dignetur domum illorum ad exaltacionem fidei christiane juxta bonam ipsorum intencionem quam gerunt erga Deum. In capitulo XIIo tractatur quomodo fuit rex in Aragonia, et cur rex accepit titulum regni, et quot reges ibi fuerunt donec regnum pervenit ad unicam filiam ultimi regis, que fuit uxor egregii comitis Barcinone. Dicendum est nunc unde orti sunt reges Navarre post nequiciam comitis Juliani. Sciendum quod in montibus Subarbre et Rippegorçe, tempore quo comes Julianus fecit prodicionem et sarraceni invaserunt ac devastarunt totam Hyspaniam, aliqui christiani salvarunt se in spelunca Panon nuncupata, in monte Oriel, qui est juxta civitatem Jaque. Audiens autem Almansor cordubensis, dictus Abdarram, qui erat rex Osce, quod illi christiani evaserant et servabantur in montibus predictis, iratus valde venit cum multitudine magna sarracenorum, invasit montes et cepit speluncam Panon, destruxit illam et captivavit christianos qui erant ibi; quo facto dictus Almansor reversus est Oscham. Deinde spelunca Pannon fuit recuperata a christianis montis Oriel, qui erant numero CCC; ffortificaverunt autem illam christiani atque murarunt. Postea quidam heremita sanctus, nomine Iohannes, edificavit ibi unam parvam ecclesiam sub invocacione beati Iohannis Babtiste. Super ecclesiam autem illam erat et adhuc est magna rupes, et inde ex hoc christiani vocaverunt hanc speluncam spelunca Sancti Iohannis de Rupe, sicut hodie dicitur, ablato nomine prius dicto de Panon. Tunc predicti christiani constituerunt sibi principem et dominum quendam militem de genere regali gottorum qui vocabatur Garcias Ximeniç, qui fuit rex, bonus miles et virtuosus; nam cum illis paucis christianis subiecit sibi omnes montes supradictos et maximam partem Navarre; edificavit autem cenobium in Sancto Iohanne de Rupe; obiit autem anno Domini DCCLII, sepultus in predicto cenobio ab ipso condi<di>to. Et regnavit filius eius Garcias Eniego pro eo; hic, quia in brevi tempore acquisivit Pampilonam, intitulatus fuit rex Navarre, sed post mortem huius iterum amissa fuit et capta a sarracenis, nec recuperata donec venit Karolus Magnus; obiit autem Garcias Eniego rex anno Domini DCCCIII. Cui successit filius eius, nomine Ffortunyo. Quo mortuo successit in regno filius eius Sanxo Garcia; iste parum regnavit, interfectus fuit in bello

Page 8: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

ab Almansore, cordubensi et regis Osce, anno / [240r] Domini DCCCXXIII. Et remansit regnum sine herede, sed navarrenses et aragonenses elegerunt in regem quendam militem de Bigorra qui vocabatur Eniego, et quia erat subtilis et acutus dictus fuit Eniego Harista; ffuit bonus, et acquisivit magnam partem Navarre et fuit comes Aragonie. Quo defuncto anno DCCCLX, regnavit filius eius pro eo, qui etiam dictus est Garcias Eniego. Quo defunto et interfecto a sarracenis in itinere, dum iret ex devocione cum uxore sua ad Sanctum Iohannem de Rupe, ex irrupto occurrerunt ei sarraceni et interfecerunt eum et reginam, que pregnans erat; quidam autem miles, dictus Vitalis Avarca, transiens a casu per locum illum, vidit regem et reginam interfectos, et vidit quod de ventre regine egrediebatur manus infantis, unde cito descendens de equo, cum spata scidit ventrem regine, et extraxit inde infantem masculum et babtizavit illum, imponens sibi nomen Sanxo, et nutrivit eum; et postea fuit rex, divulgato misterio a milite predicto omni populo; et accepit uxorem et genuit filium vocatum Garciam Avarques, propter militem qui nutriverat patrem suum, qui sic vocabatur ; obiit autem anno Domini DCCCCV sepultusque est in Sancto Iohanne de Rupe. Et regnavit filius eius pro eo Garcias Tremulus, imo sic vocatus quia dum erat in bello semper tremebat, et tamen erat bonus miles et strenuus in armis; obiit autem satis juvenis genuitque filium nomine Sancxius Maior; obiit autem Garcias Tremulus anno Domini DCCCCXVII, sepultus in Sancto Joanne de Rupe. Et regnavit filius eius Sancxius Maior et accepit uxorem filiam regis Castelle, nomine domina Maior; propter quod iste rex Sanxius fuit magnus in Hyspania, nam ipse imperavit regno Legionis et Castelle propter reginam uxorem suam, et de se imperavit Navarre et Aragonie, unde dictus est imperator Hyspanie; iste fecit leges et foros; obiit autem anno Domini DCCCCLXo sepultusque est in Sancto Iohanne de Rupe. Et regnavit filius eius Remiro, bastardus, pro eo in Aragonia tantum, et iste fuit primus intitulatus rex Aragonum; accepit autem in uxorem filiam comitis Bigorre, nomine Elicçen, ex qua genuit duos filios: Sanxum et Garciam; iste rex Remiro erat valde virtuosus et magnus conquistator; existens autem dictus Remiro in obsidione del Grado, sic vulgariter dicto, juxta rivum de Sincha, rex Castelle fecit illum mori ex odio quod sibi portabat ex hoc quia defenderat reginam, matrem suam, quia dictus rex Castelle erat frater eius maior legittimus; actum est hoc anno Domini MoLXVIIo, sepultusque est in Sancto Iohanne de Rupe. Mortuo rege Remiro, successit ei filius eius Sanxius Remiro, cum esset XVIIIo annorum; fuit bonus rex, debellavit castellanos, accepit uxorem, habuit tres filios: primus vocatus est Petrus, secundus Alfonsus, tercius Remiro, qui fuit monachus cenobii Sancti Poncii de Tomeriis, quod est in Lengadoch; obiitque rex Sanxius anno Domini MoLXXI, sepultus ubi supra. Et regnavit filius eius Petrus, primogenitus, pro eo, qui obsidebat civitatem Osche quando pater eius obiit et ibidem fuit juratus pro rege, et cepit civitatem predictam, auferens illam a sarracenis, divino auxilio fretus; obiit autem sine liberis anno Domini MoCV sepultusque est ub i supra. Cui successit frater eius dictus Alfonsus, qui fuit strenuus miles, nam inter sarracenos et christianos habuit XXVIIII certamina, et in ultimo prelio perdidit se coram Fraga, ita quod nusquam extunc aliquid scitum fuit de eo; hoc autem totum accidit ei quia non recognovit gracias a Christo sibi concessas, imo, tanquam irreverens et ingratus, de sanctuariis Christi faciebat stabula equis; item, non se habebat ad suos ut pastor ad oves, sed ut tyrannus; et imo punitus est a Deo, quia nichil ex eo remansit; interiit autem anno Domini MoCXX. Post mortem huius Alfonsi, aragonenses iverunt ad papam ut haberent licenciam extrahendi a cenobio monachum Remiro, fratrem dicti regis Alfonsi defuncti, qui, ut dictum est, manebat in monasterio Sancti Poncii de Tomeras; quibus papa concessit libenter quod petebant. Sicque aragonenses duxerunt secum dictum Remiro et fecerunt eum regem, dantes sibi uxorem, ex qua filiam genuit nomine Petronillam; sed navarrenses noluerunt eum in regem, et

Page 9: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

propter hoc divisa fuerunt regna ab invicem usque in hodiernum diem. Regnante autem rege Remiro, barones no reverebantur illum et rex cognovit se despectum et contemptum. Imo misit nuncium suum secretum ad abbatem monasterii Sancti Poncii de Tomeras, ab eo petens consilium quid agere deberet et quomodo regere se debebat. Tunc abbas cum nuncio regis ingressus est hortum cenobii, in quo erant multi caules; qui quidem abbas nullum aliud consilium nec responsum dedit nuncio regis nisi solum quod coram nuncio carpebat et decapitabat grandiores et altiores caules cum gladio, et hoc peracto egressi sunt hortum. Nuncius vero rediens ad regem, interrogavit eum rex quod consilium dederat abbas, ac ille respondit et dixit id quod fecerat abbas in horto; tunc rex intellexit intentum abbatis de decapitacione caulium grandium. / [240v] Et tunc convocavit cohortes generales aragonensibus in civitate Osche, et convenerunt omnes nobiles et barones de Aragonia ; quibus omnibus congregatis, rex dixit et proposuit quod ipse congregaverat illos ibidem pro eo quia volebat facere unam campanam tam grandem quod sonus eius audiretur a toto regno suo. Quod procul dubio factum est, nam pauci fuerunt barones qui evaserunt, nam rex occidit eos eo quia non timebant nec apreciabant illum, ac si non esset rex. Hiis peractis, comisit filiam suam aragonensibus, et rediit ad cenobium suum vixitque sancte, finiens vitam suam ibi anno Domini MoCXXXVII. Iste rex vocatus fuit vulgariter Carn-hi-cols. Post cuius mortem aragonenses nuptui tradiderunt filiam suam factaque fuit uxor illustrissimi principis et comitis egregii Barchinone Raymundi Berengarii, decimi, sicut inferius dicetur. Hic dicitur incidentaliter qualiter princeps Othgerius Cathalon intravit terram gottorum cum novem baronibus et cum magno exercitu et acquisivit magnam partem terre. Sciendum igitur quod anno Domini DCCXXXIII, in provincia que dicitur Guiana est quoddam castrum dictum Cathalo et sic vocatur ab omnibus gentibus, et inde dicebatur princeps Othgerius Cathalo. Et cum in illa terra esset quidam princeps qui regebat illam pro Pipino, rege francorum, et dictus princeps nomine suo vocaretur Othgerius Gollant, verum quia dictus princeps faciebat suam residenciam in castro illo Cathalo, imo ab omnibus gentibus vocabatur Othger Cathalo, et omnes vassalli eius vocabantur cathalani. Cum autem dictus princeps esset alamannus et alti generis, habebat etiam animum nobilem et plenum virtutibus, et habebat secum novem barones socios dilectos, et quilibet erat magni generis, proposuit ergo cum suis sociis conquistare terram que vocabatur tunc Terra Gottorum, et transire montes Pyreneos et reducere illam terram ad fidem christianam. Nomina autem predictorum baronum hec sunt: Napiffer de Moncada, Galcerandus Garau de Pinoso et Hugo de Mathaplana, Jou de Cervaria, Geraldus Raymundus de Cervilon et Petrus Alamany, Raymundus de Anglasola, Gyspertus de Ripellis, Berengarius Roger d’Aril. Et erant simul omnes cum gentibus suis numero XXV milia pugnancium tam peditum quam equestrium; capitaneus et princeps eorum erat Othgerius Cathalo. Inceperunt ergo iter suum et per suas dietas transierunt vallem d’Aran, et progredientes ad valles d’Aneu habuerunt ibi cum mauris magna certamina, et etiam cum illis qui habitabant in terra pallariensi et in Ripagorça; sed, Deo juvante, fideles victores fuerunt et in brevi tempore acquisierunt dictas valles et castrum Valencie pallariensi cum aliis. Postea direxerunt viam suam versus Ceritaniam et Capsyrum, et in brevi ceperunt ea et construxerunt et edificarunt castra et fortalicia ac municiones fortissimas, ut fortificarent se ibi et ut retrahere se possent ibi, si opus esset; edificarunt ibi ecclesias ut audirent missas et invocaretur ibi nomen Christi. Hiis peractis, descenderunt et obsederunt finaliter civitatem Empuriarum, et tamdiu obsessam tenuerunt donec omnes reges terre, cum sarracenis omnibus,

