11
n8 L. ANNjEI SENECiE latus est '. Ille , qui vidit 1 sanguinem suum , cujus dentes crepuerunt sub pugno ; illc , qui supplantatus adversa- rium toto tulit corpore, nec projecit animum projectus; qui , quoties cecidit , contumacior resurrexit ; cum ruagna spe descendit ad pugnam. Ergo , ut similitudinem istam prosequar , saepe jam fortuna supra te fuit 5 nec ta- men tradidisli te , sed subsiluisti , et acrior 3 constitisti : multum enim adjicit sibi virtus lacessita4. Tamen , si tibi videtur , accipe a me auxilia , quibus munire te possis. Plura sunt, Lucili, quae nos terrent, quam quae premunt : et saepius opinione , quam re , laboramus. Non loquor te- cum Stoica lingua , sed hac summissiore. Nos enim dici- mus , omnia ista quae gemitus mugitusque exprimunt , levia esse, et contemnenda. Omittamus haec magna 5verba, sed, Dii boni ! vera. Illud tibi praecipio, ne sis miser ante tempus ; quum illa , quas velut imminentia expavisti, I. Suggilla/us est. Livida verbe- rum vestigia, uirumo, suggillationes (subciliationes, a cilio, i.e. partc sub oculis. Festus), quaspugiles cestibus pugnisvc sibi invicem infligere sole- bant. Hinc pugiles cestibus contusi (ap. Cic. Tusc. Q. II, 10) et inpri- mis auribus fractis , wToSiaoVai , wto- xaTO?Ei5 , oi tx wTa xaT(a/o'Ti{. Cf. Menag. ad Diogen. Laert. V, 67. W inckelmann Monim. inedit. p. 76. De lucla et pugillatu , ex quibus pan- cratium constabat, vid. Aristot. Rhet. 1 , 5 , fin. T. IV, Bip. Pausan. VIII, ^o init. Fac. et ibi laudatus Pbilo- strat. Icon. II , 6. Adversarium itaque pugno male roulctare, eum pede ex loco dimoto prosternere s supplan- tare , <sifi\\tii , et deinde collum premere et sufibcare propria pugnse erant. Ruhk. 1. Vidit e priscis libris prteferunt vulgatx : fudit Lipsios , Gruterus , Modius. Prior confert de Provident. c. 4 , 7 , audacter vetexanus cruorera suum spectat, qui scit se ssepe vicisse post sanguinem : adde ibid. § /,. R. 3. Constiiisti. Recte e pluribus li- bris et vetere editione restituit Gron. qui egregie confert Ep. xxrx, 7, at- tolle aniraum , adversus formidata consiste. De Ira 11,7, 3, ubi estvox forensis quoque litigii, derivata in- de , quod in athletis et pugnantibus etiam status observabatur, unde in statu stare , similia. Cornel. Nep. Chabria c. 1 fin. Antea : restitisti , scnsu parum diverso. Ruhk. 4. Multum enim adjicit sibi vir- lus lacessila. Crescit, et ut vetus poeta , virescit vulnere virtus. Lips. 5. Omittamus hac magna verba. Nisi Lucilium stoicse pbilosophise rudem fuisse statuamus , nulla subest

L Annaei Senecae Pars Prima Tertia Sive-129-139

  • Upload
    dailhar

  • View
    234

  • Download
    11

Embed Size (px)

DESCRIPTION

Senecae Epistulae

Citation preview

Page 1: L Annaei Senecae Pars Prima Tertia Sive-129-139

n8 L. ANNjEI SENECiE

latus est '. Ille , qui vidit 1 sanguinem suum , cujus dentes

crepuerunt sub pugno ; illc , qui supplantatus adversa-

rium toto tulit corpore, nec projecit animum projectus;

qui , quoties cecidit , contumacior resurrexit ; cum

ruagna spe descendit ad pugnam. Ergo , ut similitudinem

istam prosequar , saepe jam fortuna supra te fuit 5 nec ta-

men tradidisli te , sed subsiluisti , et acrior 3 constitisti :

multum enim adjicit sibi virtus lacessita4. Tamen , si tibi

videtur , accipe a me auxilia , quibus munire te possis.

Plura sunt, Lucili, quae nos terrent, quam quae premunt :

et saepius opinione , quam re , laboramus. Non loquor te-

cum Stoica lingua , sed hac summissiore. Nos enim dici-

mus , omnia ista quae gemitus mugitusque exprimunt ,

levia esse, et contemnenda. Omittamus haec magna 5verba,

sed, Dii boni ! vera. Illud tibi praecipio, ne sis miser

ante tempus ; quum illa , quas velut imminentia expavisti,

I. Suggilla/us est. Livida verbe-

rum vestigia, uirumo, suggillationes

(subciliationes, a cilio, i.e. partc sub

oculis. Festus), quaspugiles cestibus

pugnisvc sibi invicem infligere sole-

bant. Hinc pugiles cestibus contusi

(ap. Cic. Tusc. Q. II, 10) et inpri-

mis auribus fractis , wToSiaoVai , wto-

xaTO?Ei5 , oi tx wTa xaT(a/o'Ti{. Cf.

