57
Epitome Historiae Graecae Thomae Vallaurii EDITIO DECIMAQUINTA

Epitome Historiae Graecae · titus est, ut aequata patrimonia neminem alio potentiorem redderent. Convivari omnes propalam iussit, ne cuius divitiae vel luxuria in oc-culto essent

  • Upload
    others

  • View
    13

  • Download
    1

Embed Size (px)

Citation preview

Epitome Historiae Graecae

Thomae Vallaurii

EDITIO DECIMAQUINTA

PROOEMIUM

Graeciae divisio. Eius incolae antiquissimi.

Graecia erat omnis divisa in partes quatuor; quarum una appellaba-tur Thessalia, altera Epirus, tertia Hellas, quarta vero Peloponnesus.Erant praeterea graecae coloniae complures in Europa, in Asia Minoreet in Africa. Harum praecipuae ferebantur asiaticae, quae ab Helle-sponto pertinebant ad Ciliciae fines.Graeciam primi incoluerunt Pelasgi atque Hellenes; ex quibus origi-nem duxerunt Iones, Aeolii, Dores atque Achaei. Hi omnes dialecto1,moribus atque institutis inter se differebant.

De heroicis Graecorum temporibus.

Graeciae populi, nulla ante bellum Troianum societate coniuncti, ne-que in commune consulentes, latrocinio maris aut terrae vitam tolera-bant. Unaquaeque vero tribus magistratui parebat, qui hereditariumsibi imperium vindicabat. Ad deorum cultum quod attinet, Phoenicesatque Aegyptii ad Graeciam advecti, Saturni religionem intulerant, cuipro victimis homines immolabant. Lapsu temporis Saturnum excepit

1Quatuor enumerantur praecipuae Graecorum dialecti: attica, ionica, dorica,aeolica.

1

Iuppiter, cuius numen terrae fructibus placari arbitrabantur.Ex inculta immanique vita Graecos ad humanitatem excoluerunt etmitigarunt religiones, caerimoniae, dies festi, commercia, praesertimvero cursus maritimi, quos iam inde ab heroicis temporibus satis latepatuisse testantur Argonautae, qui anno ferme millesimo, ducentesimoet quinquagesimo ante Christum natum, usque in Colchidem naviga-runt ad auferendum aureum vellus2.Post Argonautarum expeditionem memorabile illud bellum gesseruntHellenes adversus Pelasgos, quod a Troiae urbis excidio troianum fuitappellatum3. Decenni huic bello, collatis diversorum populorum vi-ribus conflato4, acceptum praesertim est referendum, quod quaedamquasi societas et coniunctio utilitatum inter Hellenes exstitit, qui exin-de in unius populi corpus quodammodo coaluerunt.Troia capta, tribus, quae septemptrionalem plagam incolerent, in reli-quam Graeciam impressionem fecere. Hinc complures populorum mi-grationes, quorum alii victores, servorum loco victos habuerunt. ItaHellenes bifariam divisi, iussis magistratuum quos supra memoravi-mus, dicto audientes fuerunt, usque ad seculum decimum ante Chri-stum natum, quo imperii summa in populum cessit. Excipiendi tamenEpirotae, qui in unius potestate ac ditione manserunt. Quamquamvero singulae Graeciae civitates suis ipsae legibus ac magistratibusregebantur; aliqua tamen coniunctio et necessitudo, uti docuimus, in-ter ipsas intercedebat, quam amphictyonum concilium atque olympicacertamina praesertim fovebant.Amphictyones, viri spectatissimi, ex singulis civitatibus delecti, uno-

2Argonautarum expeditionem cecinit apud Graecos Apollonius Rhodius, poe-mate cui titulus: Τά Αργοναυτικά. Apud Latinos autem C. Valerius Flaccus. Videin hanc rem librum, qui inscribitur: Th. Vallaurii Historia critica litterarumlatinarum.

3Troianum bellum descripit Homerus, poemate quod inscribitur: ᾿Ιλιάς. AdIliadem accedit ᾿Οδύσσεια, de Ulyssis erroribus.

4Ab anno ferme MCXCIV ad annum MCLXXXIV ante Christum natum.

2

quoque vere Delphos in templum Apollinis, per autumnum ad Ther-mopylas conveniebant, controversias diremturi, siquae inter sempten-trionalis Graeciae civitates forte orirentur. Quum autem oracula del-phica amphictyonum arbitrio et nutu praesertim gubernarentur, neces-sario factum est, ut commune illud concilium in Graeciam universamvim maximam exerceret.Olympica certamina, quae ingenuo cuique Graeco patebant, nomenab Olympia duxere, Elidis regione, ubi, quinto quoque anno ineunte,celebrarentur. Continebantur autem cursu, pugilatu, disco, caestu etlucta. Olympionicae honoris corona donabantur, facta virgulis oleagi-nis; eorumque nomina in olympico gymnasio prostabant, tabulis mar-moreis insculpta. Ubi vero ad suos redirent, quadrigis, veluti trium-phantes, in urbem invecti, amplissimis praemiis cumulabantur5. Spa-tium annorum quatuor, huiusmodi certaminibus interiectum, Graeciolympiadem appellare et tempora per olympiades supputare consue-verunt; quarum prima initium capiebat ab anno septingesimo, sextoet septuagesimo ante Christum natum, tertio et vicesimo ante Romamconditam6.

De Spartae atque Athenarum institutis.

Quum Graecorum historia rebus gestis Lacedaemonum atque Athe-niensium fere contineatur, non abs re fuerit paucula quaedam de Spar-tae atque Athenarum institutis praefari. Ita enim dicenda facilius ap-parebunt.Mos erat Lacedaemoniis, ut duos haberent semper reges ex duabus

5Haec certamina cecinit Pindarus, poeta thebanus, spiritus magnificentia, sen-tentiis, fguris, beatissima rerum verborumque copia, lyricorum apud Graecos facileprinceps.

6Centum et octo annis, postquam Lycurgus leges scribere instituit, prima positaest olympias, quam quidam nominis errore ab eodem Lycurgo constitutam putant.

3

familiis Proclis atque Agidis. Posterior ex his, quum universam La-coniam suae potestati subiecisset, Helotes, resistere ausos, in duramservitutem redegit.Anno ferme octingentesimo, octogesimo ante Christum natum, Ly-curgus, cui regis Charilai tutela fuerat commissa, res Lacedaemonumordinare aggressus, ad Cretensium leges atque instituta potissimumrespexit7. Administrationem reipublicae per ordines divisit: regibuspotestatem bellorum, annuis magistratibus iudicia, senatui custodiamlegum, populo sublegendi senatum, vel creandi quos vellet magistra-tus, facultatem permisit. Fundos omnium aequaliter inter omnes par-titus est, ut aequata patrimonia neminem alio potentiorem redderent.Convivari omnes propalam iussit, ne cuius divitiae vel luxuria in oc-culto essent. Parcimoniam omnibus suasit, existimans, laborem mili-tiae assidua frugalitatis consuetudine faciliorem fore. Emi singula nonpecunia, sed rerum permutatione iussit. Auri argentique usum, ve-lut omnium scelerum materiam, sustulit. Iuvenibus non amplius unaveste uti toto anno permisit, nec quemquam cultius quam alterumprogredi, neque epulari opulentius, ne imitatio in luxuriam verteret.Pueros puberes non in forum, sed in agrum deduci praecepit, ut pri-mos annos non in luxuria, sed in opere et laboribus agerent. Nihil eossomni causa substernere, et vitam sine pulmento degere, neque priusin urbem redire quam viri facti essent, statuit. Virgines sine dote nu-bere iussit, ut uxores eligerentur, non pecuniae, severiusque coniugessuas viri coercerent, quum nullis dotis frenis tenerentur. Maximumhonorem non divitum et potentium, sed pro gradu aetatis, senum essevoluit. Nec sane usquam terrarum locum honoratiorem senectus ha-buit quam Lacedaemone.Seculo postquam Lycurgus hanc leges sanxerat, regum et senatus auc-toritati Theopompus ephoros opposuit, quorum tanta fuit potestas utvel regem in vincula coniicerent et capitis condemnarent.

7PLUTARCH. in Lycurg.

4

Ceterum Lycurgus huc praesertim spectaverat, ut Lacedaemones abparvulis labore ac duritia nervos confirmarent, et ubi primum ado-levissent, patriae incolumitati atque opibus prospicerent. Neque suaillum spes fefellit. His namque institutis ac moribus ita convalueruntSpartiatae ut triginta millia liberorum capitum in trecenta et ampliusmillia vectigalium aut servorum diu sint dominata. Vectigales eranturbium laconicarum incolae (perÐoiqoi), imperio Spartanorum subiec-ti, et civitatis iure carentes. Servorum munere fungebantur Helotes,agris colendis et pecori pascendo praesertim addicti. Qui quidem quamgravi servitio premerentur, vel ea fides sit, quod spartana iuventus, ar-mata, in ipsos palantes in agris, tamquam in feras bestias quotannisirrueret, ac maximum illorum numerum iugularet8.Athenae sub regibus esse desierunt anno ante Christum natum mil-lesimo et octavo et sexagesimo, quo Codrus excessit, Melanthi filius.Tunc rerum summam obtinuere perpetui archontes, qui post annumseptingentesimum, secundum et quinquagesimum coepti sunt in de-nos annos creari, donec annuis magistratibus permissa est respublica.Quum autem anno DXCIV in maxima rerum perturbatione civitasversaretur, Solon, inter archontes adlectus, optimas leges tulit, quibusincredibile memoratu est, quantum Atheniensium opes postea creve-rint.Inter haec Pisistratus, princeps popularis factionis, civium discordiisusus, singulari astu atque ingenio summum Athenis imperium usur-pavit. Quippe voluntariis verberibus domi affectus, in publicum pro-greditur. Advocata concione, vulnera populo ostendit; de crudelitateprincipum queritur, a quibus haec se passum simulabat; addit verbislacrimas; se amore populi senatui invisum affirmat; quumque invidio-sa oratione multitudinem credulam accendisset, obtinet, ad custodiamcorporis sui, quadringentorum satellitum auxilium, per quos, occupa-ta tyrannide, annos septemdecim Athenis imperitavit.

8PLUTARCH., op. cit.

5

Pisistrato successerunt Hippias et Hipparchus filii, qui haud aliter acpater Solonis leges integras atque inviolatas servarunt, neque regis no-men assumpserunt.Hic vero operae pretium videtur paucis docere, quibusnam potissimuminstitutis niteretur populare imperium, quod Solon Athenis constitue-rat.Summa rerum omnium potestas erat penes popularia comitia, in quaeomnibus civibus aditus patebat, quaeque de bello, de pace, de vec-tigalibus, de legibus ferendis, de creandis magistratibus decernebant.Cives, ex censu, in quatuor classes erant divisi. Rem publicam pro-curabant novem archontes annui. Erant praeterea quadringenti sena-tores, sortione ex quatuor tribubus quotannis delecti. Horum consi-lio regebantur archontes; nihilque in populi comitiis agebatur, quodantea senatus diligenter non expendisset. Ut autem civium securita-ti satis cautum foret, quatuordecim tribunalia (diqast ria) maleficiisvindicandis instituerat Solon. In unoquoque sedebant quingenti fermeiudices, quibus unus praeerat ex archontibus. Postremo legum et pu-blici moris custos ac vindex erat areopagus, sanctissimum, maximae-que auctoritatis iudicium, in quod adlegebantur archontes emeriti. Adareopagum pertinebat graviores causas, praesertim vero capitales di-rimere, de populi scitis cognoscere, eaque vel antiquare, si e republicavideretur. Areopagitae, velamine ante se posito, et noctu, sententiasferebant; oratoribus autem non licebat in areopago affectus movere,ne forte iudices impetu quodam animi et perturbatione magis quamconsilio regerentur.Ad haec Solon capitis damnari iusserat, qui tyrannidem affectaret;itemque poenas civibus irrogandas curaverat, qui in seditionibus me-dios se gererent, ac neutram partem sequerentur. Post exactum veroHippiam, Pisistrati filium, lex Athenis est lata, ut siquis in civium suo-rum invidiam inciderat, quod unus omnium maxime floreret, testarumsuffragiis, quod ostracismum vocabant, decem annorum exsilio multa-retur.

6

His ferme institutis regebantur cives. Ad servos quod attinet, quo-rum ducenta milia numerabantur, longe meliore conditione uteban-tur quam Helotes apud Lacedaemonios. Namque manuum mercedevitam haud duriter sustentabant; et tutum eis perfugium adversusdominorum saevitiam in Thesei templum patebat.