Page 10: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

congregati venerunt ad succurrendum civitati et ad pugnandum contra nostros. Reges autem erant isti, scilicet rex Frage, rex Dartuse, rex Terracone, rex Barchinone et rex Gerunde, et quilibet eorum cum multitudine sua maurorum. Verumtamen in illo temporis intervallo quo dicti reges tardaverunt ut congregarentur, existente principe Othgerio in obsidione civitatis predicte, oppressus fuit infirmitate gravi, ex qua decessit. Ordinavit autem in suo fine quod Napiffer de Montecatheno esset maior super omnes socios suos, quod omnibus placuit. Et planxerunt eum omnes, nec mirum, quia sarraceni timebant eum valde et imo nostri perdebant magnam famam, unde coacti fuerunt discedere ab obsidione et retrahere se ad montes per eos acquisitos, ubi dimiserant uxores suas et filios, et ibi fortificaverunt se ibique manserunt, invitis mauris, usque ad adventum Karoli Magni imperatoris. Obiit itaque dictus princeps Othger Cathalo in obsidione predicta anno Domini DCCXXXV, in kallendis mensis octubris. De adventu Karoli Magni contra Narbonam, a mauris possessam. Igitur anno Domini DCCXC capta fuit Carcassona a Karolo Magno. Deinde transivit montes Pyreneos venitque usque Gerundam, / [241r] et discurrerunt et devastarunt totam terram usque ad mare. Deinde imperator misit Rollandum cum sociis suis ad recuperandum Terram Gottorum, anno igitur Domini DCCLXXXXI. Existens imperator Karolus cum papa in valle dicta Macra, conclusum fuit in consilio ut Rollandus transiret montes Pyreneos, et quod faceret iter suum per viam moncium Capcirii et Ceritanie, et exiret ad Balagarium, et transiret per Ylerdam et per medium Urgelli, et veniret ad Barchinonam, et transiret per Gerundam, per Empurias, per Elnam, penetrando Rossilionem, revertendo ad imperatorem, et quod de omnibus acquisitis daret decimas Rollandus ad opus cenobii de la Grassa, quod tunc edificabat imperator. Igitur Rollandus fecit preceptum imperatoris et arripuit iter. Ffuerunt autem barones qui cum eo ibant isti qui sequntur, scilicet Oliverius lo Galoys et Othgerius de Merses, Othgerius de Normannia, Vasco Anges et Ara de Monte Albano, et Girardus de Bossallo et multi alii barones, nobiles et milites, numero XX milia equitum et XXV milia peditum, feceruntque viam ordinatam ab imperatore. Cum autem fuerunt in Capcir et Ceritania invenerunt multos christianos, et in multis locis in vallibus moncium Pyreneorum, et isti erant novem barones qui retracti fuerant ibi et sustentati a tempore mortis principis Othgerii Cathalo, qui prius intraverat, ut supradictum est. De istorum invencione gavisus fuit Rollandus, maxime quando narraverunt sibi omnia que egerant; deinde libenter associaverunt eum et iverunt cum eo ad pugnandum. Et finaliter compleverunt iter suum. Cum autem pervenisset Rollandus ad Yllerdam, transiens per planiciem Urgelli, obviam habuit tres reges sarracenos cum quibus pugnavit: primus erat rex Sogobie, 2us rex Toleti, 3us rex Frage, quos omnes interfecit cum XXX milibus sarracenis; corruit autem in illo bello nobilis baro Othgerius de Normannia et planxerunt eum valde. Postea concito gradu transierunt et venerunt coram Barchinona et ibi fecerunt magnam predam, qua facta perrexerunt versus Gerundam et Empurias, et castra metatus est ibi. Indeque misit decimas omnes que lucratus erat. Erat autem lucrum ita magnum quod solum inter boves et vaccas, id est de bobus et vaccis, misit pro decimis XXX milia, et equos et mulas CCCC, et XI milia talenta auri, nonaginta pannos aureos et sericos, que omnia dedit Rollandus edificio ecclesie vel cenobio, sicut promiserat. Tunc comes Flandrensis, qui erat cum imperatore, videns quod vallis in qua edificabant cenobium erat plena et repleta tot et tantis diviciis et victualibus, que antea dicebatur vallis Macra, mutavit sibi nomen et vocavit eam vallem Crassam. Non post multos dies rediens Rollandus transivit per Rossilionem, ubi fundavit monasterium Sancti Andree,

Page 11: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

et ibi sepelivit honorifice corpus magnifici viri Othgerii [de] Normannia. Hiis peractis, pervenit ad vallem Crassam, ubi invenit imperatorem cum toto exercitu christianorum. Et ibi Rollandus presentavit imperatori octo predictos barones qui transierant montes Pyreneos cum principe Othger Cathalo; forte enim adhuc vivebant aliqui de illis, sed maior pars erant filii illorum et erant nati in terra illa. Et placuit imperatori et dixit Rollando ut diligeret illos et sibi eos apropinquaret, et sic factum est. Post hec capta fuit Narbona a Karolo. Deinde imperator, reminiscens injuriarum quas mauri Terre Gottorum sibi fecerant, ut patebat per relacionem Rollandi, et per induccionem octo baronum christianorum quos invenerant in terra, imo dictus imperator vovit, de licencia pape et cum consilio deliberato, transire montes Pyrineos et reducere dictam terram ad fidem Christi, et votum illud fecit in honore Christi et Matris eius et novem ordinum angelorum sanctorum, / [241v] et quod in reverencia eorum omnes ordinaciones suas que facere volebat in terra essent in numero novenario; et quia princeps Othger Cathalo fuerat primus, cum suis sociis, qui post prodicionem comitis Juliani intraverat in dictam terram, imo volebat quod intitularetur dicta terra principatus; quia vero princeps prefatus vocabatur Cathalo, imo volebat quod terra ipsa diceretur Cathalonia et quod omnes terre ipsius et principatus vocarentur et dicerentur cathalani. Videretur igitur, secundum has hystorias, quod cathalani non sunt orti nec derivati a gottis nec ab alanis, prout aliqui dicunt, quia usque in hodiernum diem terra ipsa et gentes ipsius principatus retinent sibi nomen quod imperator Karolus dedit. Et post imperator cepit facere ordinaciones prout voverat. Capitulum de ordinacionibus Karoli Magni, quas fecit infra principatum, et de episcopatibus et civitatibus et quot sunt, et de nominibus cuiuslibet dominorum, et usque ubi venit Karolus, et quomodo rediit in Franciam et ubi obiit. In eodem anno superius dicto, in kallendis octubris DCCLXXXXI Domini anno, papa et imperator Karolus, cum toto consilio cleri et omnium baronum exercitus, ceperunt facere ordinaciones et dividere terram et principatum modo sequenti, juxta votum imperatoris, ut supra ponitur. Et primo ordinaverunt prefati domini quod in principatu essent novem comitatus et quilibet haberet limites et terminos suos, et quod omnes alie dominaciones que forent infra principatum essent intra limites novem comitatu[u]m, et quod quilibet haberet unum vicecomitatum et unum nobilem hominem et unum vervessorem tenerent in feudum pro ipsis. Deinde fecit novem baronias magnatas, quas dedit novem baronibus qui ingressi fuerant cum principe Othger Cathalo, et illos invenerant in hac terra, quos eciam voluit manere et vivere in fino franco alodio, et quod dicti barones nichil tenerent pro comitatu nisi solum fidelitatem imperatori, et quod isti IX barones dicerentur et possent dici principes in suis baroniis, sicut comites dicebantur potestates in comitatibus; et baronie fuerunt intitulate quelibet nominibus baronum. Dictus etiam imperator ordinavit quod in dicto principatu essent novem episcopatus et unus archiepiscopatus, et quilibet episcopus acciperet nomen civitatis unde esset episcopus; similiter intitulavit novem civitates et fuerunt hee sequentes: civitas Elne, civitas Urgelli, civitas Roda, que postea mutata est Yllerde, civitas Tortose, civitas Terracone, civitas Barchinona, civitas Vici, civitas Gerunda. Deinde intitulavit comitatus et vicecomitatus, nobiles et vervissores; fuerunt isti: primo comitatus Rossilionis et vicecomitatus Castri Novi et nobilis de Canet et vervissor de Montestone, qui hodie dicuntur Olius; 2m comitatum intitulavit comes Ceritanie, vicecomes de Querforadat, nobilis d’Uc, vervissor d’Enveig; 3m comitatum sic intitulavit: comitatus pallariensis, vicecomitatus de Villamur, nobilis de Ballera et vervissor de Toralla; 4m

Page 12: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

sic: comes Empuriarum, vicecomes de Rochaberti, nobilis de Servia et vervissor de Foxa; 5m sic: comes de Basulduno, vicecomes de Bas, nobilis de Porqueres, qui hodie dicuntur Sancta Pau, et vervissor de Besora; 6m sic: comes de Ozona, vicecomes de Cabrera, nobilis de Centelles et vervissor de Vilademany; 7m sic: comes Barchinone, vicecomes de Cardona, nobilis de Muntclos [ms. Muntelos] et vervissor de Boxados; 8m sic: comes Urgelli, vicecomes d’Ager, nobilis de Termens et vervissor de Guimara; 9m sic: comes Terracone, vicecomes de Scornelbou, nobilis de Castelleto et vervissor de Mediona. Sicque novem comitatus et vicecomitatus, nobiles et vervissores fuerunt consumati, imponendo eis imperator nomina singula et propria, ut dictum est. Deinde intitulavit novem baronias, quamlibet secundum nomina baronum quos invenerant in terra: et prima de Montecatheno, 2a de Pinoso, 3a de Mataplana, / [242r] 4a de Cervaria, 5a de Cervello, 6a de Alamany, 7a de Anglesola, 8a de Ribelles, 9a de Arill. Hiis peractis et completis divisionibus et intitulacionibus omnium dominorum ab imperatore illorum scilicet que sunt infra principatum Cathalonie, et datis predecessoribus eorum qui nunc possident ea pro maiori parte illorum, consumatisque ordinacionibus supradictis, prefatus imperator transivit montes Pyreneos et conquistavit in brevi totam Cathaloniam antiquam, que est a Lubricato usque ad Nogueram Ripagorçanam; verumtamen predictus imperator tenuit obsessam Gerundam longo tempore et nunquam potuit eam capere, et coacti fame dimiserunt illam. Ceperunt autem Rossilionem et Conflentum et edificarunt ibi monasteria, scilicet Sancti Michaelis de Cuxano devotum cenobium ordinis beati Benedicti, et monasterium de Arles et cenobium Sancti Genesii, sed antequam recederent ab obsidione Gerunde edificaverant cenobium ordinis sancti Benedicti in valle de Mer. Dum autem reverteruntur in Franciam, fecerunt viam suam per rivum de Ther; transeuntes per Ozoniam venerunt Vicum ibique construxerunt sedem cathedralem, et inde progredientes fecerunt iter rivi superius dicti, et quando fuerunt in illo loco quo rivi miscentur, videlicet Freuer et Ther, ibi dicti domini fecerunt unam grangiam monachorum ubi nunc est monasterium et villa Rivipulli. Et inde recedentes arripuerunt iter monc ium Ceritanie, exeuntes a principatu. Sed reges sarracenorum Hyspanie, ut cognoverunt egressum nostrorum, congregati sunt in maxima multitudine et occupaverunt passus per quos papa et imperator cum christianis transituri erant in quadam magna valle, sed cum imperator scivit hoc protinus, concito gradu, cum suis irruit in eos graveque bellum consertum fuit in dicta valle, sed Deus fuit pro nostris, nam prostrati sunt sarraceni. Post illam victoriam archiepiscopus Turpinus intitulavit illam vallem in qua prelium fuit comissum vallem Tarolam, sed hodie a gentibus dicitur vallis Thurol (quam ego suspicor esse vallem Carol, ultra Podium Ceritanum), et hec vallis est in Ceritania. Et per hanc vallem dicti domini redi[e]runt in Franciam. Verumtamen post paucos annos memoratus imperator rediit ad Hyspanias, in regnum Navarre intravit, Pampilonam [ms. Pampilonem] cepit. Sed postea, oculto Dei judicio, perdidit XII pares francorum, socios suos, prout in hystoriis suis habetur diffuse, quibus totum remitto. Deinde rediit ad Gallias ibique obiit in vila Aquisgrani, circa ingressum Alamannie, que confinis est ducatui Barbancie; obiit autem anno Domini DCCCIII, in kallendis septembris. Dimisitque regem Francie Ludovicum, filium suum, cui mandavit ut compleret et perficeret conquestam Cathalonie et complementum daret omnibus ordinacionibus quas ipse fecerat; et sic invenietis in testamento suo, conscripto et ordinato per Philomenam, secretarium suum. In capitulo XXIII Tomich tractat quomodo, post mortem Karoli, venit Ludovicus, filius eius, rex francorum, et qualiter effecti sunt homines vulgariter dicti de remensa et quare; item, quomodo acquisivit et cepit Gerundam, Barchinonam, Urgellum,