Menag. ad Diogen. Laert. V, 67.

W inckelmann Monim. inedit. p. 76.

De lucla et pugillatu , ex quibus pan-

cratium constabat, vid. Aristot. Rhet.

1 , 5 , fin. T. IV, Bip. Pausan. VIII,

^o init. Fac. et ibi laudatus Pbilo-

strat. Icon. II , 6. Adversarium itaque

pugno male roulctare, eum pede ex

loco dimoto prosternere s supplan-

tare , <sifi\\tii , et deinde collum

premere et sufibcare propria pugnse

erant. Ruhk.

1. Vidit e priscis libris prteferunt

vulgatx : fudit Lipsios , Gruterus ,

Modius. Prior confert de Provident.

c. 4 , 7 , audacter vetexanus cruorera

suum spectat, qui scit se ssepe vicisse

post sanguinem : adde ibid. § /,. R.

3. Constiiisti. Recte e pluribus li-

bris et vetere editione restituit Gron.

qui egregie confert Ep. xxrx, 7, at-

tolle aniraum , adversus formidata

consiste. De Ira 11,7, 3, ubi estvox

forensis quoque litigii, derivata in-

de , quod in athletis et pugnantibus

etiam status observabatur, unde in

statu stare , similia. Cornel. Nep.

Chabria c. 1 fin. Antea : restitisti ,

scnsu parum diverso. Ruhk.

4. Multum enim adjicit sibi vir-

lus lacessila. Crescit, et ut vetus

poeta , virescit vulnere virtus. Lips.

5. Omittamus hac magna verba.

Nisi Lucilium stoicse pbilosophise

rudem fuisse statuamus , nulla subest

Page 2: L Annaei Senecae Pars Prima Tertia Sive-129-139

EPISTOLA XIII. 119

fortasse nunquam ventura sint, certe nondum 1 venerint.

Quaedam 2 ergo nos magis torquent , quam debent 5 quae-

dam ante torquent , quam debent ; quaedam torquent ,

quum omnino non debeant. Aut augemus dolorem , aut

fingimus , aut preecipimus. Primum 3 illud, quia res in i

controversia est, et litem contestatam habemus, in prae-

sentia differatur. Quod ego leve dixero , tu gravissimum

esse contendes ; scio alios inter flagella ridere , alios ge-

mere sub colapho. Postea videbimus * , utrum ista suis

viribus valeant , an imbecillitate nostra : illud 5 prsesta

mihi , ut , quoties circumsteterint qui tibi te miserum

esse persuadeant , non , quid audias , sed quid sentias ,

cpgites ; et cum patientia 6 tua deliberes , ac te ipse in- 6

terroges , qui tua optime nosti : quid est quare isti me

camplorent ? quid est quod trepident , quod contagium

quoque mei timeant , quasi transilire calamitas possit ?

Est aliquid istic mali ? an res ista magis infamis est ,

quam mala ? Ipse te interroga : numquid sine causa cru-

cior, et mcereo, et, quod non est , malum facio ?

Quomodo, inquis , intelligam , vana sint, anvera,

causa , cur stoice praecepta sua cf- 3. Primum dijferatur sc. nos

fcrre noluerit. Cseterum non irridet augere dolorem. Stoicis autem est

Stose j opinor, sed laudat eam : nam indifferens , quod Epicureis juxta ac

dii bonil i. e. profecto non scmper ir- Peripateticis al. malum cst. Ideoque

risionis caussa adhibetor. Gf. De con- res adhuc in controversia posita erat.

stant. Sap. c. III. Ruhk. JLitis contesiatio fiebat a re , de qua

i. Nondum venerint. Satis erat disceptabatur, cxponenda Prsetori ,

non ven. quod cst in ms. b. et Par. qui deinde utraque parte consen-

b. d. Alii necven. alii nunquam ven. tiente, judicem s. judicium , s. actio-

Schw. nem dabat. Vid. Ernesti Clav. Cic.