7

LIBER I

AB ANNO ANTE CHRISTVM NATVM D AD ANNVM CCCCXLIX

Caput I

Iones a Dario Persarum rege deficiunt - Sardes urbem expugnant - Histiaeus Mi-lesius atque Aristagoras, defectionis auctores, morte multantur

An. ante Chr. n. 500

Iam inde ex illa tempestate, qua Darius, Hystapsis filius, ex Asia in Eu-ropam exercitu traiecto, Scythis bellum intulerat, Graeci, qui Asiamminorem incolerent, ante annos ferme quadraginta a Cyro subacti, deiugo Persarum exeundo cogitaverant. Quum enim Darius pontem fe-cisset in Istro flumine, qua copias traduceret; eius pontis, dum ipseabesset, custodes reliquit satrapas, quos secum ex Ionia et Aeolideduxerat. In hoc fuerunt tum numero Histiaeus Milesius et Miltiades,quibus illa custodia crederetur. Hic quum crebri nuntii afferrent, ma-le rem gerere Darium, premique ab Scythis, Miltiades hortatus estpontis custodes, ne a fortuna datam occasionem liberandae Graeciaedimitterent. Nam si cum septingentis millibus hominum, quos secumtransportaverat, interiisset Darius, non solum Europam fere totam,sed etiam eos, qui Asiam incolerent, Graeci genere, liberos a Persarum

8

futuros dominatione et periculo. Id et facile effici posse; ponte enimrescisso, regem vel hostium ferro, vel inopia paucis diebus interiturum.Ad hoc consilium quum plerique accederent, ne res conficeretur, ob-stitit Histiaeus Milesius. Sed vehementius Graeci sollicitari angiquecoeperunt, quum Darius in Asiam reversus, Thraciam, Macedoniam,Lemnum, Imbrum, aliasque insulas imperio suo adiecit.In hisce rerum asperitatibus, Histiaeus Milesius illatam sibi in susianaregia iniuriam ulturus, per Aristagoram, Milesiorum tyrannum, Ioniaecivitates contra Persarum dominationem concitavit, exceptis Sardibus,quas Darius Artapherni fratri tuendas dederat, Lidiae satrapi. QuumAristagoras frustra auxilium a Cleomene, Spartanorum rege, petiisset,Atheniensibus, Artapherni iratis ob Hippiam benigne exceptum, facilepersuadet ut viginti naves Ioniae subsidium mittant, quo Sardes suntexpugnatae. Quum tamen Artaphernes, amissa urbe, arcem retinuis-set, mox magnis copiis adiutus, hostes ad Ephesum primo superavit,deinde Ioniae atque Hellesponti urbes, Cyprum aliasque insulas com-plures in Darii potestatem redegit. Histiaeus autem Milesius atqueAristagoras defectionis poenam crudeli morte dependerunt.

Caput II

Darius cum exercitu Graeciam invadit - Pugna Marathonia - Infelix Miltiadis exi-tus

An. ante Chr. n. 490

Tam claram de Ionibus victoriam adeptus Darius, hortantibus amicisut Graecia universa potiretur, classem sexcentarum navium compa-ravit, eique Datim praefecit et Artaphernem, fratris filium: causaminterserens se hostem esse Atheniensibus, quod eorum auxilio IonesSardes expugnassent, suaque praesidia interfecissent. Illi praefecti re-

9

gii classe ad Euboeam appulsa, celeriter Eretriam ceperunt, omne-sque eius gentis cives abreptos in Asiam ad regem miserunt. Indead Atticam accessere, ac suas copias in campum Marathona dedu-xerunt. Is abest ab oppido circiter millia passuum decem. Hoc tu-multu Athenienses tam propinquo tamque magno permoti, auxiliumnusquam nisi a Lacedaemoniis, socia tum civitate, petiverunt; curso-remque Lacedaemonem miserunt, ut nuntiaret quam celeri opus essetauxilio. Domi autem creant decem praetores, qui exercitui praees-sent; in eis Miltiadem, Aristidem et Themistoclem; inter quos magnafuit contentio, utrum moenibus se defenderent, an obviam irent ho-stibus, acieque decernerent, non expectato Lacedaemoniorum auxilio.Hi enim profectionem dfferebant, legis religione detenti, qua cautumerat ne spartanus exercitus ante plenilunium urbe egrederetur. UnusMiltiades maxime nitebatur, ut primo quoque tempore castra fierent;id si factum esset, et civibus animum accessurum, quum viderent deeorum virtute non desperari, et hostes eadem re fore tardiores, si ani-madverterent, auderi adversus se tam exiguis copiis dimicare.Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit, praeter Pla-taeensium: ea mille misit milites. Itaque horum adventu decem miliaarmatorum completa sunt; quae manus mirabili flagrabat pugnandicupiditate; quo factum est ut plus quam collegae Miltiades valuerit.Eius enim auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt,locoque idoneo castra fecerunt; deinde postero die, sub montis radici-bus, acie e regione instructa, nova arte, vi summa proelium commise-runt. Datis, etsi non aequum locum videbat suis, tamen fretus numerocopiarum suarum, confligere cupiebat; eoque magis quod priusquamLacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile arbitrabatur. Itaque inaciem peditum centum, equitum decem milia produxit, proeliumquecommisit: in quo tantum plus virtute valuerunt Athenienses, ut de-cemplicem numerum hostium profligarent; adeoque perterruerunt utPersae non castra, sed naves peterent. Lacedaemoniorum duo miliapostridie victoriam Marathonem advenerunt.

10

In hoc proelio plusquam sex milia hominum Persae amiserunt. Ceci-dit et Hippias tyrannus atheniensis, auctor et concitor eius belli. ExGraecis centum tantummodo, duo et nonaginta desiderati sunt. Tantaautem virtus singulorum fuit ut cuius laus prima esset difficile iudi-cium videretur. Themistoclis adolescentis gloria profecto emicuit, inquo iam tunc indoles futurae imperatoriae dignitatis apparuit. Miltia-di vero, qui hac victoria Athenas totamque Graeciam liberarat, talishonor tributus est, ut in porticu quae Poecile vocatur, quum pugnadepingeretur marathonia, in decem praetorum numero prima eius ima-go poneretur, isque hortaretur milites, proeliumque committeret.Sed gloria, quam Miltiades hac praesertim victoria erat consecutus,magnaque auctoritas, qua apud omnes gaudebat, illum in suspicionemAtheniensibus adduxerunt; qui, opportunitatem nacti, maluerunt euminnoxium plecti quam se diutius esse in timore. Athenienses videlicet,post proelium marathonium, classem septuaginta navium eidem Mil-tiadi dederant, ut insulas, quae barbaros adiuverant, bello perseque-retur. Quum autem, in Paro insula oppugnanda, adversa usus essetfortuna, atque infectis rebus Athenas magna cum offensione civiumsuorum rediisset, accusatus est proditionis, quod a rege corruptus apugna discessisset. Causa cognita, capitis absolutus, pecunia est mul-tatus, eaque lis quinquaginta talentis9 aestimata est. Hanc pecuniamquod solvere in praesentia non poterat, in vincula publica est coniec-tus, ibique diem obiit supremum. Hoc primum ingrati animi documen-tum dederunt Athenienses, quo saepe viros praestantissimos, optimede se meritos, male mulcarunt.

9Talentum fuit apud Graecos pecuniae summa, efficiens 5.710 franchi. QuareL talenta = 285.500 franchi.

11

Caput III

Xerxes bellum infert Graeciae - Proelium ad Thermopylas - Leonidas - Pugna adSalamina - Themistocles - Persarum fuga

An. ante Chr. n. 480

Ad delendam maculam marathonia pugna susceptam, bellum adver-sus Graecos instaurabat Darius; sed arma parantem mors intercepit.Xerxes filius, hortatu praesertim Mardonii, et precibus Pisistratida-rum adductus, post quinquennium Graeciam petiit cum tantis copiis,quantas neque antea, neque postea habuit quisquam. Huius enimclassis mille et ducentarum navium longarum fuit, quam duo miliaonerariarum sequebantur; terrestres autem exercitus septingentorummillium peditum, equitum quadringentorum millium fuerunt.Xerxis introitus in Graeciam quam terribilis, tam turpis ac foedusdiscessus fuit. Nam quum Leonidas, rex Spartanorum, cum quatuormillibus militum angustias Thermopylarum occupasset ne longius bar-bari progrederentur, contemptu paucitatis, eos pugnam capessere iu-bet, quorum cognati marathonia pugna interfecti fuerant; qui dumulcisci suos quaerunt, principium cladis fuere; succedente deinde inu-tili turba, maior caedes editur. Triduo ibi cum dolore et indignationePersarum dimicatum. Quarto die cum nuntiatum esset Leonidae, a vi-ginti millibus hostium summum cacumen teneri, tunc hortatur sociosrecedant et se ad meliora patriae tempora reservent: sibi cum Sparta-nis fortunam experiendam; plura se patriae quam vitae debere; ceterosad praesidia Graeciae servandos. Audito regis imperio, discessere ce-teri; soli Lacedaemonii remanserunt. Initio enim belli sciscitantibusDelphis oracula responsum fuerat aut regi Spartanorum aut urbi ca-dendum. Idcirco rex Leonidas, quum in bellum proficisceretur, itasuos firmaverat ut ire se parato ad moriendum animo scirent. Angu-stias propterea occupaverat, ut cum paucis aut maiore gloria vinceret

12

aut minore damno reipublicae caderet.Dimissis igitur sociis, hortatur Spartanos, utcumque proeliantibus ca-dendum esse: caverent ne fortius mansisse quam dimicuisse videan-tur; neque expectandum ut ab hoste circumirentur, sed, dum noxoccasionem daret, securis et laetis superveniendum; nusquam victo-res honestius quam in castris hostium perituros. Nihil erat difficile iispersuadere, qui mori iam animo destinaverant. Statim arma capiunt;et tercenti viri castra quingentorum millium irrumpunt; statimque re-gis praetorium petunt, aut cum illo, aut si ipsi oppressi essent, inipsius potissimum sede morituri. Spartani, posteaquam regem noninveniunt, per omnia castra victores vagantur; caedunt sternuntqueomnia, ut sciant, se pugnare non spe victoriae, sed in mortis ultio-nem. Proelium a principio noctis in maiorem partem diei tractum.Ad postremum non victi, sed vincendo fatigati, inter stratorum ho-stium catervas occiderunt.Dum Leonidas cum tercentis militibus ad Thermopylarum angustiassese pro patria devoveret, classis communis Graeciae tercentarum na-vium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum ad Artemisium,inter Euboeam continentemque terram, cum classiariis regis confli-xit10; angustias enim Themistocles quaerebat, ne multitudine circum-iretur. Hinc etsi pari proelio discesserant, tamen Graeci eodem loconon sunt ausi manere, ne, si pars navium adversariorum Euboeamsuperasset, ancipiti premerentur periculo. Quo factum est ut ab Ar-temisio discederent, et exadversum Athenas, apud Salamina, classemsuam constituerent.At Xerxes, Thermopylis expugnatis, experiri maris fortunam statuit,et protinus accessit Athenas, quas hominibus vacuas invenit. NamqueAthenienses, post pugnam marathoniam, praemonente Themistoclevictoriam illam de Persis non finem, sed causam belli fore, centum na-ves aedificaverant ea pecunia quae quotannis ex metallis redibat. Ad-

10IX cal. octobres, anno ante Chr. nat. CCCC LLLXXX.

13

ventante autem Xerxe, quum Delphos misissent consultum quidnamfacerent de rebus suis, deliberantibus Pythia respondit ut moenibusligneis se munirent. Id responsum quo valeret, quum intelligeret nemo,Themistocles persuasit consilium esse Apollinis ut in nave se suaqueconferrent; eum enim a Deo significari murum ligneum. Tali consilioprobato, addunt ad superiores totidem naves triremes; suaque omnia,quae moveri poterant, partim Salamina, partim Troezena asportant;arcem sacerdotibus paucisque maioribus natu ac sacra procuranda tra-dunt, reliquum oppidum relinquunt.Quum igitur ferro in cives non posset, in Athenarum aedificia ignegrassatur Xerxes. Huius incendii fama perterriti sunt praesertim clas-siarii athenienses, qui, uti supra memoravimus, angustias salaminiifreti occupaverant. Quumque, deserto bello, ad sua tuenda dilabi vel-lent, Themistocles unus restitit, et universos esse pares aiebat, disper-sos testabatur perituros. Idque Eurybiadi, regi Lacedaemoniorum, quitum summae imperii praeerat, fore affirmabat. Quem, quum minusquam vellet, moveret, noctu de servis suis quem habuit fidelissimumad Xerxem misit, ut ei nuntiaret suis verbis adversarios eius in fugaesse: qui si discessissent, maiore cum labore et longinquiore tempo-re bellum confecturum, quum singulos consectari cogeretur; quos sistatim aggrederetur, brevi universos oppressurum. Hoc eo valebat, utingratiis ad depugnandum omnes cogerentur. Hac re audita, Barbarusnihil doli subesse credens, alienissimo sibi loco, contra opportunissimohostibus, adeo angusto mari conflixit ut eius multitudo navium expli-cari non potuerit; quarum aliae captae, aliae mersae; pars etiam nonminus saevitiam regis, quam hostem timentes, domum dilabuntur.Hic etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum,ut etiam cum his opprimere posset hostes. Interim ab eodem gradudepulsus est. Nam Themistocles veritus, ne bellare perseveraret, cer-tiorem eum fecit, id agi, ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dis-solveretur, ac reditu in Asiam excluderetur; idque ei persuasit. Itaquequa sex mensibus iter fecerat, eadem minus triginta diebus in Asiam

14

reversus est, seque a Themistocle non superatum, sed conservatumiudicavit. Sic unius viri prudentia Graecia liberata est, Europaequesuccubuit Asia. Haec altera victoria, quae cum marathonio possitcomparari tropaeo. Nam pari modo apud Salamina, parvo numeronavium, maxima post hominum memoriam classis est devicta. Hacclade perculsus Xerxes in regnum abit, relicto in Thessalia Mardoniogenero cum trecentis millibus armatorum, lectis ex omnibus copiis;qua manu Peloponnesum se perdomiturum sperabat.