Page 13: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

Terrachonam et totam terram, et dedit complementum omnibus ordinacionibus a patre suo factis, et qualiter rediit in Franciam et comisit comitatum Barchinone cuidam militi, et miles unde erat oriundus. Post mortem igitur imperatoris Karoli supradicti, sarraceni fecerunt magnas guerras baronibus et populis christianis qui remanserant in terra principatus Cathalonie, adeo quod omnes barones et domini terre habuerunt eis consentire quod vassalli ipsorum, scilicet christiani, essent tributarii sarracenorum in omnibus malis usibus et consuetudinibus que usque hodie tenent homines de remensa, qui sic dicti sunt ea racione; sicque dicti domini et christiani vixerunt inter mahometanos in dicto principatu usque ad adventum Ludovici, regis francorum, filii Karoli imperatoris, cui preceperat pater ut perficeret conquestam Cathalonie. Sicque factum est, nam, post mortem Karoli, filius eius Ludovicus rex venit in dictum principatum anno DCCCXI et denunciavit christianis qui erant in principatu tributarii sarracenorum ut omnino absque timore rebellarent contra dictos sarracenos, ac christiani, timore ducti, non ausi sunt rebellare; et hac de causa, postquam rex Ludovicus predictus acquisivit et cepit totam terram, statuit et ordinavit et omnino voluit quod omnes illi christiani de cetero essent ita subiecti dominis christianis sicut erant et fuerant subiecti sarracenis in omnibus illis malis usibus et consuetudinibus; et isti sunt homines de remensa, sic vulgariter dicti, qui sunt in Cathalonia veteri (que autem sit vetus Cathalonia dictum est supra). Postea vero ex quo rex Ludovicus ingressus fuit, statim obsessit / [242v] Gerundam, quam Dei nutu cepit, et fecit ibi sedem cathedralem et episcopum posuit. Deinde obsedit Barchinonam, in cuius obsidione mansit usque ad annum DCCCXIIII; intraverat autem anno Domini DCCCXI, ergo ad minus post capcionem Gerunde bene mansit tribus annis in obsidione Barchinone, et cepit eam. Deinde Terraconam cepit et fecit comitem filium Othgerii de les Marches; et in Urgello fecit comitem unum filium de Ar de Montecatheno; similiter fecit vicecomitem Ascornalbou et nobilem Castelletum et vervissorem Madionam; similiter fecit vicecomitem d’Ager et nobilem Termens et vervissorem Guimeram; et fecit vicecomitem Cardonam et nobilem Montclus [ms. Montelus], vervissorem Boxados. Et sic dato complemento omnibus ordinacionibus patris sui imperatoris et recuperata tota terra, dictus rex retinuit pro se comitatum Barchinone, qui extendebatur tunc usque Serrateix et usque ad Moyanum, et etiam usque ad gardiam Montisserrati et usque ad Castrum Fellis et usque ad Cabreram. Istum autem comitatum comisit rex cuidam militi nomine Griffa, sicut dicetur infra. Hiis peractis et completis, predictus rex captivavit et subiecit christianos qui fuerant sibi rebelles in ingressu suo, anno Domini DCCCXIIII. Capitulum XXIIII tractat qualiter rex francorum recomisit comitatum Barchinone cuidam militi nomine Griffa, qui cum iret ad dictum regem fuit interfectus. Postquam vidimus qualiter Cathalonia reducta fuit ad fidem Christi, dicemus nunc unde orti sunt egregii comites Barchinone et qualiter ad grandem felicitatem dominii ascenderunt virtutibus suis ac strenuitatibus milicie. Sciendum igitur quod, prout invenitur in hystoriis magnanimorum comitum Barchinone, postquam Ludovicus, rex francorum predictus, conquistavit terram principatus Cathalonie, dictus rex, ut dictum est, retinuit pro se comitatum Barchinone et illum recedens recomisit cuidam militi nomine Griffa, qui erat de castro d’Arria, sito in terra Conflentis, juxta rivum la Teth, in limitibus comitatus Ceritanie ; hic miles erat bonus et strenuus in armis et sapiens, imo rex predictus comiserat sibi regimen comitatus predicti anno DCCCX[L]III. Post

Page 14: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

regressum autem regis, dictus miles rexit comitatum bene et fideliter, duxitque uxorem suam in Barchinonam, ex qua filium genuit vocatusque fuit Griffa Pilosus, qui erat infans fortis; ideo autem dictus est Pilosus quia in certis locis corporis sui habebat pilos quibus alii homines non consueverunt habere. Et quia, ut scitis, semper fuerunt invidie et emulaciones, et permaxime in curiis regum et dominorum, imo dum in curia regis Francie tempore illo esset quidam comes nomine Salomon, qui continue faciebat malum dici de Griffa milite et detrahebat ei, ponens regem in suspeccionem, ne forte dictus Griffa <v>usurparet sibi comitatum predictum sibi comissum, credens igitur rex quod sic erat sicut Salomon comes persuadebat, protinus citavit Griffam ut veniret cito; precepit etiam rex ambaciatoribus quod cum pervenissent Narbonam facerent eum venire ibi; et sic factum est. Statim ut recepit litteras, dictus Griffa equitavit, ducens secum filium suum Griffam Pilosum, pervenitque ad Narbonam; filius autem eius erat adhuc parvulus. Morante vero ibidem dicto milite Griffa, quadam die altercabatur cum quodam milite gallico de societate ambaciatorum regis; miles autem gallicus vituperose cepit Griffam militem per barbam, ob quod miles Griffa, motus ira magna, evaginato ense, occidit militem gallicum; quo facto protinus ambaciatores ceperunt militem Griffam et captum duxerunt eum ut regi presentarent cum filio suo. Cum autem essent secus Podium Francie, ubi rex erat, accidit quod servi ambaciatorum rixati sunt maliciose cum dicto milite Griffa, ita quod interfecerunt eum. Quo facto duxerunt filium eius captum, qui, ut dictum est, erat parvulus, et presentarunt illum regi Francie. Capitulum XXV tractat quomodo filius Griffe accepit uxorem filiam comitis Flandrensium, et fuit comes Barchinone et expulit sarracenos. Mortuo dicto milite Gripha, gubernatore comitatus Barchinone, ut supradictum est, franci duxerunt captum filium eius Griffam Pilosum ad regem Francie et narraverunt ei qualiter interfecerant patrem eius Griffam, quod audiens rex contristatus est valde, maxime attenta causa irracionabili. Recepit autem rex filium Griffe graciose comisitque illum comiti Flandrensi, qui erat amicus patris pueri, precipiens ut faceret illum nutrire diligenter; comes autem misit illum ad comitissam, uxorem suam, que graciose et diligenter nutrivit illum. Post hec autem comes Salomo peciit a rege gubernacionem comitatus Barchinone, et placuit regi. Venit igitur predictus comes ad comitatum, sed tamen nunquam manebat nisi in comitatu Ceritanie, qui reductus fuerat ad regem Francie eo quia primus comes decesserat sine liberis; propter hoc comes Salomo non / [243r] manebat alibi. Gubernante igitur Salomone dictum comitatum, puer Griffa Pilosus nutriebatur a comitissa Flandrense. Post autem processum temporis, cum crevisset, puer filocaptus fuit amore filie comitis Flandrensis et similiter illa filocapta amore pueri, et adeo exarsit amor quod juvenis impregnavit illam; et nullus percepit actum nisi comitissa, mater puelle, et licet displiceret sibi, tamen ex discrecione sua cooperuit melius quo potuit; et cogitavit comitissa quod ex quo malum jam factum esset, quod Griffa predictus acciperet puellam in uxorem, maxime ex quo iam sequta erat copula carnalis. Tunc igitur comitissa desponsavit illi filiam suam ffecitque jurare sibi quod si ipse Griffa aliquando recuperaret regimen comitatus Barchinone, quod tenebat olim pater eius, quod ipse protinus compleret matrimonium; et illo jurante, statim comitissa induit predictum Griffam tanquam peregrinum, et cum duabus feminis vetulis misit illum ad matrem suam apud Barchinonam; et isto modo dictus Griffa venit ad matrem. Accidit autem quod tunc comes Salomon, gubernator comitatus Barchinone, qui fuerat inimicus patris Griffe Pilosi, ex infortunio suo invenit se in civitate Barchinone, in qua nunquam quasi morabatur, et hoc imo quia male se habebat cum

Page 15: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

baronibus, imo stabat, ut dictum est, in Ceritania. Et dictus Griffa esset intus in civitate, in domo matris sue, que optime cognoverat illum esse filium suum, tunc mater Griffe ostendit ipsum baronibus qui ibi erant; illi autem gavisi sunt valde de adventu suo, et inito consilio ab omnibus baronibus tractatum fuit quod predictus Griffa equitaret per civitatem cum ipsis simul; et dum sic equitarent invenerunt comitem Salomonem extra castrum quod est secus plateam Caulium, et ibidem predictus Griffa occidit comitem Salomonem uno ictu spate adeo quod deiecit illum de equo. Tunc dictus Griffa protinus arripuit dominium urbis et comitatus Barchinone, et barones statim prestiterunt sibi omnimodam obedienciam tanquam rectori et gubernatori. Post hec, non oblitus juramenti quod prestiterat comitisse Flandrensi ut acciperet in uxorem filiam suam, protinus misit pro illa, quam comes et comitissa cum magno apparatu transmiserunt ad Griffam in civitatem Barchinone, que fuit recepta triumphaliter a tota urbe. Deinde comes Flandrensis accessit ad regem Francie, narrans sibi omnia gesta, propter quod rex remisit totum predicto Griffe et confirmavit sibi regimen comitatus predicti et ut teneret ipsum pro ipso rege Francie in feudum. Deinde post aliquod tempus comes Griffa Pilosus ivit in Franciam ad serviendum regi et fuit bene receptus a rege, ostendens ei quod erat sibi gratus; mansitque cum rege per aliquos annos. Sed ecce dum ibi moram traheret, sarraceni abstulerunt sibi magnam partem terre, unde uxor sua comitissa et civitas Barchinone misit ad eum legatos suos denunciantes infortunium. Quo audito accessit ad regem, narrans sibi rem pessimam, propter quod petebat licenciam revertendi ad terram ac eciam rogavit regem quatenus daret sibi aliquod adjutorium. Cui rex respondit quod valde dolebat de dissipacione terre, sed quod pro tunc non poterat sibi succurrere, quia satis habebat facere in aliis partibus, “sed placet michi quod redeatis ad terram et defendatis vos quantum poteritis”. Tunc comes, de consilio soceri sui, comitis Flandrensis, dixit regi hec verba: “Domine mi rex, ex quo a dominacione vestra subvencionem pro nunc habere nequeo ad defendendum terram, hanc graciam ad minus postulo ab excellencia vestra, videlicet quod comitatus Barchinone totaque terra mansit semper et quod sit in francum alodium, et ego videbo si potero defendere illam”. Respondit rex comiti dicens: “Placet michi valde”, et quod de cetero esset sua terra et totus comitatus in fino franco alodio, cum omnibus aliis dominiis “que ego habeo in dicta terra”. Et tunc comes Griffa Pilosus predictus reddit infinitas graciarum actiones super privilegio et gracia sibi facta a clemencia sua. Et ecce modum quo comes supradictus habuit comitatum Barchinone et totum dominium principatus Cathalonie a rege francorum. Et iste comes Griffa Pilosus fuit primus comes naturalis Barchinone. Regnavit autem anno Domini DCCCLXXXVo. Et statim ut reversus fuit in terram suam, cum adjutorio aliorum baronum populatorum in terra comes / [243v] expulit sarracenos a toto principatu suo. Deinde ad honorem domini nostri Iesu Christi dictus comes fundavit et edificavit monasterium Rivipulli, in reverenciam domine sancte Marie, matris Christi, anno Domini DCCCLXXXIX, quod quidem nobilitavit multis diviciis et elegit ibi sepulturam suam. Hic comes Griffa Pilosus genuit ex uxore sua, filia comitis Flandrensis, quatuor filios: primus fuit vocatus Rolffe, imo quia dictus comes genuit illum in uxore sua priusquam desponsaretur, istum fecit monachum de Rivipullo, et post fuit episcopus Urgelli; 2us fuit vocatus Griffa et interiit veneno, sepultus in predicto cenobio; 3us filius vocatus fuit Myr, qui fuit comes, post mortem patris, comitatuum Barchinone, Basulduni, Rossilionis et Ceritanie (et hoc sic actum est propter mortem comitum dictorum comitatuum, qui decesserant sine liberis, durante regimine duorum primorum rectorum seu gubernatorum qui regebant terram pro rege Francie, et quando predictus rex fecit donacionem comitti Griffe Piloso intelligebantur etiam in dicta donacione comitatus supradicti pro eo quia redierant ad dictum regem Francie); 4us autem filius vocatus fuit Sunyer et fuit comes Urgelli, quem comitatum

Page 16: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

dimiserat comes Ermengaudus comiti Barchinone pro eo quod obierat absque filiis. Omnes autem predictos comitatus divisit comes Griffa Pilosus inter filios suos modo predicto. Iste comes fuit bonus miles, benignus et valerosus, constituitque terram suam in bono statu, et obiit anno Domini DCCCCXII sepultusque est in cenobio quod condiderat Rivipulli. Capitulum XXVI, ostendens quomodo Myr fuit secundus comes Barchinone et gubernator comitatuum Besulduni et Rossilionis. Post mortem egregii viri Griffe Pilosi, primi comitis naturalis Barchinone, fuit comes filius eius vocatus Myr, qui fuit secundus comes Barchinone et rexit comitatus Besolduni, Rossilionis et Ceritanie bene et sapienter XVIIIo annis. Accepit uxorem et habuit tres filios: primus dictus est Guiffre, 2us Oliba, tercius Miro. Et iste comes obiit in pace (et nichil fecit notabile contra sarracenos, sed vixit pacifice) anno Domini DCCCCXXIX sepultusque est in cenobio Rivipulli cum honore magno. Quomodo Giffre fuit tercius comes Barchinone et quomodo obiit. Post mortem egregii baronis Myr fuit comes in dicto comitatu Giffre, filius eius primogenitus; et in comitatibus Bisulduni et Ceritanie fuit comes secundus filius, dictus Oliba; et tercius filius, vocatus Myro, fuit comes et episcopus gerundensis. Sed quia dicti infantes erant adhuc parvuli et cum pater eorum obiit, fuit eis datus in tutorem et curatorem egregius comes Sunyer, comes Urgelli, avunc lus eorum, qui rexit comitatus eorum bene et fideliter XX annis; quibus transactis reddidit illis comitatus, cuilibet suum comitatum, videlicet Giffre comitatum Barchinone, Olibe comitatus Bisulduni et Ceritanie, Mironi comitatum et episcopatum Gerunde. Comes autem Giffre rexit comitatum suum Barchinone bene et sapienter XVIII annis, obiitque sine filiis anno Domini DCCCCLXIIII sepultusque est in cenobio Rivipulli. Adhuc vivente ipso obiit comes Urgelli Sunyer, avunclus istius, anno Domini DCCCCLI, et fuit portatum corpus eius ad cenobium Rivipulli, cum magno honore sepultum; iste comes Sunyer genuit ex uxore sua II filios: primus fuit dictus Borrel, qui post eum fuit comes Urgelli, 2us autem vocatus fuit Ermengoldus, qui fuit episcopus urgellensis et fuit sanctus canonizatus. Capitulum XXVIII, tractans quomodo Borrellus fuit quartus comes Barchinone, et quomodo pugnavit cum sarracenis, et fuit destructus perdiditque Barchinonam et magnam partem terre, et postea recuperavit. Deffuncto Giffre sine filiis, successit ei cognatus germanus eius Borrellus, comes Urgelli, filius Sunyerii supradicti. Quamvis certum esset quod Oliba, comes Bisulduni et Ceritanie, esset frater comitis Giffre et imo, secundum jus nature, prius succedere debebat fratri suo quam Borrellus, qui erat cognatus germanus, sed, prout inveni in hystoriis comitum Barchinone, ille Oliba, frater comitis Xiffre vel Giffre, non erat rectus nec consumatus in membris suis, et habebat / [244r] maximum defectum, quod videlicet non poterat loqui nec verbum proferre nisi prius cum pede foderet vel grataret terram quater vel quinquies, ac si esset capra, et hac de causa impositum fuerat sibi nomen Oliba Cabreta; unde propter istud accidens perdidit successionem fratris sui in comitatu Barchinone et datus fuit dictus comitatus Borrello, comiti Urgelli, cognato