3. Quadam.... prcecipimus : con- RuhA.

clusiones illa? tres dupliciter enun- 4- Postea videbimus , utrum ista,

ciatae : augemus mala magis nos tor- quae nos magis torquent , quam de-

quentia quam debeant. Pracipimus , beant, etc. Ruhk.

i.e. occupamus antequam torqueant , 5. lllud prassta , promittas.

fingimus quse omnino non debeant 6. Patientia. Semu ejusque judf-

torquere. Ruhh. cio. Cf. Ep. IX, a , not. Ruhh} " "' '

Page 3: L Annaei Senecae Pars Prima Tertia Sive-129-139

lao L. ANNvEI SENECiE

7 quibus angor ?— Accipe hujus rei regulam ! Aut prsesen-

tibus torquemur , aut futuris , aut utrisque. De praesen-

tibus facile est judicium. Si corpus tuum liberum est ,

sanum est, nec ullus ex injuria dolor est ; videbimus quid

futurum sit : hodie nihil negotii habet. At enim futurum

est ! Primum dispice , an certa argumenta sint venturi

mali : plerumque enim 1 suspicionibus laboramus ; et il-

ludit nobis illa , quae conficere bellum solet , fama, multo

8 autem magis singulos conficit. Ita est : mi Lucili ! cito

accedimus opinioni a ; non coarguimus illa , quae nos in

metum adducunt , nec excutimus -, sed trepidamus , et sic

vertimus terga , quemadmodum illi , quos pulvis motus

fuga pecorum, exuit castris, aut quos aliqua fabula sine

auctore sparsa conterruit. Neseio quomodo , magis vana

perturbant : vera enim modum suum habent ; quidquid

ex incerto venit, conjecturae et paventis animi licentia?

9 traditur. Nulli itaque lam pcrniciosi , tam irrevocabiles ,

quam lymphatici 3 metus sunt ;' caeteri enim sine ratione ,

hi sine mente sunt- Inqtfiramus itaque in rem diligenter.

Verisimile est , aliquid futurum mali ? non statim verum

I. Plerumgue enim conficere

bellum. Ad Livii verba dicas aspe-

ctum XXVII, 47 : Fama bellum con-

iicit ct parva momenta in spem me—

tumve anlmos impellunt. Cf. Curt.

III , 8,7, intpp. Ruhk.

'i. Accedimus opinioni. Atque ita

mala prsecipimus , malc. Bis tcrque

enim ila miseri : quod pulchre Dio-

genes in Stobseo : iravTa f«v oZv toc

tJctva Tcc'cpvxe yiiXkov exTCA-vTTctv tovc

Trpotj^e^op/vovs vj AUTceiv tov; fcctpa ■

GVvTac;' 6 ot cpo£o$ ovTeo ^aACTco; icftcy,

wo-Te tcoaaoc TcpoeAaciov to epyov.

Omnia gravia magis percellere solcnt

cos qui futura prsecipiunt, quam qui

jam patiuntur. Metus enimadeoim-

probus est, ut multi quod venturum

videtur, anticipent.Euripidcs pariter :

ri tcou to -acaaov ixyaStt xaO" -^cttpav

w; Tovye Tcao-^etv tovtciov titi^oy xaxov*

Quod est futurum quotidie metus

movet : ut plus mali exspectando

quam patiendo sit. Lipsius.

3. Lymphalici. Multa exempla ler-

roris paniri , quem mox lymphaticum

vocat, in historia occurrunt : quse hic

notare nihil attinet. De re cf. Stob.

Scrm. VIII , p. 210 sq. Schow. Ga-

tacker ad Antonin. IV, 3, p. 118,

2 sq. Ruhk.

Page 4: L Annaei Senecae Pars Prima Tertia Sive-129-139

EPISTOLA XIII. 121

cst. Quam multa non exspectata venerunt ! quam multa

exspectata nunquam comparuerunt 1 ! Etiafn si futurum

est3, quid juvat dolori suo occurrere ? satis cito dolebis,

quum venerit ; interim tibi meliora promitte. Quid fa-

cies lucri ? tempus ! Multa intervenient , quibus vicinum

periculum , ut prope admotum3, aut subsistat , aut de-

sinat, aut in alienum caput transeat. Incendium4 adfu-

gam patuit ; quosdam molliter ruina deposuit ; aliquando

gladius ab ipsa cervice revocatus est ; aliquis carnifici

suo superstes fuit. Habet etiam mala fortuna levitatem.

Forlasse erit ; fortasse non erit ; interim non est 5 ; me-

liora propone. Nonnunquam nullis apparentibus signis,

quae mali aliquid pronuntient , animus sibi falsas imagi-

nes fingit , aut verbum aliquod dubise significationis de-

torquet in pejus , aut majorem sibi offensam proponit

alicujus , quam est ; et cogitat , non quam iratus 6 ille sit,

sed quantum liceat irato. Nulla autem causa vitae 'esset,

nullus miseriarum modus , si timeretur quantum potest.