Caput IV

Mardonius frustra Athenienses in Xerxis amicitiam sollicitat - Proelium ad Pla-taeas - Pugna navalis ad Mycalen montem - Moenia Athenarum - Pausanias -Themistocles

An. ante Chr. n. 479

Appetente vere, Mardonius Thessalia egressus est cum tercentis milli-bus barbarorum, quibus quinquaginta fere millia subinde accesseruntgraecorum auxiliarium. Olyntho in Thracia expugnata, Atheniensesper Alexandrum Macedonum regem in spem pacis amicitiamque Xer-xis sollicitat, spondens, fore ut incensa illorum urbs etiam in maiusrestitueretur. Posteaquam nullo pretio libertatem videt his venalem,incensis quae aedificare coeperant, copias in Boeotiam apud Plataeastransfert. Eo et Graecorum exercitus secutus est, qui centum et decemmillium fuit. Universis summa auctoritate praeerat Pausanias; oc-to Atheniensium millibus imperabat Aristides, Lysimachi filius, cuiusiustitia praesertim factum erat ut omnes fere civitates Graeciae adAtheniensium societatem se applicarent. Ibi atrox proelium commis-sum est, quod Graeciae libertatem asseruit. Postquam dux ipse Mar-donius, cum strenuissimo quoque, pugnans cecidisset, Graeci multi-

15

tudinem barbarorum adgressi, qui in munita castra confugerant, eosad internecionem trucidarunt, ut vix tria millia superfuerint, praeterquadraginta millia qui ante pugnam, Artabazo duce, fuga salutem pe-tiverant.Eodem forte die quo Nardonii copiae apud Plataeas deletae sunt, etiamnavali proelio in Asia ad Mycalen montem adversus Persas dimicatumest. Horum classis quadringentarum numero navium a Graecis cap-ta atque incensa est. Terrestri simul navalique clade barbarorum opesadeo fuerunt accisae ut spem Graeciae subigendae abiecisse viderentur.Confecto bello, quum de praemiis civitatum ageretur, omnium iudi-cio, Atheniensium virtus ceteris praelata. Inter duces quoque Themi-stocles, civitatum testimonio princeps iudicatus, gloriam patriae suaeamplificavit.Itaque Athenienses aucti et praemiis belli et gloria, urbem ex integrocondere moliuntur. Quum autem triplicem Piraei portum Themisto-clis consilio moenibus circumdedissent, suspecti esse Lacedaemoniiscoeperunt, recte reputantibus, quibus ruina urbis tantum incrementidedisset, quantum sit datura munita civitas. Mittunt ergo Athenas le-gatos, qui monerent, ne munimenta hostibus et receptacula futuri belliexstruant. Themistocles ut vidit spei urbis invideri, non existimansinconsulte agendum, respondit ea de re legatos Lacedaemonem itu-ros. Sic demissis Spartanis, hortatus suos opus maturent. Dein ipse,tempore interiecto, in legationem proficiscitur: et nunc in itinere in-firmitate simulata, nunc tarditatem collegarum accusans, sine quibusagi nihil iure possit, diem de die proferendo, spatium consumman-do operi quaerebat; quum interim nuntiatum Spartanis opus Athenismaturari, propter quod denuo legatos mittunt ad inspiciendam rem.Tum Themistocles per servum magistratibus scribit Atheniensium, le-gatos spartanos vinciant obsidesque teneant ne in se gravius consu-latur. Postquam vero audivit, non multum superesse munitionis, admagistratum senatumque Lacedaemoniorum adiit, et apud eos liber-rime professus est Athenienses suo consilio urbem muris sepsisse, quo

16

facilius se ab hoste possent defendere; Lacedaemonios autem male etiniuste facere, qui id potius intuerentur, quod ipsorum dominationi,quam quod universae Graeciae utile esset. Quare, si suos legatos re-cipere vellent, se remitterent, aliter illos numquam in patriam essentrecepturi. Sic dimissus, veluti triumphatis Spartanis, a civibus excipi-tur.Interim Graeci Pausaniam cum classe communi Cyprum atque Helle-spontum miserunt, ut ex his regionibus barbarorum praesidia depelle-ret. Secunda fortuna in ea re usus, elatius se gerere coepit, maioresqueres appetere. Nam quum, Byzantio expugnato, cepisset compluresXerxis propinquos, hos clam regi remisit, petens ut filiam sibi nuptumdaret. Id si fecisset, et Spartam et Graeciam sub Persarum potestatemse redacturum pollicetur. Rex confestim cum epistola Artabazum adPausaniam mittit, in qua eum collaudat et petit, ne cui rei parcat adea perficienda, quae pollicetur; id si fecerit, nullius rei a se repulsam la-turum. Huius Pausanias voluntate cognita, alacrior ad rem gerendamfactus, in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum. Domum revocatus,accusatus capitis, absolvitur; multatur tamen pecunia. Quam ob remad classem remissus non est.At ille post non multo sua sponte ad exercitum rediit, et ibi demen-ti ratione cogitata perfecit. Tunc Lacedaemonii legatos ad eum cumscytala miserunt, in qua erat scriptum, nisi domum reverteretur, secapitis eum damnaturos. Spartam ut rediit, ab ephoris in vinculapublica coniectus est. Hinc tamen se expedivit, etiamsi opinio ma-neret eum cum rege habere societatem, atque Helotes spe libertatissollicitasse. Quum enim harum rerum nullum esset apertum crimen,quo argui posset, ephori non putabant de tali tamque claro viro su-spicionibus oportere iudicari. Quum tandem se ipse indicasset, ephorieum comprehendi iusserunt. Pausanias, re cognita, in aedem Minervaeconfugit. Hinc ne exire posset, statim ephori valvas eius aedis obstru-xerunt, tectumque sunt demoliti, quo facilius sub dio interiret. SicPausanias magnam belli gloriam turpi morte maculavit. Quum enim

17

semianimis de templo elatus esset, confestim animam efflavit.Post Pausaniae mortem Lacedaemonii, ob Athenarum moenia The-mistocli irati, legatos Athenas miserunt, qui eum accusarent, quod,haud aliter ac Pausanias, societatem cum rege Persarum ad Graeciamopprimendam fecisset. Hoc crimine absens proditionis damnatur. Idut audivit, quod non satis tutum se alibi videret, ad Artaxerxem,Persarum regem, venit, qui paullo ante Xerxi patri successerat. Regipollicitus est, si suis uti consiliis vellet, fore ut universam Graeciambello opprimeret. Ab Artaxerxe, qui talem virum sibi conciliare cu-piebat, magnis muneribus donatus, in Asiam rediit, domiciliumqueMagnesiae sibi constituit. Namque hanc urbem ei rex donarat, ex quaquinquaginta ei talenta quotannis redibant.

Caput V

Cimon - Bellum Messeniacum - Finis bellorum medicorum

An. ante Chr. n. 469

Dum Themistocles, civium suorum invidia, patria careret, Graeci, suf-fragante praesertim Aristide, ducem constituunt Cimonem athenien-sem, filium Miltiadis, cuius futuram magnitudinem pietatis documentaprodiderunt. Quum enim pater eius litem aestimatam populo solverenon posset, ob eamque causam in carcere decessisset, translatis in sevinculis, pretio sibi comparavit sepeliendi patris potestatem. Neque inbello iudicium deligentium fefellit. Namque primum imperator apudStrymona flumen magnas copias Thracum fugavit, Amphipolim oppi-dum constituit, eoque decem millia Atheniensium in coloniam misit.Idem iterum apud Mycalen, Cypriorum et Phoenicum ducentarum na-vium classem devictam cepit; eodemque die pari fortuna in terra ususest. Namque hostium navibus captis, statim ex classe copias suas edu-

18

xit, atque uno concursu maximam barbarorum vim prostravit.Hac victoria magna praeda potitus, quum domum reverteretur, quodiam nonnullae insulae, propter acerbitatem imperii, defecerant, be-ne animatas confirmavit, alienatas ad officium redire coegit. Scyrum,quam eo tempore Dolopes incolebant, quod contumacius se gesserant,vacuefecit, sessores veteres urbe insulaque eiecit, agros civibus divi-sit. Thasios opulentia fretos suo adventu fregit. His ex manubiis arxAthenarum, qua ad meridiem vergit, est ornata.Rebus tam prospere gestis, tantaque opum accessione, timor Lace-daemoniis est iniectus, ne Athenienses vim suam in reliquas Graeciaecivitates exercerent. Quare duo potentissimi Graeciae populi, institu-tis Soloni et Lycurgi legibus pares, ex aemulatione virium in bellumruebant. Et iam inde ex quo Cimon Thasios oppugnabat, horum roga-tu Spartiates impressionem in Atticam fecissent, nisi Taygeti montismagna pars terraemotu abrupta corruisset Spartamque oppressisset.Tantae cladis opportunitate usi Helotes et Messenii iugum exuerunt,atque Ithomen confugientes, Lacedaemoniis magno impetu locum op-pugnantibus, per decem annos fortissime restiterunt. In iis rerumadiunctis, Lacedaemonii auxilium petere ab Atheniensibus sunt coac-ti. Quorum fidem cum suspectam haberent, mox supervacaneos si-mulantes, a bello eosdem dimiserunt. Hanc rem Athenienses graviterferentes, pecuniam, quam in stipendium persici belli universa Graeciacontulerat, Delo Athenas transferunt, et foedus cum Argivis faciunt,Lacedaemoni inimicis. Tunc enimvero principes popularis factionisoblatam sibi occasionem non praetermiserunt calumniandi Cimonis,qui paullo ante censuerat auxilium Lacedaemoniis non esse denegan-dum adversus Messenios; quique idcirco decem annorum exilio multa-tus est.Cimonis in exsilium exigendi praecipuus auctor fuerat Pericles, Xan-thippi filius, qui ambitionis studio populi partes fovebat. Cuius factimox ipsum poenituit. Quum enim Lacedaemonii bellum Atheniensi-bus indixissent, et confestim notae Cimonis virtutis desiderium esset

19

consecutum, post annum quintum quam expulsus erat, adnitente po-tissimum Pericle, revocatus est. Ille quod hospitio Lacedaemoniorumutebatur, satius existimans contendere Lacedaemonem, sua sponte estprofectus, pacemque inter duas potentissimas civitates conciliavit. Po-st neque ita multo, Cyprum cum ducentis navibus imperator missus,maiorem eius insulae partem devicit. Quum autem in eo esset, ut glo-riosam Graeciae civitatibus pacem cum rege Persarum componeret, inmorbum implicitus, in oppido Citio est mortuus.In has vero conditiones pax convenit, ut graecae omnes coloniae asia-ticae liberae atque immunes essent; classis persica a litore occidentalitriduum semper abesset; Persarum navigia Aegaeo mari et Mediter-raneo intercluderentur; Athenienses Cypro insula abirent, neque inposterum regis fines uspiam vexarent.Sic postquam annos quinquaginta cum potentissimo omnium impe-rio armis decertassent, Athenienses, singulari Miltiadis, Themistoclis,Aristidis et Cimonis virtute Persas ex Europa tandem expulerunt.

20

LIBER II

AB ANNO ANTE CHRISTVM NATVM CCCCL AD ANNVM CCCCIV

Caput I

Pericles - Initium belli peloponnesiaci

An. ante Chr. n. 450

Post bella medica, ad summam amplitudinem maxima cum gloriapervenerant Athenae, ut universae ferme Graeciae principatum ob-tinerent. Quum autem hac tempestate atheniensem rempublicam ar-bitratu suo diutissime rexerit Pericles, iuvabit de tanto viro paucadicere, qui ob praeclaras virtutes cognomento olympius est appella-tus.Hic, tum paterno tum materno genere, clarissimis maioribus erat pro-gnatus. Praeceptorem habuit Anaxagoram, clazomenium philosophum,a quo intelligens iudicium hausit, ornatam et magnificam orationem,qua ab Aristophane11 poeta in concionibus fulgurare et tonare dic-tus est, postremo illam gravitatem et dignitatem, quam in omnibus

11Inter praecipuos comicos poetas enumeratur apud Graecos Aristophanes,aequalis Socratis, quem exagitat in Nubibus.

21

rerum adiunctis praeseferre consueverat, quaeque Atheniensium admi-rationem illi conciliavit.Iam inde ab anno quadringentesimo, nono et sexagesimo ante Chri-stum natum Pericles, quod Cimoni obtrectaret, princeps factionis po-pularis habebatur. Exinde nihil praetermisit, quo populi gratiam au-cuperetur, et viam sibi muniret ad evertendos optimates; neque priusquievit, quam, mortuo Cimone et pulso Athenis Thucydide milesio,unus in civitate omnia posset. Quem quidem principatum diu tenuiteloquentia, nominis auctoritate et spectata praesertim abstinentia, quafactum est ut, annos quadraginta in reipublicae administratione ver-satus, rem familiarem a patre relictam ne minimum quidem augeret.Neque solum civilibus, sed militaribus etiam artibus eluxit Pericles.Namque Samum post diuturnam obsidionem cepit; postea civibus per-suasit, ut Corcyrae faverent, quae a Corinthiis defecerat, causam inter-ponens, illius insulae classem, mari plurimum pollentem, mox Athenisusui futuram. Ubi vero Thebani Plataeis occupatis, Athenarum so-ciis, bellum peloponnesiacum inchoarunt, Pericles Athenienses hortarinon destitit, ut omnia bello opportuna pararent, sese urbis moenibusclauderent, sociorum animos firmarent, classem instruerent, in quacivitatis salus potissimum nitebatur. Haud ita multo post Lacedae-moniorum exercitus Atticae fines ingressus, ad Acharnas castra posuit.Hic vero Pericles ab effusa praedandi licentia hostem non cohibuit, neforte Athenienses, re male gesta, de summa imperii periclitarentur; sa-tisque habuit centum naves ad vastandam Peloponnesi oram mittere,intereadum ipse Megaridem horrendum in modum depopularetur.Cessante per hiemem bello, Athenienses civibus de more parentarunt,qui pugnantes pro patria cecidissent. Pericles vero laudationem ha-buit12, qua Athenarum opes atque instituta magnificis verbis est pro-secutus. Ineunte vere, Peloponnesii cum sociis in Atticam populabundi

12Exstat haec Periclis laudatio apud Thucydidem De bello Peloponnesiaco, lib.II, cap. 35-47.