Page 17: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

germano suo. Iste igitur Borrellus fuit comes Barchinone et Urgelli, et rexit dictos comitatus per aliquod tempus in magna pace et tranquillitate, sed in fine surrexerunt omnes sarraceni qui erant in confinibus comitatuum ipsius contra eum, invadentes et vastantes terram eius; propter quod dictus comes, non potens pati tot dampna, quadam die, egressus ab urbe Barchinone, voluit bellare cum sarracenis, quodquidem bellum fuit in Vallesio, in quodam loco campestri qui vulgariter dicitur lo Pla de Matabous, secus castrum de Montecatheno, in quo prelio sarraceni, occulto Dei judicio, victores fuerunt et interfecti fuerunt D milites christiani. Deinde statim sarraceni obsederunt Barchinonam, ubi comes se receperat. Et sarraceni acceperunt capita militum cristianorum in bello occisorum et cum quodam instrumento quod dicitur vulgariter “giny”, alias funda grandis, emiserunt et proiecerunt ea intra civitatem. Comes autem fecit conligi omnia illa capita militum predictorum et fecit ea sepeliri honorifice in cimiterio martyrum quod est in ecclesia Sancti Justi. Post hec comes compulsus fuit deserere civitatem et relinquere illam sarracenis, et ipse retraxit se ad montes et recepit se in civitate Minorisse. Hoc autem totum factum est anno Domini DCCCCLXV. Deinde post aliquos dies dictus comes congregavit omnes barones, nobiles ac milites moncium et tocius Cathalonie veteris, qui omnes convenerunt in civitatem Minorisam, ubi erat comes; et fuit cum eo Oliba Cabreta, comes Bisulduni et Ceritanie, et comes Arnaldus Roger, pallarens is, et comes Empuriarum, nomine Uguet, et Bernardus, vicecomes de Querforadat, et Poncius, vicecomes de Cabrera, et Hugo de Mataplana, et Petrus Galcerandus de Pinoso, et Dalmacius de Rochaberti, et Huc Folch, vicecomes de Cardona, et etiam milites de omnibus montanis. Igitur omnibus hiis congregatis, comes patefecit omnia que gesta fuerant, et qua liter amiserat Barchinonam et totam maritimam, et quod non remanserat sibi nisi Mons Cathenus et Cervellon, que quidem castra tenebant se fortiter pro dominis suis, propter quod supplicabat eis ut juvarent ipsum ad recuperandum civitatem dictam; cui barones responderunt quod erant valde contenti ipsum juvare quantum possent. Tunc, de consilio baronum, fecit homines dictos “de paratge” vulgariter isto modo, scilicet quod omnes homines qui veniebant equestres et armati ad serviendum sibi et aliis baronibus haberent privilegium militare; et statim ut hoc privilegium fuit concessum a comite et baronibus, in brevi spacio inventi sunt cum comite Borrello et aliis baronibus DCCCC homines equitum armatorum; cumque comes vidisset illos coram se armatos optime super equos fortes bene paratos, dictus comes vocavit eos homines “de paratge” vulgariter, quasi dicens quod erant apparentes et parati in omnibus cum militibus aliis et equiparantes se illis. Et voluit comes quod domus istorum DCCCC hominum equitum dicerentur de cetero domus “de paratge”, nam usque tunc dicebantur “masos” et domus servorum, et de servis facti sunt “ffrancs” [ms. ffreners]. Et ecce qualiter iste comes Borrell fecit statum hominum paratorum in statu militum seu militari, nec in aliis partibus orbis invenitur talis status nisi in Cathalonia. Hiis omnibus congregatis, dictus comes concito gradu venit ad recuperandum Barchinonam et obsedit eam, ac in brevi cepit eam et recuperavit, et extunc nunquam amplius amissa fuit nec perdetur de cetero, Deo juvante. Postea recuperavit totam terram cum adjutorio regis Francie usque Yllerdam, quam terram divisit cum supradictis baronibus, nobilibus et militibus [1]. Quibus peractis, comes predictus reversus est Barchinonam et reedificavit monasterium Rivipulli anno Domini DCCCCLXXVIo, anno vero XXVIIIo comitatus sui. Obiit in civitate Barchinone anno Domini DCCCCLXXXXIII sepultusque est in monasterio Rivipulli cum honore maximo. Iste genuit ex uxore sua duos filios: unus vocabatur Raymundus Borrell, qui fuit comes Barchinone, alter vero Ermengoldus, qui fuit comes Urgelli. [1] [Al marge] Hoc tempore Oliba Cabreta edificavit monasterium Beati Benedicti de Bages,

Page 18: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

anno DCCCCLXX. Capitulum XXIX tractat quomodo Raymundus Borrell fuit V comes Barchinone et quomodo habuit magna prelia contra sarracenos; et qualiter occidit nepotem suum comes Ceritanie nomine Giffre. Tempore huius comitis tota terra sua fuit tranquilla et pacifica, sed desiderans pugnare contra inimicos fidei, fuit cum magna comitiva baronum et militum et cum rege Castelle contra Cordube regem machometanum, et pugnatum est fortiter contra sarracenos, in quo prelio cecidit Ermengoldus, comes Urgelli, viriliter bellando bellum Domini; obiit anno Domini millesimo primo. Deinde dictus comes rediit ad terram suam et mansit in pace. / [244v] Et rexit comitatum suum XXV annis, quibus transactis obiit in Barchinona anno MoXVIIo. Et successit ei filius eius vocatus Berengarius. Sepultus fuit pater eius in monasterio Rivipulli maximo cum honore. Tempore autem predicti Raymundi Borrell, comes Guiffre Ceritanie edificavit monasterium Sancti Martini de Canigo, hac scilicet causa et occasione, quia cum sarraceni intrassent Ceritaniam, dictus comes, habens unum nepotem, comendavit sibi gentem suam; super quem, absente comite, sarraceni irruerunt, et fuit grave bellum comissum adeo quod dictus nepos comitis fuit profligatus atque ruptus et fugi<i>t e prelio per viam Baridani. Attamen dictus comes supervenit ad prelium et revicit sarracenos, persequens illos usque ad castrum nuncupatum Sanctum Martinum Castrorum; et intrans ecclesiam invenit nepotem suum, qui se receserat intra illam ecclesiam et amplexabatur ymaginem crucifixi; comes autem furibundus occidit eum sic amplexatum cum crucifixo. Unde propter illud crudele homicidium papa condempnavit eum et penitenciavit dictum comitem ut edificaret dictum cenobium sub invocacione beati Martini. Hoc autem factum est anno Domini MoXXV, quo dictus comes Giffre obiit, qui decessit tempore Berengarii, comitis Barchinone, de quo in sequenti capitulo loquemur; sepultusque fuit dictus Giffre, comes Ceritanie, in prefato cenobio de Canigone cum magno honore rexitque comitatum suum XXXVI annis. Capitulum XXX tractat qualiter Berengarius fuit sextus comes Barchinone, qui perdidit magnam partem Cathalonie. Mortuo egregio viro Raymundo Borrell, comite Barchinone, successit ei in comitatu predicto Berengarius, filius eius. Iste fuit inermis et parvi cordis, imo mahometani abstulerunt ei totam Cathaloniam novam citra Lubricatum; nichil boni fecit nec imitatus est alios comites. Tenuit autem comitatum XVIII annis, obiit anno MoXXXV sepultusque est in cenobio Rivipulli cum honore. Cui successit Raymundus Berengarius, filius eius. Capitulum XXXI tractat quomodo Raymundus Berengarius fuit septimus comes Barchinone, qui recuperavit magnam partem Cathalonie. Iste Raymundus Berengarius, comes Barchinone septimus, fuit sapiens jam in juventute, imo vocabant eum Senem; fuit virtuosus valde et insignis vir ac strenuus miles, et habuit tantum posse inter alios dominos Hyspanie quod XII reges sarraceni qui erant populati in terra faciebant sibi tributum quolibet anno quamdiu vixit. Item, recuperavit maiorem

Page 19: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

partem Cathalonie nove juvamine baronum, nobilium, militum et aliorum militancium terre. Rexit comitatum suum XLII annis et obiit in Barchinona anno MoLXXVI, sepultusque est in sede eiusdem urbis cum magno honore. Cui successit filius eius Raymundus Berengarius, ex secunda uxore sua, nomine Almadis. Capitulum XXXII tractat qualiter Raymundus Berengarius Caput Stupe fuit VIII comes Barchinone et qualiter expulit arrianos. Defuncto egregio viro Raymundo Berengario Sene, successit ei in comitatu filius eius Raymundus Berengarius, qui pro eo quod tenebat magnam densitatem capillorum in capite vocatus fuit vulgariter Cap d’Estopa, qui fuit vir valde strenuus in armis, homo benignus, pius, letus et valde largus et bonus, pulcher corpore. Hic comes accepit uxorem filiam Roberti Guiscardi, ducis Appulie et Messine, ex qua filium genuit vocatusque fuit Raymundus Berengarius. Hunc interfecit frater eius Berengarius Raymundus, invidia et iniquitate motus, pro eo quod pater plus dilexerat alium et non fecerat ipsum comitem; propter hoc aggressus est illum in via in quodam passu qui vulgariter dicitur la Perxa del Stor, in via regali Gerunde secus Hostalricum, credens ille homicida quod post mortem fratris populus terre levaret ipsum comitem. Super qua morte tota terra doluit valde, et protinus insurrexit populus contra dictum Berengarium Raymundum, homicidam pessimum, et expulerunt illum a tota terra. Et propter hoc peccatum predictus homicida perdidit loquelam, et odiosus toti mundo factus est, et ivit Ierusalem, ubi obiit peregrinus. Dictus autem comes Raymundus Berengarius Caput Stupe rexit comitatum suum VII annis et obiit anno MoLXXXII, corpus autem eius delatum fuit et sepultum / [245r] in sede Gerunde cum magno honore. Et successit ei in comitatu filius eius Raymundus Berengarius dictus. Item, post mortem predicti comitis, uxor eius comitissa fundavit duo cenobia feminarum religiosarum ordinis beati Benedicti: unum in comitatu de Cabrera, in valle Maria ; aliud vero juxta civitatem Gerunde, quod intitulatur Sancti Danielis, et ibi dicta comitissa stetit tota vita sua. Capitulum XXXIIII tractat quomodo Raymundus Berengarius fuit VIIII comes Barchinone, qui conquistavit Maiorichas. Defuncto egregio viro Raymundo Berengario Caput Stupe, accepit regimen comitatus Raymundus Berengarius, filius eius, pro eo, qui fuit nobilis et virtuosus et strenuus miles. Et accepit uxorem filiam cuiusdam magni baronis Provincie <Provincie>, qui dicebatur comes Mediolani, et comitissa dicta fuit Dulcis. Iste comes Raymundus Berengarius fuit ille qui pugnavit pro imperatrice Alamannie et liberavit eam a falso crimine adulterii sibi imposito, et propter id imperator dedit dicto comite Barchinone comitatum Provincie. Iste postea conquistavit insulam Maiorices. Huic fuerunt tributarii reges sarraceni, scilicet rex Valencie, Tortose et etiam Ylerde. Genuit ex uxore sua Dulci duos filios, scilicet Raymundum Berengarium, qui successit patri in comitatu, et alter dictus fuit Berengarius, qui fuit dux Provincie. Obiit autem predictus comes Raymundus Berengarius in ordine Sancti Iohannis, in domo pauperum Barchinone, anno Domini MoCXXXI et fuit sepultus in cenobio Rivipulli. Tempore istius comitis Barchinone erat comes Ceritanie Guillelmus Raymundus, qui rexit comitatum suum XVIII annis et obiit anno Domini MoXCV. Cui successit filius eius nomine Guillermus Iordanis, et iste ivit ad terram sanctam Ierusalem cum comite Tholose et cum cognato suo comite Rossilionis et cum Guillermo de Canet, tempore quo Godoffredus de Byllon,