Hic prudentia prosit , hic robore animi evidentem quo-

que metum respue ; si minus, vitio vitium repelle 8, spe

1. Nunquam comparuerunt. Re- Ops. Vulgo vel prope admot. Schiv.

pone nusquam , cum msstis omni— 4- Incendium. I. e. loca , quae igne

bus , ct editis ante Lipsium. Schw. correpta sunt , patent fugae. Ruhk.

2. Etiam sifuturum promitte. 5. Interim nvn est. Vulgo interim

Contrariuin praeccpit Anaxagoras dum non est, ex scholio , invitis

apud Euripidem in Tragoed. depcr- msstis et ed. Rom. Schiv.

dita , Theseo : cf. Fragmm. Kurip. 6. Quarn iratus ms. b. et Par. b.

p. 4?8, ed. Lips. qucrh locum Ci- d. Vulgo quantum iratus. Schiv.

cero Tusc. Disp. Hl , i4> interpreta- 7. Esset. si timeretur. Vulgo

tus est : Futuras mecum commenta- non male , est si iimelur. Sed ti~

bar miserias. — Ct , si qua invecta meretur dedere Arg. b. et Par. a. b.

diritas casu foret : Ne me imparalum d. cum aliis apud Ops. Itaque pro est

cura laceraret repens. Ruhk. scripsi«fje<cum ms.Amb. apud Ops.

3. Ut prope admotum ms. b. cum Schni.

Par. a. b. d. et cd. R. Ncmpc ut, 8. Vitio vitium reptlle : nam spes

\vroquamvis , de quo monucrat ctiam ct mctus sunt affcctus , idcoquc \\—

Page 5: L Annaei Senecae Pars Prima Tertia Sive-129-139

122 L. ANN^I SENECjE

12 metum tempera. Nihil tam certum est1 ex his quae timen-

tur, ut non certius sit, et formidata subsidere , et spe-

rata decipere. Ergo etspemac metum examina, et, quo-

ties incerta erunt omnia , tibi fave ; crede quod mavis :

si plures habebis sententias metus, nihitominus in hanc

partem potius inclina, et perturbare te desine. Ac sub-

inde hoc in animo volve , majorem partem mortalium ,

quum illi nec sit quidquam mali , nec pro certo futurum

13 sit, aestuare ac discurrere. Nemo enim resistit sibi ,

quum coepit 2 impelli ; nec timorem suum redigit ad ve-

rum 3 . Nemo dicit : vanus auctor est , vanus est * ; aut

finxit , aut credidit ! Damus nos referentibus 5 ; expave-

scimus dubia pro certis ; non servamus modum rerum ;

statim in timorem venit scrupulus.

Pudet me , ibi sic tecum loqui 6, et tam levibus te re-

«4 mediis focillare. Alius dicat : fortasse non veniet ! tu

dic : quid porro , si veniet ? videbimus uter vincat 7 :

tia , sensn stoico. Laudat Lipsius Ep. Sic Arg. b. c. ct Par. a. b. cum al.

civ, et Plutarch. Qusest. conviv. IV, Postremum verbum aberat vulgo ;

Qusost. 4 > 3 , p. l85, Tom. XI. Hut- quare alterum vanus cum sqq. junxit

ten. ubi elpisticorum philosophorum Mattb. vanus aut finxit , etc. In ed-

fit mentio , qui vitam potissimum spe R. desunt duo verba repetita , vanus

contineri affirmabant, Brucker , Hi- est. Schiv. >

stor. crit. Phil. T. III, p. a44> Stoicos 5. Damus nos referentibus. Refe-

esse putat. Ruhk. rendos ed. A. cum mss. b. c. et Par.

i. Nihil tam certum< esi. deci- a.b.d.&e quo cogitet eruditus le-

pere. Vertit Lagrange : Ce qne vous ctoi.Schiv.—Sensus est : tradimusnos

redoutez abeauetrecerlain,ilesten- decipiendos quselibet narrantibus.

core pluscertainque souventVhomme 6. lbi sic tecuni loqui. Ibi , id est,

cstabuseparlacrainteelVesperance. . in istis quse modoscripsi. Abest vulgo

a. Ccepit. Mss. vulgo caperit. S. ea vox , quam exhibent mssti Arg. b.