22

rursus invaserunt. Paullo post in agros urbemque gravissima pestilen-tia incidit, quae ex Aethiopiae regionibus orta, Aegyptum, Lybiam etPersarum regnum vastaverat.In tanta rerum difficultate constantiam, prudentiam et perseverantiamretinuit Pericles. Haud aliter atque anno superiore, obstitit, quominuspugnandi copia hostibus fieret, ne summam rerum temere in non ne-cessariam aleam daret. Cum classe paratissima adversus Penolopon-nesum est profectus. Sed quum mortifera lues classem corripuisset,dum Epidaurum obsideret, inde, irrito incepto, ei fuit abscedendum.Interea mala, quibus Athenae afflictabantur, fecerant, ut civium stu-dia in Periclem defervescerent. Invidiose illum criminabantur, quodpacis dissolvendae auctor fuisset, omnesque belli calamitates in eumtransferebant. Legatos etiam de pace Lacedaemonem miserunt. Sedquum res ad pactionem non venisset, in populi odium offensionemquemagis et magis Pericles incurrit. Itaque imperio spoliatus et ingentipecunia multatus est.Neque ingrato civium animo, neque propinquis et amicis pestilitate ab-sumtis, ingemuit Pericles. Sed illius virtutem atque animi firmitatemprostravit filii mors, qui unus ei reliquus erat. Quum enim ad cadaver,coronam impositurus, accessisset, tanto dolore est affectus, ut mul-tas cum singultu lacrimas effunderet. Luctuosum illud inconstantisfortunae spectaculum, quae talem virum ex beato miserum fecisset,atheniensem populum movit; qui reputans, quanto ceteris ducibus an-tistaret Pericles, civem tam bene de republica meritum, paullo post-quam damnatione in illum saevierat, ad rerum gubernacula revocavit,copiisque iterum praefecit. Sed pauco interiecto tempore, grassantimorbo tentatus, delatum civitatis principatum pariter ac vitam ami-sit. Tunc enimvero patuit quantus vir Atheniensibus fuisset ereptus;et qui Periclis vivi potentiam aversarentur, mortuum laudibus ornare,atque insigne reipublicae praesidium appellare non dubitarunt.

23

Caput II

Bellum peloponnesiacum - Cleon - Nicias - Induciae quinquaginta annorum - Al-cibiades - Atheniensium expeditio in Siciliam

An. ante Chr. n. 429

Post Periclis mortem Cleon, qui populi rebus studebat, et Nicias op-timatum fautor, de principatu in urbe Athenis decertarunt. Victorex certamine discessit Cleon, qui, de publico largiendo, multitudinisgratiam captaverat. Interea, exardescente bello peloponnesiaco, sep-tem annorum spatio numquam cessatum est, quin Athenienses et La-cedaemonii, aut terra aut mari, varia proeliorum fortuna invicem setrucidarent. Quod quidem bellum acrius gestum est, postquam Bra-sidas, Lacedaemoniorum dux, ratus futurum ut Atheniensium opesfacile concuteret, si illorum coloniis potiretur, in Thraciae et Macedo-niae oram cum navibus adveniens, Amphipolin urbem per vim expu-gnaverat. Hoc nuntio accepto, Athenienses Cleonem cum classe illucmiserunt, et sub ipsis urbis moenibus tam pertinaciter pugnatum est,ut Cleon in proelio caderet, Brasidas autem victor haud ita multo postex vulneribus interiret.Nicias, adversario et obtrectatore suo liberatus, Atheniensibus tot ma-lis fessis persuasit ut pacem in annos quinquaginta facerent, quam nisisex annis non servarunt. Namque inducias proprio nomine pactas, exsociorum persona ruperunt, adnitente praesertim Alcibiade, qui, sum-mo genere natus, disertus, consilii plenus, laboriosus, liberalis, affabi-lis et temporibus callidissime inserviens, maximam sibi ad populumauctoritatem conciliaverat. Huius igitur consilio Athenienses bellumSyracusanis indixerunt, ad quod gerendum ipse dux delectus est. Duopraeterea collegae dati, Nicias et Lamachus. Id quum appararetur,priusquam classis centum quatuor et triginta navium exiret, acciditut una nocte omnes Hermae, qui erant Athenis, deiicerentur. Quod

24

cum appareret non sine magna multorum consensione esse factum,magnus multitudini timor est iniectus, ne qua repentina vis in civita-te existeret, quae libertatem opprimeret populi. Hoc autem maximeconvenire in Alcibiadem videbatur, quod et potentior et maior quamprivatus existimaretur. Aspergebatur etiam infamia, quod sacra ini-tiorum Cereris evulgasset, quae silentio premi solebant. Hoc crimine inconcione ab inimicis accusabatur. Qui tamen quiescendo in praesenti,quia noceri non posse intelligebant, et illud tempus exspectandum de-creverunt, quo exisset, ut sic absentem aggrederentur; itaque fecerunt.Dum Alcibiades in Sicilia bellum cupidius quam felicius gerit, ei nun-cius a magistratu missus est, ut domum ad causam dicendam rediret.Qui, sive conscientiam, sive indignationem rei non ferens, parere no-luit. Itaque Thurios in Italiam contendit, unde primum Elidem, deindeThebas venit. Postquam vero se capitis damnatum, bonis publicatis,audivit, Lacedaemonem demigravit, ibique Lacedaemonios impellit utDeceliam in Attica muniant, et Syracusanis auxilium ferant. Ex eiussententia mittitur Gylippus, qui auxiliis partim in Graecia, partimin Sicilia contractis, loca bello opportuna occupat. Duobus deindeproeliis victus, congressus tertio, occiso Lamacho, et hostes in fugamcompulit, et Syracusanos obsidione liberavit. Interae Athenienses, inlocum amissi ducis, Demosthenem et Eurymedonta cum supplementocopiarum mittunt; Peloponnesii quoque, communi civitatum decreto,ingentia Syracusanis auxilia misere, et quasi Graeciae bellum in Sici-liam translatum esset, ex utraque parte summis viribus dimicabatur.Prima congressione navalis certaminis Athenienses vincuntur. Superhaec mala, quum etiam terrestri proelio victi essent, Demosthenes cen-sebat ut abirent Sicilia. Nicias, seu pudore male actae rei, seu metudestitutae spei civium, seu demum impellente fato, manere conten-dit. Reparatur igitur navale bellum. Sed inscitia ducum, qui clausimaris angustiis Syracusanos aggressi fuerant, facile vincuntur. Eury-medon dux, in prima acie fortissime dimicans, primus cadit; trigintanaves, quibus praefuerat, incenduntur. Centum et triginta naves, a

25

Demosthene et Nicia relictas, Gylippus invasit; ipsos deinde insequi-tur; fugientes capit, partim caedit. Demosthenes, amisso exercitu, acaptivitate morte voluntaria se vindicat; Nicias autem, frustra Demo-sthenis exemplo admonitus ut sibi consuleret, cladem suorum auxitdedecore captivitatis.

Caput III

Bellum peloponnesiacum - Darius, Persarum rex - Alcibiades populiscito in pa-triam restituitur - Exsul iterum - Lacedaemoniorum victoria apud Aegos flumen -Lysander Athenas occupat

An. ante Chr. n. 411

Ad tantae cladis nuncium, universa Graecia, veluti ad exstinguendumcommune incendium, concurrit; tantum odium Athenienses, immode-rati imperii crudelitate, contraxerant. Darius quoque rex Persarum,memor paterni avitique in Athenas odii, facta cum Lacedaemoniis so-cietate per Tissaphernem, praefectum Lydiae, omnem belli sumtumpollicetur. Et erat hic quidem titulus cum Graecis coeundi: re autemvera timebat, ne victis Atheniensibus, ad se Lacedaemonii arma trans-ferrent. Quis igitur miretur, tam florentes Atheniensium opes ruisse,quum ad opprimendam hanc urbem totius Orientis vires concurrerent?Non tamen inerti neque incruento cecidere bello: sed proeliati ad ul-timum, victores etiam interdum, consumti magis fortunae varietate,quam victi sunt. Principio belli ab his etiam socii desciverant, uti fit:quo se fortuna, eodem etiam favor hominum inclinat.Alcibiades quoque motum adversus patriam bellum non gregarii mili-tis opera, sed imperatoriis virtutibus adiuvat. Quippe, acceptis quin-que navibus, in Asiam contendit, et tributarias Atheniensium civitatesauctoritate nominis sui ad defectionem compellit. Sciebant enim do-

26

mi clarum, neque exsilio videbant factum minorem; nec tam ablatumAtheniensibus ducem, quam Lacedaemoniis traditum; partaque cumamissis imperia pensabat. Neque tamen Lacedaemonii his rebus tamamici Alcibiadi sunt facti, quam timore ab eo abalienati. Nam, cumacerrimi viri praestantem prudentiam in omnibus rebus cognoscerent,pertimuerunt, ne caritate patriae ductus, aliquanto ab ipsis descisce-ret, et cum suis in gratiam rediret. Itaque tempus eius interficiendiquaerere instituerunt. Id Alcibiadi diutius celari non potuit: erat enimea sagacitatate, ut decipi non posset; praesertim cum animum atten-disset ad cavendum. Itaque ad Tissaphernem, praefectum regis Darii,se contulit; cui se celeriter officii comitate et obsequendi gratia insinua-vit. Namque erat aetatis flore et forma, quae venerationem conciliaret,nec minus eloquentia insignis. Persuadet igitur Tissapherni, ne tamenixe auxiliis Lacedaemonios iuvet, ut Athenienses penitus evertant;eatenus bellum sustinendum, ne inopia deseratur; domesticis bellisGraeciam obterendam, ne ad externa animum adiungat; expugnan-dasque vires partium, et inferiores auxilio levandos; dissentientibusautem Graecis, regem Persarum arbitrum pacis ac belli fore. Alcibia-dis consilio paruit Tissaphernes. Itaque commeatus maligne praebere;classem regiam non totam mittere, ne aut victoriam totam daret, autdeponendi belli necessitatem imponeret.Interea Alcibiades hanc operam apud cives suos ostentabat: ad quem,quum legati Atheniensium venissent, pollicetur his amicitiam regis, sirespublica a populo translata ad senatum foret; sperans futurum ut,aut concordante civitate dux belli ab omnibus legeretur, aut discordiainter ordines facta ab altera parte in auxilium vocaretur. Sed Athe-niensibus, imminente periculo belli, maior salutis, quam dignitatis cu-ra fuit. Itaque, permittente populo, imperium ad senatum transfertur.Qui quum, insita genti superbia, crudeliter in plebem consuleret, sin-gulis impotentiam tyrannidis sibi vindicantibus, ab exercitu Alcibiadesexsul revocatur, parique absens imperio praeficitur simul cum Thra-sybulo et Theramene.

27

Horum in imperio tanta commutatio rerum facta est, ut Lacedaemo-nii, qui paullo ante victores viguerant, perterriti pacem peterent. Victienim erant quinque proeliis terrestribus, tribus navalibus; in quibusducentas naves triremes amiserant, quae captae in hostium venerantpotestatem. Alcibiades simul cum collegis receperat Ioniam, Helle-spontum, multas praeterea urbes graecas, quae in ora sitae sunt Asiae,quarum expugnarant complures; in his Byzantium. Neque minus mul-tos consilio ad amicitiam adiunxerant, quod in captos clementia fue-rant usi. Inde praeda onusti, locupletato exercitu, maximis rebus ge-stis, Athenas venerant.His quum obviam universa civitas in Piraeum descendisset, tanta fuitomnium exspectatio visendi Alcibiadis, ut ad eius triremem vulgusconflueret, perinde ac si solus advenisset. Sic enim populo erat persua-sum, et adversas superiores, et praesentes secundas res accidisse eiusopera. Itaque et Siciliae amissum, et Lacedaemoniorum victorias cul-pae suae tribuebant, quod talem virum e civitate expulissent. Nequeid sine causa arbitrari videbantur; nam postquam exercitui praeessecoeperat, neque terra neque mari hostes pares esse potuerant. Hicut navi egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdemrebus praefuerant, simulque venerant in Piraeum, tamen illum omnesprosequebantur; et, quod numquam antea usuvenerat, nisi Olympiaevictoribus, coronis aureis aeneisque vulgo donabatur. Ille lacrimanstalem benevolentiam civium suorum accipiebat, reminescens pristi-ni temporis acerbitatem. Postquam Astu venit, concione advocata,sic verba fecit, ut nemo tam ferus fuerit, quin eius casum lacrima-rit, inimicumque his se ostenderit, quorum opera patria pulsus fuerat;proinde ac si alius populus, non ille ipse, qui tunc flebat, eum sacrilegiidamnasset. Restituta ergo huic sunt publice bona; iidemque illi Eu-molpidae sacerdotes rursus resecrare sunt coacti, qui eum devoverant;pilaeque illae, in quibus devotio fuerat scripta, in mare precipitatae.Dum haec aguntur, Lysander classi belloque praeficitur; et in locumTissaphernis Darius, rex Persarum, Cyrum filium Ioniae Lydiaeque