Page 20: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

nob[i]lissimus princeps, ivit ad conquistandum Ierusalem; et ibi dictus Guillermus Jordanis fecit multas strenuitates milicie, et edificavit ibidem unum castrum vocatum castrum d’Arques, juxta castrum Tripolim de Suria, et ibi fuit vulneratus sagitta, qua obiit autem anno Domini MoXCVIII. Capitulum XXXV tractat quomodo Raymundus Berengarius fuit decimus comes Barchinone, qui accepit in uxorem filiam regis Aragonum, imo intitulavit se comitem Barchinone et principem Aragonie. Defuncto egregio viro Raymundo Berengario, comite Barchinone et marquesio Provincie, successit ei in comitatu filius eius nomine Raymundus Berengarius, qui fuit nobilis vir, sapiens in rebus suis, magni cordis, liberalis et constans intellectu, temperatus in operibus suis, pulcher et elegans in persona sua. Iste adhuc satis juvenis interfuit conqueste Almarie cum rege n’Anfos, rege Castelle, et ivit bene associatus multis baronibus, nobilibus, militibus et aliis militaribus Cathalonie, nam cum eo ivit Ermengaudus, comes Urgelli, et nobiles barones Guillermus Raymundi de Monte Catheno, senescallus, Guillermus Cervello, Gilabertus de Centillis, Raymundus de Cabrera, Guillermus Folc, vicecomes de Cardona, Guillermus d’Anglasola, Poncius Sancte Pacis, Guillermus Claramontensis, n’Uc de Troya, Galcerandus de Pinoso, qui captus fuit in quodam prelio quod dictus comes habuit cum sarracenis Granate, et fuit ductus captivus predictus Galcerandus de Pinoso cum uno socio suo nomine Sencerni, domino castri de Sull, qui ambo fuerunt liberati miraculose a carcere [ms. cercere], Christi gracia, mediante glorioso prothomartyre Stephano, patrono cuiusdam ville sue nomine Baganum, caput baronie de Pinoso. Tandem dictus comes cum exercitu suo ad saltum cepit civitatem Almarie atque vastavit anno Domini MoCXLVIIIo et reversus est Barchinonam. Anno sequenti dictus comes obsedit Tortosam et cepit eam, in qua capcione cives barchinonenses mirabiliter et strenue se habuerunt; et propter hoc dictus comes concessit eis ut possent uti semper calcaribus deauratis et eciam quod quicumque vellet dampnificare illos primum haberet desistere ab eis velut a militibus, et quod possent pugnare equester sicut homines de paragio, si de aliquo essent increpati, nam antea non poterant cives pugnare nisi pedestres. Deinde dictus comes cum omnibus baronibus cepit Ylerdam cum suburbanis et castris suis, et dedit et divisit ea baronibus suis, et ipse mansit per dies aliquot in castro Illerde. Hoc tempore predictus comes accepit in uxorem filiam regis Remironis, de quo superius dictum est, qui redierat / [245v] ad cenobium et dimiserat filiam suam aragonensibus simul cum regno cui resignaverat, prout superius in hystoriis regum Aragonum narratur. Contraxit ergo comes predictus matrimonium cum predicta filia regis prefati, id est cum certis capitulis que dictus comes voluit ut servarentur ; et sunt hec: primo quod dictus comes quamdiu viveret non diceretur rex Aragonum, nisi comes Barchinone et princeps Aragonie, verumtamen quod primus filius qui ex eis egrederetur diceretur rex Aragonie et comes Barchinone; 2o quod reges Aragonum deberent portare arma comitum Barchinone et non Aragonie, et sic tenerentur facere, et quod vox et clamor esset “sancti Georgii” absque aliqua contradictione; que quidem omnia placuerunt aragonensib us et statim firmarunt. Aragonenses autem pecierunt hanc graciam a comite, scilicet quod semper miles aragonensis teneretur portare vexillum, et non alius, quocienscumque reges Aragonum proficiscerentur ad prelium; et placuit comiti. Sicque consumatum fuit matrimonium predictum et conjunctus fuit comitatus Barchinone regno Aragonie. Iste comes genuit ex predicta regina Aragonum, nomine Petronilla, uxore sua, duos filios, quorum primus Yldefonsus dictus est, qui post mortem patris sui dictus est rex

Page 21: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

Aragonum et comes Barchinone; secundus vero vocatus fuit Sancxius, quem pater suus comitem fecit Rossilionis et Ceritanie; item, adhuc genuit duas filias ex uxore predicta: maior fuit uxor regis Sancxii Portugalis et alia fuit uxor Armangaudi, comitis Urgelli. Iste comes Barchinone predictus rexit comitatum suum et principatum XXXII annis. Obiit Gerunde in burco Sancti Danielis anno Domini MoCLXII idibus augusti, sepultus fuit in cenobio Rivipulli cum honore maximo. Capitulum XXXVI tractat quomodo Yldefonsus, filius Raymundi Berengarii, comitis Barchinone et principis Aragonie, fuit primus intitulatus rex Aragonum et comes Barchinone. Mortuo igitur egregio viro Raymundo Berengario, comite Barchinone et principe Aragonum, successit ei in regno et principatu filius eius Yldefonsus. Cepit autem regnare anno Domini MoCLXII in Aragonia et Barchinona. Iste cum vexillo extento invasit comitatum tholosanum et usque Tholosam cucurrit ut vindicaret se de injuriis quas sibi fecerat dictus comes tholosanus. Iste auxiliatus est regem Castelle contra sarracenos, propter quod dictus rex Castelle libertavit sibi feuda que tenebat in Aragonia et dedit sibi in uxorem filiam nomine Sanxiam. Hic Ildefonsus cepit montes de Prades, quos tenebant sarraceni, in quibus erat quidam rex sarracenus nomine d’Antensa, quem expulsit Ildefonsus a dictis montanis et exheredavit eum a castro d’Entensa; et dictus d’Entensa recepit se in castro de Siurana, et ibidem captus fuit ab Yldefonso ad mercedem sibi servatam, et fecit illum christianum, vocans eum Guillermum d’Entensa; et ab illo orti sunt qui dicuntur d’Entença et genus illorum; rex autem Ildefonsus dedit sibi Moram et Falcetum et totam baroniam que dicitur d’Entença in dictis montanis de Pradis. Iste Ildefonsus rex genuit ex uxore sua tres filios et tres filias: primus vocatus est Petrus, 2us Alfonsus, 3us Ferrandus; maior filia fuit uxor regis Ungarie, 2a fuit uxor comitis Tholose, 3a fuit uxor comitis Carcassone et Montisfortis. Deinde fundavit iste rex monasterium Populeti sub invocacione domine nostre sancte Marie, ordinis beati Bernardi. Postea ivit Perpinianum et ibi oppressus infirmitate occubuit, sed prius condidit testamentum, in quo dimisit filium suum maiorem Petrum regem Aragonum et comitem Barchinone; Alfonso vero dimisit comitatum Provincie, et Ferrando comitatum Rossilionis. Obiit autem anno Domini MoCXCVI, regnavit XXXIIII annis sepultusque est in cenobio Populeti, quod ipse construxerat. Capitulum 37: qualiter Petrus, Ildefonsi filius, fuit secundus rex Aragonum et comes Barchinone, et fuit dictus Catholicus. Mortuo rege Ildefonso, comite Barchinone, ut dictum est, regnavit pro eo Petrus, filius eius, qui dictus est Catholicus eo quod Ecclesiam valde dilexit; liberalis supra / [246r] modum. Accepit uxorem dominam Mariam, filiam Guillelmi, principis et domini Montispessulani, neptem imperatoris constantinopolitani, ex qua genuit unicum filium quem vocavit Jacobum; et per hanc reginam rex habuit baroniam Montispessulani. Post hec rex properavit Romam ut visitaret limina sanctorum apostolorum, et ivit bene associatus baronibus et comitibus, inter quos fuit comes Foxensis, quem assumpsit in socium armorum, cui dedit arma sua; et imo extunc omnes comites Foxenses faciunt arma Aragonie absque ulla mixtura. Post hec rex obsedit comitem Montisfortis, qui fuerat cognatus eius, pro eo quod male tractaverat sororem suam, et tenebat obsidionem dictam in castro de Mureth, quod hodie subiicitur comitatui Comenge. Et ibidem

Page 22: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

predictus rex Petrus occubuit in quodam prelio comisso cum dicto comite; occubuit multum infortunate, ad culpam magnam comitis Foxensis, qui non subvenit ei pro tempore, cum posset. Corpus autem eius sublatum fuit et sepultum in monasterio de Xaxena, in Aragonia, cum honore. Capitulum 38 tractat quomodo Jacobus, filius regis Petri, fuit tercius rex Aragonum et comes Barchinone, qui dictus fuit Sanctus quia fuit victoriosus contra sarracenos. Post mortem dicti regis Petri regnavit pro eo Jacobus, filius eius, qui vocatus fuit Sanctus eo quia fuit bene fortunatus et semper victoriosus contra sarracenos, quia nunquam perdidit bellum. Item, pluries in bellis suis visus fuit beatus Georgius juvans ipsum regem. Dum autem esset XVIII annorum accepit in uxorem filiam regis Castelle, ex qua filium genuit vocatusque fuit Alfonsus, sed statim obiit. Et postea rex separatus fuit ab uxore jure vel debito consanguinitatis, et accepit aliam uxorem, scilicet filiam regis Ungarie, nomine Andreuam, neptem imperatoris Constantinopolis, ex qua tres filios genuit: primus dictus est Petrus, 2us Jacobus, 3us Sanxius, qui fuit archiepiscopus toletanus. Iste rex cepit Maioricas et reduxit ad christianitatem. Item, postea cepit Valenciam et totum regnum; fecit leges et foros quibus utitur regnum Valencie. Iste auxit multum regna sua in fide christiana; edificavit mille CCas ecclesias, necnon et multa monasteria predicatorum et minorum, quibus afficiebatur. Tempore huius regis facta fuit destructio templariorum, imo dictus rex fecit ordinem de Muntesa. Fuit mirabilis rex. Nunquam fecit aliquid quod terre displiceret, nam in omnibus actibus suis accepit consilium regni sui. Iste fuit primus qui, tercia novembris anni MCCLXXIIII, dedit et concessit proceribus civitatis Barchinone ut possent eligere quinque proceres dicte civitatis in consiliarios. Et non multo post obiit in Villa Francha de Penades, cum esset LXXII annorum, anno MoCCLXXVI sepultusque fuit in Populeto. Et regnavit Petrus, primogenitus eius, pro eo. Capitulum 39 tractat quomodo primogenitus Iacobi, regis tercii, Petrus vocatus, fuit IIII rex Aragonum et comes Barchinone, dictusque fuit Petrus Gallorum. Mortuo rege Jacobo supradicto, successit ei filius eius Petrus, cui imposuit populus nomen rex Petrus Francorum quia semper obtinuit de illis meliorem partem [1]. Postquam autem expulisset a terra francos, percussus est infirmitate et obiit in Barchinona, facto prius testamento, in quo dimisit primogenitum suum Alfonsum regem Aragonie, et alium filium, Jacobum dictum, fecit regem Sicilie. Obiit autem anno Domini MoCCLXXXV sepultusque fuit in cenobio Sanctarum Crucum [2]. Nec debet tradi oblivioni videlicet quod in omnibus que fecit dictus rex aragonenses non interfuerunt, quia non ligabant cum eo. [1] [Al marge] Dictus fuit etiam Magnus quia magna egit et ardua. [2] [Al marge inferior] Uxor predicti regis Petri vocabatur Constancia, ex qua tres filios genuit, scilicet Alfonsum, Jacobum et Ffedericum. Capitulum XL: quomodo Alfonsus fuit V rex Aragonum et comes Barchinone, et fuit dictus Liberalis.