3. Redigit ad verum. Sic constan- et Par. a. b. d. cum al. apod Opsop.

ter loquitur Sencca , numquam redi- et Grut. Schw.

gere in. Quod Bentleius ad Horat. I, 7. Vter vincat mss. Vulgo utrum

Carm. 37, 14 , eleganter animadvcr- veniet. Mox vero , ubi pro me veniet

tit, laudato J. F. Gronovio ad Liv. (utvulgatum crat) tenui, ibi reponc

XLI , 23. Ruhk. pro me venit ex ed. A. et R. et msstis

4. Vanus auctor est, vanus est. omnibus,quodinnostroquidem^rg'.

Page 6: L Annaei Senecae Pars Prima Tertia Sive-129-139

EPISTOLA XIII. ia3

Fortasse pro me veniet , et mors ista vitam honestabit.

Cicuta magnum Socratem confecit 1 : Catoni gladium

assertorem libertatis extorque , magnam partem detraxe-

ris gloriae. Nimium diu te cohortor , quum tibi ad-

monitione magis, quam exhortatione opus sit. Non in

diversum te a natura tua ducimus : natus es ad ista

quae dicimus. Eo magis bonum tuum auge , et exorna.

Sed jam finem epistolae faciam , si illi signum suum im- i5

pressero , id est , aliquam magnificam vocem perferen-

damad te mandavero. « Inter caetera mala2 hoc quoque

habet stultitia , semper incipit vivere. » Considera quid

vox ista significet, Lucili virorum optime , et intelliges,

quam foeda sit hominum levitas , quotidie nova vitae fun-

damenta ponentium , novas spes etiam in exitu inchoan-

tium 3 . Circumspice tecum singulos : occurrent tibi senes, 16

qui se quum maxime ad ambitionem , ad peregrinatio-

nes, ad negotiandum parent. Quid est turpius , quam

senex vivere incipiens ? Non adjicerem auctorem huic

voci , nisi esset secretior , nec inter vulgata 4 Epicuri

dicta , quae mihi et laudare , et adoplare permisi. Vale.

b. non apparebat, ubi decurtatum raere repudiata , reducere non ausim.

verbum in fine lineae. Schw. i. Inter cattera mala....vivere. Cf.

i. Confecit omnes fere libri et edd. Epist. xxih, 7; Cl. 4 ; Horat. I,

praeferunt vulgatgefecit , quam Mu- Carm. 4, i5. Ruhh. — Habel stul-

retus nixus Pinciani judicio intro— titia. Vocab. propriuin , vulgo adje—

duxit. Mox Gronov. e nonnullis ctum , ignorant edd. ante Lipsium ,

codd. qui habent : libertatis victor cum melioribus quibusque msstis. S.

abstuleris , magnam , emeudat: Ca- 3. JVovas spes etiam in exitu in-

toni gladium adsertorcm libertatis choantium. Sic verbum illud in-

victor abstuleritt magnarn partem choare apudHorat.Od.Liv. I,,4*

detraacerit gloria; : intellccta ad prius « viUe summa brevis spem nos vetat

membrum particula conditionali si : incboare longara. »

ssepius a Serieca al. suppressa : cf. ad 4- Inter vulgata Epicuri dicta ,

III de Benef. 3i. Victor sc. Caesar. i. e. inter sententias ejus ratas , quas

Haud dubie perquam egregia emen- tantopere laudat Lucianus, Tom. V.

datio , etiamsi in textum , vulgata te- p. ioB; et Diogenes Laertius. liuhk.

Page 7: L Annaei Senecae Pars Prima Tertia Sive-129-139

L. ANNiEl SENECiE

EPISTOLA XIV.

QUOMODO CORPORI CONSULENDUM.

Etiamsi vitae cura agenda sit diligentissime , tamen ei non servienduin ,

ideoque non prepter corpus vivendum , sed ita eo utendum est , ut, si opus

sit, ab eo facile discedamus. Enimvero ejus cura postulat , ut tum incom-

moda et pericula , tum inopiam , mqrbos , inprimis vero. ea mala devitemus ,

quae per vim potentioris eveniunt , quippe quae majori varietate et apparatu

terribiliori nos concutiunt. Qua re offensis potentiorum inprimis vulgi abs-

linendum est , sed ita , ut et specie nocituram potentiam vitandi careas.

Fieri hoc ita optime docet philosophia , ut vitentur odium , invidia , contem-

tus. Itaque tranquille modestcque vita agenda est , et bene videndum , an

cum successu operam tuam rebus interposueris : ipsa M. Gato melius forsan

republica abstinuisset, ut quae jamdudum pessundata erat. Quod consilium si

sequutus fueris , plcrumque te felicem praestabit , nisi si quando fortuna vilas

tuae quaedam adversa admiscuerit. Epicurea.sententia]conc1udit epistolam :

Is maxime divitiis fruitur , qui minime divitiis indiget.