28

praeposuit, qui Lacedaemonios auxiliis opibusque ad spem fortunaeprioris erexit. Aucti igitur viribus, Alcibiadem cum centum navibusin Asiam profectum, dum agros securius populatur, et praedae dul-cedine sine insidiarum metu sparsos milites habet, repentino adventuoppressere; tantaque caedes palantium fuit, ut plus vulneris eo proelioAthenienses acciperent, quam superioribus dederant. Quo factum estut Athenienses alium in Alcibiadis locum substituerent; arbitrati, vic-tos se non fortuna belli, sed fraude imperatoris, apud quem plus prioroffensa valuisset, quam recentia beneficia. Alcibiades veritus multitu-dinis impetum denuo in voluntarium exsilium proficiscitur.Neque tamen a caritate patriae potuit recedere. Nam quum apudAegos flumen Philocles, praetor Atheniensium, classem constituissetsuam, neque longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, Al-cibiades ad exercitum venit Atheniensium, ibique, praesente vulgo,agere coepit: si vellent, se coacturum Lysandrum aut dimicare autpacem petere; Lacedaemonios eo nolle confligere classe, quod pedestri-bus copiis plusquam navibus valerent; sibi autem facile esse Seuthen,regem Thracum, deducere, ut eos terra depelleret; quo facto necessarioaut classe conflicturos aut bellum composituros. Id etsi vere dictumPhilocles animadvertebat, tamen postulata facere noluit. Ab hoc di-scedens Alcibiades: quoniam, inquit, victoriae patriae repugnas, illudmoneo, iuxta hostes castra habeas nautica. Periculum est enim, neimmodestia militum nostrorum occasio detur Lysandro nostri oppri-mendi exercitus. Neque ea res illum fefellit. Nam Lysander, quum perspeculatores comperisset, vulgum Atheniensium in terram praedatumexisse, navesque pene inanes relictas, tempus rei gerendae non dimisit,atque, impetu facto, tantam hostium stragem edidit, ut bello finemimponeret, quod sexto iam et vicesimo anno in Peloponnesios gere-batur; Atheniensium vero non imperium modo, verum etiam nomendeletum videretur.Quae cum Athenis nuntiata essent, omnes, relictis domibus, per ur-bem discurrere pavidi; alius alium sciscitari; auctorem nuntii require-

29

re. Alii aut fratres aut filios aut parentes deflent, cognatos alii, aliiamicos cognatis cariores, et cum privatis casibus querelam publicammiscent. Sic defletae ac prope perditae urbi hostes superveniunt, et,obsidione circumdata, obsessos fame urgent. Sciebant enim, neque exadvectis copiis multum superesse, et ne novae advehi possent, provide-rant. Quibus malis Athenienses fracti, post longam famem et adsiduasuorum funera, pacem petivere; quae an dari deberet, diu inter Spar-tanos sociosque deliberatum. Quum multi delendum Atheniensiumnomen, urbemque incendio consumendam censerent, negarunt Spar-tani se ex duobus Graeciae oculis alterum eruturos; pacem polliciti, sidemissa Piraeum versus muri brachia deiicerent, navesque, quae reli-quae forent, traderent; resque publica ex semetipsis triginta rectoresacciperet. In has leges traditam sibi urbem Lacedaemonii formandamLysandro tradiderunt.

30

LIBER III

AB ANNO ANTE CHRISTVM NATVM CCCCIV AD ANNVM CCCLV

Caput I

Triginta tyranni Athenis impositi - Alcibiades et Theramenes interficiuntur - Th-rasybulus XXX tyrannos evertit atque Athenas liberat - Darii mors - Cyri expeditio- Ανάβασις X millium Graecorum

An.ante Chr.n.404

Mutato Athenarum statu, etiam civium conditio mutatur. Trigintarectores reipublicae constituuntur, qui fiunt tyranni: quippe a princi-pio tria millia sibi satellitum statuunt, quantum ex tot cladibus propenec civium superfuerat, et quasi parvus hic ad continendam civitatemexercitus esset, septingentos milites a victoribus accipiunt. Caedemdeinde civium ab Alcibiade auspicantur, ne iterum rempublicam subobtentu libertatis invaderet. Quem quum profectum ad Artaxerxem,Persarum regem, comperissent, Sysamithrem et Bagoam citato itine-re miserunt, qui eum interciperent. Illi, quum eum ferro aggredi nonauderent, noctu ligna contulerunt circa eam casam, in qua quiescebat,eumque vivum in cubiculo cremarunt.Liberati hoc ultoris metu tyranni miseras urbis reliquias caedibus et

31

rapinis exhauriunt. Quod quum displicere uni ex numero suo Thera-meni didicissent, ipsum quoque ad terrorem omnium interficiunt. Fitigitur ex urbe passim omnium fuga, repleturque Graecia Athenien-sium exsulibus. Quod etiam ipsum auxilium quum miseris eriperetur(nam Lacedaemoniorum edicto civitates recipere exsules prohibeban-tur), omnes se Megaram et Thebas potissimum contulere. Ibi nonsolum tutum exsilium egerunt, verum etiam spem recuperandae pa-triae receperunt.Erat inter exsules Thrasybulus, vir strenuus et domi nobilis, qui au-dendum aliquid pro patria et pro salute communi etiam cum periculoratus, collectis exsulibus, Phylen occupat, quod est castellum in Atticamunitissimum. Nec deerat quarundam civitatum, tam crudeles casusmiserantium, favor. Itaque Ismenias, Thebanorum princeps, etsi pu-blicis non poterat, privatis tamen viribus adiuvabat; et Lysias, syracu-sanus orator, exsul tunc, quingentos milites, stipendio suo instructos,in auxilium patriae communis misit. Fit igitur asperum proelium. Sedquum hinc pro patria summis viribus, inde pro alia dominatione se-curius pugnaretur, tyranni vincuntur; victi in urbem refugiunt, quamexhaustam caedibus, etiam armis spoliant. Omnes Athenienses, pro-ditionis suspectos, demigrare ex urbe iubent, et in brachiis muri, quaediruta fuerant, habitare. Post haec, quum auxilia a Lacedaemoniis pe-tiissent, de integro bellum instaurant, in quo Critias et Hippomachus,tyrannorum saevissimi, cadunt.Hic Thrasybulus non minus prudentia est usus, quam fortitudine.Nam cedentes violari vetuit, cives enim civibus parcere aequum cen-sebat. Tyranni victi emigrare Eleusinam iubentur, substitutis decem,qui remplublicam regerent. Dum haec geruntur, nuntius affertur Lace-daemoniis, denuo Athenienses in bellum exarsisse, ad quod opprimen-dum rex Pausanias mittitur. Hic, inter Thrasybulum et eos qui urbemtenebant, fecit pacem his conditionibus: nequi, praeter triginta tyran-nos et decem, qui postea praetores creati superioris more crudelita-tis erant usi, afficerentur exsilio, neve bona publicarentur; reipublicae

32

procuratio populo redderetur. Nequa vero dissensio ex anteactis na-sceretur, omnes iureiurando obstringuntur, discordiarum oblivionem(amnhstÐa) fore.Per idem ferme tempus Darius, rex Persarum, moritur, Artaxerxe etCyro filiis relictis. Regnum Artaxerxi, Cyro civitates, quarum prae-fectus erat, testamento legavit. Sed Cyro iudicium patris iniuria vide-batur.Itaque occulte adversus fratrem bellum parabat. Quod quum nuntia-tum Artaxerxi esset, arcessitum ad se fratrem, et innocentiam dissi-mulatione belli simulantem compedibus aureis vinxit; interfecissetque,ni mater prohibuisset. Dimissus igitur Cyrus iam non occulte bellum,sed palam, nec per dissimulationem, sed aperte parare coepit; auxiliaundique contrahit. Lacedaemonii memores, atheniensi bello enixe seeius opera adiutos, velut ignorantes, contra quem bellum pararetur,decernunt auxilia Cyro mettenda, ubi res eius exegisset; quaerentesapud Cyrum gratiam, et apud Artaxerxem, si vicisset, veniae latroci-nia, quum nihil adversus eum aperte decrevissent. Sed quum in bellofortuna utrumque fratrem pugnae obtulisset, prior Artaxerxes a fra-tre vulneratur; quem quum equi fuga periculo subtraxisset, Cyrus acohorte regia oppressus interficitur. In eo proelio decem millia Graeco-rum Cyro auxilium tulere; quae et in cornu in quo steterant vicerunt,et post mortem Cyri neque armis a tanto exercitu vinci, neque dolocapi potuerunt; et revertentes, Xenophonte duce, inter tot indomitasnationes et barbaras gentes, per tante itineris spatia, virtute se usquead patriae fines defenderunt.

Caput II

Agesilaus, rex Lacedaemoniorum - Eius expeditio in Asiam - Conon - Thebano-rum de Spartanis victoria - Epaminondas - Graeciae status et conditio post mortemEpaminondae

33

An.ante Chr.n.399

Lacedaemonii non contenti, atheniensium opum accessione vires sibiduplicatas, totius Asiae imperium affectare coeperunt. Itaque contrac-tis undique auxiliis, bellum ad Dercyllidam detulerunt; qui cum intel-ligeret, adversus duos Artaxerxis praefectos, Pharnabazum et Tissa-phernem, sibi esse dimicandum, cum altero pacificari decrevit. Aptiorvisus Tissaphernes, cum quo pacis conditiones statueret. Quod ubiresciit Pharnabazus, Artaxerxi persuadet ut in locum Tissaphernis,navalis belli ducem, eligat Cononem atheniensem, qui, amissa patria,Cypri exsulabat. Mox Lacedaemonii, qui haud satis Dercyllidae confi-derent, Agesilaum summae rei praepositum in Asiam cum ingentibuscopiis mittunt; intereadum Pisandrus, ab Agesilao proficiscente duxpatriae relictus, classem summis viribus instruit, fortunam belli adver-sus Cononem tentaturus. Conon tunc primum cum hostium exercituconcursurus magna etiam cura ordinat suos; summaque non tam du-cum, quam militum aemulatio fuit. Sed quanto maius proelium, tantoclarior victoria Cononis, qui Lacedaemonios apud Cnidum fugat, mul-tas naves capit, complures deprimit. Victor in patriam rediens, murosdirutos a Lysandro utrosque et Piraei et Athenarum reficiendos curat;pecuniaeque quinquaginta talenta, quae a Pharnabazo acceperat, ci-vibus suis donat.Hac victoria non solum Athenae, sed cuncta Graecia liberata est, quaesub Lacedaemoniorum fuerat imperio. Tunc auxiliantibus Athenien-sibus, primi bellum Lacedaemoniis intulerunt Thebani. Fit igitur ter-restre proelium ad Haliartum eadem Spartanorum fortuna, qua pu-gnatum adversus Cononem navali proelio fuerat. In hoc Lysanderinterficitur, et Pausanias, dux alter Lacedaemoniorum, victus, pro-ditionis accusatus, in exsilium abit. Tanta clade territi Lacedaemo-nii Agesilaum ex Asia ad patriae defensionem arcessunt. Hic etiamsivictori praeesset exercitui, maximamque fiduciam haberet regni Per-

34

sarum potiundi, iussis absentium magistratuum dicto audiens fuit;multoque gloriosius duxit, si institutis patriae paruisset, quam si bel-lo superasset Asiam. Hac igitur mente Hellespontum copias traiecit,tantaque usus est celeritate, ut, quod iter Xerses anno vertente confe-cerat, hic triginta diebus transierit. Quum iam haud ita longe abesseta Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses et Boeotii ceteri-que eorum socii apud Coroneam, quos omnes gravi proelio vicit. Sedmox Boeotii, virtute Epaminondae ducis victores apud Leuctra, adspem imperii Graeciae erecti sunt, et ipsam Lacedaemoniorum urbemoccupare sunt conati. Itaque principio noctis taciti Spartam profici-scuntur. At incautos cives aggredi non potuerunt. Quippe senes etcetera imbellis aetas, quum adventum hostium praesensissent, in ipsisportarum angustiis armati occurrunt; et adversus quindecim millia mi-litum non amplius centum iam effoetae aetatis viri pugnae se offerunt.Tantum animorum viriumque conspectus patriae et penatium submi-nistrat, tantoque praesentia, quam recordatione sui maiores spirituslargiuntur! Namque uti viderunt, inter quae et pro quibus starent, autvincendum sibi aut moriendum censuerunt. Pauci igitur senes aciemsustinuerunt, cui pridie universa iuventus par esse non potuit. In eoproelio duo hostium duces cecidere, quum interim, Agesilai adventununtiato, Thebani recesserunt.Nec tamen bellum diu dilatum; siquidem Spartanorum iuventus, se-num virtute et gloria incensa, teneri non potuit, quin apud Mantineamdecerneret. Quum autem, acie instructa, Epaminondas audacius in-staret hostes, cognitus a Lacedaemoniis, quod in eius unius perniciepatriae sitam putabant salutem, universi in unum impetum fecerunt;neque prius abscesserunt, quam magna caede facta, multisque occisis,ipsum Epaminondam fortissime pugnantem sparo eminus percussumconcidere viderunt. Huius casu aliquantum retardati sunt Boeotii; ne-que tamen prius pugna excesserunt, quam repugnantes profligarunt.At Epaminondas quum animadverteret mortiferum se vulnus accepis-se, simulque, si ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxis-