Page 23: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

Defuncto rege Petro, Gallorum cognominato, regnavit pro eo Alfonsus, filius eius, cui impositum fuit nomen Liberalis. Iste transivit ad insulas Maioricarum cum manu valida principatus Cathalonie et abstulit dictam insulam avunculo suo regi Maioricarum, sibi inobedienti et rebellanti. Reversus autem Barchinonam, infirmatus gravi infirmitate, ab hac luce subtractus est in florida juventute etatis, scilicet XXVI annorum, anno Domini MoCCXCIIo [1]. Jacet corpus eius in conventu fratrum minorum civitatis Barchinone. Dicit Dantes poeta in libro suo quod si iste rex vixisset fuisset sanctus sicut pater eius et etiam melior, nam Dantes, contemporaneus istius, habuit ipsum Alfonsum regem pro meliori rege qui fuisset illo tempore in orbe toto. [1] [Al marge inferior] Cum enim invitasset multos barones et milites, summo mane, ascendens super equm faleratum et ornatum ut bornaret per civitatem cum aliis, subito sentit se ruptum et gravatum; et depositus ab equo, delatus ad palacium, in brevi, receptis sacramentis, obiit. Capitulum XLI: quomodo Jacobus, frater dicti Alfonsi regis, fuit VI rex Aragonum et comes Barchinone. Mortuo rege Alfonso supradicto, successit ei in regno Jacobus, frater eius. Qui, quando obiit rex Alfonsus, erat in Sicilia, et tota Cathalonia misit comitem Empuriarum cum duabus galeis et uno ligno armato ad ducendum / [246v] Jacobum predictum regem; et sic factum est. Ffuit autem receptus a toto regno gratanter et honorifice [1]. Accepit autem uxorem filiam regis Castelle, nomine Mariam; rex autem Castelle, occasione illius matrimonii, volebat tradere regem Jacobum in manus regis Karoli, regis neapolitani, in villa de Tronxo [ms. Tronyo] in Castella, sed rex Jacobus, inspiratus a Deo, cognoscens maliciam dicti regis, diremit matrimonium per papam [2]. Cum autem diu mansisset sine uxore, eo quod mater eius deffuncta erat, postea tamen accepit aliam uxorem, scilicet filiam nobilis Petri de Montecatheno et domine Berge de Pinoso, que quidem uxor vocabatur Elichsen de Moncada. Sed hic notandum quod ante istam Elichsen de Moncada, dictus rex Jacobus acceperat in uxorem filiam regis Karoli neapolitani, que vocabatur regina Blancha, nam papa pacificaverat illos. Et dum esset dictus Jacobus rex Neapoli, pro negocio arduo Ecclesie, cum uxore sua Blancha, regina predicta peperit unum filium, quem vocavit n’Anphos, qui post mortem patris successit in regno. Redeundo ergo ad terciam uxorem, quam accepit rex post mortem regine Blanche, non multum supervixit rex cum tercia uxore; obiit autem in Barchinona anno Domini MoCCCXXVII, sepultusque fuit in cenobio Sanctarum Crucum cum patre suo. Post mortem autem regis, regina Elichsen predicta renunciavit mundo et omnibus pompis eius, et edificavit nobile cenobium feminarum religiosarum minoritarum quod dicitur de Petris Albis, et ibi se inclusit regina devotissima tota vita sua, optime associata nobilibus mulieribus de genere suo, attraxitque secum quamplures filias civium barchinonencium ad religionem sanctam, ibique dicta regina tenuit sanctam vitam; ffertur enim quod est sancta mulier in paradiso; obiit ibidem anno Domini MoCCCXXX, sepulta ibidem honorifice. De isto rege Jacobo, scilicet VIo, celebratur anniversarium in crastinum post diem comemoracionis defunctorum, de quo fit sermo in sede barchinonensi. [1] [Al marge] Statim enim fecit cantare missas per totam Cathaloniam pro animabus suorum. [2] [Al marge] Iste rex cognominatus fuit Jacobus lo Justicier, dilexit enim justiciam. Capitulum XLII: quomodo n’Amffos, filius dicti Jacobi regis, fuit VII rex et comes

Page 24: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

Barchinone. Mortuo igitur rege Iacobo predicto, regnavit pro eo filius eius n’Anfos, qui dictus fuit Benignus rex eo quia semper fuit pius ac benignus omnibus et gratus. Iste adhuc infans fuit comes Urgelli, et cum magno exercitu, adhuc vivente patre, acquisivit omnes insulas, scilicet Corcegam et Sardiniam, et illas divisit suis servitoribus qui cum eo fuerant in dicta conquisicione. Ipso vero infante exi[s]tente in dictis conquestis, comitissa uxor eius peperit filium, ex quo gavisus fuit infans n’Amffos plurimum; et protinus ut fuit natus, rex Jacobus, qui adhuc vivebat, fecit illum babtizari et vocavit eum Petrum. Iterum comitissa peperit alium filium, qui vocatus fuit Jacobus et postea fuit comes Urgelli. Deinde hiis paractis, post aliquot dies rex infirmatus est et, ordinans de regnis suis, dimisit filium suum Petrum regem Aragonum, et dimisit Jacobo comitatum Urgelli; et obiit in Barchinona anno Domini MoCCCXXXVI sepultusque fuit in Populeto cum maximo honore. Capitulum XLIII: quomodo Petrus fuit VIII rex Aragonum et comes Barchinone, et fuit vocatus rex Cerimoniosus. Defuncto rege n’Amfos supradicto, successit illi in regno Petrus, qui dictus fuit Cerimoniosus, imo quia ipse querere voluit domos omnium regum christianorum et scire quo ordine vivebant vel quas cerimonias in domibus suis tenebant; quibus scitis, ipse ordinavit politice domum suam sumendo formam predictarum domorum regum, prout sibi melius videbatur, unde tunc dicebatur quod domus predicti regis erat melius ordinata quam domus aliorum regum; et hac de causa impositum fuit sibi nomen regis Cerimoniosi. Iste, statim post mortem patris, accepit uxorem filiam regis Portugalie, ex qua genuit unam filiam que dicta fuit domina Joanna, que fuit uxor comitis / [247r] Empuriarum. Hec autem regina satis cito decessit, et rex duxit aliam uxorem, filiam regis Ffederici, regis Sicilie, que vocabatur Leonor; et de illa rex genuit duos filios et unam filiam: primus dictus est Joannes, 2us dictus fuit infans Martinus, ffilia vero Leonor dicta est. Hic recuperavit manu armata sardos rebellatos qui occiderant omnes cathalanos quos pater eius reliquerat in Sardinia, preter illos qui erant in Castro Calleri; transivit autem ad dictam insulam cum CCC velis, inter naves et galeas et alia ligna, quarum patroni erant cives et milites Barchinone, omnes maiores natu, numero LXa milia pugnatorum, et sic triumphavit mirabiliter [1]. Deinde post aliquot annos infirmatus obiit, et facto testamento et ordinato regno, dimisit primogenitum suum infantem Joannem regem Aragonum et comitem Barchinone, infantem vero Martinum fecit ducem Montisalbi. Obiit in civitate Barchinone anno Domini MoCCCLXXXVII sepultusque est in sede eiusdem urbis maximo cum honore. [1] [Al marge] Iste tamen crudelis interfector fratrum suorum, scilicet Jacobi, comitis Urgelli, et Ferdinandi et Johannis. Capitulum XLIIII: quomodo Johannes, primogenitus predicti regis Petri, fuit IX rex Aragonum et comes Barchinone, cognominatus Amator policie. Mortuo rege Petro predicto, regnavit pro eo filius eius vocatus Johannes, cui impositum fuit cognomen Amator scilicet policie eo quia quamdiu vixit fuit policior et eleganc ior ceteris regibus. Hic adhuc infans accepit uxorem, ex precepto patris, filiam comitis de

Page 25: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

Harmanyac, ex qua genuit unam filiam que vocata est domina Joanna, que postea fuit uxor Mathei, comitis Foxensis. Dum autem semel venaretur coram castro Orriols, in nemore de Foxano dicto, currendo post lupam, corruit de equo et mortuus est, anno Domini MoCCCXCVIo, sepultusque est <fuit> in eadem civitate Barchinone. Capitulum XLV: quomodo infans Martinus, frater dicti Johannis regis, fuit X rex Aragonum et comes Barchinone. Mortuo rege Johanne supradicto, successit ei in regno frater eius infans Martinus, dux Montis Albi, qui tunc erat in Sicilia. Et protinus per Generale Cathalonie nunciatum fuit ei ut veniret, et statim venit bene associatus; et profectus est statim in Aragoniam ut coronaretur rex, ffecitque tam magnum festum quod nunquam tale in regno isto factum fuerat; similiter coronata fuit uxor eius in reginam [1]. Iste rex habuit filium qui pugnavit viriliter contra sardos rebellantes, et vicit eos in bello atque interfecit VII milia viros, et cepit villam Sancti Luri dictam et castrum eius; hiis gestis, post aliquot dies rex [2] reversus est ad Castrum Calleris, et fatigatus ex bello, cum mansisset ibi, post octo dies oppressus fuit febribus pestilencialibus, ex quibus decessit ab hac luce in die sancti Iacobi, scilicet XXV julii, ob cuius mortem victoria predicta conversa fuit in luctum, sepultusque fuit in sede Castri Caleris honore maximo. Huic regi Martino fuit denunciata mors filii eius, qui occubuerat in bello sardiniensium, existenti in Barchinona, per magistrum Vincencium Ferrarii [3] et per consiliarios civitatis, consilio pape Benedicti; rex autem, audiens mortem filii sui, doluit valde et tota terra fuit tribulata nimirum, quia spes illorum erat in dicto rege, filio regis istius Martinus [4]. Et nota quod dum viveret rex Johannes, frater istius Martini, existens in villa Perpiniani, infans Martinus, frater eius, tractavit cum dicto rege quod regina Sicilie, nomine Maria domina, esset uxor filii sui, nomine Martini, et cito factum est matrimonium, tamen infans erat valde juvenis; protinus autem ut matrimonium factum fuit, congregavit barones, nobiles et milites, et congregatis pugnavit contra sardos rebelles et obtinuit eos, ut supra dictum est. Videns ergo terra quod rex Martinus non habebat alios filios et quod adhuc erat potens ad generandum, persuasum fuit ei ut uxorem acciperet; qui acquievit consilio suorum et accepit in uxorem quandam virginem de genere regali, filiam egregii baronis de Pradis, que vocabatur dona Margarita et erat pulcherrima valde. Sed non placuit Deo quod dictus rex haberet prolem, imo infra illum annum obiit in Barchinona, in cenobio Vallis Domicelle, / [247v] ultima maii anni MCCCCX sepultusque est in sede dicte civitatis cum magno honore. Iste rex Aragonum supradictus Martinus voluit terminare finem suum juxta vitam quam tenuerat, nam semper delectabatur valde et sibi placebat quod in regnis suis essent alique divisiones. Sic etiam voluit, prout ostendit, quod post mortem suam sequeretur divisio, pro eo quod dimisit seu remisit successionem regni sui justicie, nolendo declarare suam intencionem; et si dictus rex hoc fecisset sana mente et bona intencione bene quidem, sed pro maiori parte id fecit ut in dictis regnis et terris sequerentur satis magna et multa inconveniencia. Et sic opere sequutum fuit sicut dictus rex habuit in suo cogitatu, unde in hoc casu voluit imitare partem matris, que fuit ytalica, posponendo totam naturam patris, expellendo egregios comites Barchinone de domo propria illorum et omnes descendentes a dictis comitibus per lineam masculinam, et transferendo dictam domum in lineam femininam. Que quidem domus nunquam versa fuerat ab egregio et primo comite Griffa Piloso, comite Barchinone, usque ad dictum regem Martinum; et duraverat predicta domus comitum barchinonensium DLXXXVI annis. Quamobrem dici potest quod dictus rex in morte sua voluit omnino benificare vitam suam,

Page 26: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

dimittendo copiosam divisionem in regno suo, sicque ostensum est opere in factis que post eius mortem sequuta sunt. [1] [Al marge superior] Iste infans Martinus habuit uxorem filiam comitis de Luna, nomine Mariam, et per hanc fuit comes de Luna. [2] [Al marge] Nam iste fuit filius eius, rex Sicilie. [3] [Al marge] Beatus Vincencius floruit hoc tempore. [4] [Al marge] Tempore huius regis fuit translatum corpus beati Severi a loco martirii ad sedem Barchinone, cum magno gaudio, a clero et populo. Capitulum XLVI: qualiter Ferdinandus de Castella fuit XI rex Aragonum et comes Barchinone, electus a terra principatus. Mortuo rege Martino dimissaque ab eo successione regnorum suorum et principatus Catalonie sub manu justicie, doluerunt et contristata sunt valde regna Aragonum, Valencie et principatus Cathalonie non solum de morte regis, sed pocius quia dictus rex dimiserat eos absque dominatore et quia preceperat quod per justiciam monstraretur et declararetur quod dicta regna et principatus darentur illi cui per justiciam et jus pertinebant. Unde statim post dictam mortem regna et principatus omnes simul proviserunt quod quilibet in suo regno et principatu tenerent parlamentum et quod fierent presidentes ad regendum dictum regnum et principatum; et sic factum fuit, scilicet quod gubernatores dictorum regnorum gubernassent et regerent donec per justiciam habuissent regem; et illud regimen duravit per XXXa menses, quibus justicia predicta dilata fuit ad determinandum. Convenerent autem omnes in hoc, ut eligerentur certe persone cuiuslibet regni, scilicet Aragonie, Valencie et principatus, ad audiendum et videndum jura uniuscuiusque competitorum pretendenc ium jura habere in successione dictorum regnorum et principatus; et cum consensu predictorum procuratorum competitorum, parlamenta dederunt potestatem absolutam ut recognoscerent bene jura quorumlibet competitorum, et quod ille competitor qui melior esset in jure possideret jus, et darentur sibi regna et fieret rex per justiciam, nam sine dubio regna et principatus reciperent illum in regem et dominum; omnia autem hec juraverunt parlamenta. Deinde novem persone fuerunt electe et nominate, et fuerunt hee: pro regno Aragonie, reverendus episcopus oschensis, Dominicus Ramis nomine, et honorabiles dominus Berengarius de Bardexi et dominus Franciscus d’Arande; pro regno Valencie electi fuerunt reverendus magister Vincencius Ferrarii, dompnus Cartusie, honorabilis doctor Giner Rabassa, qui durante tempore determinacionis dicitur quod versus fuit in amencia, et imo loco sui positus fuit doctor juris Petrus Bertrandi; pro principatu vero Cathalonie fuerunt electi reverendus archiepiscopus terrachonensis et honorabiles Guillermus de Vallesicca et Bernardus de Gualbis, jurisperiti. Electis igitur et nominatis dictis novem personis, assignatus fuit illis locus in quo predicti manerent donec per ipsos visum et cognitum fuisset jus cuiuslibet competitoris ; et ab omnibus parlamentis nominatum fuit castrum et villa de Casp, in Aragonia. Et protinus dicte novem persone receperunt se in dicto castro, statimque competitores miserunt quilibet suos procuratores cum juribus cuiusque. Competitores autem qui pretendebant habere jus in dictis regnis erant isti infra nominati: primo Jacobus de Aragonia, comes Urgelli; 2us illustris dux de Gandia; 3us excellens rex Neapolis Ludovicus, filius illustris domine Yolant de Aragonia, filia excellentissimi regis Johannis; 4us inclitus infans / [248r] Ferdinandus de Castella, filius inclite domine Leonor, filie excellentis regis Petri et sororis inclitorum regum Johannis et Martini de Aragonia, ultimi regnantis. Post hec dicte novem persone ceperunt investigare jura cuiusque competitoris. Quibus diligenter