Sjpica philosophia has egregias sententias Nostro suppeditavit, quippe quae

docet , corpore utendum csse instrumenti loco ,( cf. Simplicius ad Epicteti

Manuale init^ Antonin. IX , 3 ). Haec vero epistola hujus sententiae praecipua

s. classica sedes «st. Nec omnino a republica capessenda recedet sapicns , ied

iroiiTcv£o6at qwcal xov o-otpov, Sv n xojXuvj secundura Chrysippum Uiogenis

Laert. VII , 121. Cic. de Fin. III , 20. Cf. Senec. de Otio Sapientis.

SEKECA LUCILIO SUO SALDTEM.

Fateor insitam esse nobis1 corporis nostri carita-

tem ; fateor nos hujus gerere tutelam 2 : non nego indul-

i . Fateor insitam esse nobis. Est

stoicum dogma : nobis insitus est

nostri amor, ama te ipsum ut prima

naturae consequaris , ct quae iis oppo-

sita sunt evites : qua; quum sine cor-

poris conservatione fieri non pos-

suqt , primum et nccessarium est

officium, naturam adjuvandi eamquc

ronditionem scqucndi , quae naturaf

vel maxime consentanea est ; unde

tamen quoque sequitur, corpus esse

adhibcndum ut instrumentum ne-

cessarium. Cf. Cic. de Fin. III, 6.

Epictetus eamdem sentcntiam de

cura corpori adhibenda bene tuitus

est Dissert. Arrian. II , 4 , "7>

Schweig. Huhk.

2. Nos hujus gercre (uft/flji.Nam,

Page 8: L Annaei Senecae Pars Prima Tertia Sive-129-139

EPISTOLA XIV. 12$

gendum illi ; serviendum nego '. Multis enim serviet, qui

corpori servit , qui pro illo nimium timet , qui ad illud

omnia refert. Sic gerere nos debemus , non tanquam

propter corpus vivere debeamus , sed tanquam non pos-

simus sine corpore2. Hujus nos nimius amor timoribus

inquietat ,.. sollicitudinibus onerat , contumeliis objicit.

Honestum ei vile est j cui corpus nimis carum est. Aga- *

tur ejus diligentissime cura ; ita tamen , ut, quum exiget

ratio , quum dignitas , quum fides, mittendum in 3 ignes

sit. Nihilominus , quantum possumus , evitemus incom-

moda quoque*, non tantum pericula; et in tutum nos re-

ducamus , excogitantes subinde , quibus possint timenda

depelli . Quorum tria , ni fallor , genera sunt : timetur 3

inopia , timentur morbi , timentur quae per vim poten-

tioris eveniunt. Ex his omnibus nihil nos magis concutit,

quam quod ex aliena potentia inpendel 5 magno enim

strepitu et tumultu venit. Naturaiia mala quae retuli ,

inopia atque morbi , silentio subeunt , nec oculis , nec

auribus quidquam terroris incutiunt : ingens alterius

mali pompa est : ferrum circa se habet , et ignes, et cate-

nas, et turbam ferarum 5, quam in viscera immittat hu-

mana. Cogita hoc loco carcerem, et cruces, et 6equuleos, 4

ait Epictetus Disscrt. XI, lib. IV,

si equum natura *tibi credidissct ,

non prorsus eum ncglcxisses. Ergo

nunc etiam puta , corpus tibi tan-

quam equum esse traditum. Lava id,

absterge , facito ne quis aversetur,

nc quis abborreat.

1 . Serviendum nego. Nam ut Sal-

lustius : « Animi imperio, corporis

servitio magis utimur. »

i. Sed..... sine corpore. Juxta pro-

vcrbium : Edendum ut vivas, nom

vivendum ut edas.

3. Inignes. Arg. b. c. Par. b. d.cl

ed. A. Vulgo in ignem. Schw.

4- Incomtnoda quoque. Sic edd.

inde a Mur. cum ms. c. et ed. A. Sed

vide ne verum sit incomm. quaque ,

quod babet cd. Rom. cum ms. Arg. b.

et Par. a. b. d. Schw.

5. Turbam Jerarum quibus bomi—

nes noxti objicicbantur in Amphi-

theatris. Ruhk.

6. Equuleos , instrumentum tor—

toris ad veritatem ciprimendam , cui

noxii intendcbantur. liuhk.