35

set, animam statim emissurum usque eo retinuit, quoad renuntiatumest, vicisse Boeotios. Id postquam audivit: satis, inquit, vixi; invictusenim morior. Tum ferro extracto, confestim exanimatus est. CumEpaminonda rei publicae quoque vires ceciderunt. Nam neque antehunc ducem ullum memorabile bellum gesserunt Thebani, nec posteavirtutibus, sed cladibus insignes fuere; unde iam illud patet, patriaegloriam et natam et exstinctam cum eo fuisse. Incertum autem est,vir melior an dux esset. Nam et imperium non sibi, sed patriae semperquaesivit; et pecuniae adeo parcus fuit, ut defuerit ad funeris sumptus.Gloriae quoque non cupidior quam pecuniae; illi enim omnia imperiaultro sunt delata, honoresque ita gessit, ut ornamentum non accipere,sed dare ipsi dignitati videretur. Iam litterarum studium, iam philoso-phiae doctrina tanta, ut mirum sit, unde tam insignis militiae scientiahomini inter litteras nato.Hic uxorem numquam duxit. In quo quum reprehenderetur, quodliberos non relinqueret, a Pelopida, qui filium habebat infamem, ma-leque eum in eo patriae consulere diceret: vide, inquit, ne tu peiusconsulas, qui talem ex te natum relicturus sis. Neque vero stirps mi-hi potest deesse; namque ex me natam relinquo pugnam leuctricam,quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est.Quo tempore, duce Pelopida, exsules Thebas occuparunt, et praesi-dium Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiufacta est caedes civium, domi se tenuit, quod neque malos defende-re volebat, neque impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret;namque omnem civilem victoriam funestam putabat. Idem postquamapud Cadmeam pugnari cum Lacedaemoniis coeptum est, in primisstetit. Morte Epaminondae etiam Atheniensium virtus intercidit; si-quidem amisso cui aemulari consueverant, in segnitiem torporemqueresoluti, non ut olim, in classem et exercitus, sed in dies festos ap-paratusque ludorum redditus pubblicos effundunt; et cum actoribusnobilissimis poetisque theatra celebrant, frequentius scenam quam ca-stra visentes, illos laudantes, qui aptiores essent versibus condendis,

36

quam exercitibus ductandis. Tunc vectigal publicum, quo antea mili-tes et remiges alebantur, cum urbano populo dividi coeptum est.Quare, inter otia Graecorum, sordidum et obscurum antea Mace-donum nomen emersit; et Philippus, obses triennio Thebis habitus,Epaminondae et Pelopidae virtutibus eruditus, Macedoniae regnumGraeciae et Asiae cervicibus, veluti iugum servitutis, imposuit.

37

LIBER IV

AB ANNO ANTE CHRISTVM NATVM CCCLXI AD ANNVM CCXXII

Caput I

Macedonia eiusque reges - Philippus regno potitur - Huius res gestae - Interficitura Pausania

An.ante Chr.n.361

Ex quo bella medica fuerunt coorta, Macedonum reges difficultatibusatque incommodis non caruere, quae tot per annos Graecos afflicta-verant. Tandem vero post proelium ad Plataeas liberi a vectigalibus,quae Persis penderent, Atheniensium inimicitiam subiere, qui mariti-mas colonias in ditionem suam redegerant. Perdicas, huiusce nominissecundus, foedere icto cum Lacedaemoniis, praesidium sibi adversusAtheniensium impotentiam comparavit. Huic Archelaus successit; quointerfecto, regnum ad Amyntam II pervenit, qui tres liberos ex Eury-dice suscepit, Alexandrum, Perdicam et Philippum, Alexandri Magnipatrem, et postquam gravia bella gessisset, adversus Illyrios et Olyn-thios, senex decessit. Post Amyntam ad rerum gubernacula sederuntAlexander et Perdicas III, quorum uterque insidiis Eurydices matrisoccubuit. Itaque Philippus Amyntae, Perdicae fratris filii, tutelam su-

38

scepit. Sed quum graviora bella imminerent, neque ullum in infanteauxilium esset, compulsus a populo regno est potitus.Ut imperium Philippus obtinuit, magna de illo spes omnibus fuit prop-ter ipsius ingenium, quod magnum spondebat virum. Quum autemomnibus bellis par esse non posset, quae veluti conspiratione qua-dam ad opprimendam Macedoniam ex diversis locis uno tempore con-fluebant, dispensanda ratus, alia interposita pactione componit, aliaredimit, facillimos quosque adgrediendo, quorum victoria trepidos mi-litum animos firmaret. Primum illi cum Atheniensibus certamen fuit,quos quum interficere omnes posset, incolumes sine pretio dimisit. Po-stea bello in Illyrios translato, multa hostium millia caedit: Larissamurbem capit. Hinc Thessaliam expugnat, unumque corpus equitumpedestriumque copiarum invicti exercitus facit. Quibus gestis, iamnon contentus submovere bella, ultro etiam quietos lacessit. QuumMethonam urbem oppugnaret, in praetereuntem de muris sagitta iac-ta, dextrum oculum regis effodit. Quo vulnere nec segnior in bellum,nec iracundior adversus hostes factus est; ut, interiectis diebus, pacempetentibus dederit.Dum Graeciae civitates imperii cupidine in mutuum exitium sine mo-do ruunt, Philippus, rex Macedoniae, libertati omnium insidiatus,auxilium inferioribus ferendo, victos pariter victoresque regiam ser-vitutem subire coegit. Huius mali causa Thebani fuere; qui victosarmis Lacedaemonios et Phocenses apud Amphictyonas superbe ac-cusaverunt. Lacedaemoniis crimini datum, quod arcem thebanam in-duciarum tempore occupassent; Phocensibus, quod Boeotiam essentdepopulati. Utrique tanta pecunia damnantur, quanta exsolvi nonpoterat. Itaque Phocenses, desperatis rebus, Philomelo quodam du-ce, templum Apollinis Delphis invadunt. Inde auro et pecunia divi-tes, conductis mercenariis militibus, bellum Thebanis inferunt. Etsiomnes Phocensium factum exsecrabantur ob sacrilegium, plus tameninvidiae contraxerunt Thebani, qui illos ad hanc necessitatem adege-rant. Quum igitur Athenienses et Lacedaemonii auxilio Phocensibus

39

venissent, commisso proelio, Philomelus fortiter dimicans cecidit, etsacrilegii poenas sanguine luit. In huius locum dux Onomarchus crea-tur; Thebani vero Philippum, Macedoniae regem, sibi ducem eligunt,qui Phocenses fugat funditque.Athenienses, audito belli eventu, ne in Graeciam Philippus transiret,angustias Thermopylarum occupaverunt. Rex autem, quasi timens neab hostibus sacrilegii scelere vinceretur, civitates, quarum paullo antedux fuerat, quaeque sub eius auspiciis militaverant, hostiliter occupa-tas diripuit; coniuges liberosque omnium sub corona vendidit. Inde,velut rebus egregie gestis, in Cappadociam traiicit, ubi bello, pari per-fidia facto, captisque per dolum et occisis finitimis regibus, universamprovinciam imperio Macedoniae adiunxit. Post haec Olynthios ag-greditur, eorumque urbem antiquam et nobilem exscindit. PostremoThermopylas transgressus, Phocidem invadit, et bello finem imponit.In Macedoniam reversus, populos et urbes, ut illi vel replenda, velderelinquenda quaeque loca videbantur, ad libidinem suam transfert.Alios populos in finibus ipsis hostibus opponit, alios in extremis regniterminis statuit, quosdam bello captos in urbes diversas distribuit, utcivium numerum suppleret. Atque ita ex multis gentibus nationibu-sque unum regnum populumque constituit.Compositis ordinatisque in Macedonia rebus, Philippus bellum totiGraeciae inferre statuit. Quum autem arbitraretur, se facilius cogitatasua perfecturum, si Byzantium, nobilem et maritimam urbem, recep-taculum terra marique copiis suis futurum, in potestatem redegisset,eandem claudentem sibi portas obsidione cinxit. Diuturna obsidionismora exhaustus, ut pecuniam sibi compararet, se ad piraticam con-vertit. Deinde ne unius urbis oppugnatione tantus exercitus tereretur,profectus cum fortissimis, multas Chersonensium urbes expugnat; etAlexandrum filium, octodecim annos natum, ut sub militia patris tiro-cinii rudimenta poneret, ad se arcessit. In Scythiam quoque praedandicausa venit, impensas belli alio bello refecturus. Quamvis autem vir-tute et numero praestarent Scythae, Philippi tamen astu vincuntur.

40

Viginti millia puerorum ac feminarum et magna pecoris vis capta. Re-vertenti ab Scythia Triballi Philippo occurrunt; negant se transitumdaturos, ni partem accipiant praedae. Hinc iurgium et mox proelium,in quo ita in femore vulneratus est Philippus, ut telum, per eius corpusadactum, equum interficeret.Ubi primum ex vulnere convaluit, diu dissimulatum bellum Athe-niensibus infert, quorum causae Thebani se iunxere, metuentes ne,victis Atheniensibus, veluti vicinum incendium belli ad se transiret.Facta igitur inter duas paullo ante infestissimas civitates societate.Demosthene13 potissimum adnitente, legationibus Graeciam fatigant;communem hostem putant communibus viribus submovendum; ne-que enim cessaturum Philippum, si prospere prima successerint, nisiomnem Graeciam domuerit. Proelio commisso ad Chaeroneam, Athe-niensium copiae profligantur; non tamen immemores pristinae gloriaececidere; quippe adversis vulneribus omnes loca, quae tuenda a du-cibus acceperant, morientes corporibus texerunt. Hic dies universaeGraeciae et gloriam dominationis et vetustissimam libertatem finivit.Huius victoriae laetitiam callide dissimulavit Philippus. Omnium ci-vitatum legatos ad res publicas ordinandas evocari Corinthum iubet,ubi pacis conditiones universae Graeciae, pro meritis singularum civi-tatum, statuit. Interea nuptias celebrat Cleopatrae filiae, et Alexandri,quem regem Epiri fecerat. Dies erat, pro magnitudine duorum regum,et collocantis filiam et uxorem ducentis, apparatibus insignis. Nec lu-dorum magnificentia deerat; ad quorum spectaculum quum Phillipussine custodibus corporis, medius inter duos Alexandros, filium gene-rumque contenderet, a Pausania, nobili ex Macedonibus adolescente,in transitu obtruncatur. Decessit Philippus annos natus septem etquadraginta, quum annos quinque et viginti regnum obtinuisset.

13Demosthenes, atheniensis, graecorum oratorum facile princeps, aliquot ha-buit orationes, ut bellum Atheniensibus suaderet adversus Philippum, quaeinscribuntur: Φιλιππιχοί λόγοι.

41

Caput II

Alexander, cognomento Magnus, Macedoniae regnum auspicatur - Thebas diruit- Persis bellum infert - Pugna ad Granicum flumen - Alexander nodum gordiumcaedit - Pugna ad Issum - Pugna ad Arbela - Darius interficitur - Alexander In-diam petit - Porum proelio vincit - Graeciae rebellio - Mors Alexandri

An.ante Chr.n.336

Philippo Alexander filius successit, et virtute et vitiis patre maior.Hic pueritiam exegerat sub Aristotele doctore, inclito omnium philo-sophorum. Imperium deinde adeptus, periculis undique circumven-tum, quum vicesimum aetatis annum ageret, confestim de se multapollicitus, omnium favorem sibi conciliavit. Inter initia multas gentesrebellantes compescuit, orientes nonnullas seditiones exstinxit. Qui-bus rebus erectus, citato gradu in Graeciam contendit, ubi, exemplopatris, Corinthum evocatis civitatibus, summus dux in locum eius sub-stituitur. Inchoatum deinde a patre persicum bellum adgreditur, incuius apparatu occupato nuntiatur Athenienses et Thebanos ab eo adPersas defecisse. Quibus artibus occursurus, tanta celeritate instructoparatoque exercitu Graeciam oppressit, ut quem venire non senserant,videre se vix crederent. Sed Athenienses, sicuti primi defecerant, itaprimos coepit poenitere, contemtum hostis in admirationem vertentes.Itaque, missis legatis, bellum deprecantur; quibus auditis et graviterincrepitis, Alexander bellum remisit. Inde Thebas cum exercitu estprofectus,eadem indulgentia usurus, si parem poenitentiam invenisset.Sed Thebani armis non precibus usi sunt. Itaque victi urbis excidiumet gravissima quaeque miserrimae captivitatis supplicia pertulerunt.Pacatis Graecis, et successu rerum ferocior Alexander persicum bel-lum repetit. Ad quod profecturus Graeciae et Macedoniae Antipatrumpraeposuit. In exercitu eius fuere peditum duo et triginta millia, equi-tum quatuor millia quingenti, naves centum et octoginta. Hac tam

42

parva manu, traiecto Hellesponto, cum Persis primum congressus estin campis Adrastiis, ad Granicum flumen. In hac pugna sexcenta milliahostium non minus arte Alexandri quam virtute Macedonum fueruntsuperata. Post haec Gordion urbem petit, quae posita est inter Ph-rygiam maiorem et minorem; cuius urbis potiundae non tam propterpraedam cupido eum cepit, quam quod audierat in ea urbe, in tem-plo Iovis, iugum Gordii14 positum, cuius nexum si quis solvisset, eumin tota Asia regnaturum antiqua oracula cecinisse. Itaque Alexander,capta urbe, quum in templum Iovis venisset, iugum plaustri requisi-vit; quo exhibito, quum capita loramentorum intra nodos absconditareperire non posset, violentius oraculo usus, loramenta caedit; atqueita, resolutis nexibus, latentia in nodis capita invenit.Haec agenti Alexandro nuntiatur Darius cum ingenti exercitu adven-tare. Itaque timens angustias, magna celeritate Taurum transcendit,atque in Ciliciam venit, ubi ad Issum oppidum proelium ingentibusanimis committitur. In eo uterque rex vulneratur; et tamdiu certa-men anceps fuit, quoad fugeret Darius. Exinde magna caedes Per-sarum secuta est. Inter captivos castrorum mater et uxor eademquesoror et filiae duae Darii fuere. Ad quas visendas quum Alexandervenisset, timentibus mortis metum demsit, easque haberi uti reginasiussit. Geminata iam victoria intellexerat Alexander,quam parum vir-tutis esset in illa Persarum multitudine, quae armata sibi occurrerat.Itaque honestissimas pacis conditiones aspernatur a Dario oblatas, cer-tus iam universi Persarum regni potiundi. Sed primum omnium marisimperium studuit obtinere, Tyro urbe post diuturnam obsidionem ex-pugnata. Mox in Aegyptum proficiscens, Alexandriam condit; deindeAsiam ingressus, tertiam de Dario victoriam retulit apud Arbela. Hocproelio Asiae imperium rapuit Alexander, quinto post acceptum re-gnum anno, cuius tanta felicitas fuit, ut posthac nemo rebellare ausus

14Intellige iugum plaustri, in cuius loris erat nodus adeo implexus, utindissolubilis haberetur.