Page 27: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

scrutatis, inventum est et repertum a predictis electoribus quod omnia jura et justicia pertinebant inclito infanti Ferdinando de Castella, tanquam illi persone magis propinque per lineam masculinam domui Aragonie, nam fuit repertum quod dictus infans erat neptis sive pronepos regis Petri, filius filie eius, et nepos duorum regum, scilicet Johannis et Martini, filius sororis ipsorum; et rex Ludovicus erat pronepos regis Johannis et filius nepote regis Martini, ultimi regnantis; comes vero Urgelli et dux Gandie erant bisnepti regis. Et imo predicti novem electores dederunt regna et principatum per justiciam infanti Ferdinando predicto. Declarata igitur justicia pro dicto infante, omnia regna et principatus receperunt in regem et dominum suum predictum infantem. Et statim ut dictus infans scivit determinacionem, accepit possessionem predictorum regnorum; qua accepta, tenuit cathalanis cohortes in Barchinona, quibus celebratis profectus est statim ad Aragoniam ut coronaretur rex, et etiam uxor sua regina; acta sunt hec X februarii anni MiCCCCXV, ffecitque rex festum magnum baronibus et militibus. Post hec, rex properavit ad villam de Morella ut videret papam Benedictum de Luna atque ad contractandum de unione sancte Ecclesie, ad tollendum scisma quod tantum duraverat in Ecclesia. Dum autem ibi esset rex, venit papa cum cardinalibus suis, archiepiscopis et episcopis, abbatibus et aliis multis religiosis. Dum autem papa et rex simul consederent, ceperunt tractare de negocio predicte unionis Ecclesie sancte; concordarunt simul papa et rex ut legati mitterentur ad imperatorem ex parte pape et regis, factumque est ita. Hiis peractis, papa rediit ad Sanctum Matheum et rex venit in Cathaloniam. Deinde, post aliquot menses, legati imperatoris redierunt et retulerunt pape et regi quod imperator veniebat Perpinianum ad contractandum cum ipsis de dicta unione, et papa et rex concorditer venerunt ad dictam villam, expectantes ibidem imperatorem; rex autem dedit pape pro palacio castrum et ipse hospitatus est in villa, in domo cuiusdam burgensis nomine Bernardi de Villa Corba. Papa vero habebat secum CCC homines armatos, pro maiori parte milites Sancti Johannis, quorum capitaneus erat nepos eius, nomine dominus Rodrigo de Luna; ex alia parte erant ibi cum papa omnes cardinales, archiepiscopi, episcopi, abbates, priores et alii prelati, qui omnes singillatim nomine suo vocantur sic: cardinalis tholosanus, cardinalis Sancti Eustaxii, cardinalis Sancti Angeli, cardinalis Sancti Georgii, cardinalis Montisaragonis, archiepiscopus terrachonensis, episcopus pampilonensis, episcopus oschensis, episcopus tyraçonensis, episcopus barchinonensis, episcopus vicensis, episcopus elnensis, episcopus gerundensis, abbas rivipollensis, abbas Populeti, abbas Montisserrati, abbas Sancti Cucufati, abbas Sanctarum Crucum, abbas de Mer, abbas aralatensis, abbas de Banyolis, abbas Bisulduni, abbas Sancti Michaelis de Cuxano, abbas de Regali, abbas Sancti Genesii, abbas de la Portela, prior Sancti Pol, abbas de Rodis, abbas de Rosis et multi alii prelati regni Hyspanie; et cum omnibus predictis prelatis papa erat in predicta villa. Cum autem imperator veniret, exiit obviam ei princeps primogenitus regis, cum multitudine maxima baronum et comitum ac nobilium que convenerat ad dictam villam tam cum papa quam etiam cum rege et principe; et invenerunt eum in loco qui dicitur Salces; et inde recedentes, princeps duxit imperatorem ad castrum de Canet, quod vicecomes de Ylla optime paraverat, ibique princeps dimisit imperatorem; ipse vero cum baronibus rediit ad regem, patrem suum. Postea in crastinum, de mane, omnes cardinales et archiepiscopi et alii prelati iverunt ad imperatorem, salutantes illum cum magna reverencia, et mansit imperator tota illa die in castro predicto. Deinde, sequenti die diluculo, festum fuit preparatum in villa Perpiniani; et cum misteria et representaciones essent parata, princeps cum omnibus baronibus et militibus egressi sunt ad recipiendum solemniter imperatorem et introduxerunt illum in villam. Verum rex in omnibus hiis non poterat interesse racione cuiusdam accidentis quod paciebatur. Tunc imperatori villam intranti facta est solempnitas mirabilis et stupenda; ducebat

Page 28: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

autem imperator secum mille equitum, omnes alamani et ungari; erant cum eo duo nepotes sui et dux Austrie, multi comites Theutonie et quidam miles baro qui erat ibi pro rege Polonie. Datum fuit pro palacio imperatori monasterium fratrum minorum predicte ville, et genti sue omnes carrerie de la Trilla, que sunt secus monasterium; et ibi imperator repausavit. In crastinum autem, de mane, imperator, audita / [248v] missa, ivit ad visitandum regem in domo ubi manebat; ibique imperator fuit jocunde receptus a rege et a regina et a principessa et a domina infanta, filia regis. Hoc facto, imperator, recedens a rege, ivit ad prandium. Post prandium autem iterum imperator rediit invisere dominas reginas predictas, scilicet reginam dominam Yolant et reginam dominam Margaritam, et ibi stetit per totum diem cum magno gaudio, et in sero rediit ad palacium suum. Altera autem die, de mane, audita missa, properavit ad papam ut reverenciam ei exhiberet, et ascendit ad castrum, et ibi invenit papam cum suis cardinalibus et aliis prelatis, ut supradictum est et nominati sunt, optime associatum; papa enim sedebat in cathedra papali, cardinales vero et alii prelati sedentes secundum gradus suos; quod videns imperator fuit valde contentus de tanto ordine ffecitque reverenciam magnam pape, prout consuetum est fieri, et placuit sibi multum papa et omnis status eius. Et dico vobis quod si rex Ferdinandus et nostra nacio voluisset sustinere modicum honeris et laboris, papa et imperator fuissent concordes; nec putetis quod papa depositus fuerit aliqua alia de causa, nisi ex modica animositate et constancia illorum qui debebant illum defendere et sustentare. Postquam igitur imperator vidisset papam, protinus rediens ad palacium, ceperunt loqui et tractare de unione Ecclesie ; duravit autem parlamentum spacio duorum mensium. Infra spacium autem huius temporis, omnes reges christianorum miserunt legatos suos ad imperatorem, et omnes applicuerunt ad dictam villam Perpiniani; eciam venit ad dictum parlamentum magister Rhodi, magnus magister militum Sancti Johannis, et comes Foxensis et Armanyaguensis. Et finaliter nunquam potuerunt concordari, ymo oportuit papam recedere a Perpiniano et ivit Coquiliberum, ubi erant galee sue. Imperator autem cum omnibus legatis regum christianorum, similiter cum rege Aragonum et cum omnibus aliis dominis supradictis, substraxerunt et abstulerunt obedienciam pape Benedicto. Hiis prelibatis, rex Aragonum misit legatum suum ad papam, qui erat Quoquiliberi, cui, existenti et sedenti in pupi galee, legatus regis explicuit ambaciatam regis; qua audita, papa protinus eis respondit, que quidem responsio non nimis placuit legatis regis. Et accipientes congerium a papa dixerunt ei: “Pater sancte, quid dicemus domino regi?” Respondit eis papa quod salutarent eum ex parte sua ac dicerent ei: “Me, qui te feci, misisti in desertum”. Et cum hac responsione legati redierunt ad regem. Deinde papa fecit extendere vela galeis suis et pervenit ad castrum Paniscole ibique se recepit, ubi postea obiit. Postea imperator et rex et omnes legati aliorum regum christianorum, cum maximo magistro Rhodi, concorditer omnes convenerunt in hoc, ut simul interessent concilio Constancie, et quod ibi eligeretur unus papa, et quod de cetero tota Ecclesia esset unita; et factum est ita. Deinde imperator, peractis rebus pro quibus venerat, recepto congerio regis et regine et aliorum, regressus est ad imperium suum. Rex autem Aragonum, propter infirmitatem suam podagraticam, remansit Perpiniani usque ad mensem marcii, et tunc cepit exire ex villa cum quibusdam andis et bastaxibus portantibus ipsum, et sic applicuit Barchinonam. Cum autem ibi fuit, non post multos menses, discrasiavit se cum civibus urbis propter certa jura et imposiciones quas faciebant sibi solvere, in tantum quod rex exivit ab urbe; et dum consiliarii accederent ad eum ut deoscularentur sibi manus, rex noluit convertere faciem suam ad illos nec dare illis manus ad osculandum, sed arripuit iter versus Cesaraugustam; et cum fuit in villa de Golada, oppressus infirmitate et aggravatus, remansit ibi. Infirmitate vero crescente, oportuit illum ordinare regnum suum, dimisitque filium suum principem Alfonsum regem Aragonum et dominum

Page 29: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

omnium terrarum suarum, quem fecerat militem in sua coronacione, cui dederat titulum et fecerat principem Gerunde et comitem Cervarie. Hoc facto, obiit in dicta villa de Golada anno Domini MoCCCCXVI, II aprilis, sepultusque est in Populeto maximo cum honore. Capitulum XLVII tractat qualiter Alfonsus, filius dicti regis Ferdinandi, fuit XII rex Aragonum et comes Barchinone. Post mortem dicti regis Ferdinandi, suc- / [249r] cessit ei in regnis prefatis et comitatibus illustrissimus Alfonsus, primogenitus eius; qui, cum esset valde juvenis, accepit pro consiliariis suis tres homines sapientes de regnis suis et comitatibus, videlicet archiepiscopum terraconensem, nomine Garrigam, dominum Garau Alamany de Cervello et Berengarium de Bardaxi, consilio quorum dictus dominus regebatur et cuncta faciebat, donec in etate fuit ydonea ad regendum. Completaque sepultura patris sui, venit Barchinonam, ibique juravit et firmavit privilegia, libertates et alia a regibus consueta servari et jurari, anno Domini MoCCCCXIII. Deinde consilio predictorum ordinavit fieri legacionem ad imperatorem et ad conc ilium Constancie quatenus daretur finis et conclusio rebus superius dictis de unitate Ecclesie. Hic accepit in uxorem dominam Mariam, filiam regis Castelle, ex qua nullam prolem genuit. Et quia regina neapolitana domina Joanna dimisit regnum, post mortem suam, regi predicto Alfonso, imo dictus dominus cum magno exercitu navali et gentibus armorum transivit ad predictum regnum neapolitanum et dimisit predictam reginam, uxorem suam, vicesregentem generalem in regno Aragonie et principatu Cathalonie. Et factum est, dum obsideret Caietam, genuenses venientes cum navibus armatis ut subvenirent civitati, dictus rex Alfonsus, cum navibus et galeis et aliis lignis bene armatis, exiit illis obviam et invasit atque percussit dictas naves genuencium, anno Domini millesimo CCCCXXXV, ffuitque tam grave prelium quod finaliter januenses fuerunt victores, ceperunt dictum regem et fratrem eius Johannem, regem Navarre, et Henricum, fratrem regis Alfonsi, et multos alios, ex quo fuit magnus dolor et tristicia in terris suis, sequtaque sunt inde multa mala et dampna. Rex Alfonsus fuit ductus a duce Mediolanum, ibique fuit ab eo solutus et dimissus, liberatus et reductus in regnum. Deinde cepit Neapolim. Ffuit virtuosus rex, magnanimus, pius et sapiens. Regnavit XLV annis. Decessit ab hac luce predictus rex XXVII junii anni MCCCCLVIII in Castro de l’Ou, Neapoli, consumatis LXII annis vite sue, quinque mensibus et XVIII diebus. Testamentum condidit dimisitque corpus suum Populeto, quia voluit dormire cum patribus suis; dimisit regnum neapolitanum Ferdinando, filio suo bastardo, quem fecit legittimare. Capitulum XLVIII tractat quomodo rex Johannes, rex Navarre, successit Alfonso predicto, fratri suo, et fuit XIII rex Aragonum et comes Barchinone. Rebus humanis exempto Alfonso, rege prefato, regnavit pro eo in predicto regno et principatu Johannes, rex Navarre, frater eius, qui habuit duas uxores: prima fuit domina Blanca, filia regis Karoli de Navarra, que fuerat uxor regis Martini, regis Sicilie, ex qua unum filium genuit qui vocatus fuit Karolus, valde virtuosus; 2a uxor fuit domina Joanna, filia admirantis Castelle, ex qua genuit unum filium et duas filias: ffilius dictus fuit Ferdinandus; prima filia nuncupata est domina Joanna, que fuit uxor regis Ferdinandi, supradicti regis neapolitani, 2a nuncupata est domina [Joanna ratllat], que