Page 9: L Annaei Senecae Pars Prima Tertia Sive-129-139

ia6 L. ANN,EI SENECjE

et uncum1, et adactura per medium hominem , qui per

os emergeret2, stipitem , et distracta in diversum actis

curribus 3 membra ; illam tunicam , alimentis * ignium

et illitam et textam 5 • quidquid aliud , prseter haec, com-

menta saevitia est. Non est itaque mirum , si maximus

hujus rei timor est , cujus et varietas magna , et appa-

ratus terribilis est. Nam quemadmodum plus agit 6 tortor,

quo plura instrumenta doloris exposuit (specie enim vin-

cuntur , qui patientiae 7 restitissent ) : ita ex his , quae

animos nostros subigunt et domant, plus proficiunt quae

habent quod ostendant. Illse pestes non minus graves

sunt , famem dico , et sitim , et praecordiorum suspira-

tiones8, et febres9 viscera ipsa torrentes ; sed latent ,

nihil babent quod intentent, quod praeferant : haec , ut

magna bella , aspectu paratuque vicerunt.

i. Uncum , inslrumentum fer—

reum , inslar hami , quod gutturi

eorum , qui in carcere necali crant,

impingebatur, ut ad Tiberim pcrtra-

hereDtur. Ruhk.

i. Qui per os emergeret. Sic edd.

vett. cum msstis. Vulgo emergat. S.

— Quod Graeci vocant axoXomi^tit ,

sive palo infigere , familiare suppli-

cium hodie Asiaticis. Lips.

3. Curribus. Ap. Erasmum , al.

cruribus scripli fere tuentur, ut om-

nes ap. Gruterum. Sensus tamen

idem cst : agitur, autem de iis noxiis,

quos cruribus s. pedibus ad currus

alligatis, in diversum actis equis dis-

trahere solebant. Ruhk.

4- Tunicam, alimentis ignium.

Hanc describit Isidorus, etsi male

culleum appellet. Ait tunicam fuisse

ex sparto , in modum crumenae fa—

ctam , et solitam lini-i pice ct bitu-

mine. Hac miseros illos induebant ,

et in ea sic ustulabant. Molestam tu-*

nicam vulgo appellabant, ut Mar—

tial. lib. X. « Nam cum dicatur, tu—

nica praesente molesta , Ure manum :

plus estdicere, non facio. » Et Juve-

nalis : « Ausi quod liceat tunica pu-

nire molesta. »

5. Textam. Vulgo intextam, in-

vitis msstis. Schtv.

6. Agit. Fortasse erat : angit, quan-

quamvulgatabene defenditur. Huhk-

7- Patientia ex uno cod. Palat.

ap. Gruter. et Lipsiano , Grutero et

Lipsio suadentibus , restitui. Patien-

tia est sensus ; cf. ad Ep. IX, a. An-

tea patientia. RuhA.

8. Pracordiorum suspirationes

edd. vett. cum Arg. b. c. Par. a. d.

ct mss. Grut. Vulgo suppurationes

ab Erasmo , cui suffragantem unum

Par. b. cognovi. Prsetuli autem istud,

utpote minus quidem alioquin in

promptu, conveniens autem cum Ep.

Liv. Schw.

9. Febres torrentes , mss. r. et

Page 10: L Annaei Senecae Pars Prima Tertia Sive-129-139

EPISTOLA XIV. ,27

Demus itaque operam , abstineamus offensis. Inter- 6

dum populus est , quem timere debeamus ; interdum ,

si ea civitatis disciplina est , ut plurima per senatum

transigantur ', gratiosi in eo viri 2 ; interdum 3singuli,

quibus potestas populi , et in populum , data est. Hos

omnes amicos habere , operosum est : satis est , inimicos

non habere. Itaque sapiens nunquam potentium iras

provocabit : immo declinabit , non aliter quam in navi-

gando procellam. Quum4 peteres Siciliam, trajecisti fre- 7

tum. Temerarius gubernator contempsit5 austri minas

(ille est enim , qui Siculum pelagus exasperet, et in vor-

tices cogat) : non sinistrum 6 petiit littus , sed id , quo

propior Charybdis maria convolvit : at ille cautior peritos

locorum rogat , qui aestus sit 1 , quae signa dent nubes ;

et louge ab illa regione vorticibus infami cursum tenet.

Idem facit sapiens : nocituram potentiam vitat , hoc pri-

mum cavens , ne vitare videatur. Pars enim securitatis et 8

in hoc est , non ex professo eam petere 8 ; quia , quae quis

ed. A. Vulgofebrem.... torrenlem.S.

1. Vt plurima per senatnm tran-

sigantur. IJoc tunc temporis ex Ti-

berii institulo Romae fiebat , cdmi-

tiis in curiam e campo translalis. R.

2. Gratiosi in eo viri. Sic plurimi

codil. ap. Pincian. Modium et Gru-

terum. At Erasmus al. gratiosi ti-

meantur in eo viri. Ruhk.