43

sit, patienterque Persae, post imperium tot annorum, iugum servitutisacceperint. Donatis refectisque militibus, diebus quatuor et trigintapraedam recognovit. In urbe deinde Susis quadraginta millia talentuminvenit. Expugnat et Persepolim, caput persici regni, urbem multisannis illustrem, refertamque orbis terrarum spoliis. Postremo Dariuma Besso per proditionem interfectum regio more sepeliri iubet, ac ma-cedonici regni fines ad Iaxartem fluvium profert.Post haec Alexander, velut in eorum leges transiret quos vicerat, ha-bitum regum Persarum et diadema, insolitum antea regibus, adsumit.Quae ne invidiosius in se uno conspicerentur, amicos quoque suos lon-gam vestem, auratam purpureamque induere iubet. Sed gloriae cu-pidine instinctus, neque partis adhuc acquiescens, Indiam petit, utOceano ultimoque Oriente finiret imperium. Inde Adrestas, Cathaeos,Praesidas, Gangaridas, caesis eorum exercitibus, expugnat, atque adAcesinem amnem pervadit; per hunc in oceanum devehitur.Ab ultimis litoribus oceani Babyloniam revertenti nuntiatur, legatio-nes Carthaginiensium, ceterarumque Africae civitatum, Hispaniarumpraeterea, Siciliae, Galliae, Sardiniae, nonnullas quoque ex Italia eiusadventum Babyloniae opperiri. Adeo universum terrarum orbem no-minis eius terror invaserat, ut cunctae gentes veluti destinato sibi regiadularentur.Dum haec aguntur, epistolae Antipatri ex Macedonia Alexandro red-duntur, quibus bellum Agidis, regis Spartanorum in Graecia, bellumAlexandri, regis Epiri in Italia, bellum Zopyrionis, praefecti eius inScythia continebatur. Quibus varie adfectus, plus tamen laetitiae,cognita morte duorum aemulorum regum, quam doloris amissi cumZopyrione exercitus suscepit. Namque post profectionem Alexandri,Graecia ferme omnis, opportunitate usa recuperandae libertatis, adarma concurrerat, auctoritatem Lacedaemoniorum secuta, qui Philip-pi Alexandrique et pacem soli spreverant, et leges respuerant. Duxhuius belli Agis, rex Lacedaemoniorum, fuit; quem motum Antipater,contractis militibus, in ipso ortu oppressit.

44

Pacatis rebus, dum Alexander Orientis atque Occidentis imperium co-niungere meditaretur, immaturo fato Babylone decessit, quum tertiumvix et trigesimum aetatis annum esset agressus.

Caput III

Aridaeus rex designatur - Alexandri duces provincias inter se dividunt - Graeco-rum conatus - Phocion - Contentiones inter successores Alexandri Magni - Grae-ciae civitates aliae in alias adsurgunt - Gallorum in Macedoniam irruptio - Foedusaetolicum atque achaicum - Pugna ad Sellasiam

An.ante Chr.n.324

Morto Alexandro Magno, duces in regiam coeunt ad formandum re-rum praesentium statum. Aliis aliter sentientibus, Aridaeus tandem,ex Perdicae consilio, rex designatur, servata regni parte Alexandri fi-lio, quem ex Roxane propediem nasciturum sperabant. Interea ducesprovincias administrandas inter se dividunt. Phrygia maior Antigo-no, Philippi filio, adsignatur; Lycia et Pamphylia Nearcho; PtolemaeoAegyptus; Thracia et regiones pontici maris Lysimacho; Cariam Cas-sander, Lydiam Menander sortiuntur; Cappadocia cum PaphlagoniaEumeni data; Antipater et Craterus Europae regionibus praeficiun-tur. Summus castrorum tribunatus Seleuco, Antiochi filio, cessit. Hinon magno post tempore, quasi regna non praefecturas divisissent, sicreges ex praefectis facti, magnas opes non sibi tantum paraverunt, ve-rum etiam posteris reliquere.Dum haec in Oriente aguntur, in Graecia Athenienses atque Aetolibellum summis viribus instruebant. Causae belli erant, quod reversusab India Alexander epistolas in Graeciam scripserat, quibus omniumcivitatum exsules restituebantur. Quae recitatae, praesente univer-sa Graecia, in conventu olympico, magnos motus fecerunt, propterea

45

quod plurimi non legibus pulsi patria, sed per factionem principumfuerant. Verebantur autem iidem principes ne revocati potentiores inrepublica fierent. Itaque palam iam tunc multae civitates libertatembello vindicandam clamitabant. Principes tamen omnium Athenien-ses atque Aetoli fuerunt. Athenienses igitur, contracto triginta milliumexercitu et ducentis navibus, bellum cum Antipatro gerunt, cui Grae-cia sorte evenerat; eumque, proelium detrectantem atque Heracleaemoenibus se tuentem, obsidione cingunt. Tunc Demosthenes, athe-niensis orator, pulsus patria, forte Megaris exsulabat; qui ut missumab Atheniensibus Hyperidem legatum cognovit, secutus eum, Sicyona,Argos et Corinthum ceterasque civitates eloquentia sua Atheniensibusiunxit. Ob quod factum, missa ab Atheniensibus nave, ab exsilio revo-catur. Intereadum Antipatrum obsideret, Leosthenes, dux Athenien-sium, telo e muris in transeuntem iacto, occiditur. Quae res tantumanimorum Antipatro dedit, ut etiam vallum rescindere auderet. Au-xilium deinde a Leonato per legatos petit; quem ubi venientem cumexercitu audiverunt, obvii ei Athenienses cum instructis copiis fuere,ibique equestri proelio gravi vulnere ictus exstinguitur. Antipater re-cepto Leonati exercitu, quum par hostibus etiam proelio videretur,solutus obsidione in Macedoniam est profectus; neque haud ita multopost in expeditione adversus Aetolos decessit.Erant eo tempore Athenis duae factiones: quarum una populi causamagebat, altera optimatum; in hac erat Phocion. Harum utraque Mace-donum patrociniis nitebatur. Nam populares Polisperchonti favebant,qui ab Antipatro Graeciae ac Macedoniae fuerat praepositus; optima-tes cum Cassandro, Antipatri filio, sentiebant. Interim a Polisperchon-te Cassander Macedonia pulsus est. Quare populus, superior factus,statim duces adversariae factionis, capitis damnatos, patria pepulit; inquibus Phocionem; deque ea re legatos ad Polisperchontem misit, quiab eo peterent ut sua decreta confirmaret. Huc eodem profectus estPhocion. Quo ut venit, causam apud regem Philippum verbo, reipsaquidem apud Polisperchontem iussus est dicere; namque is tum regis

46

rebus praeerat. Hic ab Agnonide accusatus, quod Piraeum Nicanoriprodidisset, ex consilii sententia in custodiam coniectus, Athenas de-ductus est, ut ibi de eo legibus fieret iudicium. Huc ubi perventum est,quum propter aetatem pedibus iam non valeret, vehiculoque portare-tur, magni concursus sunt facti; quum alii reminiscentes veteris famae,aetatis misererentur, plurimi vero ira exacuerentur propter proditionissuspicionem Piraei, maximeque quod adversus populi commoda in se-nectute steterat. Qua de re ne perorandi quidem ei data est facultaset dicendi causam. Inde iudicio, legitimis quibusdam confectis, dam-natus, traditus est XI viris, quibus ad supplicum, more Atheniensium,publice damnati tradi solent. In hoc tantum fuit odium multitudinis,ut nemo ausus sit eum liber sepelire; itaque a servis sepultus est.Interea Cassander, auctoritate usus quam sibi rursus apud cives com-paraverat, popularis factionis opes concussit, reique publicae admi-nistrationem penitus immutavit. Quod aegre ferens Antigonus, po-stquam multa conatus esset ut Graeciae imperium illi eriperet, Pto-lemaeum, unum ex ducibus suis, misit, qui Cassandri dominationemeverteret. Tunc vero inter successores Alexandri Magni interpositapactione convenit, ut unusquisque ea retineret, in quorum possessioneesset; hac tamen lege, ut Graeciae civitates in libertatem restitueren-tur. Sed mox oborto inter Ptolemaeum et Antigonum bello, Cassandrorursus copia data est Graeciae imperium obtinendi usque ad annumtercentesimum secundum, quo a Demetrio Poliorceta ex Graeciae fini-bus est exactus.Antigonus victoria elatus, seque unicum Alexandri Magni heredem fe-rens, regem se a populo appellari iubet. Sed Ptolemaeus et Cassanderceterique alterius factionis duces indignati, quod ab Antigono tam-quam vectigales haberentur, bellum communibus viribus instruunt.Proelium committitur in Phrygia, in quo Antigonus occiditur, Deme-trius, filius eius, in fugam vertitur. Sed socii, profligati hostili bello,denuo in semetipsos arma verterunt; et quum de praeda non conve-nirent, iterum in duas factiones diducuntur. Seleucus Demetrio, Pto-

47

lemaeus Lysimacho iunguntur. Cassandro defuncto, Phillippus filiussuccedit. Sic quasi ex integro nova Macedoniae bella nascuntur.Post Cassandri et Philippi filii continuas mortes, Thessalonice regi-na uxor Cassandri ab Antipatro filio occiditur, proptereaquod postmortem mariti in divisione regni propensior fuisse Alexandro videba-tur. Alexander, ut maternam necem ulcisceretur, gesturus cum fra-tre bellum, auxilium a Demetrio petit; nec Demetrius spe invandendimacedonici regni moram fecit. Cuius adventum timens Lysimachuspersuadet Antipatro genero, ut malit cum fratre in gratiam redire,quam paternum hostem in Macedoniam admitti. Inchoatam igitur in-ter fratres reconciliationem quum praesensisset Demetrius, Alexandroper insidias interfecto, Macedoniae regno potitur. Quum autem totismacedonici regni viribus instructus Asiam invadere statuisset, Ptole-maeus, Seleucus et Lysimachus, pacta societate collectisque exerciti-bus, bellum adversus Demetrium transferunt in Europam. His comi-tem se et belli socium iungit Pyrrhus, rex Epiri, sperans, non difficiliusDemetrium amittere Macedoniam posse quam acquisierat. Neque spesfrustra fuit: quippe exercitu eius corrupto, ipsoque in fugam acto, Ma-cedoniae regnum occupavit.Sed inter Lysimachum et regem Pyrrhum, socios paullo ante adversusDemetrium, adsiduum inter pares discordiae malum bellum moverat.Victor Lysimachus, pulso Pyrrho, Macedoniam occupavit. Postea ve-ro quum bellum adversus Seleucum Nicatorem suscepisset, in quemmagno et inveterato odio ferebatur, cum vita regnum pariter amisit.Agatocles, maximo natu filius, a coniuratis caesus vindices nactus estLysandram uxorem et Ptolemaeum Ceraunum levirum, qui Seleucumex Syria advocarunt.Seleucus Macedoniae rex declaratur; sed vix ad Europam appulsus,a Ptolemaeo Cerauno interficitur, cui, rogatus, subsidio venerat. An-tiochus filius patrem ulturus ex Asia confestim advolavit. DumquePtolemaeus Ceraunus, Antiochus atque Antigonus bello inter se dis-siderent, omnes ferme Graeciae civitates, ducibus Spartanis, veluti

48

occasione data, ad spem libertatis erectae, missis invicem legatis, perquos in societatis foedera adligarentur, in bellum prorumpunt; et necum Antigono, sub cuius regno erant, bellum cepisse viderentur, socioseius Aetolos adgrediuntur, causas belli praetendentes, quod consensuGraeciae sacratum Apollini Cirrhaeum campum per vim occupassent.Huic bello ducem eligunt Arean, qui, collecto exercitu, urbes sataquein his campis posita depopulatur; quae auferri non poterant incendit.Quod quum e montibus conspicati Aetolorum pastores essent, congre-gati admodum quingenti, sparsos hostes, ignorantesque quanta manusesset, quoniam conspectum illis fumus incendiorum abstulerat, consec-tantur, trucidatisque admodum novem millibus, praedones in fugamverterunt. Reparantibus deinde Spartanis bellum, auxilium multaecivitates negaverunt, existimantes, dominationem eos, non Graeciaelibertatem quaerere. Interea bellum inter reges finitur; nam Ptole-maeus, pulso Antigono, quum regnum totius Macedoniae occupasset,pacem cum Antiocho facit, adfinitatemque cum rege Pyrrho, data eiin matrimonium filia, iungit.Haud ita multo post Galli, quos iam non capiebant terrae quae genue-rant, trecenta millia hominum ad sedes novas quaerendas miserunt.Ex his pars in Italia consedit; alii se Graeciam effundentes, Brennoduce, Delphos petunt, templi opes direpturi. Ubi Gallos adventatesaudiverunt Delphi, sociorum viribus aucti, urbem suam muniverunt.Galli sine respectu periculorum in bellum ruunt. Delphi autem cumcontemptu hostium resistunt, scandentesque Gallos e summo montisvertice, partim saxis, partim armis obruunt. Quin et dei ipsius prae-sentiam senserunt. Namque terraemotu pars montis abrupta Gallorumstravit exercitum, et dux ipse Brennus, quum dolorem vulnerum fer-re non posset, pugione vitam finivit. Belgius, alter ex ducibus, cumdecem millibus Samiorum, citato agmine, Graeciae excessit. Sed necfugientibus fortuna commodior fuit. Siquidem adsidui imbres et fameset lassitudo et gentes, per quas iter habebant, infelicis belli reliquiasobtriverunt.