Page 30: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

decessit valde parva et fuit sepulta in Populeti cenobio. Et priusquam dictus rex Johannes veniret Barchinonam, ubi, secundum privilegia et practicam, reges in ingressu suo jurare tenentur, prefatus Karolus, filius eius, veniens de regno neapolitano, applicuerat per mare, qui fuerat a dicta civitate honorifice tanquam primogenitus receptus. Deinde venit dictus rex, pater eius, cum regina Johanna et filiis suis Barchinonam. Et juratis ac firmatis a rege privilegiis et prestita sibi a civibus fidelitate consueta, celebravit cohortes in civitate Yllerde, ubi incarceravit dictum filium suum Karolum. De qua re dicta civitas Barchinone et Generale / [249v] principatus Cathalonie turbati et stupefacti, fecerunt dicto regi legaciones plurimas, supplicantes liberare dignaretur et eis dare dictum primogenitum filium suum Karolum, offerentes ac obligantes se quod si excellencia sua in aliquo fuisset offensa vel lesa, protinus restituerent illum quociens ipse vellet. Et hoc multiplicatis intercessionibus petierunt, quod tamen nunquam obtinere potuerunt, ymo dictus rex fecit portare predictum filium suum in castrum de Morella, ub i stetit captus per dies aliquot, et post solvit eum a carcere; qui in brevi tempore venit Barchinonam, ubi obiit anno Domini MoCCCCLXI, XXIIIa septembris. Quamobrem sequte sunt discensiones magne, multa mala et dampna toti nostre terre, nam finaliter dictus dominus, cum auxilio regis francorum, impignorando sibi comitatus Rossilionis et Ceritanie, tenuit obsessam per terram mareque dictam civitatem, propter quod interierunt quamplures persone, et diversa loca capta et destructa fuerunt; tandem, redeuntibus dictis gallis in terram suam, fuit concordia facta inter dictum regem et civitatem, habens illam pro bona et fideli in omnibus et per omnia que fecerat, dicendo hoc accidisse et evenisse pro peccatis utriusque partis, prout in capitulacione concordata et jurata large habetur. Sicque dictus rex, postquam ingressus fuit urbem prefatam, multum benigne et humanitus se habuit erga illam, in qua continue mansit usque ad extremum vite sue. Confectusque senio decubuit et obiit XIXa januarii anni MiCCCCLXXIX. Regnavit XX annis. Sepultusque fuit in cenobio Populeti, in quo jam sepulta erat regina domina Johanna, uxor sua, que decesserat vivente rege predicto, viro suo. Defuncto rege Johanne predicto, successit ei in regno et principatu Fferdinandus, filius eius, de quo habes superius in alio sexterno cronicarum; ibi require. Ad honorem Dei et gloriam et ad preconium excellentissimorum regum Aragonum et comitum Barchinone et nacionis nostre inclite cathalane, expliciunt cronice ipsorum abreviate per fratrem Stephanum Rollan, ordinis predicatorum. Ab hac luce subtracto rege Ferdinando, scilicet anno Domini MoDXVI, successit ei in regno Karolus, pronepos eius ex parte matris, qui fuit sublimatus in regnum tocius Hyspanie de mense julii anni Domini Mi quingentesimi XVIII apud Cesaraugustam. Ingressus est autem urbem barchinonensium XVa februarii, hora prima post meridiem, anni Domini MiDXIX, ascendente signo Geminorum, ut patet in hac figura astrologica:

Page 31: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

Sol in medio celi et in domo Jovis et domicilio regio ostendit ipsum potentem et inclitum; Mars vero in ascendente portendit ipsum fore bellicosum, sed Luna in opposito Solis et aspectu quarto Martis male irradiata in angulo Terre significabat aliquod malum impedimentum; Saturnus etiam in domo octava ostendebat aliquod pessimum infortunium. Et quia Mars erat in ascendente turcorum, ostendebat aliquas terras huius regis ab eo fore molestandas. / [250r] [en blanc] / [250v] Secundum quod supra patet, post mortem Karoli Magni venit filius eius Ludovicus in Cathaloniam cum magno exercitu anno Domini DCCCXI, et posuit obsidionem aliquantulum longe ab urbe Barchinone, a sarracenis possessa, et posuit se in quodam parvo monte seu podio, ibique fundavit fortalicium, juxta quod etiam edificavit capellam sub invocacione beati Saturnini, episcopi et martiris, cui Lu<o>dovicus rex erat devotus, et ut omnes audirent missam et confiterentur et comunicarent ibi frequenter, quia quotidie intrabant bellum; et illa fuit prima capella in territorio Barchinone dedicata cultui Christi pro illo tempore sarracenorum. Et finaliter cepit urbem et expulit sarracenos a tota terra principatus, quam possederant per 24or annos et quam abstulerant dicti mahometani a gentilibus et gottis qui tenuerant eam ab eo tempore quo Hercules condiderat eam ante adventum Christi, ut patet supra. Capta itaque civitate et expulsis sarracenis, dictus Ludovicus popu<p>lavit eam noviter ex christianis, in qua edificavit unam ecclesiam sub invocacione sanctorum Justi et Pastoris, quam dotavit magnis privilegiis. Postea edificavit predictus rex monasterium pulcrum mulierum religiosarum sub titulo sancti Petri Rome, eo quia pater eius fuerat imperator romanorum, et quod dicte moniales servirent dicte ecclesie et etiam capelle sancti Saturnini, que est ad latus eius. Et propter hoc dictus rex dedit eis magnam partem circuitus terre supradicti fortalicii juxta quod edificatum erat dictum monasterium, et etiam plana multa usque ad portam civitatis, ut predicte moniales possent vivere prope vel juxta, quod nunc tenent vel vocant plateam Bladi, juxta curiam. Hiis peractis, videlicet capta civitate Barchinona et bene ordinata dedicatoque cultui Christi cenobio predicto cum abbatissa et sanctimonialibus, rex Ludovicus rediit in Franciam. Com se diu la Bòria per lo monastir de Sent Pere.

Page 32: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

Lo dit monastir de Sant Pere féu fer per temps, ço és al mix del pla envés lo portal de la ciutat, una bella torra en manera de fortalesa, ab cases entorn, en què tenien los bous e bestiar menut, per ço com los moros de Mallorcha feyen d’estiu sovent corregudes e cativaven cristians; e per ço fonc feta dita fortalesa: perquè se reculissen aquí los qui lauraven los camps. Y era appellada dita torra Força de Boyaria, per ço com hi estaven los bous del monastir de Sent Pere. E la dita torra, com se stablí e·s poblà per temps, ço és de novell, dix- li hom Bòria, axí de nom appellada. E aprés los temps, anno Domini DCCCCLXXIII, lo comta Borrell tenia lo comdat de Barcelona e d’Urgell en pau; pres muller e agué tres fills e una filla: primus dictus Raymundus Borrell, 2us Bernardus, 3us Ermengaudus, filia na Bona Dona. Postea venerunt sarraceni de Maioricis et Dartuse et de Ylerda et tocius terre congregati, obsederunt Barchinonam fuitque capta ab eis; duxeruntque secum captivam abbatissam Sancti Petri apud Maioricas, que vocabatur domina Madruy, cum omnibus monialibus; omnesque cartas et libros et quicquid invenerunt tulerunt et cameras combusserunt, quod nichil remansit nisi parietes. Postea vide superius qualiter recuperavit civitatem predictus comes circa annum Domini DCCCCLXXV. Defuncto predicto comite Borrello, successit ei filius eius Raymundus Borrell, qui, videns cenobium Sancti Petri ita dissipatum, reparavit eum et fecit consecrari sororem suam, filiam supradicti comitis Borrelli, in abbatissam predicti cenobii cum magno honore, dicta na Bon[a] Dona, et confirmavit omnia illa que rex Ludovicus dederat dicto cenobio, anno Domini DCCCC76. Postea sciendum quod cum abbatissa Sancti Petri Matruy, que ducta fuerat captiva a sarracenis Maioricarum quando capta fuit civitas, esset inventa in civitate maioricensi a quodam mercatore barchinonensi, consanguineo suo, qui cum salvo conducto illuc iverat, dixit ei ac promisit in manu sua quod quando ipse rediret Barchinonam, ipse secrete liberaret eam; que leta valde fuit de promissione. Dum igitur tempus esset redeundi, dictus mercator cogitavit quomodo perficeret opus conceptum, quod sine periculo sui et offensa regis sarraceni fieret; nutu divino, inmisit illam abbatissam, scilicet dominam Madruy, secrete in saccam lane “de cotó” taliter quod posset anelare et respirare, et misit eam cum aliis saccis mercanciis in navigio. Et cum dominus illius, qui tenebat eam captivam, non invenit eam in domo, statim turbatus et iratus quesivit eam per totam civitatem intus et extra, et non inveniens fecit perscrutari barchas et naviculas, et nichil invenerunt; nichilominus investigarunt caxias mercatorum, nec inventa, acceperunt unum veru seu aster de ferro et penetrabant cum impetu dictas saccas, ita quod dicta abbatissa, mulier sancta, fuit graviter vulnerata in quatuor partibus sui corporis, et tamen nunquam locuta est, sed pacienter sustinuit. Dum autem egressi essent a portu, peciit ab ea propinquus suus quomodo sibi erat; respondit: “Vulnerata, inquit, sum letaliter et multum de sanguine perdo”. Ille autem bonus homo cum aliis mercatoribus extraxerunt eam de sacco et curarunt vulnera melius quoad potuerunt. / [251r] Mox autem ut applicuerunt Barchinonam duxerunt eam ad cenobium; quam cum vidissent omnes monache letate sunt valde, quia ipsa fuerat abbatissa prima predicta cenobii [1]; item, quia omnes gentes comendabant illam tanquam sanctam mulierem. Cum autem dicta domina Matruy mansisset per unam diem inter illas moniales, vidit totum cenobium revolutum, ita quod non cognoscebat mulieres illas. Et dicta filia comitis Borrelli supradicti, que vocabatur Bona Mulier, na Bona Dona, tunc abbatissa monasterii predicti, ut scivit quod illa sancta mulier domina Matruy fuerat abbatissa, ipsa na Bona Dona voluit se deponere seu renunciare abbatui et quod domina Matruy regeret ut abbatissa vera, prout dederat sibi Ludovicus rex; sed dicta Matruy noluit acceptare, immo voluit quod na Bona Dona regeret, eo quod esset filia comitis et nobilis genere. Tunc na Bona Dona dedit illi unam pulcram cameram, et curam magnam habuerunt de ea, ac vero ipsa

Page 33: Biblioteca digital - Rotllà - udg.edu · et teterrime figure, et cepit montem Carpentani, in quo predictus Cathi habitabat, et propter nomen suum vocatus fuit postea mons Cati, qui

informavit eas de omnibus pertinenciis monasterii et de redditibus eius. Et transactis sex mensibus ex quo redierat, infirmata est ex vulneribus nondum bene curatis, receptisque sanctis sacramentis, valedicens monialibus, obdormivit in pace. O in pace, etc., ab angelis deportata. Fflebant autem omnes qui eam noverant. Sepulta honorifice juxta portam ecclesie que respicit aquilonem ad sinistram in ingressu ecclesie dicte; et, ut fertur, sepulcrus eius non sinit se cooperire lapide nec arcu lapideo, voluntate Dei. Et meritis huius sancte mulieris Christus Iesus facit ibi multa miracula. Hoc autem factum est anno Domini DCCCCLXXIX. La qual sancta dona Madruy aprés han transladada les monges del monastir de Sant Pere e ara jau en una tomba petita en la capella del gloriós abbat sant Benet. Deo gracias. [1] [Al marge superior] Nota quod non videtur verum tantum potuisse vivere: vide numerum annorum ibidem; ideo dicendum quod fuit alia ab illa quam fecerat rex Ludovicus nec fuit prima abbatissa ipsa Madruy.