3. Singuli, magistratus.

4. Quum.... convolvit. Excmplo

utar trajeclione freti in Siciliam

Scylla, quse Italiae adjacet , et Cba-

rybdi , quae Sicilise esl, infami : in-

festissima navigiis Charybdis , gur—

ges mirae profunditatis , iu quem

eestus freti ea abrepta absorbct, et

fragmenta ad littus Tauromenitarum

ejicit , quod hac de causa Copriam

(quasi excrementa) vocabant, Strabo-

ne referente VI, 2,3.p. a58, ed. Lips.

5. < ontempsit , iopiaTixw; , pro con -

temuere solet.

6. Non sinistrum. Ubi Scyllaest,

versus Pelorum. Virgilius : « Dex-

trum Scylla lalus , lasvum implacata

Charybdis , Obsidet. " Quod ita est

Sicilise respectu , etsi quis ex ea sol-

vat. At qui ex Italia lavam Scyllam

habcnt , dextram Chaiybdim, si rne-

dia utriusque, utsolent, nautae te-

nent. Lipsius.

7. AEstus sit. AEstus accessus,

apotn;. Cf. Cluver. Sicil. Antiq.

1 , 5. Ruhk. — Optime vertit La-

grange : La direction des courans.

8. Petere omnium est codd. lectio,

quaro Muretus mutavit in : fugere r

Page 11: L Annaei Senecae Pars Prima Tertia Sive-129-139

i2S L. ANNiEI SENEC.E

fugit , damnat'. Circumspiciendum ergo nobis est, quo—

modo a vulgo tuti esse possimus. Primum nihil idem

concupiscamus 2 : rixa est inter competitores. Deinde ni-

hil habeamus quod cum magno emolumento insidiantis

eripi possit : quam minimum sit in corpore tuo spolio-

rum 3 ! Nemo ad humanum sanguinem propter ipsum

venit , aut admodum pauci ; plures computant , quam

oderunt* : nudum latro transmittit 5 etiam in obsessa 5 via

9 pauperi pax est. Tria deinde , ex praeceptione 6 veteri ,

praestanda sunt ut vitentur : odium , invidia, contemptus.

Quomodo hoc fiat , sapientia sola monstrabit. Difficile

cnim temperamentum 7 est ; verendumque , ne in contem-

ptum nos invidiae timor transferat; ne , dum calcare no-

nescio uude. Lipsius ait : sententia

ez illo eadem elicilur : non petendam

palam securitatem , quia sic videmur

fugere potcntes (subducendo nos et

removendo) : quod est tacile eos da-

mnarc. Gruterus tamen suspicabatur

aliquid decsse , quippe post petere ha-

bentur in aliquot mss. : Non nostrce

professionis , vulgifavores appetere

quia quce, etc. Sed hsec verba de-

sunt in Gruterianis aliisque , et inepte

ab interprete vel ab annotatore ad—

jecta sunt , Erasmo , Modioque judi-

cibus et sensu repugnante. Ruhk.

1. Quce quisfugit , damnat. La-

grange vertit : Fuir, c'est desap-

prouver.

a. Nihil idein concupiscamns :

rixa est , etc. Sic optirni quique

mssti cum edd. ante Mur. et sic rur-

sus ed. Gronov. Vitiosam veroetin-

terpolatam scripturam , nihil inde

conc. unde rixa est, tenuit Ruhk.

Schw. — Sic Schw. at Ruhk. habet,

Prirnum nihil inde concupiscarnus ,

unde rixa est inter compctitores ,

quam lect.Muretus e codd.Pincianiin

contcxtum recepit: quum ap. Erasm.

Grut. Modium illud : unde non exstet,

quod et Lipsius , cujus liber optimus

habet : nihil idem, delendum censet.

Falsam lectionem non putaverim

cum Grutero. Scnsus est satis mani—

festus : nihil inde i. c. a vulgo concu-

piscamus , a quo rixa oritur, s. qui

rixae ansam dat. liuhh.

S.Spotiorum. I. e. quse tibi eripiant,

ul spoliorum loco habeantur.

4. Plures compuiant , quam ode-

runt. Id est , lucrum cx eo facinore

«venturuin proponunt ; et idco magis,

quam odii ergo , suscipiunt. Seneca

de Benef. V , 17. Quotusquisqne

uxoris optimce mortem t/met , ut

non compu/et? Argute ; ut non simul

etiam de lucello, ab ejus morte cogi-

tet. Lipsius.

5. Ohsessa sc. a latronibus.

6. Prceceptione. Prwcep/o repone

ex msstis cunctis et edd. antc Lips.

Sc/iw.

7. Temperamentuin. I. e. modus ,

rautio. Pbilosophia hscc suadet, ut

a capesscnda rcpubl, omnino recedas