49

Post varios casus Antigonus, Demetrii I filius, iterum Macedoniae re-gno potitus, de universa Graecia subigenda cogitavit. Sed diu ad-versus Graecos, aetolico atque achaico foedere iunctos, tum illi, tumsuccessoribus fuit obnitendum. Quum vero Antigonus Doson, fraterDemetri II, Cleomenem, Spartae regem, ad Sellasiam devicisset, il-lius regnum in ditionem suam redegit. Exinde Lacedaemoniorum opessensim senescere, ac tandem penitus corruere visae sunt.

50

Liber V

AB ANNO ANTE CHRISTVM NATVM CCXXII AD ANNVM CXLVI

Caput I

Philippi III foedus cum Hannibale - Aetolorum cum Romanis - T. Quintius Flami-ninus, consul, Philippum vincit ad Cynoscephalas - Graeciae libertatem promulgat

An.ante Chr.n.222

Post Antigoni Dosonis mortem, Macedoniae regnum suscepit Philip-pus III, filius Demetrii II, in quo, septemdecim tantum annos nato,magna indoles virtutis enitebat. Quum autem illa tempestate Roma-ni, re feliciter gesta in Illyrico, Graecis iam metum afferre viderentur,Philippus cum Hannibale, Carthaginiensium duce, foedus atque ami-citian iunxit his ferme legibus: ut Philippus quam maxima classe inItaliam traiiceret, maritimamque oram vastaret; bellum pro parte suaterra marique gereret. Ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa ur-be Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset, praedaque omnisHannibali cederet. Perdomita Italia, navigarent in Graeciam, bellum-que cum quibus regibus placeret, gererent; quae civitates continen-tis, quae insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eiusessent. Ubi primum Romanis nuntiatum est, Philippum in Italiam

51

copias traiecturum, Laevinum praetorem cum instructis navibus adprohibendum transitum mittunt. Qui, quum in Graeciam traiecisset,multis pollicitationibus impellit Aetolos ut bellum adversus Philippumsuscipiant. Philippus quoque Achaeos in Romanorum bella sollicitat.Interea Dardani, quum Macedoniae fines vastare coepissent, Philip-pum a romano bello ad tuendum regnum revocarunt. Eodem temporeLaevinus Graeciam populatur. Quibus cladibus perculsae civitates,auxilium petentes, Philippum legationibus fatigant; Illyriorum etiamreges, lateri eius haerentes, adsiduis precibus promissa exigebant. Adhaec vastati Macedones ultionem flagitabant. Omnibus propediemauxilia se missurum pollicetur Philippus. Prima tamen expeditio ad-versus Dardanos fuit, qui maiore belli mole Macedoniae imminebant.Cum Romanis quoque pacem facit, qui, ad Carthaginis excidium spec-tantes, satis habuerunt interim bellum macedonicum distulisse.Sed praesenties Philippus Romanos, eversa statim Carthagine, in searma laturos, pacis opportunitate usus, populorum opes minuere co-natur, quos Romanis favere intelligebat. Quare legationes regis Attaliet Rhodiorum, Philippi iniurias querentes, Roman venerunt. Quaeres omnem cunctationem macedonici belli senatui exemit. Itaque perspeciem ferendi sociis auxilii, bellum statim adversus Philippum de-cernitur, legionesque cum T. Quintio Flaminino consule in Thessaliammittuntur. Hic, proelio ad Cynoscephalas commisso, regis copias pro-fligavit. Caesa eo die octo Macedonum millia, quinque capta; ex vic-toribus septingenti ferme ceciderunt. Fractus igitur bello Philippus,pace a Flaminino consule petita, nomen quidem regium retinuit, sedomnibus Graeciae urbibus, veluti regni membris, amissis, solam Ma-cedoniam servavit.Offensi tamen Aetoli, quod non ex arbitrio eorum Macedonia quoqueademta regi et data sibi in belli praemium esset, legatos ad Antiochummittunt, qui eum adulatione magnitudinis in romana bella spe societa-tis universae Graeciae impellerent. Ut Aetolorum offensioni occurre-ret consul, Graeciae libertatem in ludis isthmiis promulgandam curat.

52

Quum igitur Romani ad spectaculum consedissent, praeco cum tubi-cine, ut mos est, in mediam arenam, unde solemni carmine ludicrumindici solet, processit, et, tuba silentio facto, ita pronuntiat: Senatusromanus et T.Quintius imperator, Philippo rege Macedonibusque de-victis, liberos, immunes, suis legibus esse iubet Corinthios, Phocenses,Locrensesque omnes, et insulam Euboeam, et Magnetas, Thessalos,Perrhaebos, Achaeos, Phthiotas. Audita voce praeconis, tantus cumclamore plausus est ortus, ut facile appareret, nihil omnium bonorummultitudini gratius quam libertatem esse. Sed Lacedaemon Nabidi ty-ranno relicta et pax a Romanis cum eodem composita haud diuturnumgaudium Graecis praebuerunt.

Caput II

Aetoli a Romanis subacti - Messenii et Achaei de principatu contendunt - Phi-lopoemen - Persei bellum adversus Romanos - Paullus Aemilius - Perseus victuscapitur - Bellum achaicum - L. Mummius Achaeos vincit - Graecia universa inRomanorum dominatum venit

An.ante Chr.n.190

Aetoli, qui post pugnam ad Cynoscephalas Antiochum in bella romanaimpulerant, victo eodem, soli adversus Romanos, et viribus impares etomni auxilio destituti, remanserunt; nec multo post victi libertatem,quam illibatam adversus dominationem Atheniensium et Spartano-rum, inter tot Graeciae civitates soli retinuerant, amiserunt. Quaeconditio tanto amarior illis, quanto serior fuit, reputantibus temporailla, quibus tantis Persarum opibus domesticis viribus restiterant; qui-bus Gallorum violentiam, Asiae Italiaeque terribilem, delphico bellofregerant; quae gloriosa recordatio magis magisque desiderium liber-tatis augebat.

53

Per idem tempus, inter Messenios et Achaeos de principatu primo dis-sensio, mox bellum ortum est. In eo Philopoemen, nobilis Achaeorumimperator, capitur; non quia pugnando vitae pepercerit, sed dum suosin proelium revocat, in transitu fossae equo praecipitatus, a multitudi-ne hostium oppressus est. Quem iacentem Messenii, seu metu virtutis,seu verecundia dignitatis, interficere ausi non fuerunt. Itaque velut inillo omne bellum confecissent, captivum per universam civitatem inmodum triumphi circumduxerunt, effuso obviam populo, ac si suus,non hostium imperator adventaret; nec victorem Achaei avidius vidis-sent, quam victum hostes viderunt. Igitur eundem in theatrum duciiusserunt, ut omnes contuerentur, quem potuisse capi incredibile sin-gulis videbatur. Inde, in carcerem ducto, venenum dederunt; quod illelaetus ac si vicisset, accepit; quaesito prius an Lycortas, praefectusAchaeorum, quem secundum a se esse militiae peritia sciebat, inco-lumis effugisset. Quem ut accepit evasisse, non male omnino dicensconsultum Achaeis, exspiravit. Nec multo post, reparato bello, Mes-senii vincuntur, poenasque interfecti Philopoemenis pependerunt.Inter haec, quum morbo ex aegritudine contracto Philippus decessis-set, Perseus, qui patris imperio successerat, bellum Romanis indixit.Perseo, praeter macedonicum invictae opinionis exercitum, decennisbelli sumptus a patre paratus in thesauris et horreis erat. Quibusrebus inflatus, oblitus fortunae paternae, veterem Alexandri gloriamconsiderare suos iubebat. Primum equestre proelium fuit, quo victorPerseus suspensam omnium expectationem in favorem sui traxit; misittamen legatos ad consulem, qui pacem peterent, quam patri suo Ro-mani etiam victo dedissent, impensas belli lege victi suscepturus. SedSulpicius consul non minus graves quam victo leges dixit. Dum haecgeruntur, metu tam periculosi belli Romani Paullum Aemilium consu-lem creant, eique extra ordinem bellum macedonicum decernunt; qui,quum ad exercitum venisset, non magnam moram pugnae fecit. Pri-die quam proelium consereretur, luna noctu defecit; triste id ostentumPerseo omnibus praesagientibus, finemque macedonici regni portendi

54

vaticinantibus.In ea pugna M. Cato, Catonis oratoris filius, dum inter confertissimoshostes insigniter dimicat, equo delapsus, pedestre proelium adgredi-tur. Nam cadentem manipulus hostium cum horrido clamore, velutiiacentem obtruncaturus, circumsteterat, sed ille, citius surgens, ma-gnas strages edidit. Quum ad unum opprimendum undique hostesconvolarent, dum procerum quemdam petit, gladius ei e manu elapsusin mediam cohortem hostium decidit; ad quem recuperandum, um-bone se protegens, inspectante utroque exercitu, inter mucrones sehostium immersit; recollectoque gladio, multis vulneribus exceptis, adsocios cum clamore hostium revertitur. Huius audaciam ceteri imitati,victoriam peperere. In hoc proelio quinque et viginti millia Macedo-num sunt desiderata. Rex Perseus fuga Samothraciam defertur; quemCneus Octavius ad persequendum missus a consule cum duobus filiis,Alexandro et Philippo, cepit, captumque ad consulem duxit. PaullusAemilius de rege capto triumphavit.Macedonibus subactis, Aetolorumque viribus principum captivitatedebilitatis, soli adhuc ex Graecia universa Achaei nimis potentes tunctemporis Romanis videbantur, non propter singularum civitatum ni-mias opes, sed propter conspirationem universorum. Namque Achaei,licet per civitates, veluti per membra essent divisi, unum tamen corpuset unum imperium habebant, singularumque urbium pericula mutuisviribus propulsabant. Quaerentibus igitur Romanis causas belli, tem-pestive fortuna querelas Spartanorum obtulit, quorum agros Achaeipropter mutuum odium populabantur. Spartanis a senatu responsumest, legatos se ad inspiciendas res sociorum et ad iniuriam demendamin Graeciam missuros; sed legatis occulta mandata sunt ut corpusAchaeorum dissolverent, singulasque urbes proprii iuris facerent, quofacilius et ad obsequia cogerentur, et siquae urbes contumaces essent,frangerentur. Itaque legati omnium civitatum principibus Corinthumevocatis, decretum senatus recitant; quid consilii habeant aperiunt;expedire omnibus dicunt, ut singulae civitates sua iura et suas leges

55

habeant. Quod ubi omnibus innotuit, veluti in furorem versi, univer-sum peregrinum populum trucidant; legatos quoque ipsos Romanorumviolassent, nisi audito tumultu trepidi fugissent.Haec ubi Romae nuntiate sunt, senatus L.Mummio consuli bellumachaicum decernit; qui, extemplo exercitu deportato, et omnibus stre-nue provisis, pugnandi copiam hostibus fecit. Sed Achaei, velut nihilnegotii romano bello suscepissent, ita apud eos neglecta omnia et so-luta fuere. Itaque praedam non proelium cogitantes, et vehicula adspolia hostium reportanda duxerunt, et coniuges liberosque ad spec-taculum certaminis in montibus posuere. Sed proelio commisso, anteoculos suorum caesi, lugubre his spectaculum et gravem luctus me-moriam reliquerunt. Coniuges quoque liberique praeda hostium fuere;urbs ipsa Corinthus diruitur, populusque omnis sub corona venditur.Qua poenarum acerbitate opus videbatur, ut quod imperium hacte-nus clementia populis commendasset, id etiam, adversus mansuetudi-nis contemptum, terror severitatis defenderet. Ad hunc modum excisaCorintho, Graecia universa in Romanorum dominatum concessit, annoante Christum natum centesimo, sexto et quadragesimo.

56